Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Liber de Unico Baptismo

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 36 sections

  1. 1.1

    Respondere diuersa sentientibus et a regula ueritatis errantibus, Constantine frater, saepissime cogimur etiam de his rebus, quas aliis atque aliis sermonibus frequentauimus. quod utiliter existimo fieri et propter eorum ingenia tardiora, qui putant aliud dici, cum aliquid legunt aliter dici, et propter ipsam disputationum copiam, ut non solum ad diligentes res rara perueniat, sed quodlibet ex multis in manus etiam neglegentioris incurrat. proinde sermonem de unico baptismo ab eis conpositum, a quibus baptismus iteratur, quem mihi, cum in rure simul essemus, a nescio quo Donatistarum presbytero acceptum dedisti atque ut ei responderem multum petisti, non nisi uerborum strepitu inflatum et calumniosis criminationibus asperatum uide adiuuante domino quanta facilitate confutem.

  2. 2.1

    Prima illic inuidia est, quod uentilatur in publico res secreta. taceant ergo, qui hoc fieri debere non putant, aut si ad loquendum cogi se dicunt, ut respondeant contra sentientibus, haec etiam nostra causa est, ut respondeamus non solum contra sentientibus, uerum etiam contra facientibus. debet enim palam redargui quod in occulto nocet, quia et palam defenditur cum suadetur, ut in occulto noceat cum perficitur. nam quis coram profanis quemquam baptizat? et tamen baptizari christianos nullus profanus ignorat, qui audit in publico quod, si credit, percipiat in secreto.

  3. 3.1

    Uideamus ergo de baptismatis iteratione quid dicant, qui uerecundantur hoc in aperto dicere, quod utinam in aperto timerent admittere: ubi sit, inquit, uerum baptisma quaeritur, deinde subiungit: usque adeo meum est, ut, quod a me unicum datum est, nec ab ipsis saer-ilegis iteretur. cui respondemus: sacrilegus non est qui unicum baptisma, non quod tuum, sed quod Christi est, iterare non audet. Christi est enim unica hominis in baptismate consecratio, tua est autem unici baptismatis iteratio. corrigo in te quod tuum est, agnosco quod Christi est. hoc enim iustum est, ut, cum mala hominum reprobamus, quaecumque in illis bona dei repperimus approbemus. hoc, inquam, iustum est, ut etiam in sacrilego non uiolem quod uerum inuenio sacramentum, ne sic emendem sacrilegum, ut in eo perpetrem sacrilegium.

  4. 4.1

    Nam sic sunt isti mali in baptismo bono, quemadmodum sunt Iudaei mali in lege bona. itaque ut illi per ipsam legem iudicabuntur, quam malitia sua malam non fecerunt, ita et isti per ipsum baptismum iudicabuntur, quem bonum mali tenuerunt. ergo quemadmodum Iudaeus cum ad nos uenerit, ut christianus fiat, non in eo destruimus bona dei sed mala ipsius — nam quod errat non credendo, quod Christus iam uenerit natusque et passus sit et resurrexerit, hoc emendamus eaque infidelitate destructa fidem qua haec creduntur adstruimus, item quod errat umbris ueterum sacramentorum inhaerendo dissuademus iamque uenisse tempus, quo haec auferenda atque mutanda prophetae praedixerant, demonstramus; quod uero unum deum colendum credit, qui fecit caelum et terram, quod omnia idola et sacrilegia gentium detestatur, quod futurum expectat iudicium, quod uitam sperat aeternam, quod de carnis resurrectione non dubitat, laudamus approbamus agnoscimus, sicut credebat credenda, sicut tenebat tenenda firmamus —, ita etiam cum ad nos uenit schismaticus uel haereticus, ut catholicus fiat, schisma eius et haeresim dissuadendo et destruendo rescindimus, sacramenta uero christiana, si eadem in illo inuenimus, et quidquid aliud ueri tenet absit ut uiolemus, absit ut si semel danda nouimus iteremus, ne, dum uitia humana curamus, diuina medicamenta damnemus aut quaerendo sanare quod uulneratum non est hominem saucitfm et ubi sanus est uulneremus. proinde si de aliqua re ad fidem christianam et catholicam pertinente, si denique de ipsa etiam trinitatis unitate dissentientem haereticum inuenio et tamen euangelica et ecclesiastica regula baptizatum, intellectum hominis corrigo, non dei uiolo sacramentum. loquor de Iudaeis et schismaticis uel haereticis sub Christi utcumque nomine errantibus.

  5. 5.1

    De ipsis gentilibus idolorumque cultoribus multa utique a nobis diuersitate distantibus nihil aliud nobis demonstrat apostolus, nisi ut in ipsis quoque ita quidquid prauum est corrigamus, ut quod forte rectum est approbemus. nam utique idolatras et quod est grauius non tantum cultores, sed et ipsos etiam institutores simulacrorum redarguebat ubi ait: qui cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed euan uerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. dicentes se esse sapientes stulti facti sunt et immutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium. talia quippe nouimus fuisse simulacra Aegyptiorum, ubi et instituta esse multiplicior multoque ignominiosior idolatria perhibetur. numquid tamen cognitionem dei negauit in illis fuisse ac non potius confirmauit dicens: cognoscentes deum non ut deum glorificauerunt? si ergo istam cognitionem tamquam mendacium refellere et destruere conaretur, quod eam in sacrilegis inuenisset, nonne, quod absit, ueritatis inimicus existeret? ideoque id quod immutauerunt in mendacium suum — nam et hic dixit: immutauerunt gloriam dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, talem scilicet fingentes deum, qualis non est deus, et non sicut eum cognouerunt tradentes hominibus, et paulo post de talibus dicit: qui immutauerunt ueritatem dei in mendacium, et coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula; ueritas quippe creaturae a deo est, non est deus, quam illi in mendacium conuerterunt, tamquam deos colentes solem et lunam et quaecumque caelestia atque terrestria —: quod ergo immutauerunt in mendacium suum, culpat detestatur euertit, quod autem uerum in doctrina quamuis multis falsitatibus permixta confusaque seruarunt, approbat attestatur affirmat. nam et hic eundem locum ita coepit, ut diceret: reuelatur enim ira dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum, qui ueritatem in iniquitate detinent, non abnegans ueritatem quamuis in ini-

  6. 6.1

    quitate detentam, et in Actibus apostolorum cum de deo uno et uero Athenienses doceret, quod in illo uiuimus, mouemur et sumus, continuo subiunxit: sicut quidam secundum uos dixerunt. hoc igitur, quod in deo uiuimus et mouemur et sumus, ex illa ueritate est, quam et illi impii simulacrorum cultores in iniquitate detinent, qui cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt. hanc tamen ueritatem, sicut uidemus, apud impios et sacrilegos inuentam non destruit, sed confirmat apostolus eiusque utitur testimonio ad docendos eos, qui ista nesciebant. huius regulae apostolicae sectator episcopus Cyprianus de uno deo uero aduersus multorum deorum falsorumque cultores disputans multa profert testimonia de libris eorum, quos praeclaros auctores habent, hoc est ex illa ueritate quam in iniquitate detinent. multo autem mirabilius est quod fecit apostolus, ut eorum fana circumiens ara quadam inter aras daemonum inuenta, in qua scriptum esset: ignoto deo, neque hoc negando et refellendo destruxerit, sed potius confirmando hinc etiam reppererit oportunissimum suae disputationis exordium dicens: quem uos ignorantes colitis, hunc ego annuntio uobis.

  7. 7.1

    Hanc itaque et nos per maiores nostros traditam nobis sequentes apostolicam regulam si quid recti etiam in peruersis inuenerimus, eorum peruersitate correcta illud quod rectum est minime uiolamus, ut in uno homine ex his quae uera tenet etiam falsa emendentur, non ex falsis conuictis etiam uera destruantur. temporibus apostolorum qui dicebant: ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cephae, quamuis non per impiorum sed sanctorum nomina ipsi tamen impia schismata faciebant; hoc ipsorum erat proprium detestabile uitium. quod uero sciebant Christum pro se esse crucifixum et se in eius nomine baptizatos, non erroris eorum, sed diuini apud eos muneris erat; hanc dei ueritatem in iniquitate suorum schismatum detinebant. hanc adprehendens beatissimus Paulus non per illa uitia destructa etiam istam destruit, sed per hanc confirmatam illa emendanda conuincit — numquid Paulus pro uobis, inquit, crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis? —, ut per uerum dei quod tenebant de suo falso erubescerent quod agebant. sicut ergo dicitur Iudaeo: \'tene fidem resurrectionis mortuorum sicut tenebas, sed crede iam Christum resurrexisse a mortuis quod non credebas; ueritatem quippe dei de mortuis resurrecturis in tua iniquitate detines, qua Christum resurrexisse non credis\'; sicut idolorum cultori dicitur: \'tene ab uno deo uero mundum esse conditum quod tenebas, sed noli credere deos esse ligna et lapides.. et ipsius mundi quaslibet particulas quas colebas; dei enim ueritatem, qua credis ab ipso conditum mundum, in tua detines iniquitate, qua deorum cultor uis esse falsorum\': sic etiam haeretico dicitur, qui sacramenta christiana, sicut in ecclesia catholica traduntur, nulla sua falsitate mutauit: \'tene christianum baptismum in nomine patris et filii et spiritus sancti sicut tenebas, sed agnosce Christi ecclesiam toto sicut # prophetatum est orbe crescentem, cui sacrilega uoce maledicebas; dei enim ueritatem de unitate baptismatis in iniquitate detines tuae diuisionis. corrige iniquitatem haeretici figmenti, ne perdat te, et noli superbire de ueritate christiani sacramenti, quae ibi est ut iudicet te. ego autem absit ut sic detester iniquitatem tuam, ut Christi abnegem ueritatem, quam in te inuenio ad damnationem tuam, absit ut sic te corrigam, ut illud unde te corrigo destruam, nisi forte destruere debeo aerum quod inuenio in anima haereticorum, cum apostolus non destruxerit uerum quod inuenit in lapide paganorum\'.

  8. 8.1

    Plus est unus deus quam unus baptismus — neque enim baptismus deus est, sed ideo magnum aliquid est, quia sacramentum est dei —, et tamen ipse unus deus etiam extra ecclesiam ab ignorantibus colebatur. sic ergo et unus baptismus etiam extra ecclesiam ab ignorantibus datur. qui dicit fieri non potuisse, ut deus unus et uerus ab ignorantibus extra ecclesiam coleretur, uideat non quid mihi, sed quid ipsi apostolo ualeat respondere dicenti: quem uos ignorantes colitis, hunc ego annuntio uobis.

  9. 8.2

    Quamobrem sicut nihil eis proderat ad salutem, qui uerum deum ignorantes eum tamen colebant, immo et oberat ad perniciem, quod falsos deos simul colentes eidem uero deo sacrilegam iniuriam faciebant, sic nihil prodest haereticis ad salutem, quod extra ecclesiam uerum baptismum per ignorantiam et tradunt et tenent, immo et obest ad damnationem, quod in sacrilega iniquitate erroris humani etiam diuini sacramenti non per quam mundentur, sed per quam seuerius iudicentur detinent ueritatem. et sicut apostolus, quando illos sacrilegos corrigebat, deum tamen uerum, qui extra ecclesiam ab eis ignorantibus colebatur, agnoscebat potius quam negabat, sic etiam nos, quando haereticorum (in) sacrilega separatione errores corrigimus, baptismum tamen uerum, quem per ignorantiam extra ecclesiam tradunt, utique agnoscere, non negare debemus.

  10. 9.1

    Sed: Paulus, inquiunt, cum uenisset Ephesum, quosdam, qui se dicebant Iohannis baptismate baptixatos, baptizari iussit in Christo. quisquis isto exemplo schismaticos et haereticos baptizandos putat, audeat dicere, si potest, haereticum uel schismaticum lohannem fuisse. hoc si nefas est dicere, profecto illis hominibus quod deerat datum est, non quod inerat inprobatum, siue mentiti fuerint se habere baptismum Iohannis, sicut nonnulli arbitrantur, siue quia baptismus Iohannis non erat baptismus Christi, sed tamen militans Christo, sicut legis uetera sacramenta praecursorio quodam et praefiguratorio fungebantur officio. sed: si post Iohannem amicum sponsi baptizatum est, inquiunt, quanto magis post haereticum baptizandum est! potest alius uelut iusta similiter indignatione commotus dicere: (si post Iohannem baptizatum est, qui uinum penitus non bibebat, quanto post ebriosum iustius baptizandum est! hoc ergo isti faciant, si possunt; baptizent post ebriosos suos, si post Iohannem sobrium apostoli baptizarunt\'. quid hinc respondent, nisi propterea se post istos non baptizare, quia per eos qui baptizati sunt non eorum, sed Christi baptismum perceperunt? credant ergo propterea baptizatum esse post Iohannem, quia uel nullum illi baptismum habebant uel Christi baptismum nondum habebant.

  11. 10.1

    Hoc quidem etiam ipse sibi cui respondemus obposuit obpositumque non soluit. ait enim: dicit forsitan aliquis: sed . hi, quos Paulus iterum baptizauit, baptismo Iohannis abluti fuerunt, non baptismo Iesu Christi. unde rebaptizari dico non oportere quos constat esse a traditoribus, tamen in Christi no-mirte baptixatos>. hoc cum ipse sibi proposuisset, adtende quemadmodum frustra respondere conatus sit: huic, inquit, rei dominus Christus respondit his uerbis: qui mecum non colligit spargit, et iterum: non omnis qui dicit mihi domine domine), intrabit in regnum caelorum. multi enim dicent mihi in illa die: domine domine, nonne in tuo nomine prophetauimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine uirtutes multas fecimus? et tunc dicam illis: non noui uos; recedite a me, operarii iniquitatis. perdidisse igitur falsum opus non dubium est, qui tametsi in nomine Iesu Christi, sacrilegi tamen ausi sunt operari. uelint nolint, proinde traditores sacrilegis sacramentis Christum magis offendunt, qui si et dicere audeant: in nomine tuo prophetauimus, dicet illis ut ceteris: recedite a me, operarii iniquitatis; non noui uos. recte illis hoc dicet, quoniam quidem in indignis non dissimiles causae sunt baptizare, daemonia pellere ceterasque mirabiles fecisse uirtutes. uide quam multa dixit et quod sibi ex aduerso proposuit soluere omnino non potuit; nec solum non soluit, sed etiam nos ipsos quae aduersus eos dicere deberemus ammonuit. neque enim tantum nihil eum adiuuant haec euangelica testimonia, sed etiam causae nostrae plurimum suffragantur.

  12. 11.1

    De baptismo Iohannis agebatur, a quo baptizatos quosdam si baptizauit apostolus, non utique Iohannis baptismum habentibus iterum Iohannis baptismum dedit, sed Christi baptismum non habentes baptizari iussit in Christo, ac per hoc neutrum destruxit, sed utrumque distinxit. hoc etiam iste contra quem disserimus uidit, quod, cum sibi uelut ex aduersarii partibus obiecisset, quia et hi, quos traditores uocant, baptismo Christi, non Iohannis baptizant et baptizantur et ideo post eos baptismum nec rescindi nec iterari oportere, huic quaestioni dixit respondisse Christum cum ait: qui mecum non colligit spargit, quasi dixerit Christus: \'in eis, qui mecum non colligunt, etiam quod uerum et quod meum inuentum fuerit negetur exsuffletur destruatur\'. ait etiam quibusdam dicentibus: domine domine, nonne in nomine tuo prophetauimus et in nomine tuo daemonia eiecimus et in nomine tuo uirtutes multas fecimus? eum responsurum: non noui uos; recedite a me qui operamini iniquitatem. numquid etiam hic dixit: \'propter iniquitatem uestram negabo etiam ueritatem meam in uestra iniquitate detentam\'? neque enim in regnum suum recepturus est omnes, in quibus inuenerit aliquam ueritatem, sed in quibus inuenerit ueritati congruam caritatem, quae si defuerit iniquitas erit. in qua tamen detenta ueritas neganda non est, sed ipsa iniquitas non destructa ueritate damnanda est. unde et apostolus dicit: et si sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem prophetiam et omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. se dixit nihil esse, si non habeat caritatem, non sacramenta et scientiam et prophetiam et fidem. illa enim magna sunt, etiamsi ille nihil sit, qui ea sine caritate habuerit et eorum ueritatem in sua iniquitate tenuerit. hoc et nos istis haereticis dicimus: (non destruimus ueritatem baptismatis, quam in uestra iniquitate detinetis, sed cum uos corrigimus illam destruimus et euertimus, hanc autem agnoscimus et tenemus\'. nihil itaque istum adiuuant plura euangelica testimonia.

  13. 12.1

    Quemadmodum autem nobis etiam plurimum suffragentur aduerte. ecce ipsa uerba eius adtende: perdidisse, inquit, falsum opus non dubium est, qui tametsi in nomine Iesu Christi, sacrilegi tamen ausi sunt operari. hoc omnino uerum est, quoniam, qui sacrilegi in nomine Iesu Christi ausi sunt operari, falsum opus proprium perdiderunt: numquid ideo tamen nomen ipsum Iesu Christi sacrilegum est, etiam cum per illum sacrilegi aliquid operantur? quis hoc audeat uel dementissimus dicere, quis iam isto tempore uel paganus audeat adfirmare? unde et ipse Iesus Christus cum uerissime dixerit: qui mecum non colligit spargit, tamen cum ei discipuli dixissent quendam se inuenisse, qui in nomine eius daemonia eiceret, et prohibuisse, quia cum eis dominum non sequebatur, ad hoc respondit: nolite pr ohibere; nemo enim uirtutes facit in nomine meo et potest male loqui de me. in hoc utique propria iniquitas erat, quia non cum domino colligebat nec in eius gregis unitate pastorem cum discipulis sequebatur, in qua iniquitate sua ueritatem detinebat alienam, quod in nomine Iesu Christi eiciebat daemonia et de illo male non loquebatur. huius itaque iniquitatem illis uerbis dominus damnat ubi ait: qui mecum non colligit spargit, ueritatem tamen suam in illo non negat nec inprobat, cum dicit: nolite prohibere; nemo enim uirtutes facit in nomine meo et potest male loqui de me. hoc dominicum exemplum sequentes etiam nos pro uiribus nostris baptismi ueritatem et quidquid aliud uerum haeretici tenent negare non possumus, inprobare ac destruere non audemus, ipsorum autem iniquitatem, qua cum Christo non colligunt sed spargunt, merito detestamur et inuiolata quae in eis est ueritate damnamus uel quantum sinimur emendamus.

  14. 13.1

    Perspiciat ergo iste, quo errore dixerit quod secutus adiunxit: uelint nolint, proinde traditores sacrilegis sacramentis Christum magis offendunt. alia est quippe temeritas sed utcumque tolerabilis, quod traditores dicit homines quos esse non probat; illud autem quis ferat, quod sacrilega dicit sacramenta Christi, etiamsi uere, sicut calumniatur, a traditoribus haberentur, quae in nomine patris et filii et spiritus sancti ritu euangelico celebrantur? hic fortasse dicat iam non esse Christi sacramentum, quod a sacrilegis datur. cur non ergo dicit non esse etiam nomen Christi, quod a sacrilegis dicitur? quod omnino non ausus est dicere. ait enim: perdidisse igitur falsum opus non dubium est, qui tametsi in nomine Iesu Christi, sacrilegi tamen ausi sunt operari. tametsi, inquit, in nomine Iesu Christi. numquid dixit non esse nomen Iesu Christi? sicut ergo nihil prodest sacrilegis, quod operantur in nomine Iesu Christi, sic nihil prodest haereticis, quod baptizant uel baptizantur in baptismo Iesu Christi. sed tamen sicut illud nomen est Iesu Christi, ita et iste baptismus Iesu Christi, et utrumque agnoscendum et approbandum, non negandum et destruendum est, ne tantis donis dei fiat iniuria, cum sacrilegorum eisdem bonis male utentium corrigitur uita.

  15. 14.1

    Ille dicit sacrilegis dicturum dominum: recedite a me qui operamini iniquitatem, qui extra ecclesiam baptizant uel daemonia eiciunt uel aliquas uirtutes in nomine Iesu Christi operantur; nos autem dicimus, immo ipsa ueritas dicit omnibus hoc dominum esse dicturum, etiam qui intra ipsa unitatis retia mali pisces cum bonis usque ad litus natant. quid enim eis aliud dicetur, cum in uasa collectis bonis illi mali separati proicientur, nisi: recedite a me qui operamini iniquitatem? nec tamen in eis Christi sacramenta destruimus, cum uel tales baptizantes uel tales baptizatos intra eadem retia unitatis agnoscimus. ipsos quoque non arbitror tam esse- inpudentes, ut audeant dicere tam multis malis et sceleratis, qui in eorum parte sunt manifestis flagitiis et facinoribus perditi et inquinati, hoc est auaris atque raptoribus siue truculentis faeneratoribus siue cruentis circumcellionibus, dominum non esse dicturum: recedite a mequi operamini iniquitatem, et tamen sciunt uident tenent multos tales baptizare, multos a talibus baptizari, nec in eis Christi uiolant sacramentum etiam illi, quibus displicent scelera illorum. non solum itaque nihil contra nos dixit, cum haec euangelica testimonia protulit, uerum etiam nos quid contra eos diceremus ammonuit.

  16. 15.1

    Proinde quod sequitur et exultans dicit: solui breuiter quaestionem, uere soluit eam sed pro nobis, quandoquidem dicendo in indignis non esse dissimiles causas baptizare, daemonia pellere ceterasque non dissimiles fecisse uirtutes, quibus dicentibus \'in nomine tuo ista fecimus\' dicturus est: non noui uos; recedite a me, operarii iniquitatis, manifestauit tam uerum esse, quod baptizant baptismo Iesu Christi etiam qui separati sunt ab ecclesia, quam uerum est, quod daemonia pellunt in nomine Iesu Christi, sed eos utrumque nec ad uitam aeternam perducere nec ab aeternis suppliciis uindicare. ac per hoc quemadmodum si ueniret ad ecclesiam quisquam eorum, a quibus expulit daemonia ille quem uiderunt discipuli separatum a grege Iesu Christi pellere daemonia in nomine Iesu Christi, nequaquam uirtus quae in illo facta fuerat negaretur, sed ei quod deerat adderetur, ita quisquis extra ecclesiam ab haereticis fuerit uel schismaticis tamen Christi baptismate consecratus, cum ad ecclesiam uenerit, non est negandum sacramentum ueritatis quo inbutus est, sed adicienda pietas unitatis a qua separatus est et sine qua illud inesse illi posset, prodesse non posset. hoc facimus, hoc a maioribus traditum accepimus, hoc in catholica ecclesia, quae toto orbe diffunditur, contra omnes falsitatis nebulas custodimus. quid ergo hinc a nobis amplius disputandum est, quando ipse soluit breuiter quaestionem commemorando euangelica testimonia, quibus profecto, si contentiosus esse nollet, et suum damnaret errorem et baptismi cognosceret ueritatem?

  17. 16.1

    Quid itaque opus est omnia eius uerba retexere, quibus argute sibi uidetur dicere et multa loquacitate uersare ideo apud se esse uerum baptismum, quia et a nobis agnoscitur, non negatur? nam quisquis firmum et inconcussum tenuerit, quod uerissima et inuiolabilis regula ueritatis ostendit, id in unoquoque inprobandum uel emendandum quod falsum atque uitiosum est, agnoscendum autem et acceptandum quod uerum atque rectum est, simul uidet et quid in Donatistarum haeresi detestemur et quid uiolare minime debeamus. cum enim in suae separationis iniquitate detineant baptismi ueritatem, iniquitas eorum a nobis culpatur, ueritas autem baptismi ubique agnoscitur et probatur.

  18. 17.1

    Qui enim dicit destruendum esse baptismum Christi, quando illo haeretici baptizant, consequens est ut dicat negandum esse etiam ipsum Christum, quando eum daemones confitentur. hinc laudatus est Petrus quando dixit: tu Christus filius dei uiui, expulsi sunt daemones hoc ipsum dicentes: scimus qui sis, filius dei. ergo ista confessio Petro fructuosa, daemonibus perniciosa in utrisque tamen non falsa sed uera, non neganda sed agnoscenda, non detestanda sed adprobanda est. sic et baptismi ueritas datur a rectis catholicis tamquam a Petro illa confessio, datur a peruersis haereticis tamquam a daemonibus eadem ipsa confessio; illos adiuuat, hos condemnat, in utrisque tamen agnoscendo approbanda, in neutris negando uiolanda. unde et apostolus Iacobus cum quosdam redargueret, qui sufficere dicebant homini ueram fidem nec ei caritatis opera coniungebant, eos ex ista daemonum conparatione conuicit, ne ideo se ad deum pertinere existimarent, quod uerum de deo crederent, etiamsi bona opera adiungere fidei non curarent. tu credis, inquit, quoniam unus est deus? bene facis; et daemones credunt et contremescunt. eos igitur, qui de deo uerum credunt et maligne uiuunt, daemonibus comparauit, non tamen illud ipsum uerum, quod de deo daemones credunt, propter odium daemonum negando destruxit. quamobrem cum iste ipse contra quem disputamus proposuerit apostolum dicere: unus deus, una fides, unum baptisma, ecce inuenimus eundem deum extra ecclesiam ab ignorantibus coli, ecce inuenimus eandem de uno deo fidem extra ecclesiam non solum quosdam homines, uerum etiam daemones confiteri, sed utraque ab apostolis confirmata potius quam negata. cur non similiter et unum baptisma, in quibus extra ecclesiam constitutis inuenerimus, confirmamus potius quam negamus, ut non ex eo, quod in illis prauum est, etiam quod rectum est deprauemus, sed ex eo, quod rectum tenent, etiam illud in quo deprauati sunt corrigamus?

  19. 18.1

    Quid est ergo, quod dicit illic esse uerum baptisma, ubi est uera fides? prorsus fieri potest, ut aliqui uerum habeant baptismum et non habeant ueram fidem, sicut fieri potest, ut uerum habeant euangelium, quod non recte intellegendo falsi aliquid credant de deo: numquid propter ipsam fidei falsitatem etiam euangelium, quod uerum apud eos inuenitur, detestandum aut emendandum putabimus? nec illos Corinthios arbitror, quos in schismata dissiluisse redarguit, ueram fidem habuisse in eo quod dicebant: ego sum Pauli; hoc enim falsum erat. uerum tamen baptismum habebant, ex cuius ueritate ut istam corrigerent falsitatem, ab eo ipso audiunt: numquid Paulus pro uobis crucifixus est aut in nomine Pauli baptizati estis? erant illic etiam, qui mortuos resurgere non credebant et in eo utique non ueram tenebant atque habebant fidem. ex eo tamen quod uerum habebant, quoniam credebant Christum resurrexisse, in quo fuerant baptizati, dat operam apostolus etiam illud curare, in quo eis fides sana non erat, dicens: si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit, ut, quoniam Christum resurrexisse crediderant et hoc in eis sanum erat, illud etiam sanaretur, quod resurgere mortuos errore perniciosissimo non credebant. quamobrem cum in scripturis sanctis canonicis nec illi inueniant haereticos ad ecclesiam catholicam uenientes denuo baptizatos nec nos inueniamus in eodem baptismo, quem in haeresi acceperant, fuisse susceptos, in hac re dumtaxat par nobis causa est, quia nec illi quod faciunt, ut haereticos uel quos haereticos putant denuo baptizent, nec nos quod facimus, ut etiam apud haereticos datum suscipiamus baptismum Christi, ullo temporum apostolicorum expresso confirmatur exemplo. sed nos repperientes apostolos in quibuslibet errantibus uel qualibet impietate sacrilegis, si quid ueri cognouerunt, confirmasse potius quam negasse, hominum autem errorem et impietatem saluo, quod in eis uerum inuentum est, emendasse siue damnasse, hanc regulam etiam in baptismi ueritate sectamur, ut, apud quos eam inuenerimus ita retentam atque seruatam, sicut in ecclesia catholica retinetur atque seruatur, non eam negemus neque destruamus, sed ea. manente, quod uitiosum, quod prauum, quod falsum in unoquoque fuerit, curemus corrigamus emendemus aut, si non possumus, detestatum damnatumque uitemus.

  20. 19.1

    Proinde cum eos suscipimus, non suscipimus eorum iniquitatem, qua se ab ecclesia Christi diremptione sacrilega diuiserunt, qua orbem christianum, cui deus per legem per prophetas per euangelium per psalmos per apostolos tam multa testimonia perhibet, calumniosis et maledicis criminationibus insectantur, nec eum ipsum errorem suscipimus, quo baptismum Christi etiam apud haereticos regula ecclesiastica custoditum nolunt agnoscere, audent destruere, non dubitant iterare; quin etiam non solum laicos, sed et clericos nec quoslibet clericos, uerum et presbyteros et episcopos, etsi in illis ecclesiis baptizati sunt, quas ipsi apostoli labore proprio fundauerunt, si aliquo modo seductos ad se transferre potuerint, catechumenos faciunt. haec eorum detestabilia mala nequaquam suscipimus, quandoquidem nisi eis correctis ad nos transire non possunt.

  21. 20.1

    Nec illud sine distinctione praeterimus, ut humiliorem agant paenitentiam, qui iam fideles ecclesiam catholicam deseruerunt, quam qui in illa nondum fuerunt, nec ad clericatum admittantur, siue ab haereticis rebaptizati sint siue prius suscepti ad illos redierint siue apud illos clerici sine laici fuerint. et qui haec nostrorum neglegenter agunt et eos forte clericos in catholica faciunt uel esse permittunt, quamuis a diligentioribus fraterno iure culpentur, tamen nec ipsi eis clericatum deferendum putant, nisi quos ab illis malis uel nouerunt emendatos esse uel credunt. ac per hoc frustra calumniantur ecclesiae catholicae, quicumque ab eius unitate nefario scelere separantur. ut enim uerbis apostoli magis utar, reuelatur ira dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum qui ueritatem in iniquitate detinent. haec ira, si non se correxerint, etiam istos inueniet, qui ueritatem christiani baptismatis in iniquitate detinent suae sacrilegae separationis.

  22. 21.1

    Ecclesia uero catholica, quae sicut de illa praedictum est per omnes gentes copiosa fecunditate diffunditur, nullius sic emendat iniquitatem, ut in eo non ipsius, sed sui domini destruat ueritatem. quid ergo iste quasi licenter ac fidenter exclamat: baptixaui securus quem tu sacrilegus inquinasti; baptixaui, inquam; feci quod fecit apostolus Paulus? legat ubi hoc fecerit apostolus Paulus. quodsi de illis apud Ephesum uult intellegi, audeat ergo dicere, quod eos Iohannes sacrilegus inquinarit. quod si non audet dicere, quoniam apertissimum nefas est, desinat tandem de re multum dissimili falsae similitudinis nebulas excitare.

  23. 22.1

    Nam illud quod adiungit de episcopo Carthaginiensi Agrippino, de inclito martyre Cypriano, de septuaginta praecessoribus Cypriani, quia hoc fecerunt et fieri praeceperunt, o quam detestandus error est hominum, qui clarorum uirorum quaedam non recte facta laudabiliter se imitari putant, a quorum uirtutibus alieni sunt! sic enim et nonnulli Petro apostolo comparari se uolunt, si Christum negauerint; si uero etiam gentes iudaizare coegerint, uocitari germani eius affectant. haec in illo tanto uiro reprehensibilia fuerunt, sed tanta eminuit apostolica gratia, ut continuo delerentur nec ei non dico praeferri, sed saltem possit aequari aut de proximo comparari, quisquis nostrorum temporum christianus aut etiam episcopus nec Christum negauerit nec gentes iudaizare conpulerit. sic et in martyre gloriosissimo Cypriano, si apud haereticos uel schismaticos datum Christi baptismum nolebat agnoscere, dum eos nimium detestaretur, quos a catholica unitate quam multum dilexit separatos dolebat, tanta eius merita usque ad triumphum martyrii consecuta sunt, ut et caritatis qua excellebat luce illa obumbratio fugaretur et sarmentum fructuosum ut fieret fructuosius, si quid habebat purgandum, si nulla re alia, certe passionis falce ultima tolleretur. nec nos, quia baptismi ueritatem etiam in haereticorum iniquitate agnoscimus potius quam negamus, ideo meliores Cypriano sumus, sicut nec Petro, quia gentes iudaizare non cogimus. hoc de Agrippino aliisque episcopis, qui illa concilia fecisse perhibentur, responderim, qui sic diuersa senserunt, ut cum eis, contra quos de hac quaestione sentiebant, in unitate persisterent, ubi caritas cooperit multitudinem peccatorum. sic namque ambulantibus in ecclesiae ueritate in quam peruenerant potuit deus, sicut apostolus dicit, id quoque illis reuelare quod aliter sapiebant. noua enim tunc quaestio fuit, quemadmodum suscipiendi essent haeretici, quae nonnullos fratres haereticam perniciem uehementer merito detestantes ipsa nouitate turbauit, ut crederent etiam hoc in eis esse inprobandum, quod malo suo tenebant bonum. ego autem ut quod de hac re sentio breuiter dicam: rebaptizare haereticos, quod illi fecisse dicuntur, tunc fuit humani erroris, rebaptizare autem catholicos, quod adhuc isti faciunt, semper est diabolicae praesumptionis.

  24. 23.1

    Sed uolo mihi soluat iste quaestionem, quandoquidem, cum Romanae ecclesiae per ordinem commemoraret episcopos, inter eos commemorauit et Stephanum, quos episcopatum inlibatum gessisse confessus est. cum ergo Stephanus non solum non rebaptizaret haereticos, uerum etiam hoc facientes uel ut fieret decernentes excommunicandos esse censeret, sicut et aliorum episcoporum et ipsius Cypriani litterae ostendunt, tamen Cyprianus cum eo in unitatis pace permansit.quid hinc dicturi sunt? excutiant ingenia sua quantum possunt, et utrum ualeant respondere considerent. ecce duo erant uno tempore, ut de aliis taceam, qui diuersa sentiebant, duo erant eminentissimarum ecclesiarum, Romanae scilicet et Carthaginiensis, episcopi Stephanus et Cyprianus, ambo in unitate catholica constituti, quorum Stephanus baptismum Christi in nullo iterandum esse censebat et hoc facientibus grauiter suscensebat, Cyprianus autem in haeresi uel schismate baptizatos tamquam non habentes baptismum Christi baptizandos in ecclesia catholica existimabat. multi cum illo, quidam cum isto etiam sentiebant, utrique cum eis in unitate sistentes. si ergo uerum est, quod isti dicunt et unde causam suae separationis asserere uel excusare conantur: in una communione sacramentorum mali maculant bonos, et ideo corporali disiunctione a malorum contagione recedendum est, ne omnes pariter pereant, iam tunc Stephani et Cypriani temporibus perisse ecclesiam confitendum est nec aliquam posteris derelictam, ubi Donatus ipse spiritaliter nasceretur. quod si dicere nefarium iudicant, quia re uera nefarium est, si mansit ecclesia ex illis temporibus usque ad tempora Caeciliani et Maiorini sine Donati nec eam maculando perdere potuerunt, quicumque in eam secundum ipsos sine baptismo admissi sunt pleni omnibus peccatis et criminibus suis, nec ulla facta est a Cypriano et eis, qui pariter de baptismo sapiebant, ab illorum communione diuisio, quoniam non se arbitrabantur in unitate et communione sacramentorum Christi alienis malis posse maculari, sic potuit et deinceps ecclesia permanere, quam toto sicut de illa praedictum est terrarum orbe crescentem nullo modo poterant quorumlibet traditorum ac facinerosorum aliena crimina maculare, sicut in una area usque ad tempus uentilationis maculari paleis frumenta non possunt, sicut intra una retia usque ad tempus litoris mali pisces bonos simul natando non perdunt.

  25. 24.1

    Nulla igitur ratio fuit, sed maximus furor, quo isti uelut malorum communionem cauentes se ab unitate Christi, quae toto orbe diffunditur, separarunt. nisi forte a criminibus crimina mirabili arte discernunt, non de scripturis, sed de cordibus suis distinctionum regulas proferentes atque dicentes in unitate communionis sacramentorum alia crimina aliena sine contaminatione tolerari, traditionis autem crimine omnes, qui cum talibus sacramenta communicauerint, detineri. sed hinc diutius disputare superfluum est, praesertim quia hoc et rarissime audent dicere, ipsi quoque uerecundantes et sentientes uana se loqui, et cum ea dicunt, nullo diuino testimonio fulcire nituntur. magis enim solent in ore habere, quando peccatis aliorum alios criminantur, ad excusandum nefas separationis suae: uidebas furem et concurrebas cum eo et: ne communicaueris peccatis alienis et: recedite, exite inde et inmundum ne tetigeritis et: qui tetigerit pollutum pollutus est et: modicum fermenti totam massam corrumpit et alia huiusmodi, quibus non traditionis crimen ab aliis criminibus aliqua proprietate discernitur, sed omnis peccati consociatio prohibetur. quae tamen diuina testimonia uel praecepta si eo modo quo isti intellegeret Cyprianus, profecto se ab Stephano separaret nec cum illo in catholicae unitatis communione persisteret. ille quippe secundum sententiam, quam de baptismo isti tenendam putant, haereticos et schismaticos sicut opinantur baptismum non habentes admittendo in ecclesiam communicabat. peccatis alienis, quia uidelicet peccata eorum, qui baptismo uero abluti non erant, in eis utique permanebant. debuit ergo Cyprianus ab huius communione discedere, ne cum fure concurreret, ne peccatis communicaret alienis, ne contagione inquinaretur inmundi, ne pollutus fieret tangendo pollutum, ne fermento corrumperetur aliorum. hoc ergo quoniam non fecit, sed cum eis in unitate permansit, tota ipsius unitatis tunc massa corrupta est nec perseuerauit ecclesia, quae postea sanctos istorum Maiorinum pareret et Donatum. hoc quia dicere nullo modo audent, restat ut fateantur bonos cum malis in sacramentorum christianorum communione sine ulla sua labe mansisse et usque ad tempus Caeciliani perseuerasse ecclesiam Christi non sine ullis hominibus malis tamquam in horreo iam reconditam, sed adhuc commixta palea tamquam in area constitutam. sic ergo et deinceps potuit permanere, sicut et permanet, donec ultimo die iudicii uentilata mundetur.

  26. 25.1

    Quid igitur sibi uult tantus furor separationis istorum ab unitate corporis Christi, quae, sicut prophetatum legitur implerique iam cernitur, toto orbe terrarum atque in omnibus gentibus dilatatur? hic certe, sicut scriptum est, filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit, hoc est non excusat, non diluit, non defendit, quod furore schismatico in haereticam pestem de domo dei exire non timuit, quia, si uere iustus esset, sicut apostolus Paulus cum fratribus falsis, de quibus in suis epistulis ingemit, et sicut Cyprianus cum eis, quos sine baptismo suis peccatis praeteritis plenos existimabat et admitti ad ec. clesiam ab Stephano sciebat, ita in ecclesia Christi cum eis, quos iniustos uel nouerat uel putabat, sine ulla sui commaculatione persisteret nec bonos propter malos desereret, sed malos propter bonos potius toleraret, tamquam granum cum palea pondere caritatis trituram ferens, non tamquam leuissimus puluis etiam ante uentilationem flatibus cedens. eo quippe modo etiam cum iniquis, quos necesse est usque ad litus retia ista contineant, in unitate catholica perseuerans non tamen cum fure concurreret nec peccatis communicaret alienis nec cuiusquam inmunditiae contrectatione macularetur nec pollueretur tangendo pollutum nec cuiusquam fermento corrumperetur. haec enim fiunt consensione peccatorum, qua per feminam serpens hominem primum etiam in paradisi felicitate decepit, non communione sacramentorum, in qua condiscipulos ludas mundos inmundus contaminare non potuit. a malis autem, cum quibus dei sacramenta communicant, etiam nunc in area, nondum in horreo, iam tamen boni discedunt et separantur morum dissimilitudine, non corporum segregatione, aliter uiuendo, non ad alia conuenticula ueniendo. sic nec cum malis unum fiunt nec ab ecclesiae unitate discedunt.

  27. 26.1

    Quid ergo nobis nescio quorum traditorum crimen exaggerant, quos tamen nec ipsos umquam conuincere potuerunt? sed si eos contra istorum calumnias defendamus, quorundam hominum causam uidebimur agere, non ecclesiae. prorsus quicumque et ubicumque traditores fuerunt et non tantum traditorum peccatum, sed ipsorum etiam qui tradere compellebant et omnium omnino facinerosorum flagitiosorum sacrilegorum admittebat Stephanus in ecclesiam secundum istos, quia, si baptismum non habebant, omnia peccata, quaecumque grauia et horrenda commiserant, in eis erant et reos illos sine ulla remissione retinebant. tales admittebat Stephanus, cum talibus erat in unitate catholica Cyprianus, nec tamen periit, sed perseuerauit ecclesia. non igitur quemquam in eius unitate maculant aliena peccata; frustra filius malus a familia patris exire properauit, frustra se iustum dicit, exitum autem suum non abluit. an forte dicturi sunt eos, quos ita Stephanus admittebat, ipsius unitatis participatione mundatos, quoniam caritas cooperit multitudinem peccatorum? utinam dicant! hoc enim et nos dicimus, quando eos ad unitatem uel urgemus ut redeant uel monemus. hoc autem pacto iam etiam nulla inter nos baptismi quaestio remanebit. si enim apud haereticos uel schismaticos baptizati, cum ad ecclesiam ueniunt, unitatis ipsius caritate mundantur, profecto sine causa rebaptizantur.

  28. 27.1

    Uides itaque in hoc sermone, cui me respondere uoluisti, quam multa dixerit ille pro nobis. quid ergo iam opus est ut episcoporum Romanae ecclesiae, quos incredibilibus calumniis insectatus est, obiecta ab eo crimina diluamus? Marcellinus et presbyteri eius Miltiades, Marcellus et Siluester traditionis codicum diuinorum et turificationis ab eo crimine arguuntur. sed numquid ideo etiam conuincuntur aut conuicti aliqua documentorum firmitate monstrantur? ipse sceleratos et sacrilegos fuisse dicit, ego innocentes fuisse respondeo. quid laborem probare defensionem meam, cum ille nec tenuiter probare conatus sit accusationem suam? si est ulla humanitas in rebus humanis, puto nos iustius posse reprehendi, si ignotos homines, quos criminantur inimici nec eorum crimen ulla testificatione demonstrant, nocentes potius quam innocentes crediderimus, quia, si forte se aliter ueritas habet, ipsi certe humanitati debitum redditur, cum homo de homine nihil mali temere suspicatur nec cuiquam criminanti facile credit, quando sine teste ac sine ullo documento crimen obiciens maledicus potius conuiciator quam ueridicus accusator extiterit.

  29. 28.1

    Huc accedit, quia Miltiade tunc episcopo Romanae ecclesiae praesidente ex praecepto Constantini imperatoris, ad quem totam illam causam accusatores episcopi Carthaginiensis ecclesiae Caeciliani per Anullinum proconsulem detulerunt, idem Caecilianus innocens pronuntiatus est. de quo iudicio cum maiores istorum inportunissima peruicacia memorato imperatori quererentur, quod non plene neque recte fuerit examinatum atque depromptum, nihil de Miltiadis traditione uel turificatione dixerunt, ad cuius audientiam nec uenire utique debuerunt, hoc potius ante suggerentes imperatori aut ut suggereretur instantes, quod apud traditorem codicum diuinorum et idolorum sacrificiis inquinatum causam suam agere non deberent. cum hoc ergo nec ante suggesserint nec, posteaquam contra eos pro Caeciliano iudicatum est, saltem uicti et irati obiciendum putarint, quid nunc inanes tam sero conectunt calumnias, quasi ut innocentiae Caeciliani Miltiadis iudicis decoloratione fuscetur et ipsa Romana ecclesia,. ubi nec damnare quemquam suo qualicumque iudicio potuerunt nec aliquem suorum uelut in locum subrogare damnati, contra quam paucissimis Afris partis suae primo interuentores aduenticios furtim longeque mittebant, quos istum nominatim commemorare non puduit, donec deceptae plebiculae quasi proprios episcopos ordinarent? nempe episcopum Aptucensem Felicem post Caeciliani purgationem apud imperatorem accusauerunt, quod ipse esset manifestissimus traditor et ideo Caecilianus episcopus esse non posset, quod ab illo traditore fuerit ordinatus. tunc Constantinus nec huic eorum accusationi negauit locum, quamuis eos in Caeciliani fictis criminibus calumniosos fuisset expertus, et ideo praecepit, ut causa Felicis discuteretur. in Africa discussa est a proconsule Aeliano; Felix quoque innocens declaratus est. extant gesta proconsularia; qui uoluerit, sumat et legat. hoc autem non solum ad innocentiae Caeciliani demonstrandae cumulum pertinet ipsiusque Felicis euidentissimam purgationem atque illorum calumnias declarandas, qui eum fontem omnium malorum in concilio suo dixerant, uerum etiam ad cogitandam Miltiadis ab eorum criminationibus purissimam uitam. nisi forte quisquam tam sit insipiens, ut credat eos, cum Felici non pepercerint, a quo Caecilianus fuerat ordinatus, Miltiadi parcere potuisse, a quo fuerat absolutus, si illius episcopi uitam, quamuis nullum uulnus conscientiae peremisset, saltem qualiscumque fama culpasset. an uero quod de foro Aptucensium fictum fuerat ab istis accusaretur, et quod in Capitolio Romanorum factum fuerat taceretur?

  30. 29.1

    De Mensurio autem quid respondeam, cum eius tempore usque ad obitus diem plebs unitatis nulla conscissa est ipsaeque litterae Secundi Tigisitani, quibus reprehensus asseritur, eos ad se inuicem pacifice scripsisse confirmant atque in collegii societate mansisse? iam uero quod etiam de Cirtensi ecclesia dicere uoluit et episcopos ibi catholicos maledictis . insectatus est quibus uoluit, quid aliud egit, nisi ut uituperando sanctos etiam nostrorum temporum uiros nobisque optime cognitos satis ostenderet, quid etiam de ignotis, quibus similiter maledicit, sentire debeamus? proinde si Profuturus ante paucissimos annos defunctus et Fortunatus, qui in corpore adhuc est atque illi successit episcopo, quomodo Manichei fuerunt, sic fuerunt et illi traditores, quos longe a nostris temporibus ignotissimos accusare non cessant et iam illorum nobis pura ab istorum probris uita notissima est.

  31. 30.1

    Non sane parua est parumque gloriosa consolatio cuiuscumque nostrum, si ab inimicis ecclesiae cum ipsa ecclesia criminamur; eius tamen defensio non in eorum hominum defensione consistit, quos isti nominatim falsis criminationibus appetunt. prorsus, qualescumque fuerint Marcellinus Marcellus Siluester Miltiades Mensurius Caecilianus atque alii, quibus obiciunt pro sua dissensione quod uolunt, nihil praeiudicant ecclesiae catholicae toto terrarum orbe diffusae; nullo modo eorum innocentia coronamur, nullo modo eorum iniquitate damnamur. si boni fuerunt, in areae catholicae tritura tamquam grana mundati sunt, si mali fuerunt, in areae catholicae tritura tamquam stipulae comminuti sunt. intra istam aream et boni et mali esse possunt, extra eam boni esse non possunt. quisquis ab hac unitate uento superbiae tamquam sola palea separatur, areae dominicae propter commixtam paleam quid calumniatur?

  32. 31.1

    Nos quoque dicimus nec tantum dicimus, uerum etiam litterarum monumentis ecclesiasticis et publicis comprobamus Secundum Tigisitanum, cuius congregato concilio Caecilianum dicunt esse damnatum, confessis traditoribus, ne schisma fieret, pacem dedisse, cum et eidem ipsi a Purpurio Liniatensi crimen traditionis fuisset obiectum, dicimus Uictorem Rusiccadiensem, Donatum Calamensem, Donatum Masculitanum, Marinum ab Aquis Tibilitanis, Siluanum Cirtensem fuisse traditores eosdemque quasi traditorum seuerissimos damnatores. hoc probamus et ecclesiasticis et municipalibus et iudicialibus gestis. sed nec ideo traditores sunt omnes in parte Donati, quia in ea isti fuerunt, nec ideo est innocens pars Donati, si isti innocentes a traditionis iniquitate monstrentur. melius enim audimus sanctam scripturam, quam uel cuiquam calumniamur de peccatis alienis uel cuiusquam similem calumniam formidamus. anima enim quae peccat ipsa morie tur et unus quis que proprium onus portabit et qui manducat et bibit it indigne, non alteri, sed sibi iudicium manducat et bibit, et sinuntur utraque crescere usque ad messem, ne, cum ante tempus colliguntur zizania, eradicetur simul et triticum, et commixti optimis pascuis haedi agnique pascuntur, donec a pastore qui errare non potest segregentur, et ex omni genere piscium retia complentur unitatis, donec ad iudicium litoris perducantur, nisi quod isti sua peruersa falsaque sententia sibi praeiudicant, qui propter aliena peccata iuste se dicunt ab orbis christiani communione separatos. per hanc enim absurdam insanamque opinionem ipsi faciunt, ut eis quorundam suorum peccata omnibus inputentur. quod si iustum arbitrantur, rei sunt omnes cuiuslibet apud se in uno homine inuenti manifestissimi criminis. si autem hoc, sicut iniustum est, iniustum esse cognoscunt, rei sunt omnes iniquissimae separationis.

  33. 32.1

    Iam uero quoniam in hoc sermone de unico magis baptismo quaestio est, ut unde coepta est nostra disputatio concludatur: sicut in ipsa unitate areae dominicae nec propter bonos laudandi sunt mali nec propter malos deserendi sunt boni, sicut in uno homine nec propter illud, quod in eo integrum est, eius est accipienda peruersitas nec propter id, quod in eo peruersum est, negari eius debet integritas, quia et in Iudaeorum iniquitate detinetur ueritas resurrectionis mortuorum et in gentilium iniquitate detinetur ueritas unius dei, qui condidit mundum, et in eorum iniquitate, qui cum Christo quia non colligunt spargunt, detinetur ueritas, qua in eius nomine pellunt spiritum inmundum, et in templorum sacrilegorum iniquitate inuenta est ueritas, qua colebant ignotum deum, et in daemonum iniquitate inuenta est ueritas, qua confessi sunt Christum: sic et in haereticorum iniquitate inuenta ueritas non neganda est, qua detinetur baptismi sacramentum.

  34. retractationes.1.1

    Eo tempore librum de unico baptismo amicus quidam meus a nescio quo Donatista presbytero accepit indicante, quod Petilianus episcopus eorum Coustantiniensis eum scripserit. hunc ad me ille adtulit ac uehementer, ut ei responderem, rogauit. librum autem etiam meum, in quo respondi, eundem titulum habere uolui, hoc est de unico baptismo.

  35. retractationes.2.1

    In quo libro illud, quod dixi: Constantinum imperatorem Donatistis criminantibus ordinatorem Caeciliani Felicem Aptugnensem non negasse accusationis locum, quamuis eos in Caecilianum fictis criminibus calumniosos fuisset expertus, in ordine temporum postea consideratum aliter inuentum est. nam prius memoratus imperator causam Felicis fecit audiri a proconsule, ubi legitur absolutus, et postea ipse Caecilianum cum accusatoribus eius auditum comperit innocentem, ubi eos expertus est in eius criminibus calumniosos. qui ordo temporum per consules declaratus multo uehementius in ea causa calumnias Donatistarum conuincit penitusque subuertit, quod alibi ostendimus.

  36. retractationes.3.1

    Hic liber sic incipit: Respondere aduersa sentientibus.

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa063.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.