Carmina
- 2.134
Autumni conantur opes, facile optima esse
- 2.135
Promittunt oculis pira persica et omnia mala,
- 2.136
Donec carpere aues: nam protinus indice tactu
- 2.137
Soluitur in cinerem uacui fallacia pomi.
- 2.138
Sic igitar caelo pariter terraque sepultis
- 2.139
Nec mare uiuit ibi, mors est maris ipsa maris pax,
- 2.140
140 Qua nullos animat per anhela uolumina fluctus
- 2.141
Quaque etiam patrio numquam suspirat ab austro
- 2.142
Quaque caret proferre aliquam de gurgite gentem
- 2.143
Squamicutem uel leuicutem uel cortice saeptam,
- 2.144
Vel crispam concham aut duplici conpagine elusam.
- 2.145
Solum illic propria metitur de fruge bitumen,
- 2.146
Exusti fuligo maris, quod uiuidus ardor
- 2.147
Subter stagna coquens de sulphuris et salis aestu
- 2.148
Temperat inque picem terris dat habere marinam :
- 2.149
Inuehitur proprio sub tempore pingue crematae
- 2.150
Virus aquae, spumaeque cutis super aequora nigrae
- 2.151
Texitur. appellant quis est ea captio mercis,
- 2.152
Adclinantque lenes laterum libramine lembos,
- 2.153
Vt semel inpositam doceant conscendere uenam:
- 2.154
Nam sese iam sponte leuans donabit inerti
- 2.155
Nauigio pessumque dabit prae munere largo,
- 2.156
Ni plaga contigerit qua menses femina uestit.
- 2.157
En aliud monstrum pelagi de clade notatur:
- 2.158
Cuncta illic inuita natant: natura recessit
- 2.159
Mergendis stata corporibus. si denique testam
- 2.160
Luciferam nare instituas qua spiritus ignis,
- 2.161
Velificabit apex flammae, si flamma perempta est,
- 2.162
Ibit subter aquas destructio naufraga lucis.
- 2.163
Hae Sodomum et Gomorum signatae in saecula poenae
- 2.164
Gentibus iniustis, corda in quis dura timorem
- 2.165
Deseruere Dei, caelestia iura uereri
- 2.166
Inque unum rerum Dominum sperare docebunt.
- 3.1
III. DE IONA.
- 3.1-4
Post Sodomum et Gomorum uiuentia funera in aeuum,
- 3.2
Et cinerum senio signata incendia poenae,
- 3.3
Et frustra solis oculis nascentia poma,
- 3.4
Et pariter facti mortem maris et salis illic,
- 3.5
Si quid homo est poenam mutato corpore seruans,
- 3.6
Paene alios ignis superi decusserat imbris
- 3.7
Vrbs aequi iustique uiam transgressa Niniue.
- 3.8
Nam quis subuersae menti metus ? omnia uulgo
- 3.9
Poenarum documenta uacant ubi possidet error.
- 3.10
At bonus et nostri patiens et plectere serus
- 3.11
Omnipotens Dominus nullam iaculabitur iram,
- 3.12
Ni prius admoneat durataque pectora pulset,
- 3.13
Praesagos agitans augusta mente prophetas.
- 3.14
Iamque Niniuitum meritis mandarat Ionan
- 3.15
Praefari exitium Dominus : sed conscius ille
- 3.16
Parcere subiectis et debita cedere poenae
- 3.17
Supplicibus facilemque boni, cessabat abire,
- 3.18
Ne uanum caneret, cessura pace minarum.
- 3.19
Mox fuga consilium, si qua est tamen ista facultas,
- 3.20
Euitare Deum Dominique euadere dextram,
- 3.21
Quo subter totus trepidans compescitur orbis.
- 3.22
An ratio est quod agit sancto de corde prophetes?
- 3.23
Litoris in labio portu celeberrima fido
- 3.24
Vrbs oras Cilicum contra libratur Ioppe.
- 3.25
Inde igitur Tarsos properus rate poscit Ionas,
- 3.26
Eiusdem per stagna dei: nec denique mirum,
- 3.27
Si Dominum in terris fugiens inuenit in undis.
- 3.28
Paruula nam subito maculauerat aera nubes,
- 3.29
Vellere sulphureo de semine concita uenti,
- 3.30
Paulatimque globum pariens cum sole cohaesit,
- 3.31
, Deceptumque diem caliginis agmine clusit.
- 3.32
Fit speculum caeli pelagus, niger ambitus undas
- 3.33
Inficit, in tenebras ruit aether et mare surgit:
- 3.34
Nec quicquam medium est, fluctus dum nubila tangit,
- 3.35
Atria uentorum, quos omnes turbine miscet.
- 3.36
Diuersus furor in profugum frendebat Ionan.
- 3.37
Vna ratis certamen erat caeloque fretoque,
- 3.38
Tunditur hinc illinc, tremit omnis silua sub ictu
- 3.39
Fluctifrago, subter concussae spina carinae
- 3.40
Palpitat, antemnae stridens labor horret ab alto,
- 3.41
Ipse etiam infringi dubitans inflectitur arbor.
- 3.42
Nauticus interea gemitus timor omnia temptat
- 3.43
Pro rate proque anima: spiras mandare morantis,
- 3.44
Oblaqueare mithram, clauorum stringere nisus,
- 3.45
Vellere luctantes, impellere pectore gyros:
- 3.46
Pars maris interni puteum grauem odore uicissim
- 3.47
Egregie rapiunt, tum merces atque onus omne
- 3.48
Praecipitant certantque pericula uincere damnis.
- 3.49
Tum miserae uoces ad singula fragmina ponti,.
- 3.50
Expansantque manus nullorum ad numina diuum,
- 3.51
Quos maris et caeli uis non timet, haud minus illos
- 3.52
Puppibus abstrusos irato turbine mergens.
- 3.53
Nescius haec reus ipse cauo sub fornice puppis
- 3.54
Stertentem inflata resonabat nare soporem,
- 3.55
Iam tunc in somno Domini formando figuram.
- 3.56
Hunc simul undisecae qui cogit munia prorae
- 3.57
Pace soporatum placida, requiete superbum .
- 3.58
Institit inpulsans: quid, ait, discrimine in istoł
- 3.59
Somnia nare canis? tantoque in turbine portum
- 3.60
Solus habes? en uncia operit, spes unica diuum est.
- 3.61
Tu quoque, quisque tibi Deus est, dic uota precesque
- 3.62
Indigetans patrium supplex inflectito numen.
- 3.63
Exin quis culpae proprior, quis causa procellae
- 3.64
Discere sorte placet, nec sors mentitur Ionan.
- 3.65
Tunc rogitant: quis et unde hominum, quis denique rerum,
- 3.66
Quo populo, qua sede cluis? famulum ille fatetur
← Previous · Next → — showing 301–400 of 1,002
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0104p.stoa003.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.