(Cypriani) Ad Quendam Senatorem
- 1
EX CHRISTIANA RELIGIONE AD IDOLORUM SERVITVTESI CONVERSTM.
- 1-2
Cum te diuersis iterum uanisque uiderem
- 2
inseruire sacris priscoque errore teneri,
- 3
obstipui motus. quia carmina semper amasti.
- 4
carmine respondens properaui scribere uersus,
- 5
ut te corriperem tenebras praeponere luci.
- 6
quis patiatur enim te Matrem credere magnam
- 7
posse deam dici rursusque putare colendam.
- 8
cuius cultores infamia turpis inurit
- 9
namque sacerdotes tunicis muliebribus idem
- 10
interius uitium cultu exteriore fatentur,
- 11
idque licere putant, quod non licet; unde per urbem
- 12
leniter incedunt mollita uoce loquentes,
- 13
laxatosque tenent extenso pollice lumbos,
- 14
et proprium mutant uulgato crimine sexum.
- 15
cumque suos celebrant ritus, his esse diebus
- 16
se castos memorant; ut, si tantum modo tunc sunt,
- 17
ut perhibent casti, reliquo iam tempore quid sunt ?
- 18
sed quia coguntur saltim semel esse pudici,
- 19
mente fremunt, lacerant corpus funduntque cruorem.
- 20
quale sacrum est-, uero quod fertur nomine sanguis?
- 21
nunc etiam didici, quod te non fecerit aetas,
- 22
sed tua religio caluum, caligaque remota,
- 23
gallica sit pedibus molli redimita papyro:
- 24
res miranda satis deiectaque culmine summo.
- 25
si quis ab Isiaco consul procedat in orbem,
- 26
risus orbis erit; quis te non rideat autem,
- 27
qui fueris consul, nunc Isidis esse ministrum?
- 28
quodque pudet primo, te non pudet esse secundo,
- 29
ingeniumque tuum turpes damnare per hymnos,
- 30
respondente tibi uulgo \'et lacerante senatu;
- 31
teque domo propria pictum cum fascibus ante,
- 32
nunc quoque cum sistro faciem portare caninam.
- 33
haec tua humilitas et humilitatis imago est!
- 34
aedibus illa tuis semper monumenta manebunt.
- 35
Rumor et ad nostros peruenit publicus aures
- 36
te dixisse: „Dea, erraui; ignosce, rediui."
- 37
dic mihi, si ualeas: cum talia saepe rogares
- 38
et ueniam peteres. quae tecum uerba locuta est?
- 39
uere mente cares, sequeris qui mente carentes.
- 40
haec iterum repetis nec te delinquere sentis:
- 41
quid mereare. uide. minus esses forte notandus,
- 42
si tantum hoc scires et in hoc errore maneres;
- 43
at cum uericolae penetraueris ostia legis
- 44
et tibi nosse deum paucis prouenerit annis,
- 45
cur linquenda tenes aut cur retinenda relinquis?
- 46
nilque colis. dum cuncta colis. nec corde retractas,
- 47
uera quid a falsis. quid ab umbris lumina distent.
- 48
philosophum fingis. cum te sententia mutet:
- 49
nam tibi si stomachum popularis mouerit ira,
- 50
et Iudaeus eris totusque incertus ageris.
- 51
lndulge dictis: sapientia non placet alta.
- 52
omne quod est nimium. contra cadit. unum operantur
- 53
et calor et frigus; sic hoc, sic illud adurit.
- 54
sic tenebrae uisum, sic sol contrarius aufert,
- 55
et pariter laedunt tepidum feruensque lauacrum.
- 56
esca alitur corpus, corpus corrumpitur esca,
- 57
uimque suam minuit, si quid protenditur ultra.
- 58
denique si sedeas. requies est magna laboris;
- 59
si multum sedeas, labor est; Maro namque poeta
- 60
pro poena posuit "sedet aeternumque sedebit
- 61
infelix Theseus." semper nocet utile longum:
- 62
prandia longa nocent, ieiunia longa fatigant.
- 63
sic nimium sapere stultum facit. — improba secta.
- 64
me dea sic docuit; moderamen amabile" dixit." —
- 65
sed tu nec sectam modo nec moderamina curas.
- 66
mens autem stabilis nullo peruertitur aestu,
- 67
ipsaque simplicitas numquam mala cogitat ulla.
- 68
hinc sincera fides aeterna sede fruetur,
- 69
et dolus e contra longo cruciabitur igni.
- 70
elige, quid uelis, ut digna piacula uites.
- 71
sic tamen hanc ueniam mereatur creditor. inquam:
- 72
ut leue crimen erit, si nolis noscere uera,
- 73
non leue crimen erit. si cognita uera relinquas.
- 74
Sed te correctum forsan matura senectus
- 75
in melius reuocat satiatum erroribus istis;
- 76
tempus enim mutat. mala digerit omnia tempus.
- 77
tunc igitur, cum te consulta reduxerit aetas,
- 78
disce deo seruare fidem, ne forte bis unum
- 79
incurras lapsum; quia uere dicitur illud:
- 80
qui pedis offensi lapidem uitare secundo
- 81
nescit et incautus iterum uexauerit. artus,
- 82
imputet ipse sibi nec casibus imputet ullis.
- 83
corrige delictum fidamine, corrige mentem,
- 84
suffecit peccare semel. desiste uereri:
- 85
non erit in culpa, quem paenitet ante fuisse.
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0104p.stoa021.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.