Liber qui appellatur Speculum
- 39.2
Finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. a quibus quidam aberrantes conuersi sunt in uaniloquium, uolentes esse legis doctores, non intellegentes neque quae locuntur neque de quibus adfirmant. scimus autem quoniam bona est lex, si quis eam legitime utatur: sciens hoc, quia iusto non est lex posita, sed iniustis et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, parricidiis et matricidiis, homicidiis, fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuriis, et si quid aliud sanae doctrinae aduersatur, quae est secundum euangelium gloriae beati dei, quod creditum est mihi. Et post paululum : Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et castitate. Item post paululum: Volo ergo uiros orare in omni loco, leuantes puras manus sine ira et disceptatione. similiter et mulieres in habitu ornato cum uerecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus ant auro aut margaritis uel ueste pretiosa, sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona. mulier in silentio discat cum omni subiectione. docere autem mulieri non permitto, neque dominari in uirum, sed esse in silentio. Et post aliquot uersus : Oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse, unius uxoris uirum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, non uinolentum, non percussorem, sed modestum, non litigiosum, non cupidum, suae domui bene praepositum, filios habentem subditos cum omni castitate - si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae dei diligentiam habebit ? — non neophytum, ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli. oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli. diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo uino deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura. et hi autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes. mulier. similiter pudicas, non detrahentes, sobrias; fideles in omnibus. diacones sint unius uxoris uiri, qui filiis suis bene praesunt et suis domibus. qui enim bene ministrauerint, gradum sibi bonum adquirunt et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu. Et post XII uersus: Spiritus autem manifeste dicit quia in nouissimis temporibus discedent quidam a fide,, adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognouerunt ueritatem. quia omnis creatura dei bona, et nihil abiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. sanctificatur enim per uerbum dei et orationem. haec proponens fratribus, bonus eris minister Iesu Christi, nutritus uerbis fidei et bonae doctrinae, quam adsecutus es. ineptas autem et aniles fabulas deuita. exerce te ipsum ad pietatem. nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens uitae quae nunc eat et futurae. fidelis sermo et omni acceptione dignus. in hoc enim laboramus et maledicimur, quia sperauimus in deum uiuum, qui est saluator omnium hominum, maxime fidelium. praecipe haec et doce. nemo adulescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in uerbo, in conuersatione, in caritate, in fide, in castitate. dum nemo, adtende lectioni, exhortationi, doctrinae. noli neglegere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam, cum inpositione manuum presbyterii. haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. adtende tibi et doctrinae, insta in illis hoc enim faciens et te ipsum saluum facies et eos qui te audiunt. Seniorem ne increpaueris, sed obsecra ut patrem, iuuenes ut fratres, anus ut matres, iuuenculas ut sorores in omni castitate. uiduas honora, quae uere uiduae sunt si qua autem uidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam regere et mutuam uicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram deo. quae autem uere uidua est et desolata, sperauit in deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte et die. nam quae in deliciis est, uiuens mortua est. et hoc praecipe, ut inreprehensibiles sint. si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit, et est infideli deterior. uidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius uiri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educauit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lauit, si tribulationem patientibus subministrauit, si omne opus bonum subsecuta est. adulescentiores autem uiduas deuita. cum enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere uolunt, habentes damnationem, quia primam fidem inritam fecerunt: simul autem et otiosae esse discunt, circuire domus, non solum otiosae, sed et uerbosae, loquentes quae- non oportet. nolo ergo iuniores nubere, filios. procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare aduersario maledicti gratia. iam enim quaedam conuersae sunt retro post satanan. si qua fidelis habet uiduas, subministret. illis, ut non grauetur ecclesia, ut his quae uere uiduae sunt sufficiat qui bene praesunt presbyteri, duplici honore habeantur: maxime qui laborant in uerbo et doctrina. dicit enim scriptura: non infrenabis os boui trituranti, et: dignus est operarius mercede sua. aduersus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus. peccantes coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant. testor coram deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. manus cito nemini inposueris neque communicaueris peccatis alienis. te ipsum castum custodi. noli adhuc aquam bibere, sed uino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates. quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsecuntur. similiter et facta bona manifesta sunt, et quae aliter se habent abscondi non possunt. Quicumque sunt sub iugo serui, dominos suos omni honore dignos habeant, ne nomen domini et doctrina blasphemetur. qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis seruiant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. haec doce et exhortare. si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae, superbus, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas uerborum, ex quibus oriuntur inuidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, conflictationes hominum mente corruptorum et qui priuati sunt ueritate, existimantium quaestum esse pietatem. est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. nihil intulimus in hunc mundum: haut dubium quia nec auferre quid possumus: habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus. nam qui uolunt diuites fieri, incidunt in temptationem et laqueum diaboli et desideria multa inutilia et nociua, quae mergunt homines in interitum et perditionem. radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes errauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. tu autem, o homo dei, haec fuge: sectare uero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. certa bonum certamen fidei, adprehende uitam aeternam, in qua uocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus. praecipio tibi coram deo, qui uiuificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem, ut serues mandatum sine macula, inreprehensibile, usque in aduentum domini nostri Iesu Christi. Et post paucos uersus: Diuitibus huius saeculi praecipe, non superbe sapere neque sperare in incerto diuitiarum, sed in deo, qui praestat - nobis omnia abunde ad fruendum, bene agere, diuites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant ueram uitam.s o Timothee, depositum custodi, deuitans profanas uocum nouitates et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt. gratia tecum. amen..
- 40.1
XL. DE EPISTVLA AD TIMOTHEVM SECVNDA.
- 40.2
Non enim dedit nobis deus spiritum timoris, sed uirtutis et dilectionis et sobrietatis. noli itaque erubescere testimonium domini nostri, neque me uinctum eius, sed conlabora euangelio secundum uirtutem dei. Et post paucissimos uersus: Formam habens sanorum uerborum, quae a me audisti, in fide et dilee-tioBe in Christo Iesu, bonum depositum custodi per spiritum sanctum, qui habitat in nobis. Et paulo post: Tu ergo, fili mi, confortare in gratiam, quae est in Christo Iesu: et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere. labora sicut bonus miles Christi Iesu. nemo militans deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probauit nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certauerit. laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. intellege quae dico: dabit enim tibi dominus intellectum in omnibus. memor esto Iesum Christum surrexisse a mortuis ex semine Dauid, secundum euangelium meum, in quo laboro usque ad uincula quasi male operans, sed uerbum dei non est alligatum. ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo lesu cum gloria caelesti fidelis sermo: nam si commortui sumus, et conuiuemus: si sustinebimus, et conregnabimus: si negabimus, et ille negabit nos: si non credimus, ille fidelis permanet, negare se ipsum non potest. haec commone testificans coram deo. noli uerbis contendere, in nihil utile nisi ad subuersionem audientium sollicite cura te ipsum probabilem exhibere deo, operarium inreprehensibilem, recte tractantem uerbum ueritatis. profana autem inaniloquia deuita: multum enim proficient ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit. Et post VI uersus: Cognouit dominus qui sunt eius, et: discedat ab iniquitate omnis qui inuocat nomen domini. in magna autem domo non solum sunt uasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam. si quis ergo mundauerit se ab istis, erit uas in honorem sanctificatum et utile domino, ad omne opus bonum paratum. iuuenalia autem desideria fuge: sectare uero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his qui inuocant dominum de corde puro. stultas autem et sine disciplina quaestiones deuita, sciens quod generant lites. seruum autem domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt: ne quando det illis deus paenitentiam ad agnoscendam ueritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captiui tenentur ad ipsius uoluntatem. Hoc autem scito, quod in nouissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non oboedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, inmites, sine benignitate, proditores, proterui, tumidi, uoluptatum amatores magis quam dei, habentes speciem quidem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes: et hos deuita. ex his enim sunt qui penetrant domos et captiuas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur a uariis desideriis, semper discentes et numquam ad scientiam ueritatis peruenientes. Et post VIII uersus: Tu autem adsecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum,. fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconio, Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus me eripuit dominus. et omnes qui uolunt pie uiuere in Christo Iesu persecutiones patiuntur. mali autem homines et seductores proficient in peius, errantes et in errorem mittentes. tu uero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi, sciens a quo didiceris. et quoniam . ab infantia sacras litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu. omnis scriptura diuinitus inspirata est utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia: ut perfectus sit homo dei, ad omne opus bonum instructus. Testificor coram deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est. uiuos et mortuos, et aduentum ipsius et regnum eius: praedica uerbum, insta oportune, inportune: argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coaceruabunt sibi magistros, prurientes auribus, et a ueritate quidem auditum auertent, ad fabulas autem conuertentur. tu uero uigila, in omnibus labora, opus fac euangelistae, ministerium tuum imple. ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat. bonum certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui: in reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi dominus in illa die iustus iudex, non solum autem mihi, sed et his qui diligunt. aduentum eius.
- 41.1
XLI. DE EPISTVLA AD TITVM.
- 41.2
Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea\' quae desunt corrigas et constituas per ciuitates presbyteros, sicut ego tibi disposui, si quis sine crimine est, unius uxoris uir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. oportet enim episcopum sine crimine esse sicut dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non uinolentum, non percussorem, non turpilucrum: sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere. Et post paucos uersus: Quam ob causam increpa illos. dure, ut sani sint in fide, non adtendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum auersantium se a ueritate. omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum : sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia. confitentur de nosse deum, factis autem negant, cum sint abominati et incredibiles, . et ad omne opus bonum reprobi. Tu autem loquere quae decet sanam doctrinam. senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani fide, dilectione, patientia. anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non uino multo seruientes, bene docentes, ut prudentiam doceant adulescentulas, ut uiros suos ament, filios diligant, prudentes, castas, domus curam habentes, benignas, subditas uiris suis, ut non blasphemetur uerbum dei. iuuenes similiter hortare, ut sobrii sint. in . omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina integritate, grauitate: uerbum sanum inreprehensibile : ut is qui ex aduerso est uereatur nihil habens malum dicere de nobis. seruos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, non fraudantes, sed in omnibus fidem. bonam ostendentes, ut doctrinam saluatoris nostri dei ornent in omnibus. apparuit enim gratia dei saluatoris omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes inpietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie uiuamus in hoc saeculo, expectantes beatam spem et aduentum gloriae magni dei et saluatoris nostri Iesu Christi, qui dedit semet ipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et emundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio. nemo te contemnat. Admone illos, principibus et potestatibus subditos esse, dicto oboedire, ad omne opus bonum paratos esse, neminem blasphemare, non litigiosos esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. Et post paucos uersus: Fidelis sermo est, et de his uolo te confirmare, ut curent bonis operibus praeesse qui credunt deo. haec sunt bona et utilia hominibus. stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis deuita: sunt enim inutiles et uanae. haereticum hominem post unam et secundam correptionem deuita, sciens quia subuersus est qui eiusmodi est et \'delinquit proprio iudicio condemnatus.
- 42.1
XLII. DE EPISTVLA AD PHILEMONEM.
- 42.2
Gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua, quia uiscera sanctorum requieuerunt per te, frater. Et paulo post: Quem ego uolueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in uinculis euangelii: sine consilio autem tuo nihil uolui facere, uti ne uelut ex necessitate bonum tuum esset, sed uoluntarium.
- 43.1
XLIII. DE EPISTVLA AD HEBRAEOS.
- 43.2
Videte, fratres, ne forte sit in aliquo uestrum cor malum incredulitatis discedendi a deo uiuo: sed adhortamini nosmet ipsos per singulos dies, donec \'hodie\' cognominatur, ut non obduretur quis ex uobis fallacia peccati. participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae eius usque ad finem firmum retineamus. dum dicitur: hodie si uocem eius audieritis, nolite obdurare corda uestra quemadmodum in exacerbatione. Et post paucos uersus: Timeamus ergo, ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur ex nobis aliquis deesse. etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his qui audierunt. Et alio loco: Habentes ergo pontificem magnum, qui penetrauit caelos, Iesum filium dei, teneamus confessionem. Et post IIII uersus: Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur et gratiam inueniamus in auxilio oportuno. Et paulo post: Non enim iniustus deus, ut obliuiscatur operis uestri et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis. cupimus autem unumquemque uestrum eandem ostendere sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem, ut non segnes efficiamini, uerum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones. Et post VII uersus: Homines enim per maiorem sui iurant, et omnis controuersiae eorum finis ad confirmationem eorum est iuramentum. Et post aliquantum: Teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem — fidelis enim est qui repromisit — et consideremus inuicem in prouocatione caritatis et bonorum operum: non deserentes collectionem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto uideritis adpropinquantem diem. uoluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam ueritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia. terribilis quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio, quae consumptura est aduersarios. inritam quis faciens legem Moysi sine ulla miseratione duobus uel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri subplicia, qui filium dei conculcauerit et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? scimus enim qui dixit: mihi uindictam et ego reddam, et iterum: quia iudicabit dominus populum suum. horrendum est incidere in manus dei uiuentis. rememoramini autem pristinos dies, in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum. et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conuersantium effecti. nam et uinctis conpassi estis, et rapinam bonorum uestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes uos habere meliorem et manentem substantiam. nolite itaque amittere confidentiam uestram, quae magnam habet remunerationem. patientia enim uobis necessaria est, ut uoluntatem dei facientes reportetis promissionem. adhuc enim modicum quantulum qui uenturus est ueniet et non tardabit: iustus autem meus ex fide uiuet: quod si subtraxerit se, non placebit animae meae. Et aliquanto post: Ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum: qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis dei sedet. recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus aduersus semet ipsos contradictionem, uti ne fatigemini animis uestris deficientes. nondum usque ad sanguinem restitistis aduersum peccatum repugnantes: et obliti estis consolationis, quae nobis tamquam filiis loquitur dicens: fili mi, noli neglegere disciplinam domini neque fatigeris, dum ab eo argueris. quem enim diligit dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit. in disciplina perseuerate: tamquam filiis nobis offert deus. quis enim filius quem non corripit pater? quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulteri et non filii estis. deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et uerebamur: non multo magis obtemperabimus patri spirituum et uiuemus? et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum uoluntatem suam erudiebant nos, hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius. omnis autem disciplina in praesenti quidem uidetur non esse gaudii, sed maeroris, postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae. propter quod remissas manus et soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus uestris, ut non claudicans erret, magis autem sanetur. pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo uidebit deum. contemplantes ne quis desit gratiae dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi: ne quis fornicator aut profanus ut Esau, qui propter unam escam uendidit primogenita sua. Et alio loco: Caritas fraternitatis maneat. et hospitalitatem nolite obliuisci. per hanc latuerunt quidam, angelis hospitio receptis. mementote uinctorum tamquam simul uincti, et laborantium tamquam et ipsi in corpore manentes. honorabile conubium in omnibus et thorus inmaculatus: fornicatores enim et adulteros iudicabit deus. sint mores sine auaritia, contenti praesentibus. ipse enim dixit: non te deseram neque derelinquam: ita ut confidenter dicamus: dominus mihi adiutor est, non timebo, quid faciat mihi homo. mementote praepositorum uestrorum, qui uobis locuti sunt uerbum dei: quorum intuentes exitum conuersationis imitamini fidem. Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula. doctrinis uariis et peregrinis nolite abduci. optimum est gratia stabiliri cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus. habemus altare, de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deseruiunt. quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est exeamus igitur ad eum extra castra, inproperium -eius portantes. non enim habemus hic manentem oiuitatem,$ed futuram inquirimus. per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius. beneficentiae -autem et communicationis nolite obliuisci: talibus enim hostiis promeretur deus. oboedite praepositis uestris et subiacete eis: ipsi enim peruigilant, quasi rationem pro anima..bas uestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes: hoc enim non expedit uobis. orate pro nobis. confidimus enim, quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene uolentes conuersari.
- 44.1
XLIIII. DE EPISTVLA PETRI PRIMA.
- 44.2
Modicum nunc si oporteat contristari in uariis temptationibus, ut probatum uestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem. Et alio loco: Propter quod succincti lumbos mentis uestrae, sobrii perfecte sperate in eam quae offertur uobis gratiam in reuelatione Iesu Christi: quasi filii oboedientiae, non configurati prioribus ignorantiae uestrae desideriis, sed secundum eum qui uocauit uos sanctum et ipsi sancti in omni conuersatione sitis, quoniam scriptum est: sancti eritis, quoniam et ego sanctus sum. et si patrem inuocatis eum qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus uestri tempore conuersamini. Et post aliquot uersus: Animas uestras castificantes in oboedientia caritatis, in fraternitatis amore simplici, ex corde inuicem diligite adtentius: renati. Et post paucos uersus: Deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationem et inuidias et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes, rationabiles sine dolo lac concupiscite. Et post paucos uersus: Carissimi, obsecr.o [uos] tamquam aduenas et peregrinos abstinere uos a carnalibus desideriis, quae militant aduersus animam. conuersationem uestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detractant de uobis tamquam de malefactoribus, uos ex bonis operibus considerantes glorificent deum nostrum in die uisitationis. subiecti estote omni humanae ordinationi propter deum, siue regi quasi praecellenti, siue ducibus tamquam ab eo missis ad uindictam malefactorum, laudem uero bonorum — quia sic est uoluntas dei, ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam —, quasi liberi, et non quasi uelamen habentes malitiae libertatem, sed sicut serui dei. omnes honorate, fraternitatem diligite, deum timete, regem autem honorificate. serui, subditi cum omni timore dominis uestris, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. haec est enim gratia, si propter conscientiam dei sustinet quis tristitias, patiens iniuste. quae enim gloria est, si peccantes punimini et suffertis? sed si bene facientes patimini et patientes sustinetis, haec gratia apud deum. in hoc enim uocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, relinquens uobis exemplum, ut sequamini uestigia eius. Et alio loco: Similiter mulieres subditae sint suis uiris, ut et si qui non credunt uerbo, per mulierum conuersationem sine uerbo lucri fiant, considerantes in timore castam conuersationem uestram. quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti uestimentorum cultus: sed qui absconditus est cordis homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, quod est in conspectu dei locuplex. sic enim aliquando et mulieres sanctae sperantes in deo ornabant se, subiectae propriis uiris, sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum uocans: cuius estis filiae bene facientes et non timentes ullam perturbationem. uiri similiter, cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori uaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae uitae, ut ne inpediantur orationes uestrae. in fide autem omnes unianimes, conpatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles, non reddentes malum pro malo uel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc uocati estis, ut benedictionem hereditate possideatis. qui enim uult uitam diligere et uidere dies bonos, coerceat linguam a malo et labia ne loquantur dolum. declinet autem a malo et faciat bonum, inquirat pacem et sequatur eam: quia oculi domini super iustos et aures eius in preces eorum, uultus autem domini super facientes mala. et quis uobis noceat, si boni aemulatores fueritis? sed si quid patimini propter iustitiam, beati. timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini. dominum autem Christum sanctificate in cordibus uestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti uos rationem de ea quae in uobis est spe: sed cum modestia et timore, conscientiam habentes bonam, ut in eo quod detrahunt uobis, confundantur qui calumniantur uestram bonam in Christo conuersationem. melius est enim benefacientes, si uelit uoluntas dei, pati quam malefacientes. Et post aliquot uersus : Christo igitur passo in carne et uos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est carne desiit a peccatis, ut iam non hominum desideriis, sed uoluntate dei quod reliquum est in carne uiuat temporis. sufficit enim praeteritum tempus ad uoluntatem gentium consummandam, qui ambulauerunt in luxuriis, desideriis, uinolentiis, comissationibus, potationibus et inlicitis idolorum cultibus. Et post paucos uersus : Estote itaque prudentes et uigilate in orationibus, ante omnia mutuam in uosmet ipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum, hospitales inuicem sine murmuratione, unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes łsicut boni dispensatores multiformis gratiae dei. si quis loquitur, quasi sermones dei: si quis ministrat, tamquam ex uirtute, quam administrat deus, ut in omnibus honorificetur deus per Iesum Christum, cui est gloria et imperium in saecula. carissimi, nolite mirari in feruore, qui ad temptationem uobis fit: nolite pauere quasi noui aliquid uobis contingat, sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in reuelatione gloriae eius gaudeatis exultantes. si exprobramini in nomine Christi, beati: quoniam gloriae et uirtutis dei spiritus super uos requiescit: ab illis blasphematur, a uobis autem honorificatur. nemo autem uestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor: si autem ut Christianus, non erubescat, glorificet autem deum in isto nomine. quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo dei. si autem primum a nobis, qui finis eorum qui non credunt dei euangelio? et si iustus uix saluabitur, impius et peccator ubi apparebit? itaque et . hi qui patiuntur secundum uoluntatem dei, fideli creatori commendant animas suas in benefactis. Seniores ergo qui in uobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum, qui et eius quae in futuro reuelanda est gloriae communicator, pascite qui est in uobis gregem dei, prouidentes non coactos, sed spontanee secundum deum, neque turpis lucri gratia, sed uoluntarie, neque dominantes in cleris, sed formae facti gregis ex animo. et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis inmarcescibilem gloriae coronam. similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. omnes autem inuicem humilitatem insinuate, quia deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. humiliamini igitur sub potenti manu dei, ut uos exaltet in tempore uisitationis, omnem sollicitudinem uestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de uobis. sobrii estote, uigilate: quia aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem deuoret. cui resistite fortes in fide, scientes eadem passionum ei quae in mundo est uestrae fraternitati fieri. deus autem omnis gratiae, qui uocauit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabit ipsi imperium in saecula saeculorum. amen.
- 45.1
XLV. DE EPISTVLA EIVSDEM SECVNDA.
- 45.2
Per quae maxima nobis et pretiosa promissa donauit, ut per haec efficiamini diuinae consortes naturae, fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem. uos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide uestra uirtutem, in uirtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. haec enim nobis cum adsint et superent, non uacuos nec sine fructu uos constituent in domini nostri Iesu Christi cognitionem. cui enim nen praesto sunt, caecus est et manu temptans, obliuionem accipiens purgationis ueterum suorum delictorum. quapropter, fratres, magis satagite, ut per bona opera certam uestram uocationem et electionem faciatis. haec enim facientes non peccabitis aliquando. Et post paululum : Sicut et in nobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem. et multi sequentur eorum luxurias, per quos uia ueritatis blasphemabitur et in auaritia fictis uerbis de nobis negotiabuntur. quibus iudicium iam olim non cessat, perditio eorum non dormitat. Et alio loco: Nouit dominus pios eripere de temptatione, iniquos uero in die iudicii cruciandos reseruare. magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt. audaces, sibi placentes, sectas non metuunt, blasphemantes, ubi angeli, fortitudine et uirtute cum sint maiores, non portant aduersum se execrabile iudicium. hi uero uelut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptionesua et peribunt, percipientes mercedem iniustitiae, uoluntatem existimantes diei delicias, coinquinationes et maculae deliciis affluentes, in conuiuiis suis luxuriantes uobiscum, oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti, pellicentes animas instabiles, cor exercitatum auaritiae habentes, maledictionis filii, derelinquentes rectam uiam errauerunt Et post paucos uersus : Superbiam enim uanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt, qui in errore conuersantur, libertatem illis promittentes, cum ipsi serui sint corruptionis: a quo enim quis superatus est, huius et seruus est si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione domini nostri et saluatoris Iesu Christi his rursum inpliciti superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. melius enim erat illis non cognoscere uiam iustitiae quam post agnitionem retrorsum conuerti ab eo quod illis traditum est sancto mandato. contigit enim illis illud ueri prouerbii: canis reuersus ad suum uomitum, et: sus lota in uolutabro luti. Et post aliquantum: Cum haec omnia dissoluenda sint, quales oportet esse uos in sanctis conuersationibus et pietatibus, expectantes et properantes in aduentum diei dei. Et paulo post: Carissimi, haec expectantes satagite inmaculati et inuiolati inueniri in pace, et domini nostri longanimitatem salutem arbitramini. Et alio loco: Vos igitur, fratres, praescientes custodite, ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate. crescite uero in gratia et in cognitione domini nostri et saluatoris Iesu Christi. ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis. amen.
- 46.1
XLVI. DE EPISTVLA IACOBI.
- 46.2
Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in temptationibus uariis incideritis, scientes. quod probatio fidei uestrae patientiam operatur. patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. si quis autem uestrum indiget sapientiam, postulet a deo, qui dat omnibus affluenter et non inproperat, et dabitur ei. postulet autem in fide, nihil haesitans: qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a uento mouetur et circumfertur. non enim aestimet homo ille quod accipiat aliquid a domino, uir duplex animo inconstans in omnibus uiis suis. glorietur autem frater humilis in exaltatione sua, diues autem in humilitate sua, quoniam sicut flos faeni transiet. exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum, et flos eius decidit et decor uultus eius deperiit: ita et diues in itineribus suis marcescet. beatus uir, qui suffert temptationem, quia cum probatus fuerit, accipiet coronam uitae, quam repromisit deus diligentibus se. Et post paululum: Nolite itaque errare, fratres dilectissimi. omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum. Et post paucos uersus: Scitis, fratres mei dilecti: sit autem omnis homo uelox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iracundiam. ira enim iustitiam dei non operatur. propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum uerbum, quod potest saluare animas uestras. estote autem factores uerbi, et non auditores tantum fallentes uosmet ipsos. quia si quis auditor est uerbi et non factor, hic conparabitur uiro consideranti uultum natiuitatis suae in speculo: considerauit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis et permanserit, non auditor obliuiosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius uana est religio. religio munda et inmaculata apud f deum et patrem haec est: uisitare pupillos et uiduas in tribulatione eorum, inmaculatum se custodire ab hoc saeculo. Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem domini nostri Iesu Christi gloriae. Et post aliquot uersus: Audite, fratres mei dilectissimi: nonne deus elegit pauperes in hoc mundo diuites in fide et heredes regni quod repromisit dens diligentibus se ? uos autem exhonorastis pauperem. nonne diuites per potentiam opprimunt nos, et ipsi trahunt uos ad iudicia? nonne. ipsi blasphemant bonum nomen, quod inuocatum est super uos? si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas: diliges proximum tuum sicut te ipsum, bene facitis. si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. Et post paucos uersus : Iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. superexaltat autem misericordia iudicio. Et post aliquantum : Nolite plures magistri effici, fratres mei, scientes quoniam maius iudicium sumitis. in multis enim offendimus omnes. si quis in uerbo non offendit, hic perfectus est uir, potest etiam freno circumducere totum corpus. Et alio-loco: Linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum . malum, plena ueneno mortifero. in ipsa benedicimus deum et patrem, et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem - dei facti sunt. ex ipso ore procedit benedictio maledietio. non oportet, fratres mei, haec ita fieri. Et post paucos uersus: Quis sapiens et disciplinatus inter nos? ostendat ex bona conuersatione operationem suam in mansuetudine sapientiae. quod si zelum amerum habetis et contentiones in cordibus uestris, nolite gloriari et mendaces esse aduersus ueritatem. non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus prauum. quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non diiudicans, sine simulatione. fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem. Vnde bella et lites in uobis? nonne hinc, ex concupiscentiis uestris, quae militant in membris uestris ? Item post paucos uersus : Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis uestris insumatis. adulteri, . nescitis quia amicitia huius mundi inimica est dei? quicumque ergo uoluerit amicus esse saeculi huius, inimicus dei constituitur. Et paulo . post: Propter quod dicit: deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. subditi igitur estote deo: resistite autem diabolo, et fugiet a uobis. adpropiate deo, et adpropinquabit uobis. emundate manus, peccatores, et purificate corda, duplices animo. miseri estote et lugete. plorate: risus uester I in luctum conuertatur et gaudium in maerorem. humiliamini in conspectu domini, et exaltabit uos. nolite detrahere de alterutro, fratres. Et post paucos uersus: Vnus est legislator et iudex, qui potest perdere et liberare. tu autem quis es, qui iudicas proximum? ecce nunc qui dicitis: hodie aut crastino ibimus in illam ciuitatem, et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus — qui ignoratis, quid erit in crastinum: quae enim est uita uestra? uapor est ad modicum parens, deinde exterminatur — pro eo ut dicatis: si dominus uoluerit et si uixerimus, faciemus hoc aut illud. nunc autem exultatis in superbiis uestris: omnis exultatio talis maligna est. scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi. Age nunc, diuites, plorate ululantes in miseriis quae aduenient uobis. diuitiae uestrae putrefactae sunt, et uestimenta uestra a tineis comesta sunt. aurum et argentum uestrum aeruginauit, et aerugo eorum in testimonium uobis erit, et manducabit carnes uestras sicut ignis. thesaurizastis in nouissimis diebus. ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones uestras, qui fraudati sunt a uobis, clamant, et clamor ipsorum in aures domini sabaoth introiuit. epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda uestra in die occisionis. adduxistis, occidistis iustum: non resistit uobis. patientes igitur estote, fratres, usque ad aduentum domini. Et paulo post: Patietites estote et uos, confirmate corda uestra, quoniam aduentus domini adpropinquabit. nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non iudicemini. Et alio loco: Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare, neque per caelum, neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum: sit autem uestrum: est est, non non, ut non sub iudicio decidatis. tristatur aliquis uestrum? oret aequo animo et psallat. infirmatur quis in uobis? inducat presbyteros ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo \'in nomine domini: et oratio fidei saluabit infirmum, et adleuabit eum dominus, et si in peccatis sit, dimittentur ei. confitemini ergo alterutrum peccata uestra et orate pro inuicem, ut saluemini. multum ėnim ualet de[recatio iusti adsidua. Et post aliquot uersus: Fratres mei, si quis ex uobis errauerit a ueritate et conuerterit quis eum, scire debet quoniam qui conuerti fecerit peccatorem ab errore uiae suae saluabit animam eius a morte, et operit multitudinem peccatorum.
- 47.1
XLVII. DE EPISТVLA IOHANNIS PRIMA.
- 47.2
Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulemus, mentimur et non faciemus ueritatem: si autem in luce ambulemus, sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad inuicem et sanguis Iesu Christi, filii eius, mundat nos ab omni peccato. si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et ueritas in nobis non est. si confiteamur peccata nostra, fidelis est, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate. si dixerimus quoniam non peccauimus, mendacem faciemus eum et uerbum eius non est in nobis. Filioli, haec scribo, ut non peccetis: sed et si quis peccauerit, aduocatum habemus apud patrem Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius* mundi. et in hoc scimus quoniam cognouimus eum, si mandata eius obseruemus. qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit, mendax est: in hoc ueritas non est. qui autem seruat uerbum eius, uere in hoc caritas dei perfecta est. in hoc scimus quoniam in ipso sumus. qui dicit se in ipso manere, debet sicut ille ambulauit et ipse ambulare. Et post aliquot uersus: Qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. qui diligit fratrem suum, in lumine manet et scandalum in eo non est. qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat, quoniam tenebrae obcaecauerunt oculos eius. Et paulo post: Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt: quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia uitae, quae non est ex patre, sed ex mundo est. et mundus transit et concupiscentia eius, qui autem facit uoluntatem dei, manet in aeternum. Et alio loco: Omne mendacium ex ueritate non est. Et post paululum: Carissimi, nunc filii dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. scimus quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se, sicut ille sanctus est. omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit, et peccatum est iniquitas. et scimus quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est. omnis qui in eo manet non peccat: omnis qui peccat non uidit eum, nec cognouit eum. filioli, nemo uos seducat. qui facit iustitiam, iustus est, sicut et ille iustus est. qui facit peccatum, ex diabolo est, quoniam ab initio diabolus peccat. in hoc apparuit filius dei, ut dissoluat opera diaboli. omnis qui natus est ex deo peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex deo natus est. in hoc manifesti sunt filii dei et filii diaboli. omnis qui non est iustus non est de deo, et qui non diligit fratrem suum: quoniam haec est adnuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligamus alterutrum. Et post paucos uersus: Nolite mirari, fratres, si odit uos mundus. nos scimus quoniam translati sumus de morte in uitam, quoniam diligimus fratres: qui non diligit, manet in morte. omnis qui odit fratrem suum homicida est, et scitis quoniam omnis homicida non habet uitam aeternam in se manentem. in hoc cogonouimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere. qui habuerit substantiam mundi et uiderit fratrem suum necesse habere et clauserit uiscera sua ab eo, quomodo caritas dei manet in eo? filioli mei, non diligamus uerbo nec lingua, sed opere et ueritate. in hoc cognoscimus quoniam ex ueritate sumus, et in conspectu eius suademus corda nostra: quoniam, si reprehenderit nos cor, maior est deus corde nostro et nouit omnia. carissimi, si cor non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad deum, et quicquid petierimus percipiemus ab eo, quoniam mandata eius custodimus et ea quae placita sunt coram eo facimus. et hoc est mandatum eius, ut credamus in nomine filii eius Iesu\' Christi et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. et qui seruat mandata eius in illo manet, et ipse in eo. et in hoc scimus quoniam manet in nobis de spiritu quem nobis dedit. Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex deo sunt: quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum. in hoc cognoscitur spiritus dei: omnis spiritus, qui confitetur legum Christum in carne uenisse, ex deo est, et omnis spiritus, qui soluit Iesum, ex deo non est: et hoc est antichristi, quod audistis quoniam uenit, et nunc iam in mundo est. uos ex deo estis, filioli, et uicistis eos, quoniam maior qui in nobis est quam qui in mundo. ipsi de mundo sunt: ideo de mundo locuntur, et mundus eos audit. nos ex deo sumus: qui nouit deum, audit nos: qui non est ex deo, non audit nos. in hoc cognoscimus spiritum ueritatis et spiritum erroris. carissimi, diligamus inuicem, quoniam caritas ex deo est, et omnis qui diligit ex deo natus est et cognoscit deum. qui non diligit, non nouit deum, quoniam deus caritas est. Et paulo post: Carissimi, si sic deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. deum nemo uidit umquam. si diligamus inuicem, deus in nobis manet, et caritas eius in nobis perfecta est. Item paulo post: Quisquis confessus fuerit quoniam Iesus est filius dei, deus in eo manet et ipse in deo. et nos . cognouimus et credimus caritati, quam habet deus nobis. deus cantas est, et* qui manet in caritate, in deo I manet et deus in eo. in hoc perfecta est caritas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii: quoniam sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. timor non ille in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem: quoniam timor - poenam habet, qui autem timet, non est perfectus in caritate. nos ergo diligamus deum, quoniam prior deus dilexit nos. si quia dixerit quoniam diligo deum, et fratrem suum odit, mendax est. qui enim non diligit fratrem suum, quem uidet, deum, quem non uidet, quomodo potest diligere? et hoc mandatum habemus ab eo, ut qui diligit deum, diligat et. fratrem suum. Omnis credit quoniam Iesus est Christa» ex deo natus est, et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo. in hoc cognouimus quoniam diligimus natos dei, cum deum diligamus et mandata eius faciamus. haec est enim caritas dei, ut mandata eius custodiamus: et mandata eius grauia non sunt quoniam omne quod natum est ex deo uincit mundum. Et post paululum: Haec est enim fiducia, quam habemus ad eum, quia quodcumque petierimus secundum uoluntatem eius audit nos: et scimus quoniam audit nos. Et post III uersus: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei uitam, peccantibus non ad mortem. est peccatum ad mortem: non pro illo dico, ut roget. omnis iniquitas peccatum est, et est peccatum non ad mortem. scimus quoniam omnis qui natus est ex deo non peccat, sed generatio dei conseruat eum, et malignus non tangit eum. Et alio loco: Filioli, custodite uos a simulacris.
- 48.1
XLVIII. DE EPISTVLA EIVSDEM SECVNDA.
- 48.2
Non tamquam mandatum nouum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum. et haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius. hoc mandatum est, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis. Et post uersus paucos: Omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi deum non habet: qui permanet in doctrina. hic et filium et patrem habet. si quis uenit ad uos et hanc doctrinam non adfert, nolite recipere eum in domum, nec haue ei dixeritis. qui enim dicit illi haue, communicat operibus eius «nalignis.
- 49.1
XLVIIII. DE EPISTVLA EIVSDEM TERTIA.
- 49.2
Carissime, fideliter facis quicquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae: quos bene facies deducens digne deo. pro nomine enim profecti sunt nihil accipientes a gentibus. nos ergo debemus suscipere huiusmodi, ut cooperatores simus ueritatis. Et post paululum: Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. qui bene facit, ei deo est: qui male facit, non uidit deum.
- 50.1
L. DE EPISTVLA IVDAE.
- 50.2
Subintroierunt enim quidam homines, qui olim praescripti sunt in hoc iudicium, impii, dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum dominatorem et dominum nostrum legum negantes. Et paulo post: Hi sunt in epulis suis maculae, conuiuantes sine timore, semet ipsos pascentes. Et alio loco: Hi sunt murmuratores querellosi, secundum desideria sua ambulantes, et os illorum loquitur blasphemiam. uos autem, carissimi, memores estote uerborum quae dicta sunt ab apostolis domini nostri Iesu Christi, qui dicebant uobis, quoniam nouissimo tempore uenient inlusores, secundum sua desideria ambulantes inpietatum. hi sunt qui se segregant, animales., spiritum non habentes. uos autem, carissimi, superaedificantes uosmet ipsos sanctissimae uestrae fidei, in spiritu sancto orantes, , ipsos uos in dilectione dei seruate. et hos quidem arguite iudicatos, illos uero saluate de igne rapientes, illis autem miseremini in timore, odientes et eam quae carnis est maculatam tunicam.
- 51.1
LI. DE LIBRO CVIVS NOMEN EST APOCALVPSIS IOHANNIS.
- 51.2
Si homines, immo quia homines intelleguntur moneri, cum angeli monentur, in omnibus eisdem praeceptis discimus falsos fratres per patientiam sustinendos propter nomen dei, et per paenitentiam ad prima bona opera redeundum, et usque ad mortem persecutiones pro fide tolerandas, et in caritate feruendum. circa finem autem libri, cum de sancta ciuitate loqueretur: Nec intrabit, inquit, in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium. Et alibi: Beati qui lauant stolas suas, ut sit potestas eorum in ligno uitae et portis intrent ciuitatem. foris canes et uenefici et inpudici et homicidae et idolis seruientes et omnis qui amat et facit mendacium. ego Iesus misi angelum meum testificari uobis.
← Previous — showing 101–125 of 125
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa080.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.