Conlationes Patrum (Collationibus). Selections.
- 7.1-144
De initio principatuum seu potestatum.
- 8.1-145
De lapsu diaboli et angelorum.
- 9.1-146
Obiectio, quod ruina diaboli a deceptione Euae sumpserit
- 10.1-147
Responsio de initio lapsus diaboli.
- 11.1-148
De eius qui decipit sine qui decipitur poena.
- 12.1-149
De constipatione daemonum et inquietudine quam in hoc aere semper exercent.
- 13.1-150
De eo quod inpugnationem, quam erga homines inpendunt, etiam aduersum se conmoueant contrariae potestates.
- 14.1-151
Vnde factum sit ut potestatum seu principatuum nomina spiritales nequitiae sortirentur.
- 15.1-152
De eo quod non sine causa sanctis caelestibusque uirtutibus angelorum siue archangelorum nomina sint indita.
- 16.1-153
De subiectione daemonum, quam suis principibus praebent, fratris uisione perspecta.
- 17.1-154
De eo quod singulis hominibus duo angeli semper adhaereant.
- 18.1-155
De differentia nequitiae, quae aduersis spiritibus inest, per duos philosophos adprobata.
- 19.1-156
De eo quod daemones nihil aduersus homines praeualeant, nisi eorum prius mentes obsederint
- 20.1-157
Interrogatio de apostatis angelis, qui in Genesi cum filiabus hominum concubuisse dicuntur.
- 21.1-158
Absolutio propositae quaestionis.
- 22.1-159
Obiectio, quemadmodum generi Seth cum filiabus Cain profana conmixtio ante interdictum legis potuerit inputari.
- 23.1-160
Responsio, quod naturali lege ab initio homines iudicio seu poenae fuerunt obnoxii.
- 24.1-161
De eo quod iuste puniti sunt qui ante diluuium peccauerunt
- 25.1-162
De diabolo quod dicitur in euangelio quomodo intellegendum sit: quia mendax est et pater eius.
- 8.1.1.1
Consummatis quae diei sollemnitas exigebat et ecclesiae congregatione dimissa reuersi ad cellam senis refecti primum lautissime sumus. nam pro muria, quae superiecta olei gutta cotidianae refectioni solebat adponi, modicum liquaminis miscuit et olei quiddam solito propensius superfudit. nam illam olei guttam ob hoc unusquisque cotidie refecturus instillat, non ut eius ex hoc gustu quandam percipiat suauitatem (quippe cuius tantus est modus, ut uix ipsius gutturis ac faucium meatus non dicam linire, sed pertransire sufficiat), sed ut hoc usu iactantiam cordis, quae pro abstinentia districtiore blande solet ac latenter inrepere, et stimulos elationis obtundat, quia quanto abstinentia ipsa occultius exercetur nulloque hominum teste perficitur, tanto subtilius occultatorem suum temptare non desinit.
- 8.1.2.1
deinde adposuit salem frictum, oliuas ternas: quibus post haec superintulit canistrum habens cicer frictum quod illi trogalia uocant, ex quibus quina tantum sumpsimus grana, myxaria bina, caricas singulas. hunc enim numerum in illa heremo quemquam excessisse culpabile est. qua refectione transacta repromissam quaestionis absolutionem cum reposcere coepissemus, proferte, inquit senex, interrogationem uestram, cuius in hanc horam distuleramus indaginem.
- 8.2.1.1
Tum GEBMANVS: Vnde, quaesumus, tanta uarietas aduer- . potestatum contra hominem ac diuersitas ista processit, quam beatus apostolus ita dinumerat: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus, et iterum: neque angeli neque principatus, neque uirtutes neque creatura alia poterit nos separare a caritate dei quae est in Christo Iesu domino nostro? unde ergo tantae malitiae aemula nobis emersit aduersitas? an ad hoc potestates istas a domino conditas esse credendum est, ut his contra hominem gradibus atque ordinibus militarent ?
- 8.3.1.1
SERENVS: Diuinarum scripturarum auctoritas de his in quibus nos uoluit erudire quaedam etiam his qui acumine ingenii carent tam lucide et euidenter effata est, ut non solum nulla occultioris sensus obscuritate uelentur, sed ne ullo quidem patrocinio interpretationis indigeant et in superficie uocis ac litterae suos intellectus ac sententias praeferant: quaedam uero ita contecta et quibusdam sunt obscurata mysteriis, ut in eorum discussione et intellectu inmensum nobis exercitii \'campum ac sollicitudinis reseruaret.
- 8.3.2.1
quam rem multas ob causas deum dispensasse manifestum est: primum ne diuina nullum habentia spiritalis intellectus uelamen obductum cunctis hominibus, id est tam fidelibus quam profanis aequali et notitia panderentur et per hoc inter inertes ac studiosos nulla esset uirtutis prudentiaeque distantia, tum ut etiam inter ipsos domesticos fidei, dum intellectuum spatia coram eis inmensa tenduntur, esset in quibus et desidiosorum argueretur inania et studiosorum alacritas atque industria probaretur.
- 8.3.3.1
ideoque satis proprie scriptura dinina agro opimo ac fertili conparatur, qui cum multa gignat ac proferat quae ad hominum uictum sine aliqua ignis coctione proficiant, quaedam nisi prius flammae calore mitigata atque mollita omnem asperitatem suae deposuerint cruditatis, uel incongrua usibus humanis uel noxia sentientur. nonnulla uero ita utrique usui apta nascuntur, ut nec incocta sua cruditate displiceant uel offendant et tamen ignis calore decocta salubriora reddantur. plura quoque ad escam tantummodo inrationabilium et animalium uel ferarum ac uolucrum proferuntur, cibis hominum minime profutura, quae etiam in sua asperitate manentia absque ulla ignis confectione uitalem iumentis conferunt sanitatem.
- 8.3.4.1
quam rationem satis euidenter aspicimus in hoc uberrimo spiritalium scripturarum paradiso contineri, in quo ita quaedam significatione litterae plana ac luculenta resplendent, ut, cum sublimiore interpretatione non egeant, simplici tantum litterae sono abunde pascant ac nutriant audientes, ut est illud: audi, Israhel, dominus deus tuus dominus unus est, et: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota uirtute tua. quaedam autem si allegorica explanatione extenuata non fuerint et spiritalis ignis examinatione mollita, nullo modo ad salutarem interioris hominis cibum sine corruptionis labe peruenient magisque ex eorum perceptione laesio quam utilitas aliqua subsequetur, ut est illud: sint lumbi uestri praecincti et lucernae ardentes, et: qui non habet gladium, uendat tunicam suam et emat sibi gladium, et: qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.
- 8.3.5.1
quod quidam districtissimi monachorum, habentes quidem zelum dei, sed non secundum scientiam, simpliciter intellegentes fecerunt sibi cruces ligneas easque iugiter umeris circumferentes non aedificationem, sed risum cunctis uidentibus intulerunt. nonnulla uero ad utramque perceptionem, id est tam historicam quam allegoricam ita conmode ac necessarie capiuntur, ut utraque explanatio uitales sucos animae subministret, ut est illud : si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram, et: cum persequuntur uos in ciuitate ista, fugite in aliam, et: si uis perfectus esse, uade uende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere me.
- 8.3.6.1
producit sane et faenum , quibus pabulis omnes scripturarum repleti sunt campi, simplicem scilicet puramque narrationem historicae lectionis, qua simpliciores quique ac minus capaces perfectae et integrae rationis, de quibus dicitur: homines et iumenta saluabis domine, secundum status ac mensurae suae condicionem ad opus tantum et laborem actualis uitae uegetiores robustioresque reddantur.
- 8.4.1.1
Quamobrem de his, quae aperta explanatione prolata sunt, nos quoque constanter possumus definire audenterque nostram proferre sententiam. ea uero, quae meditationi et exercitio nostro reseruans obtecta sanctis scripturis spiritus diuinus inseruit, quibusdam ea uolens indiciis et opinionibus colligi, ita pedetemptim debent cauteque conferri, ut sit eorum adsertio uel confirmatio in disputantis uel suscipientis arbitrio .
- 8.4.2.1
nonnumquam enim cum super una re dinersa promatur sententia, potest utraque rationabilis iudicari et sine detrimento fidei uel fixe uel medie suscipi, id est ut ei nec plena credulitas nec absoluta refutatio deputetur priorique sequens opinio derogare non debeat, cum neutra earum fidei inueniatur obsistere. quale est illud, quod Helias uenerit in et iterum sit aduentum domini praecursurus, et de abominatione desolationis, quod steterit in loco sancto per illud simulacrum Iouis quod Hierosolymis in templo positum legimus et iterum stare habeat in ecclesia per aduentum Antichristi, illaque omnia quae in euangelio sequuntur, quae et inpleta ante captiuitatem Hierosolymorum et in fine mundi huius intelleguntur inplenda. e quibus neutra opinio inpugnat aliam nec sequentem prior intellectus euacuat.
- 8.5.1.1
Et idcirco proposita a uobis quaestio licet non satis uideatur nec frequenter inter homines uentilata nec apud plurimos pateat, et hoc ipso apud aliquos ea quae proferemus forsitan uideantur ambigua, ita debemus nostram temperare sententiam, quoniam fidei trinitatis nihil praeiudicat, ut inter illa habeatur quae medie sunt , quamquam non tali opinione qualis suspicionibus tantum et coniecturis colligi solet, sed manifestis scripturarum testimoniis omnia conprobentur.
- 8.6.1.1
Absit ergo ut deum quicquam creasse confiteamur quod substantialiter malum sit, dicente scriptura: omnia quae fecit deus, bona ualde. si enim a deo tales isti creati sunt uel ad hoc facti, ut hos malitiae gradus teneant ac semper deceptionibus et ruinis hominum uacent, contra praedictae scripturae sententiam infamabimus deum uelut creatorem atque inuentorem malorum, quod scilicet pessimas uoluntates ac naturas ipse condiderit, ad hoc eas creans, ut semper in nequitia perseuerantes numquam transire possint in bonae uoluntatis adfectum. hanc igitur rationem diuersitatis huius traditione patrum de sanctarum scripturarum fonte percepimus.
- 8.7.1.1
Ante conditionem huius uisibilis creaturae spiritales caelestesque uirtutes deum fecisse, quae pro hoc ipso quod scirent se ad tantam beatitudinis gloriam beneficio creatoris nihilo fuisse productas perpetuas ei gratias referentes indesinenter eius laudibus inhaererent, nemo fidelium dubitat.
- 8.7.2.1
nec enim existimare debemus creationis et opificii sui principia ab huius mundi constitutione deum primitus inchoasse, quasi in illis anterioribus atque innumeris saeculis ab omni prouidentia et dispensatione diuina fuerit otiosus, ac tamquam non habens in quos bonitatis suae exerceret beneficia solitarius atque ab omni munificentia alienus fuisse credatur. quod de illa inmensa ac sine principio et inconprehensibili maiestate satis humile est incongruumque sentire, ipso domino de illis potestatibus haec dicente: quando facta sunt simul sidera, laudauerunt me uoce magna omnes angeli mei.
- 8.7.3.1
qui ergo intersunt creationi siderum, ante istud principium in quo factum dicitur caelum et terra creati fuisse manifestissime conprobantur, quippe qui pro istis omnibus uisibilibus creaturis quas uidebant ex nihilo processisse creatorem magna uoce referuntur et admiratione laudasse. ante istud ergo temporale principium, quod a Moyse dicitur quodque mundi huius secundum historicum, immo Iudaicum sensum signat aetatem (saluo scilicet nostro sensu, quo nos interpretamur omnium rerum Christum esse principium, in quo omnia creauerit pater secundum illud: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil), ante istud, inquam, Geneseos temporale principium omnes illas potestates caelestesque uirtutes deum creasse non dubium est.
- 8.7.4.1
quas apostolus per ordinem dinumerans ita describit: quia in Christo creata sunt omnia in caelis et in terra, uisibilia et inuisibilia, siue angeli sine archangeli, sine throni siue dominationes, siue principatus sine potestates. omnia per ipsum et in ipso creata sunt.
- 8.8.1.1
De istorum itaque numero nonnullos principes fuisse conlapsos lamentatio Ezechielis siue Esaiae manifestissime docent, in quibus principem Tyri uel illum Luciferum, qui mane oriebatur, flebili planctu cognoscimus lamentari.
- 8.8.2.1
et de illo quidem ita dominus ad Ezechiel: fili hominis, leua planctum super principem Tyri: et dices ei: haec dicit dominus deus: tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, perfectus decore, in deliciis paradisi dei fuisti: omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius et iaspis, chrysolithus et onyx et beryllus, sapphirus et carbunculus et smaragdus: aurum opus decoris tui: et foramina tua in die, qua conditus es, praeparata sunt. tu extentus et protegens, et posui te in monte sancto dei, in medio lapidum igneorum ambulasti. perfectus in uiis tuis adie conditionis tuae, donec inuenta. est iniquitas in te. in multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti: et eieci te de monte dei, et perdidi te o protegens, in medio lapidum igneorum. eleuatum est cor tuum in decore tuo: perdidisti sapientiam tuam a decore tuo, in terram proieci te: ante faciem regum dedi te ut cernerent te. in multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuae polluisti sanctificationem tuam.
- 8.8.3.1
Esaias quoque de alio: quomodo cecidisti de caelo Lucifer, qui mane oriebaris? in terram, qui uulnerabas gentes? qui dicebas in corde tuo: in caelum conscendam, super astra dei ponam solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis. ascendam super altitudinem nubium, ero similis altissimo. quos tamen non solos ex illo beatissimae stationis apice conruisse scriptura conmemorat, dicens tertiam partem stellarum draconem illum secum pariter pertraxisse. unus quoque apostolorum euidentius dicit: angelos uero qui non seruauerunt suum principatum, sed reliquerunt domicilium suum, in iudicium magni diei uinculis aeternis sub caligine reseruauit.
- 8.8.4.1
illud etiam quod ad nos dicitur: uos autem sicut homines moriemini: et sicut unus de principibus cadetis, quid aliud quam multos principes cecidisse significat? quibus indiciis ratio diuersitatis huius ista colligitur, has differentias ordinum, quas instar sanctarum caelestiumque uirtutum aduersae potestates habere dicuntur, uel ex illius anterioris ordinis gradu in quo unaquaeque creata fuerat nunc etiam retentare, uel certe de caelestibus deuolutas ad similitudinem illarum uirtutum, quae ibidem perseuerant, pro nequitiae suae merito, in qua unaquaeque in malum creuit, hos inter se gradus et ordinum uocabula in parte contraria uindicasse.
- 8.9.1.1
GERMANVS: Nos hactenus credebamus causam atque ruinae seu praeuaricationis diabolicae, qua de angelica statione deiectus est, inuidiam specialiter extitisse, quando Adam et Euam liuida calliditate decepit.
- 8.10.1.1
SERENVS: Non esse istud praeuaricationis illius seu deiectionis initium Geneseos lectio manifestat, quae ante illorum deceptionem nominis nota eum credidit inurendum ita dicens: serpens autem erat sapientior siue, ut Hebraici exprimunt libri, callidior cunctis bestiis terrae quas fecit dominus deus. intellegitis ergo, quod ante illam circumuentionem primi hominis de angelica discesserat sanctitate, ita ut non solum nominis huius insigniri mereretur infamia, sed etiam in nequitiae tergiuersatione ceteris praeferretur bestiis terrae. non enim tali uocabulo scriptura bonum angelum designasset nec de his qui in illa beatitudine perseuerant diceret: serpens autem erat sapientior omnibus bestiis terrae.
- 8.10.2.1
nam hoc cognomen non solum Gabriheli siue Michaeli nullo modo posset aptari, sed ne bono quidem cuiquam homini conueniret. apertissime itaque et serpentis uocabulum et conparatio bestiarum non sonat angeli dignitatem, sed praeuaricatoris infamiam. denique liuoris ac seductionis materia, qua ut hominem deciperet instigatus est, de anterioris ruinae extitit causa, quod scilicet de limo terrae nuperrime figuratum ad illam eum gloriam cerneret euocandum, unde, cum esset unus de principibus, se meminerat conruisse.
- 8.10.3.1
et idcirco priorem eius lapsum quo superbiendo conruerat, quo etiam serpens meruerat nuncupari, secunda ruina per inuidiam subsecuta est. quae inueniens eum adhuc aliquid in sese erectum habentem, ita ut etiam cuiusdam conloquii atque consilii cum homine posset habere consortium, sententia domini utiliter in ima deiectus est, ut non iam sicut ante sublime aliquid intuens et excelsus incederet, sed ut solo cohaerens reperet et humiliatus super uentrem terrenis uitiorum escis et operibus pasceretur, occultum deinceps publicans inimicum ac ponens inter ipsum et hominem utiles inimicitias salutaremque discordiam, ut dum cauetur tamquam hostis noxius, amicitiis fraudulentis ulterius homini nocere non posset.
- 8.11.1.1
In quo tamen et illud nos praecipue debet instruere, ut a malis consiliis declinemus, quod licet deceptionis auctor congrua poena et condemnatione plectatur, ne ille quidem qui seducitur supplicio careat, licet aliquantulo leuiore quam ille qui auctor deceptionis extiterit. quod hic expressum planissime cernimus. Adam namque qui seductus est, immo ut apostoli uerbis eloquar qui seductus non est, sed seductae adquiescens in exitiabilem uidetur accessisse consensum, sudore uultus ac labore tantummodo condemnatur, qui tamen illi non per suam, sed per terrae maledictionem sterilitatemque decernitur.
- 8.11.2.1
mulier nero quae hmus rei persuasor extitit multiplicationem gemituum ae dolorum atque tristitiae promeretur, perpetuo pariter iugo subiectionis addicta. serpens autem, qui primus incentor huius offensae est, perenni maledictione multatur. quamobrem summa sollicitudine et circumspectione cauendum est a consiliis prauis, quia sicut auctorem puniunt, ita deceptum nec peccato faciunt carere nec poena.
- 8.12.1.1
Tanta uero spirituum densitate constipatur iste qui inter caelum terramque diffunditur, in quo non quieti otiosique peruolitant, ut satis utiliter humanis aspectibus eos prouidentia diuina subtraxerit. aut enim terrore concursus eorum uel horrore uultuum, in quos se pro uoluntate sua cum libitum fuerit transformant atque conuertunt, intolerabili formidine homines consternarentur atque deficerent, nequaquam ualentes haec carnalibus oculis intueri, aut certe nequiores cotidie redderentur exemplis eorum iugibus et imitatione uitiati, et per hoc inter homines et inmundas atque aerias potestates fieret noxia quaedam familiaritas ac perniciosa coniunctio, quia haec flagitia quae nunc inter homines admittuntur uel parietum saeptis uel locorum interuallo et quadam uerecundiae confusione I celantur.
- 8.12.2.1
quae si aperta iugiter uisione conspicerent, ad maiorem furoris incitarentur insaniam, nullo scilicet interueniente temporis puncto quo ab istis sceleribus eas cernerent desinentes, quippe quas nulla lassitudo carnalis seu occupatio familiaris rei ac sollicitudo cotidiani uictus quemadmodum nos a coeptis intentionibus etiam inuitissimos nonnumquam cessare conpellunt.
- 8.13.1.1
Has namque inpugnationes quibus homines inpetunt etiam contra se inuicem eos adfectare certissimum est. nam discordias atque conflictus super nonnullis gentibus pro quadam sibi nequitiae uernacula familiaritate susceptis indefesso certamine similiter exercere non desinunt. quod etiam in uisione Danihelis prophetae manifestissime legimus figuratum, angelo Gabrihele ita narrante: noli timere Danihel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum intellegendum ut te adfligeres in conspectu dei tui, exaudita sunt uerba tua et ego ueni propter sermones tuos. princeps autem regni Persarum restitit mihi uiginti et uno diebus: et ecce Michael unus de principibus primis uenit in adiutorium meum, et ego remansi ibi iuxta regem Persarum. ueni autem ut docerem te quae uentura sunt populo tuo in nouissimis diebus.
- 8.13.2.1
quem principem regni Persarum aduerunam potestatem esse, quae fauebat genti Persarum inimicae populo dei, minime dubitandum est, quique ad inpediendam utilitatem, quam uidebat per absolutionem quaestionis pro qua propheta dominum exorauerat ab archangelo ministrandam, linens semet ipsum, ne ocius ad Danihelem salutaris angeli consolatio perueniret deique populum cui Gabrihel archangelus praeerat confortaret, obiecit. qui tamen ait ne quidem ob inpugnationis illius uehementiam se ad eum peruenire potuisse, nisi in adiutorium sibi Michael archangelus aduenisset et occurrens principi regni Persarum seseque conflictui eius interserens et obponens eumque ab ipsius inpugnatione defendens ad instructionem prophetae post uicensimum et unum diem peruenire fecisset.
- 8.13.3.1
et post pauca et ait, inquit, angelus: numquid scis quare uenerim ad te? et nunc reuertar ut proelier aduersus principem Persarum. cum enim ego egrederer, apparuit princeps Graecorum ueniens. uerumtamen adnuntiabo tibi quod expressum est in scriptura ueritatis: et nemo est adiutor meus in his omnibus, nisi Michael princeps uester. et iterum: in tempore illo consurget Michael princeps magnus, qui stat pro : filiis populi tui.
- 8.13.4.1
legimus ergo Graecorum quoque principem similiter alium nuncupari, qui utique fauens genti sibi subditae tam populo Israheli quam nationi Persarum uidebatur aduersus. ex quo liquido peruidetur, quod discordias gentium et conflictus ac simultates, quas inter se istis instigantibus gerunt, etiam contra se aduersae exerceant potestates et illarum uel uictoria gaudeant uel deminutione crucientur et ob hoc non possint inter se esse concordes, dum unusquisque pro his quibus praeest contra alterius gentis praesulem inquieta semper aemulatione contendit.
- 8.14.1.1
Hos ergo praeter illas quas superius exposuimus opiniones etiam idcirco dici principatus uel potestates euidenti possumus ratione colligere, quod scilicet uel diuersis gentibus dominentur ac praesint, uel certe quod in inferiores spiritus atque daemonia, de quibus etiam euangelia legiones esse propria ipsorum confessione testantur, suos exerant principatus. non enim dominationes dici possunt, nisi habeant in quos dicionem suae dominationis exerceant, nec potestates aut principatus uocari queunt, nisi fuerint super quos sibi uindicent principatus.
- 8.14.2.1
quod etiam in eoangelio designari a blasphemantibus Pharisaeis manifestissime repperimus: in Beelzebub principe daemoniorum hic eicit daemones. nam et rectores tenebrarum legimus appellari et alium mundi huius principem nuncupari. quos tamen gradus beatus apostolus in futurum, cum omnia fuerint Christo subiecta, adserit cum tradiderit, inquiens, deo et patri, cum euacuauerit omnem principatum et potestatem et dominationem. quod utique non aliter fiet, nisi fuerint de ipsorum dicione sublati, supra quos in hoc saeculo potestates seu dominationes uel principatus administrare noscuntur.
- 8.15.1.1
Nam quia bonae parti eadem ordinum uocabula non sine ratione causaue sint indita et officiorum uel meritorum seu dignitatum sint nomina, nulli dubium est. etenim de officio nuntiandi angelos, id est nuntios manifestum est appellari et os eo quod ipsis angelis praesint, nominis ipsius proprietas docet, dominationes etiam ab eo quod quibusdam dominentur, principatus quoque quod habeant quorum sint principes, et sedes quod ita scilicet deo cohaereant et domesticae ac familiares ei sint, ut in ipsis uelut in quadam sede diuina maiestas peculiarius requiescat et quodammodo in eis firmius reclinetur.
- 8.16.1.1
Regi autem inmundos spiritus a nequioribus potestatibus eisque esse subiectos praeter illa scripturarum testimonia, quae in euangeliis quoque calumniantibus Pharisaeis domini legimus responsione descripta: si ego in Beelzebub principe daemoniorum eicio daemones, etiam perspicuae uisiones et experimenta sanctorum multa nos edocent. nam cum unus e fratribus nostris in hac solitudine iter ageret, aduesperante iam die antrum quoddam repperiens ibidem substitit, uespertinam uolens in eo synaxin celebrare: ubi dum psalmos ex more decantat, tempus mediae noctis excessit.
- 8.16.2.1
cumque finita sollemnitate refecturus lassum corpus paululum resedisset, repente coepit cateruas daemonum undique confluentium innumerabiles intueri, quae infinita constipatione atque ordine longissimo procedentes aliae praeibant principem suum, aliae sequebantur. qui tandem aliquando et magnitudine procerior cunctis et aspectu terribilior aduenit, ac posito solio cum in tribunali quodam sublimissimo consedisset, uniuscuiusque actus diligenti coepit examinatione discutere: illosque qui necdum se circumuenire aemulos suos potuisse dicebant uelut inertes ignauosque a conspectu suo cum nota et iniuria iubebat expelli, spatia temporis tanti et opus inaniter inpensum cum fremitu furoris exprobrans, illos uero qui se nuntiabant consignatos sibimet decepisse summis laudibus cum exultatione ac fauore cunctorum ut fortissimos bellatores ad exemplum cunctorum gloriosissimos coram omnibus emittebat.
- 8.16.3.1
in quorum numero cum quidam nequissimus spiritus, utpote quendam triumphum , laetior aduenisset, nomen monachi optime cogniti designauit, adserens post quindecim annos quibus eum iugiter obsedisset tandem aliquando se praeualuisse, ut eum eadem ipsa nocte ruina fornicationis elideret: nam cum quadam sacra puella non solum inpulisse ut stupri crimen incurreret, sed etiam persuasisse ut eam sibimet iure coniugii retentaret. super cuius relatione cum inmane cunctorum gaudium fuisset , summis a principe tenebrarum laudibus eleuatus magnisque praeconiis coronatus abscessit.
- 8.16.4.1
aurora itaque superuenienfce omnis ab oculis euanuisset daemonum multitudo, dubitans frater de adsertione spiritus inmundi magisque id ratus quod inolita consuetudinis suae fallacia sibi uoluisset inludere et innocenti fratri inurere crimen incesti, memor euangelicae sententiae, quod in ueritate non stetit, quia non est ueritas in eo: cum loquitur mendacium, de propriis loquitur, quia mendax est et pater eius, Pelusium petit, ubi illum quem spiritus inmundus adseruit esse deiectum nouerat conmorari. erat siquidem illi etiam notissimus frater. quem cum requisisset, repperit, quod eadem nocte, qua taeterrimus ille daemon ruinam eius suae cohorti uel principi nuntiarat, monasterio pristino derelicto uicum petisset et cum designata puella fuisset lapsu miserabili deuolutus.
- 8.17.1.1
Nam quod unicuique nostrum duo cohaereant angeli, id est bonus ac malus, scriptura testatur. et de bonis quidem saluator ne contemnatis, inquiens, unum ex pusillis istis: dico enim uobis quod angeli eorum in caelis semper uident faciem patris mei qui in caelis est. illud quoque: inmittet angelus domini in circuitu timentium eum: et eripiet eos., nec non etiam quod in Actibus apostolorum de Petro dicitur, quia angelus eius est. de utrisque uero liber Pastoris plenissime docet.
- 8.17.2.1
si autem consideremus et illum qui beatum Iob expetiit, apertissime instruimur illum fuisse, qui semper insidiatus ei numquam eum ad peccatum potuerit incitare, et idcirco potestatem a domino poposcisse, uelut qui non uirtute illius, sed domini defensione qui illum semper protexerit uinceretur. de Iuda quoque dicitur: et diabolus stet a dextris eius.
- 8.18.1.1
De differentiis sane daemonum etiam per illos duos philosophos, qui quondam magicis artibus uel inertiam eorum uel fortitudinem saeuamque nequitiam fuerant frequenter experti, multum cognitionis accepimus. hi namque despicientes beatum Antonium uelut inperitum ac sine litteris uirum uolentesque eum, si nihil amplius laedere potuissent, saltim de cella sua magicis praestigiis et circumuentione daemonum proturbare, spiritus ei nequissimos inmiserunt, ad inpugnationem hanc morsu liuoris adducti, eo quod maximae hominum turbae ad eum uelut famulum dei cotidie conuenirent.
- 8.18.2.1
cumque illo nunc quidem inprimente pectori suo frontique signaculum crucis, nunc uero orationi suppliciter incubante ne adproximare quidem dirissimi daemones eidem prorsus auderent atque ad eos qui illos direxerant absque ullo reuerterentur effectu et alios illi in nequitia uehementiores rursus inmitterent itidemque ipsis in cassum suas expendentibus uires atque inaniter redeuntibus potentiores nihilominus aduersus militem Christi uictorem iterum destinati nihil penitus praeualerent, eo profecerunt tales tantaeque eorum insidiae tota magica quaesitae, ut per haec euidentissime conprobarent magnam inesse uirtutem, quibus illae tam saeuae et tam potentes umbrae, quas aestimabant solem lunamque, si ad eas directae fuissent obducere potuisse, hunc non solum nihil laedere, sed ne ad punctum quidem de monasterio suo ualuerint proturbare.
- 8.19.1.1
Cumque pro hac admiratione confestim uenientes ad abbatem Antonium inpugnationum suarum magnitudinem et causas atque insidias patefecissent liuoris occulti, Christianos se fieri protinus poposcerunt. requisito autem ab illis proditae die adseruit se amarissimis cogitationum stimulis tunc fuisse pulsatum.
- 8.19.2.1
quo experimento sententiam nostram quam hesterno die in conlatione protulimus probauit ae definiuit beatus Antonius, nullatenus daemonas posse mentem cuiusquam uel corpus inuadere nec habere facultatem in cuiuslibet animam penitus inruendi, nisi eam primo destituerint omnibus cogitationibus sanctis ac spiritali contemplatione uacuam nudamque reddiderint. sciendum tamen duobus modis spiritus inmundos hominibus oboedire. aut enim sanctitati fidelium diuina gratia ac uirtute subduntur aut sacrificiis inpiorum seu quibusdam carminibus deleniti uelut familiaribus adulantur.
- 8.19.3.1
qua opinione Pharisaei quoque decepti arbitrati; sunt etiam dominum saluatorem hac arte daemoniis imperasse, dicentes: in Beelzebub principe daemoniorum hic eicit daemones, secundum illam scilicet consuetudinem, qua norant suos magos uel maleficos per inuocationem nominis illius ac ritum sacrificiorum, quo eum delectari et gaudere cognoscunt, domesticos eius habere etiam in daemonas ei subditos potestatem.
- 8.20.1.1
GERMANVS : Quia Geneseos lectio paulo ante in medium dei dispensatione prolata est, quae nos oportune commonuit, ut id quod semper discere cupiebamus nunc possimus congrue sciscitari, quid etiam de illis apostatis angelis sentiendum sit optamus agnoscere, qui se cum filiabus hominum miscuisse dicuntur, utrum hoc possit spiritali naturae secundum litteram conuenire. illud quoque euangelii testimonium quod de diabolo paulo ante dixisti: quia mendax est et pater eius similiter desideramus audire quinam eius pater intellegendus sit.
- 8.21.1.1
SERENVS: Duas quaestiones non mediocres pariter protulistis, de quibus quantum possum eodem quo proposuistis ordine respondebo. nullo modo credendum est spiritales naturas coire cum feminis carnaliter posse.- quodsi aliquando hoc secundum litteram fieri potuisset, quomodo nunc quoque id ipsum non uel raro contingeret et absque semine uel coitu uiri aliquos nasci similiter de mulieribus conceptu daemonum cerneremus? cum praesertim constet eos libidinum sordibus admodum delectari, quas procul dubio per semet ipsos exercere quam per homines mallent, si id ullo modo posset inpleri, Ecclesiaste quoque id ipsum pronuntiante: quid est quod fuit? ipsum quod est: et quid est quod factum est ? ipsum quod fiet: et non est omne recens sub sole quod loquatur et dicat: ecce hoc nouum est, iam fuit in saeculis quae fuerunt ante nos.
- 8.21.2.1
sed ita quaestio huius propositionis absoluitur. post necem Abel iusti, ne a fratricida et impio omne hominum genus exordium sumeret, in locum fratris extincti nascitur Seth, qui non solum posteritati sed etiam fraternae iustitiae pietatique succederet. cuius progenies patris secuta iustitiam a societate et coniunctione cognationis illius quae ex Cain sacrilego descendebat semper diuisa permansit, sicut etiam genealogiae discretio manifeste declarat ita dicens: Adam genuit Seth, Seth genuit Enos, Enos genuit Cainam, Cainam autem genuit Maleleel, Maleleel autem genuit Iaret, laret genuit Enoc, Enoc genuit Mathusalam, Mathusalam genuit Lamec, genuit Noe. item genealogia Cain ita diuisa describitur: Cain genuit Enoc, Enoc genuit Cainam, Cainam genuit Maleleel, Maleleel genuit Mathusalam, Mathusalam genuit Lamec, Lamec genuit et Iubal.
- 8.21.3.1
itaque illa generatio quae de Seth iusti propagine descendebat suae lineae iugiter agnationique permixta in patrum atque ataui sanctitate longa aetate durauit, nequaquam scilicet sacrilegiis. malitia nequissimae prolis infecta, quae in semet inpietatis germen uelut auita traditione retinebat insertum. donec ergo perseuerauit inter illos generationis eorum ista discretio, semen illud Seth, utpote de optima radice procedens, pro merito sanctitatis angeli dei siue ut diuersa exemplaria continent . filii dei uocati sunt, et e contrario illi propter inpietatem uel suam uel patrum suorum et opera terrena filii hominum i nuncupantur.
- 8.21.4.1
cum esset ergo inter ipsos usque ad illud tempus haec utilis sanctaque diuisio, uidentes post haec filii Seth qui dei filii erant filias eorum qui de Cain progenie nascebantur desiderio pulchritudinis earum succensi acceperunt de ipsis sibimet uxores, quae uiris suis parentum suorum nequitias infundentes ab illa eos ingenita sanctitate ac simplicitate paterna protinus conruperunt. ad quos satis congrue directum est illud eloquium: ego dixi: dii estis, et filii excelsis omnes. uos autem sicut homines moriemini: et sicut unus de principibus cadetis, quique ab illa uera physicae philosophiae disciplina tradita sibi a maioribus exciderunt, quam primus homo ille, qui uniuersarum naturarum institutionem e uestigio subsecutus est, potuit euidenter ad tingere suisque posteris certa ratione transmittere.
- 8.21.5.1
quippe qui mundi ipsius infantiam adhuc teneram et quodammodo palpitantem rudemque conspexerat et in quem tanta fuit non solum sapientiae plenitudo, sed etiam gratia prophetiae diuina illa transfusa, ut uniuersis animantibus nomina rudis adhuc mundi huius habitator inponeret ac non solum omnigenum bestiarum atque serpentum furores uirusque discerneret, sed etiam uirtutes herbarum et arborum lapidumque naturas ac temporum necdum expertorum uicissitudines partiretur, ita ut efficaciter potuerit dicere: dominus dedit mihi eorum, quae sunt, scientiam ueram: ut sciam dispositionem orbis terrarum et uirtutes elementorum, initium et consummationem et medietatem temporum, uicissitudinum inmutationes et diuisiones temporum, annorum cursus et stellarum dispositiones, naturas animalium iras bestiarum, uim et cogitationes hominum, differentias arborum et uirtutes radicum, et quaecumque sunt abscondita et in promptu cognoui.
- 8.21.6.1
hanc ergo scientiam omnium naturarum per successiones generationum semen Seth paterna traditione suscipiens, donec diuisum a sacrilega propagine perdurauit, quemadmodum sancte perceperat, ita etiam uel ad dei cultum uel ad utilitatem uitae communis exercuit. eam uero impiae generationi fuisset admixtum, ad res profanas ac noxias quae pie didicerat instinctu quoque daemonum deriuauit curiosasque ex ea maleficiorum artes atque praestigias ac magicas superstitiones audaciter instituit, docens posteros suos, ut sacro illo cultu diuini numinis derelicto uel elementa haec uel ignem uel aerios daemonas uenerarentur et colerent.
- 8.21.7.1
haec igitur quam diximus curiosarum rerum notitia quomodo in diluuio non perierit ac superuenientibus saeculis innotuerit, licet hoc minime absolutio propositae quaestionis exposcat, tamen, quia nos occasio huius expositionis admonuit, praestringendum breuiter puto. quantum itaque antiquae traditiones ferunt, Cham filius Noê, qui superstitionibus istis et sacrilegis ac profanis erat artibus institutus, sciens nullum se posse super his memorialem librum in aream prorsus inferre, in qua erat una cum patre iusto ac sanctis - (bus , scelestas artes ac profana conmenta diuersorum metallorum lamminis, quae scilicet aquarum inundatione non possent, et durissimis lapidibus insculpsit.
- 8.21.8.1
quae peracto diluuio eadem qua celauerat curiositate perquirens sacrilegiorum ac perpetuae nequitiae seminarium transmisit in posteros. hac itaque ratione illa uulgi opinio, qua credunt angelos uel maleficia uel diuersas artes hominibus tradidisse, in ueritate conpleta est. de illis ergo quemadmodum diximus filiis Seth et filiabus Cain nequiores filii procreati sunt,, qui fuerunt robustissimi uenatores, ac uiri, qui pro inormitate corporum uel crudelitatis atque malitiae gigantes nuncupati sunt.
- 8.21.9.1
hi namque finitimos popnlari ac rapinas inter homines primi exercere coeperunt, praeda potius exigentes uitam suam quam sudore operis ac labore contenti, et quorum usque eo scelera supercreuerant, ut expiari mundus alias nisi diluuii inundatione non posset. ita ergo filiis Seth libidinis instigatione transgressis illud mandatum, quod ab exordio mundi huius naturali instinctu diutissime fuerat custoditum, necesse fuit per litteram legis postea reparari: filiam tuam non dabis filio eius uxorem nec de filiabus eorum accipies filio tuo, quia seducent corda uestra, ut discedatis a deo uestro deos earum ac seruiatis eis.
- 8.22.1.1
GERMANVS : Merito potuisset illis ex hac praesumptione coniugii crimen transgressionis adscribi, si data fuisset eis ista praeceptio. at cum seiunctionis istius obseruantia necdum aliqua fuisset constitutione praefixa, quemadmodum illis permixtio generis ad noxam debuit inputari, quae nullo fuerat interdicta mandato? lex enim non praeterita solet crimina, sed futura damnare.
- 8.23.1.1
SERENVS : Deus hominem creans omnem naturaliter a scientiam legis inseruit. quae si fuisset ab homine secundum propositum domini ut coeperat custodita, non utique necessarium fuisset aliam dari quam litteris postea promulgauit: erat enim superfluum extrinsecus offerri remedium quod adhuc uigebat insertum. sed quia haec ut diximus penitus corrupta iam fuerat libertate usuque peccandi, uelut huius exsecutor ac uindex et ut ipsis scripturae uerbis eloquar adiutrix adposita est Moysaicae legis seuera districtio, ut uel metu poenae praesentis non penitus bonum scientiae naturalis extinguerent, secundum prophetae sententiam dicentis: legem dedit in adiutorium.
- 8.23.2.1
quae etiam secundum apostolum paedagogus uelut paruulis data fuisse describitur, erudiens scilicet eos atque custodiens, ne ab illa disciplina in qua naturaliter fuerant instituti quadam obliuione discederent. nam quia sit homini omnis scientia legis ab initio creationis , hinc manifeste probatur, quod mandata legis absque litterae lectione ante legem, immo ante diluuium omnes sanctos obseruasse cognoscimus. quemadmodum enim scire potuit Abel necdum lege mandante, quod de primitiuis ouium suarum et de adipe ipsarum sacrificium deo deberet offerre, nisi per insitam sibi legem naturaliter fuisset edoctus? quemadmodum Noe quod mundum uel quod inmundum esset animal discreuisset nondum haec legali distinguente mandato, nisi scientia naturali fuisset instructus ?
- 8.23.8.1
unde Enoc didicit ambulare cum deo, nullam legis inluminationem ab aliquo consecutus? ubi Sem et Iapheth legerant: turpitudinem patris tui non reuelabis, ut incedentes retrorsum patris uerecunda uelarent? unde monitus Abraham spoliis hostium quae sibi offerebantur, ne retributionem laboris sui consequeretur, abstinuit, uel decimas sacerdoti Melchisedec, quae Moysaica lege praecipiuntur, exsoluit? unde idem ipse Abraham, unde Loth transeuntibus ac peregrinis humanitatis iura et ablutionem pedum necdum euangelico coruscante mandato suppliciter obtulerunt?
- 8.23.4.1
unde Iob tantam de uotionem fidei, tantam castimoniae puritatem, tantam humilitatis, mansuetudinis, misericordiae, humanitatis scientiam consecutus est, quantam nunc ne ab illis quidem qui euangelia memoriter tenent uidemus inpleri ? quem sanctorum legimus ante legem ullum legis non obseruasse mandatum? quis illorum non custodiuit: audi Israhel, dominus deus tuus dominus unus est? quis non inpleuit illorum: non facies tibi sculptile seque ullam similitudinem eorum quae in caelo sunt sine quae in terra uel eorum quae sunt in aquis sub terra?
- 8.23.5.1
quis eorum non obseruanit: honora patrem tuum et matrem uel illa quae in Decalogo subsequuntur : non occides, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, non concupisces uxorem proximi tui aliaque his multo maiora, quibus non solum legis, sed etiam euangelii praeuenere mandata ?
- 8.24.1.1
Ita ergo intellegimus ab initio deum omnia creasse perfecta nec fuisse quod ordinationi eius principali uelut inprouidae et inperfectae necesse esset adiungi, si in illo statu ac dispositione qua ab ipso creata sunt uniuersa mansissent, et idcirco in eos qui ante legem, immo ante diluuium peccauerunt, insto iudicio animaduertisse deum probamus, quia transgressi naturalem legem sine ulla meruerunt excusatione puniri, nec in illorum incidemus blasphemam calumniam, qui ignorantes hanc rationem derogant deo ueteris testamenti ac detrahentes nostrae fidei subsannantesque respondent: quid ergo placuit deo uestro, ut post tot annorum milia legem uoluerit promulgare, tanta saecula passus sine lege transire?
- 8.24.2.1
quodsi postea melius aliquid adinuenit, apparet eum in primordio mundi inferiora uel deteriora sapuisse et post haec uelut experimentis edoctum coepisse rectiora prospicere ac principales ordinationes suas in melius emendare. quod inmensae praescientiae dei penitus conuenire non poterit nec sine ingenti blasphemia haec de ipso ab haeretica insania proferentur, dicente Ecclesiaste: cognoui quoniam omnia quae fecit dens ab initio ipsa erunt in aeternum: super illa non est quod addatur, et ab illis non est quod auferatur. et idcirco iustis lex non est posita, iniustis autem et non subditis, inpiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis.
- 8.24.3.1
illi namque habentes naturalis atque insitae legis sanam atque integram disciplinam nequaquam lege hac extrinsecus adhibita litterisque descripta quaeque in adiutorium illi naturali data est indigebant. ex quibus apertissima ratione colligitur nec legem istam perscriptam litteris dari ab initio debuisse (erat enim hoc superfluum fieri stante adhuc naturali lege nec ad integrum uiolata) nec euangelicam perfectionem tradi ante legis potuisse custodiam. non enim poterant audire:
- 8.24.4.1
qui te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram, qui contenti non erant talionis aequalitate iniurias proprias uindicare, sed letales calces ac telorum uulnera pro alapa leuissima rependebant et pro uno dente percutientium animas expetebant. sed nec dici illis poterat: diligite inimicos uestros, in quibus magnus fructus et utilitas ducebatur, ut amicos suos diligerent, declinarent uero ab inimicis et solo ab eis odio dissiderent nec obprimere illos et interficere festinarent.
- 8.25.1.1
uero quod uos de diabolo mouerat: quia mendax est et pater eius, quod uidelicet tam ipse quam pater suus mendax pronuntiari uideatur a domino, satis absurdum est hoc uel leuiter opinari. ut enim paulo ante diximus spiritus spiritum non generat, sicut ne animam quidem potest anima procreare, licet concretionem carnis non dubitemus humano semine coalescere, ita de utraque substantia, id est carnis et animae, quae cui adscribatur auctori, apostolo manifestius distinguente: deinde patres, inquit, carnis nostrae habuimus eruditores et reuerebamur: non multo magis subiciemur patri spirituum et uiuemus?
- 8.25.2.1
quid hac diuisione clarius potuit definire, ut carnis quidem nostrae patres homines pronuntiaret, animarum uero deum solum esse patrem constanter exprimeret? quamquam et in ipsa corporis huius concretione ministerium tantummodo at hominibus adscribendum, summa uero conditionis deo omnium creatori, dicente Dauid: manus tuae fecerunt me, et plasmauerunt me. et beatus Iob: nonne sicut , inquit, mulsisti me, coagulasti me ut caseum? ossibus et neruis inseruisti me. et dominus ad Hieremiam: priusquam te in utero formarem, noui te.
- 8.25.3.1
Ecclesiastes uero utriusque substantiae naturam atque originem examinatione ortus atque initii, ex quo uidelicet unaquaeque processit, et consideratione finis ad quem unaquaeque contendit satis euidenter ac proprie colligens pariterque de huius corporis atque animae separatione disceptans ita disseruit: priusquam conuertatur puluis in terram sicut fuit, et spiritus reuertatur ad deum, qui dedit eam. quid apertius dici potuit quam ut materiam carnis, quam puluerem nominauit, quia de hominis semine sumit exordium eiusque uidetur ministerio seminari, uelut e terra sumptam iterum reuerti pronuntiaret ad terram, spiritum uero, qui non per conmixtionem sexus utriusque generatur, sed peculiariter a deo solo tribuitur, ad auctorem suum redire signaret?
- 8.25.4.1
quod etiam per illam dei , qua Adam primitus animauit, euidenter exprimitur. itaque his testimoniis manifeste colligimus patrem spirituum dici neminem posse nisi deum solum, qui eos ex nihilo cum uoluerit facit, homines uero carnis nostrae patres tantummodo nominari. igitur et diabolus secundum hoc quod uel spiritus uel angelus uel bonus creatus est patrem neminem habuit nisi deum conditorem suum. qui cum superbia fuisset elatus et dixisset in corde : ascendam super altitudinem nubium, ero similis altissimo, factus est mendax et in ueritate non stetit, sed de proprio nequitiae thesauro mendacium proferens non solum mendax, sed etiam pater ipsius mendacii factus est, quo deitatem homini repromittens ac dicens: eritis sicut dii, in ueritate non stetit, sed ab initio factus est homicida, uel Adam in condicionem mortalitatis inducens uel Abel instigatione sua per manum fratris interimens.
- 8.25.5.1
Sed iam disputationem nostram duarum ferme noctium lucubratione confectam subsequens aurora concludit ac de profundissimo quaestionum pelago cumbam conlationis huiusce ad tutissimum silentii portum conpendium nostrae rusticitatis adtraxit. in quo quidem profundo quanto nos interius diuini spiritus introduxerit flatus, tanto diffusior praecedens oculorum aciem semper aperietur inmensitas ac secundum sententiam Salomonis longius fiet a nobis magis quam erat, et alta profunditas, quis inueniet eam?
- 8.25.6.1
quamobrem dominum deprecemur, ut in nobis uel timor eius uel caritas quae nescit cadere inmobilis perseueret, quae nos et sapientes in omnibus faciet et a diaboli telis proteget semper inlaesos. his etenim custodibus inpossibile est quempiam laqueos mortis incurrere. inter perfectos autem et inperfectos ista distantia est, quod in illis quidem fixa et ut ita dixerim maturior caritas tenacius perseuerans firmius eos ac facilius facit in sanctitate durare, in his uero uelut infirmius conlocata ac facilius refrigescens cito ac saepius eos peccatorum conpellit laqueis inplicari. quibus auditis ita nos conlationis huius sermo flammauit, ut maiore mentis ardore abeuntes a cella senis quam ante uenientes doctrinae eius plenitudinem sitiremus.
- 1.1-163
Prooemium conlationis.
- 2.1-164
Verba abbatis Isaac super orationis qualitate.
- 3.1-165
Quemadmodum pura ac sincera pariatur oratio.
- 4.1-166
De mobilitate animae plumae uel pinnulae conparatae.
- 5.1-167
De causis quibus mens nostra adgrauatur.
- 6.1-168
De uisione cuiusdam senis quam super fratris inquieta operatione perspexit.
- 7.1-169
Interrogatio de eo quod maioris difficultatis sit custodire cogitationes bonas quam parere.
- 8.1-170
Responsio de diuersis orationum qualitatibus.
← Previous · Next → — showing 701–800 of 2,287
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0076c.stoa001.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.