Panegyricus Theodorico Regi Dictus
- 1
I. PANEGVRICVS DICTVS CLEMENTISSIMO REGI THEODERICO.
- 1-2
Illi, princeps uenerabilis, in laudibus tuis perscribat professio, illum a praeconiis propositi repellat consideratio, quem a defensione tua aliquod subtraxit officium. refundat tibi generalitas rebus obligata sermonem, dum inaequalis uicissitudo conpensat laudibus quod adepta est de sudore. armis tuis libertas obnoxia, quod solum potest, hilaritatem didicit adnuntiare praeconiis. tuum est, inclyte, deuotioni pretium dare, quam intellegis uires subditorum non posse transcendere: erit dispensationis sacrae de famulis aestimare quid exigas, in quibus agnoscis totum tibi militare quod praeualent. propriis maiestas tua oblationem litterariam dignetur altaribus, quia, ne senescat claritudo operum, aduocanda sunt linguarum exercitia. quid egeris, ne uetustas sibi uindicet, obliget catena referentum: disciplinarum enim quietem uos tribuetis, per quas uobis continget aeternitas. nihil amplius caelestis dispensator arcani Ab humanis poscit ingeniis, nisi ut intellegant quo ueniat auctore quod sapiunt. inter deo proximos agnouisse qui praestitit reddidisse est beneficium: quod descendit a superis, sola hymnorum licet mercede taxari: fabricator mundi ad potiora munera modulatis inuitatur eloquiis. dicite, si non praemii loco opifici sua lingua blandiar. iungitur quod de sacrario mundi pectoris laudatio debet principalis effluere. nec solum linguae nitorem postulat conmemoratio numinis tui bono adserenda conscientiae. in diuinis obsequiis feriato ore peragit mens serena sacrificium: actuum munitus claritate in aetherio cultu etiam mutus obsequitur. ergo et me titulus, qui obstare putabatur, inuitat: utinam mundior professio habeat concordiam cum secretis nec dissentiat splendor cordis a corpore.
- 2
Salue nunc, regum maxime, in cuius dominio saporem suum ingenuitatis uigor agnouit. salue, status reipublicae: nam nefas est, speciatim a te simul conlata narrare et unius bona temporis uerborum diuisione discernere. si bella regis mei numerem, tot inuenio quot triumphos: congressui tuo nullus hostium, nisi qui laudibus adderetur, occurrit: militauit tropaeis qui restitit uoluntati: nam semper aut pietati tuae peperit subiectus gloriam aut qui praesumpsit tela uirtuti. qui te in acie conspexit, superatus est, qui in pace, nil timuit: nec promissio uenerabilis claudicauit inter prospera nec passus moram uigor in proeliis. callis tuus multo uallatus obstaculo et cotidianas uictorias uidit et profectionis detrimenta non attulit, sic inimicorum interclusus agminibus, at negaret accessum, sic tuo patefactus inpulsu, quasi hostium prouidentia nil noceret. haec si felicitati tuae adscribenda sunt, est plena dos principis, omni honore augustior, si labori. prima dextris ominibus contra naturam certamina suscipiens, ne resistendi spes relinqueretur inimicis, uarias tibi loco principe caeli leges, terrarum munimina, fluminum imperuia subdidisti. mentior, si umquam dispositis tuis inpedimentum exhibuit ardor aut frigus, si tumore gurgitum, si bibendi necessitate constrictus es, si Alpium iuga connexis poli sublimitate sociata cursibus tuis attulere tarditatem. nescierunt resistere quos deuictis locorum munitionibus inuenisti, quia securos faciunt interrupta quos protegunt et laxatis in otio animis uiuunt qui tutiora possederint. aduersus te nec campestris habitatio pares protulit nec quos amplexa sunt inuia, nisi extiterunt supplices, a depraedatione subduxerunt in possessione tua. positus sine formidine diuitias indicauit, nec rebellem inuit, si pauper innotuit: nemo indignationi tuae nisi humilitate subtractus est, eum in sociorum profecisset numero qui rogauit. non tibi ignotas est algor Scythiae, non Meroen aut anhelum aestibus Cancrum ut alterius possessor orbis ignoras: didicisti uniuersa subigendo quae nobis uix auditu patuerunt. haec quidem maiora sunt homine: sed qui ad mundi paratur gubernacula necesse est ut uniuersis ueniat cardinibus institutus. nimis uelociter tempus maturae laudis adripui et quasi non in primordiis fluuius etiam torrentis fatiscat ingenii, sic per narrationis famem fruges perfectae aetatis inuasi. laurearum ordines quaerit qui et celeritate earum superatur et numero. citius a te, inuictissime, insignia quae reteximus impleta sunt quam dicantur. quis ferat in gestorum suorum elocutione torporem, quem in actione non pertulit?
- 3
Educauit te in gremio ciuilitatis Graecia praesaga uenturi: quem ita ingressum uitae limen erudiuit, ut dum adhuc de puero haberet hilaritatem, mox eam sequeretur securitas de tutore. adhuc in cano flore degebas adulescentiae nec uirtutum messem lacteus ante experimentum culmus attulerat, adhuc blanda erat imago pubescentis nec tingens faciem lanugo uestibat: quando aeui purpura et flosculus superuenientis imperii promittebat sollicitis de gratiae conmutatione terrorem, cum ad probationem roboris et clementiae tuae ruptis uinculis furor emicuit et euisceratas diuturna quiete mentes occasionis pabulo subiugauit. pulsa est extemplo principalis urbe reuerentia et in uacuam possessionem nullo adscitus sanguine tyrannus cessit, qui aula potitus definiuit, postquam metu hostes suos debellauerat, nihil superesse quod gereret: cam animos tuos sine annorum suffragio inpulit lux naturae, ne aut causa melior te coram posito subiaceret, ant non beneficium necessitatis tempore redderes quod pacis acceperas. in ipsis congressionis tuae foribus cessit inuasor, cum profugo per te sceptra redderentur de salute dubitanti. uentilemus historias, interrogentur annales: apud quos constitit refusum exuli, quem cruore suo rex. genitus emerat, principatum? castrensis gloria turmarum participatione dispergitur nec ad unum referri potest quod uenerit conlatione multorum. singularis boni fructus est ambitionis refrenatio, illo maxime tempore, quo sine opinionis damno possis adquisita retinere. par te, inclyte domine, laus respicit donati diadematis et defensi. si te illarum rector partium non amauit, perculsus praefuit reipublicae, si dilexit, obnoxius: usus es in tuorum fide meritorum teste purpurato.
- 4
Iam tunc in ius tuum se palatia ipsa contulerant: nemo credidit non te posse ad quem uoluisses transferre quod reddideras. sed parcus in exigendis praemiis, quasi sufficerent ad uicissitudinem operum tuorum, fasces accepisti, non quo tibi accederet genius de curuli, sed ut de te pretium palmata mereretur. quis hanc ciuilitatem credat inter familiares tibi uiuere plena executione uirtutis? ille annus habuit consulem, qui rempublicam non tam sollicitudine quam opinione tueretur, quo in segmentis posito quae ab hostibus sumpta fuerant arma tremuerunt. quando talis contigit sorte lectoris, qualem dedit ab ipsa mundi infantia regum examinata claritudo? nolo per casus errare dominatuum: in tuo stemmate probati sunt qui reperti. Serranum scipionibus aratra pepererunt, qui dum grandia sulcis semina conmendaret, honorum ei messis oborta est. sed minus diligo prospera, quae sumunt a desperatione principium: uix paucos contigit degenerare nobiliter, cum familiae tuae debeas actus generis nobiliter custodire. quid mihi, uetustas, obicias agrestis membra paludamentis decorate? -ego tibi, quod admirationem uincat, oppono principem meum ita ortum, ut eum non liceat inprobari, ita agere, quasi inter imperatores adhuc precetur adiungi.
- 5
Sed quid faciam, cui fecunda actuum tuorum seges occurrit, ubi uniuersa eligentem superant? nescio quas aristas horreis inferam, quas relinquam. stat ante oculos meos Bulgarum ductor libertatem dextera, tua adserente prostratus, nec extinctus, ne periret monumentis, nec intactus, ne uiueret adrogantiae, in gente indomita domesticus adstipulator superfu turus roboris tui: qui si sufficiens leto uulnus excepisset, personam uiceras: quod in luce substitit, submisit originem. haec est natio, cuius ante te fuit omne quod uoluit, in qua titulos obtinuit qui emit aduersariorum sanguine dignitatem, apud quam campus est uulgator natalium (nam cuius plus rubuerunt tela luctamine, ille putatae est sine ambage sublimior), quam ante dimicationem tuam non contigit agnouisse resistentem, quae prolixis temporibus solo bella consummauit excursu. hos non montanae strues, non fluminum obiectio, non negati egestas alimenti in artum necessitatis lege continuit, dum credunt satis. esse ad delicias equini pecoris lac potare. quia ferat aduersarium, qui pernicis iumenti beneficio currit et pascitur? quid quod et illis animalibus indicunt studiosae famis patientiam, per quae esuriem uitare didicerunt P quemadmodum fit, ut ieiunae cornipedis sessor uisceribus cibos extrahat, quos illa ne conderet, diligentia instruente prospexit? his ante mundus peruius esse credebatur: nunc illam sibi tantum orbis partem interclusam aestimant, quam tueris. esuriem multa transcendo, ne pigrioris stili uitio serus aduenias, Romanae fax curiae diu in umbram coacta tardius elucescat.
- 6
Inter uitae tirocinia et triumphorum maturitatem pectori sacro affectum nostri caelestis fauor infudit. iam diuturnae quietis dispendio per gubernantium uilitatem potens terra consenuerat: iam attulerat publicis opibus pax intemerata defectum, cum apud nos cotidianae depraedationis auctus successibus intestinus populator egeret, qui suorum prodigus incrementa aerarii non tam poscebat surgere uectigalibus quam rapinis: saeuiente in ambitu pauper dominus odia effusione contraxerat, sed nec defrudatis uiribus quod minuebat opulentiae iungebatur affectui. tunc enim aulae angustia in artum res priuatas agitabat nec micare usquam scintillas famulantum extinctus tyranni fomes indulserat. metuebat parentes exercitus quem meminisse originis suae admonebat honor alienus: nam ire ad nutum suum legiones et remeare pauore algidus imperabat. suspecta enim est obedientia quae famulatur indignis, et quotiens praelatos conuenit conscientia stirpis ultimae, et illud metuunt, quod timentur. nata est felicis inter uos causa discordiae, dum perduelles animos in propinquorum tuorum necem Romana prosperitas inuitauit generata est ab inualidis causa certandi, et ne uel a negotio perituris ueniret fiducia, pars fugacium proelia concitauit. tunc a te conmonitis longe lateque uiribus innumeros diffusa per populos gens una contrahitur migrante tecum ad Ausoniam mundo: nullus praeter parentem iter adripuit: sumpta sunt plaustra uice tectorum et in domos instabiles confluxerunt omnia seruitura necessitati. tunc arma Cereris et soluentia frumentum bobus saxa trahebantur: oneratae fetibus matres inter familias tuas oblitae sexus et ponderis parandi uictus cura laborabant. tunc in campo hiems et iugi pruinarum candore uelata caesaries barbam stiriis implicuit crine possesso. nam quod diligentius indumentum matrona neuerat durante gelu ut adhaereret corpori frangebatur. pastum agminibus tuis aut indeuotae nationes aut educata lustris fera suggessit
- 7
Inter haec, quae tibi cum glacie aut ardore cesserunt, unam certaminis tui lineam summotenus libet adtingere. Vlca fluuius est tutela Gepidarum, quae uice aggerum munit audaces et in iugorum morem latus prouinciae quibusdam muris amplectitur nullo ariete frustrandis. ad hunc te callis tui rigor adduxit, ubi pro legatis et gratiae postulatione obsistendi animo gens diu inuicta properauit, cum paene cohortes tuas ante inimicos famis necessitas obsideret. dic, quaeso, clementissime domine, quid praeter te spei erat residuum in populo harenae aut sideribus conparando? instantibus Gepidis amne pestilentia iter, quod declinasset fugiens, contra nudatos uagina gladios transuolasti: nullius inscii mersa caeno haesere uestigia: nullus uitae prodigus periculum ignarus incurrit. uincitur humanae mentis auctoritas praeuisione discriminis: labascit fortium conscientia, quotiens formidanda oculis ingeruntur. stetit ante indomitam iuuentutem certa de mortibus optio, cam nulla uideretur securitas de salute. quid Catonem extulistis, prisca monimenta, quod per Libycas Syrtes duxit exercitum, dum humanas neces ludibria faceret esse serpentum, uel cum sine uirtutis pretio educatum caeli uaporibus ueneni frigus expertus est? neminem contigit chelydros ante uidere quam exitium, dum per flamen prodigiosum, e corporis fabrica ut adsolent animae, in auras euolaret. non cum uiri fortis laude perimitur qui unde ueniat nescit occasus. nec illius militis cuneis tuis fortitudo conparanda est nec par est in duce sapientia. illum ciuilis belli furor agitabat: te orbis domina ad status sui reparationem Roma poscebat. sed quid differo quod tibi euentus dexter exhibuit? cesserunt confertissimis hostium tuorum turmis quos ulterior ripa susceperat. urguebantur telis quos uorago aut inruptio non tenebat: ieiunas pectorum crates acta ualidioribus lacertis lancea transmeabat, cum inter naufragia terrena et cruoris undas inuictissimus ductor apparuit, tali muniens adstantes alloquio: "qui in hostili acie uiam desiderat me sequatur: non respiciat alterum qui dimicandi poscit exemplum. uirtus multitudinem non requirit: ad paucos uadunt bella, bellorum fructus ad plurimos. de me aestimabitur exercitus, et in his, quae gessero, gens triumphat. adtollite signa, per quae ne lateam prouidetur: nouerint quem petant aut cuius iugulis adquiescant. qui congressui meo occurrerint nobilitentur exitio". his dictis, poculum causa poposcit auspicii et laxatis in proelium habenis effusus est. ut torrens sata, ut leo armenta uastasti, nec concurrens quisquam substitit nec euadere potuit insequentem. portabare per uniuersa iam deficientibus telis adhuc ira crescente. extemplo Gepidarum. uersa condicio est: palantes uisi sunt mutata sorte uictores. nam tu, uenerabilis, qui incomitatus gustum luctaminis adripueras, uallatus milibus incedebas. caesa est multitudo aduersaria, donec paucos eriperet nox uicina, dum ad uaga horrea copiis urbium referta ueniretur, quae non solum satisfacerent necessitati, sed subleuarent inter deliciarum. secunda fastidium. ita prosperis tuis militauit aduersitas et contra famem tuorum excursus pugnauit hostilis: uicit inediam inimica congressio, nec redisses ad ualitudinem, si certamina defuissent. haec de innumeris actibus in ordinem digesta sufficiant. transeo Sarmatas cum statione migrantes et plebem conflictuum numeratam sileo de tropaeis.
- 8
Tibi cum rectore meo, Odouacar, occurro, qui uniuersas contra eum nationes quasi orbis concussor exciueras. tot reges tecum ad bella conuenerant, quot sustinere generalitas milites uix ualeret: deprehensum est uarias esse mentes coaceruatae multitudinis nec spem uictoriae uenire de numero. adhuc tuorum dexterae de praecedenti tabe\' titubabant nec peragebat uotiuos impetus membrorum inbecillitas: sufficit tamen unum uelle pro uiribus et indiscretum consilium de inimicis loco roboris attulit ultionem. non te castra longo munita tempore, non fluminis profunda tenuerunt: datum est hostibus tuis uallum construere, non tueri. repente aequora fugacium discursus obnubit, per quae superandam domesticam tempestatem abeuntibus indixisti: interea acies tuae aspectu consummant proelia, non labore. illic tibi fores reserauit felicitas, manifesto detegens quod qui primore loco cesserant secunda eos luctamina non manerent sed instruxit rursus in deceptione sui mens uaga conflictum , dum apud Veronam tuam apparat locum belli: laxis manibus pugna instruebatur inpendiis. nihil fortius aduersariis tuis ante aciem, sed cum bellicum cecinerunt classica, nihil infirmius: maxima in luctaminis promissione uirtus, et si sufficeret lingua pro dexteris:, copia summa uerborum. electus est locorum situs, non tam congressui utilis quam pauori, prouidentes ne ascriberetur casui prima et discessio perfugarum. et tamen candida reipublicae fortuna perurguebat, ne coepto desisteres. itineris tui permensus interualla conspexisti ignes hostium astrorum more rutilantes, ut si aliquando tibi fuisset nota formido, in abruptum te pendere didicisses. numquam animi tui status aut secundarum rerum tumore elatus est aut dubiis adquieuit. instabat certandi dies multis tenebras adlatura. cum primum aurora bigis in croceis ortum iubaris indicauit, cum de oceani limphis solis flamma surrexit, iam raucum bucina concinebant, iam te sui oblitus quaerebat exercitus. qui dum munimentis chalybis pectus includeres, dum ocreis armarere, dum lateri tuo uindex libertatis gladius aptaretur, sanctam matrem et uenerabilem sororem, quae ad te diligentiae causa conuenerant, dum inter spem et metum feminea sollicitudo penderet, dum de euentu adtonitae uultus tui sidere pascerentur, talibus alloquiis confirmasti : "scis, genetrix, partus tui honore uniuersis nota nationibus, quod natalis mei tempore uirum fecunda genuisti: dies est, quo filii tui sexum campus adnuntiet: telis agendum est ut auorum per me decora non pereant: sine causa parentum titulis nitimur, nisi propriis adiuuemur. stat ante oculos meos genitor, de quo numquam fecit in certamine fortuna ludibrium, qui dextros sibi ipse peperit ualitudine exigente successus. hoc oportet duce contendi, qui omina incerta non timuit, sed ipse sibi secunda consciuit. uos tamen elaboratas uestes et liciorum tormenta deuehite cultiorem me acies suscipiat, quam festa consuerunt : qui me de impetu non cognouerit aestimet de nitore: inuitet cupidorum oculos honor indumenti: pretiosior species feriendum exhibeat: habeat laboris solacium cui iugulum meum, fortuna, praestiteris: inhient iacentis splendori quos non contigerit uidere pugnantem." illis dictis excepit te tergo sonipes, lituorum desideriis inquietus. sed dum indulsisti adfatibus, inimica legiones tuae premebantur instantia. dedisti inertibus fiduciam, dum moraris, et hoc credo prouisione caelicolum, ne deberetur multitudini quod uicisti. protinus aduentum tuum indicauit hostibus populus occisorum: executorem prodidit caedis enormitas. sed nec illis remedia defuere consueta. continuo alas quas tribuit formido sumpserunt, cursu praepeti interitum metu mortis eligentes. qui me ueritati nescit obsecutum, Atesis undas uideat tua nece opulentas extitisse cadaueribus, et dum tumefaceres gurgites de cruore, in parte alia sistebatur impetus fluentorum. itaque ne ensibus non sufficeres, pro te et lympha militauit. salue, fluuiorum splendidissime, qui ex maiore parte sordes Italiae deluisti, mundi faecem suscipiens sine dispendio puritatis. ecce ille tectus armatis campus enituit humanorum ossuum candore nobilissimus: habemus, quotiens uetusti doloris urguemur memoria quod tueri. scenam pulcherrimam seruet terra. sublimes tamdiu maneat quod passi sunt, quamdiu deleat obliuio quod fecerunt.s o utinam uoracibus abripere aliquid bestiis non liceret perit desiderabili spectaculo quod adquisiuerint furta beluarum.
- 9
Illic uellem ut aetatis inmemor, Roma, conmeares. si uenires lapsantibus tremebunda uestigiis, aeuum gaudia conmutarent. quid semper delubris inmersa concluderis? hic actum est, ut plures habeas consules, quam ante uideris candidatos. agnosce clementiam domini tui: saporem te uoluit haurire triumphorum, quam dubia elegit nescire certaminum.
- 10
Ecce iterum ad deditionem sibi cognitam hostium leto debita pars cucurrit, et cum excessissent occumbentes numerum, ad seruitium tamen armis instructa radiantibus agmina conuenerunt. flexus est animus tuus pronus semper ad ueniam: credidisti quod fidem adsuescerent magisterio necessitatis, quam numquam exhibuerant studio conciliante principibus. seruauit te, regum praecipue, quod abiecisti sacramenti confidentia cautionem. pependimus anxii, ne mererentur quos de hostibus tuis receperas non perire. gratias tibi, mundi arbiter deus, qui conscientias ueterno errore possessas ad ultores gladios inpulisti. puderet me recensere lenitatem originariam, nisi eam uiderem tuis laudibus obsequentem. quid dissimulo gesta persequi? libuit eos rursus tendenti inermem dexteram Odouacri regna polliceri. innotuit ilico rebus in luce deprehensis hostilium error animorum. aduocasti prouidentiam actuum tuorum comitem, et ne inpunita esset libido discurrentium, ultionis uexilla concutiens fecisti consiliorum participem in secretis populum iam probatum. neminem aduersarium agnouisse contigit, quod tecum pars mundi potior disponebat. mandata est per regiones disiunctissimas nex uotiua. quis haec praeter supernam uoluntatem praestitit, ut unius ictu temporis effunderetur Romani nominis clades longa temporum inprobitate collecta? hic quo me uertam nescio. grates referam, qui suscepi officium laudatoris, an arreptum praeconiorum tuorum iter ingrediar? consumpta res est prospero fatalique bello: succisa est Odouacris praesumptio, postquam eum contigit de fallacia non iuuari. quid Herulorum agmina fusa conmemorem ? qui ideo aduersus te deducti sunt, ut hic agnoscerent etiam in propriis sedibus quem timerent: egit causas longae quietis tuae furor alienus. taceo ubi tibi iniuncta est pax diuturna, Burgundio, quando sic foederibus obsecutus es, ut deputetur quod uiuis feriatus constantiae, non pauori illud quoque quis patiatur notitiae perite, quod bono felicitatis tuae concurrentia inter se uidimus tela perfidorum et inimicas acies te occupatum in aliis pia congressione cecidisse? quotiens tibi uicit qui contra te sumpserat uota pugnandi? dicat Fridericus, qui postquam fidem laesit, hostes tuos interitu comitatus est, contra illos arma concutiens, quibus fuerat errore sociatus, quando nata eat inter sceleratos de hoc quod intellegebant se unum uelle discordia. adsit diuinitas et beneficia sua in aeuum producat, qua disponente uotiua inter reos euenere litigia. nam Fridericus, postquam tibi de aduersariis tuis peregit triumphum, de se praebuit..
- 11
Trahit me ad aliam partem uenerabilium pars magna meritorum. uideo insperatum decorem urbium cineribus euenisse et sub ciuilitatis plenitudine palatina ubique tecta rutilare. uideo ante perfecta aedificia, quam me contigisset (scire) disposita. illa ipsa mater ciuitatum Roma iuuenescit marcida senectutis membra resecando. date ueniam, Lupercalis genii sacra rudimenta: plus est occasum debellare quam dedisse principia. huc accedit, quod coronam curiae innumero flore uelasti. nullum de honoribus tetigit desperatio, quem iuuerunt deprecantem bona conscientiae: nescit de effectu petitionis dubitare qui splendidis inops meritis non rogauit. aut boni sumus proposito nostro ant tuo informamur exemplo. creuerunt reipublicae opes cum priuatorum profectibus: nusquam in aula tua ambitus et opum ubique diffusio est: nemo indonatus abscedit et nullus incommoda proscriptionis ingemescit. legationibus tuis inest uigor inmortalis: mandatorum ordinem digeris, priusquam legatos aspicias, nec replicationibus tuis reperiuntur contraria nec obiectionibus facilis occurrit resolutio. excubat pro annis opinio principalis: otia nostra magni regis sollicitudo custodit, nec tamen desistis castella propagare curas tuas in longum producens. nec uiri fortis in te deest securitas nec cautela metuentis. o geminam in uno principe uirtutum plenitudinem, quae deum resignat auctorem, quia non habet inter homines a quo uideatur sumpsisse quod exhibet.
- 12
Sed ecce rursus post quietem solidam ad acies uerba reuocamus: iterum ad se tuba uocat eloquium Sirmiensium ciuitas olim limes Italiae fuit, in qua seniores domini excubabant, ne coaceruata illinc finitimarum uulnera gentium in Romanum corpus excurrerent. haec postea per regentium neglectum in Gepidarum iura concessit, unde cotidiana insultatio et inconposita legationum frequentia mittebatur. urebant animum principis dolosi blandimenta conmenti et circa alios Gepidas, quorum ductor est Gunderith, intempestiua Traserici familiaritas. credebas in tua iniuria perire, quia diu licebat Italiae possessionem te dominante retineri, nec sufficiebat consolatio, quod eam tu non perdideras, cum inmensus esset dolor, cur illam retentator non inter dominationis tuae exordia reddidisset. minui aestimas quod non crescit imperium. postquam tamen liquido Traserici patuere conmenta, Gothorum nobilissimos Pitzia, Herduic et pubem nullis adhuc dedicatam proeliis destinasti, ut, si oblatis pactionibus adquiesceret, semel inuaso locorum potiretur arbitrio. sed usus inconstantis felicitati tuae obsecutus est: fugit sponte aliena et sine inpulsu exercitus tui deseruit quod debebat. continuo Pitzia, qui et de te euentus utiles sumpserat et consiliorum momenta. librabat, non adquisitam esse terram credidit sed refusam, nec rapinis ut lucratiua populatus est, sed dispensationibus seruauit ut propria. quibus ibi ordinationem moderantibus per foederati Mundonis adtrectationem Graecia est professa discordiam, secum Bulgares suos in tutela deducendo, quibus inter Martios conflictus castelli uice usa minitatur. tunc Mundo credens ad praesidium sufficere, si cohortes tuae quid pateretur agnoscerent, pernicibus nuntiis periculi sui fidem conmisit, qui ante defensores inire pro partibus suis conspexit certamina, quam moliri didicisset. ut tamen eminus Pitzia indomitam Bulgarum iuuentutem speculatus est, ardentes adulescentium impetus potioribus uerborum armauit incendiis: "meministis, socii, cuius ad haec loca conmeastis imperio: nemo absentes credat regis nostri oculos, pro cuius fama dimicandum eat: si caelum lancearum imber obtexeret, qui fortius telum. iaceret non lateret. ferro pectora inmergite, ut ueniat de horrore uitae spes manifesta uictoriae. credo regii testem roboris iam defunctum nec superesse qui illis quem habeamus dominum consueuerat indicare. aut forte gentem nostram dedignantur aestimare de principe P intellegant ab eo fluxisse quod gerimus, nec liceat illis quod rector noster transmisit ad originem uni tantum debere personae". haec eloquia lituis conmutauit: continuo ut adsolet ater nimbus tectis crepitantibus procellarum mugire discursu, sic se praecipitem plebs Martis inmiscuit. incerta diu conflictus lance titubauit, dum par ex utroque latere pugnandi surrexisset asperitas. concurrebant duae nationes, quibus numquam inter gladios fuga subuenerat: miratae sunt mutuo sui similes inueniri et in humano genere uel Gothos resistentem uidere uel Bulgares. interea dum anceps esset fortuna certaminis et pennatae mortes sibi aethera uindicarent, superauit nostri memoria principis, dum agerent, ut singulorum apud eum merita campus adsereret. uersa est in fugam natio punita grauius, quod euasit: tellus excita tremuit concussione cornipedum: cum ingenti lamentatione properabant, postquam uiderunt non esse se dubios de salute. caeli arbiter deus, munera conlata multiplica. illi numquam dubii de triumphis, illi quos suspexit uniuersitas perditis bellorum signis et perculsi incolumitate discedunt, terque et quater beatos esse clamitantes quos oppetere contigisset. quid strages militum reuoluam et Sabiniani ducis abitionem turpissimam, cum a ratione diuidatur retexere exterminatis patrociniis quid euenerit indefenso? tunc ne diuidatur celebrandus saeculis Pitzia non tam militasse gloriae quam cupiditati, liquit feris aut auibus campi laborem, cum ieiunum militem opulentis detrahere cadaueribus nihil iuberet. sed haec quibus linguis sufficienter explicanda sunt? qua poterunt facundiae dote reserari? diu tu uicisti in uniuersis congressibus tuis, nunc incipiens in obsequio habere uictores. interea ad limitem suum Romana regna remearunt: dictas more ueterum praecepta Sirmiensibus: de suis per uicinitatem tuam dubitant qui hactenus nostra tenuerunt. quid castigatas Vandalorum uentis parentibus eloquar depraedationes, quibus pro annua pensione satis est amicitia tua? euagari ultra possibilitatem nesciunt duce sapientia: adfines esse meruerunt, quia oboedire non abnuunt.
- 13
\' Haec de gestorum tuorum cumulis maior uoto quam eloquentia strictim digesta replicaui, melioribus intacta derelinquens. uidero quis me uincat facundia: nemo circa te transcendere ualebit affectu. habes hanc deo inspirante mansuetudinem, ut te plus credas posse diligentia quam timore. excellentia bona sunt gloriae tuae inserta monumentis, ut, cum te reges metuant, ament famuli: nam quaecumque tibi metitis subiectorum uiribus dari imperas, credis posse denegari. o regem omni tranquillitate conpositum, qui deuotioni nostrae imputat quod. inpendimus seruituti !
- 14
Quid quod a te Alamanniae generalitas intra Italiae terminos sine detrimento Romanae possessionis inclusa est, cui euenit habere regem, postquam meruit perdidisse? facta est Latiaris custos imperii semper nostrorum populatione grassata, cui feliciter cessit fugisse patriam suam: nam sic adepta est soli nostri opulentiam. adquisistis quae nouerit ligonibus tellus adquiescere. quamuis non contigerit damna nescire, sub te uidimus euentus optimos de aduersitate generari et fieri secundorum matrem occasionem periculi. uluis liberata gratulatur terram incolens, quae hactenus dehiscentibus domiciliis solidioris schoeni emergebat beneficio.
- 15
Par fuit etiam, ut eloquentiam laudis praemiis incitares, ne adoreas tuas silentio perderemus. nullarum artium cessat industria: sollers ubicumque latet inquiritur : magistratum, etiam si longe deguerit, exiget qui meretur: numquam absconditur quem prodiderit innocentia, dum, subtilis arbiter, non placaris uoce sed actibus. parentum nostrorum qui occubuerunt apud te bene acta seruantur: cuius mansuetudini tuae fides innotuerit, hereditatis iure quod auctori debueris soboli mox refundes. habemus de maiorum obsequiis fructum, et tamen de excessibus supplicia non timemus. finitur indignatio moderata cum homine, cum propter retributionem quaerat tua pietas successorem.
- 16
Restant adhuc multa quae dicerem, sed inter plures actuum tuorum praecones conuenit inlibatum aliquid reseruari. debent tibi ueneranda studia quod locuntur. amauerunt praecessores tui inscitiam, quia numquam laudanda gesserunt sordebat inter aratra facundissimus et quod peritia dederat uis negabat: muto maerebant actore tribunalia nec ulla concedebatur palma dicenti. in casum negotiorum nutabat euentus, quando litteris genius non dabatur: unus ubique ingenia maeror oppresserat, quia adterebant otia eloquentium facultates: pompam seniorum edax neglegentia possidebat nec accendebatur tiro aemulatione sectanda. uide diuitias saeculi tui: tunc uix fora habuere perfectos, nunc ecclesia dirigit laudatorem.
- 17
Eat nunc et. coturnatis relationibus Alexandrum iactet antiquitas, cui famae opulentiam peperit dos loquentum, ut per adiutricem facundiam uideatur crescere rebus mendica laudatio. regis nostri merita solacium non postulant adserentis: minora sunt eius ueris actibus, quamuis aucta sint ueterum gesta mendaciis. simulastis, poetae, grandia, sed fateri uos conuenit praesentem dominum gessisse potiora. Pellaeus ductor praeconiorum suorum summam Choerili uoluit constare beneficio, ne fallendi uotum multitudo deprehenderet et fieret testis inpudentiae qui adsciscebatur in adstipulatione uictoriae. nihil detraho senioribus, quos praecipuos habuisset antiquitas, nisi Romani nominis erectio te dedisset. illum uerae religionis ignarum obtinuit erroris mater inscitia: te summi dei cultorem ab ipso lucis limine instructio uitalis instituit. numquam applicas laboribus tuis quod euentus dexter obtulerit: scis in te curam, penes deum perfectionis esse substantiam: agis ut prospera merearis adipisci, sed potitus uniuersa adscribis auctori: exhibes robore uigilantia prosperitate principem, mansuetudine sacerdotem. quid frustra maiores nostri diuos et pontifices uocarunt quibus sceptra conlata sunt? singulare est actibus implere sanctissimum et ueneranda nomina non habere. rex meus sit iure Alamannicus, dicatur alienus: ut diuus uitam agat ex fructu conscientiae nec requirat pomposae uocabula nuda iactantiae, in cuius moribus ueritati militant blandimenta maiorum.
- 18
Vellem, fateor, ad orationis terminum uictus gestorum tuorum enormitate descendere et nouellas adoreas hebetatus priscorum luce transire. quemadmodum, si aetherii axis in numerum redigere ornamenta uoluissem et trionum fulgore conprehenso caeli decorem inpotenti lingua describerem, cederet diuino splendori mortalis obscuritas, iubaris lampadi non sufficeret humilium scintilla sermonum: haec me condicio resignat inparem, quae testata est obsequentem.
- 19
Nam illud quo ore celebrandum est, quod Getici instrumenta roboris, dum prouides ne interpellentur otia nostra, custodis et pubem indomitam sub oculis tuis inter bona tranquillitatis facis bella proludere P adhuc manent in soliditate uirium uictricia agmina et alia iam creuerunt: durantur lacerti missilibus et inplent actionem fortium, dum iocantur: agitur uice spectaculi quod sequenti tempore poterit satis esse uirtuti. dum amentis puerilibus hastilia lenta torquentur, dum arcus cotidianae capitum neces longius dirigunt, urbis omne pomerium simulacro congressionis adteritur: agit figura certaminum, ne cum periculo uera nascantur. ad haec quis credat unum pectus posse sufficere, ut per procinctus indomitos uincat in proeliis et agat consilio, ne dimicandi causa contingat? Rutilium et Manlium conperimus gladiatorium conflictum magistrante populis prouidentia contulisse, ut inter thea.trales caueas plebs diuturna pace possessa quid in acie gereretur agnosceret. sed tunc feriatis manibus frustra sociae mortes ingerebantur aspectui. numquam bona sunt quae a crudelitate ueniunt instituta: ut armarentur contra inimicos animi, prius uidere exitia suorum. interea illa congressio, quod docuit exitus, non tam peperit incrementa robori quam pauori: inter secundas res didicit inbellium animus quid timeret. uide adinuentionum . diuersitates pleno calle distantes: illis uera cruoris, effusio animos a dimicatione submouit, hic adulescentium uigor de imagine mentitae concertationis incanduit, quos praecox aetas tot mortes aduersariorum. repositas docuit habere quot spicula, non per exoticos discursus adsueti pharetrarum dispendia neglegenter effundere nec in auras exitia manifesta torquere, tot exacturi animas, quot tela uibrauerint.
- 20
Sed inter proeliares forte successus, quibus omnes instruis et concilias omina secunda uincendi, ciuilitatis dulcedini nil reseruas. quis credat heroas tuos peregrinam non respuere, dum sint tranquilla, formidinem ? nam indomita inter acies ingenia lex coercet: summittunt praeceptis colla post laureas et calcatis hostium cuneis quibus arma cesserint decreta. dominantur. solus es meritis et natura conpositus, cuius magnanimi iussa sectentur. origo te quidem dedit dominum, sed uirtus adseruit sceptra tibi conciliauit splendor generis, cuius si deessent insignia, eligi te in principem mens fecisset.
- 21
Sed nec formae tuae decus inter postrema numerandum est, quando regii uultus purpura ostrum dignitatis inradiat. exhibete, Seres, indumenta, pretioso murice quae fucatis et non uno aeno bibentia nobilitatem tegmina prorogate: discoloribus gemmis sertum texatur et quem uehementior uipera custodit lapis adueniat quaecumque ornamenta mundo obsequente transmissa fuerint, decorata uenerandi genio corporis plus lucebunt. statura est quae resignet prolixitate regnantem: nix genarum habet concordiam cum rubore: uernant lumina serenitate continua: dignae manus quae exitia rebellibus tribuant, honorum uota subiectis. nullus intempestiue positum iactet, quia, quod agunt in aliis dominis diademata, hoc in rege meo operata est deo fabricante natura. illos faciunt tot diuitiarum adiumenta conspicuos, sed hunc edidit simplex et indemutabilis figura meliorem. quid cultu laborent qui cupiunt peregrinam obtinere pulcritudinem ? Italiae rector in amicitiam colligit duo diuersissima, ut sit in ira sine conparatione fulmineus, in laetitia sine nube formosus. feriato ore legatis gentium aut pacem blanda promittit effigies aut bella terribilis. tantis constas insignibus, quanta facerent uiritim distributa perfectos. sed utinam aurei bona saeculi purpuratum ex te germen amplificet! utinam heres regni in tuis sinibus ludat! ut haec, quae tibi offerimus uerborum libamina, sacer paruulus a nobis exigat similium adtestatione gaudiorum ! ecce satisfaciens debito et obsecutus officio orationem meam oratione conclusi. .
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0114a.stoa006.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.