Locutiones in Heptateuchum
- 7.29.1
Et dixit ad eum Gedeon: in me, domine mi: subintellegitur "intende", hoc est: in me intende . et est ista locutio scripturis familiarissima.
- 7.30.1
Et si est dominus nobiscum, et ut quid inuenerunt nos omnia mala ista? plus habet coniunctionem et, sicut solet loqui scriptura: quae si detrahatur, plena sententia est: et si est dominus nobiscum, ut quid inuenerunt nos omnia mala ista? quamuis et superior coniunctio possit salua sententia detrahi, ut, cum dixisset: in me, domine mi, deinde subsequeretur: si est dominus nobiscum, ut quid inuenerunt nos omnia mala ista? magis enim hoc exigit nostrae locutionis consuetudo.
- 7.31.1
Et uitulum annorum septem. hic manifestum est quomodo uitulos appellet scriptura; bos enim annorum septem secundum consuetudinem locutionis nostrae non est utique uitulus. secundum hanc ergo locutionem dictum est de Samegar, quod occiderit sescentos uiros praeter uitulos boum, hoc est praeter boues.
- 7.32.1
Et cecinit in cornea: subauditur !tuba\'": graecus enim non habet „tuba", sed tantum cornea.
- 7.33.1
Camelis eorum non erat numerus. sed erant sicut arena quae est ad labium maris. in multitudinem constat dictum. haec autem translatio. ubi labium maris posuit pro "litore", assidua est in scripturis, sed rara est in latinis codicibus, quia plerique litus interpretati sunt magis quid significaret labium uolentes ponere quam ipsum labium. nam litus si uellent Septuaginta interpretes dicere, non deesset linguae graecae quod diceret.
- 7.34.1
Et diuisit trecentos uiros per tria principia; pro partibus principia posuit.
- 7.35.1
Et dixerunt ad Gedeon uir Ephraem: id est uiri de tribu Ephraem.,
- 7.36.1
Quid uerbum hoc fecisti nobis, ut non uocares nos cum exires pugnare in Madian? uerbum pro facto posuit.
- 7.37.1
Et dederunt septuaginta argenti: subauditur "pondo" uel tale aliquid: interpretatio ex hebraeo "septuaginta pondo" habet.
- 7.38.1
Et conduxit in ipsis Abimelech uiros: in ipsis dixit pro "ex ipsis" id est ex argenti pondo septuaginta conduxit uiros.
- 7.39.1
Uiros inanes et perturbatos . inanes posuit pro leuibus, quibus sunt contrarii graues: unde dicitur: in populo graui laudabo te.
- 7.40.1
Et intrauit in domum patris sui in Ephratha et interfecit frates suos filios Ierobaal septuaginta uiros super lapidem unum . quia iam superius septuaginta dixerat filios Ierobaal, id est Gedeon, et nunc eos septuaginta dicit occisos. quamuis minus occisi fuerint duo; id est ipse qui occidit et Ioatham iunior qui latuit, de quo adiungens dicit: et remansit Ioatham filius Ierobaal iunior, quoniam abscondit se.ac per hoc uniuersum numerum posuit pro paene uniuerso.
- 7.41.1
Et spreuerunt uiri Sicimorum in domo Abimelech . non dixit: spreuerunt domum Abimelech.
- 7.42.1
Et insidiati sunt super Sicimam quattuor principia: id est quattuor partes. iam istam locutionem etiam superius notauimus.
- 7.43.1
Et accepit populum et diuisit eum in tria principia: accepit dixit de illo populo, qui cum illo erat; et hic tria principia pro tribus partibus posuit.
- 7.44.1
Et abierunt uir in locum suum: id est unusquisque.
- 7.45.1
Et eris nobis in caput omnibus habitantibus Galaad: non dixit "eris nobis caput"; sic enim solet loqui scriptura. unde est: esto mihi in deum protectorem et in domum refugii et multa huius modi.
- 7.46.1
Et haec unica ei, et non est ei praeter ipsam filius aut filia: hoc est, quod dictum est "unica ei"; sed propter adfectum repetita sententia est.
- 7.47.1
Et non est ei praeter ipsam filius aut filia: non est ei pro "non erat ei" dictum est; praeterita quippe narrantur.
- 7.48.1
Et uxor eius sterilis et non pariebat: cum potuisset sufficere quod dictum est: sterilis.
- 7.49.1
Et precatus est Manoe dominum et dixit: in me, domine, homo dei, quem misisti, ueniat nunc iterum ad nos: in me ita dictum est, ut subaudiatur "intende" .
- 7.50.1
Et percussit eos tibiam super femus . haec locutio inusitata est, tamen locutio est, non aliquis in corpore uulneris locus, sicut in Quaestionibus exposui; hoc est: percussit eos ad admirationem, ad stuporem.
- 7.51.1
Et dixerunt uir Iuda: quare ascendistis super nos: singularem posuit pro plurali; dixerunt enim uiri Iuda. non unus uir.
- 7.52.1
Ne forte occurratis in me uos: pro eo, quod est: occidatis me . et haec locutio in Quaestionibus exposita est.
- 7.53.1
Et reduxerunt eum de petra, et uenit usque ad Maxillam: locus est sic appellatus postea ex eo facto, quod ibi gessit ipse Samson. quando maxilla asini pugnans mille prostrauit. hoc ergo per prolepsin dictum est, quia post illa omnia gesta haec historia conscripta est.
- 7.54.1
Sicut stuppa cum olefecerit ignem: metaphora ab animali ad inanimale: non enim stuppa sensum habet olfactus sed ita dictum est, ac si diceretur: cum ignem senserit. quamuis et hoc quod dixi "senserit" ad eandem metaphoram pertineat; sed ad celeritatem intellegendam pertinet quod dictum est: olefecerit.
- 7.55.1
Et extendit manum suam et accepit eam: et si non diceret: extendit manum suam, utique extenta manu acceptam intellegeremus.
- 7.56.1
Et nuntiatum est Gazaeis dicentes: non ait: nuntiarunt dicentes, aut: nuntiatum et a dicentibus.
- 7.57.1
Si alligauerint me in septem neruis humidis nondum siccatis: non ait: septem neruis, sed: in septem neruis.
- 7.58.1
Si alligauerint me in septem neruis humidis nondum siccatis, et infirmabor: plenum esset et si non haberet: et.
- 7.59.1
Et insidiae ei sedebant in cubiculo: quod nonnulli interpretati sunt: obsidebant; sed graecus habet , hoc est: sedebat. quia insidiae singulari numero graece dicuntur nec potest latine dici: insidia . locutio autem notanda erat, quia dictum est: insidiae sedebant, pro his, qui insidiabantur; ipsi enim sedebant.
- 7.60.1
Nunc ergo indica mihi in quo ligaberis: non ait: quo ligaberis, aut: unde ligaberis.
- 7.61.1
Si alligauerint me in funibus nouis: non dixit: funibus.
- 7.62.1
Item: si ligauerint me in funiculis nouis in quibus non est factum opus, et infirmabor: plenum esset, et si non praeponeretur: et.
- 7.63.1
Hoc tertium fefellisti me: tertium posuit pro "tertio" siue "ter" nomen scilicet pro aduerbio, quod et in latinis locutionibus eleganter fieri solet.
- 7.64.1
Dimitte me, et palpabo columnas, super quas domus confirmata est super eas.
← Previous — showing 701–736 of 736
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa070.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.