De Baptismo
- 7.68.1
Pudentianus a Cuiculi dixit: Nouitas episcopatus effecit, fratres dilectissimi, ut sustinerem quid maiores iudicarent. nam haereses nihil habere nec posse manifestum est. adque ita si qui ex eis uenerint baptixari aequissime statutum est.
- 7.69.1
Sicut ergo superioribus responsum est, quos hic sustinebat quid iudicarent, sic et huic ipsi responsum esse intellegatur.
- 7.70.1
Petrus ab Hippone Zarito dixit: Cum baptisma unum sit in catholica ecclesia, manifestum est non posse extra ecclesiam baptixari. et ideo in haeresi tinctos siu-e in schismate uenientes ad ecclesiam censeo baptixari oportere.
- 7.71.1
Sic est unum baptisma in ecclesia catholica, ut, cum exinde aliqui exierint, in his qui exeunt non fiant duo, sed idem unum maneat. quod ergo in redeuntibus agnoscitur, hoc et in eis qui a recedentibus acceperunt, quod illi cum recederent non amiserunt.
- 7.72.1
Item alius Lucius ab Ausafa dixit: Secundum motum animi mei et spiritus sancti, eum sit unus deus pater domini nostri Iesu Christi et unus Christus et una spes, unus spiritus, una ecclesia, unum debet esse et baptisma. et ideo dico ut si quid apud haereticos motum aut factum fuerit, rescindi debere, et eos qui exinde ueniunt in ecclesia baptizandos esse.
- 7.73.1
Rescindatur ergo, quod baptizant qui audiunt uerba dei et non faciunt, cum ab iniquitate ad iustitiam, hoc est ab harena ad petram migrare coeperint. quod si non fit, quia et in ipsis quod Christi erat eorum iniquitatibus non uiolabatur, hoc etiam de haereticis intellegatur. nam nec eadem spes illis est, quamdiu in harena sunt, quae illis qui super petram sunt; tamen idem baptisma est in utrisque, quamuis sicut spes una ita et unum baptisma dictum sit.
- 7.74.1
Felix a Gurgitibus dixit: Ego censeo, ut secundum sanctarum scripturarum praecepta baptizatos ab haereticis inlicite extra ecclesiam, si ad ecclesiam confugere uoluerint, gratiam baptismi ubi licite datur consequantur.
- 7.75.1
Respondetur: Immo licite incipiant habere ad salutem quod inlicite habebant ad perniciem, quia sub eodem baptismo iustificatur, cum se quisque ad deum ueraci corde conuerterit, sub quo iudicabatur, quando id accipiens saeculo uerbis solis et non factis renuntiauerat.
- 7.76.1
Pusillus a Lamasba dixit: Ego credo baptisma salutare non esse nisi in ecclesia catholica. quidquid absque catholica fuerit simulatio est.
- 7.77.1
Hoc quidem uerum est quod baptisma salutare non nisi in ecclesia catholica est. potest enim ipsum esse et extra catholicam, sed salutare ibi non est, quia ibi non operatur salutem, sicut ille bonus odor Christi non est utique salutaris in his qui pereunt non suo uitio sed illorum. simulatio est autem quidquid extra catholicam fuerit, sed in quantum non est catholicum. potest autem aliquid catholicum esse extra catholicam, sicut potuit nomen Christi esse extra congregationem Christi, in quo nomine pellebat daemonia ille qui cum discipulis non sequebatur. nam simulatio etiam in catholica potest esse, in his utique qui saeculo uerbis et non factis renuntiant, nec tamen dst catholica simulatio. sicut ergo est in catholica quod non est catholicum, sic potest aliquid extra catholicam esse catholicum.
- 7.78.1
Saluianus a Gazanfala dixit: Haereticos nihil habere constat, et ideo ad nos ueniunt, ut possint accipere quod non habebant.
- 7.79.1
Respondemus: Non sunt ergo haeretici ipsi qui haereses condiderunt, quia ab ecclesia recesserunt et utique habebant quod ibi acceperunt. quod si absurdum est dicere, ut illi non sint haeretici per quos ceteri fiunt haeretici, potest fieri ut haereticus habeat quo male utendo dispereat.
- 7.80.1
Honoratus a Tucca dixit: Cum Christus ueritas sit, magis ueritatem quam consuetudinem sequi debemus, ut haereticos qui ideo ad nos ueniunt, quia foris nihil accipere potuerunt, ecclesiae baptismo sanctificemus.
- 7.81.1
Et iste adtestator est consuetudinis, ubi nos plurimum adiuuat, quidquid aliud contra nos dicere uideatur. non autem ideo ad nos ueniunt haeretici, quia foris nihil acceperunt, sed ut eis esse utile incipiat quod acceperunt. hoc enim foris nullo modo potest.
- 7.82.1
Uictor ab Octauo dixit: Quod et ipsi scitis, non olim sum episcopus constitutus, et ideo expectabam praecessorum consilium. hoc itaque existimo ut quicumque er haerese nenerint sine dubio baptizentur.
- 7.83.1
Quod ergo illis quos expectabat responsum est, huic quoque responsum accipiatur.
- 7.84.1
Clarus n Mascula dixit: Manifesta est sententia domini nostri Iesu Christi apostolos suos mittentis et ipsis solis potestatem a patre sibi datam permittentis, quibus nos successimus eadem potestate ecclesiam domini gubernantes et credentium fidem baptizantes. et ideo haeretici qui nec potestatem foris nec ecclesiam Christi habent neminem baptizare baptismo eius possunt.
- 7.85.1
Numquid et impii homicidae apostolis successerunt? cur ergo baptizant? an quia non sunt foris? sed a petra foris sunt cui claues dominus dedit et ubi se aedificaturum ecclesiam dixit.
- 7.86.1
Secnndianus a Tambcis dixit: Non debemus haereticos nostra praesumptione decipere, ut in ecclesia domini nostri Iesu Christi non baptizati ac per hoc remissionem peccatorum non consecuti, cum indicii dies uenerit, nobis inputent quod per nos non sint baptizati et indulgentiam diuinae gratiae non consecuti. propter quod, cum sit una ecclesia et unum baptisma, quando ad nos conuertuntur, simul cum ecclesia et ecclesiae baptismum consequantur.
- 7.87.1
Immo translati ad petram et columbae sociati accipiant remissionem peccatorum quam habere non poterant extra petram et extra columbam, siue aperte foris sicut haeretici siue tamquam intus sicut perditi catholici. quos tamen baptismum sine remissione peccatorum et habere et dare manifestum est, cum et ab ipsis tales accipiunt, qui non in melius commutati deum labiis honorant, cor autem eorum longe est ab eo, tamen sic est unum baptisma quomodo est una columba, cum possint qui non sunt in columba communiter baptisma tamen habere communiter.
- 7.88.1
Item alius Aurelius a Cillaui dixit: Iohannes apostolus in epistula sua posuit: si quis ad uos uenit et doctrinam Christi non habet, nolite eum admittere in domum uestram et haue illi ne dixeritis; qui enim dixerit illi haue communicat factis eius malis. quo.. modo admitti tales temere in domum dei possunt qui in domum nostram priuatam admitti prohibentur? aut quomodo cum eis sine ecclesiae baptismo communicare possumus, qui.. bus si haue tantum dixerimus factis eorum malis communicamus ?
- 7.89.1
De hoc testimonio Iohannis non est diutius disserendum, quandoquidem ad quaestionem baptismi quam modo tractamus omnino non pertinet. ait enim: si quis ad uos uenerit et doctrinam Christi non habet. haeretici autem relinquentes doctrinam erroris sui ad Christi doctrinam conuertuntur, ut incorporentur ecclesiae et ad illam columbam incipiant pertinere cuius sacramentum habebant. et ideo quod eius non habebant eis datur, id est pax et caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. quod autem eius habebant agnoscitur et sine ulla contumelia suscipitur, sicut in adultera deus agnoscit dona sua etiam cum illa sequitur amatores suos, quia fornicatione correcta, cum ad castitatem conuertitur, non dona illa culpantur, sed ipsa emendatur. sicut se autem posset defendere Cyprianus, si hoc ei Iohannis testimonium obiceretur, quando talibus communicabat, ita se defendant contra quos dicitur. nam ad istam quaestionem ut dixi omnino non pertinet. Iohannes enim dicit alienae doctrinae hominibus haue non esse dicendum, Paulus autem apostolus uehementius dicit: si quis frater nominatur inter uos aut auarus aut ebriosus et cetera, cum eiusmodi ne quidem cibum simul sumere. et tamen cum collegis faeneratoribus insidiosis fraudatoribus raptoribus non priuatam mensam, sed dei altare habebat commune Cyprianus. quomodo autem hoc defendatur, iam in aliis libris satis dictum est.
- 7.90.1
Litteus a Gemellis dixit: Caecus caecum si ducat, ambo in foueam cadunt. cum ergo haereticos constet non posse inluminare quemquam utpote caecos, baptisma eorum non ualet.
- 7.91.1
Nec nos dicimus ualere ad - salutem quamdiu haeretici sunt, sicut et illis homicidis quamdiu fratres oderunt. nam et ipsi in tenebris sunt et si quis eos sequitur, simul in foueam cadunt; nec ideo tamen baptismum uel non habent uel non tradunt.
- 7.92.1
Natalis ab Oea dixit: Tam ego praesens quam Pompeius Sabratensis quam etiam Dioga Leptimagnensis qui mihi mandauerunt corpore quidem absentes, spiritu praesentes, censemus quod et collegae nostri, quod haeretici communicationem habere nobiscum, non possunt, nisi ecclesi-astieo baptismo baptismo fuerint.
- 7.93.1
Communicationem credo eam dicit quae pertinet ad columbae societatem. nam in participatione sacramentorum procul dubio communicabant eis neminem iudicantes nec a iure communionis aliquem si diuersum sentiret amouentes. sed quolibet modo dixerit, non magnopere uerba haec refellenda sunt. certe enim non communicet haereticus nisi ecclesiastico baptismo baptizatus. constat autem ecclesiasticum esse baptismum etiam aput haereticos uerbis euangelicis consecratum, sicut ipsum euangelium ecclesiasticum est nec ad eorum pertinet peruersitatem, sed utique suam retinet sanctitatem.
- 7.94.1
Iunius a Neapoli dixit: Ab eo quod semel censuimus non recedo, baptizati uenientes ad ecclesiam baptixemus.
- 7.95.1
Hic quia nullam rationem uel testimonium scripturarum adtulit, diu nos tenere non debet.
- 7.96.1
Cyprianus a Karthagine dixit: Meam sententiam plenissime exprimit epistula, quae ad Iubaianum collegam nostrum scripta est, haereticos secundum euangelicam et apostolicam contestationem aduersarios Christi et antichristos appellatos, quando ad ecclesiam uenerint, unico ecclesiae baptismo baptizandos esse, ut possint fieri de aduersariis amici et de antichristis christiani.
- 7.97.1
Quid aliud hic disputandum est, quando ipsam cuius mentionem fecit epistulam ad Iubaianum datam quanta potuimus diligentia pertractauimus? et quod hic dixit meminerimus dici posse de omnibus iniquis, quos et in catholica esse ipse testatur et baptismum habere et dare nemo nostrum ambigit. illi enim ueniunt ad ecclesiam, qui de parte diaboli ad Christum transeunt et aedificant super petram et incorporantur columbae et in horto concluso et fonte signato muniuntur, ubi non sunt omnes qui contra Christi praecepta uiuunt, ubilibet esse uideantur. nam in epistula quam scripsit ad Magnum, cum de hac ipsa re ageret, satis aperteque nos ipse commonuit, in quali societate oporteat intellegi ecclesiam. ait enim de quodam loquens: alienus fiat et profanus, dominicae pacis ac dominicae unitatis. inimicus, non habitans in domo dei id est in ecclesia Christi, in qua non nisi concordes adque unanimes habitant. quid ergo hic dicamus, paululum aduer- \' tant qui nobis de Cypriano uolunt praescribere. si enim in ecclesia Christi non nisi concordes adque unanimes habitant, procul dubio non habitabant in ecclesia Christi, quamuis intus esse uiderentur, illi qui per inuidiam et contentionem sine caritate Christum adnuntiabant, quos ipse intellegit non haereticos uel schismaticos a Paulo apostolo commemoratos, sed falsos fratres cum illo interius conuersantes. qui certe baptizare non debebant, quia in ecclesia non habitabant in qua ipse dicit non habitare nisi unanimes et concordes; nisi forte quisquam sic abhorret a uero, ut dicat concordes et unanimes fuisse inuidos et maliuolos et sine caritate contentiosos. et tamen baptizabant nec eorum ista detestanda peruersitas sacramentum Christi, quod per eos tractabatur et dispensabatur, aliqua ex parte minuebat adque uiolabat.
- 7.98.1
Totum sane ipsum locum in eadem ad Magnum epistula positum operae pretium est pertractare, quem ita contexuit: non habitans, inquit, in domo dei id est in ecclesia Christi, in qua non nisi concordes adque unanimes habitant, loquente in psalmis spiritu sancto et dicente: deus qui inhabitare facit unanimes in domo\'. denique unanimitate christianos firma sibi adque inseparabili caritate conexos etiamipsadominicasacrificiadeclarant. nam quando dominus corpus suum panem uocat de multorum granorum adunatione congestum, populum nostrum quem portabat indicat adunatum; et quando sanguinem suum uinum appellat de botruis adque acinisplurimisexpressumadque in unum coactum, gregem item nostrum significat commixtione adunatae multitudinis copulatum.haec uerba beati Cypriani indicant eum et intellexisse et dilexisse decorem domus dei, quam domum ex unanimis et concordibus constare adfirmauit et docuit testimonio prophetico et significatione sacramentorum; in qua utique non erant illi inuidi et sine caritate maliuoli, qui tamen baptizabant. ex quo apparet et in eis esse posse adque ab eis dari posse sacramentum Christi qui non sunt in ecclesia Christi, in qua non nisi unanimes et concordes habitare Cyprianus ipse testatur. neque enim saltem hoc dici potest tunc baptizare posse cum latent, quoniam illi Paulum apostolum non latebant quos in epistula sua ueracissimus testis notat et gaudere se dicit, quoniam et ipsi Christum adnuntiabant. de his quippe ait: siue occasione siue ueritate Christus adnuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.
- 7.99.1
Quibus omnibus consideratis puto me non temere dicere alios ita esse in domo dei, ut et ipsi etiam sint eadem domus dei quae dicitur aedificari super petram, quae unica columba appellatur, quae sponsa pulchra sine macula et ruga et hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae. paradisus cum fructu pomorum, quae domus etiam claues accepit ac potestatem soluendi et ligandi. hanc domum si quis corripientem corrigentemque contempserit, sit tibi, inquit, tamquam ethnicus et publicanus. de hac domo dicitur: domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae, et: qui habitare facit unanimes in domo, et: iucundatus sum in his qui dixerunt mihi: in domum domini ibimus, et: beati qui inhabitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te, et innumerabilia talia. haec domus etiam triticum dicitur siue tricenum siue sexagenum siue centenum fructum adferens cura tolerantia. haec domus est in uasis aureis et argenteis et lapidibus pretiosis et lignis inputribilibus. huic domui dicitur: sufferentes inuicem in dilectione, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, et: templum enim dei sanctum est, quod estis uos. haec est quippe in bonis fidelibus et sanctis dei seruis ubique dispersis et spiritali unitate deuinctis in eadem communione sacramentorum, siue se facie nouerint siue non nouerint. alios autem ita dico esse in domo, ut non pertineant ad conpagem domus nec ad societatem fructiferae pacificaeque iustitiae, sed sicut esse palea dicitur in frumentis. nam et istos in domo esse negare non possumus dicente apostolo: in magna autem domo non solum aurea uasa sunt uel argentea, sed et lignea et fictilia. et alia quidem sunt in honorem, alia uero in contumeliam. ex hoc numero innumerabili non solum turba intus premens cor paucorum in tantae multitudinis conparatione sanctorum, sed etiam dirruptis retibus haereses et schismata existunt in eis, qui magis iam ex domo quam in domo esse dicendi sunt, de quibus dicitur: ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. separatiores enim sunt iam etiam corporaliter segregati quam illi, qui interius carnaliter et animaliter uiuunt et spiritaliter separati sunt.
- 7.100.1
Horum autem omnium generum illi primi qui sic sunt in domo dei, ut ipsi sint domus dei, siue iam spiritales sint siue adhuc paruuli Iacte nutriantur, sed tamen ad spiritalem habitum intento corde proficiant, nemo dubitat quod baptismum et utiliter habeant et se imitantibus utiliter tradant. fictis autem, quos sanctus spiritus fugit, etsi ipsi quantum in eis est utiliter tradunt, illi tamen inutiliter accipiunt non imitantes eos per quos accipiunt. illi uero, qui sic sunt in magna domo tamquam uasa in contumeliam, et inutiliter habent baptismum et se imitantibus inutiliter tradunt. illi porro ab eis utiliter accipiunt, qui non ipsis corde adque moribus, sed sanctae domui copulantur. qui autem separatiores non magis in domo quam ex domo sunt, neque omnino utiliter habent neque ab eis utiliter accipitur, nisi forte accipiendi necessitas urgeat et accipientis animus ab unitatis uinculo non recedat; tamen et habent, quamquam inutiliter habeant, et accipitur ab eis, etiam cum inutile est accipientibus. quod ut fiat utile ab haeresi uel schismate recedendum est et illi domui cohaerendum. quod non solum haeretici et schismatici, sed etiam illi facere debent, qui sic sunt in domo per communionem sacramentorum, ut extra domum sint per diuersitatem morum. sic enim et ipsis utile esse incipit sacramentum quod aliter inutile est.
- 7.101.1
Solet etiam quaeri, utrum adprobandum sit quod ab eo qui non accepit accipitur, si forte hoc curiositate aliqua didicit quemadmodum dandum sit, et utrum nihil intersit, quo animo accipiat ille cui datur, cum simulatione an sine simulatione, si cum simulatione, utrum fallens sicut in ecclesia uel in ea quae putatur ecclesia, an iocans sicut in mimo, et quid sit sceleratius, in ecclesia fallaciter accipere an in hae- < resi uel schismate sine fallacia, id est animo non simulato, et utrum in haeresi fallaciter an in mimo cum fide, si quisquam inter agendum repentina pietate moueatur. quamquam talem si etiam illi conferamus qui in ipsa catholica fallaciter accipit, mirum si dubitatur quis cui praeferendus sit. quid enim prosit animus ueraciter dantis fallaciter accipienti, non uideo. sed arbitremur aliquem etiam fallaciter dantem: cum et tradens et accipiens fallaciter agant in ipsa unitate catholica, utrum hoc magis baptisma sit acceptandum an illud quod in mimo datur, si quis existat qui fideliter subito commotus accipiat, an, quantum ad ipsos quidem homines adtinet, plurimum distet inter credentem in mimo et inridentem in ecclesia, ad ipsius autem sacramenti integritatem nihil intersit. si enim nihil interest ad integritatem sacramenti in ipsa catholica, utrum id aliqui fallaciter au ueraciter agant, cum tamen hoc idem utrique agant, cur extra intersit non uideo, quando ille qui accipit non simulatione palliatus, sed religione mutatus est. an plus ualent ad confirmandum sacramentum alii ueraces inter quos agitur, quam ad frustrandum illi fallaces a quibus agitur et in quibus agitur? et tamen, si postea prodatur, nemo repetit, sed aut excommunicando punitur illa simulatio aut paenitendo sanatur.
- 7.102.1
Sed nobis tutum est in ea non progredi aliqua temeritate sententiae, quae nullo in catholico regionali concilio coepta, nullo plenario terminata sunt, id autem fiducia securae uocis adserere, quod in gubernatione domini dei nostri et saluatoris Iesu Christi uniuersalis ecclesiae consensione roboratum est. uerumtamen si quis me forte in eo concilio constitutum, ubi talium rerum quaestio uersaretur, non praecedentibus talibus quorum sententias sequi mallem urgeret, ut dicerem quid ipse sentirem, si eo modo adfectus essem quo eram cum ista dictarem, nequaquam dubitarem habere baptismum eos, qui ubicumque et a quibuscumque illud uerbis euangelicis consecratum sine sua simulatione et cum aliqua fide accepissent, quamquam eis ad salutem spiritalem non prodesset, si caritate caruissent, qua catholicae insererentur ecclesiae; si enim habeam, inquit, fidem ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum; sicut iam praeteritis maiorum statutis non dubito etiam illos habere baptismum, qui, quamuis fallaciter id accipiant, in ecclesia tamen accipiunt uel ubi esse putatur ecclesia ab eis in quorum societate id accipitur, de quibus dictum est: ex nobis exierunt. ubi autem neque societas ulla esset ita credentium neque ille qui ibi acciperet ita crederet, sed totum ludicre et mimice et ioculariter ageretur, utrum adprobandus esset baptismus qui sic daretur, diuinum iudicium per alicuius reuelationis oraculum concordi oratione et inpensis supplici deuotione gemitibus inplorandum esse censerem, ita sane ut post me dicturos sententias, ne quid iam exploratum et cognitum adferrent, humiliter expectarem. quanto magis ergo nunc sine praeiudicio diligentioris inquisitionis uel maioris auctoritatis istud dixisse accipiendus sum!
- 7.103.1
Sed iam ut existimo tempus est hos etiam libros de quaestione baptismi debito fine concludere. ubi nobis ostendit dominus deus noster per pacificum episcopum Cyprianum et illos qui ei consenserunt, quantum sit catholica unitas diligenda, ut in eo quod aliter sapiebant, donec deus id quoque reuelaret, tolerarent potius diuersa sentientes quam se ab eis nefario schismate separarent; ubi Donatistarum prorsus ora clauduntur, etiamsi de Maximianistis nihil dicamus. si enim mali bonos in unitate contaminant, nullam iam ecclesiam cui sociaretur uel ipse Cyprianus inuenit. si autem mali bonos in unitate non maculant, nullam causam separationis sacrilegus Donatista proponit. baptismum autem si habent et tradunt alii tam multi qui operantur opera carnis, qualia qui agunt regnum dei non possidebunt, habent ac tradunt et haeretici qui inter illa opera numerati sunt, quod quia recedendo non amiserunt, et tradere manendo potuerunt, sed tam infructuose adque inutiliter tales talibus, quam et illi ceteri pares eorum in eo quod regnum dei non possidebunt. et quemadmodum illis correctis baptisma non incipit adesse quod deerat, sed prodesse quod inerat, sic et haereticis. unde Cyprianus et qui cum eo senserunt catholicae ecclesiae quam noluerunt praecidere non potuerunt praescribere. quod uero aliter sapuerunt, non expauescimus, quia cum eis ueneramur et Petrum; quod autem ab unitate non recesserunt, gaudemus, quia cum eis aedificamur in petra.
- retractationes.1.1
Contra Donatistas auctoritate beatissimi episcopi et martyris Cypriani se defendere molientes septem libros de baptismo scripsi, in quibus docui nihil sic ualere ad refellendos Donatistas et ad eorum prorsus ora claudenda, ne aduersus catholicam suum scisma defendant, quomodo litteras factumque Cypriani.
- retractationes.2.1
Ubicumque autem in his libris commemoraui \'ecclesiam non habentem maculam aut rugam\', non sic accipiendum est, quasi iam sit, sed quae praeparatur, ut sit, quando apparebit etiam gloriosa. nunc enim propter quasdam ignorantias et infirmitates membrorum suorum habet, unde cottidie tota dicat: dimitte nobis debita nostra.
- retractationes.3.1
In quarto libro, cum dicerem uicem baptismi posse habere passionem, non satis idoneum posui illius latronis exemplum, quia utrum non fuerit baptizatus incertum est.
- retractationes.4.1
In libro septimo de uasis aureis et argenteis in domo magna constitutis sensum Cypriani secutus sum, qui haec accepit in bonis, in malis autem lignea et fictilia, ad illa referens quod dictum est: alia quidem in honorem, ad haec autem quod dictum est: alia uero in contumeliam. sed magis approbo, quod apud Tyconium postea repperi uel aduerti, in utrisque intellegendum quaedam in honore, non sola scilicet aurea et argentea, et rursus in utrisque quaedam in contumelia,- non utique lignea et fictilia.
- retractationes.4.2
. 5. Hoc opus sic incipit: in eis libris, quos aduersus epi stulam Parmeniani.
← Previous — showing 301–341 of 341
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa033a.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.