Ancient Texts

← Library

Carmina

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 2,123 sections

  1. 1.6.2

    Amica est homini ad genitale solum reuertenti semper hilaritas, dum metus, quoscumque ei peregrinanti mens anxia peperit, quasi praefinitos et caelo grauante dispositos se euasisse confidit. debetur ergo uox serena laetitiae, ne muta gaudia maeroris imaginem sortiantur. cui enim pateat exul- s tantis animi secretum nisi oris claue reseratum? reduces etiam cygnos alis ludere Mantuanus adseruit. quid ego faciam in medio deprehensus abrupto, qui et regressui meo debeo dicendi fidem et proposito tacendi necessitatem ? secede, quaeso, ad tempus, officii censura grauioris: numquam te opportune gaudiis miscuisti. prophetarum insignissimi sub legem uersuum uerba redigentes carmine desideria sua et uota cecinerunt: diuino pectora dedicata conloquio plectris ecclesiastica per populos iura diuiserunt. cur ego in ordinis et meriti constitutus infantia aemulari summorum facta non studeam, maxime cum narrandi simulacrum altaris militem ad excipienda quae contra fidem eueniunt bella conroboret? nec dubitabo dicere quod praesenti constat exemplo. didicimus iam quo turbine pro amore fidei hasta iacienda sit, neque nos uirtutis pretio uel titulis mediocris conflictus eleuauit. dicam ergo libens musico stilo gaudia mea, quorum perfectionem maximis promitto me deo adnitente eloquii lituis nuntiaturum. pulsabunt me oblatrantium uenena linguarum, sed professionis et ingenii exercitiis adgregabo quicquid contra accusati meritum maledictor ingesserit. usus est iste bene nitentis conscientiae opinionis lucro iungere morsus aemulorum et famae conpendia de inuidis aucupari. male pertinax dens sliuoris, infringere et qui oblocutionis fomitem de loco gloriae quaeris obmutesce. dic unde fructus eueniat meritis, si iactantiae deputas quod sudore nostro placemus. labor est disciplinae amicus et religioni quadam cognatione sociatus. uelut uda praesegmina peregrinis maritata fomitibus nobilitatem fructuum ramis tribuunt, quam parturientia diu nesciere plantaria, ita dotatus liberalibus institutis bona mentem cura grauidam ad spem germinis melioris adtollit. pelluntur animo consiliorum toxica humanis praeparata necibus: umor suci letalis aboletur, quotiens huiusmodi occupationibus ingenia se submittunt. hinc ad clariora digredientibus diurnorum patescunt secreta librorum, quorum ianuam sensus pulsanti dum reserat, populis se duce peruium facit iter ignoratum, dum fastidiosos eloquii splendore, parum doctos fabricata latinitate et, ut aiunt, artifici rusticitate perducit. quis talem so salutis non diligat indicem, non sequatur, qui necessariis dulcia, dulcibus seuera miscendo amare uitae dogmata et uelle cogit inuitos? sed istinc alias. coepti conpleantur honesta uota propositi. apud scientes rerum loquimur: res uirtutis est gaudium. continere, secundae diligentiae per elaboratum tramitem luculentae dictionis ostendere, hodie maxime, cum mei portio limen ingressa facundiae dat parenti exultatione eloquentiam, quam negat ingenium, cum donat causa quod natura non praestitit. macte insignium adulescens uirtutum, qui in cano flore pomorum numerum monstras. das pellere adflictionis glaciem et ad uernum me dictionis inuitas. nam dum quod tu debes studiis, ego inpendo laetitiae, puto ambo proficimus. simile est enim rudem instituere et ad declamationis affectum reuocare iam desidem.

  2. 1.6.1-7

    1 Post canas hiemes, gelidi post damna profundi

  3. 1.6.2-8

    Tranquillum quotiens nauita carpit iter,

  4. 1.6.3

    Maeret et infidi desperat prospera ponti

  5. 1.6.4

    Quamque uidet faciem non putat esse salis.

  6. 1.6.5

    Sibilat aura leuis, ualidas timet ille procellas

  7. 1.6.6

    Fluctibus et blandas aestimat esse minas.

  8. 1.6.7

    Lintea si crispant Zephyri pendentia malo

  9. 1.6.8

    Et dulci ludit spiritus obsequio,

  10. 1.6.9

    Confusam uentis naturam perdere leges

  11. 1.6.10

    Iurat et antiquum credit adesse chaos.

  12. 1.6.11

    Gaudia sic tollunt placidis discrimina rebus:

  13. 1.6.12

    Nulla fides laetis integra nec dubiis.

  14. 1.6.13

    Non aliter uariis tenuit quos Roma periclis

  15. 1.6.14

    Litoris optati reddidit ad gremium.

  16. 1.6.15

    Permulcent pelagi numen uenerabile cantu,

  17. 1.6.16

    Anchora quod proprium mordet obunca solum.

  18. 1.6.17

    Flamina sed lassis tenerum factura soporem

  19. 1.6.18

    Perturbant mentem militis aequorei.

  20. 1.6.19

    Arma ratis subigit, remos et lintea uibrat:

  21. 1.6.20

    Sic mens naufragium suspicionis habet.

  22. 1.6.21

    Adueniat siccis qui pressit caerula plantis,

  23. 1.6.22

    (Nam portus fessis ille salutis erit)

  24. 1.6.23

    Qui latices uinxit fundens in pocula saxum,

  25. 1.6.24

    Qui lapides soluit, qui solidauit aquas,

  26. 1.6.25

    Quem genetrix fudit saeclis sine semine feta,

  27. 1.6.26

    Ad matrem iungens uirginitatis onus,

  28. 1.6.27

    Qui mortem propriae superauit munere mortis,

  29. 1.6.28

    Dans uitam mundo, funere quam peperit:

  30. 1.6.29

    Ille per excelsum uideat me dexter Olympum.

  31. 1.6.30

    Tunc patriam teneam. tunc stationis opem.

  32. 1.6.31

    Nubila laxati uerrant licet aequora uenti,

  33. 1.6.32

    Rimosam puppim nil nocitura petunt.

  34. 1.6.33

    Dulcia conpositis quatiam tunc tympana chordis,

  35. 1.6.34

    Floribus et pingam carmina nostra nouis.

  36. 1.6.35

    Vt fatear, doctis constat bene dicere laetum:

  37. 1.6.36

    Tristia nil capiunt pectora uersiloqui.

  38. 1.6.37

    Sed redeat uernum, cesset iam bruma timoris.

  39. 1.6.38

    Stringite quae nectant frondea serta comas:

  40. 1.6.39

    Cantem quae solitus, dum plebem pasceret ore,

  41. 1.6.40

    Ambrosius uates carmina pulcra loqui.

  42. 1.7.1

    VII. FAVSTO PRAEFATIO.

  43. 1.7.2

    Nisi didicissem quod serenitas conscientiae uestrae huius mali scabies abiuraret, inuisum mihi eloquii uber adstruerem. facessat a bonis actibus res arnica perfidiae. me tamen nocitum cautela uestra denuntio. suspendistis hactenus ab ingenioli mei ariditate imbrem fructuum nutritorem. deus bone, quam peregrinas in me et ex uestri oris diuitiis adquisitas dicendi opes intellego! adiacet dictis locupletibus, quantum sentio, 5 rubiginosos lingua et sensu hebetes peritiae lima conponere. est uobis quoddam cum hominum factore collegium. ille finxit ex nihilo, uos reparatis in melius. gratias ego refero de suscepto carmine, cum de dilato maeream beneficio. ad Camenalem tamen ignominiam, quibus numquam Gluuidenus deest, uersus adieci et periturae, ut dictum est, cartae prodigus non peperci. legite iucunditatem motura poemata et familiaris mali stupenda, ut aiunt, decora conprimite.

  44. 1.7.1-9

    Fluminis in medio succendis uiscera, Fauste,

  45. 1.7.2-10

    Cuius alit magnam carminis unda sitim.

  46. 1.7.3

    Quis ferat ardorem laticum flammasque fluentis

  47. 1.7.4

    Cognatas sicco sorbeat ore potans?

  48. 1.7.5

    Fonte uaporiferum pariunt tua uerba calorem:

  49. 1.7.6

    Aestuet unde iecur, pocula prospiciunt.

  50. 1.7.7

    Ingenii quisquis festinus tendit ad amnem,

  51. 1.7.8

    Non putet ambiguum: sic bibit, ut sitiat.

  52. 1.7.9

    Nobilis occultum condiuit limpha saporem,

  53. 1.7.10

    Conputet et damnum, ei minus inde feram.

  54. 1.7.11

    Lubrica Cecropio confidens lingua coturno

  55. 1.7.12

    Nil iactet priscos nobilitate seni.

  56. 1.7.13

    In ueterum morem pangit noua carmina Faustus,

  57. 1.7.14

    Qui per membra suum desecat arte melos.

  58. 1.7.15

    Doctus ad incudem uerba infabricata referre,

  59. 1.7.16

    Quosque facit uersus terque quaterque probat.

  60. 1.7.17

    Aetas cana refert digitis animasse Myronem

  61. 1.7.18

    Quod fingebat opus uiuificante manu.

  62. 1.7.19

    Tu uerbis faciem tribuis, modulamine membra.

  63. 1.7.20

    Quod natura deo, hoc tibi dant studia.

  64. 1.7.21

    In uetulum dexter si uertas plectra cadauer,

  65. 1.7.22

    Primaeuum facias aedificante lyra.

  66. 1.7.23

    Si flores simules gelidi per plaustra Bootis,

  67. 1.7.24

    Mox Helicem uernis sibilat aura modis.

  68. 1.7.25

    Ninguida lustra rosas, fundant tibi frigora mustum,

  69. 1.7.26

    Feruenti Pallas sidere dona ferat:

  70. 1.7.27

    Piscis in aetherio quem portas uertice tranet:

  71. 1.7.28

    Si iubeas uersu, marmora ceruus amat.

  72. 1.7.29

    Faucibus e mediis inpasto uiscera praedam

  73. 1.7.30

    Ore potens tollas, quam tenet ore leo.

  74. 1.7.31

    Iam scio Castalii quo me traxistis amores:

  75. 1.7.32

    Accedunt culpis munera uestra meis.

  76. 1.7.33

    Sutilis ad tumidas rapitur mea cumba procellas,

  77. 1.7.34

    Hibernos passura notos, quam nauita pauper

  78. 1.7.35

    Rimosam tenui fingens de cortice puppim

  79. 1.7.36

    Conposuit nomenque dedit tine laude phaseli.

  80. 1.7.37

    Illa nec Aegeum pelagus nec littora Phryxi

  81. 1.7.38

    Nec quaecumque ualet. trux aequora uerrere fundo

  82. 1.7.39

    Aeolus agnouit, placidos sed gurgitis alti

  83. 1.7.40

    Praelegit bene cauta sinus, ubi seruiat Auster,

  84. 1.7.41

    Non ubi regna petat, quotiens ibi remige lento

  85. 1.7.42

    Sibilat in tremula discurrens aura carina.

  86. 1.7.43

    Lintea nam summis dum crispant nexa cerucis,

  87. 1.7.44

    Quae portant mortes praestant mihi flamina somnos,

  88. 1.7.45

    45 Huc uertam puppim, certis mea carbasa uentis

  89. 1.7.46

    Commendans, cursus artis opisque meae.

  90. 1.7.47

    Flecte uiam uelis clauumque ad littora, Phoebe:

  91. 1.7.48

    Anchora proscissum mordeat unca solum.

  92. 1.7.49

    Musa, dictorum caput optimorum,

  93. 1.7.50

    50 Herbidam fingens hederis coronam,

  94. 1.7.51

    Quam per exactos muneras poetas,

  95. 1.7.52

    Necte capillos.

  96. 1.7.53

    Sulcat inmensum pelagus carina,

  97. 1.7.54

    Nescit ad clauum manus apta ferri,

  98. 1.7.55

    55 Quo uocat dextrum regimen per undas

  99. 1.7.56

    Artis amicus. ,

  100. 1.7.57

    Pergis ad Faustum, trutinam loquelae,

← Previous · Next → — showing 301400 of 2,123

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0114a.stoa003.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.