Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Epistularum

Perseus Latin · Perseus Latin · 1,489 sections

  1. 1.1

    MERUM mihi gaudium eruditionis tuae scripta tribuerunt, quae Capuae Iocatus accepi, erat quippe in his oblita Tulliano melle festivitas et sermonis mei non tam vera, quam blanda laudatio, quid igitur magis mirer, sententiae incertus addubito, ornamenta oris an pectoris tui. quippe ita facundia antistas ceteris, ut sit formido rescribere: ita benigne nostra conprobas, ut libeat non tacere, si plura de te praedicem, videbor mutuum scabere et magis imitator tui esse adloquii quam probator, simul quod ipse nihil ostentandi gratia facis, verendum est genuina in te bona tamquam adfectata laudare, unum hoc tamen a nobis indubitata veritate cognosce, neminem esse mortalium quem prae te diligam; sic vadatum me honorabili amore tenuisti.

  2. 1.2

    Set in eo mihi verecundus nimio plus videre, quod libelli tui arguis proditorem, nam facilius est ardentes favillas ore comprimere quam luculenti operis servare secretum. eum semel a te profectum carmen est, ius omne posuisti: oratio publicata res libera est. an vereris aemuli venena lectoris. Ne libellus tuus admorsu duri dentis uratur? tibi uni ad hoc locorum nihil gratia praestitit aut dempsit invidia, ingratis scaevo cuique proboque laudabilis es. proinde cassas dehinc seelude formidines et indulge stilo, ut saepe prodaris. certe aliquod didascalicum seu protrepticum nostro quoque nomini carmen adiudica. fac periculum silentii mei, quod etsi tibi exhibere opto, tamen spondere non audeo, novi ego. quae sit prurigo emuttiendi operis, quod probaris, nam quodam pacto societatem laudis adfectat, qui aliena bene dicta primus enuntiat. Ea propter in comoediis summatim quidem gloriam scriptores tulerunt, Roscio tamen atque Ambivio ceterisque actoribus fama non defuit.

  3. 1.3

    Ergo tali negotio expcnde otium tuum et novis voluminibus ieiunia nostra sustenta, quod si iactantiae fugax garrulum iudicem pertimescis, praesta etiam tu silentium mihi, ut tuto simulem nostra esse, quae scripseris, vale.

  4. 2.1

    MODO intellego, quam mellea res sit oratio; quam delinifica et quam suada facundia. persuasisti mihi, quod epistulae meae aput Capuam tibi redditae concinnatio inhumana non esset; set hoc non diutius, quam dum epistulam tuam legi, quae me blanditiis inhiantem tuis velut suco nectaris delibuta perducit. ubi enim chartulam pono et me ipsum interrogo, tum absinthium meum resipit et circumlita melle tuo pocula deprehendo. si vero, id quod saepe facio, ad epistulam tuam redii, rursus inlicior: et rursum ille suavissimus, ille floridus tui sermonis adflatus deposita lectione vanescit et testimonii pondus prohibet inesse dulcedini. hoc me velut aerius bratteae fucus aut picta nebula non longius, quam dum videtur, oblectat chamaeleontis bestiolae vice, quae de subiectis sumit colorem, aliud sentio ex epistula tua, aliud ex conscientia mea. et tu me audes facundissimorum hominum laude dignari: tu, inquam, mihi ista, qui te ultra emendationem omnium protulisti? quisquamne ita nitet, ut conparatus tibi non sordeat? quis ita Aesopi venustatem, quis sophisticas Isocratis conclusiones, quis ad cnthymemata Demosthenis aut opulentiam Tullianam aut proprietatem nostri Maronis accedat? quis ita adfectet singula, ut tu imples omnia? quid enim aliud es, quam ex omni bonarum artium ingenio collecta perfectio?

  5. 2.2

    Haec, domine mi fili Symmache, non vereor, ne in te blandius dicta videantur esse quam verius, et expertus es (idem meam mentis atque dictorum, dum in comitatu (legimus ambo aevo dispari, ubi tu veteris militiae praemia tiro meruisti, ego tiroeinium iam veteranus exercui. in comitatu tibi verus fui, nedum me peregre existimes conposita fabulari. In comitatu, inquam, qui frontes hominum aperit, mentes tegit, ibi me et parentem et amicum et, si quid utroque carius est, cariorem fuisse sensisti, set abeamus ab his: ne ista haec conmemoratio ad illam Sosiae formidinem videatur accedere.

  6. 2.3

    Illud, quod paene praeterii, qua adfectatione addidisti, ut ad te didascalieum aliquod opuseulum aut sermonem protreptieum mitterem? ego te docebo doeendus adhuc, si essem id aetatis, ut discerem? aut ego te vegetum atque alacrem commonebo? eadem opera et Musas hortabor, ut canant, et maria, ut effluant, et auras, ut vigeant, et ignes, ut caleant. admonebo: et, si quid invitis quoque nobis natura fit, superfluus instigator agitabo. sat est unius erroris quod aliquid meorum me paenitente vulgatum est, quod bona fortuna in manus amicorum incidit, nam si contra id evenisset, nec tu mihi persuaderes placere me posse.

  7. 2.4

    Haec ad litteras tuas responsa sint: cetera, quae noscere aves, conpendi faciam; sic quoque iam longa est epistula. Iulianum tamen familiarem domus vestrae, si quid de nobis percontandum arbitraris, adlego; simul admoneo, ut, eum causam adventus eius agnoveris. iuves studium, quod ex parte fovisti. vale.

  8. 3.1

    ETSI plerumque vera est aput parentes praedicatio filiorum, nescio quo tamen pacto detrimentum meriti sui patiatur, dum personarum spectare gratiam iudicatur, quaero igitur incertus animi, quae mihi nunc potissimum super viro honorabili Thalassio genero tuo verba sumenda sint. si parce decora morum eius adtingam. liventi similis existimabor: si iuste persequar, ero proximus blandienti. Imitabor igitur Sallustiani testimonii castigationem. Habes virum dignum te et per te familia consulari, quem fortuna honoris parti maiorem beneficiis suis repperit, emendatio animi et sanctitas potioribus iam paravit. vale.

  9. 4.1

    tandem eluctati retinacula blanda morarum

  10. 4.2

    Burdigalac molles liquimus inlecebras.

  11. 4.3

    Santonicamque urbem vicino accessimus agro:

  12. 4.4

    quod tibi si gratum est, optime Paule, proba,

  13. 4.5

    cornipedes rapiant inposta petorrita mulae;

  14. 4.6

    vel cisio triiugi. si placet, insilias,

  15. 4.7

    vel celerem manuum vel raptum terga veraedum

  16. 4.8

    conscendas, propere dum modo iam venias;

  17. 4.9

    instantis revocant quia nos sollemnia Paschae

  18. 4.10

    libera nec nobis 1 est mora desidiae.

  19. 4.11

    perfer in excursu vel leriuga milia epodon

  20. 4.12

    vel falsas lites, quas schola vestra serit,

  21. 4.13

    nobiscum invenies nullas, quia liquimus istic

  22. 4.14

    nugarum veteres cum sale relliquias. 2

  23. 5.1

    OSTHEA nobilium cenis sumptuque nepotum

  24. 5.2

    cognita diversoque maris deprensa profundo,

  25. 5.3

    aut refugis nudata vadis aut scrupea subter

  26. 5.4

    antra et muriceis scopulorum mersa lacunis,

  27. 5.5

    quae viridis muscus, quae decolor alga recondit.

  28. 5.6

    quae testis concreta suis ceu saxa cohaerent,

  29. 5.7

    quae mutata loco, pingui mox consita limo,

  30. 5.8

    nutrit secretus conclusae uliginis umor,

  31. 5.9

    enumcrare iubes, vetus o mihi Paule sodalis,

  32. 5.10

    adsuefacte meis ioculari carmine nngis.

  33. 5.11

    adgrediar; quamvis curam non ista senilem

  34. 5.12

    sollicitent frugique viro dignanda putentur.

  35. 5.13

    nam mihi non Saliare epulum, non aura dapalis,

  36. 5.14

    qualem Penelopae nebulonum mensa procorum

  37. 5.15

    Alcinoique habuit nitidae eutis uncta iuventus.1

  38. 5.16

    enumerabo tamen famam testesque secutus

  39. 5.17

    pro studiis hominum semper diversa probantum.

  40. 5.18

    Set mihi prae cunetis lectissima, quae Medulorum

  41. 5.19

    educat Oceanus, quae Burdiga lensia nomen

  42. 5.20

    usque ad Caesareas tulit admiratio mensas,

  43. 5.21

    non laudata minus, nostri quam gloria vini.

  44. 5.22

    haec inter cunctas palmam meruere priorem,

  45. 5.23

    omnibus ex longo cedentibus: ista et opimi

  46. 5.24

    visceris et nivei dulcique tenerrima suco

  47. 5.25

    miscent aequoreum tenui sale tincta saporem.

  48. 5.26

    proxima sint quamvis, sunt longe proxima multo

  49. 5.27

    ex intervallo, quae Massiliensia, portum

  50. 5.28

    quae Narbo ad Veneris nutrit; cultuque carentia

  51. 5.29

    Hellespontiaci quae protegit aequor Abydi:

  52. 5.30

    vel quae Baianis pendent fluitantia palis; .

  53. 5.31

    Santonico quae tecta salo; quae nota Genonis:

  54. 5.32

    aut Eborac mixtus pelago quae protegit amnis,

  55. 5.33

    ut multo iaceant algarum obducta recessu:

  56. 5.34

    aspera quae testis et dulcia, farris opimi.

  57. 5.35

    Sunt et Aremorici qui laudent ostrea ponti,

  58. 5.36

    et quae Pictonici legit accola litoris, et piae

  59. 5.37

    mira Caledoniis nonnunquam detegit aestus.

  60. 5.38

    accedunt, quae fama recens Byzantia subter

  61. 5.39

    litora et insana generata Propontidis acta

  62. 5.40

    promoti celebrata ducis de nomine laudat.

  63. 5.41

    Haec tibi non vates, non historicus neque toto

  64. 5.42

    orbe vagus conviva loquor, set tradita multis,

  65. 5.43

    ut solitum, quotiens dextrae invitatio mensae

  66. 5.44

    sollicitat lencm comi sermone Lyaeum.

  67. 5.45

    haec non per vulgum mihi cognita perque popinas

  68. 5.46

    aut parasitorum collegia Plautinorum,

  69. 5.47

    set festos quia saepe dies partim ipse meorum

  70. 5.48

    excolui inque vicem conviva vocatus adivi.

  71. 5.49

    natalis si forte fuit sollemnis amico

  72. 5.50

    coniugiove dapes aut sacra repotia patrum.

  73. 5.51

    audivi meminique bonos laudare frequentes.

  74. 6.1

    Si qua fides falsis umquam est adhibenda poetis

  75. 6.2

    nec plasma semper adimunt,

  76. 6.3

    Paule, Camenarum celeberrime Castaliarum

  77. 6.4

    alumne quondam, nunc pater,

  78. 6.5

    aut avus, aut proavis antiquior, ut fuit olim

  79. 6.6

    Tartesiorum regulus:

  80. 6.7

    intemerata tibi maneant promissa, memento.

  81. 6.8

    Phoebus iubet verum loqui:

  82. 6.9

    etsi Pierias patitur Ii rare sorores.

  83. 6.10

    numquam ipse torquet αὔλακα.

  84. 6.11

    te quoque ne pigeat consponsi foederis: et iam

  85. 6.12

    citus veni remo aut rota,

  86. 6.13

    aequoris undosi qua multiplicata recursu

  87. 6.14

    Garumna pontum provocat,

  88. 6.15

    aut iteratarum qua glarca trita viarum

  89. 6.16

    fert militarem ad Blaviam.

  90. 6.17

    nos etenim primis sanctum post Pascha diebus

  91. 6.18

    avemus agrum visere.

  92. 6.19

    Nam populi coetus et compita sordida rixis

  93. 6.20

    fastidientes cernimus

  94. 6.21

    angustas fervere vias et congrege volgo

  95. 6.22

    nomen plateas perdere,

  96. 6.23

    turbida congestis referitur vocibus echo:

  97. 6.24

    Tene, feri, duc, da, cave!

  98. 6.25

    sus lutulenta fugit, rabidus canis impete saevo

  99. 6.26

    et impares plaustro boves,

  100. 6.27

    nec prodest penetrale domus et operta subire:

Next → — showing 1100 of 1,489

Perseus Latin. CTS URN stoa0045.stoa011.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.