Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Epistulae

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 490 sections

  1. 72.3.1

    Haec ad conscientiam tuam, frater carissime, et pro honore communi et pro simplici dilectione pertulimus, credentes etiam tibi pro religionis tuae et fidei ueritate placere quae et religiosa pariter et uera sunt. ceterum scimus quosdam quod semel inbiberint nolle deponere nec propositum suum facile mutare, sed saluo inter collegas pacis et concordiae uinculo quaedam propria quae apud se semel sint usurpata retinere. qua in re nec nos uim cuiquam facimus aut legem damus, quando habeat in ecclesiae administratione uoluntatis suae arbitrium liberum unusquisque praepositus, rationem actus sui Domino redditurus. optamus te, frater carissime, semper bene ualere.

  2. 73.1.1

    CVPRIANVS IVBAIANO FRATRI S.

  3. 73.1.2

    Scripsisti mihi, frater carissime, desiderans significari tibi motum animi nostri quid nobis uideatur de haereticorum baptismo, qui foris positi et extra ecclesiam constituti uindicant sibi rem nec iuris sui nec potestatis. quod nos nec ratum possumus nec legitimum conputare, quando hoc apud eos esse con stet inlicitum. et quoniam iam super hac re quid sentiremus litteris nostris expressimus, ut conpendium facerem exemplum earundem litterarum tibi misi, quid in concilio cum conplures adessemus decreuerimus, quid item postea Quinto collegae nostro de eadem re quaerenti rescripserim. et nunc quoque cum in unum conuenissemus tam prouinciae Africae quam Numidiae episcopi numero septuaginta et unus, hoc idem denuo sententia nostra firmauimus, statuentes unum baptisma esse quod sit in ecclesia catholica constitutum ac per hoc non rebaptizari sed baptizari a nobis quicumque ab adultera et profana aqua uenientes abluendi sint et sanctificandi salutaris aquae ueritate.

  4. 73.2.1

    Nec nos mouet, frater carissime, quod in litteris tuis conplexus es, Nouatianenses rebaptizare eos quos a nobis sollicitant, quando ad nos omnino non pertineat quid hostes ecclesiae faciant, dummodo teneamus ipsi potestatis nostrae honorem et rationis ac ueritatis firmitatem. nam Nouatianus simiarum more, quae cum homines non sint humana imitentur, uult ecclesiae catholicae auctoritatem sibi et ueritatem uindicare, quando ipse in ecclesia non sit, immo adhuc insuper contra ecclesiam rebellis et hostis extiterit. sciens etenim unum esse baptisma, hoc unum sibi uindicat ut apud se esse ecclesiam dicat et nos haereticos faciat. nos autem qui ecclesiae unius caput et radicem tenemus pro certo scimus et fidimus nihil illi extra ecclesiam licere et baptisma quod est unum apud nos esse, ubi et ipse baptizatus prius fuerat, quando diuinae unitatis et rationem et ueritatem tenebat. quod si in ecclesia baptizatos rebaptizandos foris extra ecclesiam Nouatianus existimat, a se incipere debuerat, ut prior extrario et haeretico baptismo rebaptizaretur, qui post ecclesiam immo et contra ecclesiam baptizandos foris opinatur. quale est autem, ut quia hoc Nouatianus facere audet, nos putemus non esse faciendum? quid ergo? quia et honorem cathedrae sacerdotalis Nouatianus usurpat, num idcirco nos cathedrae renuntiare debemus ? et quia Nouatianus altare conlocare et sacrificia offerre contra fas nititur, ab altari et sacrificiis cessare nos oportet, ne paria et similia cum illo celebrare uideamur? uanum prorsus et stultum est, ut quia Nouatianus extra ecclesiam uindicat sibi ueritatis imaginem, relinquat ecclesia ueritatem.

  5. 73.3.1

    Apud nos autem non noua aut repentina res est ut baptizandos censeamus eos qui ab haereticis ad ecclesiam ueniunt, quando anni sint iam multi et longa aetas ex quo sub Agrippino bonae memoriae uiro conuenientes in unum episcopi plurimi hoc statuerint adque exinde in hodiernum tot milia haereticorum in prouinciis nostris ad ecclesiam conuersi non aspernati sint neque cunctati, immo et rationabiliter et libenter amplexi sint, ut lauacri uitalis et salutaris baptismi gratiam consequerentur. neque enim difficile est doctori uera et legitima insinuare ei qui haeretica prauitate damnata et ecclesiastica ueritate conperta ad hoc uenit ut discat, ad hoc discit ut uiuat. nos non demus stuporem haereticis patrocinii et consensus nostri, et libenter ac prompte obtemperant ueritati.\'

  6. 73.4.1

    Plane quoniam inueni in epistula cuius exemplum ad me transmisisti scriptum esse quod quaerendum non sit quia baptizauerit, quando is qui baptizatus sit accipere remissam peccatorum potuerit secundum quod credidit, praetereundum hunc locum non putaui, maxime cum in eadem epistula animaduerterim etiam Marcionis fieri mentionem, ut nec ab ipso uenientes dicat baptizari oportere, quod iam in nomine Iesu Christi baptizati esse uideantur. considerare itaque debemus fidem eorum qui foris credunt, an secundum eandem fidem possint aliquid gratiae consequi. nam si fides una est nobis et haereticis, potest esse et gratia una. si eundem patrem, eundem filium, eundem spiritum sanctum, eandem ecclesiam confitentur nobiscum Patripassiani, Anthropiani, Valentiniani, Appelletiani, Ophitae, Marcionitae et ceterae haereticorum pestes et gladii ac uenena subuertendae ueritatis, potest illic et baptisma unum esse, si est et fides una.

  7. 73.5.1

    Ac ne longum sit per haereses uniuersas decurrere et singularum uel ineptias uel insanias recensere, quia nec delectat id dicere quod aut horret aut pudet nosse: de Marcione interim solo, cuius mentio in epistula a te ad nos transmissa facta est, examinemus an possit baptismatis eius ratio constare. Dominus enim post resurrectionem discipulos suos mittens quemadmodum baptizare deberent instruit et docet dicens: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. ite ergo, docete gentes omnes tinguentes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. insinuat trinitatem, cuius sacramento gentes tinguerentur. numquid hanc trinitatem Marcion tenet? numquid eundem adserit quem et nos Deum patrem creatorem? eundem nouit filium Christum de uirgine Maria natum, qui sermo caro factus sit, qui peccata nostra portauerit, qui mortem moriendo uicerit, qui resurrectionem carnis per semet ipsum primus initiauerit et discipulis suis quod in eadem carne resurrexisset ostenderit? longe alia est apud Marcionem sed et apud ceteros haereticos fides. immo nihil est apud illos nisi perfidia et blasphemia et contentio sanitatis et ueritatis inimica. quomodo ergo potest uideri qui apud illos baptizatur consecutus esse peccatorum remissam et diuinae indulgentiae gratiam per suam fidem qui ipsius fidei non habuerit ueritatem? si enim, sicut quibusdam uidetur, secundum fidem suam quis accipere aliquid foris extra. ecclesiam potuit, utique id accepit quod credidit. falsum autem credens uerum accipere non potuit, sed potius adultera et profana secundum quod credebat accepit.

  8. 73.6.1

    Quem locum profani et adulteri baptismi subtiliter Hieremias propheta perstringit dicens: ut quid qui contristant me praeualent? plaga mea solida est, unde sanabor? dum fit, facta est mihi quasi aqua mendax non habens fidem. mentionem facit per prophetam spiritus sanctus aquae mendacis et fidem non habentis. quae est haec aqua mendax et perfida? utique ea quae baptismi imaginem mentitur et gratiam fidei adumbrata simulatione frustratur. quod si secundum prauam fidem baptizari aliquis foris et remissam peccatorum consequi potuit, secundum eandem fidem consequi et spiritum sanctum potuit, et non est necesse ei uenienti manum inponi ut spiritum sanctum consequatur et signetur. aut utrumque enim fide sua foris consequi potuit aut neutrum eorum qui foris fuerat accepit.

  9. 73.7.1

    Manifestum est autem ubi et per quos remissa peccatorum dari possit, quae in baptismo scilicet datur. nam Petro primum Dominus, super quem aedificauit ecclesiam et unde unitatis originem instituit et ostendit, potestatem istam dedit ut id solueretur [in terris] quod ille soluisset. et post resurrectionem quoque ad apostolos loquitur dicens: sicut misit me pater, et ego mitto uos. hoc cum dixisset, inspirauit et ait illis: accipite spiritum sanctum. si cuius remiseritis peccata, remittentur illi: si cuius tenueritis, tenebuntur. unde intellegimus non nisi in ecclesia praepositis et euangelica lege ac dominica ordinatione fundatis licere baptizare et remissam peccatorum dare, foris autem nec ligari aliquid posse nec solui, ubi non sit qui aut ligare possit aut soluere.

  10. 73.8.1

    Nec hoc, frater carissime, sine scripturae diuinae auctoritate proponimus ut dicamus certa lege ac propria ordinatione diuinitus cuncta esse disposita nec posse quemquam contra episcopos et sacerdotes usurpare sibi aliquid quod non sit sui iuris et potestatis. nam et Core et Dathan et Abiron contra Moysen et Aaron sacerdotem sacrificandi licentiam sibi usurpare conati sunt, nec tamen quod inlicite ausi sunt inpune fecerunt. et filii Aaron qui alienum ignem altari inposuerunt in conspectu statim Domini indignantis extincti sunt. quod supplicium manet eos qui alienam aquam baptismo inferunt falso, ut diuina censura ulciscatur et uindicet id haereticos contra ecclesiam gerere quod non nisi soli liceat ecclesiae.

  11. 73.9.1

    Quod autem quidam dicunt eis qui in Samaria baptizati fuerant aduenientibus apostolis Petro et Iohanne tantum super eos manum inpositam esse, ut acciperent spiritum sanctum, rebaptizatos tamen eos non esse, locum istum, frater carissime, ad praesentem causam uidemus omnino non pertinere. illi enim qui in Samaria crediderant fide uera crediderant et intus in ecclesia quae una est et cui soli gratiam baptismi dare et peccata soluere permissum est, a Philippo diacono quem idem apostoli miserant baptizati erant. et idcirco qui legitimum et ecclesiasticum baptisma consecuti fuerant, baptizari eos ultra non oportebat, sed tantummodo quod deerat id a Petro et Iohanne factum est, ut oratione pro eis habita et manu inposita inuocaretur et infunderetur super eos spiritus sanctus. quod nunc quoque apud nos geritur, ut qui in ecclesia baptizantur praepositis ecclesiae offerantur et per nostram orationem ac manus inpositionem spiritum sanctum consequantur et signaculo dominico consummentur.

  12. 73.10.1

    N on est ergo, frater carissime, quod haereticis cedendum existimemus et baptisma quod non nisi uni et soli ecclesiae datum sit prodendum putemus. boni militis est aduersus rebelles et hostes imperatoris sui castra defendere. gloriosi ducis est commissa sibi signa seruare. scriptum est: Dominus Deus tuus Deus zelans est. qui spiritum Dei accepimus zelum diuinae fidei habere debemus, quo zelo Finees placuit et Deum promeritus indignantis iram populo pereunte leniuit. quid adultera et aliena et diuinae unitatis inimica in acceptum referimus, qui non nisi unum Christum et unam eius ecclesiam nouimus? ecclesia paradisi instar exprimens arbores frugiferas intra muros suos intus inclusit, ex quibus quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur. has arbores rigat quattuor fluminibus id est euangeliis quattuor, quibus baptismi gratiam salutari et caelesti inundatione largitur. numquid de ecclesiae fontibus rigare potest qui intus in ecclesia non est? numquid paradisi potus salubres et salutares inpertire cuiquam potest qui peruersus et a semet ipso damnatus et extra paradisi fontes relegatus aruit et aeternae sitis siccitate defecit?

  13. 73.11.1

    Clamat Dominus ut qui sitit ueniat et bibat de fluminibus aquae uiuae, quae de eius uentre fluxerunt. quo uenturus est qui sitit, utrumne ad haereticos ubi fons et fluuius aquae uitalis omnino non est, an ad ecclesiam quae una est et super unum qui et claues eius accepit Domini uoce fundata est ? haec est una quae tenet et possidet omnem sponsi sui et domini potestatem. in hac praesidemus, pro honore eius adque unitate pugnamus, huius et gratiam pariter et gloriam fideli deuotione defendimus. nos diuino permissu rigamus sitientem Dei populum, nos custodimus terminos uitalium fontium. si possessionis nostrae ius tenemus, si sacramentum unitatis agnoscimus, cur praeuaricatores ueritatis, cur proditores unitatis existimus? aqua ecclesiae fidelis et salutaris et sancta corrumpi et adulterari non potest, sicut et ipsa ecclesia incorrupta et casta et pudica est. si ecclesiae deuoti et in ecclesia constituti sunt haeretici, possunt et baptismo eius et ceteris salutaribus bonis uti. si autem in ecclesia non sunt, immo et contra ecclesiam faciunt, quomodo baptizare baptismo ecclesiae possunt?

  14. 73.12.1

    Neque enim parua res haereticis et modica conceditor, quando a nobis baptisma eorum in acceptum refertur, cum inde incipiat omnis fidei origo et ad spem uitae aeternae salutaris ingressio et purificandis ac uiuificandis Dei seruis diuina dignatio. nam si baptizari quis apud haereticos potuit, utique et remissam peccatorum consequi potuit. si peccatorum remissam consecutus est, sanctificatus est: si sanctificatus est, templum Dei factus est: st templum Dei factus est, quaero cuius Dei? si creatoris, non potuit, qui in eum non credidit. si Christi, nec huius fieri potest templum qui negat Deum Christum. si spiritus sancti, cum tres unum sint, quomodo spiritus. sanctus placatus esse ei potest qui aut filii aut patris inimicus est?

  15. 73.13.1

    Proinde frustra quidam qui ratione uincuntur consuetudinem nobis opponunt, quasi consuetudo maior sit ueritate aut non id sit in spiritalibus sequendum quod in melius fuerit a sancto spiritu reuelatum. ignosci enim potest simpliciter erranti, sicut de se ipso dicit beatus apostolus Paulus: qui primo, inquit, fui blasphemus et persecutor et iniuriosus, sed I misericordiam merui, quia ignorans feci. post inspirationem uero et reuelationem factam, qui in eo quod errauerat perseuerat prudens et sciens, sine uenia ignorantiae peccat. praesumptione enim adque obstinatione quadam nititur, cum ratione superetur. nec quisquam dicat, quod accepimus ab apostolis hoc sequimur, quando apostoli non nisi unam ecclesiam tradiderint et baptisma unum quod non nisi in eadem ecclesia sit constitutum, et neminem inueniamus ab apostolis, cum apud haereticos baptizatus esset, in eodem baptismate admissum esse et communicasse, ut uideantur apostoli baptisma haereticorum probasse.

  16. 73.14.1

    Quod enim quidam diCWlt, quasi ad haereticonmi snffiragium pertineat quod dixerit apostolus Paulus: uerum tamen omni modo, siue per occasionem siue per ueritatem Christus adnuntietur, inuenimus hoc quoque ad eorum patrocinium qui haereticis suffragantur et plaudunt nihil posse proficere. neque enim de haereticis ant de eorum baptismo loquebatur in epistula sua Paulus, ut aliquid quod ad hanc rem pertineat posuisse ostendatur. loquebatur de fratribus siue inordinate et contra ecclesiasticam disciplinam ambulantibus siue euangelicam ueritatem de Dei timore seruantibus. et quosdam ex eis posuit uerbum Domini constanter adque intrepide locutos, quosdam uero in inuidia et dissensione uersatos, quosdam seruasse circa se beniuolam caritatem, aliquos uero habuisse maliuolam dissensionem, se tamen patienter omnia sustinere, dummodo siue in ueritate siue per occasionem nomen Christi quod Paulus praedicabat ad plurimorum notitiam perueniret et noua adhuc ac rudis sermonis seminatio loquentium praedicatione crebresceret. porro aliud est eos qui intus in ecclesia sunt de nomine Christi loqui aliud est eos qui foris sunt et contra ecclesiam faciunt in nomine Christi baptizare. quare qui haereticis patrocinatur non id proferat quod Paulus de fratribus posuit, scd ostendat, si haeretico aliquid concedendum putauit aut si fidem et baptisma eorum probauit aut si perfidos et blasphemos remissionem peccatorum accipere extra ecclesiam posse constituit.

  17. 73.15.1

    Si autem quid apostoli de haereticis senserint consideremus, inueniemus eos in omnibus epistulis suis execrari et detestari haereticorum sacrilegam prauitatem. nam cum dicant sermonem eorum ut cancer serpere, quomodo potest is sermo dare remissam peccatorum qui ut cancer serpit ad aures audientium? et cum dicant nullam participationem esse iustitiae et iniquitati, nullam communionem lumini et tenebris, quomodo possunt aut tenebrae inluminare aut iniquitas iustificare? et cum dicant de Deo eos non esse, sed esse de antichristi spiritu, quomodo gerunt spiritalia et diuina et qui sint hostes Dei et quorum pectora opsederit spiritus antichristi? quare si relictis humanae contentionis erroribus ad euangelicam auctoritatem adque ad apostolicam traditionem sincera et religiosa fide reuertamur, intellegimus nihil eis ad gratiam ecclesiasticam et salutarem licere qui spargentes adque inpugnantes ecclesiam Christi a Christo ipso aduersarii, ab apostolis eius antichristi nominentur.

  18. 73.16.1

    Non est autem quod aliquis ad circumueniendam christianam ueritatem Christi nomen opponat ut dicat: \'in nomine Iesu Christi ubicumque et quomodocumque baptizati gratiam baptismi sunt consecuti\', quando ipse Christus loquatur et dicat: non omnis qui mihi dicit, Domine Domine, introibit in regnum caelorum, et iterum praemoneat adque instruat ne quis a pseudoprophetis et pseudochristis in nomine suo facile fallatur. multi, inquit, uenient in nomine meo dicentes: ego sum Christus, et multos fallent, et postea addidit dicens: uos autem cauete. ecce praedixi uobis omnia. unde apparet non ea statim suscipienda et adsumenda quae iactantur in Christi nomine, sed quae geruntur in Christi ueritate.

  19. 73.17.1

    Quod enim in euangeliis et in apostolorum epistulis Iesn Christi nomen insinuatur ad remissionem peccatorum, non ita est quasi aut sine patre aut contra patrem prodesse cuiquam solus filius possit, sed ut Iudaeis qui iactitabant se patrem habere ostenderetur quod nihil eis pater profuturus esset, nisi in filium crederent quem ille misisset — nam qui Deum creatorem patrem sciebant, filium. quoque Christum scire debebant —, nec sibi blandirentur et plauderent de solo patre sine filii eius agnitione, qui et dicebat: nemo uenit ad patrem nisi per me. duorum autem cognitionem esse quae saluet idem ipse manifestat dicens: haec est uita aeterna ut cognoscant te solum et uerum Deum et quem misisti Iesum Christum. cum ergo ex ipsius Christi praedicatione et contestatione pater ante cognoscendus sit qui misit, tunc deinde Christus qui missus eat, nec possit esse spes salutis nisi duobus simul cognitis, quomodo non cognito immo et blasphemato Deo patre, qui apud haereticos Christi nomine baptizati dicuntur peccatorum remissam consecuti iudicantur? alia enim fuit sub apostolis Iudaeorum ratio, alia gentilium condicio. illi quia iam legis et Moysi antiquissimum baptisma fuerant adepti, in nomine quoque Iesu Christi erant baptizandi, secundum. quod in actis apostolorum Petrus ad eos loquitur et dicit: paenitemini, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine Domini Iesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum spiritus sancti. uobis enim est promissio et filiis uestris et omnibus deinceps quoscumque aduocauerit Dominus Deus noster. Iesu Christi mentionem facit Petrus, non quasi pater omitteretur, sed ut patri filius quoque adiungeretur.

  20. 73.18.1

    Denique ubi post resurrectionem a Domino apostoli ad gentes mittuntur, in nomine patris et filii et spiritus sancti baptizare gentiles iubentur. quomodo ergo quidam dicunt foris extra ecclesiam immo et contra ecclesiam, modo in nomine Iesu Christi cuiuscumque et quomodocumque gentilem baptizatum remissionem peccatorum consequi posse, quando ipse Christus gentes baptizari iubeat in plena et adunata trinitate? nisi si qui Christum negat negatur a Christo, qui patrem eius negat quem ipse Christus confessus sit non negatur, et qui in eum blasphemat quem Christus Dominum et Deum suum dixerit, remuneratus a Christo remissionem peccatorum et baptismi sanctificationem consequitur. qua autem potestate consequi in baptismo remissionem peccatorum potest negans Deum creatorem Christi, quando ipsam potestatem qua baptizamur et sanctificamur ab eodem patre Christus acceperit, quem maiorem dixerit, a quo clarificari petierit, cuius uoluntatem usque ad obsequium bibendi calicis et subeundae mortis inpleuerit? quid est igitur aliud quam participem haereticis blasphemantibus fieri defendere uelle et adserere quod remissam peccatorum accipere possit in Christi nomine blasphemans grauiter et peccans in patrem et Dominum et Deum Christi? quid deinde illud quale est ut qui filium negat neque patrem habeat, qui patrem negat filium habere uideatur, cum filius ipse contestetur et dicat: nemo potest uenire ad me, nisi fuerit datum illi a patre? ut manifestum sit nullam remissionem peccatorum in baptismo accipi a filio posse quam constet patrem non dedisse, maxime quando adhuc idem repetat et dicat: omnis plantatio quam non plantauerit pater meus caelestis eradicabitur.

  21. 73.19.1

    Quod si Christi discipuli discere ex Christo nolunt quantam uenerationis et honoris paterno nomini debeatur, uel de exemplis terrenis ac saecularibus discant et sciant Christum non sine maxima exprobratione posuisse: filii saeculi huius prudentiores sunt filiis lucis. in saeculo isto si cuius patri aliquis conuicium fecerit, si contumeliosus ac procax pudorem eius et honorem maledico ore lacerauerit, indignatur filius et irascitur et laesi patris iniuriam quibus potest uiribus uindicare conatur. tu Christum putas impiis et sacrilegis et in patrem suum blasphemis inpunitatem dare et eis in baptismo peccata dimittere quos constet baptizatos eadem adhuc in personam patris maledicta congerere, incessabili blasphemantis linguae scelere peccare? hoc christianus, hoc Dei seruus potest aut mente concipere aut fide credere aut sermone proferre? et ubi erunt legis praecepta diuina quae dicunt: honora patrem et matrem? nisi si uocabulum patris quod in homine honorari praecipitur in Deo inpune uiolatur. ubi erit quod ipse Christus in euangelio ponit et dicit: qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur? nisi si is qui maledicentes parentibus carnalibus puniri et interfici mandat, in caelestem et spiritalem patrem maledicos adque ecclesiae matris inimicos ipse uiuificat. execranda ac detestanda res a quibusdam prorsus adseritur, ut is qui eum si qui in spiritum sanctum blasphemauerit reum futurum peccati aeterni comminatur, idem in patrem. Deam blasphemos salutari baptismo sanctificare dicatur. et nunc qui talibus ad ecclesiam uenientibus sine baptismo communicandum existimant, non putant se alienis immo aeternis peccatis communicare, admittentes sine baptismo eos qui non nisi in baptismo possint blasphemiarum suarum peccata deponere P

  22. 73.20.1

    Quam uanum est porro et peruersomt nt com ipsi baeretki repudiato et relicto uel errore uel scelere in quo prius fuerant agnoscant ecclesiae ueritatem, nos ueritatis eiusdem iura et sacramenta mutilemus et uenientibus ac paenitentibus dicamus eos remissionem peccatorum consecutos esse quando illi se peccasse et propter hoc ad ecclesiae indulgentiam uenire fateantur? quare ecclesiae catholicae fidem ac ueritatem, frater carissime, et tenere debemus firmiter et docere et per omnia euangelica et apostolica praecepta rationem diuinae dispositionis adque unitatis ostendere.

  23. 73.21.1

    Numquid potest uis baptismi esse maior ant potior quam confessio, quam passio, ut quis coram hominibus Christum confiteatur tur, ut sanguine suo baptizetur P et tamen nec hec baptisma haeretico prodest, quamuis Christum confessus extra ecclesiam fuerit occisus: nisi si haereticorum patroni et aduocati haereticos in falsa confessione Christi interfectos martyras praedicant et contra apostoli contestationem, qui nihil eos quamuis exustos et occisos dicit posse proficere, gloriam eis et coronam passionis adsignant. quod si haeretico nec baptisma publicae confessionis et sanguinis proficere ad salutem potest, quia salus extra ecclesiam non est, quanto magis ei nihil proderit, si in latebra et in latronum spelunca adulterae aquae contagio tinctus non tantum peccata antiqua non exposuerit, sed adhuc potius noua et maiora cumulauerit? quare baptisma nobis et haereticis commune esse non potest, cum quibus nec pater Deus nec filius Christus nec sanctus spiritus nec fides nec ecclesia ipsa communis est. et ideo baptizari eos oportet qui de haeresi ad ecclesiam ueniunt, ut qui legitimo et uero adque unico sanctae ecclesiae baptismo ad regnum Dei regeneratione diuina praeparantur sacramento utroque nascantur, quia scriptum est: nisi quis natus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei.

  24. 73.22.1

    Quo in loco quidam, quasi euacuare possint humana argumentatione praedicationis euangelicae ueritatem, catecuminos nobis opponunt, si quis ex his antequam in ecclesia baptizetur in confessione nominis adprehensus fuerit et occisus, an spem salutis et praemium confessionis amittat, eo quod ex aqua prius non sit renatus. sciant igitur eiusmodi homines suffragatores et fautores haereticorum catecuminos illos primo integram fidem et ecclesiae ueritatem tenere et ad debellandum diabolum de diuinis castris cum plena et sincera Dei patris et Christi et spiritus sancti cognitione procedere, deinde nec priuari baptismi sacramento, utpote qui baptizentur gloriosissimo et maximo sanguinis baptismo, de quo et Dominus dicebat habere se aliud baptisma baptizari. sanguine autem suo baptizatos et passione sanctificatos consummari et diuinae pollicitationis gratiam consequi declarat in euangelio idem Dominus, quando ad latronem in ipsa passione credentem et confitentem loquitur et quod secum futurus sit in paradiso pollicetur. quapropter qui fidei et ueritati praesumus, eos qui ad fidem et ueritatem ueniunt et agentes paenitentiam remitti sibi peccata deposcunt, decipere non debemus et fallere, sed correctos a nobis ac reformatos ad regnum caelorum disciplinis caelestibus erudire.

  25. 73.23.1

    Sed dicit aliquis: \'quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissi sunt?\' potens est Dominus misericordia sua indulgentiam dare et eos qui ad ecclesiam simpliciter admissi in ecclesia dormierunt ab ecclesiae suae muneribus non separare. non tamen quia aliquando erratum est, ideo semper errandum est, cum magis sapientibus et Deum timentibus congruat patefactae et perspectae ueritati libenter adque incunctanter obsequi quam pertinaciter adque obstinate contra fratres et contra sacerdotes pro haereticis reluctari.

  26. 73.24.1

    Nec quisquam existimet haereticos, eo quod illis baptisma opponitur, quasi secundi baptismi uocabulo scandalizatos ut ad ecclesiam ueniant retardari. immo uero hoc ipso magis ad necessitatem ueniendi testimonio ostensae sibi et probatae ueritatis adiguntur. nam si uiderint iudicio ac sententia nostra id decerni et statui ut baptisma iustum et legitimum conputetur quo illic baptizantur, putabunt se ecclesiam quoque et cetera ecclesiae munera iuste et legitime possidere, nec erit causa. ueniendi ad nos, quando habentes baptisma habere uideantur et cetera. porro autem cum cognoscunt baptisma nullum foris esse nec remissam peccatorum extra ecclesiam dari posse, auidius ad nos et promptius properant et munera ac dona ecclesiae matris inplorant, certi peruenire se omnino non posse ad ueram diuinae gratiae pollicitationem, nisi prius uenerint ad ecclesiae ueritatem. nec recusabunt baptizari apud nos haeretici legitimo et uero ecclesiae baptismo, quando ex nobis didicerint baptizatos quoque a Paulo eos qui iam baptismo Iohannis baptizati fuissent, sicut legimus in actis apostolorum.

  27. 73.25.1

    Et nunc apud quosdam de nostris haereticorum baptisma [occupatum] adseritur et inuidia quadam quasi rebaptizandi baptizare post hostes Dei nefas ducitur, cum baptizatos inueniamus quos Iohannes baptizauerat, ille Iohannes maior inter prophetas habitus, ille diuina gratia adhuc in utero matris inpletus, ille Heliae spiritu et uirtute subnixus, qui non aduersarius Domini sed praecursor ac praedicator fuit, qui Dominum non tantum uerbis praenuntiauit sed et oculis ostendit, qui ipsum Christum per quem baptizantur ceteri baptizauit. quod si idcirco haereticus ius baptismi obtinere potuit, quia prior baptizauit, non possidentis erit iam baptisma sed occupantis: et cum separari a se et diuidi omnino non possint baptisma et ecclesia, qui occupare baptisma prior potuit et ecclesiam pariter occupauit, et incipis tu illi haereticus uideri qui praeuentus posterior esse coepisti, qui cedendo ac manus dando ius quod acceperas reliquisti. quam periculosum sit autem in diuinis rebus ut quis cedat iure suo et potestate scriptura sancta declarat, cum in Genesi Esau primatus suos inde perdiderit nec recipere id postmodum potuerit quod semel cessit.

  28. 73.26.1

    Haec tibi brenibus pro nostra mediocritate rescripsimus, frater carissime, nemini praescribentes aut praeiudicantes quo minus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cam quibus diuinam concordiam et dominicam pacem tenemus, maxime cum et apostolus dicat: si quis autem putauerit contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesia Dei. seruatur a nobis patienter et leniter caritas animi, collegii honor, uinculum fidei, concordia sacerdotii propter hoc etiam libellum nunc de bono patientiae quantum ualuit nostra mediocritas permittente Domino et inspirante conscripsimus, quem ad te pro mutua dilectione transmisimus. opto te, frater carissime, semper bene ualere.

  29. 74.1.1

    s CVPRIANVS POMPEIO FRATRI S.

  30. 74.1.2

    Quamquam plene ea quae de haereticis baptizandis dicenda sunt conplexi simus in epistulis quarum ad te exempla transmisimus, frater carissime, tamen quia desiderasti in notitiam tuam perferri quid mihi ad litteras nostras Stephanus frater noster rescripserit, misi tibi rescripti eius exemplum: quo lecto magis ac magis eius errorem denotabis, qui haereticorum causam contra christianos et contra ecclesiam Dei adserere conatur. nam inter cetera uel superba uel ad rem non pertinentia uel sibi ipsi contraria quae inprouide scripsit, etiam illud adiuncxit ut diceret: (si qui ergo a quacumque haeresi uenient ad uos, nihil innouetur nisi quod traditum est, ut manus illis inponatur in paenitentiam, cum ipsi haeretici proprie alterutrum ad se uenientes non baptizent, sed communicent tantum.)

  31. 74.2.1

    A quacumque haeresi uenientem baptizari in ecclesia uetuit, id est omnium haereticorum baptismata iusta esse et legitima iudicauit. et cum singulae haereses singula baptianata et diuersa peccata habeant, hic cum omnium baptismo communicans uniuersorum delicta in sinum suum coaceruata congessit. et praecepit nihil aliud innouari nisi quod traditum est, quasi is innouet qui unitatem tenens unum baptisma uni ecclesiae uindicat, et non ille utique qui unitatis oblitus mendacia et contagia profanae tinctionis usurpat nihil innouetur, inquit, nisi quod traditum est. unde est ista traditio? utrumne de dominica et euangelica auctoritate descendens an de apostolorum mandatis adque epistulis ueniens? ea enim facienda esse quae scripta sint Deus testatur et praemonet ad Iesum Naue dicens: nonrecedet liber legis huius ex ore tuo, et meditaberis in eo die et nocte, ut obserues facere omnia quae scripta sunt in eo. item Dominus apostolus suos mittens mandat baptizari gentes et doceri at obseruent omnia quaecumque ille praecepit. si ergo aut in euangelio praecipitur aut in apostolorum epistulis uel actis continetur ut a quacumque haeresi uenientes non baptizentur, sed tantum manus illis inponatur in paenitentiam, obseruetur diuina haec et sancta traditio. si uero ubique haeretici nihil aliud quam aduersarii et antichristi nominantur, si uitandi et peruersi et a semet ipsis damnati pronuntiantur., quale est ut uideantur damnandi a nobis non esse quos constet apostolica contestatione a semet ipsis damnatos esse? ut nemo infamare apostolos debeat, quasi illi haereticorum baptismata probauerint aut eis sine ecclesiae baptismo communicauerint, quando talia de haereticis apostoli scripserunt, et hoc cum nondum haereticae pestes acriores prorupissent, necdum quoque Marcion Ponticus de Ponto emersisset, cuius magister Cerdon sub Hygino episcopo qui in urbe nonus fuit Romam uenit: quem Marcion secutus additis ad crimen augmentis inpudentius ceteris et abruptius in Deum patrem creatorem blasphemare instituit et haereticum furorem sacrilegis armis contra ecclesiam rebellantem sceleratius et grauius armauit.

  32. 74.3.1

    Quod si haereses constat postmodum plures ac peiores extitisse et si retro nusquam omnino praeceptum est neque conscriptum, ut haeretico manus tantum in paenitentiam inponatur et sic ei communicetur, et si baptisma non nisi unum est quod apud nos est et intus est et soli ecclesiae de diuina dignatione concessum est, quae ista obstinatio est quaeue praesumptio humanam traditionem diuinae dispositioni anteponere nec animaduertere indignari et irasci Deum, quotiens diuina praecepta soluit et praeterit humana traditio, sicut per Esaiam prophetam clamat et dicit: populus iste labiis honorificant me, cor uero eorum longe separatum est a me. sine causa autem colunt me mandata et doctrinas hominum docentes. item Dominus in euangelio increpans similiter et obiurgans ponit et dicit: reicitis mandatum Dei ut traditionem uestram statuatis. cuius praecepti memor beatus apostolus Paulus commonet ipse quoque et instruit dicens: si quis aliter docet et non adquiescit sanis uerbis Domini nostri Iesu Christi et doctrinae eius, stupore elatus et nihil sciens, discede ab huiusmodi

  33. 74.4.1

    Praeclara plane ac legitima traditio Stephano fratre nostro docente proponitur, quae auctoritatem nobis idoneam praebeat. nam in eodem loco epistulae suae addidit et adiecit: Ccum ipsi haeretici proprie alterutrum ad se uenientes non baptizent, sed communicent tantum.2 ad hoc enim malorum deuoluta est ecclesia Dei et sponsa Christi, ut haereticorum exempla sectetur, ut ad celebranda sacramenta caelestia disciplinam lux de tenebris mutuetur et id faciant christiani quod antichristi faciunt. quae uero est animi caecitas, quae prauitas, fidei unitatem de Deo patre et de Iesu Christi Domini et Dei nostri traditione uenientem nolle cognoscere? nam si idcirco apud haereticos ecclesia non est, quia una est et diuidi non potest, et si ideo illic sanctus spiritus non est, quia unus est et esse apud profanos et extrarios non potest: utique et baptisma quod in eadem unitate consistit esse apud haereticos non potest, quia separari neque ab ecclesia. neque a sancto spiritu potest.

  34. 74.5.1

    Aut si effectum baptismi maiestati nominis tribuunt, nt qui in nomine Iesu Christi ubicumque et quomodocumque baptizantur innouati et sanctificati iudicentur, cur non in eiusdem Christi nomine illic et manus baptizato inponitur ad accipiendum spiritum sanctum, cur non eadem eiusdem maiestas nominis praeualet in manus inpositione quam ualuisse contendunt in baptismi sanctificatione? nam si potest qui extra ecclesiam natus templum Dei fieri, cur non possit super templum et spiritus sanctus infundi? qui enim peccatis in baptismo expositis sanctificatus est et in nouum hominem spiritaliter reformatus, ad accipiendum spiritum sanctum idoneus factus est, quando apostolus dicat: quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. qui potest apud haereticos baptizatus Christum induere, multo magis potest spiritum sanctum quem Christus misit accipere. ceterum maior erit mittente qui missus est, ut incipiat foris baptizatus Christum quidem induisse, sed sanctum spiritum non potuisse percipere, quasi possit aut sine spiritu Christus indui aut a Christo spiritus separari. illud quoque ineptum, ut cum natiuitas secunda spiritalis sit, qua in Christo per lauacrum regenerationis nascimur, dicant quod possit quis apud haereticos spiritaliter nasci, ubi spiritum negent esse. peccata enim purgare et hominem sanctificare aqua sola non potest, nisi habeat et spiritum sanctum. quare aut et spiritum necesse est ut concedant esse illic ubi baptisma esse dicunt, aut nec baptisma est ubi spiritus non est, quia baptisma esse sine spiritu non potest.

  35. 74.6.1

    Quale est autem adserere et contendere quod esse possint filii Dei qui non sint in ecclesia nati? baptisma enim esse in quo homo uetus moritur et nouus nascitur manifestat et probat beatus apostolus dicens: seruauit nos per lauacrum regenerationis. si autem in lauacro id est in baptismo est regeneratio, quomodo generare filios Deo haeresis per Christum potest quae Christi sponsa non est ? ecclesia est enim sola quae Christo coniuncta et adunata spiritaliter filios generat eodem apostolo rursus dicente: Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea ut eam sanctificaret, purgans eam lauacro aquae. si igitur haec est dilecta et sponsa quae sola a Christo sanctificatur et lauacro eius sola purgatur, manifestum est haeresim, quae sponsa Christi non sit nec purgari nec sanctificari lauacro eius possit, filios Deo generare non posse.

  36. 74.7.1

    Porro autem non per manus inpositionem quia nascitur quando accipit spiritum sanctum, sed in baptismo, ut spiritum iam natus accipiat, sicut in primo homine Adam factum est. ante eum Deus plasmauit, tunc insufflauit in faciem eius flatum uitae. nec enim potest accipi spiritus, nisi prius fuerit qui accipiat. cum autem natiuitas christianorum in baptismo sit, baptismi autem generatio et sanctificatio apud solam sponsam Christi sit, quae parere spiritaliter et generare filios Deo possit, ubi et ex qua et cui natus est qui filius ecclesiae non est? ut habere quis possit Deum patrem, habeat ante ecclesiam matrem. cum uero nulla omnino haeresis, sed neque aliquod schisma habere salutaris baptismi sanctificationem foris possit, in tantum Stephani fratris nostri obstinatio dura prorupit, ut etiam de Marcionis baptismo, item Valentini et Appelletis et ceterorum blasphemantium in Deum patrem contendat filios Deo nasci, et illic in nomine Iesu Christi dicat remissionem peccatorum dari ubi blasphematur in patrem et Dominum Deum Christum.

  37. 74.8.1

    Quo in loco considerandum est, frater carissime, pro fide et religione sacerdotalis loci quo fungimur, an constare sacerdoti Dei ratio in die iudicii possit adserenti et probanti et in acceptum referenti blasphemantium baptismata, cum Dominus comminetur et dicat: et nunc praeceptum hoc ad uos est, o sacerdotes, si non audieritis et si non posueritis in corde uestro ut detis honorem nomini meo, dicit Dominus omnipotens, inmittam in uos maledictionem, et maledicam benedictionem uestram. dat honorem Deo qui Marcionis baptismo communicat? dat honorem Deo qui apud eos qui in Deum blasphemant remissionem peccatorum dari iudicat? dat honorem Deo qui foris de adultera et fornicaria nasci Dei filios adseuerat? dat honorem Deo qui unitatem et ueritatem de diuina lege uenientem non tenens haereses contra ecclesiam uindicat? dat honorem Deo qui haereticorum amicus et inimicus christianorum sacerdotes Dei ueritatem Christi et ecclesiae unitatem tuentes abstinendos putat? si sic honor Deo datur, si sic a cultoribus eius et sacerdotibus timor Dei et disciplina seruatur: abiciamus arma, manus demus in captiuitatem, tradamus diabolo ordinationem euangelii, dispositionem Christi, maiestatem Dei, diuinae militiae sacramenta soluantur, castrorum caelestium signa dedantur, succumbat et cedat ecclesia haereticis, lux tenebris, fides perfidiae. spes desperationi, ratio errori, immortalitas morti, caritas odio, ueritas mendacio, Christus antichristo. merito et sic in dies singulos schismata et haereses surgunt, crebrius adque uberius excrescunt, ut serpentinis crinibus pullulantes aduersus ecclesiam Dei maioribus uiribus uenenorum suorum uirus expromunt, dum illis aduocatione quorundam et auctoritas praestatur et firmitas, dum baptisma eorum defenditur, dum fides, dum ueritas proditur, dum id quod contra ecclesiam foris geritur intus in ipsa ecclesia uindicatur.

  38. 74.9.1

    Quod si est apud nos, frater dilectissime, Dei timor, si tenor praeualet fidei, si custodimus Christi praecepta, si incorruptam adque inuiolatam sponsae eius sanctitatem tuemur, si haerent sensibus et cordibus nostris uerba Domini dicentis putas cum uenerit filius hominis, inueniet fidem in terra: qua fideles Dei milites qui Deo fide et religione sincera militamus commissa nobis diuinitus castra fideli uirtute seruemus. nec consuetudo quae apud quosdam obrepserat impedire debet quo minus ueritas praeualeat et uincat. nam consuetudo sine ueritate uetustas erroris est. propter quod relicto errore sequamur ueritatem scientes quia et apud Hesdram ueritas uicit, sicut scriptum est: ueritas manet et inualescit in aeternum et uiuit et optinet in saecula saeculorum. nec est apud eam accipere personam nec differentias, sed quae sunt iusta facit, nec est in iudicio eius iniquum, et fortitudo et regnum et maiestas et potestas omnium saeculorum. benedictus Deus ueritatis. quam ueritatem nobis Christus ostendens in euangelio suo dicit: ego sum ueritas. propter quod si in Christo sumus et Christum in nobis habemus et si manemus in ueritate et ueritas in nobis manet, ea quae sunt uera teneamus.

  39. 74.10.1

    Fit autem studio praesumptionis et contumaciae ut quis magis sua praua et falsa defendat quam ad alterius recta et uera consentiat. cui rei prospiciens beatus apostolus Paulus ad Timotheum scribit et monet episcopum non litigiosum nec contentiosum, sed mitem et docibilem esse debere. docibilis autem ille est qui est ad discendi patientiam lenis et mitis. oportet enim episcopos non tantum docere, sed et discere, quia et ille melius docet qui cotidie crescit et proficit discendo meliora. quod ipsum quoque idem apostolus Paulus docet et praemonet, ut si alii sedenti melius reuelatum fuerit prior taceat. in conpendio est autem apud religiosas et simplices mentes et errorem deponere et inuenire adque eruere ueritatem. nam si ad diuinae traditionis caput et originem reuertamur, cessat error humanus et sacramentorum caelestium ratione perspecta quidquid sub caligine ac nube tenebrarum obscurum latebat in lucem ueritatis aperitur: ut si canalis aquam ducens qui copiose prius et largiter profluebat subito deficiat, nonne ad fontem pergitur, ut illic defectionis ratio noscatur, utrumne arescentibus uenis in capite unda siccauerit an uero integra inde et plena procurrens in medio itinere destiterit, ut si uitio interrupti aut bibuli canalis effectum est quo minus aqua continua perseueranter ac iugiter flueret, refecto et confirmato canali ad usum adque ad potum ciuitatis aqua collecta eadem ubertate adque integritate repraesentetur qua de fonte proficiscitur P quod et nunc facere oportet Dei sacerdotes praecepta diuina seruantes, ut si in aliquo nutauerit et uacillauerit ueritas, et ad originem dominicam et ad euangelicam adque apostolicam traditionem reuertamur et inde surgat actus nostri ratio unde et ordo et origo surrexit.

  40. 74.11.1

    Traditum est enim nobis quod sit unus Deus et Christus onus et una spes et fides una et una ecclesia et baptisma unum non nisi in una ecclesia constitutum, a qua [unitate] quisque discesserit cum haereticis necesse est inueniatur, quos dum contra ecclesiam uindicat, sacramentum diuinae traditionis inpugnat. cuius unitatis sacramentum expressum uidemus etiam in cantico canticorum ex persona Christi dicentis: hortus conclusus, soror mea, sponsa, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum. si autem ecclesia eius hortus conclusus est et fons signatus, quomodo in eundem hortum introire aut bibere de fonte eius potest qui in ecclesia non est ? item Petrus ipse quoque demonstrans et uindicans unitatem mandauit et monuit per unum solum baptisma unius ecclesiae saluari nos posse, in arca, inquit, Noe pauci, id est octo animae hominum saluae factae sunt per aquam, quodetuos similiter saluos faciet baptisma. quo breui et spiritali conpendio unitatis sacramentum manifestato. nam ut in illo mundi baptismo quo iniquitas antiqua purgata est, qui in area Noe non fuit non potuit per aquam saluus fieri, ita nec nunc potest per baptismum saluatus uideri qui baptizatus in ecclesia non est, quae ad arcae unius sacramentum dominica unitate fundata est.

  41. 74.12.1

    Obseruatur itaque a nobis et tenetur, frater carissime, explorata et perspecta ueritate ut omnes qui ex quacumque haeresi ad ecclesiam conuertuntur ecclesiae unico et legitimo baptismo baptizentur, exceptis his qui baptizati in ecclesia prius fuerant et sic ad haereticos transierant. hos enim oportet cum redeunt acta paenitentia per manus inpositionem solam recipi et in ouile unde errauerant a pastore restitui. opto te, frater carissime, semper bene ualere.

  42. 75.1.1

    FIRMILIANVS CVPRIANO FRATRI IN DOMINO S.

  43. 75.1.2

    Accepimus per Rogatianum carissimum nostrum diaconum a uobis missum litteras quas ad nos fecisti, frater dilectissime, et gratias propter haec Deo maximas egimus quod contigerit, ut qui corpore ab inuicem separamur sic spiritu adunemur quasi non unam tantum regionem tenentes, sed in ipsa atque in eadem domo simul inhabitantes. quod et decet dicere, quia et spiritalis domus Dei una est. erit enim in nouissimis, ait, diebus manifestus mons Domini et domus Dei super uerticesmontium. in qua conuenientes cum iocunditate adunantur, secundum quod et in psalmo hoc postulatur a Domino inhabitare in domo Dei per omnes dies uitae. unde et in alio loco manifestatum est esse apud sanctos magnam uoluntatis caritatem in unum conuenire. ecce, inquit, quam bonum et uoluptabile est ut habitent fratres in unum.

  44. 75.2.1

    Adunatio enim et pax et concordia non solum hominibus fidelibus et cognoscentibus ueritatem sed et angelis ipsis caelestibus uoluptatem maximam praestat, quibus dicit sermo diuinus esse gaudium in uno peccatore paenitentiam agente et ad unitatis uinculum reuertente. quod utique non diceretur de angelis conuersationem in caelis habentibus, nisi ipsi quoque essent nobis adunati qui nostra adunatione laetantur, sicut e contrario utique contristantur, quando uident diuersas quorundam mentes et scissas uoluntates, quasi non tantum unum et eundem Deum simul inuocent, sed separatis et diuisis ab inuicem nec confabulatio iam possit esse aut sermo communis. nisi quod nos gratiam referre Stephano in isto possumus, quod per illius inhumanitatem nunc effectum sit ut fidei et sapientiae uestrae experimentum caperemus. sed non enim si nos propter Stephanum hanc beneficii gratiam cepimus, statim Stephanus beneficio et gratia digna commisit. neque enim et ludas perfidia sua et proditione quae scelerate circa saluatorem operatus est dignus uideri potest quasi causam bonorum tantorum ipse praestiterit, ut per illum mundus et gentium populus passione Domini liberaretur.

  45. 75.3.1

    Sed haec interim quae ab Stephano gesta sunt praetereantur, ne dum audaciae et insolentiae eius meminimus, de rebus ab eo improbe gestis longiorem maestitiam nobis inferamus. de uobis autem cognoscentes quod secundum regulam ueritatis et sapientiam Christi hoc de quo nunc quaeritur disposueritis, cum magna laetitia exultauimus et Deo gratias egimus, qui inuenimus in fratribus tam longe positis tantam nobiscum fidei et ueritatis unanimitatem. potens est enim gratia Dei copulare et coniungere caritatis atque unitatis uinculo etiam ea quae uidentur longiore terrarum spatio esse diuisa, secundum quod et olim interuallo temporum separatos ab Iob et Noe qui in primis fuerant Ezechielem et Danielem posteriores aetate ad unanimitatis uinculum uirtus diuina coniunxit, ** sed quamuis temporibus longis discreti essent, eadem tamen diuina inspiratione sentirent. quod et nunc in uobis animaduertimus, ut qui longissimis regionibus a nobis separati estis sensu tamen et spiritu copulatos uos esse nobiscum probaretis. quod totum hoc fit diuina unitate. nam cum Dominus unus atque idem sit qui habitat in nobis, coniungit ubique et copulat suos uinculo unitatis. unde in uniuersam terram exiuit sonus eorum qui a Domino missi sunt unitatis spiritu uelociter currentes: sicut e contrario nihil prodest aliquos proximos et iunctos sibi osse corporibus, si animo et mente dissideant, quando adunari animae omnino non possint quae se a Dei unitate diniserint..ecce enim, inquit, qui longinquant se abs te peribunt. sed tales iudicium Domini pro merito suo subibunt recedentes a uerbis eius qui patrem pro unitate deprecatur et dicit: pater, da ut quomodo ego et tu unum sumus, sic et hi in nobis sint.

  46. 75.4.1

    Nos uero ea quae a uobis scripta sunt quasi nostra propria suscepimus nec in transcursu legimus, sed saepe repetita memoriae mandauimus: neque obest utilitati. salutari aut eadem retexere ad confirmandam ueritatem aut et quaedam addere ad cumulandam probationem. si quid autem a nobis additum fuerit, non sic additur quasi a nobis aliquid minus dictum sit, sed quoniam sermo diuinus humanam naturam supergreditur nec potest totum et perfectum anima concipere, idcirco et tantus est numerus prophetarum ut multiplex et diuina sapientia per multos distribuatur. unde et tacere praecipitur primo in prophetia loquenti, si secundo fuerit reuelatum. qua ex causa necessario apud nos fit t ut per singulos annos seniores et praepositi in unum conueniamus ad disponenda ea quae curae nostrae commissa sunt, ut si qua grauiora sunt communi consilio dirigantur, lapsis quoque fratribus et post lauacrum salutare a diabolo uulneratis per paenitentiam medella quaeratur, non quasi a nobis remissionem peccatorum consequantur, sed ut per nos ad intellegentiam delictorum suorum conuertantur et Domino plenius satisfacere cogantur .

  47. 75.5.1

    Quoniam uero legatus iste a uobis missus regredi ad uos festinabat et hibernum tempus urguebat, quantum potuimus ad scripta uestra rescripsimus. et quidem quantum ad id pertineat quod Stephanus dixit, quasi apostoli eos qui ab haeresi ueniunt baptizari prohibuerint et hoc custodiendum posteris tradiderint, plenissime uos respondistis neminem tam stultum esse qui hoc credat apostolos tradidisse, quando etiam ipsas haereses constet execrabiles ac detestandas postea extitisse: cum et Marcion Cerdonis discipulus inueniatur sero post apostolos et post longa ab eis, tempora sacrilegam aduersus Deum traditionem induxisse, Appelles quoque blasphemiae eius consentiens multa alia noua et grauiora fidei ac ueritati inimica addiderit. sed et Valentini et Basilidis tempus manifestum est, quod et ipsi post apostolos et post longam aetatem aduersus ecclesiam Dei sceleratis mendaciis suis rebellauerint. ceteros quoque haereticos constat prauas suas sectas et inuentiones peruersas, prout quisque errore ductus est, postea induxisse: quos omnes manifestum est a semet ipsis damnatos esse et ante diem iudicii inexcusabilem sententiam aduersum semet ipsos dixisse. quorum baptisma qui confirmat, quid aliud quam cum ipsis se adiudicat et se ipse participem talibus faciendo condemnat?

  48. 75.6.1

    Eos autem qui Romae sunt non ea in omnibus obseruare quae sint ab origine tradita et frustra apostolorum auctoritatem praetendere scire quis etiam inde potest, quod circa celebrandos dies Paschae et circa multa alia diuinae rei sacramenta uideat esse apud illos aliquas diuersitates nec obseruari illic omnia aequaliter quae Hierosolymis obseruantur, secundum quod in ceteris quoque plurimis prouinciis multa pro locorum et hominum diuersitate uariantur, nec tamen propter hoc ab ecclesiae catholicae pace atque unitate aliquando discessum est. quod nunc Stephanus ausus est facere rumpens aduersus uos pacem, quam semper antecessores eius uobiscum amore et honore mutuo custodierunt, adhuc etiam infamans Petrum et Paulum beatos apostolos, quasi hoc ipsi tradiderint, qui in epistolis suis haereticos execrati sunt et ut eos euitemus monuerunt. unde apparet traditionem hanc humanam esse quae haereticos asserit et baptisma quod non nisi solius ecclesiae est eos habere defendit.

  49. 75.7.1

    Sed et ad illam partem bene a uobis responsum est, ubi Stephanus in epistola sua dixit haereticos quoque ipsos in baptismo conuenire et quod alterutrum ad se uenientes non baptizent, sed communicent tantum, quasi et nos hoc facere debeamus. quo in loco, etsi uos iam probastis satis ridiculum esse ut quis sequatur errantes, illud tamen ex abundanti addimus non esse mirum sic haeretici agant, qui etsi in quibusdam minoribus discrepant, in eo tamen quod est maximum unum et eundem consensum tenent, ut blasphement creatorem, quaedam somnia sibi et fantasma ignoti Dei confingentes, quo utique consequens est sic consentire in baptismi sui uanitate ut consentiunt in repudianda diuinitatis ueritate. de quibus quoniam longum est ad singula eorum uel scelesta uel superuacua respondere, satis est breuiter illud in conpendio dicere eos qui non teneant uerum Dominum patrem tenere non posse nec filii nec spiritus sancti ueritatem, secundum quod etiam illi qui Cataphrygas appellantur et nouas prophetias usurpare conantur nec patrem possunt habere nec filium quia nec spiritum sanctum: a quibus si quaeramus quem Christum praedicent, respondebunt eum se praedicare qui miserit spiritum per Montanum et Priscam locutum. in quibus cum animaduertamus non ueritatis spiritum sed erroris fuisse, cognoscimus eos qui falsam illorum prophetiam contra Christi fidem uindicant Christum habere non posse. sed et ceteri quique haeretici, si se ab ecclesia Dei sciderint, nihil habere potestatis aut gratiae possunt, quando omnis potestas et gratia in ecclesia constituta sit, ubi praesident maiores natu qui et baptizandi et manum inponendi et ordinandi possident potestatem. haereticum enim sicut ordinare non licet nec manum inponere, ita nec baptizare nec quicquam sancte et spiritaliter gerere, quando alienus sit a spiritali et deifica sanctitate. quod totum nos iam pridem in Iconio qui Phrygiae locus est collecti in unum conuenientibus ex Galatia et Cilicia et ceteris proximis regionibus confirmauimus tenendum contra haereticos firmiter et uindicandum, cum a quibusdam de ista re dubitaretur.

  50. 75.8.1

    Et quoniam Stephanus et qui illi consentiunt contendunt dimissionem peccatorum et secundam natiuitatem in haereticorum baptisma posse procedere, apud quos etiam ipsi confitentur spiritum sanctum non esse, considerent et intellegant spiritalem natiuitatem sine spiritu esse non posse, secundum quod et beatus apostolus Paulus eos qui ab Iohanne baptizati fuerant, priusquam missus esset a Domino spiritus sanctus, baptizauit denuo spiritali baptismo et sic eis manum inposuit ut acciperent spiritum sanctum. quale est autem ut cum Paulum post Iohannis baptisma iterato discipulos suos baptizasse uideamus, nos eos qui ab haeresi ad ecclesiam ueniunt post inlicitam et profanam eorum tinctionem baptizare dubitemus? nisi si his episcopis qui nunc minor fuit Paulus, ut hi quidem possint per solam manus inpositionem uenientibus haereticis dare spiritum sanctum, Paulus autem idoneus non fuerit qui ab Iohanne baptizatis spiritum sanctum per manus inpositionem daret, nisi eos prius etiam ecclesiae baptismo baptizasset.

  51. 75.9.1

    Illud quoque absurdum quod non putant quaerendum esse quis sit ille qui baptizauerit, eo quod qui baptizatus sit gratiam consequi potuerit inuocata trinitate nominum patris et filii et spiritus sancti. deinde haec erit sapientia quam scribit Paulus esse in his qui perfecti sunt, ut qui est in ecclesia perfectus et sapiens hoc aut defendat aut credat, quod inuocatio haec nominum nuda sufficiat ad remissionem peccatorum et baptismi sanctificationem, cum haec tunc utique proficiant, quando et qui baptizat habet spiritum sanctum et baptisma quoque ipsum non sit sine spiritu constitutum. sed dicunt eum qui quomodocumque foris baptizatur mente et fide sua baptismi gratiam consequi posse. quod et ipsum sine dubio ridiculum est, quasi de caelo adducere ad se possit aut mens praua iustorum sanctificationem aut fides falsa credentium ueritatem. non omnes autem qui nomen Christi inuocant audiri et inuocationem suam consequi aliquid gratiae posse Dominus ipse manifestat dicens: multi uenient in nomine meo dicentes: ego sum Christus, et multos fallent. nulla denique differentia est inter pseudoprophetam et haereticum. nam ut ille in nomine Dei aut Christi, ita iste in sacramento baptismi fallit. mendacio uterque nititur ad decipiendas hominum uoluntates.

  52. 75.10.1

    Volo autem uobis et de historia quae apud nos facta est exponere ad hoc ipsum pertinente. ante uiginti enim et duos fere annos temporibus post Alexandrum imperatorem multae istic conflictationes et pressurae acciderunt uel in commune omnibus hominibus uel priuatim christianis: terrae etiam motus plurimi et frequentes extiterunt, ut et per Cappadociam et per Pontum multa subruerent, quaedam etiam ciuitates in profundum recepta dirupti soli hiatu deuorarentur, ut ex hoc persecutio quoque grauis aduersum nos nominis fieret, quae post longam retro aetatis pacem repente oborta de inopinato et insueto malo ad turbandum populum nostrum terribilior effecta est. Serenianus tunc fuit in nostra prouincia praeses, acerbus et dirus persecutor. in hac autem perturbatione constitutis fidelibus et huc atque illuc persecutionis metu fugientibus et patrias suas relinquentibus atque in alias regionum partes transeuntibus (erat enim transeundi facultas eo quod persecutio illa non per totum mundum sed localis fuisset), emersit istic subito quaedam mulier quae in extasin constituta propheten se praeferret et quasi sancto spiritu plena sic ageret. ita autem principalium daemoniorum impetu ferebatur ut per longum tempus sollicitaret et deciperet fraternitatem, admirabilia quaedam et portentosa perficiens et facere se terram moueri polliceretur: non quod daemoni tanta esset potestas ut terram mouere aut elementum concutere ui sua ualeret, sed quod nonnumquam nequam spiritus praesciens et intellegens terrae motum futurum id se facturum esse simularet quod futurum uideret. quibus mendaciis et iactationibus subegerat mentes singulorum ut sibi oboedirent et quocumque praeciperet et duceret sequerentur, faceret quoque mulierem illam cruda hieme nudis pedibus per asperas niues ire nec uexari in aliquo aut laedi illa discursione, diceret etiam se in Iudaeam et Hierosolymam festinare fingens tamquam inde uenisset. hic et unum de presbyteris Rusticum, item et alium diaconum fefellit, ut eidem mulieri commiscerentur: quod paulo post detectum est. nam subito apparuit illi unus de exorcistis uir probatus et circa religiosam disciplinam bene semper conuersatus, qui exhortatione quoque fratrum plurimorum qui et ipsi fortes ac laudabiles in fide aderant excitatus erexit se contra illum spiritum nequam reuincendum: qui subtili fallacia etiam hoc paulo ante praedixerat uenturum quendam auersum et temptatorem infidelem. tamen ille exorcista inspiratus Dei gratia fortiter restitit et esse illum nequissimum spiritum qui prius sanctus putabatur ostendit. atqui illa mulier quae prius per praestigias et fallacias daemonia multa ad deceptionem fidelium moliebatur, inter cetera quibus plurimos deceperat etiam hoc frequenter ausa est, ut et inuocatione non contemptibili sanctificare se panem et eucharistiam facere simularet et sacrificium Domino sine sacramento solitae praedicationis offerret, baptizaret quoque multos usitata et legitima uerba interrogationis usurpans, ut nihil discrepare ab ecclesiastica regula uideretur.

  53. 75.11.1

    Quid igitur de huius baptismo dicemus, quo nequissimus daemon per mulierem baptizauit? numquid et hoc Stephanus et qui illi consentiunt conprobant, maxime cui nec symbolum trinitatis nec interrogatio legitima et ecclesiastica defuit? potest credi aut remissio peccatorum data aut lauacri salutaris regeneratio rite perfecta, ubi omnia quamuis ad imaginem ueritatis tamen per daemonem gesta sunt? nisi si et daemonem in nomine patris et filii et spiritus sancti gratiam baptismi dedisse contendunt qui haereticorum baptismata adserunt, apud quos sine dubio idem error est, daemonum fallacia ipsa est, quando apud illos omnino sanctus spiritus non est.

  54. 75.12.1

    Illud etiam quale est quod uult Stephanus, his qui apud haereticos baptizantur adesse praesentiam et sanctimonia Christi ? nam si non mentitur apostolus dicens: quotquot in Christo tincti estis, Christum induistis, utique qui illic in Christo baptizatus est induit Christum. si autem induit Christum, accipere potuit et spiritum sanctum, qui a Christo missus est, et frustra illi uenienti ad accipiendum spiritum manus inponitur: nisi si a Christo spiritum diuidunt ut apud haereticos sit quidem Christus, non sit autem illic spiritus sanctus.

  55. 75.13.1

    Decurramus uero breuiter et cetera quae a uobis copiose et plenissime dicta sunt festinante uel maxime ad uos Rogatiano diacono carissimo nostro. sequitur enim illud quod interrogandi sunt a nobis qui haereticos defendunt utrum carnale sit eorum baptisma an spiritale. si enim carnale est; nihil differunt a Iudaeorum baptismo, quo sic illi utuntur ut eo tamquam communi et uulgari lauacro tantum sordes abluantur. si autem spiritale est, quomodo apud illos esse baptisma spiritale potest apud quos sanctus spiritus non est ? ac per hoc aqua qua tinguntur lauacrum est illis carnale tantum, non baptismi sacramentum.

  56. 75.14.1

    Quod si baptisma haereticorum habere potest regenerationem secundae natiuitatis, non haeretici sed filii Dei conputandi sunt qui apud illos baptizantur. secunda enim natiuitas quae est in baptismo filios Dei generat. si autem sponsa Christi una est, quae est ecclesia catholica, ipsa est quae sola generat Deo filios. neque enim multae sponsae Christi, cum dicat apostolus: despondi uos uni uiro uirginem sanctam adsignare Christo, et: audi filia et uide et inclina aurem tuam et obliuiscere populi tui, quia desiderauit rex speciem tuam, et: ueni sponsa de Libano, aduenies et pertransibis a principio fidei, et: ingressus sum in hortum meum, soror mea, sponsa. uidemus unam personam ubique proponi, quia et sponsa est una. non est autem una nobiscum haereticorum synagoga, quia nec sponsa est adultera et fornicaria. unde nec potest filios Deo parere. nisi si secundum quod Stephano uidetur haeresis quidem parit et exponit, expositos autem ecclesia suscipit, et quos non ipsa peperit pro suis nutrit, cum filiorum alienorum mater esse non possit et ideo Christus Dominus noster unam esse manifestans sponsam suam et unitatis eius sacramentum declarans ait: qui non est mecum aduersus me est, et qui non mecum colligit spargit. si enim nobiscum est Christus, haeretici autem non sunt nobiscum, pro certo aduersus Christum sunt haeretici: et si nos colligimus cum Christo, non colligunt autem nobiscum haeretici, sine dubio spargunt.

  57. 75.15.1

    Sed nec illud praetereundum est a nobis quod a nobis necessario dictum est, quod ecclesia secundum canticum canticorum hortus sit conclusus et fons signatus, paradisus cum fructu pomorum. qui autem numquam in hunc hortum introierunt neque paradisum a Deo creatore plantatum uiderunt, quomodo de fonte qui intus inclusus est et diuino sigillo signatus est aquam uiuam lauacri salutaris praebere alicui poterunt? cum uero et area Noe nihil aliud fuerit quam sacramentum ecclesiae Christi, quae tunc omnibus foris pereuntibus eos solos seruauit qui intra arcam fuerunt, manifeste instruimur ad ecclesiae unitatem perspiciendum, quemadmodum et Petrus posuit dicens : sic et nos similiter saluos faciet baptisma, ostendens quoniam quomodo qui cum Noe in area non fuerunt non tantum purgati et saluati per aquam non sunt, sed statim diluuio illo perierunt, sic et nunc quicumque in ecclesia cum Christo non sunt foris peribunt,. nisi ad unicum et salutare ecclesiae lauacrum per paenitentiam conuertantur.

  58. 75.16.1

    Qualis uero error sit et quanta caecitas eius, qui remissionem peccatorum dicit apud synagogas haereticorum dari posse nec permanet in fundamento unius ecclesiae, quae semel a Christo super petram solidata est, hinc intellegi potest quod soli Petro Christus dixerit: quaecumque ligaueris super terram, erunt ligata et in caelis, et quaecumque solueris super terram, erunt soluta et in caelis, et iterum in euangelio [quando] in solos apostolos insufflauit Christus dicens: accipite spiritum sanctum. si cuius remiseritis peccata, remittentur illi: et si cuius tenueritis, tenebuntur. potestas ergo peccatorum remittendorum apostolis data est et ecclesiis quas illi a Christo missi constituerunt et episcopis qui eis ordinatione uicaria successerunt. hostes autem unius catholicae ecclesiae, in qua nos sumus, et aduersarii nostri qui apostolis successimus sacerdotia sibi inlicita contra nos uindicantes et altaria profana ponentes quid aliud sunt quam Core et Dathan et Abiron pari scelere sacrilegi et easdem quas et illi poenas daturi cum his qui sibi consentiunt? secundum quod etiam tunc illorum participes et fautores pari cum eis morte perierunt.,

  59. 75.17.1

    Atque ego in hac parte iuste indignor ad hanc tam apertam et manifestam Stephani stultitiam, quod qui sic de episcopatus sui loco gloriatur et se successionem Petri tenere contendit, super quem fundamenta ecclesiae collocata sunt, multas alias petrae inducat et ecclesiarum multarum noua aedificia constituat, dum esse illic baptisma sua auctoritate defendit. nam qui baptizantur complent sine dubio ecclesiae numerum: qui autem baptisma eorum probat, de baptizatis et ecclesiam illic esse confirmat. nec intellegit offuscari a se et quodam modo aboleri christianae petrae ueritatem qui sic prodit et deserit unitatem. Iudaeos tamen quamuis ignorantia caecos et grauissimo facinore constrictos zelum Dei apostolus habere profitetur. Stephanus qui per successionem cathedram Petri habere se praedicat nullo aduersus haereticos zelo excitatur, concedens illis non modicam sed maximam gratiae potestatem, ut dicat eos et adseueret per baptismi sacramentum sordes ueteris hominis abluere, antiqua mortis peccata donare, regeneratione caelesti filios Dei facere, ad aeternam uitam diuini lauacri sanctificatione reparare. quae si sic magna et caelestia ecclesiae munera haereticis concedit et tribuit, quid aliud quam communicat eis quibus tantum gratiae defendit ac uindicat? et frustra iam dubitat in ceteris quoque consentire eis et particeps esse, ut et simul cum eis conueniat et orationes pariter cum eisdem misceat et altare ac sacrificium commune constituat.

  60. 75.18.1

    Sed in multum, inquit, proficit nomen Christi ad fidem et baptismi sanctificationem, ut quicumque et ubicumque in nomine Christi baptizatus fuerit consequatur statim gratiam Christi: quando huic loco breuiter occurri possit et dici quoniam si in nomine Christi ualuit foris baptisma ad hominem purgandum, in eiusdem Christi nomine ualere illic potuit et manus inpositio ad accipiendum spiritum sanctum. et incipient cetera quoque quae apud haereticos aguntur iusta et legitima uideri, quando in nomine Christi gerantur, secundum quod uos in epistola uestra exsecuti estis non nisi in ecclesia sola ualere posse Christi nomen, cui uni concesserit Christus caelestis gratiae potestatem.

  61. 75.19.1

    Quod autem pertineat ad consnetndinem refntandum quam uideantur opponere ueritati, quis tam nanus sit ut ueritati consuetudinem praeferat aut qui perspecta luce tenebras non derelinquat ? nisi si et Iudaeos Christo aduentante id est ueritate adiuuat in aliquo antiquissima consuetudo, quod relicta nona ueritatis uia in uetustate permanserint. quod quidem aduersus Stephanum uos dicere Afri potestis cognita ueritate errorem nos consuetudinis reliquisse. ceterum. nos ueritati et consuetudinem iungimus et consuetudini Romanorum consuetudinem sed ueritatis opponimus, ab initio hoc tenentes quod a Christo et ab apostolis traditum est. nec meminimus hoc apud nos aliquando coepisse, cum semper sic istic obseruatum sit ut non nisi unam Dei ecclesiam nossemus et sanctum baptisma non nisi sanctae ecclesiae conputaremus. plane quoniam quidam de eorum baptismo dubitabant qui etsi nouos prophetas recipiunt eosdem tamen patrem et filium nosse nobiscum uidentur, plurimi simul conuenientes in Iconio diligentissime tractauimus et confirmauimus repudiandum esse omne omnino baptisma quod sit extra ecclesiam constitutum.

  62. 75.20.1

    Ad illud autem quod pro haereticis ponunt et aiunt apostolum dixisse siue per occasionem, siue per ueritatem Christus adnuntiatur, ut respondeamus, ineptum est, quando manifestum sit apostolum in epistola sua qua hoc dixit neque haereticorum neque baptismi eorum mentionem fecisse, sed locutum esse de fratribus tantum siue perfide secum loquentibus siue in fide sincera perseuerantibus, nec oporteat hoc longo tractatu excutere, sed ipsam satis sit epistolam legere et quid apostolus dixerit de ipso apostolo recognoscere.

  63. 75.21.1

    Quid ergo, inquiunt, fiet de his qui ab haereticis uenientes sine ecclesiae baptismo admissi sunt? si de saeculo excesserunt, in eorum numero qui apud nos catechizati quidem sunt, sed prius quam baptizarentur obierunt habentur, non modicum emolumentum ueritatis et fidei, ad quam relicto errore peruenerant, etsi consummationem gratiae consecuti non sunt morte praeuenti. qui autem adhuc in saeculo permanent baptizentur ecclesiae baptismo, ut remissionem peccatorum consequi possint, ne per alienam praesumptionem in pristino errore manentes sine gratiae consummatione moriantur. ceterum quale delictum est uel illorum qui admittuntur uel eorum qui admittunt, ut non ablutis per ecclesiae lauacrum sordibus nec peccatis expositis usurpata temere communicatione contingant corpus et sanguinem Domini, cum scriptum sit: quicumque ederit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.

  64. 75.22.1

    Nos etiam illos quos hi qui prius in ecclesia catholica episcopi fuerant et postmodum sibi potestatem clericae ordinationis adsumentes baptizauerant pro non baptizatis habendos iudicauimus. et hoc apud nos obseruatur, ut quicumque ab illis tincti ad nos ueniunt tamquam alieni et nihil consecuti unico et uero ecclesiae catholicae baptismo apud nos baptizentur, ut lauacri uitalis regenerationem consequantur. et tamen multum interest inter eum qui inuitus et necessitate persecutionis coactus succubuit et illum qui sacrilega uoluntate audax contra ecclesiam rebellat uel in Patrem et Deum Christi et totius mundi conditorem impia uoce blasphemat. et non pudet Stephanum hoc adserere, ut per eos, [qui] cum ipsi in omnibus peccatis sint constituti, dicat posse remissionem peccatorum dari, quasi possit esse in domo mortis lauacrum salutis.

  65. 75.23.1

    Ybi ergo erit quod scriptum est: ab aqua aliena abstine te et a fonte alieno ne biberis, si relicto ecclesiae fonte signato alienam aquam pro tua suscipies et profanis fontibus ecclesiam polluis P quando enim baptismo haereticorum communicas, quid aliud quam de uoragine et caeno illorum bibis et ipse ecclesiae sanctificatione purgatus alienarum sordium contactibus inquinaris? nec metuis iudicium Dei haereticis testimonium contra ecclesiam perhibens, cum scriptum sit: falsus testis non erit inpunitus? quin immo tu haereticis omnibus. peior es. nam cum inde multi cognito errore suo ad te ueniant ut ecclesiae uerum lumen accipiant, tu uenientium errores adiuuas et obscurato lumine ecclesiasticae ueritatis tenebras haereticae noctis adcumulas, cumque se illi in peccatis esse et nihil gratiae habere se ac propterea ad ecclesiam uenire fateantur, tu. eis remissionem peccatorum subtrahis quae in baptismo datur, dum dicis eos iam baptizatos et extra ecclesiam ecclesiae gratiam consecutos. nec intellegis animas eorum de manu tua exquiri cum iudicii dies uenerit, qui sitientibus ecclesiae potum negasti et uolentibus uiuere causa mortis fuisti, et insuper indignaris..

  66. 75.24.1

    Vide qua. inperitia tn reprehendere audeas eos qui contra mendacium pro ueritate nituntur. quis enim iustius indignari contra alterum debuit ? utrumne qui hostes Dei adserit an uero qui aduersus hostes Dei pro ecclesiae ueritate consistit? nisi quod inperitos etiam animosos atque iracundos esse manifestum est, dum per inopiam consilii et sermonis ad iracundiam facile uertuntur, ut de nullo alio magis quam de te dicat scriptura diuina: homo animosus parat lites, et uir iracundus exaggerrat peccata. lites enim et dissensiones quantas parasti per ecclesias totius mundi? peccatum uero quam magnum tibi exaggerasti, quando te a tot gregibus scidisti? excidisti enim te ipsum, noli te fallere, si quidem ille est uere schismaticus qui se a communione ecclesiasticae unitatis apostatam fecerit. dum enim putas omnes a te abstineri posse, solum te ab omnibus abstinuisti. nec te informare ad regulam ueritatis et pacis uel apostoli praecepta potuerunt monentis et dicentis: obsecro ergo uos ego uinctus in Domino digne ambulare uocatione qua uocati estis, cum omni humilitate sensus et lenitate, cum patientia sustinentes inuicem in dilectione, satis agentes seruare unitatem spiritus in coniunctione pacis, unum corpus et unus spiritus, sicut uocati estis in una spe uocationis uestrae. unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis.

  67. 75.25.1

    Haec apostoli mandata et monita salntaria quam diligenter Stephanus impleuit, humilitatem sensus et lenitatem primo in loco seruans. quid enim humilius aut lenius quam cum tot episcopis per totum mundum dissensisse, pacem cum singulis uario discordiae genere rumpentem, modo cum orientalibus, quod nec uos latere confidimus, modo uobiscum qui in meridie estis, a quibus legatos episcopos patienter satis et leniter suscepit ut eos nec ad sermonem saltem colloquii communis admitteret, adhuc insuper dilectionis et caritatis memor praeciperet fraternitati uniuersae ne quis eos in domum suam reciperet, ut uenientibus non solum pax et communio sed et tectum et hospitium negaretur. hoc est seruasse unitatem spiritus in coniunctionem pacis, abscidere a caritatis unitate et alienum per omnia fratribus facere et contra sacramentum et uinculum pacis furore discordiae rebellare. apud talem potest esse unum corpus et unus spiritus, apud quem fortasse ipsa anima una non est sic lubrica et mobilis et incerta? sed quantum ad illum pertinet, relinquamus. excutiamus potius id de quo cummaxima quaestio est. qui contendunt ab haereticis baptizatos sic recipi oportere tamquam legitimi baptismi gratiam consecutos, unum nobis atque illis baptisma dicunt esse et in nullo discrepare. sed quid ait apostolus Paulus? unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus. si unum atque idem est cum nostro baptisma haereticorum, sine dubio et fides una est. si autem fides una est, utique et Dominus unus. si Dominus unus est, consequens est dicere quia t unus est. si autem haec unitas quae separari omnino et diuidi non potest etiam apud haereticos ipsa est, quid ultra contendimus? ut quid illos haereticos et non christianos uocamus? porro cum nobis et haereticis nec Deus unus sit nec Dominus unus nec una ecclesia nec fides una, sed nec unus spiritus aut corpus unum, manifestum est nec baptisma nobis et haereticis commune esse posse, quibus nihil est omnino commune. et tamen non pudet Stephanum talibus aduersus ecclesiam patrocinium praestare et propter haereticos adserendos fraternitatem scindere, insuper et Cyprianum pseudochristum et pseudoapostolum et dolosum operarium dicere: qui omnia in se esse conscius praeuenit ut alteri ea per mendacium obiceret quae ipse ac merito audire deberet. bene te ualere omnibus nobis cum uniuersis qui in Africa sunt episcopis et cunctis clericis et omni fraternitate uniuersi optamus, ut perpetuo unanimes et unum sentientes habeamus nobiscum etiam de longinquo adunatos.

  68. 76.1.1

    CVPRIANVS NEMESIANO FELICI LVCIO ALTERI FELICI LITTEO POLIANO VICTORI IADERI DATIVO COEPISCOPIS, ITEM COMPRESBVTERIS ET DIACONIBVS ET CETERIS FRATRIBVS IN METALLO CONSTITVTIS MARTVRIBVS DEI PATRIS OMNIPOTENTIS ET IESV CHRISTI DOMINI NOSTRI ET DEI CONSERVATORIS NOSTRI AETERNAM S.

  69. 76.1.2

    Gloria quidem uestra poscebat, beatissimi ac dilectissimi fratres, ut ad conspectum adque ad conplexum uestrum uenire ipse deberem, nisi me quoque ob confessionem nominis relegatum praefiniti loci termini coercerent. sed quomodo possum repraesento me nobis et ad uos etiamsi corpore et gressu uenire non datur, dilectione tamen et spiritu uenio, exprimens litteris animum meum quo in istis uirtutibus et laudibus uestris laetus exulto, participem me conputans uobis etsi non passione corporis consortio caritatis. an ego possim tacere et uocem meam silentio premere, cum de carissimis meis tam multa et gloriosa cognoscam, quibus uos diuina dignatio honorauit, at ex uobis pars iam martyrii sui consummatione praecesserit meritorum suorum coronam de Domino receptura, pars adhuc in carcerum claustris siue in metallis et uinculis demoretur, exhibens per ipsas suppliciorum moras corroborandis fratribus et armandis maiora documenta, ad meritorum titulos ampliores tormentorum tarditate proficiens, habituri tot mercedes in caelestibus praemiis quot nunc dies numeratis in poenis ? quae quidem uobis, fortissimi ac beatissimi fratres, pro merito religionis ac fidei uestrae accidisse non miror, ut uos sic Dominus ad gloriarum sublime fastigium clarificationis suae honore prouexerit, qui semper in ecclesia eius custoditae fidei tenore uiguistis, conseruantes firmiter dominica mandata, in simplicitate innocentiam, in caritate concordiam, modestiam in humilitate, diligentiam in administratione, uigilantiam in adiuuandis laborantibus, misericordiam in fouendis pauperibus, in defendenda ueritate constantiam, in disciplinae seueritate censuram. ac ne aliquid ad exemplum bonorum factorum deesset in uobis, etiam in confessione nunc uocis et passione corporis fratrum mentes ad diuina martyria prouocatis duces uos exhibendo uirtutibus: ut dum grex pastores suos sequitur et quod fieri a praepositis cernit imitatur, paribus obsequiorum meritis a Domino coronetur.

  70. 76.2.1

    Quod autem fustibus caesi prius grauiter et adflicti per eiusmodi poenas initiastis confessionis uestrae religiosa primordia, execranda nobis ista res non est. neque enim ad fustes christianum corpus expauit, cuius est spes omnis in ligno. sacramentum salutis suae Christi seruus agnouit, redemptus ligno ad uitam aeternam ligno prouectus est ad coronam. quid uero mirum si uasa aurea et argentea in metallum id est auri et argenti domicilium dati estis, nisi quod nunc metallorum natura conuersa est locaque quae aurum et argentum dare ante consueuerant accipere coeperunt. inposuerunt quoque conpedes pedibus uestris et membra felicia ac Dei templa infamibus uinculis ligauerunt, quasi cum corpore ligetur et spiritus aut aurum uestrum ferri contagione maculetur. dicatis Deo hominibus et fidem suam religiosa uirtute testantibus ornamenta sunt ista, non uincula, nec christianorum pedes ad infamiam copulant sed clarificant ad coronam. o pedes feliciter uincti, qui non a fabro sed a Domino resoluuntur. o pedes feliciter uincti, qui itinere salutari ad paradisum diriguntur. o pedes in saeculo ad praesens ligati, ut sint semper apud Deum liberi. o pedes conpedibus et trauersariis interim cunctabundi sed celeriter ad Christum glorioso itinere cursuri. quantum uult hic uel inuida crudelitas uel maligna ** nexibus uos suis et uinculis teneat, cito a terris et poenis istis ad caelorum regna uenietis. non fouetur in metallis lecto et culcitis corpus, sed refrigerio et solacio Christi fouetur. humi iacent fessa laboribus uiscera, sed poena non est cum Christo iacere. squalent sine balneis membra situ et sorde deformia, sed spiritaliter intus abluitur quod foris carnaliter sordidatur. panis illic exiguus, at non in pane solo uiuit homo sed in sermone Dei. uestis algentibus deest, sed qui Christum induit et uestitus abundanter et cultus est. semitonsi capitis capillus horrescit, sed cum sit caput uiri Christus, qualecumque illud caput deceat necesse est quod ob Domini nomen insigne est. omnis ista deformitas detestabilis et taetra gentilibus quali splendore pensabitur. saecularis haec et breuis poena quam clari et aeterni honoris mercede mutabitur, cum secundum beati apostoli uocem transformauerit Dominus corpus humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis suae.

  71. 76.3.1

    Sed nec in illo, fratres dilectissimi, aliqua potest aut religionis aut fidei iactura sentiri quod illic nunc sacerdotibus Dei facultas non datur offerendi et celebrandi sacrificia diuina. celebratis immo adque offertis sacrificium Deo et pretiosum pariter et gloriosum et plurimum uobis ad retributionem praemiorum caelestium profuturum, cum scriptura diuina loquatur et dicat: sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit. hoc uos sacrificium Deo offertis, hoc sacrificium sine intermissione die ac nocte celebratis, hostiae facti Deo et uosmet ipsos sanctas adque inmaculatas uictimas exhibentes, sicut apostolus adhortatur et dicit: oro ergo uos, fratres, per misericordiam Dei ut constituatis corpora uestra hostiam uiuam sanctam, placentem Deo, nec configuremini saeculo huic, sed transformemini in renouatione sensus ad probandum quae sit uoluntas Dei bona et placens et perfecta.

  72. 76.4.1

    Hoc est enim quod praecipue Deo placeat, hoc est in quo maioribus meritis ad promerendam uoluntatem Dei opera nostra proueniant, hoc est quod solum Domino de beneficiis eius grandibus et salutaribus fidei ac deuotionis nostrae obsequia retribuant ]praedicante in psalmis et contestante spiritu sancto, quid retribuam, inquit, Domino de omnibus quae mihi tribuit? calicem salutis accipiam, et nomen Domini inuocabo. pretiosa in conspectu Domini mors iustorum eius. quis non libenter et prompte calicem salutis accipiat, quis non adpetat gaudibundus et laetus in quo aliquid et ipse Domino suo retribuat, quis non pretiosam in conspectu Dei mortem fortiter et constanter excipiat placiturus eius oculis qui nos in congressione nominis sui desuper spectans uolentes conprobat, adiuuat dimicantes, uincentes coronat, retributione bonitatis ac pietatis paternae remunerans in nobis quicquid ipse praestitit et honorans quod ipse perfecit?

  73. 76.5.1

    Ipsius enim esse quod uincimus et quod ad maximi certaminis palmam subacto aduersario peruenimus declarat et docet Dominus in euangelio suo dicens: cum autem uos tradiderint, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini. non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. et iterum: ponite in cordibus uestris non praemeditari excusare. egosenim dabo uobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere aduersarii uestri. inquo quidem et credentium magna fiducia est et culpa grauissima perfidorum non credere ei qui se opem suam daturum confitentibus pollicetur nec rursus eundem timere qui aeternam poenam negantibus conminatur.

  74. 76.6.1

    Quae uos omnia, fortissimi ac fidelissimi milites Christi, insinuastis fratribus nostris, conplentes factis quod uerbis ante docuistis, futuri maximi in regno caelorum pollicente Domino et dicente: qui fecerit et sic docuerit maximus uocabitur in regno caelorum. denique exemplum uestrum secuta multiplex plebis portio confessa est uobiscum pariter et pariter coronata est, conexa uobis uinculo fortissimae caritatis et praepositis suis nec carcere nec metallis separata. cuius numero nec uirgines desunt, quibus ad sexagenarium fructum centenus accessit quasque ad caelestem coronam gloria gemina prouexit. in pueris quoque uirtus maior aetate annos suos confessionis laude transcendit, ut martyrii uestri beatum gregem et sexus et aetas omnis ornaret.

  75. 76.7.1

    Qui nunc uobis, dilectissimi fratres, conscientiae uictricis uigor, quae sublimitas animi, quae in sensu exultantia, quia triumphus in pectore, unumquemque uestrum stare ad promissum Dei praemium, de iudicii die esse securum, ambulare in, metallo captiuo quidem corpore sed corde regnante, scire Christum secum esse praesentem gaudentem tolerantia seruorum suorum per uestigia et uias suas ad regna aeterna gradientium? expectatis cotidie laeti profectionis uestrae salutarem diem et iam iamque de saeculo recessuri ad martyrum munera et domicilia diuina properatis, post has mundi tenebras uisuri candidissimam lucem et accepturi maiorem passionibus omnibus et conflictationibus claritatem apostolo contestante et dicente: non sunt condignae passiones huius temporis ad superuenturam claritatem quae reuelabitur in nobis. plane quia nunc uobis in precibus efficacior sermo est et ad inpetrandum quod in pressuris petitur facilior oratio est, petite inpensius et rogate ut confessionem omnium nostrum dignatio diuina consummet, ut de istis tenebris et laqueis mundi nos quoque uobiscum integros et gloriosos Deus liberet, ut qui hic caritatis et pacis uinculo copulati contra haereticorum iniurias et pressuras gentilium simul stetimus pariter in regnis caelestibus gaudeamus. opto uos, beatissimi ac fortissimi fratres in Domino bene ualere et nostri semper et ubique meminisse. ualete.

  76. 77.1.1

    CVPRIANO FRATRI NEMESIANVS DATIVVS FELIX ET VICTOR , IN DOMINO AETERNAM S.

  77. 77.1.2

    Semper magnis sensibus pro temporis condicione litteris tuis locutus es, Cypriane dilectissime. quibus adsidue lectis et praui corriguntur et bonae fidei homines corroborantur. dum enim non desinis tractatibus tuis sacramenta occulta nudare, sic nos in fidem facis crescere et de saeculo homines ad credulitatem accedere. nam quaecumque bona in multis libris tuis intulisti, nescius ipsum te nobis designasti. es enim omnibus hominibus in tractatu maior, in sermone facundior, in consilio sapientior, in sapientia simplicior, in operibus largior, in abstinentia sanctior, in obsequio humilior et in actu bono innocentior. scis et ipse, carissime, nostrum optabile uotum esse quod te uideamus doctorem et amatorem nostrum ad coronam magnae confessionis peruenisse.

  78. 77.2.1

    Nam quasi bonus et uerus doctor quid nos discipuli secuti apud praesidem dicere deberemus prior apud acta proconsulis pronuntiasti et tuba canens Dei milites caelestibus armis instructos ad congressionis proelium excitasti et in acie prima spiritali gladio diabolum interfecisti, agmina quoque fratrum hinc et inde uerbis tuis conposuisti, ut insidiae inimico undique tenderentur et cadauera ipsius publici hostis et nerui concisi calcarentur. crede nobis, carissime, quoniam non est a centesimo praemio minor tua innocens anima, quae nec saeculi primos inpetus timuit nec ire in exilium recusauit nec relinquere ciuitatem dubitauit nec in deserto loco morari horruit et quoniam multis documentum confessionis dedit, ipsa martyrium prior duxit. quot enim ad martyria facienda exemplo suo prouocauit: et non tantum martyrum de saeculo iam excedentium sociata esse coepit, sed et cum futuris caelestem amicitiam copulauit.

  79. 77.3.1

    Agunt ergo tibi nobiscum damnati maximas apud Deum gratias, Cypriane carissime, quod litteris tuis laborantia pectora recreasti, fustibus uulnerata membra curasti, conpedibus pedes ligatos resoluisti, semitonsis capitibus capillaturam adaequasti,. tenebras carceris inluminasti, montes metalli in plana deduxisti, naribus etiam fragrantes flores inposuisti et tetrum odorem fumi discussisti. fecit autem et prosecutum est ministerium tuum et Quirini dilectissimi nostri, quod per Herennianum hypodiaconum et Lucanum et Maximum et Amantium acoluthos distribuendum misisti, quaecumque necessitatibus corporum defuerant expediri. simus ergo orationibus nostris alterutro adiutores et rogemus sicut mandasti, ut Deum et Christum et angelos in omnibus actibus nostris habeamus fautores. optamus te, Domine frater, semper bene ualere et nostri meminisse. saluta omnes qui tecum sunt. omnes nostri qui nobiscum sunt te amant et salutant et uidere desiderant.

  80. 78.1.1

    CVPRIANO FRATRI ET COLLEGAE LVCIVS ET QVI CVM EO SVNT FRATRES OMNES IN DEO S.

  81. 78.1.2

    Exultantibus nobis et laetantibus in Deo quod nos et in congressionem armauerit et in proelio uictores sua dignatione fecerit superuenerunt litterae tuae, frater carissime, quas per Herennianum hypodiaconum et Lucanum et Maximum et Amantium acoluthos misisti nobis: quibus lectis recepimus in uinculis laxamentum, in pressura solacium et in necessitate praesidium et excitati sumus et robustius animati ac si quid amplius fuerit poenarum. nam ante passionem a te sumus ad gloriam prouocati, qui prior nobis ducatum ad confessionem nominis Christi praebuisti. nos uero secuti uestigia confessionis tuae parem gratiam tecum speramus. nam qui prior est in cursu prior est et ad praemium, et qui prior occupasti de quo cepisti inde hoc nobis communicasti, demonstrans t scilicet indiuiduam caritatem qua semper nos dilexisti: ut quibus unus fuit spiritus in coniunctionem pacis esset precum tuarum gratia et una corona confessionis.

  82. 78.2.1

    Accessit autem tibi, frater carissime, ad confessionis coronam retributio operum, abundans mensura quam accipies a Domino in die remunerationis, qui et te nobis litteris tuis repraesentasti, ut pectus illud tuum candidum et beatum quod semper nouimus manifestares et secundum latitudinem eius nobiscum laudes Deo diceres, non quantum nos meremur audire, sed quantum tu potes dicere. tuis enim uocibus et quae minus in nobis instructa erant exornasti et confirmasti ad sustentationem earundem passionum quas patimur securi de praemio caelesti et de corona martyrii et de regno Dei ad prophetiam quam litteris tuis spiritu sancto plenus spopondisti. hoc totum fiet, dilectissime, si nos orationibus tuis in mente habueris, quod te facere confido, sicut et nos utique facimus.

  83. 78.3.1

    Accipimus itaque, frater desiderantissime, id quod a Quirino et a te ipso misisti sacrificium ex omni opere mundo. sicut et Noe optulit Deo et delectatus est Deus. in odorem suauitatis et respexit in sacrificium eius, ita et in uestrum respicit et delectatur reddere uobis huius tam boni operis mercedem. peto autem . ut litteras quas ad Quirinum fecimus transmitti praecipias. opto te, frater carissime ac desiderantissime, semper bene ualere et nostri meminisse. saluta omnes qui tecum sunt. uale.

  84. 79.1.1

    CVPRIANO CARISSIMO ET DILECTISSIMO FELIX IADER POLIANVS VNA CVM PRESBVTERIS ET OMNIBVS NOBISCVM COMMORANTIBVS APVD METALLVM SIGVENSEM AETERNAM IN DEO

  85. 79.1.2

    Resalutamus te, frater carissime, per Herennianum hypodiaconum et Lucanum et Maximum fratres nostros fortes et incolumes adiuuantibus orationibus tuis: a quibus accepimus oblationis nomine quantitatem una cum litteris tuis quas misisti, in quibus dignatus es de uerbis caelestibus nos tamquam filios confortare. et Deo patri omnipotenti per Christum eius gratias egimus et agimus quod sic confortati et conroborati 15 sumus per tuam adlocutionem, petentes de animi tui candore ut nos adsiduis orationibus tuis in mente habere digneris, ut confessionem uestram et nostram quam Dominus in nobis conferre dignatus est suppleat. saluta omnes qui tecum commorantur. optamus te, frater carissime, in Domino bene ualere. [Felix scripsi.] Iader subscripsi. Polianus legi. Dominum meum Eutychianum saluto.

  86. 80.1.1

    CVPRIANVS SVCCESSO FRATRI S.

  87. 80.1.2

    Vt non uobis in continenti scriberem, frater carissime, illa res fecit quod uniuersi clerici sub ictu agonis constituti recedere istinc omnino non poterant, parati omnes pro animi sui deuotione ad diuinam et caelestem gloriam. sciatis autem eos uenisse quos ad urbem propter hoc miseram, ut quomodocumque de nobis rescriptum fuisset, exploratam ueritatem ad nos perferrent. multa enim uaria et incerta opinionibus uentilantur. quae autem sunt in uero ita se habent, rescripsisse Valerianum ad senatum ut episcopi et presbyteri et diacones in continenti animaduertantur, senatores uero et egregii uiri et equites Romani dignitate amissa etiam bonis spolientur et si ademptis facultatibus christiani [esse] perseuerauerint, capite quoque multentur, matronae ademptis bonis in exilium relegentur, Caesariani autem quicumque uel prius confessi fuerant uel nunc confessi fuerint confiscentur et uincti in Caesarianas possessiones descripti mittantur. subiecit etiam Valerianus imperator orationi suae exemplum litterarum quas ad praesides prouinciarum de nobis fecit: quas litteras cotidie speramus uenire, stantes secundum fidei firmitatem ad passionis tolerantiam et expectantes de ope et indulgentia Domini uitae aeternae coronam. Xistum autem in cimiterio animaduersum sciatis VIII. id. Aug. die et cum eo diacones quattuor. sed et huic persecutioni cotidie insistunt praefecti in urbe, ut si qui sibi oblati fuerint animaduertantur et bona eorum fisco uindicentur.

  88. 80.2.1

    Haec peto per uos et ceteris collegis nostris innotescant, ut ubique hortatu eorum possit fraternitas corroborari et ad agonem spiritalem praeparari, ut singuli ex nostris non magis mortem cogitent quam inmortalitatem et plena fide ac tota uirtute Domino dicati gaudeant magis quam timeant in hac confessione, in qua sciunt Dei et Christi milites non perimi sed coronari. opto te, frater carissime, semper in Domino bene ualere.

  89. 81.1.1

    CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIS ET PLEBI VNIVERSAE S.

  90. 81.1.2

    Cum perlatum ad nos fuisset, fratres carissimi, commentarios esse missos qui me Vticam perducerent et consilio carissimorum persuasum esset ut de hortis nostris interim secederem, iusta interueniente causa consensi, eo quod congruat episcopum in ea ciuitate in qua ecclesiae dominicae praeest illic Dominum confiteri et plebem uniuersam praepositi praesentis confessione clarificare. quodcumque enim sub ipso confessionis momento confessor episcopos loquitur aspirante t)eo ore omnium loquitur. ceterum mutilabitur honor ecclesiae nostrae tam gloriosae, si ego episcopus alterius ecclesiae praepositus accepta apud Vticam super confessione sententia exinde martyr ad Dominum proficiscar, quandoquidem ego et pro me et pro uobis apud uos confiteri et ibi pati et exinde ad Dominum proficisci orationibus continuis deprecer et uotis omnibus exoptem et debeam. expectamus ergo hic in secessu abdito constituti aduentum proconsulis Cartaginem redeuntis, audituri ab eo quid imperatores super christianorum laicorum et episcoporum nomine mandauerint et dicturi quod ad horam Dominus dici uoluerit. uos autem, fratres carissimi, pro disciplina quam de mandatis dominicis a me semper accepistis et secundum quod me tractante saepissime didicistis, quietem et tranquillitatem tenete, nec quisquam uestrum aliquem tumultum fratribus moueat aut ultro se gentilibus offerat. apprehensus enim et traditus loqui debet, siquidem Deus in nobis positus illa hora loquatur, qui nos confiteri magis uoluit quam profiteri. quid autem de cetero nos obseruare conueniat antequam in me super confessione nominis Dei proconsul sententiam ferat, instruente Domino in comminus disponemus. incolumes uos, fratres carissimi, Dominus Iesus in ecclesia sua permanere faciat et conseruare dignetur.

← Previous — showing 401490 of 490

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0104a.stoa012.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.