De Conjugiis Adulterinis
- 1.1.1
Prima quaestio est, frater dilectissime Pollenti, earum quas ad me scribens tamquam consulendo tractasti, quod ait apostolus: his autem qui sunt in coniugio praecipio, non ego. sed dominus, mulierem a uiro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo reconciliari; et uir uxorem ne dimittat, utrum ita sit accipiendum, ut eam prohibuisse nubere intellegatur, quae sine causa fornicationis discessit a uiro — id enim sentis an, sicut ego sensi in eis libris, quos ante plurimos annos de sermone euangelico scripsi, quem secundum Matthaeum habuit saluator in monte, illas innuptas manere praeceperit, quae a uiris suis ea causa recesserint, quae sola permissa est, id est fornicationis. uidetur enim tibi tunc a uiro discedentem feminam nubere non debere, si nulla uiri fornicatione conpulsa discesserit; nec adtendis, si nullam uir eius causam fornicationis habuerit, non eam discedentem manere innuptam, sed omnino discedere non debere. nam utique cui praecipitur, ut, si a uiro discesserit, innupta permaneat, non discedendi aufertur licentia, sed nubendi. quod si ita est, datur ergo licentia feminis, quae continentes esse uoluerint, nullum maritorum exspectare consensum, ut, quod dictum est: mulierem a uiro non discedere, eis praeceptum esse uideatur, quae possunt eligere non continentiam, sed tale diuortium quo liceret eis in aliorum nuptias conuenire. proinde quae dilexerint nullum desiderare concubitum, nullum ferre conubium, licebit eis uiros suos etiam sine ulla fornicationis causa relinquere et innuptas secundum apostolum permanere. et uiri similiter — quoniam par forma est in utrisque — si conti- Dentes esse uoluerint, etiam uxoribus non consentientibus deserent eas et sine ullis nuptiis permanebunt. tunc enim eis, ut putas, alia coniugia liceret inquirere, si fornicationis causa diuortium nasceretur. cum uero ista causa non est, superest secundum id, quod existimas, ut aut coniux non discedat a coniuge aut, si discesserit, sine coniugio maneat aut ad pristinum coniugium reuertatur. nulla ergo existente causa fornicationis cuilibet coniugi licebit unum de tribus eligere: aut non discedere a coniuge aut, si discesserit, sic manere aut, si non sic manserit, non alterum quaerere, sed priori se reddere.
- 1.2.1
Et ubi est, quod idem apostolus nec ad tempus, ut uacetur orationi, nisi ex consensu uoluit coniuges carnali fraudare inuicem debito? quomodo saluum erit quod ait: propter fornicationes autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque suum uirum habeat. uxori uir debitum reddat, similiter autem et uxor uiro. uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier? hoc quomodo uerum erit, nisi quia nolente coniuge non licet coniugi continere? nam si licet mulieri sic dimittere uirum, ut maneat innupta, non uir habet, sed ipsa sui corporis potestatem: quod etiam de uiro intellegitur. deinde cum dictum est: quicumque dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari, quomodo dictum intellecturi sumus, nisi prohibitum esse homini dimittere uxorem, si nulla causa fornicationis extiterit? et dictum est quare, ne scilicet faciat eam moechari; utique ideo, quia, etiamsi non ipsa dimiserit, sed dimissa fuerit, erit moecha, si nupserit.
- 1.2.2
Propter hoc ergo tam magnum malum non licet homini dimittere uxorem nisi ex causa fornicationis. tunc enim non ipse dimittendo facit adulteram, sed dimittit adulteram. quid? si ergo dicat: dimitto quidem uxorem meam sine ulla causa fornicationis, sed continens permanebo, ideone dicemus eum inpune fecisse quod fecit? quis hoc dicere audebit, qui uoluntatem domini haec dicentis intellegit? quoniam nec continentiae causa dimitti coniugem uoluit, qui solam causam fornicationis excepit.
- 1.3.1
Redeamus igitur ad ipsa apostoli uerba dicentis: his autem, qui sunt in coniugio, praecipio, non ego, sed dominus, uxorem a uiro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam, et eum uelut interrogemus et tamquam praesentem quodam modo consulamus: cur dixisti. apostole, quodsi discesserit, manere innuptam? licetne discedere an non licet? si non licet, cur praecipis discedenti. ut maneat innupta? si autem licet, profecto est aliqua causa, qua liceat. haec autem inquisita non inuenitur, nisi quam solam saluator excepit, id est causa fornicationis. ac per hoc non praecipit apostolus mulierem, si discesserit, manere innuptam, nisi quae illa causa discedit a uiro, qua sola ei discedere licitum est a uiro. ubi enim dicitur: praecipio non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam. absit, ut contra hoc praeceptum faciat, quae sic discedit, ut innupta permaneat. nisi ergo illa intellegatur, cui licet discedere — non autem licet nisi uiro fornicante — quomodo iubetur innupta, si discesserit, permanere? quis est, qui dicat: si discesserit mulier a uiro non fornicante, innupta permaneat. cum ei nisi a uiro fornicante discedere omnino non liceat? sensus itaque iste tuus quantum aduersetur uinculo coniugali. ubi dominus nec continentiam uoluit suscipi nisi pari concordia atque consensu, puto quod iam intellegas.
- 1.4.1
Sed rem ipsam paulo apertius proloquamur et quasi constituamus ante oculos. ecce placuit continentia mulieri, uiro non placet. discessit ab eo mulier et coepit uiuere continenter, ipsa scilicet casta mansura, sed factura, quod dominus non uult, adulterum uirum: qui cum se non continuerit, alteram quaeret. quid sumus dicturi mulieri, nisi quod dicit ecclesiae sana doctrina? redde debitum uiro, ne, dum tu quaeris unde amplius honoreris, ille unde damnetur inueniat. hoc enim et illi diceremus, si te nolente continere uoluisset. non enim habes potestatem corporis tui, sed ille; sicut nec ille habet potestatem corporis sui, sed tu. nolite inuicem fraudare nisi ex consensu. cum haec atque huius modi plura, quae ad hoc pertineant, dixerimus, placetne tibi, ut nobis mulier ex ista tua ratione respondeat: (ego apostolum audio dicentem: praecipio mulierem a uiro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo reconciliari? ecce discessi, nolo reconciliari uiro, sed innupta permaneo. non enim ait: si discesserit, manere innuptam, donec uiro suo reconcilietur, sed, manere, inquit, innuptam aut uiro suo reconciliari. hoc, inquit, faciat aut illud. unum e duobus eligendum permisit, non autem in horum alterum conpulit. manere innupta eligo ac sic praeceptum inpleo. corripe. argue, increpa, utere qua uolueris seueritate, si nupsero).
- 1.5.1
Quid huic contradicam nisi: apostolum non bene intellegis? neque enim ille praecepisset, si a uiro discesserit, innuptam manere mulierem, nisi eam, cui discedere licuisset, illa una uidelicet causa, quae ibi propterea tacita est, quia notissima est, hoc est fornicationis. hanc enim solam deus magister excepit, cum de dimittenda loqueretur uxore, deditque intellegi talem formam etiam a uiro esse seruandam, quoniam non solum mulier non habet potestatem corporis sui, sed uir; sed similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. cum ergo tuum maritum arguere de fornicatione non possis, quomodo te putas quod ab eo discedis non nubendo excusare, a quo tibi non licet omnino discedere? cum haec a nobis mulier audierit, puto, quod nolis eam sic respondere, ut dicat propterea se manere innuptam, quia sine ulla uiri fornicatione discessit; nam si ille fornicatus esset, non solum sibi discedere, uerum etiam nubere licuisset.
- 1.6.1
Nequaquam hoc illa diceret, cum ipse sis uerecundatus istam mulieribus dare licentiam. dixisti enim: (si uir uxorem adulteram dimiserit et alteram duxerit, mulier tantum obprobrium habebit. si autem mulier supra dicta causa uirum dimiserit et alterum duxerit, non uir tantum, sed et mulier obprobrium habebit\'. cuius sententiae tuae rationem reddens, 'dicent enim, inquis, eam ideo discessisse, ut alium uirum sibi coniungeret, etsi talis forte fuerit qualis a quo discessit; facile enim uiris perquam est in hoc morbi uitium inruere. si autem et ipsum dimiserit et alii nupserit, magis magisque dicent eam numerositatem uirorum adpetisse\'. hac reddita ratione concludis et dicis: his ergo pertractatis uel etiam discussis oportet mulierem uirum tolerare aut innuptam manere\'. bonum plane dedisti consilium mulieribus, ut, cum sciant sibi esse permissum, si adulteros uiros dimiserint, aliis coniugari, non tamen faciant propter obprobrium, sed potius tolerent etiam adulteros uiros, ne uideantur hac occasione multis uelle misceri, eo quod difficile sit, ut non talem inueniat mulier cui nubat, qualis fuerit quem dimisit, quoniam ualde in hunc morbum sunt procliues uiri. cum igitur nos dicimus etiam illi mulieri, quae uirum fornicantem dimiserit, alteri nubere non licere, tu autem dicis licere quidem, sed non expedire, utrique procul dubio dicimus eam, quae fornicantem uirum dimittit, nubere non debere. uerum hoc interest, quod nos, quando coniuges ambo christiani sunt, mulieri, si a uiro fornicante discesserit, dicimus non licere alteri nubere, a uiro autem non fornicante non licere omnino discedere; tu uero dicis, si mulier a uiro non fornicante discesserit, non ei licere alteri nubere propter praeceptum; si autem a fornicante discesserit, non ei expedire nubere propter obprobrium. mulierem itaque non nupturam discedere a uiro siue fornicante siue non fornicante permitti.\'
- 1.7.1
Porro beatus apostolus, immo per apostolum dominus quia mulierem non permittit a uiro non fornicante discedere restat, ut eam prohibeat, si discesserit, nubere. quam permittit a fornicante discedere. de qua enim dicitur: si a uiro discesserit, non nubat, ea condicione discedere permittitur, ut non nubat. si ergo elegerit non nubere, non est, cur prohibeatur discedere, sicut illa, de qua dicitur: si se non continet, nubat, hac utique condicione non continere permittitur, ut tamen nubat. si ergo elegerit nubere, cogi non potest continere. sicut ergo ista incontinens conpellitur nubere, ut possit quod non continet non esse damnabile, sic a uiro illa discedens innupta conpellitur permanere, ut possit quod discedit non esse culpabile. culpabiliter autem a uiro non fornicante discedit, etiamsi innupta permanserit. illa ergo manere innupta praecipitur, si discesserit, quae a fornicante discedit. quae cum ita se habeant, si eo modo intellexerimus apostolum, ut mulieribus dicamus: ita nolite discedere a uiris uestris etiam pudicis, ut, si discedere uolueritis, innuptae maneatis, omnes, quibus placuerit continentia, etiam non consentientibus uiris existimabunt sibi licere discedere. quod procul dubio quia permittere non debemus, restat, ut quod dictum est: si discesserit, manere innuptam, de illa dictum docere debeamus. cui licere discedere utique a fornicante didicimus, ne, si aliter docuerimus, obtentu continentiae perturbemus christiana coniugia et contra misericordissimum domini praeceptum dimissos a continentibus mulieribus incontinentes uiros uel a continentibus uiris incontinentes mulieres in adulteria conpellamus.
- 1.8.1
Illud ergo, quod dominus non quidem in sermone ipso, qui exponebatur a nobis, sed tamen alibi ait: quicumque dimiserit uxorem suam nisi ex causa fornicationis et aliam duxerit, moechatur, si hoc modo intellegendum est, ut quicumque causa fornicationis . dimiserit et aliam duxerit, non moechetur, non uidetur in hac causa par forma esse mariti et uxoris, quandoquidem mulier, etiamsi causa fornicationis discesserit a uiro et alii nupserit, moechatur, uir autem, si eadem causa uxorem\' dimiserit et aliam duxerit, non moechatur. at si par forma est in utroque, uterque moechatur. si se alteri iunxerit, etiam cum se a fornicante disiunxerit. parem uero esse formam in hac causa uiri atque mulieris, ibi ostendit apostolus — quod saepe commemorandum est — ubi, cum dixisset: uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir, adiecit atque ait: similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier.
- 1.9.1
\'Cur ergo, inquis, interposuit dominus causam fornicationis et non potius generaliter ait: quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, moechatur, si et ille moechus est, qui dimissa fornicante muliere alteram ducit?\' credo, quia illud quod maius est, hoc dominus commendare uoluit. maius enim adulterium esse quis negat uxore non fornicante dimissa. alteram ducere, quam si fornicantem quisque dimiserit et tunc alteram duxerit? non quia illud adulterium non est, sed quia minus est, ubi fornicante dimissa altera ducitur. nam simili locutione usus etiam apostolus Iacobus ait: scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi. numquid ideo non peccatum est etiam illi, qui nescit bonum facere et ideo non facit? utique peccatum est; sed hoc grauius, si etiam sciat et non faciat, nec illud ideo nullum, quia minus. ut ergo eodem modo utrumque dicamus: sicut quicumque dimiserit uxorem excepta causa fornicationis et aliam duxerit, moechatur, ita quicumque scit bonum facere et non facit, peccat. sed quemadmodum hic recte dici non potest: ergo si nescit, non peccat ■— sunt enim etiam peccata ignorantium, quamuis minora quam scientium — ita nec illic recte dici potest: ergo si causa fornicationis dimiserit et aliam duxerit, non moechatur; est enim moechatio etiam eorum, qui alias ducunt relictis propter fornicationem prioribus, sed utique minor quam eorum, qui non propter fornicationem dimittunt et alteras ducunt. potest quippe, sicut dictum est: scienti bonum facere et non facienti peccatum est illi, eodem modo et illud dici: dimittenti uxorem sine causa fornicationis et aliam ducenti moechatio est illi. quemadmodum igitur si dixerimus: quicumque mulierem a marito praeter causam fornicationis dimissam duxerit, moechatur, procul dubio uerum dicimus nec tamen ideo illum, qui propter causam fornicationis dimissam duxerit, ab hoc crimine absoluimus, sed utrosque moechos esse minime dubitamus: ita eum. qui praeter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam duxerit, moechum pronuntiamus nec ideo tamen eum, qui propter causam fornicationis dimiserit et alteram duxerit, ab huius peccati labe defendimus. ambos enim, licet alterum altero grauius, moechos tamen esse cognoscimus. neque enim quisquam ita est absurdus, ut moechum neget esse qui duxerit eam, quam maritus propter causam fornicationis abiecit, cum moechum dicat eum, qui duxerit eam, quae praeter causam fornicationis abiecta est. sicut ergo isti ambo sunt moechi — unde, cum dicimus: quicumque mulierem praeter causam fornicationis a uiro dimissam duxerit, moechatur, de uno quidem ipsorum dicimus nec tamen ideo moechari negamus eum, qui eam duxerit, quam propter causam fornicationis maritus dimiserit — ita, cum ambo sint moechi, et ille scilicet, qui dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis et aliam duxerit, et ille, qui propter causam fornicationis uxore dimissa se alteri copulauerit, profecto quando de uno eorum legimus, non ita intellegere debemus, quasi ex hoc alter moechus negatus sit, quod alter expressus sit.
- 1.10.1
Sed si hoc euangelista Matthaeus, quia expressa una specie alteram tacuit, fecit ad intellegendum difficile, numquid non alii generaliter id ipsum ita complexi sunt, ut de utroque possit intellegi? nam secundum Marcum sic scriptum est: quicumque dimiserit uxorem suam et alteram xerit, adulterium committit super eam; et si uxor dimiserit uirum suum et alii nupserit, moechatur; secundum Lucam sic: omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et qui dimissam a uiro ducit. moechatur. qui ergo nos sumus, ut dicamus: est, qui moechatur uxore sua dimissa alteram ducens, et est, qui hoc faciens non moechatur, cum euangelium dicat omnem moechari qui hoc facit? proinde\' si quicumque hoc fecerit, id est omnis, qui hoc fecerit, ut uxore sua dimissa alteram ducat, moechatur, sine dubitatione ibi sunt ambo, et qui praeter causam fornicationis et qui propter causam fornicationis dimittit uxorem; hoc est enim: quicumque dimiserit, hoc est: omnis qui dimittit.
- 1.11.1
Non autem — sicut nescio quare tibi uisum est — cum euangelii secundum Matthaeum uerba proferrem, praetermisi quod scriptum est: et aliam duxerit, et sic dixi: moechatur; sed haec uerba posui, quae in sermone illo prolixo leguntur, quem dominus habuit in monte; hunc enim tractandum susceperam. quae uerba illic ita leguntur, ut posui, id est: quicumque dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari; et qui solutam a uiro duxerit, moechatur. ubi etsi nonnulla exemplaria uerbis diuersis eundem sensum habent interpretatum, non tamen ab eo quod intellegitur discrepant. alia quippe habent: quicumque dimiserit, alia: omnis qui dimiserit; itemque alia: excepta causa fornicationis, alia: praeter causam fornicationis, alia: nisi ob causam fornicationis; item alia: qui solutam a uiro duxerit, moechatur, alia: qui dimissam a uiro duxerit, moechatur. ubi puto quod uideas nihil interesse ad unam eandemque sententiam. quamuis illud ultimum, id est qui dimissam a uiro duxerit, moechatur, in eo sermone, quem dominus fecit in monte, nonnulli codices et graeci et latini non habeant. credo propterea, quia et ibi explicatus hic sensus putari potuit, quod superius dictum est: facit eam moechari; quomodo enim dimissa fit moecha, nisi fiat qui eam duxerit moechus?
- 1.12.1
Verba uero, quae ipse posuisti, unde tibi uisum est non moechari eum, qui propter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam duxerit, obscure quidem posita sunt. unde non miror in eis intellegendis laborare lectorem; sed non sunt in eo sermone domini, qui tunc a me tractabatur, quando illa conscripsi, quae cum legeres te mouerunt. alibi quippe idem Matthaeus ea dominum dixisse narrauit, non cum illum prolixum faceret in monte sermonem, sed cum interrogatus esset a pharisaeis, utrum liceret ex quacumque causa dimittere uxorem. sed quod minus intellegitur apud Matthaeum, apud alios euangelistas intellegi potest. quapropter cum legerimus in euangeliosecundumMatthaeum:quicumque dimiserit uxorem nisi ob fornicationem, aut, quod magis in graeco legitur, praeter causam fornicationis et aliam duxerit, moechatur, non debemus continuo putare illum non moechari, qui propter causam fornicationis dimiserit et aliam duxerit, sed adhuc ambigere, donec euangelium secundum alios euangelistas, a quibus hoc narratum est, consulamus. quid? si enim secundum Matthaeum non quidem quod ad hanc rem pertinet dictum est totum, sed ita pars dicta est, ut intellegeretur a parte totum, quod tamquam explanantes Marcus et Lucas, ut clareret plena sententia, totum dicere maluerunt? cum itaque primum non dubitantes uerum esse, quod apud Matthaeum legitur: quicumque dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis et aliam duxerit, moechatur, quaesierimus, utrum tantum iste moechetur ducendo alteram uxorem, qui praeter causam fornicationis priorem dimiserit, an omnis, qui dimissa uxore alteram duxerit, ut ibi sit etiam ille qui fornicantem dimiserit, nonne secundum Marcum respondebitur nobis: quid quaeritis, utrum ille sit moechus et ille non sit? quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit. nonne etiam secundum Lucam dicetur nobis: quid ambigitis, utrum ille, qui propter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam duxerit, non moechetur? omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur. ac per hoc, quoniam fas non est, ut euangelistas quamuis diuersis uerbis de una re loquentes ab uno sensu eademque sententia dissentire dicamus, restat, ut Matthaeum intellegamus a parte totum significare uoluisse, eandem tamen tenuisse sententiam, ut dimittens uxorem et alteram ducens non quidam moechetur, id est qui praeter fornicationem dimiserit, quidam uero non moechetur, id est qui propter fornicationem dimiserit, sed omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechari minime dubitetur.
- 1.13.1
Nam et illud, quod etiam secundum Lucam sequitur: qui dimissam a uiro ducit, moechatur, quomodo . est uerum? quomodo moechatur, nisi quia illa, quam duxit, eo uiuente, a quo dimissa est, adhuc uxor aliena est? si enim iam suae, non alienae miscetur uxori, utique non moechatur; moechatur autem. aliena est ergo cui miscetur. porro si aliena est, hoc est eius, a quo dimissa est, etiamsi propter fornicationis causam dimissa est, nondum dimittentis uxor esse cessauit. si autem illius esse cessauit, iam huius est, cui alteri nupsit; et si huius est, non moechus iudicandus est, sed maritus. sed quia non eum maritum dicit scriptura, sed moechum, adhuc illa illius erit, a quo etiam causa fornicationis abiecta est. et ideo quamcumque etiam ipse illa dimissa ducit uxorem, quia cum alieno marito concumbit, adultera est. unde autem fieri potest, ut adulter etiam ipse non sit, quem constat adulterare quam duxit?.
- 1.14.1
Iam nunc illud uideamus, quod ait apostolus: ceteris autem ego dico, non dominus, ad inparia scilicet, hoc est, ubi non ambo christiani fuerant, coniugia locuturus. quod mihi uisum est eum monendo dixisse. quia enim coniux fidelis relinquere coniugem licite potuit infidelem, ideo fieri hoc non dominus, sed apostolus prohibet. quod enim dominus prohibet, fieri omnino non licet. monet ergo apostolus, quod possit esse multorum occasio lucrandorum, ut fideles coniuges in relinquendis infidelibus permissa licentia non utantur. tibi autem uidetur infideles quoque dimitti a fidelibus non licere, quia hoc uetat apostolus, cum ego dicam licere. quia hoc non uetat, non tamen expedire, quia hoc ne fiat, monet apostolus: qui reddit etiam rationem cur fieri non expediat, quamuis liceat. quid enim scis, inquit, mulier, si uirum saluum facies? aut unde scis, uir, si uxorem saluam facies? cum etiam superius dixisset: sanctificatus est enim uir infidelis in uxore, et sanctificata est mulier infidelis in fratre, hoc est in christiano, alioquin filii uestri, inquit, inmundi essent; nunc autem sancti sunt. sic ad lucrandos coniuges et filios Christo etiam exemplis, quae iam prouenerant, uidetur hortatus. cur ergo non expediat etiam infideles coniuges dimitti a fidelibus, causa euidenter expressa est. non enim propter uinculum cum talibus coniugale seruandum, sed ut adquiractur in Christo, recedi ab infidelibus coniugibus apostolus uetat.
- 1.15.1
Multa sunt autem facienda non iubente lege, sed libera caritate; et ea sunt in nostris officiis gratiora, quae cum liceret nobis etiam non inpendere, tamen causa dilectionis inpendimus. unde prior ipse dominus, cum se tributum non debere monstrasset, soluit tamen, ne scandalizaret eos, quibus ad aeternam salutem gerens hominem consulebat. iam uero apostolus quemadmodum ista commendet, eius uerba testantur, ubi dicit: cum enim liber sim ex omnibus, omnium me seruum feci, ut plures lucrifacerem, cum paulo superius dixisset: numquid non habemus licentiam manducandi et bibendi? numquid non habemus licentiam sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri apostoli et fratres domini et Caephas? an ego solus et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat uineam et de fructu eius non edit? quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit? et paulo post, si alii, inquit, potestatis uestrae participant, non magis nos? sed non sumus usi hac potestate, sed omnia toleramus, ne quod inpedimentum demus euangelio Christi. deinde post pauca, quae ergo, inquit, mihi merces erit? ut euangelizans sine sumptu ponam euangelium, ut non abutar potestate mea in euangelio. continuoque subiungit quod paulo ante commemoraui: cum enim liber sim ex omnibus, omnium me seruum feci, ut plures lucrifacerem. item alio loco de quibusdam quae ad escam pertinent, omnia, inquit, mihi licita sunt, sed non omnia expediunt; omnia mihi licita sunt, sed ego sub nullius redigar potestate. esca uentri et uenter escis, deus autem et hunc et has euacuabit. item alibi de hoc ipso: omnia licita sunt, sed non omnia expediunt; omnia licita sunt, sed non omnia aedificant. nemo quod suum estquaerat, sed id quod alterius est. atque ut ostenderet unde loqueretur, omne, inquit, quod in macello uenit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. et tamen alibi dicit: non manducabo carnem in aeternum, ut non fratrem meum scandalizem, itemque alibi: omnia quidem munda, sed malum est homini qui per offensionem manducat. quod est \'omnia licita sunt\', ipsum est \'omnia quidem munda>; et quod est sed non omnia expediunt\', ipsum est (sed malum est homini qui per offensionem manducat\\ ita ostendit ea quae licita sunt, id est nullo praecepto domini prohibentur, sicut expedit, potius esse tractanda non praescripto legis, sed consilio caritatis. haec sunt, quae amplius erogantur saucio, qui curandus ad stabulum Samaritani illius miseratione perductus est. et ideo dicuntur non a domino praecipi, quamuis domino moneantur offerri, ut tanto intellegantur esse gratiora, quanto magis ostenduntur indebita.
- 1.16.1
Sed ea, quae in his talia sunt, ut, quamuis sint licita, non expediant, non in eis dici potest: bonum est hoc,. sed illud melius, sicut dictum est: qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit. ibi enim utrumque licet, et hoc aliquando, aliquando illud expedit. nam illis, quae se non continent, utique expedit nubere, et quod licet, expedit; quae autem uouerint continentiam, nec licet nec expedit. porro discedere ab infideli coniuge licet, sed non expedit; manere autem cum illo, si cohabitare consentit, et licet et expedit, quia, si non liceret, expedire non posset. potest ergo aliquid licere et non expedire; expedire autem quod non licet non potest. ac per hoc non omnia quae licita sunt, expediunt, omnia uero inlicita non expediunt. sicut enim omnis, qui Christi sanguine redemptus est, homo est, non tamen omnis, qui homo est, etiam sanguine Christi redemptus est, ita omne quod non licet non expedit nec tamen omne quod non expedit etiam non licet. sunt quippe licita, quae non expediunt, sicut apostolo teste didicimus.
- 1.17.1
Sed inter id, quod inlicitum est et ideo non expedit, atque id, quod licitum est nec tamen expedit, quid intersit, aliqua uniuersali regula definire difficile est. citius enim quisque dixerit: omne quod fieri non expedit, peccatum est; omne autem peccatum inlicitum est. omne ergo quod non expedit, inlicitum est. et ubi erunt illa, quae licita esse, sed non expedire apostolus dixit, si omne quod non expedit, licitum non est? quapropter quia uerum dixisse apostolum dubitare non possumus et aliqua peccata esse licita dicere non audemus, restat, ut dicamus fieri aliquid, quod non expediat, et tamen, si licitum est, non esse peccatum, quamuis quoniam non expedit, non sit utique faciendum. quodsi absurdum uidetur, ut aliquid fiat quod non expedit et dicatur peccasse qui fecerit, intellegendum est hoc ex consuetudine sermonis absurdum: quae ita late patet, ut etiam iumenta, quamuis sint rationis expertia, tamen plerumque dicamus debere uapulare cum peccant; peccare autem proprie non est nisi eius, qui utitur rationali uoluntatis arbitrio, quod in omnibus mortalibus animantibus nonnisi homini est diuinitus adtributum. sed aliud est, cum proprie loquimur, aliud, cum uerba ex aliis rebus transferendo uel abutendo mutuamur.
- 1.18.1
Vt igitur, si possumus, enitamur inter id, quod licet et non expedit, et id, quod non licet atque ideo nec expedit. aliquo certo fine distinguere, ea mihi uidentur licere et non expedire, quae per iustitiam quidem, quae coram deo est, permittuntur, sed propter offensionem hominum, ne ob hoc inpediantur a salute, uitanda sunt; ea uero non licere et ideo non expedire, quae sic ipsa iustitia uetantur, ut facienda non sint, etiamsi ab eis, quibus in notitiam fuerint perlata, laudentur. quod si ita est, ideo nonnisi inlicita prohibentur a domino, ut ea, quae licita sunt et non expediunt, non legis uinculo, sed libera dilectionis beneficentia caueantur.
- 1.19.1
Quocirca si dimittere infidelem coniugem non liceret, hoc fieri dominus prohiberet neque id apostolus prohibens diceret: ego dico, non dominus. nam si propter fornicationem carnis permittitur homo a coniuge separari, quanto magis in coniuge mentis fornicatio detestanda est, id est infidelitatis, de qua scriptum est: quoniam ecce qui se longe faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te!
- 1.19.2
Sed quia ita licitum est, ut non expediat, ne propter coniugum separationes offensi homines ipsam doctrinam salutis, qua inlicita prohibentur, exhorreant ac sic peiores atque perituri in eadem infidelitate remaneant, intercedit apostolus et monendo fieri uetat, quod ita licitum est, ut non expediat. sic enim recedere ab infidelibus uxoribus uel maritis fideles uiri uel feminae non prohibentur a domino, ut neque iubeantur. nam si dimittere tales coniuges iuberentur, nullus locus esset consilio monentis apostoli, ne hoc fieret. nullo modo enim quod dominus iubet, seruus bonus fieri prohiberet.
- 1.20.1
Namque aliquando hoc dominus per Esdram prophetam iussit et factum est; dimiserunt Israhelitae uxores alienigenas, quicumque tunc habere potuerunt, per quas fiebat, ut et ipsi ad alienos seducerentur deos, non ut illae per maritos uero adquirerentur deo. nondum enim tanta gratia saluatoris inluxerat . et promissis temporalibus ueteris testamenti adhuc inhiabat illius populi multitudo. et propterea cum bona terrena, quae pro magno expetebant a domino, uiderent etiam his abundare, qui multos falsos colebant deos, blanditiis uxorum prius eos reuerebantur offendere, deinde inducebantur et colere. unde iusserat dominus per sanctum Moysen, ne quis uxorem alienigenam duceret. merito ergo quas duxerant domino prohibente, domino iubente dimiserunt. cum uero coepisset gentibus euangelium praedicari, iam coniunctos gentiles gentilibus comperit coniuges: ex quibus si non ambo crederent, sed unus aut una et infidelis cum fideli consentiret habitare, nec prohiberi a domino debuit fidelis infidelem dimittere nec iuberi: ideo scilicet non prohiberi, quia iustitia permittit a fornicante discedere et infidelis hominis fornicatio est maior in corde, nec uera eius pudicitia cum coniuge dici potest, quia omne quod non est ex fide, peccatum est: quamuis ueram fidelis habeat pudicitiam etiam cum infideli coniuge, qui non habet ueram. ideo autem nec iuberi debuerunt fideles ab infidelibus separari, quia non contra iussionem domini gentiles fuerunt ambo coniuncti.
- 1.21.1
Quoniam ergo ab infideli fidelem discedere nec prohibet nec iubet dominus, ideo ut non discedat apostolus dicit, non dominus, habens utique spiritum sanctum, in quo dare posset utile et fidele consilium. unde cum dixisset de muliere, cuius uir mortuus fuerit: beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium, ne quis hoc consilium tamquam humanum et non diuinum contemnendum putaret. adiecit: puto autem, et ego spiritum dei habeo. proinde intellegendum est etiam ipsa, quae non a domino iubentur, sed a sancto eius famulo utiliter suadentur, eodem domino inspirante suaderi. absit enim, ut quisquam catholicus dixerit. quando suadet spiritus sanctus, non dominum suadere, cum et ipse dominus sit et inseparabilia sint opera trinitatis. dicit tamen: de uirginibus autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do, non ut hoc consilium alienum existimemus a domino, cum continuo sequatur et dicat: tamquam misericordiam consecutus adeo, ut fidelis essem. secundum deum ergo dat fidele consilium in eo spiritu, de quo ait: puto autem, et ego spiritum dei habeo.
- 1.22.1
Verum tamen aliud est domini iubentis imperium, aliud conserui secundum misericordiam caritatis, quae illi est a domino inspirata atque donata, fidele consilium. ibi aliud facere non licet, hic autem licet, ita sane, ut ipsum licitum partim quidem expediat, partim uero non expediat. expedit tunc, quando non solum per iustitiam, quae coram domino est, permittitur, sed etiam hominibus nullum ex hoc inpedimentum salutis infertur: uelut, cum dat consilium non nubendi apostolus uirginibus, unde praeceptum domini se non habere testatur, licet aliud facere, id est nubere et minus quam continentiae, bonum tamen tenere nuptiarum. ipsumque licitum etiam expedit, quoniam in uetita et inlicita ruituram carnis infirmitatem sic excepit honestate nubendi, ut neminem inpediat ad salutem, quamuis magis expediret magisque honestum esset, si uirgo consilium, quo praeceptum eam non conpellit, arriperet. tunc autem non expedit id quod licitum est, quando permittitur quidem, sed usus ipsius potestatis aliis affert inpedimentum salutis. sicut est, unde iam diu loquimur, discessio coniugis fidelis ab infideli, quam non prohibet dominus praecepto legis, quia coram illo iniusta non est, sed prohibet apostolus consilio caritatis, quia infidelibus affert inpedimentum salutis: non solum quia perniciosissime scandalizantur offensi, uerum etiam quia in alia coniugia cum ceciderint uiuentibus eis, a quibus dimittuntur, adulterinis nexibus colligati difficillime resoluuntur.
- 1.23.1
Ideo hic, ubi id quod licet non expedit, non potest dici: si dimiserit infidelem, bene facit; si non dimiserit, melius facit, sicut dictum est: qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit, quoniam illud non solum utrumque pariter licet — unde ad nihil horum praecepto domini quisque conpellitur — sed etiam utrumque expedit, aliud minus, aliud amplius, unde ad id, quod amplius expedit, consilio apostoli quicumque potest capere prouocatur. hoc autem ubi de dimittendo uel non dimittendo infideli coniugio quaeritur, utrumque quidem pariter licitum est per iustitiam, quae coram domino est, et ideo nihil horum dominus prohibet; sed.non utrumque expedit propter infirmitates hominum, et ideo id quod non expedit apostolus prohibet dante sibi domino liberum prohibendi locum, quia neque id, quod monet apostolus, prohibet dominus neque id, quod prohibet apostolus, iubet dominus. quod nisi ita esset, neque contra prohibitionem domini apostolus aliquid moneret neque contra iussionem aliquid prohiberet. proinde in his duabus causis, una de nubendo uel non nubendo, altera de infideli coniuge dimittendo uel non dimittendo, aliquid simile est in uerbis apostoli, aliquid dissimile. simile quidem illudquod et ibi dicit: praeceptum domini non habeo, consilium autem do, et hic dicit: ego dico, non dominus. quale est enim \'praeceptum domini non habeo\\ tale est (non dicit dominus\'; et quale est \'consilium do\\ tale est (e god i co), illud autem dissimile est, quia de nubendo et non nubendo potest dici, hoc bene fieri, illud melius, quoniam utrumque expedit, minus aliud, magis aliud; at uero de coniuge infideli dimittendo uel non dimittendo, quoniam unum horum non expedit, aliud expedit, dici non oportet: qui dimittit, bene facit; et qui non dimittit, melius facit, sed dici oportet: non dimittat, quia etsi licet, non expedit. sic ergo possumus dicere melius esse infidelem coniugem non dimittere, quamuis liceat et dimittere, quemadmodum recte dicimus melius esse, quod et licet et expedit quam id, quod licet nec expedit.
- 1.24.1
His de causis factum est, ut exponens domini sermonem, quem prolixum in monte habuit, ubi uentum est ad quaestionem de coniugibus dimittendis uel non dimittendis, adhibitis apostolicis etiam testimoniis dicerem consilium esse apostoli, non praeceptum domini, ubi ait: ceteris autem ego dico, non dominus, monens eos, qui haberent coniuges infideles, ut consentientes habitare secum non dimitterent. quod utique ideo monendum, non iubendum fuit, quia non tanto pondere prohibendi sunt homines facere licita, quamuis non expediant, quanto pondere prohibentur inlicita. si autem alicubi apostolus etiam illa, quae iubenda sunt! monere dignatus est, hoc fecit parcendo infirmitati, non praeiudicando iussioni. unde si dixit: non ut confundam uos, haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo, quid habet quaestionis, ubi ait: ego dico, non dominus? item ubi ait: ecce ego Paulus dico uobis, quia si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit, numquid etiam hic dixit: ego dico, non dominus? non sunt itaque ista similia, quia etiam illa, quae iubet dominus, non est indignum neque contrarium, si eadem monet apostolus. monemus enim, quos caros habemus, ut faciant domini praecepta uel iussa. cum uero ait: ego dico, non dominus, satis ostendit dominum non prohibere, quod ipse prohibebat; prohibuisset autem dominus, si esset inlicitum. ergo secundum ea, quae supra diu diximus multumque uersauimus, licitum erat per iustitiam, sed etiam licitum non erat faciendum propter liberam beneuolentiam.
- 1.25.1
Tu autem, cui placet ita non licere quod non uetat dominus, sed apostolus, quemadmodum non licet quod uetat dominus, cum exponere uoluisses, quid sibi uellet, quod ait: ego dico, non dominus, cum alloqueretur fideles, quibus essent coniuges infideles, dixisti: (quia dominus iussit, ne coniugia sibimet diuersae religionis copularentur' et ipsum adhibuisti testimonium domini dicentis: non accipies uxorem filio tuo a filiabus alienigenarum, ne traducat eum post deos suos et pereat anima eius. addidisti etiam uerba apostoli, ubi dixit: mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit. quodsi mortuus fuerit uir eius, liberata est; cui uult nubat, tantum in domino. quod ita exposuisti, ut adiungeres *id est christiano\'. deinde secutus es et aisti: hoc est ergo domini praeceptum tam in ueteri quam in nouo testamento, ut nonnisi unius religionis et fidei coniugia sibi maneant copulata\'. si hoc ergo est domini praeceptum tam in ueteri testamento quam in nouo et hoc iubet dominus, hoc docet apostolus, ut nonnisi unius religionis et fidei maneant copulata coniugia, quare contra hoc domini iussum, contra doctrinam suam, contra praeceptum testamenti ueteris et noui iubet apostolus, ut diuersae fidei coniugia maneant copulata? \'quia Paulus, inquis, gentium praedicator et apostolus, iam in coniugio positos non solum monet, sed etiam iubet, ut si unus aut una e coniugibus credidisset, alterum non credentem, secum tamen habitare consentientem non dimitteret\'. his uerbis tuis aliud hoc, aliud esse illud satis euidenter ostendis. illud enim de his coniugiis agitur, quae sibi primitus copulantur, ne nubat femina non suae religionis uiro uel uir talem ducat uxorem. id enim, ut dicis, iubet deus, docet apostolus, utrumque praecipit testamentum. hoc autem diuersum esse quis abnuat, ubi agitur non de coniungendis, sed de coniunctis? ambo quippe unius eiusdemque infidelitatis fuerunt, quando coniuncti sunt; sed euangelium cum uenisset, alter sine altera uel altera sine altero credidit. si ergo aliud est hoc, quod sine scrupulo ullius dubitationis apparet, cur fidelem cum infideli in coniugio permanere non et dominus sicut apostolus iubet? nisi forte isto loco uacat, quod tam fidenter ipse ait: an uultis experimentum accipere eius, qui in me loquitur Christus? et utique dominus est Christus. intellegisne quid dicam? an in hoc explanando aliquanto diligentius immorabor?
- 1.26.1
Adtende, ut rem ipsam tamquam in conspectu considerandam planiore sermone ponamus. ecce coniuges duo unius infidelitatis; ita fuerunt quando iuncti sunt. nulla de his quaestio est, quae pertineat ad illam domini iussionem doctrinamque apostolicam et praeceptum testamenti ueteris et noui, quo prohibetur fidelis cum infideli copulare coniugium. iam sunt coniuges et adhuc ambo sunt infideles; adhuc tales sunt, quales fuerunt, antequam iungerentur, qualesque coniuncti sunt. uenit euangelii praedicator, credidit eorum aut unus aut una, sed ita ut infidelis cum fideli habitare consentiat. iubet fideli dominus, ne infidelem dimittat an non iubet? si dixeris \'iubet\', reclamat apostolus; ego dico, non dominus; si dixeris *non iubet\', causam requiro. neque illam mihi responsurus es, quam tuis litteris indidisti: \'quia dominus prohibet fideles infidelibus iungi\'. hic enim nullo modo est ista causa; de iam iunctis loquimur, non de iungendis. si ergo tu causam non inuenisti, cur non uetet dominus quod uetat apostolus — cernis enim iam, ut existimo, non esse ipsam quam esse putaueras — uide, ne forte illa sit, quae mihi uisa est, et tunc proferenda et nunc defendenda, ut scilicet illud intellegamus dicere dominum, quod habet coram illo nullo modo transgredienda iustitia, id est quod ita iubet aut uetat, ut aliud facere omnino non liceat; quod autem uolentis potestati ita permittit, ut nec agatur nec praetermittatur inlicite, ipsi seruorum suorum consilio locum dare, ut id potius suadeant quod uiderint expedire.
- 1.27.1
Teneatur hic ergo primitus ac maxime, ne committantur inlicita. ubi autem aliquid ita licitum est, ut aliud facere non sit inlicitum, fiat quod expedit [uel quod magis expedit]. illa igitur, quae dominus ita dicit ut dominus, id est non monentis consilio, sed dominantis imperio, non facere non licet et ideo nec expedit. dominus itaque praecepit mulierem a uiro non discedere; quodsi discesserit — ea utique causa, qua discedere licitum est — manere innuptam aut uiro suo reconciliari; mulier enim sub uiro uiuo marito iuncta est legi; et uiuente uiro uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro, quoniam mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit. unde si uxor dimiserit uirum suum et alii nupserit, moechatur, et qui dimissam a uiro duxerit, moechatur. ideoque ex eodem praecepto domini et uir uxorem ne dimittat, quoniam qui dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis, facit eam moechari. sed si propter hanc causam dimiserit, etiam ipse sic maneat; omnis enim qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur.
- 1.27.2
Haec constituta domini sine ulla retractatione seruanda sunt. habet enim haec iustitia, quae coram illo est, siue probent siue inprobent homines. et ideo dici non oportet propter offensiones hominum, aut ne inpediantur homines ab ea salute, quae in Christo est, non esse seruanda. quis enim christianus audeat dicere: ne homines offendam aut ut homines Christo adquiram, faciam moechari uxorem meam, ut ego ipse moechus fiam?
- 1.28.1
Potest enim fieri, ut, cum adulteram uxorem quisque dimiserit christianus, ita temptetur, ut aliqua femina, quae nondum credidit, cupiens in eius nuptias conuenire, promittat se futuram esse christianam, non fallaciter, sed si ei nupserit hoc omnino factura. huic itaque iam conubium recusanti poterit suggerere ille temptator: dominus dixit: quicumque dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis et aliam duxerit, moechatur; tu autem, qui dimisisti propter causam fornicationis uxorem, si aliam duxeris, non moechaberis. huic talia suggerenti erudito corde respondeat moechari quidem illum grauius, qui praeter causam fornicationis uxore dimissa alteram duxerit, sed etiam illum, qui uxore fornicante dimissa sibi aliam copulauit, non ideo non moechari, quia moechantem relinquit: sicut moechatur qui eam, quae praeter causam fornicationis dimittitur, duxerit; nec ideo non moechatur, qui eam ducit, quam dimissam praeter causam fornicationis inuenerit. et propterea quod subobscure apud Matthaeum positum est, quoniam totum a parte significatum est, expositum esse apud alios, qui totum generaliter expresserunt, sicut legitur apud Marcum: quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit, et apud Lucam: omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur. non enim alios dixerunt moechari, alios non moechari, qui dimissis uxoribus suis duxerint alteras, sed: quicumque dimiserit, omnem prorsus, qui dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, moechari eum sine ulla exceptione dixerunt.
- 1.29.1
Sed si haec ille christianus responderit temptatori, intellegens licuisse quidem sibi dimittere adulteram, sed aliam ducere non licere, quid? si dicat ille temptator: committe hoc peccatum, ut adquiras animam Christo in morte infidelitatis positae feminae, quae parata est, si tibi nupserit, fieri christiana? quid aliud christianus ad ista respondere debet et dicere, nisi se non posse, Si hoc fecerit, euadere iudicium, quod commemorauit apostolus, ubi ait: et sicut dicunt nos quidam dicere: faciamus mala, ut ueniant bona? quorum iudicium iustum est? quomodo autem poterit esse salubriter christiana, quae cum illo a quo ducitur erit adultera?
- 1.30.1
Non solum autem moechandum non est, quod facit non quidam, sed omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, etsi propterea duxerit, ut faciat christianam, sed etiam quisquis non alligatus uxori continentiam deo uouerit, nullo modo debet ista conpensatione peccare, ut ideo credat uxorem sibi esse ducendam, quia promisit quae nuptias eius adpetit futuram se esse christianam. quod enim cuique, antequam uouisset, licebat, cum id se numquam facturum uouerit, non licebit; si tamen id uouerit quod uouendum fuit, sicuti est perpetua uirginitas uel continentia post experta conubia solutis a uinculo coniugali uel ex consensu uouentibus et carnalia debita sibi inuicem relaxantibus fidelibus castisque coniugibus, quod alterum sine altera uel alteram sine altero uouere fas non est. haec ergo et si qua alia sunt, quae rectissime uouentur, cum homines uouerint, nulla condicione rumpenda sunt, quae sine ulla condicione uouerunt, quia et hoc dominum praecepisse intellegendum est, ubi legitur: uouete et reddite domino deo uestro. unde apostolus de quibusdam, quae continentiam uouent et postea nubere uolunt, quod eis, antequam uouissent, utique licebat, habentes, inquit, damnationem, quoniam primam fidem inritam fecerunt.
- 1.31.1
Nihil ergo expedit, quod inlicitum est, et nihil, quod prohibet dominus, licitum est.
- 1.31.2
Quae autem nullo domini constringente praecepto in potestate dimissa sunt, in his audiatur apostolus in spiritu sancto monens et consulens, ut uel meliora capiantur uel ea, quae non expediunt, caueantur. ibi audiatur dicens: praeceptum domini non habeo, consilium autem do, et: ego dico, non dominus. ibi si meliora elegerit, qui audit: solutus est ab uxore, non quaerat uxorem, quia et si acceperit uxorem, non peccat, ibi uirgo non nubat. qui enim non dat nuptum, melius facit; et qui dat nuptum, bene facit. ibi beatior sit mulier sic permanendo, quae mortuo uiro suo in potestate habet, cui uult nubere, tantum in domino. quod duobus modis accipi potest: aut christiana permanens aut christiano nubens. non enim tempore reuelati testamenti noui in euangelio uel ullis apostolicis litteris sine ambiguitate declaratum esse recolo, utrum dominus prohibuerit fideles infidelibus iungi, quamuis beatissimus Cyprianus inde non dubitet nec in leuibus peccatis constituat, iungere cum infidelibus uinculum matrimonii, atque id esse dicat prostituere gentilibus membra Christi. sed quia de his, qui iam coniuncti sunt, alia quaestio est, audiatur et hic apostolus dicens: s i quis frater habet uxorem infidelem et haec consentit sentit habitare cum illo, non dimittat illam; et qua mulier habet uirum infidelem et hic consentit habitare cum illa, non dimittat uirum, et sic audiatur, ut, quamuis fieri licitum sit, quia hoc non dicit dominus, non tamen fiat, quia non expedit. non enim omnia expedire, quae licita sunt, apertissime docet apostolus, sicut supra iam ostendimus. propter quodlibet tamen fornicationis genus, siue carnis siue spiritus, ubi et infidelitas intellegitur, et dimisso uiro non licet alteri nubere et dimissa uxore non licet alteram ducere, quoniam dominus nulla exceptione facta dicit: si uxor dimiserit uirum suum et alii nupserit, moechatur, et: omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur.
- 1.32.1
His ita pro meo modulo pertractatis atque discussis quaestionem tamen de coniugiis obscurissimam et inplicatissimam esse non nescio. nec audeo profiteri omnes sinus eius uel in hoc opere uel in alio me adhuc explicasse uel iam posse, si urguear, explicare. illud autem, unde me idem in alia scheda consulendum existimatis, seorsum etiam ego enodare curarem, si mihi aliud, quam tibi uisum est, uideretur; cum uero eadem sit etiam nostra sententia, non hinc opus est diutius disputare.
- 1.33.1
Catechumenis ergo in huius uitae ultimo constitutis, seu morbo seu casu aliquo si conpressi sint, ut, quamuis adhuc uiuant, petere sibi tamen baptismum uel ad interrogata respondere non possint, prosit eis, quod eorum fide christiana iam nota uoluntas est, ut eo modo baptizentur, quo modo baptizantur infantes, quorum uoluntas adhuc nulla patuit. non tamen propterea damnare debemus eos, qui timidius agunt, quam nobis uidetur agi oportere, ne de pecunia conseruo credita inprouidius quam cautius iudicare uoluisse iudicemur. satis quippe in talibus respiciendum est illud apostoli, ubi ait: unusquisque nostrum pro se rationem reddet deo. non ergo amplius inuicem iudicemus. sunt enim, qui uel in his uel etiam in aliis obseruandum putant, quod dixisse dominum legimus: nolite dare sanctum canibus neque proieceritis margaritas uestras ante porcos. et ista saluatoris uerba reuerentes baptizare non audent eos, qui pro se respondere nequiuerint, ne forte contrarium gerant uoluntatis arbitrium. quod de paruulis dici non potest, in quibus adhuc rationis nullus est usus. sed non solum incredibile est nec in fine uitae huius baptizari catechumenum uelle, uerum etiam, si uoluntas eius incerta est, multo satius est nolenti dare quam uolenti negare, ubi uelit an nolit sic non apparet, ut tamen credibilius sit eum, si posset, uelle se potius fuisse dicturum ea sacramenta percipere, sine quibus iam credidit non se oportere de corpore exire.
- 1.34.1
Si autem dominus, ubi ait: nolite dare sanctum canibus, hoc, quod isti cauendum putant, uellet intellegi, non ipse suo traditori dedisset, quod in suam ille perniciem sine culpa dantis cum dignis indignus accepit. unde cum hoc diceret dominus, credendum est significare uoluisse, quod lucem intellegentiae spiritalis inmunda corda non portant. et si portanda doctor ingesserit, quae non recte accipiunt, quia non capiunt, uel reprehensionis morsibus lacerant uel contemnendo conculcant. si enim beatus apostolus quamuis in Christo iam renatis tamen adhuc paruulis lac dicit se dedisse, non escam — necdum enim poteratis, inquit, sed nec adhuc quidem potestis — si denique ipse dominus electis apostolis dixit: adhuc multa habeo uobis dicere, sed non potestis illa portare modo, quanto minus possunt ferre, quaecumque de incorporea luce dicuntur, inmundae mentes inpiorum!
- 1.34.2
XXVIII. 35. Sed ut sermo noster ad hoc potius claudatur, unde sumpsit exordium, ego non solum alios catechumenos uerum etiam ipsos, qui uiuentium coniugiis copulati retinent adulterina consortia, cum saluos corpore non admittamus ad baptismum, tamen, si desperati iacuerint nec pro se respondere potuerint, baptizandos puto, ut etiam hoc peccatum cum ceteris lauacro regenerationis abluatur. quis enim nouit, utrum fortassis adulterinae carnis inlecebra usque ad baptismum statuerant detineri? si autem ab illa desperatione recreati potuerint uiuere, aut facient, quod statuerant, aut edocti obtemperabunt aut de contemptoribus fiet, quod fieri etiam de baptizatis talibus debet. quae autem baptismatis, eadem reconciliationis est causa, si forte paenitentem finiendae uitae periculum praeoccupauerit. nec ipsos enim ex hac uita sine arra suae pacis exire uelle debet mater ecclesia.
- 2.1.1
Ad ea, quae mihi scripseras, frater religiose Pollenti, iam rescripseram non paruum uolumen de his, qui uiuentibus coniugibus suis aliis copulantur. quod cum innotuisset dilectioni tuae,. addidisti aliqua ad libellum tuum, etiam his me respondere desiderans. sed cum facere disponerem, addendo et ego ad meum, ita ut unus liber esset etiam responsionis meae, repente illud editum est, quod absolueram prius, flagitantibus fratribus et nescientibus, quod adhuc aliquid esset addendum. hinc factum est, ut altero seorsum opusculo ad ea, quae addidisti, respondere conpellerer. non autem quae addidisti, adiuncta sunt fini opusculi tui; sed ubi uisum est, eius interiecta sunt corpori.
- 2.2.1
Horum primum illud est — cui quidem arbitror me respondere debere — quod in his apostoli uerbis, ubi ait: ceteris autem ego dico, non dominus, mulierem a uiro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo reconciliari, non putas ita dictum esse (si discesserit\', ut a uiro fornicante discessisse intellegatur, qua sola causa discedere licitum est; sed potius existimas a pudico, et ideo iussam manere innuptam, ut possit ei reconciliari, si continere ille noluisset, ne uirum ad fornicandum, id est ad aliam se uiuente ducendam ipsa non reconciliata conpelleret. ceterum si a uiro fornicante discesserit, putas ei non praecipi, ut innupta permaneat, sed hoc eam facere, si continens esse uoluerit, non ut praecepti uiolatrix inueniatur esse, si nupserit. quae tibi uidetur forma et a uiro esse seruanda, ut uxorem non dimittat excepta causa fornicationis; si autem dimiserit, maneat sine coniugio, ut pudicae reconciliari possit uxori, nisi forte continentiam illa delegerit, ne uxoris castae reconciliationem refugiens ipse illam cogat moechari, si se non continens uiuente illo nupserit alteri; si autem fuerit ab uxore fornicante disiunctus, iam eum nullo praecepto ut se contineat detineri nec omnino moechari, si uiua illa alteram duxerit, quoniam id, quod ait apostolus idem: mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit; quodsi mortuus fuerit uir eius, liberata est; cui uult nubat, sic intellegendum existimas, ut, si uir fuerit fornicatus, pro mortuo deputetur et uxor pro mortua, et ideo liceat cuilibet eorum tamquam post mortem ita post fornicationem coniungi alteri.
- 2.3.1
Quibus tuis sensibus consideratis abs te quaero, utrum quicumque duxerit mulierem, quae uiro alligata esse destiterit, adulter habendus sit. quod tibi existimo non uideri. ideo enim mulier uiuente uiro uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro, quoniam mulier alligata est. quamdiu uir eius uiuit; hoc autem uinculum si ei cum uiro uiuente non esset, sine ullo adulteri crimine alteri nuberet. proinde si alligata est quamdiu uir eius uiuit, nullo modo nisi uiro mortuo soluta dicenda est ab hoc uinculo. porro si morte cuiuslibet eorum inter maritum et uxorem hoc uinculum soluitur et pro morte habenda est, sicut dicis, etiam fornicatio, procul dubio erit ab hoc et mulier soluta, quando fuerit fornicata. neque enim dici poterit haec alligata uiro, quando ab illa fuerit uir solutus. ac per hoc posteaquam fornicando alligata uiro esse destiterit, quisquis eam duxerit, adulter non erit.
- 2.3.2
Et uide, quam sit absurdum, ut ideo non sit adulter. quia duxit adulteram. immo uero, quod est monstrosius, nec ipsa mulier erit adultera, quoniam non erit posteriori uiro uxor aliena, sed sua. soluto enim per adulterium priore coniugali uinculo cuicumque iam nupserit coniugem non habenti non adultera cum adultero, sed uxor erit potius cum marito. quomodo ergo erit uerum: mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit? ecce uir eius uiuit, quia nec de corpore excessit nec fornicatus est, quod pro morte uis deputare; et tamen ei mulier alligata iam non est. nonne adtendis, quam sit hoc contra apostolum dicentem: mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit? an forte dicturus es: uiuit quidem, sed uir eius iam non est, quoniam tunc esse destitit, quando illa per adulterium coniugale uinculum soluit? quomodo igitur uiuente uiro uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro? quandoquidem uir eius ille iam non est coniugali uinculo per mulieris adulterium iam soluto. quo enim uiuente uiro nisi suo uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro? at si uir eius esse ille iam destitit, non utique uiuente uiro uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro, sed nullum habens uirum nubendo erit cum suo uiro. hoc qui sentit, nonne cernis quam contra apostolum sentiat? quod quidem non ipse sentis, sed hoc sequitur illa quae sentis. muta ergo antecedentia, si uis cauere sequentia, et noli dicere mortuum uirum uel mortuam uxorem hoc loco debere intellegi etiam fornicantem. quamobrem secundum doctrinam sanam mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit, id est nondum corpore abscessit; mulier enim sub uiro uiuo marito iuncta est legi, hoc est in corpore constituto. si autem mortuus fuerit, hoc est de corpore exierit, euacuata est a lege uiri. igitur uiuente uiro uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro. si autem mortuus fuerit uir eius, liberata est a lege, ut non sit adultera, si fuerit cum alio uiro. haec uerba apostoli totiens repetita, totiens inculcata uera sunt, uiua sunt, sana sunt, plana sunt. nullius uiri posterioris mulier uxor esse incipit, nisi prioris esse desiuerit. esse autem desinet uxor prioris, si moriatur uir eius, non si fornicetur. licite itaque dimittitur coniux ob causam fornicationis; sed manet uinculum pudoris, propter quod fit reus adulterii, qui dimissam duxerit etiam ob hanc causam fornicationis.
- 2.4.1
Sicut enim manente in se sacramento regenerationis excommunicatur cuiusquam reus criminis nec illo sacramento caret, etiamsi numquam reconcilietur deo, ita manente in se uinculo foederis coniugalis uxor dimittitur ob causam fornicationis nec carebit illo uinculo, etiamsi numquam reconcilietur uiro; carebit autem, si mortuus fuerit uir eius. reus uero excommunicatus ideo numquam carebit regenerationis sacramento etiam non reconciliatus, quoniam numquam moritur deus. remanet itaque, ut, si sapere secundum apostolum uolumus, non dicamus uirum adulterum pro mortuo deputandum et ideo licere uxori eius alteri nubere. quamuis enim sit mors adulterium non corporis, sed, quod peius est, animae, non tamen et de ista morte loquebatur apostolus, cum dicebat: quodsi mortuus fuerit uir eius, cui uult nubat, sed de illa sola, qua de corpore exitur, quoniam, si per coniugis adulterium coniugale soluitur uinculum, sequitur illa peruersitas, quam cauendam esse monstraui, ut et mulier per inpudicitiam soluatur hoc uinculo, quae si soluitur, libera erit a lege uiri, et ideo, quod insipientissime dicitur, non erit adultera, si fuerit cum alio uiro, quia per adulterium liberata est a priore uiro. quod si ita est a ueritate deuium, ut nullus id, non dico christianus, sed humanus sensus admittat, profecto mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit, quod ut apertius dicam, quamdiu uir eius in corpore est. pari ergo forma et uir alligatus est, quamdiu mulier eius in corpore est. unde si uult dimittere adulteram, non ducat alteram, ne quod in illa culpat, ipse committat. similiter et mulier, si dimittit adulterum, non sibi copulet alterum; alligata est enim, quamdiu uir eius uiuit nec a lege uiri nisi mortui liberatur, ut non sit adultera, si fuerit cum alio uiro.
- 2.5.1
Quod autem tibi durum uidetur, ut post adulterium reconcilietur coniugi coniux, si fides adsit, non erit durum. cur enim adhuc deputamus adulteros, quos uel baptismate ablutos uel paenitentia credimus esse sanatos? haec crimina in uetere dei lege nullis sacrificiis mundabantur, quae noui testamenti sanguine sine dubitatione mundantur; et ideo tunc omni modo prohibitum est ab alio contaminatam uiro recipere uxorem, quamuis Dauid Saulis filiam, quam pater eiusdem mulieris ab eo separatam dederat alteri, tamquam noui testamenti praefigurator sine cunctatione receperit. nunc autem posteaquam Christus ait adulterae: nec ego te damnabo; uade, deinceps iam noli peccare, quis non intellegat debere ignoscere maritum, quod uidet ignouisse dominum amborum nec se iam debere adulteram dicere, cuius paenitentis crimen diuina credit miseratione deletum?
- 2.6.1
Sed hoc uidelicet infidelium sensus exhorret, ita ut nonnulli modicae fidei uel potius inimici uerae fidei, credo, metuentes peccandi inpunitatem dari mulieribus suis, illud, quod de adulterae indulgentia dominus fecit, auferrent de codicibus suis, quasi permissionem peccandi tribuerit qui dixit: iam deinceps noli peccare, aut ideo non debuerit mulier a medico deo illius peccati remissione sanari, ne offenderentur insani. neque enim quibus illud factum domini displicet, ipsi pudici sunt et eos seueros castitas facit; sed potius ex illo sunt hominum numero, quibus dominus ait: qui sine peccato est uestrum, prior in eam lapidem iaciat. nisi quod illi conscientia territi recesserunt et temptare Christum atque adulteram persequi destiterunt, isti autem et aegroti medicum reprehendunt et in adulteras adulteri saeuiunt: quibus si diceretur, non quod illi audierunt: qui sine peccato est — quis enim sine peccato? — sed: qui sine isto peccato est, prior in illam lapidem mittat, tum uero forsitan cogitarent, qui indignabantur, quod adulteram non occiderant, quanta illis misericordia dei parceretur, ut adulteri uiuerent.
- 2.7.1
Sed cum haec eis dicimus, non solum nihil uolunt detrahere seueritati, sed irascuntur insuper ueritati et loquuntur atque respondent: sed nos uiri sumus. an uero sexus nostri dignitas hanc sustinebit iniuriam, ut, cum aliis feminis praeter uxores nostras si quid admittimus, in luendis poenis mulieribus comparemur? quasi non propterea magis debeant inlicitas concupiscentias uiriliter frenare, quia uiri sunt; quasi non propterea magis debeant mulieribus suis ad uirtutis huius exemplum se praebere, quia uiri sunt; quasi non propterea minus debeant a libidine superari, quia uiri sunt; quasi non propterea minus debeant lasciuienti carni seruire, quia uiri sunt et tamen indignantur, si audiant adulteros uiros pendere similes adulteris feminis poenas, cum tanto grauius eos puniri oportuerit, quanto magis ad eos pertinet et uirtute uincere et exemplo regere feminas. christianis equidem loquor, qui fideliter audiunt: caput mulieris uir, ubi se agnoscunt duces, illas autem comites esse debere. et ideo cauendum uiro iliac ire uiuendo, qua timet, ne uxor sequatur imitando. sed isti, quibus displicet, ut inter uirum et uxorem par pudicitiae forma seruetur, et potius eligunt, maximeque in hac causa, mundi legibus subditi esse quam Christi, quoniam iura forensia non eisdem quibus feminas pudicitiae nexibus uiros uidentur obstringere, legant, quid imperator Antoninus, non utique christianus, de hac re constituerit, ubi maritus uxorem de adulterii crimine accusare non sinitur, cui moribus suis non praebuit castitatis exemplum, ita ut ambo damnarentur, si ambos pariter inpudicos conflictus ipse conuinceret. nam supra dicti imperatoris haec uerba sunt, quae apud Gregorianum leguntur. sane, inquit, litterae meae nulla parte causae praeiudicabunt. neque enim, si penes te culpa fuit, ut matrimonium solueretur et secundum legem Iuliam Eupasia uxor tua nuberet, propter hoc rescripto meo adulterii damnata erit, nisi constet esse commissum. habebunt autem ante oculos hoc inquirere, an, cum tu pudice uiueres. illi quoque bonos mores colendi auctor fuisti. periniquum enim mihi uidetur esse, ut pudicitiam uir ab uxore exigat, quam ipse non exhibet. quae res potest et uirum damnare, non ob conpensationem mutui criminis rem inter utrumque conponere uel causam facti tollere. si haec obseruanda sunt propter decus terrenae ciuitatis, quanto castiores quaerit caelestis patria et societas angelorum! quae cum ita sint, numquid ideo minor est, ac non potius maior et peior uirorum inpudicitia quam inest illis superba et licentiosa iactantia? non igitur exhorreant uiri, quod adulterae Christus ignouit; sed potius agnoscant etiam periculum suum et simili morbo laborantes ad eundem saluatorem supplici pietate confugiant et quod in illa factum legunt etiam sibi necessarium esse fateantur, adulteriorum suorum medicinam suscipiant, adulterare iam desinant, laudent in se dei patientiam, agant paenitentiam, sumant indulgentiam, mutent de poena feminarum et de sua inpunitate sententiam.
- 2.8.1
Quibus consideratis atque tractatis si communis condicio, commune malum, commune periculum, commune uulnus, communis salus fideliter et humiliter cogitetur, non erit turpis neque difficilis etiam post perpetrata atque purgata adulteria reconciliatio coniugum, ubi per claues regni caelorum non dubitatur fieri remissio peccatorum, non ut post uiri diuortium adultera reuocetur, sed ut post Christi consortium adultera non uocetur. uerum ecce non fiat, nemo conpellit, quia forte lex aliqua huius saeculi uetat secundum terrenae ciuitatis modum, ubi cogitata non est abolitio criminum per sanguinem sanctum. suscipiatur ergo continentia, quam nulla lex prohibet, in alia non eatur adulteria. et quid ad nos, si nec saltem diuina miseratione mundata marito reconcilietur adultera, dum tamen non reconciliatis adulteris non alia fiant quasi conubia, quae conuincuntur esse adulteria? mulier enim alligata est, quamdiu uir eius uiuit. ergo consequenter et uir alligatus est, quamdiu mulier eius uiuit. haec alligatio facit, ut aliis, coniungi sine adulterina copulatione non possint. unde necesse est ex duobus coniugibus quattuor adulteros fieri, si et illa alteri nupserit et ille adulteram duxerit. quamuis enim sceleratius moechetur, qui non causa fornicationis uxore dimissa alteram ducit — quod genus adulterii commemorauit Matthaeus — tamen non solum ipse moechatur, sed, sicuti est apud Marcum, quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit super eam; et si uxor dimiserit uirum suum et alii nupserit, moechatur et, sicuti est apud Lucam, omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et qui dimissam a uiro rit, moechatur. de quibus testimoniis satis in libro superiore disserui.
- 2.9.1
Sed respondes mihi: \'continenter uiuere paucorum est; et ideo qui fornicantes coniuges dimiserunt, quoniam non possunt reconciliari, tantum se periclitari uident, ut legem Christi non humanam, sed feralem pronuntient). o frater, quantum ad incontinentes pertinet, multas querellas habere possunt, quibus, ut dicis, legem Christi feralem pronuntient, non humanam. et tamen non propter illos euangelium Christi peruertere uel mutare debemus. te quippe sola illorum querella permoueret, qui coniuges causa fornicationis intercedente dimittunt, si alias ducere non sinantur, quoniam continere paucorum est atque ad id debent laude adhortari, non lege conpelli. itaque si dimissa adultera non ducitur altera, iustam querellam, sicut putas, habebit hominum incontinentia. sed adtende, quam plura sint, ubi, si querellas incontinentium uelimus admittere, necesse nobis erit adulteria facienda permittere. quid? si enim aliquo diuturno et insanabili morbo corporis teneatur coniux, quo concubitus inpeditur? quid? si captiuitas uel uis aliqua separet, ita ut sciat uiuere maritus uxorem, cuius sibi copia denegatur, censesne admittenda incontinentium murmura et permittenda adulteria? quid in hoc ipso, unde interrogatus est dominus responditque fieri non debere, sed ad duritiam cordis illorum Moysen permisisse dari libellum repudii et quacumque causa dimittere coniugem? nonne lex Christi incontinentibus displicet, qui uxores litigiosas, iniuriosas, imperiosas, fastidiosas et ad reddendum debitum coniugale difficillimas repudio interposito abicere uolunt et alteras ducere? iam ergo quia istorum incontinentia legem Christi horruit, ad eorum lex Christi arbitrium commutanda est?
- 2.10.1
Iam uero si maritum relinquat uxor uel maritus uxorem non causa fornicationis, sed potius continentiae sitque incontinens, cui repudium propter hoc datur, quaero utrum non erit adulter uel adultera, si alteri copuletur. si (non erit\' [ut] dicitur, domino contradicitur, cuius haec uerba sunt: dictum est autem: quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. ego autem dico, quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari; et qui dimissam duxerit, adulterat. ecce dimissa est,, non dimisit et quia continere paucorum est, incontinentiae cessit et nupsit; et tamen adulter adulteram duxit. ambo rei, ambo damnandi sunt, et quae nupsit uiuo marito et qui duxit eam, cuius uiuit maritus. numquid hic legem Christi dicimus inhumanam, qua constituitur rea tanti criminis atque punitur, quam uir nulla eius praecedente fornicatione dimisit et, quia paucorum est continere, dimittendo conpulit nubere? cur non hic dicimus habendum esse pro mortuo, qui male dimittendo prior coniugale uinculum rupit? nam qua ratione dicturus es eum rupisse uinculum coniugale, qui, licet sit moechus, non dimisit uxorem, et eum non rupisse, qui etiam castam dimisit uxorem? ego autem dico in utroque manere hoc uinculum, quoniam mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit, siue continens siue moechus, et ideo moechari eam, quae dimissa nupserit, et moechari eum, qui dimissam duxerit, siue a moecho siue a continente dimissa sit, quoniam mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit sed nunc de querellis incontinentium disputamus. quid enim uidetur iustius huius mulieris querella, quae dicit: dimissa sum, non dimisi; et quoniam continere paucorum est, non me continui. ne fornicarer nupsi; et dicor moecha quia nupsi? numquid propter huius quasi iustam querellam legem censebimus mutandam esse diuinam, ut istam non iudicemus adulteram? absit. sed respondebis non eam debuisse dimitti, quia fornicationis nulla causa praecesserat. uerum dicis; nam peccatum mariti eius dominus expressit, ubi ait: qui dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis facit eam moechari. sed numquid ista ideo nubendo postea non peccauit, quia prius dimittendo ille peccauit? quid ergo ei prodest, quod de lege Christi mulier incontinens queritur, nisi ut murmurans puniatur?
- 2.11.1
Iam nunc etiam illa uideamus, quae alio loco interponens addidisti meque ad ea respondere uoluisti. ubi te mouet et miseraris hominem, qui cubare cum adultera, etiamsi non incontinentia, certe filiorum procreandorum necessitate conpellitur, si non ei licet sic eam dimittere, ut ea uiuente alteram ducat. unde recte mouereris, si adulterium non esset quamuis adultera uiua uxore alteram ducere. si autem adulterium est, ut ea quae sunt disputata docuerunt, quid obtenditur procreandorum causa filiorum? non enim propterea flagitiorum est permittenda licentia. aut uero tam cauendum est sine posteris mori quam eligendum in posterum uiuere? quod non sinentur adulteri, quos necesse est post primam: mortem secundae mortis aeternitate damnari. nam procreandorum filiorum ista causatio etiam non adulteras, sed castissimas feminas, si forte sint steriles, cogit dimitti et alteras duci: quod tibi existimo non placere.
- 2.12.1
Quapropter si causa incontinentiae non sunt excusanda adulteria, quanto minus excusantur procreandorum causa filiorum!\'
- 2.12.2
Illi quippe infirmitati, hoc est incontinentiae uoluit apostolus subuenire honestate nuptiarum. non enim ait: si filios non habet, nubat, sed: si se non continet, nubat. filiorum quidem propagatione conpensatur, quod incontinentiae nubendo ceditur. nam utique incontinentia uitium est,- coniugium autem non est uitium; et ideo fit per hoc bonum, ut illud ueniale sit malum. cum sint ergo nuptiae causa generandi institutae, ea causa fiebant a patribus, qui tantum officio generandi feminis, sed non inlicite, miscebantur. erat enim tunc quaedam propagandi necessitas, quae nunc non est, quoniam tempus amplectendi, sicut scriptum est, quod utique tunc fuit, et tempus continendi ab amplexu, quod nunc est. de quo tempore apostolus loquens ait: de cetero, fratres, tempus breue est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint. unde nunc certissime dicitur: quae potest capere, capiat; quae autem se non continet, nubat. tunc ergo etiam continentia propter propagationem filiorum in nuptias descendebat officio; nunc autem uinculum nuptiale incontinentiae subuenit uitio, ut ab eis, qui se non continent, non per turpitudinem stuprorum, sed per honestatem coniugiorum fiat propagatio filiorum. cur ergo non dixit apostolus: si filios non habet, nubat? quia scilicet hoc tempore continendi ab amplexu non est necesse filios propagare. et quare dixit: si se non continet, nubat? utique propterea, ne per incontinentiam cogatur adulterare. si ergo se continet, nec nubat nec generet; si autem se non continet, licite nubat, ne turpiter generet aut turpius concumbendo non generet. quamquam hoc, quod ultimum dixi, nonnulli faciant etiam licite coniugati. inlicite namque et turpiter etiam cum legitima uxore concumbitur. ubi prolis conceptio deuitatur. quod faciebat Aunan filius Iudae, et occidit illum propter hoc deus. propagatio itaque filiorum ipsa est prima et naturalis et legitima causa nuptiarum. ac per hoc qui propter incontinentiam coniunguntur, non sic debent temperare malum suum, ut bonum exterminent nuptiarum, id est propagationem filiorum. de incontinentibus quippe loquebatur apostolus, ubi ait: uolo igitur iuniores nubere, filios procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare aduersario maledicti gratia. iam enim quaedam conuersae sunt retro post satanan. cum itaque dicebat: uolo iuniores nubere, hoc utique monebat propter ruinam continentiae fulciendam. sed ne forte ab eis sola carnalis concupiscentiae cogitaretur infirmitas, cui tantummodo esset opere conubii seruiendum, nuptiarum autem uel contemneretur uel neglegeretur bonum, continuo subiunxit: filios procreare, matres familias esse. qui uero eligunt continere, aliquid utique melius eligunt. quam est nuptiarum bonum; hoc est generatio filiorum. unde si eligitur continentia, ut bono nuptiarum melius aliquid capessatur, quanto potius custodienda est, ut adulterium caueatur! cum enim dixisset apostolus: quodsi se non continet, nubat, melius est enim, inquit, nubere quam uri, non dixit \'melius est moechari quam uri\'.
- 2.13.1
Non est igitur, ad quod exhortemur eos qui reconciliari timent coniugibus adulteris paenitendo sanatis nisi ad custodiendam continentiam, quoniam mulier alligata, quamdiu siue moechus siue castus uir eius uiuit, moechatur, si alteri nupserit, et uir alligatus, quamdiu siue moecha . siue casta uxor eius uiuit, moechatur, si alteram duxerit. haec namque alligatio quandoquidem non soluitur, etiamsi per repudium coniux a casto coniuge separetur, multo minus soluitur, si non separata moechetur. ac per hoc non eam soluit nisi mors coniugis non in adulterium corruentis, sed de corpore exeuntis. quapropter si recesserit mulier ab adultero uiro et ei reconciliari non uult, maneat innupta; et si dimiserit uir adulteram mulierem et eam non uult recipere nec post paenitentiam, custodiat continentiam, etsi non ex uoluntate eligendi potioris boni, certe ex necessitate uitandi perniciosi mali. ad hoc exhortarer, etiamsi uxor esset in languore insanabili atque diuturno, etiamsi alicubi esset corpore separata, quo maritus non posset accedere; postremo ad hoc exhortarer, etiamsi mulier uolens uiuere continenter, quamuis contra disciplinam, quia non ex consensu, tamen pudicum pudica dimitteret. puto enim christianum neminem reluctari adulterum esse, qui uel diu languente uel diu absente uel continenter uiuere cupiente sua uxore alteri commixtus est feminae. sic ergo et dimissa adultera adulter est cum altera, quoniam non ille aut ille, sed omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur. quapropter si a coniugali uinculo inmunis minus adpetitur uita sanctorum, exhorreatur poena moechorum et timore saltem frenetur concupiscentia, si amore non eligitur continentia. si enim, ubi est timor, operetur labor, ubi erat labor, erit et amor. non enim confidendum est de nostris uiribus; sed oratio adiungenda conatibus, ut inpleat bonis, qui deterret a malis.
- 2.14.1
Respondeamus etiam ad illud, ubi putas maritos ad puniendas adulteras sine ulla miseratione conpelli, cum uolunt eas mori, si eis uiuentibus non eis licet alteras ducere. quam crudelitatem uolens exaggerare dixisti: (non mihi uidetur, amantissime pater, hic diuinus esse sensus, ubi benignitas et pietas excluditur\'. ita istuc dicis, quasi propterea mariti parcere debeant adulteris feminis. quia licet eis alteras ducere, ut, si non licet, non parcant, ut liceat. quin immo propterea debent peccatricibus praebere misericordiam, ut et ipsi pro suis peccatis misericordiam consequantur. et multo magis hoc eis faciendum est, qui dimissis uxoribus adulteris cupiunt uiuere continenter. tanto quippe debent esse misericordiores, quanto uolunt esse sanctiores, ut castitate in se ipsis seruanda diuinitus adiuuentur, dum castitatem ab uxoribus uiolatam nec ipsi humanitus ulciscuntur. et maxime uox illa dominica eis est in memoriam reuocanda: qui sine peccato est, prior in illam lapidem iaciat. non qui sine ipso peccato est. quoniam loquimur de pudicis uiris, sed qui sine peccato est: quod si esse se dixerint. se ipsos seducunt, et ueritas in eis non est. porro si se non seducunt et est in eis ueritas, non erit in eis cruenta seueritas. scientes enim se non esse sine peccato, dimittunt, ut dimittatur eis, nec ab eis benignitas et pietas excluditur. magis enim haec excluduntur, si peccatis coniugum ab eis impetret ueniam licentia libidinis, non cura pietatis; id est ut propterea parcant, quia licet eis alteras ducere, et non potius propterea, quia uolunt et sibi dominum parcere.
- 2.15.1
Quanto itaque melius, honestius, christiana denique professione dignius, ut parcant adulterarum sanguini uxorum, quod scriptum est eis dicimus. dimitte iniustitiam proximo tuo, et tunc precanti tibi peccata soluentur. homo homini conseruat iram et a domino quaerit medellam? super hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur? cum ipse caro sit, conseruat iracundiam, quis propitiabitur peccatis illius? et de euangelio: dimittite, et dimittetur uobis — ut possimus dicere: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris — et de apostolo: nulli malum pro malo reddentes et si qua sunt huius modi in scripturis sanctis, quibus ad ulciscendum quando humanus animus excitatur, quia christianus est, mitigatur.
- 2.15.2
Quanto, inquam, ista melius dicimus, quam ut dicamus: tantum adulteras istas dimittite, et earum nolite sanguinem quaerere; quidquid doloris ex earum flagitiis habetis, consolabuntur uos aliae, quas duxeritis; merito enim uelletis istas de uiuentium numero auferre, si earum uita inpedimento esset, quominus alias duceretis. nunc uero etiam istis uiuentibus cum liceat alia uobis matrimonia prouidere, quid eas tantopere uultis occidere? haec si dicimus, nonne adtendis, quam nostra suasio longe sit a charactere christiano? qui et falsum dicimus eis licere, quod non licet, hoc est istis uiuentibus, ut aliis copulentur, et si propterea illis pepercerint, non parcunt propter pietatem, sed propter aliarum nuptiarum liberam potestatem. postremo quaero abs te, utrum marito christiano liceat uel secundum ueterem dei legem uel romanis legibus adulteram occidere. si licet, melius est, ut ab utroque se temperet, id est et a licito illa peccante supplicio et ab inlicito illa uiuente coniugio. quodsi alterutrum eligere perseuerat, satius est ei facere quod licet, ut adultera puniatur, quam id quod non licet, ut ipsa uiua ille moechetur. si autem, quod uerius dicitur, non licet homini christiano adulteram coniugem occidere, sed tantum dimittere, quis est tam demens, qui ei dicat: fac, quod non licet, ut tibi liceat quod non licet? cum enim utrumque secundum legem Christi inlicitum sit, siue adulteram occidere siue illa uiuente alteram ducere, ab utroque abstinendum est, non inlicitum pro inlicito faciendum. si enim facturus est, quod non licet, iam faciat adulterium et non faciat homicidium, ut uiuente uxore alteram ducat et non humanum sanguinem fundat. quodsi est utrumque nefarium, non debet alterum pro altero perpetrare, sed utrumque uitare.
- 2.16.1
Hic uideo, quid dici ab incontinentibus possit: quod uidelicet qui dimittit et uiuere permittit adulteram, si alteram duxerit, quamdiu illa prior uiuit, perpetuus adulter est nec agit paenitentiam fructuosam a flagitio non recedens; nec, si catechumenus est, ad baptismum admittitur, quoniam ab eo quod inpedit non mutatur; nec reconciliari paenitens potest in eadem nequitia perseuerans: si autem accusando adulteram occiderit, hoc peccatum, quoniam transactum est et in eo non permanetur, et, si a catechumeno factum est, baptismate abluitur et, si a baptizato, paenitentia et reconciliatione sanatur. sed numquid propterea dicturi sumus adulterium non esse adulterium, quod sine dubio committitur, si coniuge adultera uiuente altera ducitur? sed hoc adulterii genere excepto nempe non dubitas esse adulterium, si quisquam ducat uiuentis uxorem a uiro suo per libellum repudii sine ulla mulieris fornicatione dimissam. quid ergo? cum uiderit se nec ad baptismum admitti, si catechumenus est, nec utiliter agere paenitentiam, si baptizatus hoc fecit, non corrigendo et relinquendo quod fecit, si eum uoluerit et potuerit occidere, cuius duxit uxorem, ut hoc scelus uel baptismate diluatur uel paenitendo soluatur atque ita etiam illud adulterium non permaneat euacuata muliere a lege uiri post mortem uiri. sed de transacto quod factum est per paenitentiam satis fiat uel regeneratione deleatur: numquid propterea est accusanda lex Christi, tamquam conpulerit fieri homicidium, cum sine crimine fornicationis repudiatam ducere dicit esse adulterium?
- 2.17.1
Hic enim, si parum quid loquamur adtendimus, multo grauiora dici possunt quam ipse dixisti. nam tu dum non uis esse adulteria, si aliae ducantur dimissis adulteris, hoc inuenisti: (quoniam si haec adulteria dixerimus. cogentur mariti occidere adulteras, quarum uita inpediuntur alteras ducere\'. atque, ut hoc exaggerares. dixisti: \'non mihi uidetur, amantissime pater, hic diuinus esse sensus, ubi benignitas et pietas excluditur\'. si ergo quispiam nolens credere esse adulterium. quando a marito sine fornicationis crimine repudiata ab altero ducitur, et hoc contra te inueniat, quia ista ratione suadetur hominibus homicidia perpetrare et earum maritos, quas eo modo repudiatas duxerint, uel insidiis, quibus potuerint, uel calumniis adpetere uel aliquibus ueris criminibus accusare et occidere, ut eis mortuis possint esse coniugia, quae uiuis fuerant adulteria, nonne id exaggerando tibi dicturus est: (non mihi uidetur, amantissime pater, hic diuinus esse sensus, ubi non solum benignitas et pietas excluditur, sed etiam ingens malignitas et inpietas excitatur?\' quandoquidem multo est leuius et tolerabilius, ut adulteras mariti, quam ut maritos adulteri occidant. placetne tibi, ut propter hanc uanissimam inuidiam dominicae defensionem sententiae deseramus uel eam insuper accusemus, dicentes non debere adulterium iudicari, etiamsi praeter causam fornicationis repudiata a uiro alteri coniugetur, ne maritum eius, a quo dimissa est, conpellatur occidere, dum adulterium in conubium cupit uiri prioris morte conuertere? scio tibi hoc non placere, ut propter hanc uanissimam inuidiam lex Christi, cum uera inueniatur et sana, dura et inhumana dicatur. sic itaque non tibi debet uideri ideo negandum esse adulterium, quando uxore adultera uiuente ducitur altera, quia potest maritus per hoc cogi adulteram occidere, dum cupit sibi licere illa extincta alteram ducere, si hoc ea uiuente non licet facere. quid? si enim et illud dicant christianae fidei detractores, cogi homines occidere uxores suas insidiarum sceleribus, quas molestas ferre non possunt, siue diuturno languore laborantes et pati concubitum non ualentes siue pauperes siue steriles siue deformes, aliarum spe ducendarum, sanarum, opulentarum, fecundarum, pulcherrimarum, quia eas, quas perpeti nolunt, praeter causam fornicationis repudiare non licet et alteras ducere, ne perpetuo deuincti adulterio nec baptizari possint nec paenitendo sanari, numquid propterea, ne ista homicidiorum scelera perpetrentur, dicturi sumus non esse adulteria repudiatis. praeter causam fornicationis uxoribus sibi alteras copulare?
- 2.18.1
Iam uero ex hoc, quod sapis non esse adulterium, si uir uxorem causa fornicationis abiecerit et alteram duxerit, nonne arbitraris cauendum, ne discant uiri uxores suas, quas propter alias innumerabiles causas ferre non possunt, moechari cogere, ut ab eis uinculo coniugali per fornicationem, sicut putas, soluto liceat eis alteras ducere, et ex eo, quod illas moechari coegerunt, aut baptismate ablui aut paenitendo sanari, quoniam illis et gratia et medicina negabitur, quamdiu cum adulteris uiuent, si prioribus praeter causam fornicationis repudiatis alteras duxerint? nisi forte quis dicat neminem posse uxorem suam moechari facere, si pudica est. et tamen dominus, omnis qui dimiserit, inquit, uxorem suam praeter causam fornicationis facit eam moechari. utique propterea, quia cum esset pudica cum uiro, tamen dimissa cogitur per incontinentiam uiuo priore alteri copulari, et hoc est moechari. quodsi hoc ista non fecerit. tamen ille, quantum in ipso est, facere conpulit; et hoc ei deus peccatum, etiamsi illa casta permaneat, inputabit. sed quis nesciat, quam sint rarissimae, quae ita pudice uiuant cum uiris, ut, etiamsi ab eis dimittantur, alios non quaerant? incomparabiliter quippe numerus est amplior feminarum, quae cum pudice adhaereant maritis, tamen, si dimissae fuerint a maritis, non differunt nubere. cum ergo crediderint homines domino dicenti: omnis qui dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis facit eam moechari, si crediderint et tibi dicenti muliere fornicante licere uiro eius alteram ducere, quisquis uoluerit propter alias quaslisbet molestias carere uxore, cui iunctus est, prius eam moechari faciat sine fornicatione dimittendo, ut tunc ducat alteram, cum fuerit illa moecha nubendo, ac sic a priore peccato, quo eam moechari fecit, siue per baptismum siue per paenitentiam liberatus sine suo adulterio sibi habere uideatur, quam post prioris adulterium tamquam hinc soluto matrimonii uinculo alteram duxit. quod quidem si fuerit machinatus, et uxorem suam moecham faciet et ipse quamuis post adulterium coniugis aliam ducendo moechus erit nihilque illi proderit, quod tibi. credidit et non ei potius, qui nullo excepto ait: omnis qui reliquerit uxorem suam et aliam duxerit, moechatur.
- 2.19.1
Quibus omnibus consideratis atque tractatis restat, ut ab eis, qui haec fideliter audiunt, dicatur nobis, quod domino dictum est: si talis est causa cum uxore, non expedit nubere. quibus et nos quid respondeamus, nisi quod ipse respondit? non omnes capiunt uerbum hoc, sed quibus datum est. sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt. eunuchi. qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum. qui potest capere, capiat. ergo qui potest capiat, quod non omnes capiunt. possunt autem capere quibus hoc praestat dei misericordia occulta, sed non iniusta. sed in his omnibus, qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum. alii sunt, qui in utroque sexu concubitum nesciunt, alii, qui experti et auersi sunt, partim quidem inlicite, partim uero licite experti. porro in his, qui licite experti sunt, quidam sunt, qui nonnisi licite, quidam et licite et inlicite. sunt quippe in eis, qui coniugia sua tantum sciunt; sunt autem, qui et alias feminas ac stupra quaelibet. sed qui post concubitum coniugum se ipsos castrant propter regnum caelorum, aut morte amittunt coniuges aut ex consensu cum eis continentiam profitentur aut necessitate diuortiorum, ne uiuis coniugibus se aliis copulando adulteria perpetrent, castrant se ipsos propter regnum caelorum, non ut clariores ibi esse possint, sed quod aliter esse ibi non possunt nam qui non ista necessitate se continent, sed boni adpetitione melioris, possent ibi esse etiam seruata pudicitia coniugali, quamuis in praemiis minoribus, tamen intus; qui uero propterea se continent, quia prioribus coniugibus uiuis timent aliis coniugari, maiorem curam debent gerere pro salute. quam gesserunt illi, a quibus continentia pro munere dilecta est ampliore. tunc quippe ibi erunt, si adulteri non erunt; si autem non continent, adulteri erunt, quia uiuentibus coniugibus pristinis non coniugibus alteris, sed adulteris adhaerebunt. et si a regno caelorum aberunt, ubi erunt, nisi ubi salui non erunt?
- 2.20.1
Hos igitur alloquor, ut quod facere deberent, si haberent coniuges diuturno languore marcentes uel loco sibi inaccessibili absentes uel animositate inlicita continentes, hoc faciant, si habuerint coniuges adulterina inquinatione sordentes et propter hoc a suo consortio diuortientes, non alia quaerant coniugia, quia non erunt coniugia sed adulteria. cum enim par forma sit in hoc uinculo uiri et uxoris, sicut uxor uiuente uiro uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro, ita et uir uiuente uxore uocabitur adulter, si fuerit cum alia muliere. etsi enim grauius, qui praeter causam fornicationis, omnis tamen, qui dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, moechatur. non eos terreat sarcina continentiae; lenis erit, si Christi erit; Christi erit, si fides aderit, quae impetrat a iubente quod iusserit. non eos frangat, quod uidetur eorum continentia necessitatis esse, non uoluntatis, quia et illi, qui eam uoluntate delegerunt, fecerunt eam esse necessitatis, quoniam iam sine damnatione ab illa deuiare non possunt, et qui in eam necessitate contrusi sunt, faciunt eam esse uoluntatis, si non de se ipsis, sed de illo, a quo est bonum omne, confidunt. illi ad eam conscenderunt causa maioris gloriae, ut amplius aliquid inuenirent; isti ad eam confugerunt cura salutis nouissimae, ne perirent; utrique permaneant, utrique in quod peruenerunt ambulent usque in finem, ferueant studiis, supplicent uotis, quia et illis salus cogitanda est, ut ab eo quod uoluntas arripuit cadere timeant, et istis gloria desperanda non est, si in eo quod necessitas intulit, persistere diligant. fieri enim potest, ut deo terrente et hortante, conuertente et inplente humanus in melius mute-I tur affectus, atque ita uoueant sine coniugiis et sine ullo concubitu atque inmunda libidinis attrectatione perseuerantissime uiuere, ut etiamsi separata coniugia locum ducendi alias moriendo aperuerint, claudatur ex uoto, quod patet ex licito et quod erat ex necessitate coeptum, fiat caritate perfectum. talibus profecto id retribuetur, quod illis, qui uel pari consensu cum coniugibus hoc uouerunt uel nullis coniugiis alligati propter maius bonum continentiam delegerunt. si autem ita se continent, ut, si moriantur quarum uita coniugari inpediuntur, alias ducere cogitent, profecto, etiamsi prius ipsi in tali continentia de corpore abscedant, non eis inputatur nisi ad pudicitiam coniugalem, propter quam non faciunt. quod facerent, si liceret. hac quippe intentione continenter uiuere parum est ad accipienda illius quae liberius eligitur continentiae praemia, sed sufficit ad cauenda adulteria.
- 2.21.1
Haec autem me de utroque sexu memineris dicere. sed maxime propter uiros, qui propterea se feminis superiores esse arbitrantur, ne pudicitia pares sese dignentur: in qua etiam praeire debuerunt, ut eos illae tamquam sua capita sequerentur. quando autem lex prohibet adulteria, si obtentu incontinentiae carnalis infirmitatis admittatur excusatio, multis sub nomine falsae inpunitatis pereundi aperitur occasio. neque enim carnem non habent feminae, quibus uiri aliquid tale nolunt licere, quasi eis, quia uiri sunt, liceat. sed absit, ut melioris sexus tamquam honori debeatur, quod pudori detrahitur, cum honor iustus uirtuti, non uitio debeatur. quin immo cum a feminis utique habentibus carnem tantam flagitant castitatem, ut, quando ab uxoribus diutissime peregrinantur, uelint eas ab adulterino concubitu incontaminatas feruorem transigere iuuentutis — et plurimae pudicissime transigunt, maxime Syrae, quarum mariti negotiandi quaestibus occupati iuuenes adulescentulas deserunt et uix aliquando senes ad aniculas reuertuntur — eo ipso euidentius conuincuntur non esse inpossibile, quod se non posse causantur. si enim hoc non posset infirmitas hominum, multo minus id posset sexus infirmior feminarum.
- 2.22.1
Ynde istos, qui uirilem non putant excellentiam nisi peccandi licentiam, quando terremus, ne adulterinis coniugiis haerendo pereant in aeternum, solemus eis proponere etiam continentiam clericorum, qui plerumque ad eandem sarcinam subeundam capiuntur inuiti eamque susceptam usque ad debitum finem domino adiuuante perducunt. dicimus ergo eis: quid? si et uos ad hoc subeundum populorum uiolentia caperemini, nonne susceptum caste custodiretis officium, repente conuersi ad impetrandas uires a domino, de quibus numquam antea cogitastis? sed illos, inquiunt, honor plurimum consolatur. respondemus: et uos timor multo amplius moderetur. si enim hoc multi dei ministri repente atque inopinate inpositum susceperunt, sperantes se inlustrius in Christi hereditate fulgere, quanto magis uos adulteria cauendo uiuere continenter debetis, metuentes non in regno dei minus lucere, sed in gehenna ignis ardere! haec atque huius modi eis, ut possumus, dicimus, qui quoquo modo a se discedentibus uel propter adulterium dimissis coniugibus suis alias uolunt ducere et. cum prohibentur, infirmitatem nobis carnis obponunt. sed iam liber etiam iste claudendus est et rogandus deus, ut aut eos temptari non sinat separationibus coniugum aut ita sinat, ut timor periclitantis salutis fiat illis amplioris siue probatioris occasio castitatis.
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa036.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.