Liber de Divinis Scripturis sive Speculum quod fertur S. Augustini
- 6.2
In exodo: Post dominum deum uestrum pergite et hunc timete et praecepta eius custodite et uocem eius audite et adquiescite ei. Item in psalmo XXXII: Ecce oculi domini super timentes eum, qui sperant in misericordia eius. Item
- 6.4
in psalmo XXXIII: Timete dominum, sancti eius, quoniam nihil deest timentibus eum. Item in psalmo CXXVII: Beati omnes qui timent dominum, qui ambulant in uiis eius. Item in prouerbiis: Timor domini adicit dies: anni autem impiorum minuentur. Item illic: Munitio iusti timor domini. contritio autem operantibus mala. Item illic: Timor domini uiro in uitam: qui autem sine timore est, commorabitur in locum, quem non uisitat scientia. Item illic: Generatio sapientiae timor domini, diuitiae et gloria et uita. Item illic: Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore domini esto tota die. Item illic: Beatus qui metuit omnia per timorem. nam qui duro est corde, incidet in mala. Item
- 6.6
in ecclesiastico: Initium sapientiae timor domini, etcum fidelibus in utero concreatus est, et cum electis seminibus creditur, et cum iustis et sensatis agnoscitur. Item illic: Timor domini scientiam agnoscit sanctitatis. castitas custodiet et iustificabitur cor, iucunditatem atque gaudium dabit. Item illic: Timenti dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur. plenitudo sapientiae timere dominum et plenitudo de fructibus eius. omnem domum illius inplebit a generationibus, et receptacula de thensauris eius. corona sapientiae timere dominum: utraque autem sunt dona dei. Item illic: Timor domini expellit peccatum: nam qui sine timore est, non poterit iustificari. Item illic: Non sis incredibilis timori domini, et ne accesseris ad illum duplici corde. Item illic: Qui timent dominum, non erunt incredi-
- 6.8
biles uerbo eius: et qui diligunt illum, conseruabunt uiam eius. qui timent dominum, parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. Item illic: Qui timent dominum, custodient mandata eius et patientiam habent usque ad inspectionem eius. Timor domini non despicere iustum hominem pauperem, et non magnificare uirum peccatorem diuitem. Item illic: Omnis sapientia timor domini, et in illa timere dominum. Item illic: Quam magnus qui inuenit sapientiam et scientiam! non est super timentem deum. timor domini super omnia superposuit. Item illic: Si non timorem dei tenueris instanter, cito subuertetur domus tua. Item in ecclesiaste: Finis omnis uerbi auditor: dominum time et mandata eius custodi: quoniam hoc est omnis homo
- 6.10
quia omne hoc opus adducet deus in iudicium in omni despecto, siue bonum siue malum. Item in prouerbiis: Timor domini odit malitiam, contumeliam et superbiam et uias malorum.
- 7.1
VII. DE BONO PACIS ET CARITATIS.
- 7.2
In deuteronomio: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Item in psalmo CXVIII: Pax multa diligentibus nomen tuum, et non est in illis scandalum. CXXXII: Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum! Item in prouerbiis: Qui uolunt pacem laetabuntur. Item illic: Melior est panis pusillus cum suauitate in pace
- 7.4
quam domus plena multorum bonorum iniquis inmolationibus cum rixa. Item illic: Qui celat iniuriam quaerit amicitiam: nam qui odit celare disiungit amicos et domesticos. Item illic: Gratia et amicitia liberant, quam serua tibi ne in obprobriis sis. Item in ecclesiastico: Filii sapientiae ecclesia iustorum, et natio eorum oboedientia et caritas. Item illic: In tribus placitum est spiritu meo, quae sunt probata coram deo et hominibus: concordia fratrum et amor proximorum et uir et mulier sibi consentientes. Item in euangelio secundum matthaeum: Beati pacifici, quoniam ipsi fili dei uocabuntur. Item illic: Dico uobis, quia si duobus ex uestris conuenerit super terram de omni
- 7.6
re, quaecumque petieritis a patre meo, qui est in caelis, continget uobis. ubi enim sunt duo aut tres collecti in nomine meo, et ego ibi sum in medio eorum. Item secundum iohannem: Praeceptum nouum do uobis, ut diligatis inuicem, sicut ego dilexi uos. in hoc cognoscent omnes quod discipuli mei sitis, si dilectionem habueritis in inuicem. Item paulus apostolus ad romanos: Non ergo blasphemetur bonum nostrum. non est enim regnum dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto. nam qui in hoc seruit christo, placet deo et probatus est hominibus. itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt inuicem custodiamus. Item illic: Caritate fraternitatis inuicem benigni: honore inuicem praeuenientes. Item illic: Dilectio proximi malum non operatur, plenitudo autem euangelii est dilectio.
- 7.8
Item ad corinthios prima: Aemulamini dona meliora et adhuc maiorem uobis uiam demonstro. si linguis hominum loquar aut angelorum, caritatem autem non habeam, unum sum ut aeramentum sonans aut cymbalum tinniens. et si habeam prophetiam et nouerim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. si erogauero omnem substantiam meam pauperibus et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi . caritas patiens est, benigna est: caritas non aemulatur: caritas non est perpera, non inflatur, non ambitiosa est, non quaerit quae sua sunt, non inritatur, non cogitat malum, non gaudet iniquitate, gaudet autem ueritate, omnia suffert, omnia sperat, omnia credit, omnia sustinet. caritas
- 7.10
numquam excidit. Item illic: Manent autem spes, fides, caritas, tria haec: maior autem horum est caritas. sectamini caritatem.. Item illic: Vigilate, state in fide, confortamini, uiriliter agite, omnia uestra in caritate fiant. Item ad philippenses: Si qua ergo consolatio in christo, si qua adlocutio caritatis, si qua societas spiritus, si qua uiscera miserationis: implete gaudium meum, ut id ipsum sapiatis omnes, eandem caritatem habentes, unianimes, unum sentientes, nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed humilitate mentis inuicem existimantes sibimet ipsos superiores, non sua singuli respicientes sed quae aliorum. Item ad ephesios: Obsecro ergo uos ego uinctus in domino, ut digne ambuletis uocatione qua uocati estis, cum omni humilitate
- 7.12
animi et mansuetudine, cum multa patientia, subportantes inuicem in caritate, solliciti seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. Item illic: Estote ergo imitatores dei sicut fili dilecti, et ambulate in caritate sicut et christus dilexit uos, et tradidit semet ipsum pro uobis oblationem et hostiam deo in odorem suauitatis. Item ad timotheum I: Finis enim praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. a quibus quidam recedentes. conuersi sunt in uaniloquium. Item in epistula petri apostoli I: Quapropter omnes consentanei estote, unianimes, conpatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles, non reddentes malum pro malo, aut maledictum pro maledicto: sed e contrario benedicentes, ut benedictionem hereditatem possideatis. Item illic: Ante omnia autem mutuam inter uos caritatem per-
- 7.14
petuam habentes: quia caritas cooperuit multitudinem peccatorum. Item in epistula iohannis I: Qui dicit se in lumine esse et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. qui autem diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum non est in eo. Item illic: Et quia ex hoc cognoscimus caritatem ipsius, quoniam ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus nostris animas nostras ponere.
- 8.1
VIII. QVOD VBIQVE SIT DOMINVS.
- 8.2
In psalmo CXXXVIII: Quo ibo ab spiritu tuo ? tua quo fugiam? si ascendero in caelum, tu illic es: et si descendero in infernum, ades. si sumpsero pennas meas ante lucem et habitauero in postremis maris, etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua. Item in libro
- 8.4
sapientiae: Sanctus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis: quoniam renium illius testis est deus, et cordis illius speculator est uerus et linguae illius auditor: quia spiritus domini repleuit orbem terrarum. Item in esaia propheta: Sanctus sanctus sanctus dominus sabaoth: pleni sunt caeli et omnis terra maiestate eius. Item in ecclesiastico: Quoniam multa sapientia dei, fortis in potentia, sine intermissione. Iteminhieremia propheta: Deus adpropinquans ego sum, dicit dominus, et non deus de longinquo. quod si absconditus fuerit homo in abditis, ego eum non uidebo? nonne caelum et terram ego impleo? dicit dominus.
- 9.1
VIIII. QVOD DOMINVS NOTERIT OCCVLTA CORDIS.
- 9.2
In regnorum I: Non quomodo uidet homo, sic uidebit deus: quia homo uidet in facie, deus autem in corde. Item in regnorum III: Quoniam tu solus scis corda filiorum hominum. Item in paralipomenon I: Et nunc, solomon, scito deum patrum tuorum et serui illi in corde perfecto et anima uolente: quoniam omnia corda scrutatur dominus et omnem cogitationem nouit. Item in psalmo VII: Scrutans corda et renes deus. Item in prouerbiis: In conspectu enim dei sunt uiae uiri: in omnes autem cursus eius speculator deus. Item illic: In omni loco oculi domini speculantur
- 9.4
atque malos. Item illic: Mors et infernus manifesta sunt aput deum: quomodo etiam corda hominum? Item in iob: si: ego peccaui, quod possum tibi facere, tu qui scis humanum? Item illic: Ipse enim perspicit opera hominum, nec latet eum quicquam eorum quae faciunt. Item hieremias propheta: Domine, iudicans iusta et probans renes et corda. Item illic: Ego dominus scrutans corda et probans renes, ut dem unicuique secundum uias eius et secundum fructum studiorum eius. Item in ezechiel propheta: Haec dicit dominus: sic dixistis, domus israhel, et cogitationes spiritus uestri noui ego. Item in euangelio
- 9.6
secundum matthaeum: Sciens autem iesus cogitationes eorum dixit: quid cogitatis mala in cordibus uestris ? Item secundum iohannem: Et contristatus est petrus quod dixit ei tertio: amas me? et dixit ei: domine, omnia tu nosti, tu scis quia amo te. Item paulus apostolus ad romanos: In die, cum iudicabit deus occulta hominum secundum euangelium meum per iesum christum dominum nostrum. Item ad corinthios I: Ideoque nolite ante tempus aliquidiudicare, quo usque ueniat dominus, qui inluminabit consilia cordis: et tunc laus erit unicuique a deo. - Item in actibus apostolorum: Tu, domine, qui nosti corda hominum, ostende nobis quem elegeris ex his duobus. Item in apocalypsi -
- 9.8
nis: Et scient omnes ecclesiae quia ego sum qui scruto renes et corda.
- 10.1
X. IVSTE IVDICANDVM.
- 10.2
In exodo: Non peruertes iudicium pauperis in iudicio eius. ab omni uerbo iniusto recede. innocentem et iustum non occides: non iustificabis iniustum. et munera non accipies: munera enim excaecant oculos uidentium et coinquinantur uerba iusta. Item illic: Non contemnes pauperem in iudicio. Item in leuitico: Non facies iniquitatem in iudicio: non accipies personam pauperis, neque admiraberis personam potentis: iustitia iudicabis proximum tuum. Item illic: Non facies quod iniustum est in iudicio, in mensuris, in ponderibus et in stateris. statera aequalis et pondus iustum
- 10.4
et iusta erit uobis. ego sum dominus deus uester. Item in deuteronomio: Non sumes personam in iudicio, aduersum minorem et aduersus maiorem iudicabis: non sumes personam hominum, quoniam iudicium dei est. Item illic: Iudices et doctores legis constitues tibi in omnibus ciuitatibus tuis, quas dominus deus tuus dabit tibi per singulas tribus, et iudicabunt plebi iudicio iusto: non declinabunt iudicium, non accipient personam, nec accipient munera: munera enim excaecant oculos sapientum et subtrahunt sermonem iustum. iustitiam sequimini, ut uiuatis. Item illic: Maledictus qui declinauerit iudicium aduenae et orfano et uiduae. et dicit omnis populus: fiat, fiat. Item in libro II: Et statuit iosaphat iudices in omnibus ciuitatibus iuda munitis et per singulas ciuitates dixit iudicibus: uidete quid uos facietis: non enim homini iudicabitis, sed domino: et uobiscum est in
- 10.6
uerbo iudicii. nunc sit timor domini super uos, et seruetis et faciatis: neque enim est cum domino deo nostro iniquitas neque personae acceptio neque munerum acceptio. Item illic ad sacerdotes: Ita facietis in timore domini, in fide et corde perfecto: et omne iudicium quod acceptum fuerit super uos a fratribus uestris, qui habitant in ciuitatibus suis inter medium sanguinis et inter medium legis, in mandatis ad iustificationes et ad iudicia: et distinguetis eis, et non peccabunt domino. Item in libro hesdrae I: Veritas autem permanet et inualescit in aeternum et uiuet et perseuerat in saecula saeculorum, et non accipit personam hominis nec differentias, sed iusta iudicat et facit: ab omnibus iniquis dolosis et impiis discedit, et omnes iusti sperant in eam, et non est in iudicio illius iniustitia: et eius est fortitudo et regnum et potestas illius in saecula saeculorum. benedictus est enim dominus ueritatis ! Item in psalmo LVII: Si uere
- 10.8
utique iustitiam loquimini, iusta iudicate, fili hominum. 1 tem i n psalmo LXXXI: Quousque iudicatis iniquitatem et sumitis? iudicate pupillo et egeno, humilem et pauperem iustificate: eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. Item in prouerbiis: Misericordia et fides non te derelinquat, et ueritas possideat te: conprehende eas ex animo tuo diligenter, et inuenies gratiam. et prouide bona coram deo et hominibus. Item illic: Perdit semet ipsum qui munera accipit: nam qui odit munerum acceptiones uiuit. Item illic: Accipientis munera in sinum inique non prosperabuntur uiae. Item illic: Mirari faciem impii non est bonum, nec sanctum est declinare iustum in iudicio. Item illic: Facere iusta et ueracem esse placet deo magis quam hostiarum sanguis. Item illic: Haec autem uobis dico sapientibus cognoscere:
- 10.10
reuereri personam in iudicio non est bonum. Item illic: Qui dicit iustum impium esse, maledictus erit populis et odibilis gentibus. nam qui arguunt, meliora sperabunt. Item illic: Aperi os tuum uerbo dei et iudica omnibus integre. aperi os trium et iudica iuste: discerne autem pauperem et infirmum. Item illic: Nouit iustus iudicare pauperibus: nam impius non intellegit scientiam, et inopi sensus non est intellector. Item illic: Regis in ueritate iudicantis pauperibus, sedis eius in testimonium resurget. Item in ecclesiastico: Noli quaerere eligi iudex nisi uirtute inrumpere iniquitates: ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in astutia tua. Item illic: Est qui perdat animam suam prae confusione, et prae personae acceptione perdet se. Item illic:
- 10.12
et dona excaecant oculos iudicum, et quasi mutus in ore multorum auertit correptionem. Item in esaia propheta: Vae his qui iustificant impium propter munera, et quod iustum auferunt! Item illic: Vae scribentibus nequitiam, declinantes iudicium inopum, et rapientes iudicium pauperum plebis meae ! ita ut sit illis uidua in rapinam, et pupillus in depraedationem. et quid facient in die uisitationis? Item illic: Qui ingreditur in aequitate, loquitur rectam uiam, qui odit iniquitatem et iniustitiam, et manus abstinet a muneribus, grauat aures, ut non audiat iudicium sanguinis, eludit oculos, ut non uideat iniquitatem: hic habitabit in alta spelunca petrae firmae, fortis panis illi dabitur et aqua eius fidelis. Item illic: Haec dicit dominus: custodite iudicium, facite iustitiam, adpropriauit enim salutare
- 10.14
meum aduenire, et misericordia mea reuelari. beatus uir qui facit haec, et homo qui amplectitur ea, et custodit, ne sabbata mea uiolet, et seruat manus suas, ne faciat iniqua. Item illic: Ego sum dominus qui diligo iustitiam et odiui rapinam et iniquitates. Item in iob: Testimonium enim impii mors: et ignis conburet domos eorum qui munera accipiunt. concipiet in uentre gemitus, et uenient ei uana, et uenter eius portabit dolum. Item in hieremia: Iudicate mane iudicium, et recte agite, et liberate direptum de manu laedentis eum, ut non succendatur ut ignis ira mea et ardeat, nec erit qui extinguat. et eripite direptum de manu iniuriantis eum, et aduenam et pupillum et uiduam nolite obprimere: et nolite impie agere, et sanguinem innocentem ne in loco isto. Item in michaea propheta: Audite itaque haec, duces domus iacob et reliqui domus , qui abominatis
- 10.16
aequitatem et omnia recta euertentes, qui aedificatis sion in sanguinibus et hierusalem in iniquitatibus. duces eorum cum muneribus iudicabant, et sacerdotes eorum cum mercedibus respondebant, et prophetae eorum cum pecuniis diuinabant, et in dominum requiescebant dicentes: nonne dominus est in nobis? non uenient super nos mala. Item in ambacum propheta: Vt quid mihi ostendisti labores et dolores, ut uiderem miseriam et impietatem? aduersus me ortum est iudicium, et iudex accepit. propter hoc disiecta est lex, et non perducitur in finem iudicium: quia impius per potentiam deprimit iustum, ideoque exiet iudicium peruersum. Item in zacharia propheta: Haec dicit dominus omnipotens: iudicium iustum iudicate, et misericordiam et pietatem facite unusquisque ad fratrem suum: et uiduam et orfanum et proselytum et pauperem per potentiam nolite obprimere, et malitiam unusquisque fratris sui ne rememoremini in cordibus uestris. Item iob: Ego eram oculus caecorum, ego pes claudorum, ego inpotentium pater. examinabam causas sine
- 10.18
et confringens iniustorum molas auferebam rapinam de mediis dentibus eorum. Item in euangelio secundum iohannem: Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate.
- 11.1
XI. BENE FACIENDVM PAVPERIBVS ET NON PIGNERANDVM.
- 11.2
In deuteronomio: Si tibi debitum fuerit a proximo tuo quodcumque, non intrabis in domum eius pignerare pignus: foris stabis, et homo debitum suum, quod est aput ipsum, proferet tibi pignus tuum foras. si autem homo pauper erit, non dormies in pignere eius: reddens reddes ei pignus eius circa solis occasum, et dormiet in uestimento suo et benedicet te, et erit in te misericordia domini in conspectu dei tui. Item illic: Non accipies pignus uestimentum uiduae, quia famulus
- 11.4
eras in terra, aegypti et liberauit te dominus deus . propter hoc ego mando tibi facere uerbum hoc. Item, is exodo: Si autem pecuniam faeneraueris pauperi de populo, non eris illi instans nec exiges ab eo usuram. quod si pignus tuleris uestimentum proximi tui, ante occasum solis reddes ei: est enim ei hoc solum opertorium paupertatis eius: ubi dormit? quod si proclamauerit ad me, exaudiam illum: sum enim misericors ad uos. Item in prouerbiis: Noli abstinere bene facere pauperi, cum quando habeat manus tua adiuuare. ne dicas: uade et redi, cras dabo, cum possis statim bene facere. non enim scis quid contingat sequenti die. Item illic: Qui contumeliam facit pauperibus, peccat: \' qui autem miseretur pauperem, beatus est. Item illic: Qui calumniam facit pauperi, inritat eum qui fecit illum: nam qui
- 11.6
honorat eum, miseretur pauperis. Item illic: Faenerat domino qui miseretur pauperem: secundum autem datum eius retribuetur ei. Item illic: Qui miseretur pauperi, ipse enutrietur: de suis enim panibus dedit pauperi. Item illic: Qui dat pauperibus, non egebit: qui autem auertit suum, in magna inopia erit. Item in esaia propheta: Vos autem qui succenditis uineam meam, et rapina pauperum in domibus uestris est, ut quid uos iniuriam facitis populo meo et personam inopum confunditis? Item in ezechiel propheta: Egenum et pauperem non depressit et rapinam non rapuit et pignus restituit et in simulacra non posuit oculos suos et iniquitatem non fecit et pecuniam suam non
- 11.8
dedit ad usuram: iustus est, uita uiuet domino. Item tobi: autem ad iustitiam in omnibus diebus uitae tuae bene facito coram ipso et noli ambulare in piis iniquitatis, nec auertas faciem tuam ab aliquo egeno et paupere, quoniam elemosyna liberabit a morte.
- 12.1
XII. BENE FACIENDVM VIDVAE ET ORFANO BT ADVENAE.
- 12.2
In exodo: Aduenam non nocebitis, nec tribulabitis: fuistis enim et uos aduenae in aegypto. omnem uiduam et orfanum non nocebitis. si autem malitia nocebitis eos, et cruciantes exclamauerint ad me, auditione audiam clamorem illorum, et irascar animo et occidam uos gladio, et erunt uxores uestrae uiduae et filii uestri orfani. Item illic: Et aduenam non tribulabitis: uos enim scitis animas aduenarum: ipsi enim
- 12.4
aduenae in terra aegypti. Item in leuitico: Si quis autem ad uos accesserit aduena in terra uestra, tribulabitis eum: sicut conterraneus inter uos erit aduena, qui accesserit ad uos: diligetis eum tamquam uos, quia et uos aduenae fuistis in terra aegypti. ego\' sum dominus deus uester. Item illic: Et metentibus uobis messem terrae uestrae, non consummabitis messem agri tui permetere: et quae cadent ex messe tua, non colliges. et uineam tuam non racemabis, nec acinam uineae tuae colliges: pauperi et aduenae relinques ea. ego sum dominus deus uester. non declinabis iudicium aduenae et orfani . Item iob: Saluabam enim pauperem de manu potentis, et adiuuabam pupillum, cui non erat adiutorium. os uiduae benedixit me. et indutus eram iudicio, et circumdatus aequitate. ego eram oculus caecorum, ego pes claudorum, ego inpotentium pater. examinabam causas sine exceptione, et confringens iniustorum molas auferebam rapinam de mediis dentibus eorum. Item
- 12.6
in numeris: Scitote autem quia omnis anima, quae superbiens despexerit mandata domini, siue ab indigenis seu de proselytis sit in ciuitate, periet de populo suo, quoniam uerbum domini contempsit et praecepta eius neglexit, et ideo in tribulatione contribulabitur anima ipsa, et peccatum eius in ipsa erit.
- 13.1
XIII. NON RETINENDAM MERCEDEM MERCENNARII.
- 13.2
In leuitico: Non nocebis proximum tuum et non facies rapinam et non manebit merces mercennarii aput te usque in mane. Item in deuteronomio: Non fraudabis mercedem pauperis et egentis ex fratribus tuis aut ex aduenis qui sunt hoc ciuitatis: cottidianam mercedem eius reddes: non occidet sol super eum, quia pauper est, et in ea habet spem, et non proclamabit aduersus te ad dominum, et erit in te peccatum. Item in prouerbiis: Noli uiolentus esse pauperi: inops est
- 13.4
enim. Item in ecclesiastico: Non laedas seruum operantem in ueritate, neque mercennarium dantem animam suam. Item illic: Qui profert sacrificium ex substantia pauperis, quasi qui percutit filium in conspectu patris sui. panis egentium uita pauperum: qui defraudat illum, homo est sanguinum. qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum, et qui fraudem facit mercedem mercennario. Item tobi: Propter quod et tu, fili, dilige fratres tuos, et noli superbo corde agere cum filiabus filiarum populi tui: nec accipias quemquam ex his in subiectione causa inopiae et necessitatis: quoniam in superbia abundat perditio et infidelitas, nec consistit fortiter cui gradus in tabulis figitur: quia fructus stellionatus decoloratio et deminoratio uitae est: et in tempore angustiae captatio exiguitatis mater est totius nequitiae: et emolumentum turpis lucri in fame adquisitio aeterni ignis est. et haec deuitans, redde mercedem omni homini in die operationis laboranti aput te.
- 14.1
XIIII. NON LAEDENDVM INFIRMVM
- 14.2
In leuitico: Non maledices surdum. et ante caecum pones offendiculum. et timebis dominum deum tuum. ego sam dominus deus uester. Item in deuteronomio: Maledictus qui seduxerit caecum in uia, et dicit omnis populus: fiat, fiat. maledictus qui percusserit proximum in dolo. et dicit omnis populus: fiat, fiat. maledictus qui acceperit munera, at percutiat animam sanguinis innocentis. et dicit omnis populus: fiat. fiat. Item in prouerbiis: Qui obdurat aures suas, ut non audiat infirmum. ipse inuocabit dominum, et non erit qui exaudiat eum. Item illic: Noli uiolentus esse pauperi: inops est enim. nec contumeliam
- 14.4
feceris infirmo in portis: dominus enim iudicat iudicium eius, et tu liberabis animam tuam innocentem. Item in iob: Non te auertat uoluntas animi a precibus infirmorum, cum in necessitate fuerint.
- 15.1
XV. NON AMBVLANDVM IN DOLO VEL HVPOCRISI.
- 15.2
In leuitico: Non ambulabis subdole in gente tua, non facies aggressuram in sanguinem proximi tui: ego sum dominus deus uester. non loqueris cum fratre tuo aut sorore tua ficte, sed corde loqueris, et non erit in te peccatum: ego enim sum dominus deus uester. non habebis odio fratrem tuum in animo tuo: arguendo argues proximum tuum, et non accipies pro illo peccatum: et non uindicabit manus tua, et non irasceris filiis populi tui et diliges proximum tuum tamquam te. ego sum dominus deus uester. legem meam custodite.
- 15.4
non eris consentaneus cum derogantibus aduersus proximum tuum, et non accipies per eos peccatum. pecoribus tuis non facies admissuram aduerso genere, et in uinea tua non seminabis ob duplicem fructum et uestimentum ex duplici textura exsecrabile non te. Item in ecclesiastico: Non sis incredibilis timori domini et ne accesseris ad illum duplici corde. ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis. adtende in illis, ne forte cadas et adducas animae tuae confusionem, et denudet deus absconsa tua, et in medio synagogae elidat te: quoniam accessisti maligne ad dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia. Item illic: Vae duplici corde et labiis scelestis, ingredienti duas uias! Item illic: Cor ingrediens duas uias non habebit successus: et prauicordius in illis scandalizabitur. Item illic: Qui in altum mittit lapidem, in ipsum-
- 15.6
: et plaga dolosi diuidet uulnera: et qui fodit foueam, ia illam : et qui statuet laqueum proximo suo, periet in illo: facienti nequissimum super ipsum deuoluetur, et non agnoscet unde ueniat illi. Item in iob: Simulatores et callidi prouocant iram dei. Item in hieremia propheta: Ferrum uulnerans lingua eorum, dolosa uerba oris eorum: proximo suo loquuntur pacifica et inter semet ipsos habent inimicitiam. in his ergo non uisitabo, dicit dominus, aut in populum talemnon uindicabit anima mea? Item in : Verba callidorum mollia sunt, feriunt autem interiora uiscerum.
- 15.7
Item apostolus ad corinthios II: Nos uero reuelata facie gloriam domini speculantes in eadem imagine transformamur a gloria in gloriam, tamquam a domini spiritu. et ideo habentes hanc ministrationem, prout misericordiam consecuti sumus, non deficimus, sed abnegamus occulta dedecoris, non
- 15.9
ambulantes in astutia, neque adulterantes uerbum dei, sed in manifestatione ueritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram deo. Item illic: Prouidemus enim bona non tantum coram deo, sed etiam coram hominibus. Item illic: Quae secundum faciem sunt, uidete. Item in euangelio secundum matthaeum: Cauete a pseudoprophetis, qui ueniunt ad uos in uestitu ouium, abintus autem sunt lupi rapaces: ex fructibus ergo eorum cognoscetis eos.
- 16.1
XVI. NON REDDENDVM MALVM PRO MALO.
- 16.2
In : Si autem boni inimici tui aut iumento illius errantibus, reduces et reddes ei. quod si uideris
- 16.4
inimici tui cecidisse sub onere suo, non pertransies illum, sed potius diriges eum cum eo. Item in prouerbiis: Si ceciderit inimicus tuus, noli gratulari et in subplantatione eius noli extolli, ne forte uideat dominus et non placeat ei et auertat iram suam ab eo. Item illic: Si esurit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi. hoc enim faciendo carbones ignis coaceruas super caput eius. deus autem retribuet tibi. Item in ecclesiastico: Qui se [non] uindicat, adeo inueniet uindictam, et peccata illius seruans seruabit. relinque proximo nocenti te, et tunc petenti tibi peccata tua soluentur. homo homini seruat iram, et a deo quaerit medellam? in hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur? ipse coepit retinere iram, et propitiationem petit a deo? quis praestabitur pro delictis eius? memento nouissima, et desine inimicari. memorare timorem dei et non irascaris proximo. memorare testamenti altissimi, et despice
- 16.6
ignorantiam proximi. abstine a lite, minus peccabis. Item in esaia propheta: Audite uerbum domini, qui pauetis nomen eius: dicite: fratres nostri estis his qui uos oderunt et abominantibus uos, ut nomen domini magnificetur et appareat ipsis in iucunditate eorum, et illi confundentur. Item in euangelio secundum matthaeum: Diligite inimicos uestros, et orate pro eis qui uos persequuntur: benedicite maledicentes uos, benefacite eis qui uos oderunt: at sitis fili patris uestri qui est in caelis, qui solem suum iubet oriri super bonos et malos et pluit super iustos et . Item apostolus ad romanos: Nolite esse aput uos: nulli malum pro malo reddentes: prouidentes bona non tantum coram deo, sed etiam coram hominibus, si possibile est, quod ex uobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes, non uos defendentes, carissimi, sed date locum irae. scriptum est enim: mihi uindictam, ego retribuam,
- 16.8
dicit dominus. si esurit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi. hoc enim faciendo carbones ignis coaceruas super caput eius. noli uinci a malo, sed uince in bono malum. Item petrus apostolus I: Quapropter omnes consentanei estote, unianimes, conpatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles, non reddentes malum pro malo aut maledictum pro maledicto: sed e contrario benedicentes, ut benedictionem hereditate possideatis. Item in actibus apostolorum: Et lapidabant stephanum inuocantem et dicentem: domine iesu, accipe spiritum meum. ponens autem genua exclamauit uoce magna dicens: domine, ne statuas eis hoc peccatum.
- 17.1
XVII. REMITTENDVM FRATRI QVOD IN FRATREM DELIQVERIT.
- 17.2
In genesi: Videntes autem fratres ioseph quod defunctus esset pater ipsorum dixerunt: ne forte reminiscatur malitiae nostrae ioseph et redditione reddat nobis omnia mala, quae ostendimus ei. et uenerunt ad ioseph dicentes: pater tuus adiurauit nos prius quam moreretur dicens: dicite ioseph: dimitte eis iniquitatem et peccatum, quia maligna tibi ostenderunt. et nunc sume iniquitatem seruorum patris tui. et plorauit ioseph loquentibus eis ad se. et uenientes ad eum dixerunt: ecce nos famuli tui sumus. et dixit eis ioseph: nolite timere: dei enim sum ego: uos cogitastis aduersus me mala, deus autem cogitauit de me bona quemadmodum fierent, sicut hodie, ut pasceretur populus multus. et dixit eis: nolite timere, ego pascam uos et domos uestras. et rogauit eos, et locutus est in corde eorum. Item in euangelio secundum : Accessit ad iesum petrus, et ait illi: domine,
- 17.4
si peccauerit in me frater meus, quotiens remittam illi? usque septies? ait illi: non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies. Item illic: Serue nequam, omne debitum dimisi tibi, quia rogasti me: ita non oportebat te misereri tuo, quomodo ego tibi misertus sum ? et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, donec redderet debitum. sic et uobis faciet pater meus, qui est in caelis, si non remiseritis unusquisque fratri suo ex cordibus uestris. Item secundum lucam: Adtendite uobis: si peccauerit frater tuus, corripe illum, et si paenitentiam egerit, dimitte illi. et . si septies in die peccauerit in te, et si septies in die conuersus uerit dicens: paenitet me, dimitte illi. Item secundum marcum: Et cum steteritis ad orationem, dimittite si quid habetis aduersus aliquem, ut et pater uester, qui est in caelis, dimittat uobis peccata uestra. si autem uos non dimiseritis, neque pater uester, qui est in caelis, dimittet
- 17.6
uobis . Item apostolus ad : Induite ergo uos tamquam electi dei sancti et dilecti uiscera misericordiae, benignitatem, lenitatem, iustitiam, patientiam: subportantes inuicem et donantes uobis ipsis, ei quis aduersus aliquem habet querellam: sicut et dominus donauit uobis, sic et uos facite.
- 18.1
XVIII. DE CAVENDA SEDVCTIONE MALORVM.
- 18.2
In exodo: Non accipies auditionem uanam: non consenties cum iniusto fieri testis iniustus: non eris cum pluribus in malitia: non adpones cum multitudine diuertere se cum pluribus, ut excludaris. Item in psalmo I: Beatus uir qui non abiit in consilio impiorum, et in uia peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit: sed in lege
- 18.3
domini fuit uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ae nocte. Item in psalmo XXV: Non sedi in concilio uanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. odio habui congregationem malignantium, et cum impiis non sedebo. lauabo inter innocentes manus meas, et circumibo altare tuum, domine. Item in prouerbiis: Fili, non te seducant uiri impii, neque uelis, si te rogauerint dicentes: ueni, communica. nobiscum sanguinem, abscondamus autem in terra iustum iniuste: deuoremus autem sicut infernus uiuum, et tollamus memoriam eius a terra: possessionem autem eius pretiosam possideamus. Item illic: Fili, ne abieris uias cum illis, declina autem pedem tuum a semitis eorum. non enim iniuste tenduntur retia auibus. ipsi enim qui homicidii participes sunt congregant sibi mala, euersio autem uirorum iniquorum mala. Item illic: Noli gaudere super male facientes, nec aemuleris peccatores: non nim erunt. nati maligno, lumen autem impiorum extinguetur. Item in
- 18.5
I ecclesiastico: abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaueris timorem mortis. scito quoniam in medio laqueorum ambulas et inter dolentium arma consistis. secundum uirtutem tuam caue tibi a proximo et cum sapientibus et sensatis tracta. Item tobi: Vide, fili, ne sequaris iter iniquorum, et multitudo peccantium non suadeat te: quoniam stipendia eorum confusio est, finis eorum mors est. tu autem si operatus fueris ueritatem, erit respectus dei in operibus tuis, et cum omnibus qui faciunt iustitiam hereditabis uitam aeternam.
- 19.1
XVIIII. DE HONORANDIS SACERDOTIBVS VEL MINISTRIS.
- 19.2
In exodo: Non maledices principem populi tui. Item in leuitico: A facie canitiam habentis exurges, et honorabis
- 19.4
faciem presbiteri: et timebis dominum deum tuum. ego sum dominus deus uester. Item in deuteronomio: Et homo quicumque fecerit in superbia, ut non exaudiat sacerdotem, qui adstat ministrare in nomine domini dei tui, aut iudices, qui fuerint in diebus illis, morietur homo ille. Item in ecclesiastico: Congregationi pauperum affabilem te facito, et presbitero humilia animam tuam, et magnato humilia caput tuum. Item illic: In tota anima tua time dominum et sacerdotes illius sanctifica. ex tota uirtute tua dilige eum qui te fecit, et ministros eius non derelinquas. honora deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes. Item illic: Ne despicias narrationem presbiterorum sapientium, et in prouerbiis illorum conuersare: ab ipsis enim disces doctrinam intellectus et seruire magnato sine querella. non te praetereat narratio seniorum, et ipsi enim didicerunt a patribus. Item
- 19.6
apostolus ad timotheum I: Qui bene praesunt presbiteri, duplici honore honorentur, maxime qui laborant in uerbo et in doctrina.
- 20.1
XX. DE HONORANDIS PARENTIBVS.
- 20.2
In exodo: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut bene tibi sit et longinqui temporis sis super terram bonam, quam dominus deus tuus dabit tibi. Item in leuitico: Vnusquisque patrem suum et matrem suam timeat. Item : Honorem habe matri tuae, et non derelinquas eam, sed consolare eam omnibus diebus uitae tuae, et non contristes uel in modico spiritum eius: sed quod illi placet hoc facito. et commemorare enim, fili, quanta pericula uiderit, cum te pareret: nouem mensibus in utero portauit te: et gemitus
- 20.4
eius ne obliuiscaris, quoniam nisi per illam non fuisses. et ideo honora illam in uita sua. Item in ecclesiastico: Qui honorat patrem suum, longiori uita uiuet, et qui obaudit patri, refrigerat matrem. et quasi dominis semet his qui se generauerunt, opere et sermone et omni patientia: et benedictio eius in nouissimo manet. Item illic: Fili, sustine senectam patris tui, et ne contristes eum in uita ipsius: et si defecerit sensus, habe ueniam, et ne spernas eum in tua uirtute: non est enim tibi gloria, sed confusio. elemosyna enim patris non erit in obliuionem. et iustitia aedificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tibi: et sicut serenum in glacie, tua soluentur peccata. Item illic: Honora patrem, et gemitus matris tuae ne obliuiscaris: nisi enim per illos, non fuisses natus: et nunc retribues illis, quomodo illi tibi. Memento matris tuae et patris, in medio
- 20.6
enim magnatorum consistes. Item apostolus ad : Fili, obaudite parentibus per omnia: hoc enim placet deo.
- 21.1
XXI. DE FILIIS SVPERBIS.
- 21.2
In exodo: Qui autem percusserit patrem suum aut matrem suam, morte moriatur: qui autem maledixerit patrem suum aut matrem suam, morte moriatur. Item in deuteronomio: Maledictus homo, qui non honorificat patrem suum aut matrem suam, et dicit omnis populus: fiat, fiat. Item in prouerbiis: Filio doloso nihil erit boni. Item illic: Qui non honorificat
- 21.4
patrem suum et repellit matrem suam filius, confundetur et in opprobriis erit. filius, qui omittit custodire disciplinam patris, meditabitur eloquia malitiae. Item illic: Maledicentis patri aut matri extinguetur lumen, pupillae autem eius uidebunt tenebras. Item illic: Filius malus patrem maledicit, matrem autem non benedicit. filius malus iustum se iudicat, exitum autem suum non abluet. filius malus superbos oculos habet, palpebris autem suis extolletur. filius malus gladios dentes habet et cultros molares, ita ut occidat et deuoret humiles a terra et pauperes eorum ex hominibus. Item illic: Oculum inreuerentem patri et contumeliosum senectae matris, effodiant illum corui conuallibus, et comedant illum pulli aquilarum. Item illic: Custodit legem filius sapiens: nam qui pascitur luxoria dehonestat patrem. Item illic: Qui repellit patrem suum aut matrem suam, existimat se non peccare, hic particeps est
- 21.6
uiro impio. Item illic: Benedictio patris aedificat domos filiorum, maledictio matris eradicat fundamenta.
- 22.1
XXII. NON PRODEESSE THENSAVROS INIQVIS.
- 22.2
In prouerbiis: Non prodeerunt thensauri iniquis, iustitia autem eripit de morte. Item illic: Non proderunt diuitiae in die irae, iustitia . autem liberat a morte. Item illic: confidet in diuitiis, hic cadit: qui uero adiuuat iustos, hic exorietur. Item illic: Melior est modica pars cum timore domini quam thensauri magni sine timore. Item illic: Melior est modica adquisitio cum iustitia quam multi fructus
- 22.4
cum iniquitate. Item illic: Melius est nomen bonum quam diuitiae multae: super argentum autem et aurum gratia bona est Item illic: Diues et pauper obuiauerunt inuicem, fecit autem ambos dominus. Item in ecclesiastico: Noli adtendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: est mihi sufficiens uita: nihil enim proderit in tempore uindictae et obductionis. Item illic: Nihil est iniquius quam amare pecuniam: tales enim etiam animam suam uenundant: quoniam in uita sua proiecit intima sua. Item illic: Viro cupido tenaci non est bona substantia: et homini liuido ut quid aurum? est qui locupletatur parce agendo, et haec pars mercedis illius, cum dicit: inueni requiem mihi, manducabo de bonis meis solus. et nescit quod tempus praetereat, et relinquet omnia illis. Item illic: Qui aceruat multa ei
- 22.6
animo suo iniuste, aliis congregat, et in bonis illius alius . Item illic: Qui aurum diligit, non iustificabitur: et qui sequitur multa, in illis inplanabitur. multi dati sunt in auri casum, et facta est in facie illius perditio illorum. Item illic: Lignum ostensionis est aurum: uae qui sectantur . illud! et omnis inprudens periet in illo: multos enim seduxit aurum, et exciderunt sperantes in eo. Item illic: Qui diligit pecuniam, non satiabitur pecunia. Item in : Est calamitas, quam uidi sub sole, diuitias custodiri in malum possidentis eas, aput quem sunt in perniciem ipsius — sicut uenit, et nihil accipiet ex labore suo, ut uadat, in manu sua. Dixi: melior est super hunc abortus: — requies magis huic quam illi. Item in esaia propheta: Sicut qui in somnis esuriunt et manducant et, cum surrexerint, uanum est somnium eorum, et quemadmodum somniat qui sitit, tamquam bibat et surgens adhuc sitiat, anima autem
- 22.8
eius in uacuum laborauit, ita erunt diuitiae omnium gentium. Item in hieremia propheta: Qui argentum thensaurizant et aurum, in quo confidebant homines, nec est finis substantiae eorum, exterminati sunt, et in infernum descenderunt, et alii 6 in locum. eorum resurrexerunt pro eis. uiam autem domini non intellexerunt neque recordati sunt semitas eius. Item in osee propheta: Pecuniam interitus possidebit: honores eorum ex usuris et ei doloribus. Item in amos propheta: Audite igitur haec, qui opprimitis in mane pauperes, et uiolatis inopes a terra, dicentes: aperiamus thensauros, et faciamus mensuram minorem et adampliemus pondus et faciamus stateram iniquam, ut possideamus pecuniam pauperes calciamentis. Item in sophonia propheta: Disperierunt omnes qui exaltantur in argento et auro. Item in ambacum propheta:s o qui adquirit auaritiam malam domui suae! cogitasti confusionem domui tuae, peccauit anima . Item in sophonia propheta: Et effundam sanguinem
- 22.10
eorum sicut limum, et carnes eorum sicut stercus boum, et argentum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae domini. Item in ezechiel propheta: Argentum et aurum proicietur in plateis, et aurum eorum , animae eorum non fruentur, et uentres eorum non inplebuntur: quoniam tormentum iniquitatium eorum factum est. electa mundi in superbiam posuerunt, et imagines abominationum suarum fecerunt ex eis. Item in hieremia propheta: Non glorietur sapiens in sua sapientia, neque glorietur fortis in fortitudine sua, sed glorietur qui gloriatur scire et intellegere dominum et facere iustitiam et iustificationem, iudicium in medio terrae. Item in psalmo XXXVIII: Quamquam in imagine dei ambulet homo, tamen uane conturbabitur: thensaurizat et ignorat cui congregabit ea. Item in psalmo XLVIII: Ne timueris cum factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus eius: quoniam non cum morietur accipiet omnia, neque simul descendet cum eo gloria domus eius. Item in psalmo LI: Ecce homo, qui non posuit deum adiutorium suum, sed sperauit in multitudine diuitiarum suarum et praeualuit in uanitate sua. Item in
- 22.12
psalmo LXI: Nolite sperare in iniquitate, et in rapinas nolite concupiscere. diuitiae si fluant, nolite cor adponere. Item in euangelio secundum matthaeum: Nolite thensaurizare uobis thensauros super terram, ubi tinea et aerugo disperdunt et ubi fures effodiunt. sed facite uobis thensauros in caelis, ubi neque tinea, neque aerugo disperdunt, et ubi fures non furantur. ubi enim fuerit thensaurus tuus, illic erit et cor tuum. Item paulus apostolus ad timotheum I: Diuitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere, neque sperare in incertum diuitiarum, sed in deum uiuum, qui praestat nobis omnia ad fauendum in uoluntate operum bonorum. bene faciant, diuites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thensaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut adpraehendant ueram uitam. Item apostolus: Age nunc, diuites, plangite uos ululantes super miserias uestras, quae superueniunt diuitiis
- 22.14
uestris: putruerunt et tiniauerunt uestes uestrae: aurum et argentum uestrum, quod reposuistis in nouissimis diebus, aeruginauit et aerugo eorum in testimonium uobis erit et comedet carnes uestras sicut ignis.
- 23.1
XXIII. DE PAENITENTIA.
- 23.2
In regnorum III: Tu enim solus, domine, qui cadentem populum tuum israhel in conspectu inimicorum suorum erigas dextera tua. quoniam si peccauerint tibi, reuertentur iterum et confitebuntur nomini tuo, et orabunt et deprecabuntur in hac domo, et tu exaudies de caelo, et propitiaberis peccatis populi tui israhel. Item illic: Et si humiliauerit inimicus quamlibet unam ciuitatem eorum, tu aderis tuis in omnem occursum et mitigabis omnem dolorem: quoniam in omnem . orationem et deprecationem paratus es dominus: ut si conuersus fuerit homo, et cognouerit unusquisque admissa cordis
- 23.4
sui, statim ut expanderit manus suas in domum hanc, tu exaudies ex praeparata habitatione et propitiaberis et facies iustificationem secundum omnes uias rogantium te et secundum quod cognoueris cor hominis: quoniam tu solus scis corda filiorum hominum, ut timeant te omnibus diebus, quibus uixerint super terram. Item in psalmo XXXI: Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non operui. dixi: pronuntiabo aduersum me iniustitiam meam domino meo, et tu remisisti impietatem cordis mei. Item in XXIIII: Delicta iuuentutis et ignorantiae meae ne memineris. propter nomen tuum, domine, propitiaberis peccato meo: copiosum est enim. Item in psalmo L: Sacrificium deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum deus non spernet. Item in ecclesiastico: Quoniam pius et misericors dominus, et remittet in die tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in ueritate. Item illic: non egerimus, incidemus in manus domini. secundum magnitudinem eius et misericordia eius cum ipso est. Item illic: Qui diligit dominum, exorabit pro peccatis, et continebit
- 23.5
incise ab illis, et in oratione dierum exaudietur. Item illic: Paenitentibus autem dedit uiam iustitiae, et conroborauit deficientes sustinere, et destinauit illis sortem ueritatis. conuertere ad dominum et relinque peccata tua, et nimis odito exsecrationem. cognosce iustitias et iudicia domini. sta in sorte propositionis et oratione altissimi. in partem uade saeculi sancti cum iustis et dantibus confessionem. non demoreris in errore impiorum. a mortuo quasi nihil dimittitur confessioni. uiuus et sanus confiteberis et laudabis dominum, et gloriaberis in miserationibus illius. magna misericordia domini et propitiatio illius conuertentibus ad se! Item illic: Fili, peccasti, non adicias iterum, sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur. Item illic: Quasi a facie colubri fuge peccata. si accesseris ad illa, capient te quasi dentes leonis in deuorando interficientes quasi romphaea bis acuta, iniquitatium uindex, plagae illius medella non est. Item in esaia propheta: Memores estote
- 23.6
horum et ingemescite, paenitentiam habete qui erratis, conuertimini ex corde. Item illic: Sic dicit dominus sanctus israhel: cum conuersus ingemueris, tunc saluus eris et scies ubi fueris. cum confidebas in illis, uana uirtus uestra facta est. et nolebatis audire. Item illic: Domine, miserere nobis: in te enim confidimus. factum est semen nostrum in perditionem non credentium, salus autem nostra in tempore tribulationis. propter uocem timoris tui. Item illic: Ego sum qui doleo iniquitates tuas et memordi iniquitates tuas prius, ut iustificeris. Item illic: Abstine te ab iniquitate, et non timebis ea: mors non adpropriat tibi. Item illic: Quaerite dominum, et mox inueneritis eum, inuocate eum. statim uero cum adpropinquauerit uobis, relinquat impius uias suas et uir iniquus consilia sua, et conuertantur ad dominum, et misericordiam consequentur: quia relinquet multum peccata uestra. Item illic: . Cum clamare coeperis, extraham te de pressura tua. Item illic: , manus dimissae et genua dissoluta, consolamini qui pusillo animo estis, corde, ne timeatis: conuertimini, et salui eritis. Item illic: Spiritus domini
- 23.8
super me, propter quod unxit me euangelizare pauperibus, misit me sanare contritos corde, praedicare captiuis remissionem et caecis uisum restituere, uocare annum domini acceptum, diem retributionis: consolari omnes lugentes, dare eis qui lugunt sion gloriam pro cinere, unctionem laetitiae lugentibus, pro spiritu maestitiae amictum gloriae: et uocabuntur saecula iustitiae, plantatio domini in gloriam. Item in hieremia propheta: , fili reuertentes, et sanabo contritiones uestras. Item illic: Ecce ego iudico aduersus te, in eo quod dicis: non peccaui. quia contempsisti nimis iterando uias tuas, quia reppulit deus spem tuam, et non proficies in ea. Item illic: Cingite uos ciliciis et plangite et ululate: quoniam non auertit ira domini a uobis. Item illic: Ablue a malitia cor tuum, hierusalem, ut salueris. usquequo erunt in te cogitationes dolorum tuorum? Item illic: Haec dicit dominus: numquid qui cadet non resurget ? aut qui auertit se non conuertetur? quare conuertit populus iste conuersionem malignam, et tenuerunt praesumptionem suam et noluerunt conuerti? praebete ergo aurem et audite: non est homo paenitentiam agens a malitia sua, dicens: quid. feci? defecit quia currebat a cursu suo, sicut equus sudans in hinnitu suo. et asida in caelo cognouit tempus suum,
- 23.10
turtur et hirundo, cui cellae agri, custodierunt tempora. introitus sui: populus autem meus non cognouit iudicium domini sui. Item illic: Auertatur iam nunc unusquisque a uia sua mala, et meliora facite studia uestra. Item illic: Domine omnipotens, deus israhel, anima in angustia et spiritus anxius clamat ad te. audi [me], domine, quia tu deus misericors, et miserere quia peccauimus in conspectu tuo, quia tu es deus in aeternum. Item illic: Domino deo nostro iustitia, nobis autem confusio [et] faciei nostrae: quia peccauimus in conspectu domini et non credidimus ei, et non audiuimus domini dei nostri, ut ambularemus in praeceptis eius, quae dedit nobis. Et non sumus deprecati dominum, ut auerteremus unusquisque a cogitationibus cordis sui nequissimi. Peccauimus, impie gessimus, iniquitatem egimus, domine deus noster, in omnibus iustificationibus tuis.
- 23.11
Inclina, domine, aurem tuam et audi: aperi, domine, oculos tuos et uide quia non mortui qui in inferno sunt, quorum accepisti spiritum de uisceribus eorum, dabunt gloriam et iustificationem domino: sed anima anxia in statu, quod ambulat inclinatum et infirmum, et oculi deficientes et anima esuriens dabunt tibi gloriam et iustificationem, domine., Item illic: Perscrutemus uias nostras et conuertamur ad dominum: mundemus corda nostra cum manibus nostris et respiciamus ad dominum, qui habitat in caelis. Item in. propheta: Reuertere, israhel, ad dominum deum
- 23.13
tuum, quia infirmatus es per iniquitates tuas. sumite uobiscum multos et conuertimini ad dominum deum uestrum. dicite illi: potens es dimittere peccata, ut accipiatis bona. Item in iohel propheta: Et nunc sic dicit dominus deus uester: conuertimini ad me ex toto corde uestro et ex tota anima uestra in ieiunio et fletu et in planctu. et disrumpite corda uestra et non uestimenta uestra: et conuertimini ad dominum deum uestrum, quia misericors et patiens est et magnianimus et multum misericors et patiens in malignitatibus. Item in ezechiel propheta: Et iniquus si conuertat se ab omnibus iniquitatibus suis, quas fecit, et custodierit omnia mandata mea et fecerit iustitiam et misericordiam, uita uiuet et non morietur: et omnia delicta, quaecumque fecit, non erunt in memoria: in sua iustitia, quam fecit, uitam uiuet, dicit dominus. numquid enim uolo mortem iniqui, quam ut auertat se a uia sua maligna et uiuat? Item illic: Conuertimini et auertite uos ab omnibus impietatibus uestris, et non erunt uobis in poenam iniquitatis. proicite a uobis omnes impietates uestras, quas impie fecistis in me, et facite uobis cor nonum et spiritum nouum. et ut quid moriemini, domus srahel? Item in euangelio secundum matthaeum:
- 23.15
Quis ex uobis habens centum oues, cui si errauerit una, nonne relictis nonaginta et nouem in montibus ibit quaerere illam quae errauit? si contigerit, ut inueniat eam, amen dico uobis quia gaudebit super illam magis quam propter nonaginta et nouem quae non errauerunt. sic uoluntas non est patris uestri, qui est in caelis, ut pereat unus ex istis pusillis. Item in actibus apostolorum: Paenitentiam agite et conuertimini, ut deleantur peccata uestra. Item paulus apostolus ad corinthios II: Nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad paenitentiam. contristati enim estis secundum deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex uobis. nam secundum deum tristitia paenitentiam in salutem stabilem operatur. nam huius mundi tristitia mortem operatur. Item petrus apostolus in epistula II: Non tardat dominus sui promissi, sicut quidam tarditatem existimant, sed expectat propter uos nolens aliquem perdere,
- 23.17
sed expectat in paenitentiae locum reuerti. Item in apocalypsi: Et angelo laodiciae ecclesiae scribe: haec dicit ille amen, testis fidelis et uerax, principium creaturae dei: noui opera tua, quia neque frigidus neque calidus ea: frigidus esses aut calidus sed quoniam tepidus, euomam te ex ore meo. quia dicis: diues sum et locupletatus sum, et nihil opus est mihi: et nescis, quia tu es miser et miserabilis et mendicus et nudus et caecus. suadeo tibi a me emere aurum igne probatum, ut diues sis et locupleteris, et uestimenta mea alba, ut induaris, ut non appareat confusio nuditatis tuae: et collurio inungue oculos tuos, ut uideas. ego quoscumque amo arguo. et castigo. aemulare igitur et age paenitentiam- ecce sto ad ianuam et pulso. si quis audierit uocem meam et aperuerit ianuam, introibo ad illum et caenabo cum illo, et ille mecum. qui uincit, dabo illi sedare mecum in sede mea, quomodo et ego uici et sedeo cum patre meo in sede ipsius.
- 24.1
XXIIII. DE ELEMOSVNIS.
- 24.2
In psalmo CXI: , dedit pauperibus, iustitia eius manet in saeculum saeculi. Item in prouerbiis: Noli abstinere bene facere pauperi, cum quando habeat manus tua
- 24.3
. ne dicas: uade et redi, cras do, cum possis statim bene facere: non enim scis quid contingat sequenti die. Item illic: Redemptio animae hominis diuitiae ipsius. Item illic: Qui miseretur pauperem, beatus est. Item illic: Qui honorat dominum, miseretur pauperem. Item illic: Elemosynis et fide mundantur peccata: qui autem miseretur, misericordiam consequetur. Item illic: dominum qui miseretur pauperem: secundum autem datum eius retribuetur ei. Item illic: Fructus hominis elemosyna est. Item illic: Qui obdurat aures, ut non audiat infirmum, et ipse inuocabit dominum et non erit qui exaudiat eum. Item illic: Qui miseretur pauperem, ipse enutrietur: de suis enim panibus dedit pauperi. Item illic: Qui dat pauperibus, non egebit: qui autem auertit oculum suum, in
- 24.4
magna inopia erit. Item in ecclesiastico: Ignem ardentem extinguet aqua, et elemosyna resistet peccata: et deus conspector, qui reddet gratiam, meminit in posterum, et in tempore casus tui inuenies firmamentum. Item illic: Fili, elemosynam ne defraudes pauperis, et ne auertas oculum tuum ab egeno et inope: animam esurientem ne despexeris, et non protrahas datum angustati: rogationem tribulati ne abicias, et non auertas faciem tuam ab egeno, et ab inope non auertas oculum tuum propter iram: et non relinquas quaerentibus retro maledicere tibi: maledicentis enim te in amaritudine, exaudietur precatio illius: exaudiet autem qui fecit illum. declina pauperi aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde pacifica in mansuetudine. Item illic: Noli esse pusillianimis in anima tua: exorare et facere elemosynam non despicias. et pauperibus porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua. Item illic: Bene fac iusto, et inuenies retributionem magnam: et si non ab ipso, certe a domino. Item illic: Fili, bene fac tecum, si habes, et domino dignas oblationes offers. memorare quoniam mors non tardat et testamentum inferorum demonstratum est tibi: testamentum huius mundi morte moritur. ante mortem bene fac amico tuo, et secundum uires tuas
← Previous · Next → — showing 201–300 of 809
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa080a.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.