Epitaphia heroum qui bello Troico interfuerunt
- 23.1
HIC Priami non est tumulus nec condor in ista
- 23.2
sede: caput Danai deripuere meum.
- 23.3
ast ego cum lacerum sine nomine funus haberem,
- 23.4
confugi ad cineres Hectoreos genitor,
- 23.5
illic et natos Troiamque Asiamque sepultam
- 23.6
inveni et nostrum quidquid ubique iacet.
- 24.1
QUI tumulum Priami quaerit, legat Hectoris ante.
- 24.2
ille meus, nato quem prius ipse dedi.
- 24.3
XXIV A.-HECTORI
- 24.4
HECTORIS et patriae simul est commune sepulcrum,
- 24.5
amborum quoniam iuncta ruina fuit.
- 25.1
QUAE regina fui, quae claro nata Dymante,
- 25.2
quae Priami coniunx, Hectora quae genui,
- 25.3
hic Hecuba iniectis perii superobruta saxis,
- 25.4
set rabie linguae me tamen ulta prius.
- 25.5
fidite ne regnis et prole et stirpe parentum,
- 25.6
quicumque hoc nostrum σῆμα κυνὸς legitis.
- 26.1
TROAS Achilleo coniuncta Polyxena busto
- 26.2
malueram nullo caespite functa tegi.
- 26.3
non bene discordes tumulos miscetis, Achivi:
- 26.4
hoc violare magis, quam sepelire fuit.
- 27.1
THEBARUM regina fui, Sipyleia cautes
- 27.2
quae modo sum: laesi numina Letoidum.
- 27.3
bis septem natis genetrix laeta atque superba,
- 27.4
tot duxi mater funera, quot genui,
- 27.5
nec satis hoc divis: duro circumdata saxo
- 27.6
amisi humani corporis effigiem;
- 27.7
set dolor obstructis quamquam vitalibus haeret
- 27.8
perpetuasque rigat fonte pio lacrimas,
- 27.9
pro facinus! tantaene animis caelestibus irae?
- 27.10
durat adhuc luctus, matris imago perit .
- 28.1
DIC, canis, hic cuius tumulus? — Canis.-At canis hic quis? —
- 28.2
Diogenes.-Obiit? — Non obiit, set abit.-
- 28.3
Diogenes, cui pera penus, cui dolia sedes,
- 28.4
ad manes abiit? — Cerberus inde vetat.-
- 28.5
Et quonam? — Clari flagrat qua stella Leonis,
- 28.6
additus est iustae nunc canis Erigonae.
- 29.1
PERA, polenta, tribon, baculus, scyphus, arta supellex
- 29.2
ista fuit Cynici: set putat hanc nimiam.
- 29.3
namque cavis manibus cernens potare bubulcum:
- 29.4
cur, scyphe, te, dixit, gesto supervacuum.
- 30.1
EFFIGIEM, rex Croese, tuam, ditissime regum,
- 30.2
vidit aput manes Diogenes Cynicus.
- 30.3
nil, inquit, tibi, Croese, tuum; superant mihi cuncta.
- 30.4
nudus eram: sic sum. nil habui: hoc habeo,
- 30.5
rex ait: Haud egui, cum tu, mendice, carebas
- 30.6
omnibus; et careo, si modo non egeo?
- 31.1
SPARGE mero cineres bene olentis et unguine nardi,
- 31.2
hospes, et adde rosis balsama puniceis.
- 31.3
perpetuum mihi ver agit inlacrimabilis urna
- 31.4
et commutavi saecula, non obii.
- 31.5
nulla mihi veteris perierunt gaudia vitae,
- 31.6
seu meminisse putes omnia, sive nihil.
- 32.1
UNA quidem, geminis fulget set dissita punctis
- 32.2
littera, praenomen sic L: nota sola facit,
- 32.3
post .M. inrisum est: puto sic M: non tota videtur:
- 32.4
dissiluit saxi fragmine laesus apex.
- 32.5
nec quisquam, MARIUS SEU MARCIUS ANNE METELLUS
- 32.6
hic iaceat, certis noverit indiciis,
- 32.7
truncatis convulsa iacent elementa figuris,
- 32.8
omnia confusis interfere notis,
- 32.9
miremur periisse homines? monumenta fatiscunt
- 32.10
mors etiam saxis nominibusque venit.
- 33.1
PHOSPHORE, clamosi spatiosa per aequora circi
- 33.2
septenas solitus victor obire vias,
- 33.3
inproperanter agens primos a carcere cursus,
- 33.4
fortis praegressis ut potereris equis,
- 33.5
promptum et veloces erat anticipare quadrigas:
- 33.6
victores etiam vincere laus potior.
- 33.7
hunc titulum vani solacia sume sepulcri
- 33.8
et gradere Elysios praepes ad alipedes.
- 33.9
Pegasus hinc dexter currat tibi, laevus Arion
- 33.10
funis eat, quartum det tibi Castor equum.
- 34.1
ME sibi et uxori et natis commune sepulcrum
- 34.2
constituit seras Carus ad exequias,
- 34.3
iamque diu monumenta vacant sitque ista querella
- 34.4
longior et veniat ordine quisque suo,
- 34.5
nascendi qui lege datus, placidumque per aevum
- 34.6
condatur, natu qui prior, ille prior.
- 35.1
OMNIA quae longo vitae cupiuntur in aevo,
- 35.2
ante quater plenum consumpsit Anicia lustrum.
- 35.3
infans Iactavit, pubes et virgo adolevit.
- 35.4
nupsit, concepit, peperit, iam mater obivit.
- 35.5
quis mortem accuset? quis non accuset in ista?
- 35.6
aetatis meritis anus est, aetate puella.
← Previous — showing 101–185 of 185
Perseus Latin. CTS URN stoa0045.stoa012.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.