Carminum minorum corpusculum
- 25.84
princeps militiae, qua non inlustrior extat
- 25.85
altera, cunctorum tabulas adsignat honorum,
- 25.86
regnorum tractat numeros, constringit in unum
- 25.87
sparsas imperii vires cuneosque recenset
- 25.88
dispositos : quae Sarmaticis custodia ripis,
- 25.89
quae saevis obiecta Getis, quae Saxona frenat
- 25.90
vel Scottum legio, quantae cinxere cohortes
- 25.91
Oceanum, quanto pacatur milite Rlienus.
- 25.92
casta domus, sincera fides, industria sollers.
- 25.93
elegit Stilicho ; nihil ultra laudibus addi
- 25.94
iudiciove potest, tali nubente puella
- 25.95
nonne tibi cessare nefas ? duc protinus omnes,
- 25.96
duc age. marcentes cupio quassare coronas
- 25.97
et vibrare faces et noctem ducere ludo.
- 25.98
haec quoque non vilem iam fistula commodat usum responsura choris.”
- 25.99
Vix haec Hymenaeus ; at illa
- 25.100
fontibus abluitur gelidis legemque capillo
- 25.101
reddit et ornatum formae prelisque solutae
- 25.102
mira Dioneae sumit velamina telae.
- 25.103
floribus extruitur currus ; iuga floribus halant ;
- 25.104
florea purpureas adnectunt frena columbas.
- 25.105
undique concurrunt volucres, quaecumque frementem
- 25.106
permulcent Athesin cantu, quas Larius audit,
- 25.107
quas Benacus alit, quas excipit amne quieto
- 25.108
Mincius : ereptis obmutuit unda querellis.
- 25.109
Eridani ripas et raucae stagna Padusae
- 25.110
diffugiens nudavit olor. laetantur Amores
- 25.111
frenatisque truces avibus per nubila vecti
- 25.112
ostentant se quisque deae magnoque tumultu
- 25.113
confligunt pronique manus in verbera tendunt
- 25.114
atque impune cadunt : lapsus meliore volatu
- 25.115
consequitur vincitque suos auriga iugales.
- 25.116
Ut thalami tetigere fores, tum vere rubentes
- 25.117
desuper invertunt calathos largosque rosarum
- 25.118
imbres et violas plenis sparsere pharetris
- 25.119
collectas Veneris prato, quibus ipse pepercit
- 25.120
Sirius et teneras dementi sidere fovit.
- 25.121
gemmatis alii per totum balsama tectum
- 25.122
effudere cadis, duro quae saucius ungue
- 25.123
Niliacus pingui desudat vulnere cortex,
- 25.124
adgreditur Cytherea nurum flentemque pudico
- 25.125
detraxit matris gremio. matura tumescit
- 25.126
virginitas superatque nives ac lilia candor
- 25.127
et patrium flavis testatur crinibus Histrum.
- 25.128
tum dextram complexa viri dextramque puellae
- 25.129
tradit et his ultro sancit conubia dictis :
- 25.130
“Vivite Concordes et nostrum discite munus.
- 25.131
oscula mille sonent ; livescant brachia nexu ;
- 25.132
labra ligent animas. neu tu virtute proterva
- 25.133
confidas, iuvenis ; non est terrore domanda,
- 25.134
sed precibus placanda tibi. concede marito
- 25.135
tu quoque neu Scythicas infensis unguibus iras
- 25.136
exercere velis ; vinci patiare, rogamus.
- 25.137
sic uxor, sic mater eris. quid lumina tinguis,
- 25.138
virgo ? crede mihi : quem nunc horrescis, amabis.”
- 25.139
Dixit et aligera geminos arcuque manuque
- 25.140
praestantes e plebe vocat. puer ilicet Aethon
- 25.141
et Pyrois rutilas respersi murice plumas
- 25.142
prosiliunt puroque imbutis melle sagittis
- 25.143
hic nuptam petit, ille virum. sonuere reducta
- 25.144
cornua ; certa notos pariter sulcavit harundo
- 25.145
et pariter fixis haeserunt tela medullis.
- 26.1
Fons, Antenoreae vitam qui porrigis urbi
- 26.2
fataque vicinis noxia pellis aquis,
- 26.3
cum tua vel mutis tribuant miracula vocem,
- 26.4
cum tibi plebeius carmina dictet honos
- 26.5
et sit nulla manus, cuius non pollice ductae
- 26.6
testentur memores prospera vota notae :
- 26.7
nonne reus Musis pariter Nymphisque tenebor,
- 26.8
si tacitus soli praetereare mihi ?
- 26.9
ludibrium quid enim fas est a vate relinqui
- 26.10
hunc qui tot populis pervolat ora locum ?
- 26.11
Alto colle minor, planis erectior arvis
- 26.12
conspicuo clivus molliter orbe tumet
- 26.13
ardentis fecundus aquae ; quacumque cavernas
- 26.14
perforat, offenso truditur igne latex,
- 26.15
spirat putre solum, conclusaque subter anhelo
- 26.16
pumice rimosas perfodit 1 unda vias.
- 26.17
umida flammarum regio : Vulcania terrae
- 26.18
ubera, sulphureae fervida regna plagae.
- 26.19
quis sterilem non credat humum ? fumantia vernant
- 26.20
pascua ; luxuriat gramine cocta silex
- 26.21
et, cum sic rigidae cautes fervore liquescant,
- 26.22
contemptis audax ignibus herba viret.
- 26.23
Praeterea grandes effosso marmore sulci
- 26.24
saucia longinquo limite saxa secant.
- 26.25
Herculei (sic fama refert) monstratur aratri
- 26.26
semita, vel casus vomeris egit opus.
- 26.27
in medio pelagi late flagrantis imago
- 26.28
caerulus inmenso panditur ore lacus
- 26.29
ingenti fusus spatio ; sed maior in altum
- 26.30
intrat et arcanae rupis inane subit :
- 26.31
densus nube sua tactuque inmitis et haustu,
- 26.32
sed vitreis idem lucidus usque vadis.
- 26.33
consuluit natura sibi, ne tota lateret,
- 26.34
admisitque oculos, quo vetat ire calor :
- 26.35
turbidus impulsu venti cum spargitur aer
- 26.36
glaucaque fumiferae terga serenat aquae,
- 26.37
tunc omnem liquidi vallem mirabere fundi,
- 26.38
tunc veteres hastae, regia dona, micant
← Previous · Next → — showing 401–500 of 1,423
Perseus Latin. CTS URN stoa0089.stoa001.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.