Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Epigrammata Ausonii de diversis rebus

Perseus Latin · Perseus Latin · 613 sections

  1. 1.1

    SI tineas cariemque pati te, charta, necesse est,

  2. 1.2

    incipe versiculis ante perire meis.

  3. 1.3

    malo, inquis, tineis. sapis, aerumnose libelle,

  4. 1.4

    perfungi mavis quod leviore malo.

  5. 1.5

    ast ego damnosae nolo otia perdere Musae,

  6. 1.6

    iacturam somni quae parit atque olei.

  7. 1.7

    utilius dormire fuit, quam perdere somnum

  8. 1.8

    atque oleum. bene ais: causa sed ista mihi est:

  9. 1.9

    irascor Proculo, cuius facundia tanta est,

  10. 1.10

    quantus honos, scripsit plurima, quae cohibet.

  11. 1.11

    hune studeo ulcisci; et prompta est ultio vati:

  12. 1.12

    qui sua non edit carmina, nostra legat,

  13. 1.13

    huius in arbitrio est, seu te invenescere cedro,

  14. 1.14

    seu iubeat duris vermibus esse cibum,

  15. 1.15

    huic ego. quod nobis superest ignobilis oti,

  16. 1.16

    deputo, sive legat, quae dabo, sive tegat.

  17. 2.1

    FAMA est fictilibus cenasse Agathoclea regem

  18. 2.2

    atque abacum Samio saepe onerasse luto,

  19. 2.3

    fereula geminatis cum poneret horrida 1 vasis

  20. 2.4

    et miseeret opes pauperiemque simul,

  21. 2.5

    quaerenti causam respondit: Rex ego qui sum

  22. 2.6

    Sicaniae, figulo sum genitore satus.

  23. 2.7

    fortunam reverenter habe, quicumque repente

  24. 2.8

    dives ab exili progrediere loco.

  25. 3.1

    TOXICA zelotypo dedit uxor moecha marito,

  26. 3.2

    nec satis ad mortem credidit esse datum,

  27. 3.3

    miscuit argenti letalia pondera vivi,

  28. 3.4

    cogeret ut celerem vis geminata necem,

  29. 3.5

    dividat haec si quis, faciunt discreta venenum;

  30. 3.6

    antidotum sumet, qui sociata bibet,

  31. 3.7

    ergo inter sese dum noxia pocula certant,

  32. 3.8

    cessit letalis noxa salutiferae.

  33. 3.9

    protinus et vacuos alvi petiere recessus,

  34. 3.10

    lubrica deiectis qua via nota cibis,

  35. 3.11

    quam pia cura deum! prodest crudelior uxor:

  36. 3.12

    et, cum fata volunt, bina venena iuvant.

  37. 4.1

    LANGUENTEM Gaium moriturum dixerat olim

  38. 4.2

    Eunomus. evasit fati ope, non medici.

  39. 4.3

    paulo post ipsum videt, aut vidisse putavit,

  40. 4.4

    pallentem et multa mortis in effigie.

  41. 4.5

    Quis tu? Gaius, ait. Vivisne? hic abnuit. “Et quid

  42. 4.6

    nunc agis hic?” “Missu Ditis, ait, venio,

  43. 4.7

    ut, quia notitiam rerumque hominumque tenerem,

  44. 4.8

    accirem medicos.” Eunomus obriguit.

  45. 4.9

    tum Gaius: “Metuas nihil, Eunome. dixi ego et omnes,

  46. 4.10

    nullum, qui saperet, dicere te medicum.”

  47. 5.1

    LATRATUS catulorum, hinnitus fingis equorum,

  48. 5.2

    caprigenumque pecus lanigerosque greges

  49. 5.3

    habitu adsimulas; asinos quoque rudere dicas,

  50. 5.4

    cum vis Arcadicum fingere, Marce, pecus,

  51. 5.5

    gallorum cantus et ovantes gutture corvos

  52. 5.6

    et quidquid vocum belua et ales habet,

  53. 5.7

    omnia cum simules ita vere. ut ficta negentur.

  54. 5.8

    non potes humanae vocis habere sonum.

  55. 6.1

    EMENDATA potest quaenam vox esse magistri,

  56. 6.2

    nomen qui proprium cum vitio loquitur?

  57. 6.3

    auxilium te nempe vocas, inseite magister?

  58. 6.4

    da rectum casum: iam solicismus eris.

  59. 7.1

    EMPTIS quod libris tibi bibliotheca referta est,

  60. 7.2

    doctum et grammaticum te, Philomuse, putas?

  61. 7.3

    hoc genere et chordas et plectra et barbita condes:

  62. 7.4

    omnia mercatus eras citharoedus eris.

  63. 8.1

    reminisco Rufus dixit in versu suo:

  64. 8.2

    cor ergo versus, immo Rufus, non habet.

  65. 9.1

    RUETORIS haec Rufi statua est: nil verius: ipse est,

  66. 9.2

    ipse, adeo linguam non habet et cerebrum.

  67. 9.3

    et riget et surda est et non videt: haec sibi constant;

  68. 9.4

    unum dissimile est: mollior ille fuit.

  69. 10.1

    ORE pulero, et ore muto, scire vis quae sim ? Volo.

  70. 10.2

    Imago Rufi rhetoris Pictavici.

  71. 10.3

    Diceret set ipse, vellem, rhetor hoc mi. Non potest.

  72. 10.4

    Cur? Ipse rhetor est imago imaginis.

  73. 11.1

    RHETORIS haec Rufi statua est? Si saxea, Rufi.

  74. 11.2

    Cur id ais? Semper saxeus ipse fuit.

  75. 12.1

    ELINGUEM quis te dicentis imagine pinxit?

  76. 12.2

    dic mihi, Rufe. taces? nil tibi tam simile est.

  77. 13.1

    HAEC Rufi tabula est. Nil verius. ipse nbi Rufus?

  78. 13.2

    In eathedra. Quid agit? Hoc, quod et in tabula.

  79. 14.1

    LAQUEO VELLET SUSPENDERE ex Graeco

  80. 14.2

    QUI laqueum collo nectebat, repperit aurum

  81. 14.3

    thesaurique loco deposuit laqueum.

  82. 14.4

    at qui condiderat, postquam non repperit aurum,

  83. 14.5

    aptavit collo quem repetit laqueum.

  84. 15.1

    ἀρχὴ δέ τοι ἥμιδυ παντόσ

  85. 15.2

    INCIPE: dimidium facti est coepisse, superfit

  86. 15.3

    dimidium: rursum hoc incipe et efficies.

  87. 16.1

    ὑ χάρισ βραδύπουσ ἄχαρισ χάρισ

  88. 16.2

    GRATIA, quae tarda est, ingrata est. gratia namque

  89. 16.3

    cum fieri properat, gratia grata magis.

  90. 17.1

    SI bene quid facias, facias, cito. nam cito factum

  91. 17.2

    gratum erit. ingratum gratia tarda facit.

  92. 18.1

    DECEPTAE felix casus se miscuit arti:

  93. 18.2

    histrio, saltabat qui Capanea, ruit.

  94. 19.1

    DODRA ex dodrante est. sic collige: ius, aqua, vinum,

  95. 19.2

    sal, oleum, panis, mel, piper, herba: novem.

  96. 20.1

    DODRA vocor. Quae causa? Novem species gero. Quae sunt?

  97. 20.2

    Ius. aqua. mel, vinum, panis, piper, herba, oleum. sal.

  98. 21.1

    Δόδρα ποτὸν καὶ ἀρτθμός, ἔλω μέλι, οἶνον, ἔλαιον.

  99. 21.2

    ἄρτου, ἅλας. βοτάνην, ξωμόν. ὕδωρ, πέπερι.

  100. 22.1

    “HANC amo quae me odit. contra illam quae me amat, odi.

Next → — showing 1100 of 613

Perseus Latin. CTS URN stoa0045.stoa010.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.