Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Liber de Divinis Scripturis sive Speculum quod fertur S. Augustini

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 809 sections

  1. 41.4

    Diam non eris inmunis ab eis. sicut enim seruus interrogatu» adsidue a liuore non minuetur, sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur. uir multum iurans inplebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga: et ei uane iurauerit, non iustificabitur. Item illic: Loquella multum iurantis horripilationem statuet. Item secundum matthaeum: Audistis quia dictum est: non periurabis, sed reddes domino iuramenta tua. ego autem dico uobis, ne omnino iuretis, neque per caelum, quia sedes dei est, neque per terram, quia scabillum est pedum eius, neque per hierusolymam, quia ciuitas est magni regis, neque per caput tuum iuraueris, quia non potes ullum capillum album facere aut nigrum. sit autem sermo uester: est est, non non: quod autem amplius est, a malo est.

  2. 42.1

    XLII. NON DICENDVM FALSVM TESTIMONIVM.

  3. 42.2

    In exodo: Non dices falsum testimonium aduersus proximum tuum. non consenties cum iniusto fieri testis iniustus. Item in psalmo XXXIIU: Exurgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me, retribuebant mihi mala pro bonis. Item in prouerbiis: Accendit falsa testis iniustus et inmittit iudicia inter fratres. Item illic: Testis autem uelox linguam habet iniquam. Item illic: Eripiet de malis animam testis fidelis, incendit autem falsa dolosus. Item illic: Vir mutabilis lingua incidet in mala. Item illic:

  4. 42.4

    Testis falsus non erit inpunitus: qui autem accusat iniuste, non euadet. Item illic: Testis mendax peribit, uir autem oboediens caute loquetur. Item illic: Noli esse testis mendax in ciuem tuum, neque dilateris labiis tuis. Item illic: Claua et gladius et sagitta perniciosa sunt: sic et uir, qui aduersus amicum suum testimonium falsum dicit. Item illic: Lingua mendax odit ueritatem, os autem incontinens facit seditiones.

  5. 43.1

    XLIII. NON MENTIENDVM.

  6. 43.2

    In exodo: Non facietis furtum, et non mentiemini, nec calumniam faciet quisquam proximo suo. Item in libro sapientiae: Os autem, quod mentitur, occidit animam. Item in ecclesiastico: Noli narrare mendacium aduersus fratrem

  7. 43.4

    tuum, neque in amico similiter facias. Item illic: Noli uelle mentiri omne mendacium : adsiduitas enim illius non bona. Item illic: Superuacuitas nequa homini mendacium: in ore indisciplinatorum adsidue erit. Item in hieremia propheta: Mendacium et non fides inualuit super terram, quia a malis mala exierunt, et me non cognouerunt. Item illic: Melior est pauper ambulans in ueritate quam diues mendax. Item paulus apostolus ad : Deponentes mendacium, loquimini ueritatem unusquisque cum proximo suo, quia sumus inuicem membra. Item ad : Nolite mentiri inuicem, spoliantes uos ueterem hominem cum actibus suis. Item iohannes apostolus: Omne mendacium non est de ueritate.

  8. 44.1

    XLIIII. DE INTERDICTV IDOLATRIAE.

  9. 44.2

    In exodo: Descendit autem moyses ad populum, et dixit illis: locutus est dominus omnia haec uerba, dicens: ego sum dominus deus tuus, qui eduxi te de aegypto, de domo seruitutis. non erunt tibi dii alii praeter me: non facies tibi idolum, nec cuiusquam similitudinem, quaecumque in caelo sunt sursum aut quaecumque in terra deorsum: non adorabitis eos, neque seruietis illis: ego sum dominus deus uester. Item illic: Et dixit dominus ad moysen: haec dices domui iacob, et testaberis filiis israhel, dicens: uos uidistis quoniam de caelo locutus sum ad uos: non facietis uobis deos argenteos neque deos aureos, nec facietis uobis ipsis idolum. Item illic: Sacrificans diis eradicabitur nisi domino soli. Item illic: Et nomina deorum alienorum non recordabitis,

  10. 44.3

    nec audiantur de ore uestro. Item illic: Non adorabitis deos eorum, neque seruietis illis. non facies secundum opera illorum, sed depones et exterminabis et confringes simulacra eorum, et seruietis domino deo uestro. et benedicam panem tuum et aquam tuam, et auertam infirmitatem a uobis. Item illic: Adtende tibi, ne casu disponas testamentum his qui sedent super terram, in quam intraturus es, ne sit offensio eorum in uobis. aras illorum destruetis, et titulos illorum conminuetis, et lucos eorum excidetis. non enim adorabitis deo alio: ego enim sum dominus deus tuus: zelo nomen, deus zelans est. ne casu disponas testamentum his qui sedent super terram, et forniceris post deos eorum, et inuitent te et manduces de sacrificiis eorum: et sumatis ex filiabus illorum filiis uestris, et filias uestras detis filiis illorum: et filiae tuae post deos eorum. et deos fusiles non facietis uobis. Item in leuitico: Non seruietis

  11. 44.4

    idolis, et deos fusiles non facietis uobis: ego sum dominus deus uester. Item illic: Nolite manducare in montibus: non auspicabitis, non augurabitis. Item illic: Non sequemini uentriloquos et incantatoribus non adherebitis, ut coinquinemini in eis: ego sum dominus deus uester. Item illic: Et anima, quae secuta fuerit uentriloquos aut incantatores, ita ut fornicentur sectando eos, et constituam uultum meum super animam illam et perdam illam ex populo suo. et eritis sancti, quia sanctus sum ego dominus deus uester. Item illic: Non facietis uobis idola manu facta, neque sculptilia, neque stantes lapides constituetis uobis, neque lapidem sculptum perspicuum ponetis in terra uestra, ut adoretis ea: ego sum dominus deus uester. Item in numeris: Et auferetis speculas eorum, et omnia simulacra eorum conflatilia perdetis, et omnes lapides statutos eorum auferetis. Item in deute-

  12. 44.6

    : Videte, ne faciatis iniquitatem, neque faciatis uobis ipsis sculptile simulacrum masculi neque feminae, aut simulacrum omnis pecoris, quae sunt super terram, aut similitudinem auium uolantium sub caelo, aut similitudinem serpentium super terram, aut simulacrum piscium, quae sunt in aquis sub terra. et ne respicientes in caelum et uidentes solem et lunam aut stellas et omnia ornamenta caeli exerretis et adoretis ea, et seruiatis illis quae disposuit deus omnibus gentibus, quae sunt sub caelo. uos autem adsumpsit deus et eiecit de fornace ferrea ex aegypto, ut essetis populus in sortem in hunc diem. Item illic: Adtendite uobis, ne obliuiscamini testamentum domini dei uestri, quod disposuit ad uos, et faciatis uobis ipsis sculptile simulacrum omnium quae praedixit uobis dominus deus uester: quia dominus deus uester ignis concremans est et zelans. Item illic: Aras eorum deponetis, et titulos eorum conminuetis, et lucos eorum excidetis, et sculptilia eorum cremabitis igni: quia plebs sancta es domino deo tuo, et te sibi elegit dominus deus tuus, ut esses ei populus aeternus super omnes gentes, quae

  13. 44.8

    sunt super faciem terrae. Item illic: Sculptilia deorum illorum cremabis igni. non concupisces argentum uel aurum et illis, et non accipies tibi ipsi, ne delinquas propter illud: quia abominatio est domino deo tuo. nec inferes spurcitiam in domo tua. eris anathema, sicut et illud est. odio odietis, et abominatione abominabitis illa, quia anathema est. Item illic: Et erit, si oblitus fueris dominum deum tuum et abieris post deos alienos, et seruieritis illis et adoraueritis eos, ecce testor uobis hodie caelum et terram quia perditione peribitis: sicut et ceterae gentes, quas dominus deus perditurus est a facie uestra, sic perietis, si non audieritis uocem domini dei uestri. Item illic: Si fili estis dei, non timebitis, et non uaticinamini. Item illic: Maledictus homo

  14. 44.10

    qui fecerit aut conflatilem abominationem deo et opus manuum artificum, et posuerit illud in absconso. et respondens dicit omnis populus: fiat, fiat. Item illic: Sacrificauerunt daemoniis et non deo, deos quos non nouerant. noui uenerunt, quos nescierunt patres eorum. Item illic: Videte, uidete quoniam ego sum, et non est deus praeter me. ego occidam et uiuere faciam, percutiam et ego sanabo, et non est qui eripiat de manibus meis. Item in libro hiesu naue: Et ideo inualescite uehementer custodire et facere omnia quae scripta sunt in libro legis moysi, uti ne egrediamini dextera uel sinistra. et ne intrantes ad gentes istas, communicetis eis. et nomina deorum illorum nec nominentur in uobis, neque deseruiatis illis, aut adoretis illos, sed adherebitis domino deo uestro, sicut fecistis usque in hunc diem. : et ipse dominus exterminauit illos a facie uestra. Item illic: Et dixit hiesus ad populum: si seruieritis diis alienis, non poteritis seruire domino, quia Dominus sanctus est: et

  15. 44.12

    cum zelauerit uos, non sustinebitis patienter peccata uestra: sed in qua die reliqueritis dominum, superueniens ira uexabit uos et exterminabit uos. quare diis alienis seruiatis, cum ille in omnibus bene fecerit uobis? et respondit populus ad hiesum dicens: non adorabimus diis alienis, sed seruiemus deo nostro. et dixit hiesus ad populum: testes ergo estis uos ipsi, quia uos elegistis seruire domino. et nunc auferte deos alienigenarum qui sunt in uobis, et dirigite cor uestrum ad dominum deum israhel. et respondit omnis populus ad hiesum, dicens: domino seruiemus, et uocem eius audiemus. Item in regnorum 1: Et locutus est samuhel ad omnem domum israhel, dicens: si in toto corde uestro uos conuertitis ad dominum, auferte deos alienos de medio uestrum, et excidite lucos eorum, et praeparate corda uestra ad dominum, et ipsi seruite soli, et liberabit uos de manu alienigenarum. et his auditis abstulerunt fili israhel , et auerterunt lucos astaroth, et seruierunt domino soli. Item LXXX: Audi, populus meus, et loquar, israhel, et testificabor tibi.

  16. 44.14

    , si me audieris, non erit in te deus recens, nec adorabis deo alieno: ego enim sum dominus deus tuus, qui eduxi te de terra aegypti. Item in psalmo XCV: Quoniam omnes dii gentium daemonia, dominus uero caelos fecit. Item in : Confundantur omnes qui adorant sculptilibus, qui gloriantur in simulacris suis. Item in psalmo CXIII: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum: os habent, et non loquentur: oculos habent, et non uidebunt: aures habent, et non audient: nares habent; et non odorabunt: manus habent, et non palpabunt: pedes habent, et non ambulabunt: non clamabunt in gutture suo, neque enim est spiritus in ore ipsorum. similes illis fiant omnes qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis! Item in libro sapientiae: Neque operibus adtendentes agnouerunt quis esset artifex, sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem aut lunam rectores orbis terrae deos putauerunt: quorum si

  17. 44.15

    propter speciem hoc aestimauerunt, sciant quanto his dominus speciosior est: speciei enim generator haec omnia constituit. Item illic: Infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum hominum est, qui appellauerunt deos opera manuum suarum, aurum et argentum et artis inuentionem et similitudinem animalium, aut lapidem inutilem, opus manus antiquae. Item illic: Non erubescet loqui cum eo qui sine anima est: et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, pro uita autem mortuum rogat, et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest: et de adquirendo et de operando et de omnium rerum. euentu petit ab eo qui in omnibus inhabilis est. Item illic: Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum, et adinuentio illorum corruptio uitae est. Item in esaia propheta: Et abominabis simulacra inargentata et inaurata: minutata facies, et uentilabis tamquam aquam mulieris inmundae, et ut stercus auferes ea. tunc erit pluuia semini terrae tuae, et panis generationis terrae

  18. 44.17

    tuae, et erit in saturitate et pinguedine. Item illic: Adproprient et adnuntient nobis quae uentura sunt, aut priora quae fuerunt dicite, et intendemus mente, et cognoscemus quae erunt nouissima et quae uentura sunt in nouissimo, et sciemus quoniam dii estis. benefacite uel nocete, et mirabimur, et uidebimus. etenim unde estis uos, et unde fabricatio uestra? de terra abominationis elegerunt uos. nam ex gentibus ecce nemo est, nec a simulacris eorum qui nuntient. et si interrogauero: unde estis? non respondebunt mihi: sunt enim qui uos faciunt, et qui uane seducunt uos. Item illic: Erubescite rubore qui confidentes in sculptilibus, qui dicitis conflatilibus: uos estis dii nostri. surdi, audite, et caeci, respicite, ut uideatis. et qui caeci, nisi pueri mei? et qui surdi, nisi qui dominantur eorum? et excaecati sunt serui dei. Item illic: Nonne ab initio audistis, et nuntiaui uobis?

  19. 44.19

    testes uos estis, si est deus praeter me. et tunc non erant qui fingerent et sculperent deum. omnes uani, qui faciunt ea quae placent animis suis, quae non prodeerunt eis: sed erubescent uniuersi qui fingunt deum et sculpunt inutilia. et omnes unde facti sunt aruerunt: sunt enim surdi ab hominibus. Scitote quoniam cinis est cor eorum et errant, et nemo potest eripere animam eorum. uidete ergo, non dicetis quia mendacium est in dextera mea. memor esto horum, iacob et israhel, quia puer meus es tu: et israhel, ne obliuiscaris mei. ecce enim deleui ut niuem iniquitates tuas et ut caliginem peccata tua. Item illic: Memores estote horum et ingemiscite: paenitentiam habete, qui erratis: conuertimini ex corde, et rememoramini priorum ab aevo, quod ego sum dominus et non eat praeter me. Item illic: Populus iste qui me inritat contra me semper: isti sacrificant in hortis et incendunt super lateres daemoniis quae nihil sunt, et in monumentis et in speluncis dormiunt propter somnia, qui

  20. 44.21

    carnes suillas. Item in hieremia propheta: Haec dicit dominus: secundum uias gentium nolite ambulare, et a signis caeli nolite timere, timentes a conspectu facies eorum: quia legitima gentium uana sunt: lignum de silua excisum. opus fabri et conflatum, argento et auro exornata sunt, et malleis et clauis confirmant ea: et non mouebuntur, quia fixa sunt. Item illic: Numquid est in idolis gentium qui pluat? et si caelum dabit satietatem suam, nonne tu es ipse? et sustinebimus te, domine. quia tu fecisti haec omnia. Item illic: Domine, fortitudo mea et adiutorium meum, et meum in die malorum. ad te gentes uenient ab extremo terrae et dicent: quam falsa possiderunt patres nostri idola! nec est in illis utilitas, si faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii. Item in osee propheta: Ego autem dominus deus tuus, qui firmo caelum et creo terram, cuius manus creauerunt omnem militiam caeli, et non ostendi tibi

  21. 44.23

    ut ires post illa. Item in ezechiel propheta: Argentum eorum proicietur in plateis, et aurum eorum disperdetur: animae eorum non fruentur, et uentres eorum non inplebuntur. quoniam tormentum iniquitatium eorum factum est. electa mundi in superbiam posuerunt, et imagines abominationum suarum fecerunt ex eis. Item in danihelo: Et responderunt sedrac, misac et abdenago nabucodonosor: non habemus causam de hoc sermone respondere tibi: est enim deus in caelo, cui nos seruimus, potens ad liberandos nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis eripere et saluos facere. scire itaque debes, rex, quia diis tuis non seruimus et imaginem, quam statuisti, non adoramus. Item paulus apostolus ad corinthios I: De escis ergo sacrificatorum scimus quia nihil est idolum et quia nemo deus nisi unus. Item illic:

  22. 44.25

    Quid ergo dico? quod idolis immolatum sit aliquid ? non quod idolum sit aliquid. sed quae sacrificant daemoniis sacrificant. nolo autem uos socios fieri daemoniorum. non potestis calicem domini bibere et calicem daemoniorum. non potestis mensae domini participare et mensae daemoniorum. Item ad galatas: Tunc quidem ignorantes deum, his qui non sunt dii seruistis: nunc autem cum cognoueritis deum, immo cogniti estis a deo, quomodo conuertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus iterum seruire uultis? dies obseruatis et menses et tempora et annos. timeo ne forte sine causa laborauerim in uos. estote sicut ego, quia et ego sicut uos. Item iohannes apostolus: Filioli, custodite uos a simulacris. Item in actibus apostolorum: Cum igitur simus genus dei, non debemus aestimare auro uel argento uel lapidi, sculpturae artis et concupiscentiae hominis, diuinum esse simile. Item in apocalypsi: Si quis adorat bestiam et imaginem eius, et accipit character in fronte sua aut in manu sua dextra, et hic bibet de indignatione dei, quae mixta est mera in calice irae eius, et cruciabitur in

  23. 44.26

    I cap. XI: Quid ergo dico quod idolis immolatum sit usque calicem daemoniorum. Ad galatas cap. V: Sed tunc quidem ignorantes deum his qui natura non sunt di seruistis usque estote sicut ego, quia et ego sicut uos. In epistula iohannis I cap. XX: Filioli, custodite uos a simulacris. In actibus apostolorum cap. XLVIII: Genus ergo quum simus dei, non debemus aestimari auro uel argento usque diuinum esse simile. In apocalypsi cap. XXXIII: Si quis adorauerit bestiam et imaginem

  24. 44.27

    igne et sulfore in conspectu angelorum et agni. et fumus et cruciatus eorum in saecula saeculorum ascendit, et non habent requiem die ac nocte, qui adorant bestiam et imaginem eius, et qui accepit character nominis illius.

  25. 45.1

    XLV. NON FORNICANDVM.

  26. 45.2

    In exodo: Non fornicaberis. non concupisces uxorem proximi tui. Item in leuitico: Homo quicumque moechatus fuerit uxorem proximi sui, morte moriatur qui moechatus fuerit et quae moechata fuerit. Quicumque dormierit cum cognata sua, turpitudinem cognationis suae retexit: sine filiis morientur. quicumque acceperit uxorem fratris sui, inmunditia est, turpitudinem fratris tui detexit: sine filiis morientur. Item in deuteronomio: Non moechaberis. Item illic: Non erit fornicarius a filiis israhel, et non erit fornicaria a filiabus israhel. Item in prouerbiis solomonis: Mulier autem uirorum pretiosas animas capit. alligabit quis in sinu ignem, uestimenta autem non conburet? aut ambulabit supra carbones ignis, pedes uero non conburet? sic qui

  27. 45.3

    eius et acceperit caracter in fronte sua usque si quia accepit** (it .> caracterem nominis eius.

  28. 45.4

    XLV. NON FORNICANDVM. In exodo cap. XI: Non moechaberis usque nec desiderabis uxorem eius. In leuitico cap. XII: Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius usque quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos. In deuteronomio cap. IIII: Non moechaberis. Item in deuteronomio cap. : Non erit meretrix de filiabus israhel neque scortator de filiis israhel. In psalmo LXXII: Quia ecce qui elongant se a te peribunt usque in portis filiae sion. In prouerbiis cap. VII: Mulier autem uiri pretiosam animam capit usque sic qui

  29. 45.5

    intrat ad uxorem proximi sui non erit inpunitus, neque omnis qui tangit eam. Item illic: Adulter autem propter inopiam sensus interitum animae suae adquirit, dolores et turpitudines sufferet, obprobrium autem eius non delebitur. Item illic: Abominatio est domino cogitatio iniqua, sanctorum autem sermones pudici sunt Item illic: Viri amantis sapientiam laetatur pater: qui autem pascit meretrices, perdit diuitias. Item in ecclesiastico: Non des fornicariis animam tuam in nullo, ne perdas te et hereditatem tuam. Item in iob: Vel si oculum meum subsecutum est cor meum, uel si palpaui munus manibus meis, dispargar et non congreger. aut si secutus est sensus meus uxorem alterius uiri, uel si frequentaui in concupiscentia ianuas eius, auferatur uxor mea, et detur alii. Item in ecclesiastico: Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos. et qui se iungit fornicariis, erit nequam: putredo et uermes hereditabunt illum. Item in hieremia propheta: Equi insanientes in feminas facti sunt! unusquisque in uxorem proximi

  30. 45.6

    ingreditur ad mulierem proximi sui: non erit mundus, quum tetigerit eam. Item cap. VII: Qui autem adulter est propter cordis inopiam usque et obprobrium illius non delebitur. Item cap. XXVIIII: Vir, qui amat sapientiam, laetificat patrem suum, qui autem nutrit scorta, perdit substantiam suam. In ecclesiastico cap. VII: Non des fornicariis animam tuam in nullo ne perdas te et hereditatem tuam. In oseecap. : Principes omnes adulterantes quasi clibanus succensus a quoquente. In iob cap. : Et si sequutus est oculus meus cor meum et in manibus meis adhesit macula usque scortum sit alterius uxor mea et super illam incuruentur alii. Item in ecclesiastico cap. XI: Vinum et mulieres apostatare (ta . s. l.) faciunt sapientes usque et putredo et uermes hereditabunt illum. In hieremia cap. : Saturaui <aui in ros.) eos et moechati sunt et in domo meretricis

  31. 45.7

    sui hinniebat. numquid in his non uisitabo, dicit dominus, aut in natione tali non uindicabit anima mea? Item tobi ad filium: Adtende autem tibi ab omni fornicatione. Item in psalmo LXXII: Quia ecce qui elongant se a te perisbunt. perdidisti omnes qui fornicantur abs te. mihi autem adherere deo bonum est, ponere in deo spem meam, ut enarrem omnia promissa tua in portis filiae sion. Item in osee propheta: Principes adulteria committentes omnes sicut clibanus ardens ad coquendum, conbustio flammae. ltem in euangelio secundum matthaeum: Audistis quia dictum est: non moechaberis. ego autem dico uobis, quia omnis qui uiderit mulierem ad concupiscendam eam iam moechatus est in corde suo. Item illic: Omnis qui dimittit uxorem suam et aliam ducit, moechatur: et qui dimissam a uiro ducit, moechatur. Item paulus apostolus ad corinthios I: Nescitis quia corpora uestra membra

  32. 45.9

    christi sunt? tollens ergo membra christi faciam membra meretricis ? absit. nescitis quia qui iungit se meretrici unum corpus est? erunt enim duo in carne una. qui autem iungit se domino unus spiritus est. fugite fornicationem. omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. aut nescitis quoniam membra uestra templum est spiritus sancti, qui in uobis est, quem habetis a deo, et non estis uestri? empti enim estis pretio. glorificate et tollite dominum in corpore uestro.

  33. 46.1

    XLVI. DE NEGLEGENTIA SACERDOTVM.

  34. 46.2

    In hieremia propheta: Et sacerdotes non dixerunt: ubi est deus? et cultores legis meae nescierunt me, et pastores impie egerunt in me. Item illic: Horribilia facta sunt super terram: prophetae prophetant inique, et sacerdotes plauserunt manibus suis, et populus meus dilexerunt eos.

  35. 46.4

    quid facietis in futurum? Item illic: A sacerdote usque ad pseudoprophetam omnes fecerunt mendacium, dicentes: pax, pax. et ubi est pax? Item illic: Quomodo dicitis: sapientes sumus nos, et lex domini nobiscum? in uanum facta est metatura uestra. scribae confusi sunt, sapientes territi sunt, quia uerbum domini reprobauerunt: sapientia quae est in illis? Item illic: Tabernaculum tuum miserum factum est, periit, et omnes pelles eius disruptae sunt: quia pastores insipienter gesserunt, et dominum non inquisiuerunt: ideo non intellexerunt. Item illic: Propterea haec dicit dominus ia pastores, qui regunt populum meum: uos dispersistis oues meas, et expulistis eas, et non uisitastis eas. ecce ego uindico in uos secundum mala studia uestra. et suscitabo illis pastores, qui pascant eas: et ultra non timebunt neque

  36. 46.6

    , dicit dominus. Item in osee propheta: Absconderunt sacerdotes uiam domini et ignis comedit indices eorum, et non fuit in eis qui inuocaret me. Item in michaea propheta: Et sacerdotes cum muneribus respondebant, et in dominum requiescebant dicentes: nonne dominus. est in nobis? Item in hieremia propheta:s o mali pastores ! conrupistis oues meas, docentes eas secundum uoluntates uestras, et quae uera sunt non docuistis eas. Item in sophonia propheta: Sacerdotes eius contaminant sancta et reprobant legem. Item in malachiel propheta: Vos sacerdotes, qui fallitis nomen meum, et dixistis: in qua re fefellimus nomen tuum ? offerentes ad altarium meum panes pollutos. non est mihi uoluntas, dicit dominus

  37. 46.8

    omnipotens, et sacrificium non accipiam de manibus uestris. Item in ezechiel propheta: Et ideo, pastores, audite uerbum domini: ecce lac deuoratis, et lanis eorum cooperitis uos, et quod crassum est iugulastis, et oues meas disper* sistis: quod infirmum erat non confortastis, et quod male habebat non curastis, et contritum non alligastis, et quod errabat non conuertistis, et quod periebat non requisistis, et fortem oppressistis labore. et dispersae sunt oues meae, eo quod non sint pastores, et factae sunt in deuorationem omnibus bestiis agri. et dispersae sunt oues meae super omnem montem et in omnem collem altum, et super faciem totius terrae dispersae sunt, nec erat qui requireret neque qui reuocaret. Item in malachiel propheta: Qui inritastis dominum in uerbis uestris, et dixistis: in quo eum? in eo quod dicatis: omnis qui facit malum bonum est coram domino, et ipsi in eis placuit. et ubi est deus

  38. 46.10

    iustitiae? Item in osee propheta: Sacrificia eorum tamquam panis luctus: omnes qui manducant ea contaminabuntur. Item in numeris: Separamini a tabernaculis hominum istorum durissimorum, et nolite tangere ab omnibus quae sunt eis, ne simul pereatis in peccato eorum.

  39. 47.1

    XLVII. DE SANCTIFICATIONE SACERDOTVM VEL MINISTRANTIVM DEO ET OMNI ORDINATIONE ECCLESIASTICAE DISCIPLINAE.

  40. 47.2

    In exodo: Et sacerdotes, qui accedunt ad dominum, sanctificentur, ne forte derelinquat eos dominus. Item illic: Et facies illis bracas lineas, ut tegant inuerecundiam

  41. 47.4

    corporis, a lumbis usque ad . Item illic: Omnis qui tetigerit altare sanctificetur. Item in leuitico: Sancti erunt domino suo, et non coinquinabunt nomen domini dei sui, et dona ipsi offerent, et erunt sancti. mulierem meretricem et coinquinatam non accipient, mulierem eiectam a uiro non accipient, quia sancti sunt domino deo suo. et sanctificabis eos. dona enim domini dei uestri hi offerunt: sancti erunt, quia sanctus sum ego dominus qui sanctifico eos. Item illic: Et locutus est dominus ad aaron, dicens: uinum et sicera non bibetis, tu et filii tui tecum, quando introibitis in tabernabulo testimonii, uel cum accedetis ad altare, ne moriamini. estote sancti, quia sanctus sum ego dominus deus uester. Item in paralipomenon I: Et uocauit dauid sadoc et abiathar sacerdotes, et leuitas arihel, , iohel, aminadab. et dixit illis: uos principes familiarum

  42. 47.6

    leuitarum, purificamini uos et fratres uestri, et reportate arcam domini dei israhel ubi paraui ei. et purificati sunt sacerdotes et leuitae, ut portarent aream domini Item paulus apostolus ad titum: Huius rei gratia reliqui te cretae, ut quae deerant corrigas et constituas per ciuitates presbiterium, sicut ego tibi disposui. si quis est sine crimine, unius uxoris uir, filios habens fideles, non in accusatione , aut non subditos. oportet enim episcopum sine crimine esse, tamquam dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non uinolentum, non turpis lucri adpetitorem: sed hospitalem, benignum, prudentem, iustum, sanctum, continentem, obtinentem secundum doctrinam fidele uerbum, ut potens sit exhortari in doctrina sana et contradicentes reuincere. sunt enim multi etiam non oboedientes, uaniloqui et seductores. Item I: Humanus sermo: si quis episcopatum cupit, bonum opus desiderat. oportet enim episcopum inreprehensibilem esse, unius uxoris uirum, sobrium, prudentem, ordinatum, hospitalem, docibilem, non uinolentum,

  43. 47.7

    non percussorem, sed modestum, non litigiosum, non cupidum, domum suam bene regentem, filios habentem subditos cum omni castitate — si quis autem suae domui praeesse nescit, quomodo ecclesiae dei diligentiam habebit? —, non neophytum, ne in superbiam elatus in iudicium incidat diaboli. oportet autem eum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli. diaconos similiter castos et pudicos, non bilingues, non multo uino deditos, non turpis lucri adpetitores, non cupidos, habentes sacramentum fidei in conscientia pura. et hi quoque probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes. Item illic: Diacones sint unius uxoris uiri, qui filiis bene praesunt et suis domesticis. qui enim bene ministrauerint, gradum bonum sibi adquirunt, et multam fiduciam in fide quae est in christo iesu. Item petrus apostolus in epistula I: Seniores autem qui in uobis sunt obsecro ego testis iesu christi passionum, similiter maior natu et futurae declarationis laudis socius, ut regatis plebem domini, curae

  44. 47.9

    habentes non in auaritia neque in dominatione fratrum, sed uoluntarie ex animo libenter. et sine reprehensione, ut forma sitis ouibus, in operibus bonis, in omni conuersatione quae secundum deum est: ut cum apparuerit princeps pastorum, rationem reddatis de ouibus, et percipiatis illam floridam et inmarcescibilem gloriae coronam. similiter et iuniores subiecti estote senioribus. omnes autem quietem et humilitatem animi induite: quia deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. humiliate ergo uos sub potente dextera dei, ut uos exaltet in tempore uisitationis suae: omnem sollicitudinem uestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de omnibus. Item in euangelio secundum matthaeum: Quisnam est fidelis seruus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis cibaria in tempore? beatus seruus ille, quem ueniens dominus eius inueniat sic facientem. amen dico uobis, quia super omnia quae possidet constituet illum. quod si dixerit malus ille seruus: tardat dominus meus uenire, et coeperit percutere conseruos suos, sedens et

  45. 47.11

    bibens cum luxoriosis, ueniet autem dominus serui illius in die qua non sperat et hora qua non sentiet, et diuidet eum partemque eius cum infidelibus ponet: illic erit fletus et stridor dentium. Item paulus apostolus ad : Dicite archippo: uide ministerium quod accepisti, ut illud inpleas. Item in leuitico: Ab ostio tabernaculi testimonii non exies septem diebus, donec inpleatur dies consummationis uestrae. Item illic: Ad ostium tabernaculi testimonii sedebitis septem diebus die et nocte. custodite obseruationes domini, ne moriamini.

  46. 48.1

    XLVIII. DE SANCTIFICATIONE POPVLI.

  47. 48.2

    In exodo: Descendit autem moyses de monte ad populum, et dixit illis, et sanctificauit eos: et lauerunt uestimenta sua. et dixit ad eos: estote parati tribus diebus, et ne accesseritis ad mulierem. Item in deuteronomio: Ecce ostendi uobis iudicia et iustitias, sicut mandauit mihi dominus, facere sic in terra, in qua uos introibitis ibi possidere eam. et seruate et facite, quia haec est prudentia uestra et intellectus coram

  48. 48.4

    omnibus gentibus, quaecumque istas, et dicent: ecce populus prudens et sciens quae gens tam magna haec. quia quae est tam magna gens, cui sit deus adpropinquans, sicut dominus deus noster in omnibus in quibuscumque inuocauerimus eum? et quae alia gens tam magna, quae habeat iustitiam et iudicia iusta secundum omnem legem istam, quam ego trado uobis coram uos hodie? adtende tibi et serua animam tuam, ne obliuiscaris omnia uerba, quae uiderunt oculi tui, et ne recedant de corde tuo omnibus diebus uitae tuae. et instrues filios tuos et filios filiorum tuorum. Item in libro paralipomenon II ioadas sacerdos: Et statuit ostiarios super portas domus domini, et non intrabit inmundus in omni re. Item petrus apostolus I: Et uos sancti in omni conuersatione estote, quia scriptum est: sancti estote, quia et ego sanctus sum.

  49. 49.1

    XLVIIII. DE CONTENTIONE VITANDA.

  50. 49.2

    In prouerbiis: Odium suscitat contentio, omnes autem non contendentes protegit amicitia. Item illic: Contradictiones sedat tacitus, inter potentes autem definit. Item illic: Noli procedere in rixam cito, ne postmodum paeniteat te. cum tibi maledixerit amicus tuus, recede retro. noli contendere, cum te exprobrabit amicus. gratia et amicitia liberant, quam serua tibi, ne in obprobriis sis, sed custodi uias tuas bene conseruando. Item illic: Vir animosus fodit contentionem, uir autem iracundus exobruet peccata. Item apostolus ad corinthios I: Cum enim sit inter uos aemulatio et contentiones, nonne carnales estis et secundum

  51. 49.3

    hominem ambulatis? Item ad philippenses: Si qua ergo consolatio in christo, si qua adlocutio caritatis, si qua societas spiritus, si qua uiscera miserationis: inplete gaudium meum, ut id ipsum dicatis omnes, eandem caritatem habentes, unianimes, unum sentientes, nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed humilitate mentis inuicem existimantes sibimet ipsos superiores, non sua singuli respicientes, sed aliorum.

  52. 50.1

    L. DE HAERETICIS ET PSEVDOPROPHETIS VITANDIS SEV CONTENTIONIBVS LEGIS.

  53. 50.2

    In hieremia: Et dixit dominus ad me: falsa prophetant prophetae in nomine meo: non misi illos, et non mandaui illis, neque locutus sum ad eos: quia uisiones falsas et diuinationes

  54. 50.3

    et praesumptiones cordis sui ipsi prophetant uobis. Item illic: Nolite audire sermones prophetarum, quia uani sunt et uisiones cordis sui loquuntur, et non ab ore domini. dicunt his qui repellunt uerbum domini: pax erit uobis. Item in esaia propheta: Populus hic labiis me diligit, cor autem eorum longe est a me: sine causa enim colunt me, docentes doctrinas mandata hominum. Item in ezechiel: Et extendam manum meam super prophetas, qui uident mendacia et loquuntur uana: in disciplina populi mei non erunt, neque in scriptura domus israhel scribentur, et in terram israhel non intrabunt. eo quod populum meum seduxerunt dicentes: pax pax, et non erat pax. Item illic: Vae qui adsumunt ceruicalia sub omnem cubitum manus et faciunt uelamina super omne caput uniuersae aetatis ad subuertendas animas.

  55. 50.4

    et contaminabant me et populum meum seducebant ad occidendas animas, quas non oportebat mori, et ad liberandum animas, quas non oportebat uiuere, dum loquimini populo exaudienti eloquia uana. eo quod euertebatis cor iusti et confirmabatis manus iniqui, ne omnino se auerteret a uia sua mala et uiueret. Item paulus apostolus ad romanos: Obsecro uos, fratres, diligenter obseruate tumultuosos et scandala praeter doctrinam, quam uos didicistis, dicentes aut facientes. declinate ab ipsis. nam huiusmodi domino nostro christo non seruiunt, sed ipsorum uentri, et suauitudine uerborum et benedictione seducuntur corda innocentiam. obauditio autem uestra in omnes transeat. gaudeo autem super uos, et uolo uos prudentes esse ad bonum, simplices autem ad malum. deus autem pacis conterat alienum sub pedes uestros quo celerius. Item ad corinthios II: Quod autem facio et faciam, ut amputem occasionem eorum qui uolunt

  56. 50.5

    occasionem, ut in quo gloriantur inueniantur sicut et nos. nam huiusmodi pseudoapostoli, operarii nequitiae. dolosi, transfigurantes se in apostolos christi. sed non mirum, cum ipse satanas transfiguret se uelut angelum lucis, non est magnum, si ministri eius transfigurantur uelut ministri iustitiae, quorum finis est secundum opera eorum. Item ad philippenses: Videte canes, uidete malos operarios, uidete concisionem. nos enim sumus circumcisio, qui spiritu deo seruimus et gloriamur in christo et non in carne confidimus. Item illic: Nam multi ambulant quos saepe dicebam uobis, nunc autem flens dico, inimicos crucis christi, quorum finis est interitus, quorum deus uenter est et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt: nostra autem conuersatio in caelis est. Item ad : Nemo ergo uos iudicet in cibo aut in potu aut in partem diei festi aut initiis men-

  57. 50.6

    sum aut in numeniis aut in ieiuniis aut in sabbato, quod est umbra futurorum, corpus autem christi. nemo uos seducat uolens in humilitate sensus et superstitione angelorum, quae uidit ambulans, extollens se sine causa inflatus sensu carnis , et non tenens caput, ex quo omne corpus per nexus et coniunctiones productum et porrectum crescit in augmentum dei, si ergo. mortui estis cum christo ab elementis huius mundi, quare tamquam uiuentes in hoc mundo decernitis ? ne tetigeritis neque neque contrectaueritis! quae sunt omnia in interitum ipso usu, secundum praecepta et mandata hominum, quae sunt quidem rationem habentia sapientiae in religione et humilitate cordis, non parcendo corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. Item ad timotheum I: Finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. a quibus quidam excedentes conuersi sunt in uaniloquium, uolentes esse se legis doctores, non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant. Haec doce et exhortare. si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus domini nostri iesu

  58. 50.7

    et ei quae secundum pietatem est doctrinae, inflatus est autem nihil sciens, sed aegrotans circa quaestiones et uerborum pugnas, ex quibus nascuntur inuidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, conflictationes hominum mente corruptorum et a ueritate destitutorum, existimantium quaestum esse culturam dei. discede ab eiusmodi. Item ad quem supra II: autem uocum nouitates deuita. multum enim proficient ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit. Item illic:s o timothee, mandatum custodi, uocum nouitates et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt. Item ad timotheum II: Hoc autem scito, quoniam in nouissimis temporibus aduenient tempora periculosa: erunt homines se ipsos amantes, cupidi, superbi, fastidiosi, blasphemi, parentibus non oboedientes, ingrati, scelesti, infideles, sine affectione, pactum custodientes detractare, incontinentes, inmites, sine benignitate, proditores, proterui, tumidi, uoluntatum amatores magis quam dei, habentes formam pietatis, uirtutem autem eius negantes. et hos deuita. ex his sunt

  59. 50.8

    qui penetrant domos et captiuas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur uariis desideriis, semper discentes et numquam ad scientiam ueritatis peruenientes. quemadmodum enim iamnes et mambres restiterunt moysi, ita et hi resistunt ueritati: homines corrupti mente, reprobi circa fidem. sed ultra non proficient: dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. Item illic: Sicut rogaui te, ut remaneres ephesi, cum irem in macedoniam, ut - quibusdam, ne aliter doceant neque intendant fabulis iudaicis et genealogiis infinitis, quae quaestiones praestant magis quam aedificationem dei, quae est in fide. Item ad titum: Stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis deuita: sunt enim inutiles et uanae. haereticum hominem post unam correptionem deuita, sciens quoniam peruersus est eiusmodi et peccat, cum sit suo iudicio damnatus. Item ad laodicenses: Neque destituat uos quorundam uaniloquentia insinuantium, ut uos auertant a ueritate euangelii, quod a me praedicatur. Item apostolus

  60. 50.9

    iohannes: , nolite credere omni spiritui, sed probate spiritus si ex deo sunt, quoniam multi pseudoprophetae exierunt in hunc mundum. Item iohannes apostolus II: Si quis uenit ad uos et hanc doctrinam non adfert, nolite eum recipere in domum et aue ne dixeritis ei. qui enim dicit illi- aue, communicat operibus eius malignis. ecce prae- . dixi uobis, ne in diem domini condemnemini. Item in euangelio secundum matthaeum: Adtendite uobis a pseudoprophetis, qui ueniunt ad uos in uestitu ouium, intus autem sunt lupi rapaces: ex fructibus eorum cognoscetis eos. Item ad ephesios: Probate autem quid sit quod placeat deo: et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite: quae enim in occulto fiunt ab. ipsis, turpe est etiam dicere.

  61. 51.1

    LI. DE CONTINENTIA OBIS.

  62. 51.2

    In psalmo CXXXVIIII: Vir linguosus non dirigetur super terram. Item in prouerbiis: Ex multiloquio non effugies peccatum: parcens autem labiis sapiens eris. Item illic: Qui multis utitur uerbis, laedit animam suam. Item illic: Mutum te faciens uideris sapiens esse. Item illic: respondit uerbum prius quam audiat, stultitia est illi et obprobrium. Item illic: Mors et uita in manibus linguae: qui autem continens est, edet fructus eius. Item illic: Qui

  63. 51.3

    custodit os suum et linguam, conseruat de angustiis animam suam. Item illic: Laqueus enim fortis sunt uiro sua labia, et capitur uerbo oris sui. Item illic: Abominatio est domino defigens oculum, et indocti incontinentes sunt lingua. Item illic: Si uideris uirum uelocem in uerbis, scito quia. spem habet magis insipiens quam ille. Item in ecclesiastico: Noli citatus esse in lingua tua et inutilis in operibus tuis. Item illic: Non appelleris susurrio, et lingua tua capiaris: super furem enim est confusio et paenitentia: susurratori autem odium et inimicitiae et contumelia. Item illic: Ne iteres uerbum durum et nequam. Item illic: Est tacens qui inuenitur sapiens, et est tacens qui non habet sensum loquellae. et est tacens sciens tempus apti

  64. 51.4

    temporis. Item illic: Homo sapiens tacebit usque in tempus: lasciuus autem et inprudens non seruabunt tempus. qui multis utitur uerbis, laedit animam suam, et qui potestatem sibi adsumit iniuste, similiter processus est in malis. Item illic: Qui susurrio est in omnibus et non necesse, odietur. Item illic: Tacitus et sensatus honore honorabitur. Item illic: In medio sensatorum serua uerbum temporis: in medio autem tractantium adsiduus esto. Item illic: Homo iracundus incendit litem, et uir peccator turbabit amicos et in medium pacem habentium inmittet delaturam. secundum uirtutem hominis iracundia illius, et secundum substantiam suam exaltabit litem. certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem, et lingua testificans adducet mortem: si sufflaueris, quasi scintilla exardebit, <si ex-

  65. 51.5

    pueris super illam, extinguetur,> et utraque ex ore proficiscuntur. susurrio et bilinguis maledictus: multos enim turbabit pacem habentes. Item illic: Lingua tertia multos commouit et disparsit illos de gente in gentem: ciuitates diuitum destruxit et domos magnatorum effodit: uirtutes populorum concidit et gentes fortes dissoluit. qui ad illam spectat, non habebit requiem, nec habitabit cum requie. Item illic: Flagelli plagae liuorem faciunt, plaga autem linguae comminuet ossa. . multi ceciderunt in casus gladii, sed non sic. quasi qui interierunt per linguam. felix qui liberatus est a lingua nequam, qui in iracundia illius non transiuit et uinculis illius non est ligatus! iugum enim illius iugum ferreum est, mors illius mors nequissima et inutilis inferi. Item illic: Aurum tuum et argentum tuum confla, et uerbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos: et adtende, ne forte labaris lingua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus

  66. 51.6

    insanabilis. Item illic: Quis dabit ori meo conseruationem et super labia mea signaculum certum, ne cadam ab illis et lingua mea perdat me? deus pater et dominator uitae meae, ne derelinquas me cadere in : ne adcrescant ignorantiae meae, et adprehendar in conspectu contrariorum, et gaudeat inimicus meus. Item illic: Indisciplinosae IOB adsuescas os tuum, est enim in illa uerbum peccati. Item in ecclesiaste: Noli festinare in ore tuo, tuum non adceleret, ut proferas uerbum ante faciem dei: quia deus in caelo est et tu in terra: propterea pauca sint uerba tua. Item illic: Noli dare os tuum, ut peccet caro tua: et ne dicas ante faciem dei quia ignorantia est, ut non irascatur dominus in uerbis tuis, ut perdat opera manuum suarum. Item in iob: Et ideo a nequissima lingua absconde te, et

  67. 51.7

    timebis a superuenientibus malis. deride iniustos et infrena os scelestorum. Item illic: Et si in multiloquio extollamur, coram domino non absoluetur. Item in psalmo XIII: Linguis suis dolose agebant, uenenum aspidum sub labiis eorum: quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Item in psalmo XXXIII: Quis est homo qui uult uitam et cupit uidere dies bonos? cohibe linguam tuam a malo et labia tua, ne loquantur dolum: declina a malo et fac bonum: inquire pacem et sequere eam. Item in psalmo XXXVIII: Dixi: custodiam uias meas, ut non delinquam in lingua mea. posui ori meo custodiam, dum consistit peccator aduersum me. Item in psalmo GXL: Pone, domine, custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis. non declines cor meum in uerba mala ad excusandas excusationes in peccatis. cum hominibus operantibus iniquitatem, et non conbinabo cum electis eorum. Item apostolus ad - . : Omnis sermo malus de ore uestro non procedat, sed

  68. 51.8

    si quis bonus est ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. et non contristaueritis spiritum sanctum dei, in quo signati estis in die redemptionis. omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et conuicium tollatur a uobis cum omni malitia. Item in ecclesiastico: Non litiges cum homine linguato, et non mittes in igne illius ligna. Item iacobus apostolus: Sit uero omnis homo citatus audire et tardus loqui. Item illic: Si quis putat superstitiosum se esse, non refrenans linguam suam, sed fallens cor suum. huius uana religio est. Item illic: Nolite multiloqui esse, fratres mei, scientes quia maius iudicium accipietis. multa enim omnes delinquimus. si quis in uerbo non delinquit, hic perfectus uir est, potest frenare totum corpus et dirigere.

  69. 51.9

    quare ergo equis frena in ora mittuntur nisi in eo, ut suadeantur a nobis et totum corpus circumducamus? ecce et naues, quae tam inmensae sunt, sub uentis duris feruntur et circumducuntur a paruissimo gubernaculo, ubi impetus dirigentis uoluerit. sic et lingua pars membri est, sed est magniloqua. et sicut paruus ignis magnam siluam incendit, ita et lingua ignis est: et mundus iniquitatis per linguam constat membris nostris, quae maculat totum corpus, et inflammat rotam geniturae et inflammatur a genitura. omnis enim natura bestiarum et auium et serpentium et beluarum maritimarum domatur et subiecta est naturae humanae: linguam autem hominum domare nemo potest nec retinere a malo, quia plena est mortali ueneno.

  70. 52.1

    LII. FVGIENDAM EBRIETATEM.

  71. 52.2

    In prouerbiis: Qui est iucundus in uini conmorationibus, relinquet contumeliam. Item illic: Proterua res est uinum

  72. 52.3

    et iniuriosum ebrietas. autem stultus his . Item illic: Noli esse uinolentus, neque extendas te ad emendam carnem: omnis enim ebriosus et fornicarius mendicabit . et uestietur conscissos pannos et omnis . Item illic: Cui uae? cui tumultus? cui iudicia? cui et rixae? cui contritiones superuacuo? cuius liuidi ?\' eorum qui conmorantur in uino? nonne eorum qui ubi conuiuia fiant? nolite ergo uos inebriari uino, sed loquimini cum uiris iustis et fabulamini in deambulationibus. si enim in phialas et calices dederitis oculos uestros, nouissime ambulabitis nudiores pilo. Item illic: Potentes iracundi sunt: uinum non bibant, ne, cum biberint, obliuiscantur sapientiam et recta non possint iudicare infirmibus. Item illic: Spinae nascuntur in manibus ebriosi. Item in

  73. 52.4

    : Operarius ebriosus non locupletabitur, et qui spernit modica paulatim decidet. uinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos. et qui se iungit fornicariis, erit nequam: putredo et uermes hereditabunt illum. Item illic: Mulier ebriosa et erronea magna ira, et contumelia et turpitudo illius non contegetur. Item illic: Et si in, medio multorum sedisti, prior illis non poscas bibere. quod sufficiens sit homini disciplinato uinum exiguum, et in laborabis ab illo et non senties dolorem. uigilia et cholera et tortio uiro infrunito: somnus sanitatis in homine parco: dormiet usque in mane, et anima illius cum ipso deliciabitur. Item illic: Diligentes uinum noli prouocare: multos enim exterminauit uinum. ignis probat ferrum durum, sic uinum corda superborum arguit. aequa uita hominibus

  74. 52.5

    uinum non in ebrietate: si bibas illud moderate, ut sis sobrius: quia defraudat uitam mors. uinum in iucunditate creatum est, non in ebrietate ab initio. exultatio animae et cordis uinum modice potatum. uinum multum potatum imitationem et iram, et ruinas multas facit ebriositatis animositas. Item in ecclesiaste: Optimum est ire in domum luctus quam ire in domum potationis. Item in iohel propheta: Sobrii estote qui ebrii estis a uino uestro: plorate et ululate omnes qui bibitis uinum in ebrietate, quia ablata est de ore uestro iucunditas et gaudium. Item apostolus ad romanos: Sicut in die honeste ambulemus, non comisationibus, non ebrietatibus, non concubitibus et inpudicitiis, non contentione et aemulatione: sed induite uos domi-

  75. 52.6

    num iesum christum. Item ad corinthios I: Non auari, non ebriaci, non maledici regnum dei possidebunt. Item ad ephesios: Nolite inebriari uino, in quo est luxoria, sed inplemini spiritu sancto.

  76. 53.1

    LIII. MVLIERIS MALITIAM ESSE VITANDAM.

  77. 53.2

    In prouerbiis salomonis: Noli intendere fallaci mulieri: mei enim destillat a labiis mulieris meretricis, quae ad tempus inpinguat tuas fauces: nouissime tamen amarius felle inuenies et acutiorem magis quam gladium ex utraque parte acutum. uestigia enim eius non conueniunt uitae: uias enim uitae non exsequitur, fallaces enim uiae eius et non bene. cogitantes. longe fac ab ea uiam tuam: noli adpropinquare ad ianuas domus eius, ut non derelinquas aliis uitam tuam

  78. 53.3

    et substantiam tuam his qui sine misericordia sunt. Item illic: Noli nimius esse ad alienam neque amplexibus eius quae non est . Item illic: Pili, non te uincat formae desiderium, neque capiaris oculis tuis, neque rapiaris palpebris tuis. pretium enim meretricis quantum est? unus panis: mulier autem uirorum pretiosas animas capit. Item illic: Alligabit quis in sinu ignem, uestimenta autem non conburet? aut ambulabit supra carbones ignis, pedes autem non conburet? sic qui intrat ad uxorem proximi sui non erit inpunitus, neque omnis qui tangit eam. Item illic: Mulier stulta et audax inops prudentia efficitur, quae nescit ruborem. Item illic: Sicut tinea uestimento et uermis

  79. 53.4

    ligno, ita uirum perdet mulier maligna. Item in ecclesiastico: Ne respicias mulierem multiuolam, ne forte incidas in laqueos eius. cum saltatrice ne adsiduus sis nec audias illam, ne forte pereas in efficaciis illius. Item illic: Non des fornicariis animam tuam, ne perdas te et hereditatem tuam. noli uideri in uicis ciuitatis, nec uageris in plateis eius. auerte faciem tuam a muliere conposita, et non respicias speciem alienam. omnis mulier quaestuaria quasi stercus in uia conculcatur. speciem alienae mulieris multi mirati reprobati sunt: conloquium enim eius quasi ignis . cum aliena muliere non adcumbas supra cubitum, et non alterceris cum illa in uino, ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem. Item illic: Non des mulieri potestatem animae tuae, ne ingrediatur in uirtute tua et confundaris. Item illic: Breues omnes mali-. tiae super malitiam mulieris: sors peccatoris cadat super

  80. 53.5

    illam. Item illic: Sicut ascensus arenosus in pedibus ueterani, sic mulier linguata homini quieto. non adtendas in mulieris speciem, et non concupiscas formam mulieris. ira et inreuerentia et confusio uiri magna mulier, si primatum habeat et administret uiro suo. A muliere initium factum \' est peccati, et propter hanc omnes morimur. Item illic: Fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris eius agnoscitur. Item in ecclesiaste : Et dicam amariorem morte mulierem. retia et captio est cor eius et laqueus in manibus eius. Mulier nequa, qui tenet eam quasi qui tenet scorpionem. Item in prouerbiis: Sicut inaures in auribus porci, ita mulieri malae pulchritudo. Item in ecclesia-

  81. 53.6

    : Anima humilis et facies tristis et plaga cordis mulier nequa et contraria uiro suo. Item illic: Manus dissolutae . et genua debilia mulier, quae non consentit in angusto uiro suo. Item illic: Mulier ebriaca et erronea magna ira, et. contumelia et turpitudo eius non contegetur.

  82. 54.1

    LIIII. QVOD TONITBVA, PLVVIAE, CORVSCATIONES, GRANDINES, NIVES, GELICIDIA, VENTI, FVLGORA ET NVBES A DOMINO SINT.

  83. 54.2

    In exodo: Et extendit moyses manum in caelum, et dominus dedit uoces et grandinem, et percurrebat ignis super terram aegypti. Item illic: Factum est autem die tertio, cum mane factum esset, factae sunt uoces et coruscationes et nubes caliginosae super montem sina, et uox tubae sonabat

  84. 54.3

    magna, quia descenderat dominus in montem in similitudinem ignis: et ascendebat fumus uelut fumus camini magni. Item genesi: Et locutus est dominus ad noe, dicens: post septem dies inducam diluuium aquae per dies quadraginta totidemque noctes, et deleam omnem generationem, quam feci, a facie terrae. Et eruperunt omnes fontes abyssi, et cataractae caeli apertae sunt, et factae sunt pluuiae diluuii super omnem terram. Et tunc misit dominus spiritum et abstinuit aquam. Item in libro iesu naue: Et factum est, cum fugirent a facie filiorum israhel in descensu bethoron, disiecit dominus super illos lapides grandinis de caelo: et persecuta est eos ira domini usque azecha, et mortui sunt plures lapidibus grandinis, quam quos interfecerunt fili israhel gladiis in bello. Item in regnorum I: Et -

  85. 54.4

    dominum deum, et dedit uoces et pluuias in illa die: et timuerunt omnes populi dominum deum uehementer et samuhelem. Item in regnorum III: Et factum est uerbum domini ad heliam in anno tertio, dicens: uade et appare ad achab, et dabo pluuiam super terram. Item psalmo CXLVII: Qui dat niuem uelut lanam, nebulam nent cinerem spargens. qui emittit crystallum suum tamquam frusta panis: ante faciem frigoris eius quis subsistit? emittit uerbum suum, et liquefaciet ea: flauit spiritus eius, et fluunt aquae. Item in psalmo CXLVIII: Laudate dominum sol et luna, laudate eum omnes stellae et lumen. laudate eum caeli caelorum, et aquae, quae super caelos sunt, laudent nomen domini. quia ipse dixit et facta sunt, ipse mandauit et creata sunt. Item illic: Laudate dominum de terra

  86. 54.5

    dracones et omnes abyssi: ignis, grando, nix, glacies et spiritus tempestatis, quae faciunt uerbum eius. Item in hieremia: Dominus, qui fecit terram in uirtute sua, et in sua prudentia extendit caelum et multitudinem aquae in caelo, et eduxit nubes ab extremo terrae, et fulgora et coruscationes in pluuiam fecit, et eduxit lumen de thensauris suis. et euanuit omnis homo ab scientia sua. Item illic: Numquid est in idolis gentium qui pluat? et si caelum dabit satietatem suam, nonne tu es ipse? et sustinebimus te, domine, quoniam tu fecisti haec omnia. Item in leuitico: Et obtulerunt in conspectu domini ignem alienum nadab et abiud fili aron, quod non praecepit eis dominus. et processit ignis a domino et consumpsit eos, et mortui sunt in conspectu domini. Item in iob: Quia aput dominum prudentia, altitudo cogitationis est et intellectus. et si deus destruxerit.

  87. 54.6

    quis aedificabit ? si ille concluserit, quis aperiet? si siccauerit aquas, quis inrigabit terram? et si multiplicauerit imbrem, ipse euertit eam. quoniam aput illum omnis potentia est.

  88. 55.1

    LV. NON LVSTRANDVM NEQVE DIVINANDVM.

  89. 55.2

    In deuteronomio: Non inuenietur in te lustrans filium suum aut filiam in igne, et diuinans diuinationem, augurans qu aruspicans, et medicaminibus infuscans, incantator, uentriloquus, et portenta inspiciens, et interrogans mortuos. est enim abominandus domino deo tuo et omnis qui facit haec. propter has enim abominationes dominus eradicabit eos a te. tu autem consummatus eris coram domino deo tuo. gentes enim istae, quas tu possidebis, auguria et diuinationes audiunt: tibi autem non ita dedit dominus deus tuus. Item in libro sapientiae : Et enim illos antiquos sanctae terrae tuae oderas, quoniam odibilia tibi opera faciebant per medi-

  90. 55.3

    et sacrificia iniusta, et filiorum necatores sine misericordia.

  91. 56.1

    LVI. DE FACTVRA MVNDI ET QVOD EX NIHILO FACTA SINT OMNIA.

  92. 56.2

    In genesi: In principio fecit deus caelum et terram. Item in exodo: Quia sex diebus fecit deus caelum et terram et mare et omnia quae sunt in eis. Item in hesdra: Tu, deus domine, fecisti caelum et terram et caelum caeli et uirtutes eorum. tu fecisti terram et omnia, quae sunt in illa, maria et quae in eis sunt, et tua uirtute uiuificantur uniuersa. uirtutes etiam caelorum te adorant semper, domine. Item in psalmo XXXII:- Verbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. Item in psalmo

  93. 56.3

    LXXIII: Tuus est dies et tua est nox: tu fecisti solem et lunam. tu fecisti omnes terminos terrae: aestatem et uer tu fecisti ea. Item in psalmo LXXXVIII: Tui sunt caeli et tua est terra, orbem terrarum et plenitudinem eius tu fundasti. Item in psalmo CXLVIII: Laudate dominum de caelis, laudate eum in excelsis. laudate eum omnes angeli eius, laudate eum omnes uirtutes eius. laudate eum sol et luna. laudate eum omnes stellae et lumen. laudate eum caeli caelorum, et aquae, quae super caelos sunt, laudent nomen domini. quia ipse dixit et facta sunt, ipse mandauit et creata sunt. statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi. Item in machabaeorum: Oro te ergo, respice caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt, et uidens scito quoniam ex nihilo haec creata sunt a domino deo, qui et hominum genus fecit similiter: et ipse iudicabit orbem terrarum. Item in esaia propheta: Manus mea fundauit

  94. 56.4

    terram, et dextera mea solidauit caelum. Item illic- Quoniam caelum ut fumus solidatus est. Item illic: Ego feci terram et hominem super eam, et manus mea solidauit caelum. ego omnibus sideribus praecepi lucere. Item in euangelio secundum iohannem: In principio erat uerbum, et uerbum erat aput deum, et deus erat uerbum. hoc erat in principio aput deum. omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. Item ad ephesios: Sacramenti absconditi a saeculo in deo, qui uniuersa creauit. Item ad : Qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii claritatis suae, in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum: qui est imago dei inuisibilis, primogenitus totius creaturae, quoniam in ipso creata sunt omnia in caelo et in terra, uisibilia et inuisibilia, siue throni siue dominationes siue principatus sine potestates:

  95. 56.5

    omnia per ipsum et in ipso creata sunt: et ipse est ante omnes, et omnia ipsi constant. Item in hieremia: Dominus, qui fecit terram in uirtute sua, et in sua prudentia extendit caelum et multitudinem aquae in caelo, et eduxit nubes ab extremo terrae, et fulgora et coruscationes in . pluuiam fecit, et eduxit lumen de thensauris suis. Item tobi: Benedicant te caeli et omnis creatura totius terrae: quia dixisti, et facta sunt omnia, et confirmas uniuersa uerbo tuo. tu fecisti adam et dedisti ei adiutorium euam. Item in actibus apostolorum: Nos similiter ut uos passibiles sumus homines, euangelizantes uobis deum, ut ab his uanis conuertamini ad deum uiuum, qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. qui in praeteritis generationibus reliquit omnes gentes ingredi itinera sua.. et quidem

  96. 56.6

    non sine testimonio semet ipsum reliquit, bene faciens e caelo, dans uobis pluuiam aeternam fructiferam, inplens cibo et laetitia corda uestra. Item illic: Deus, qui fecit hunc mundum et omnia quae in eo sunt. hic, cum sit caeli et terrae dominus, non inhabitat in manufactis templis.

  97. 57.1

    LVII. QVOD TENEBRAE A DEO CREATAE SINT.

  98. 57.2

    In : Ego qui creaui lucem et feci tenebras, pacem et creans bona. ego dominus qui facio omnia ista. Item in iob: Intuere itaque, iob, haec et tace correptus uirtute domini, qui ordinauit opera sua faciens lumen de tenebris.

  99. 58.1

    LVIII. DE HOMICIDIO CASVALI.,

  100. 58.2

    In exodo: Si quis autem percusserit seruum suum aut ancillam suam uirga, et mortuus fuerit sub manu eius, iudicio uindicetur. si uero superuixerit diem unum uel duos, non uindicabitur: pretium enim eius est. Item illic: Si autem rixabuntur duo uiri, et percusserit aliquis ex his proximum suum lapide aut pugno aut ferro, et non fuerit mortuus, decubuerit autem in lecto suo, et si exsurrexerit is homo et ambulauerit cum baculo, innocuus erit qui percussit, tantum quod cessationes eius dabit et curationes. Item illic: Si autem duo uiri rixabuntur, et mulierem praegnantem, et abortauerit inmaturum, detrimentum patietur:

← Previous · Next → — showing 401500 of 809

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa080a.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.