Ancient Texts

← Library

De Baptismo

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 341 sections

  1. 6.55.1

    Cassius a Macomadibus dixit: Cum baptismata duo esse. non possint, qui haereticis baptismum concedit sibi tollit. censeo itaque flebiles et tabidos haereticos baptizandos esse, cum ad ecclesiam uenire coeperint, ut sacra et diuina lauatione lotos et lumine uitae inluminatos non hostes sed pacificos, non alienos sed fidei domini domesticos, non adulteros sed dci filios, non erroris sed salutis effectos in ecclesiam recipi, absque his qui de ecclesia fideles supplantati ad haeresis tenebras transierant, sed eos per manus inpositioncm restituendos.

  2. 6.56.1

    Posset alius dicere: (cum Christi baptismata duo esse non possint, qui iniquis baptismum concedit sibi tollit.\' sed nobiscum etiam isti resisterent et dicerent: (concedimus iniquis baptismum, qui non ab ipsis in ipsis est sicut iniquitas, sed a Christo cuius est aequitas et cuius sacramentum etiam aput iniquos non est iniquum.\' quod ergo nobiscum de iniquis dicerent, hoc sibi de haereticis dicant. et ideo quod sequitur ita potius erat dicendum: \'censeo itaque flebiles et tabidos haereticos non baptizandos esse, cum ad ecclesiam uenire coeperint, si habent iam baptismum Christi, sed a sua peruersitate corrigendos! nam etiam de iniquis dici potest quorum portio sunt haeretici: \'censeo itaque flebiles et tabidos iniquos, si iam baptizati sunt, non baptizandos esse, cum ad ecclesiam, id est ad illam petram, extra quam sunt omnes qui audiunt uerba Christi et non faciunt, uenire coeperint, sed sacra et diuina lauatione iam lotos, tunc autem et lumine uitae inluminatos, non hostes sed pacificos — nam iniqui non habent pacem —, non alienos sed fidei domini domesticos — nam iniquis dictum est: quomodo conuersa es in amaritudinem uitis alienae? —, non adulteros sed dei filios — nam iniqui filii sunt diaboli —, non erroris sed salutis effectos — nam non saluat iniquitas — in ecclesiam recipi, id est in illam petram. in illam columbam, in illum hortum conclusum et fontem signatum qui non nisi in tritico, non autem in paleis agnoscitur, siue longe a uento separentur siue usque ad ultimam uentilationem frumento commixti uideantur.\' frustra ergo Cassius addidit: absque his qui in ecclesia fideles supplantati ad haeresis tenebras transierant. si enim et ipsi ab ecclesia recedendo baptismum amiserant, etiam ipsis reddatur; si autem non amiserant, quod per eos datum est agnoscatur.

  3. 6.57.1

    Alius Ianuarius a Uico Caesaris dixit: Si non obtemperat error ueritati, multo magis ueritas non consentit errori. et ideo nos ecclesiae adsistimus, in qua praesidemus, ut baptismum eius ipsi soli uindicantes eos quos ecclesia non baptizanit baptis emus.

  4. 6.58.1

    Respondetur: Quos ecclesia baptizat, utique petra illa baptizat, extra quam sunt omnes qui audiunt uerba Christi et non faciunt. baptizentur ergo quicumque a talibus baptizati sunt. quod si non fit, sicut in istis, ita in haereticis baptismus Christi eorum iniquitate et peruersitate damnata siue correcta agnoscendus et adprobandus est.

  5. 6.59.1

    Alius Secundinus a Carpis dixit: Haeretici christiani sunt an non\' si. christiani sunt, cur in ecclesia dei non sunt? si Christiani non sunt, fiant. aut quo pertinebit sermo domini dicentis: qui non est mecum aduersum me est, et qui mecum non colligit spargit? unde constat super filios alienos et suboles antichristi spiritum sanctum per manus inpositionem tantummodo non posse descendere, cum manifestum sit haereticos baptisma non habere.

  6. 6.60.1

    Huic respondetur: Iniqui christiani sunt an non? si christiani sunt, cur in illa petra non sunt in qua aedificatur ecclesia? — audiunt enim uerba Christi et non faciunt-; si christiani non sunt, fiant. aut quo pertinebit sermo domini dicentis: qui non est mecum aduersum me est, et qui mecum non colligit spargit? spargunt enim oues eius qui eas ad morum suorum labem praua imitatione perducunt. unde constat super filios alienos, quod omnes iniqui appellantur, et suboles antichristi, quod sunt omnes qui Christo aduersantur, spiritum sanctum per manus inpositionem tantummodo non posse descendere, si cordis non adsit uera cG,Duersio, cum manifestum sit iniquos quamdiu iniqui sunt baptisma quidem habere posse, sed salutem cuius sacramentum baptisma est habere non posse. uideamus enim si haeretici describuntur in psalmo illo, ubi de filiis alienis ita dicitur: domine, libera me de manu filiorum alienorum, quorumos locutum est uanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis, quorum filii eorum uelut nouellae constabilitae. filiae eorum ornatae sicut similitudo templi; cellaria eorum plena, eructuantia ex hoc in hoc; oues eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boues eorum crassi. non est ruina maceriae necexitus neque clamor in plateiseorum. beatum dixerunt populum cui haec sunt: beatus populus cuius est dominus deus ipsius. si ergo isti sunt filii alieni qui in rebus temporalibus et abundantia terrenae felicitatis beatitudinem ponunt et diuina praecepta contemnunt, uideamus si non idem ipsi sunt de quibus Cyprianus ita dicit, in se quoque transfigurans eos, ut de his se dicere ostendat cum quibus sacramenta communicabat: dum uiam domini, inquit, non tenemus nec data nobis ad salutem caelestia mandata seruamus. fecit dominus noster uoluntatem patris, et nos non facimus domini uoluntatem patrimonio et lucro studentes, superb i a m sectantes et cetera. at si isti baptismum et habere et tradere poterant, cur negatur esse posse in filiis alienis? quos tamen hortatur, ut caelestia mandata seruando missa sibi per unicum filium fratres eius et filii dei esse mereantur.

  7. 6.61.1

    Uictoricus a Tabraca dixit: Si licet haereticis baptizare et remissam peccatorum dare, quid illos infamamus, ut haereticos illos appellemus?

  8. 6.62.1

    Quid si alius diceret: \'si licet iniquis baptizare et remissam peccatorum dare, quid illos infamamus, ut iniquos illos appellemus?\' quod huic responderetur de iniquis, hoc et illi respondeatur de haereticis, id est neque eorum esse baptismum quo baptizant et non esse consequens, ut quisquis habet baptismum Christi etiam de peccatorum remissione securus sit, si hoc in sacramento tantum habet nec ueraci cordis confessione conuersus est, ut dimittenti dimitteretur.

  9. 6.63.1

    Alius Felix ab Utina dixit: Nemini dubium est, sanctissimi consacerdotes, non in tantum posse humanam praesumptionem, quam domini nostri Christi adorandam et uenerabilem maiestatem. memores ergo periculi hoc quoque non tantum obseruarc debemus, uerum etiam ab omnibus nobis confirmare, ut omnes haeretici qui ad sinum matris ecclesiae adcurrunt baptizentur, ut mens haeretica quae diuturna tabe polluta est sanctificatione lauacri purgata in melius reformetur.

  10. 6.64.1

    Fortassis iste, qui in diuturna tabe purganda causam posuit cur deberent haeretici baptizari, parceret eis qui in aliquam haeresem inruentes exiguo illic tempore fuissent et cito correcti ad catholicam inde migrassent. deinde et ipse parum aduertit ita dici posse, ut iniqui omnes, qui ad illam petram in qua ecclesia significatur adcurrunt, baptizentur, ut mens iniqua, quae extra petram in harena aedificabat audiendo uerba Christi et non faciendo, sanctificatione lauacri purgata in melius reformetur; et tamen non fit, si iam baptizati sunt, etiam si probentur tales fuisse cum baptizarentur, id est ut saeculo uerbis et non factis renuntiarent.

  11. 6.65.1

    (Quietus a Buruc (fi.rit: Qui: fide uiuimus obsequi his quae instruendis nobis ante praedicta sunt credula obseruatione debemus. nam. scriptum est aput salomonem: qui bapti: atur a mortuo quid proficit lauatio eius? quod utique de his qui ab haereticis tinguntur et de tinguentibus loquitur. si enim qui aput illos baptizantur per remissionem peccatorum uitam aeternam consequuntur, cur ad ecclesiam ueniunt? si uero a mortuo salutis nihil accipitur ac propterea cognito errore pristino ad ueritatem cum paenitentia reuertuntur, uno uitali baptismate quod in ecclesia catholica est sanctificari debebunt.

  12. 6.66.1

    Quid sit a mortuo baptizari sine praeiudicio diligentioris eiusdem scripturae considerationis alibi iam diximus. quaero autem cur haereticos solos uelint intellegi mortuos, cum Paulus apostolus generaliter de peccato dixerit: stipendium peccati mors, et iterum: sapere autem secundum carnem mors est. et cum mortuam dicat uiduam quae in deliciis uiuit, quomodo non sunt mortui qui saeculo uerbis et non factis renuntiant? quid ergo proficit lauatio eius qui ab istis baptizatur, nisi quia et ipse, si talis est, lauacrum quidem habet, sed non ei proficit ad salutem? si autem ille a quo baptizatur talis est, iste uero non falso ad deum corde conuertitur, non ab illo mortuo baptizatur, sed ab illo uiuo de quo dictum est: ipse est qui baptizat, quolibet corporaliter operante baptizet. quod autem ait de haereticis: si enim qui aput illos baptizantur per remissionem peccautorum uitam aeternam consequuntur. cur ad ecclesiam aen;lfnt?, respondetur: \'ideo ueniunt, quia, etiamsi Christi baptismum usque ad sacramenti celebrationem perceperunt, tamen uitam aeternam nisi per unitatis caritatem non consequuntur, sicut nec illi maliuoli et inuidi, quibus non dimitterentur peccata nec si aduersus eos . odium tenerent a quibus paterentur iniuriam, quia ueritas dixit: si non dimiseritis, nec pater uester dimittet uobis; quanto magis cum eos oderant quibus retribuebant mala pro bonis!\' nec tamen isti saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes, si postea corrigerentur, rursus baptizarentur, sed uno uitali baptismate sanctificarentur. quod quidem in catholica est, sed non in sola, sicut nec in sanctis solis qui aedificati sunt super petram et ex. quibus unica illa columba perficitur.

  13. 6.67.1

    Castus a Sicca dixit: Qui contempta ueritate praesumit consuetudinem sequi, aut circa fratres inuidus est et malignus quibus ueritas reuelatur aut circa deum. ingratus est cuius inspiratione ecclesia eius instruitur.

  14. 6.68.1

    Iste si conuinceret eos qui diuersa sentiebant et hoc tenebant, quod etiam postea totus orbis christiano concilio confirmatus optinuit, ita consuetudinem sequi ut contemnerent ueritatem, haec uerba formidare deberemus; cum uero illa consuetudo et a ueritate propagata et ueritate roborata repperiatur, nihil in hac sententia pertimescimus. et tamen si illi circa fratres inuidi erant et maligni aut circa deum ingrati, ecce qualibus communicabant, ecce quales diuersa sentientes, sicut Cyprianus praedixit, a iure communionis non amouebant, ecce a quibus non polluebantur in conseruatione unitatis, ecce quantum amandum sit uinculum pacis, ecce quid considerent qui nobis de praecessorum episcoporum concilio calumniantur, quorum caritatem non imitantur et quorum exemplo considerato iure damnantur. si consuetudo erat, sicut haec sententia testis est, ut haeretici uenientes ad ecclesiam cum baptismate quod habebant susciperentur, aut hoc recte fiebat aut mali bonos in unitate non maculant. si recte fiebat, cur orbem terrarum, quia sic recipiuntur, accusant? si autem mali bonos in unitate non maculant, quomodo se a crimine sacrilegae separationis excusant?

  15. 6.69.1

    Eucratius a Thenis dixit: Fidem nostram et baptismatis gratiam et legis ecclesiasticae regulam deus et dominus noster Iesus Christus suo ore apostolos docens perimpleuit dicens: ite, docete gentes, baptizantes eos in uominc patri,..; et f ilii et spiritus sancti. falsum ergo haereticorum baptisma et iniquum a nobis pellendum est et omni contestatione J\'efufrnzdum, de quorum ore uirus, non uita, nec gratia caelestis, sed blasphemia trinitatis exprimitur. et ideo uenientes ad ecclesiam haereticos integro et catholico baptismate baptizari debere manifestum est, ut a blasphemia suae praesumptionis purificati possint spiritus sancti gloria reformari.

  16. 6.70.1

    Plane si non est baptismus patris et filii et spiritus sancti nomine consecratus, haereticorum deputetur et iniquum a nobis omni contestatione refutetur; si autem hoc in eo nomen agnoscimus, melius uerba euangelica ab haereticorum errore distinguimus et quod in eis probum est adprobamus, quod mendosum est emendamus.

  17. 6.71.1

    Libosus a Uaga dixit: In euangelio dominus ego sum, inquit, ueritas. non dixit: (ego sum consuetudo itaque ueritate manifestata cedat consuetudo ueritati, ut etsi in praeteritum quis in ecclesia haereticos non baptixabat, nunc baptixarc incipiat.

  18. 6.72.1

    Hic nihil ostendere conatus est quomodo sit ueritas, cui debere dicit consuetudinem cedere. plus tamen nos adiuuat aduersus istos qui se ab unitate diuiserunt, quod illam fuisse consuetudinem confitetur, quam quod eam ueritati quam non ostendit cedere oportere arbitratur. illa est enim consuetudo, quae si sacrilegos ad altare Christi sine baptismi purgatione admittebat et nullum bonorum in unitate polluebat, quicumque se ab eadem unitate, in qua nullorum malorum contagione pollui poterant, frustra separauerunt, manifestum sacrilegium schismatis admiserunt. si autem per illam consuetudinem omnes polluti perierunt, de qua cauerna isti sine originali ueritate et cum calumniae calliditate procedunt? si uero recta fuerat consuetudo qua sic suscipiebantur haeretici, relinquant furorem, fateantur errorem, ueniant ad catholicam, non ut retinguantur sacramento baptismatis, sed ut curentur a plaga concisionis.

  19. 6.73.1

    Leucius a Theueste dixit: Haereticos blasphemos adque iniquos uerbis uariis decerpentes sancta et adorabilia scripturarum uerba execrandos censeo et ideo exorcizandos et baptizandos.

  20. 6.74.1

    Et ego execrandos censeo, sed non ideo exorcizandos et baptizandos. ipsorum est enim figmentum quod execror, Christi autem sacramentum quod ueneror.

  21. 6.75.1

    Eugenius ab Ammedera dixit: Et ego hoc idem censeo haereticos baptizandos esse.

  22. 6.76.1

    Huic respondetur: Sed non hoc censet ecclesia cui deus iam etiam plenario concilio reuelauit, quod tunc adhuc aliter quidam sapiebatis et, quia in uobis caritas salua erat, in unitate permanebatis.

  23. 6.77.1

    Item alius Felix a Bamaccura dixit: Et ipse secutus diuinarum scripturarum auctoritatem baptizandos haereticos esse censeo, sed et eos qui aput schismaticos baptixatos esse contendunt. si enim secundum cautum Christi priuatus fons noster est, intellegant cuncti ecclesiae nostrae aduersarii quia alienus esse non potest. nec duobus populis salutarem aquam tribuere potest ille qui unius gregis pastor est. et ideo manifestum est nec haereticos nec schismaticos aliquid caeleste suscipere, qui a peccantibus hominibus et ab ecclesia extraneis audent accipere. quando danti locus non est, utique nec accipienti prodest.

  24. 6.78.1

    Huic respondetur scripturas diuinas nusquam praecepisse, ut haeretici aput haereticos baptizati denuo baptizentur, sed multis locis ostendisse alienos esse ab ecclesia omnes qui non sunt in petra nec ad columbae illius membra pertinent, et tamen baptizare et baptizari et habere sine salute sacramentum salutis. fons autem noster, qui similis est fdnti paradisi, quod etiam sicut ille extra paradisum profluat iam satis dictum est, et quod duobus populis, id est suo et extraneo, salutarem aquam tribuere non potest ille qui unius gregis pastor est. concedo adque consentio. sed numquid, quia salutaris non est extraneis, ideo ipsa non est? aqua enim diluuii constitutis intra arcam salutaris fuit, extra arcam uero mortifera fuit; eadem tamen fuit. et multi extranei id est inuidi, quos ex parte diaboli esse Cyprianus dicit et de scripturis ostendit, uelut intus uidentur, et tamen nisi essent extra arcam non morerentur per aquam. tales enim baptismus cum eo male utuntur necat, sicut illis de quibus dicit apostolus bonus odor Christi erat in mortem. cur ergo non suscipiunt aliquid caeleste uel schismatici uel haeretici, sicut spinae seu zizania pluuiam, sicut ipsi qui extra arcam fuerunt aquam de cataractis caeli uenientem susceperunt quidem, sed ad perniciem, non ad salutem? ideoque illud, quod in ultimo posuit: quando danti locus non est, utique nec accipienti prodest, non laboro refellere, quia et nos dicimus accipientibus non prodesse, cum in haeresi accipiunt consentientes haereticis. et ideo ueniunt ad catholicam pacem adque ueritatem, non ut baptismum accipiant, sed ut eis prodesse incipiat quod acceperant.

  25. 6.79.1

    Item alius Ianuarius Muxulensis dixit: Miror quod, cum omnes confiteantur unum esse baptismum, non omnes intellegant eiusdem baptismi unitatem. ecclesia enim et haeresis duae et diuersae res sunt. si haeretici habent baptisma, nos non habemus; si autem nos habemus, haeretici habere non possunt. dubium autem non est ecclesiam solam baptismum Christi possidere quae sola possideat et gratiam Christi et ueritatem.

  26. 6.80.1

    Posset alius similiter dicere et similiter non uerum dicere: \'miror quod, cum omnes confiteantur unum esse baptismum, non omnes intellegant eiusdem baptismi unitatem. iustitia enim et iniquitas duae et diuersae res sunt. si iniqui 20 habent baptisma, iusti non habent; si autem iusti habent, iniqui habere non possunt. dubium autem non est iustos solos baptismum Christi possidere qui soli possideant et gratiam Christi et ueritatem\\ hoc certe falsum est illis quoque fatentibus. et illi quippe inuidi qui sunt ex parte diaboli et intus positi, 25 sicut dicit Cyprianus, adque apostolo Paulo notissimi baptismum habebant nec ad membra illius columbae quae in petra tuta est pertinebant.

  27. 6.81.1

    Adelfius a Tasualte dixit: Sine causa quidam falso et inuidioso uerbo inpugnant ueritatem ut rebaptizare nos dicant, quando ecclesia haereticos non rebaptizet, sed baptizet.

  28. 6.82.1

    Immo uero modo non rebaptizat, quia nisi eos qui baptizati non sunt non baptizat; quam consuetudinem anteriorem perspecta diligentius ueritas etiam concilio posteriore firmauit.

  29. 6.83.1

    Demetrius a Leptiminus dixit: Unum baptisma nos custodimus, qui ecclesiae catholicae soli rem suam uindicamus. qui autem dicunt quia haeretici uere et legitime baptizant, ipsi sunt qui non dico sed multa baptismata faciunt. nam cum haereses multae sint, pro earum numero et baptismata conputabuntur.

  30. 6.84.1

    Huic respondetur: Si ita est, tot ergo numerentur baptismata quot sunt opera carnis de quibus ait apostolus: quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt; inter quae numerantur et haereses. et tam multa ipsorum operum intus tamquam in palea tolerantur, et tamen unum baptisma omnibus est quod nullo iniquitatis opere uiolatur.

  31. 6.85.1

    Uincentius a Tibari dixit: Haereticos scimus illos esse peiores quam ethnicos. si conuersi ad deum uenire uoluerint, habent utique regulam ueritatis, quam dominus praecepto diuino mandauit apostolis dicens: ite, in nomine meo manum inpo nite, daemonia expellite, et alio loco: ite et docete gentes, tinguentes eas in nomine patris et filii et spiritus sancti. ergo primo per manus inpositionem in exorcismo, secundo per baptismi regenerationem, tunc possunt ad Christi pollicitationem uenire; alias autem fieri non debere.

  32. 6.86.1

    Ex qua regula dicat haereticos peiores esse quam ethnicos nescio, cum dominus dicat: si neque ecclesiam audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. an etiam tali haereticus peior est? nihil resisto. non tamen propterea, quia ipse homo peior est ethnico, id est gentili adque pagano, sacramentum etiam Christi, si quod habet, uitiis eius moribusque miscetur et eadem permixtione corruptum perit. nam illi qui recedunt de ecclesia et fiunt haeresum non tantum sectatores sed etiam conditores, si iam baptizati recedunt, cum secundum istam regulam peiores sint ethnicis, habent tamen baptisma; nam si correcti redeant, non accipiunt quod, si amisissent, utique acciperent. potest ergo fieri ut aliquis peior sit ethnico et tamen in eo Christi sacramentum non solum sit, sed etiam non sit peius quam in homine sancto et iusto. etsi enim, quantum in illo homine est, non eum seruauit sed animo et uoluntate uiolauit, tamen, quantum ad ipsum adtinet sacramentum, et cum contemptore et repudiatore suo integrum inuiolatumque permansit. nonne Sodomitae ethnici erant, id est gentiles? peiores ergo erant Iudaei quibus dominus dicit: tolerabilius erit Sodomis in die iudicii quam uobis et quibus propheta dicit: iustificastis Sodoipam, id est (in conparatione uestra Sodoma iusta facta est.\' numquid tamen ideo sacramenta diuina, quae aput Iudaeos erant, talia erant quales ipsi erant, quae dominus quoque ipse suscepit et ad ea celebranda leprosos quos mundauerat misit et ea Zacchariae ministranti angelus adstitit eumque in templo sacrificantem exauditum esse nuntiauit? haec eadem sacramenta et in bonis hominibus illius temporis erant et in malis peioribus quam sunt ethnici, quandoquidem in malitia Sodomitis praelati sunt, et tamen illa sacramenta erant in utrisque integra adque diuina.

  33. 6.87.1

    Nam et ipsi gentiles si quid diuinum et rectum in doctrinis suis habere potuerunt, non inprobauerunt sancti nostri, quamuis illi per suas superstitiones et idolatriam et superbiam ceterosque perditos mores detestandi essent et, nisi corrigerentur, diuino iudicio puniendi. nam et Paulus apostolus . aput Athenienses, cum de deo quaedam diceret, perhibuit testimonium, quod quidam eorum tale aliquid dixerint, quod utique, si ad Christum uenirent, agnosceretur in eis, non inprobaretur, et sanctus Cyprianus talibus aduersus eosdem ethnicos utitur testibus. nam cum de magis loqueretur, quorum tamen, inquit, praecipuus Ostanes et formam ueri dei negat conspici posse et angelos ueros sedi eius dicit adsistere. in quod et Plato pari ratione consentit et unum deum seruans ceteros angelos uel daemonas dicit. Hermes quoque Trimegistus unum deum loquitur et eum inconprehensibilem adque inaestimabilem confitetur. si ergo isti uenissent ad percipiendam christianam salutem, non eis utique diceretur: <hoc malum habetis\' uel \'falsum habetis,\' sed plane merito diceretur: hoc uobis quamuis integrum et uerum nihil tamen prodesset, nisi ad Christi gratiam ueniretis.\' si ergo in ipsis ethnicis potest aliquid diuinum inueniri recteque adprobari, quamuis eis salus adhuc a Christo praestanda sit, non oportet nos ita moueri, etiamsi peiores sint haeretici, ut quod in eis malum ipsorum est uelimus corrigere et quod in eis bonum Christi est nolimus agnoscere. sed iam ceteras huius concilii sententias pertractandas ab alio suscipiemus exordio.

  34. 7.1.1

    Non simus molesti legentibus, si eadem uarie ac saepe disserimus. quamquam enim ecclesia sancta catholica in omnibus gentibus aduersus ea, quae in ista quaestione de baptismo, utrum et aput haereticos uel schismaticos idem possit esse qui est in catholica, nonnullam caliginem offundunt, priscae consuetudinis et concilii plenarii auctoritate munita sit, tamen, quia non contemnendis uiris et maxime Cypriano in ipsa unitate aliquando aliter uisum est, eius uti aduersum nos auctoritate conantur qui longe ab eius caritate remoti sunt. propterea cogimur ex opportunitate tractandi et considerandi omnia, quae . in eius concilio de hac re litterisque conperimus, hanc eandem quaestionem aliquanto diutius tamquam in manibus uersare et ostendere, quam uerius uniuersitati ecclesiae catholicae placuerit, ut haeretici uel schismatici, qui iam Christi baptismum illic unde ueniunt acceperunt, in catholicam communionem cum illo admittantur ab errore suo correcti, in caritate radicati adque fundati, ut, quod adtinet ad baptismi sacramentum, non adsit quod deerat, sed prosit quod inerat. et beatus quidem Cyprianus, iam corpore quod corrumpitur non adgrauante animam nec deprimente terrena inhabitatione sensum multa cogitantem, serenius perspicit ueritatem, quam meruit adipisci per caritatem. adiuuet itaque nos orationibus suis in istius carnis mortalitate tamquam in caliginosa nube laborantes, ut donante domino bona eius quantum possumus imitemur. si quid autem aliter sensit et quibusdam fratribus collegisque persuasit, quod nunc eo quem dilexit reuelante iam cernit, nos longe inpares meritis suis ecclesiae tamen catholicae auctoritatem, cuius ipse egregium et carissimum membrum est, pro nostra infirmitate sectantes aduersus haereticos uel schismaticos enodemus, quos praecisos ab unitate quam tenuit et arescentes a caritate qua uiguit et elapsos ab humilitate qua stetit tanto amplius inprobat adque condemnat, quanto magis eos nouit ad insidiandum perscrutari uelle quod scripsit et ad pacificandum imitari nolle quod fecit; sicut illi, qui se christianos Nazarenos uocant et more Iudaico carnalia praeputia circumcidunt, nati haeretici ex illo errore, in quem Petrus deuians a Paulo reuocatus est, in hoc adhuc usque persistunt. sicut ergo illi Petro in primatu apostolorum martyrii gloria coronato in sua peruersitate praecisi ab ecclesia remanserunt, sic isti Cypriano per abundantiam caritatis in sortem sanctorum passionis claritate suscepto se ipsos exsules unitatis agnoscunt et contra unitatis patriam pro suis calumniis ciuem unitatis obponunt. iam itaque ceteras illius concilii sententias eadem ratione uideamus.

  35. 7.2.1

    Marcus a Mactari dixit: Mirandum non est, si haeretici hostes adque inpugnatores ueritatis rem sibi uindicant potestatis et dignationis alienae. illud mirandum est quod quidam nostri praeuarica tores ueritatis haereticis suffragantur et christian is aduersantur. propterea decreuimus haereticos baptizandos esse.

  36. 7.3.1

    Huic respondemus: Immo magis mirandum est et magna laude praedicandum, quod tantum isti dilexerint unitatem, ut, quos praeuaricatores ueritatis arbitrabantur, cum eis in unitate perseuerantes ab eis pollui non timerent. nam cum iste dixisset: illud mirandum est quod quidam nostri praeuaricatores ueritatis haereticis suffragantur et christianis aduersantur, uidebatur esse dicturus: \'propterea decernimus eis non esse communicandum.\' non hoc dixit, sed ait: propterea decernimus haereticos baptizandos esse, seruans quod pacificus Cyprianus ante praestruxerat dicens: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. cum ergo Donatistae nobis calumniantur et nos dicunt traditores, si quis existat uel Iudaeus uel paganus, qui lecto isto concilio et nos et ipsos secundum eorum regulas unitatis appellet praeuaricatores, uelim scire ad hoc tam graue crimen refutandum adque diluendum quomodo nobis agenda sit causa communis. isti eos dicunt traditores quos neque illo tempore conuincere potuerunt neque nunc possunt ostendere, et in eodem crimine ipsi esse potius ostenduntur. sed quid ad nos? de istis certe praeuaricatoribus quid dicemus? si enim nos quamuis falso propterea dicimur traditores, quia traditoribus nos in eadem communione successisse criminantur, praeuaricatoribus illis omnes successimus, quia nondum se ab unitate diuiserat pars Donati beati Cypriani temporibus. post passionem quippe eius quadraginta et quod excurrit annis peractis traditio codicum facta est, unde coeperunt appellari traditores. si ergo nos propterea traditores, quia ex traditoribus, sicut opinantur uel confingunt, exorti sumus, ab illis praeuaricatoribus utrique originem ducimus. non est enim quod dicatur non eis communicasse istos, quando suos illos uocant, quod concilium loquitur, quod ipsi maxime proferunt. quidam nostri, inquit, praeuaricatores ueritatis haereticis suffragantur. accedit et testimonium Cypriani satis demonstrantis, quod in eorum communione permanserit, dicendo: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. ipsi enim erant qui diuersum sentiebant, quos iste praeuaricatores uocat, quia scilicet haereticis suffragabantur sine baptismo eos in ecclesiam recipiendo. eam quoque fuisse consuetudinem, ut sic reciperentur, et ipse Cyprianus multis locis et aliquot episcopi in hoc concilio manifestant. unde apparet, si haeretici non habent baptismum, ecclesiam Christi temporum illorum praeuaricatoribus fuisse plenam, qui eis suffragantes sic eos recipiebant. agatur ergo causa communis aduersus crimen praeuaricationis quod negare non possunt, et ibi agetur nostra aduersus crimen traditionis quod conuincere non potuerunt. sed sic agamus quasi conuicerint. quod utrique responderimus eis qui nobis obiciunt maiorum nostrorum praeuaricationem, hoc nos istis respondebimus qui nobis obiciunt maiorum nostrorum traditionem. si enim per maiorum nostrorum traditionem, unde se isti diuiserunt, nos mortui sumus, ita per maiorum praeuaricationem, qui et nostri et ipsorum parentes fuerunt, et nos et ipsi mortui sumus. sed quia uiuere se dicunt, credunt, quod ad eos non pertineat illa praeuaricatio; ergo nec ad nos illa traditio. et illa quidem praeuaricatio secundum ipsos certa est; secundum nos autem nec anterior praeuaricatio uera est, quia et haereticos dicimus posse habere baptismum Christi, nec posterior traditio, quia in ea causa sunt ipsi superati. non habent ergo isti cur a nobis nefario scelere schismatis separentur, quia nostri maiores si traditores non fuerunt, sicut nos dicimus, non est quod ad nos omnino pertineat; si autem traditores fuerunt, sicut ipsi dicunt, sic ad nos non pertinet quemadmodum nec ad nos nec ad ipsos illi praeuaricatores. ac per hoc quoniam ex maiorum nostrorum iniquitate nullum est crimen nostrum, ex proprio schismate certum est crimen illorum.

  37. 7.4.1

    Satius a Sicilibba dixit: Si haereticis in baptismo sito peccata donantur, sine causa ad ecclesiam ueniunt. nam cum in dic indicii peccata sint quae puniuntur, nihil est quod timere possint haeretici de indicio Christi, si sunt remissionem peccatorum consecuti.

  38. 7.5.1

    Et haec poterat etiam nostra esse sententia; uiderit autem auctor eius quo animo dicta sit. uerbis tamen ita modificata \' est, ut non me pigeat eo animo consentire adque suscribere, quo et ego sentio baptismum quidem Christi haereticos posse habere, sed remissionem peccatorum non habere. non autem ait: \'si haeretici baptizant aut baptizantur,\' sed: si haereticis, inquit, in baptismo suo peccata donantur, sine causa ad ecclesiam ueniunt. namque pro haereticis ponamus illos, quos in ecclesia nouerat Cyprianus saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes: totidem uerbis possumus hanc sententiam etiam nos uerissime dicere: \'si fallaciter conuersis in baptismo suo peccata donantur, sine causa ad ueram conuersionem postea perducuntur. nam cum in die iudicii peccata sint quae puniuntur, nihil est quod timere possint qui saeculo uerbis solis et non factis renuntiarunt de iudicio Christi, si sunt remissionem peccatorum consecuti.\' sed ista ratiocinatio tali conexione perficitur, ut adiungamus dicentes: \'debent autem timere Christi iudicium et ueraci corde aliquando conuerti; quod cum fecerint, non eos utique necesse est iterum baptizari.\' potuerunt igitur accipere baptismum et remissionem non accipere peccatorum aut remissis peccatis continuo rursus onerari. sic ergo et haeretici.

  39. 7.6.1

    Uictor a Gor dixit: Cum peccata non nisi in ecclesiae baptismo remittantur, qui haereticum sine baptismo ad communicationem admittit utrumque contra rationem facit: nec haereticos purgat et christianos inquinat.

  40. 7.7.1

    Huic respondemus ecclesiae baptismum esse et aput haereticos, quamuis ipsi non sint in ecclesia, sicut aquam paradisi in terra Aegypti, quamuis ipsa non sit in paradiso. non itaque haereticos sine baptismo ad communionem admittimus et, quia correcti a sua peruersitate ueniunt, non eorum peccata, sed Christi sacramenta suscipimus, de remissione autem peccatorum quod superius hoc et hic dicimus. illud sane quod in ultimo posuit dicens: utrumque contra rationem facit: nec haereticos mundat et christianos inquinat, respuit primitus ac maxime ipse Cyprianus cum sibi consentientibus collegis suis. neque enim inquinari se credidit, quando talibus propter uinculum pacis communicandum esse decreuit dicens: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. aut si inquinant haeretici ad communionem si non baptizantur admissi, inquinata est tota ecclesia per illam consuetudinem quae totiens hic commemoratur. et sicut isti nos appellant traditores propter maiores nostros, in quibus nihil tale quando obiecerunt probare potuerunt, si hoc fit quisque quod est ille cui communicauerit, omnes tunc haeretici facti sunt. quod si quisquis dicit insanit, falsum est quod iste ait: qui haereticum ad communionem sine baptismo admittit, nec haereticos purgat et christianos inquinat. aut si hoc uerum est, non sine baptismo admittebantur, sed habebant Christi baptismum quamuis aput haereticos datum et acceptum, qui secundum illam consuetudinem de qua isti confitentur sic admittebantur; ac per hoc recte etiam nunc sic admittuntur.

  41. 7.8.1

    Aurelius ab Utica dixit: Cum dicat apostolus non communicandum peccatis alienis, quid aliud quam peccatis alicnis communicat qui haereticis sine ecclesiae baptismo communicat? et ideo censeo baptizandos esse haereticos, ut accipiant remissam peccatorum et sic illis communicetur.

  42. 7.9.1

    Communicauit ergo et Cyprianus et isti omnes peccatis alienis, quia cum talibus in communione manserunt, quando neminem qui diuersum sensit a iure communionis amouerunt. ubi est ergo ecclesia? deinde ut de haereticis taceam, cum uerba huius sententiae etiam de aliis peccatoribus dici possint, quales in ecclesia secum Cyprianus uidebat gemebat arguebat ferebat, ubi est ecclesia quae secundum haec uerba iam tunc perisse existimatur contagione peccatorum? si autem, sicut se habet firmissima ueritas, ecclesia permansit et permanet, non nisi in consensione intellegenda est communio peccatorum quam uetat apostolus. baptizentur autem iterum haeretici ut accipiant remissionem peccatorum, si baptizantur iterum peruersi et inuidi, qui cum saeculo uerbis et non factis renuntiarent baptismum quidem accipere potuerunt, sed remissionem peccatorum non optinuerunt dicente domino: si non dimiseritis, neque pater uester dimittet uobis.

  43. 7.10.1

    Iambus a Germaniciana dixit: Qui haereticorum baptismum probant nostrum inprobant, ut extra ecclesiam non dicam lotos, sed sordidatos ne(fent in ecclesia baptizari oportere.

  44. 7.11.1

    Huic respondetur neminem nostrum baptismum haereticorum probare, sed Christi quamuis in haereticis uelut paleis exterioribus, sicut in aliis iniquis uelut paleis interioribus. nam \' si extra ecclesiam qui baptizantur non lauantur sed sordidantur, profecto extra petram in qua aedificatur ecclesia qui baptizantur non lauantur sed sordidantur. omnes autem extra eandem petram sunt qui audiunt uerba Christi et non faciunt. aut si baptismo quidem lauantur, sed iniquitatibus suis a quibus in melius mutari noluerunt sordidi remanent, sic et haeretici.

  45. 7.12.1

    Lucianus a Rucuma dixit: Scriptum est: et uidit deus lucem quia bona est, et diuisit inter lucem et tenebras. si potest luci et tenebris conuenire, potest nobis et haereticis aliquid esse commune, propterea censeo haereticos baptixandos esse.

  46. 7.13.1

    Huic respondetur: Si potest luci et tenebris conuenire, potest iustis et iniustis aliquid esse commune. censeat ergo illos iniustos denuo baptizari quos in ipsa ecclesia Cyprianus arguebat; aut si non sunt iniusti qui saeculo uerbis et non factis renuntiant, dicat qui potest.

  47. 7.14.1

    Pelagianus a Luperciana dixit: Scriptum est: aut deus deus est aut Bal deus. ita et nunc aut ecclesia ecclesia est aut haeresis ecclesia. porro si haeresis ecclesia non est, quomodo esse aput haereticos baptisma ecclesiae potest?

  48. 7.15.1

    Huic ita possumus respondere: Aut paradisus paradisus aut Aegyptus paradisus. porro si Aegyptus paradisus non est, quomodo esse in Aegypto aqua paradisi potest? sed dicetur nobis: \'etiam illuc exeundo peruenit\'; sic ergo ad haereticos baptismus. item dicimus: \'aut petra ecclesia aut harena ecclesia. porro quia harena non est ecclesia, quomodo aput eos qui super harenam aedificant audiendo Christi uerba et non faciendo esse baptismus potest? et tamen est; sic ergo et aput haereticos.\'

  49. 7.16.1

    Iader a Midila dixit: Scimus non esse nisi unum baptismum in ecclesia catholica, et ideo non debemus admittere haereticum, nisi baptixatus aput nos fuerit, ne se putet extra ecclesiam catholicam baptixatum esse.

  50. 7.17.1

    Huic respondetur, quia hoc si de iniquis illis qui extra petram sunt diceretur, falso utique diceretur; sic ergo et de haereticis.

  51. 7.18.1

    Item Felix a Maraxana dixit: Una fides, unum baptisma, sed ecclesiae catholicae cui soli licet baptixare.

  52. 7.19.1

    Huic respondetur: Quid si alius ita diceret: \'una fides, unum baptisma, sed iustorum tantum quibus solis licet baptizare\'? sicut haec uerba refellerentur, ita et ista sententia refellatur. an et iniusti nec in ipso baptismo mutati, dum saeculo uerbis solis et non factis renuntiant, ad membra ecclesiae pertinent? uideant si ipsa est illa petra, si ipsa est columba, si ipsa est sponsa sine macula et ruga.

  53. 7.20.1

    Paulus ab Obba dixit: Me non mouet, si aliquis ecclesiae fidem et ueritatem non uindicat, quando apostolus dicat: quid enim, quia exciderunt a fide quidam illorum? numquid infidelitas illorum fidem dei catholicam absit. est enim deus uerax, omnis autem homo mendax. si autem deus uerax est, quomodo esse aput haereticos baptismi ueritas potest aput quos deus non est?

  54. 7.21.1

    Huic respondetur: Quid? aput auaros numquid est deus? et tamen est baptismus. ita et aput haereticos. aput quos enim est deus templum dei sunt. quae autem compositio templo dei cum idolis? porro auaritiam idololatriam Paulus sentit, Cyprianus consentit, et idem ipse inter collegas raptores et tamen baptizatores cum magna tolerantiae mercede uersatur.

  55. 7.22.1

    Pomponius a Dionysiana dixit: Manifestum est haereticos non posse baptizare et remissionem peccatorum dare qui potestatem non habent ut aut soluere aut ligare aliquid in terris possint.

  56. 7.23.1

    Respondetur: Hanc potestatem nec homicidae habent, id est qui fratres oderunt. non enim talibus dictum est: si cui dimiseritis peccata dimittentur ei, si cui tenueritis tenebuntur, et tamen baptizant et eos in eadem baptismi communione et Paulus tolerat et Cyprianus agnoscit.

  57. 7.24.1

    Uenantius a Tinisa dixit: Si maritus peregre proficiscens amico suo ronmendasset uxorem suam custodiendam, conmendatam sibi ille quanta posset diligentia conseruaret, ne ab aliquo castitas eius et sanctitas adulteraretur. Christus dominus et deus noster ad patrem proficiscens sponsam suam nobis conmendauit, utrumne eam incorruptam et inuiolatam custodimus an integritatem eius et castitatem moechis et corruptoribus prodimus? qui enim baptisma ecclesiae commune cum haereticis facit sponsam Christi adulteris prodit.

  58. 7.25.1

    Respondemus: Quid? illi, qui cum baptizantur labiis, non corde conuertuntur ad deum, nonne adulterinam mentem gerunt? nonne ipsi sunt saeculi dilectores, qui non factis sed uerbis renuntiauerunt, et ideo corrumpunt mores bonos per conloquia mala dicentes: manducemus et bibamus, cras enim morimur? nonne etiam contra istos uigilauit sermo apostolicus ubi dixit: timeo autem, ne sicut serpens Euam seduxit astutia sua, sic et uestrae mentes corrumpantur a castitate quae est in Christo? cum ergo Christi baptisma Cyprianus habebat commune cum talibus, numquid ideo sponsam Christi prodebat adulteris ac non potius monile sponsi etiam in adultera cognoscebat?

  59. 7.26.1

    Aymmus ab Ausuagiga di.rit: Nos unum baptisma accepimus et ipsum exercemus. qui antem dicit quia et haereticis licet baptizare, ipse duos baptismos facit.

  60. 7.27.1

    Huic respondetur: Cur non etiam ille duos baptismos facit qui dicit quia et iniqui baptizant? cum enim iusti et iniqui contrarii sibi sint, baptismus quem dant iusti, qualis erat Paulus uel etiam qualis erat Cyprianus, non est contrarius baptismo quem dabant iniqui illi qui oderant Paulum, quos non haereticos, sed malos catholicos Cyprianus intellegit. et cum contrariae sibi sint continentia quae fuit in Cypriano et auaritia quae fuit in collegis Cypriani, baptismus tamen quem Cyprianus dabat non erat contrarius baptismo quem illi dabant, sed unus et idem, quia ille baptizat de quo dictum est: ipse est qui baptizat.

  61. 7.28.1

    Saturninus a Uictoriana \'li.rit: Si licet haereticis baptizare, (\',reusa# sunt et defensi inlicita facientes, nec uideo quare eos aut Christus aduersarios suos ant apostolus antich ristos appellauerit.

  62. 7.29.1

    Huic respondetur: Sic dicimus non licere haereticis baptizare quomodo dicimus non licere fraudatoribus baptizare. non enim haeretico tantum, sed peccatori, inquit, dicit dominus: ut quid enarras iustificationes meas et adsumis testamentum meum per os tuum? huic utique \' dixit: si uidebas furem, concurrebas ei. quanto ergo illi peiores qui non cum furibus concurrebant, sed ipsi fundos insidiosis fraudibus rapiebant! sed non eis concurrebat Cyprianus, quamuis eos in catholica segete toleraret, ne simul eradicaretur et triticum. et tamen etiam ipsi quem dabant idem ipse baptismus erat, quia non ipsorum sed Christi erat. sicut ergo isti, quamuis in eis Christi baptismus agnoscatur, non sunt tamen excusati et defensi inlicita facientes et recte illos Christus aduersarios suos appellat, quia in talibus perseuerantes audituri sunt: recedite a me qui operamini iniquitatem — unde antichristi appellantur, quia Christo contrarii sunt, dum contra quod praecipit uiuunt —, ita et haeretici.

  63. 7.30.1

    Alius Saturninus a Tucca dixit: Gentiles quamuis idola colant, tamen summum deum patrem creatorem cognoscunt et confitentur. in hunc Marcion blasphemat, et quidam non erubescunt Marcionis baptismum probare. quo, modo tales sacerdotes sacerdotium dei aut seruant aut uindicant qui hostes dei non baptixant et sic illis communicant?

  64. 7.31.1

    Nimirum cum talia dicuntur exceditur modus nec consideratur, quia et ipsi talibus communicabant neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum sentiebat amouentes. sed habet iste in hac ipsa sententia sua unde ammoneri posset, si aduerteret id in quoque corrigendum esse quod prauum est, quod autem rectum est adprobandum, quandoquidem ait: gentiles quamuis idola colant, tamen summum deum patrem creatorem cognoscunt et confitentur. si quis ergo ad eum talis gentilis ueniret, numquid uellet in eo corrigere adque mutare quod deum patrem creatorem confitebatur et nouerat? sed emendaret in eo idololatriam quod malum habebat et traderet sacramenta christiana quae non habebat, et si quid rectum nosset in eo adprobaret, si quid inueniret peruersum emendaret, si quid defuisset daret. sic et in Marcionista haeretico agnosceret baptismi integritatem, corrigeret eius peruersitatem, doceret catholicam ueritatem.

  65. 7.32.1

    Marcellus a Zama d;.ât: Cum peccata non nisi in ecclesiae baptismo remittantur, qui haereticum non baptizat peccatori communicat.

  66. 7.33.1

    Quid? ille -qui hoc facienti communicat nonne peccatori communicat? quid autem aliud faciebant omnes iudicantes neminem aut a iure communionis amouentes diuersa sentientem? ubi est ergo ecclesia? an patientibus et ne triticum eradicetur zizania tolerantibus ista non obsunt? discant ergo isti qui se ab orbe terrarum frustra separando sacrilegium schismatis admiserunt. ut quid habent in ore Cypriani sententiam qui non habent in corde Cypriani patientiam? huic autem Marcello respondetur ex his quae de baptismo et de remissione peccatorum supra dicta sunt, quomodo possit esse baptismus in homine, quamuis in eo non sit remissio peccatorum.

  67. 7.34.1

    Irenaeus ab Ululis dixit: Si ideo ecclesia haereticum non baptizat, quod dicatur iam baptizatus esse, haeresis maior est.

  68. 7.35.1

    Hoc modo dici potest: Si ideo ecclesia auarum non baptizat, quod dicatur iam baptizatus esse, auaritia maior est. hoc autem falsum est; ita ergo et illud.

  69. 7.36.1

    Donatus a Cibaliana dixit: Ego unam pael.esiam et unum baptismum eius noui. si est qui dicat esse aput haereticos baptismi gratiam, ante est ut ostendat et probet esse illic ecclesiam.

  70. 7.37.1

    Huic respondetur: Si baptismi gratiam hoc esse dicis quod est baptismus, est aput haereticos; si autem baptismus sacramentum est gratiae, ipsa uero gratia abolitio peccatorum est, non est aput haereticos baptismi gratia. sic est autem unum baptisma et una ecclesia quemadmodum est una spes. sicut ergo boni et mali non habentes unam spem possunt tamen habere unum baptisma, ita quibus non est communis ecclesia potest baptisma esse commune.

  71. 7.38.1

    Zosimus a Tarassa dixit: Reuelatione facta ueritatis cedat error ueritati, quia et Petrus qui prius circumcidebat cessit Paulo ueritatem praedicanti.-

  72. 7.39.1

    Potest etiam nostra esse ista sententia et ita factum est in hac de baptismo quaestione. nam ueritate postea liquidius reuelata cessit error ueritati, cum illa saluberrima consuetudo etiam plenarii concilii auctoritate firmata est. bene tamen quod totiens meminerunt etiam primum apostolorum Petrum potuisse aliter sapere quam ueritas postulabat. quod accidisse etiam Cypriano sine ulla eius contumelia credimus quicumque diligimus Cyprianum, quia non eum fas est diligi maiore caritate quam Petrum.

  73. 7.40.1

    Iulianus,,, a Telepte dixit: Scriptum est: nemo potest accipere aliquid, uisi datum illi fuerit de caelo. si haeresis de caelo est, potest baptisma dare.

  74. 7.41.1

    Audiat et alium dicentem: \'si auaritia de caelo est, potest baptisma dare.\' et tamen dant auari; sic ergo et haeretici.

  75. 7.42.1

    Faustus a Timida Regia dixit: Non sibi blandiantur qui haereticis patrocinantur. qui pro haereticis ecclesiastico baptismo intercedit illos christianos et nos haereticos facit,

  76. 7.43.1

    Huic respondetur: Si quisquam dicat eum, qui cum baptismum acciperet, quia odium fraternum tenebat in corde, non acceperat remissionem peccatorum, non eum iterum baptizandum quando illud odium de corde dimittit, numquid ecclesiastico baptismo pro homicidis intercedit aut illos iustos et nos homicidas facit? hoc ergo et de haereticis intellegat.

  77. 7.44.1

    Geminius a Furm\'s dixit: Quidam de collegis haereticos praeponere sibi possunt, nobis non possunt. et ideo quod semel decreuimus tenemus ut ab haereticis uenientes baptizemus.

  78. 7.45.1

    Et hic apertissime confitetur quosdam de collegis suis diuersa sensisse. unde etiam adque etiam confirmatur amor unitatis, quod ab inuicem nullo schismate separati sunt, donec alteris eorum, si quid aliter saperent, deus reuelaret. sed huic respondetur collegas eius non sibi haereticos praeposuisse, sed baptismum Christi, sicut cognoscitur in auaris fraudatoribus raptoribus homicidis, sic etiam in haereticis cognouisse.

  79. 7.46.1

    Rogatianus a Nona dixit: Ecclesiam Christus instituit, haeresim diabolus. quomodo potest habere baptismum Christi synagoga satanae?

  80. 7.47.1

    Huic respondetur: Numquid quia pios Christus instituit et inuidos diabolus, ideo non potest habere baptismum Christi quae in inuidis conuincitur esse pars diaboli?

  81. 7.48.1

    1 Thcrapius a Bulla dixit: Qui haereticis ecclesiae baptismum concedit et prodit quid aliud quam sponsae Christi Iudas exsistit?

  82. 7.49.1

    0 magna conuictio schismaticorum, qui se ab hereditate Christi toto orbe diffusa nefario sacrilegio separarunt, si Cyprianus talibus communicabat, qualis ludas traditor fuit, et tamen ab eis non maculabatur! aut si maculabatur, tunc Iudae facti sunt omnes; ergo et modo Iudae sunt omnes, aut si non sunt, non ergo pertinent ad posteros facinora priorum quamuis ex eadem communione propagatos. cur ergo nobis traditores obiciunt quos non conuicerunt, et sibi ludam non obiciunt cui Cyprianus et collegae eius communicauerunt? ecce concilium de quo solent isti gloriari: nos quidem dicimus, quia sic non prodit haereticis ecclesiae baptismum qui baptismum Christi et in haereticis probat, sicut non prodit homicidis ecclesiae baptismum qui baptismum Christi et in homicidis probat; sed quia isti ex hoc concilio nobis praescribere quid sentire debeamus adfectant, ipsi priores ei consentiant. ecce Iudae traditori sunt conparati, qui dicebant haereticos quamuis in haeresi baptizatos non debere iterum baptizari. talibus autem Cyprianus communicabat qui dixit: neminem iudicantes aut <t iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. tales etiam antea fuisse in ecclesia per illam sententiam manifestantur ubi ait: sed dicit aliquis: quid ergo fiet de his qui in praeteritum in ecclesiam sine baptismo admissi sunt? talem fuisse ecclesiae consuetudinem ipsi qui hoc concilium faciunt saepe commemorant. si ergo nihil aliud quicumque hoc facit quam sponsae Christi ludas existit, sicut ista sententia pronuntiata est, ludas autem sicut docet euangelium traditor fuit, traditoribus ergo communicauerunt omnes, qui tunc etiam ista dicebant, et antequam ista dicerent traditores facti erant omnes per illam consuetudinem quam tunc ecclesia retinebat. omnes ergo, id est et nos et ipsi, quia ex illa unitate propagati sumus, traditores sumus. sed nos duobus modis defendimur, quia et huic concilio ubi hoc pronuntiatum est non consentimus saluo iure unitatis, sicut Cyprianus ipse praedixit, et bonis malos in unitate catholica, donec in fine a tritico palea separetur, nihil obesse arbitramur. isti autem, quia et hoc concilium tamquam pro se proferunt et malorum communione quasi contagione bonos perire contendunt, non inueniunt, quomodo dicant aut priores christianos unde isti propagantur non fuisse traditores, quia isto conoilio conuincuntur, aut ad se non pertinere facinora priorum, quia nobis maiores nostros obiciunt.

  83. 7.50.1

    Item alius Lucius a Membressa dixit: Scriptum est: deus peccatorem non audit. qui peccator est quomodo audiri in baptismo pbtest?

  84. 7.51.1

    Respondemus: Quomodo auditur auarus et raptor et faenerator et homicida? an isti non sunt peccatores? quos tamen Cyprianus in catholica obiurgat et tolerat.

  85. 7.52.1

    Item alius Felix a Buslaccenis dixit: In haereticis sine ecclesiae baptismo admittendis nemo consuetudinem rationi et ueritati praeponat, quia consuetudinem ratio et ueritas semper excludit.

  86. 7.53.1

    Huic respondetur: Ueritatem non ostendis, de consue- \'tudine confiteris. recte igitur consuetudinem teneremus plenario concilio posteriore firmatam, etiamsi ueritas adhuc lateret quam credimus iam esse manifestatam.

  87. 7.54.1

    Alius Saturninus ab Abitinis dixit: Si potest antichristus dare alicui gratiam Christi, possunt et haeretici baptizare qui appellati sunt antichristi.

  88. 7.55.1

    Quid si alius diceret: \'si potest homicida dare alicui gratiam Christi, possunt et qui fratres oderunt baptizare qui appellati sunt homicidae\'? nempe quasi uerum dicere uideretur, et tamen possunt; sic ergo et haeretici.

  89. 7.56.1

    Quintus ab Agguia dixit: Ille potest dare aliquid qui aliquid habet. haeretici autem quid possunt dare, quos constat nihil habere?

  90. 7.57.1

    Huic respondetur: Si ergo potest dare aliquid qui aliquid habet, manifestum est posse dare haereticos baptismum, quia cum ab ecclesia recedunt habent lauacri sacramentum -quod ibi acceperant. nam redeuntes non recipiunt, quia non amiserant cum recesserunt.

  91. 7.58.1

    Alius Iulianus a Marcclliana dixit: Si potest homo duobus dominis seruire, deo et mamonae, potest et baptisma duobus seruire, christiano et haeretico.

  92. 7.59.1

    Immo si potest continenti et auaro, sobrio et ebrioso, pio et homicidae, cur non etiam christiano et haeretico? quibus quidem non seruit, sed ministratur illis uel ab illis ad salutem bene utentibus et ad iudicium male utentibus.

  93. 7.60.1

    Tenax ab Horreis Caeliae dixit: Baptisma unum est, sed ecclesiae. ubi ecclesia non est, baptisma illic esse non potest.

  94. 7.61.1

    Huic respondemus: Quare ergo potest ubi petra non est, sed harena est, cum ecclesia in petra, non in harena sit ?

  95. 7.62.1

    Alius Uictor ah Assuris dixit: Scriptum est quia deus unus est et Christus unus et ecclesia una et baptisma unum; quomodo illic baptizari aliquis potest, ubi deus et Christus et ecclesia non est?

  96. 7.63.1

    Quomodo potest et in harena illa ubi nec ecclesia est, quia in petra est, nec deus et Christus, quia non est ibi templum dei et Christi?

  97. 7.64.1

    Donatulus n Capse dixit: Et ego semper hoc sensi, ut haeretici qui nihil foris consecuti sunt, quando ad ecclesiam conuertuntur, bapti\\entur.

  98. 7.65.1

    Ad hoc respondetur: Nihil quidem foris consecuti sunt, sed ad salutem, non ad sacramentum. salus enim propria est bonis, sacramenta uero communia bonis et malis.

  99. 7.66.1

    Uerulus a Rusiccade dixit: Homo haereticus dare non potest quod non habet; multo magis schismaticus qui quod habuit amisit.

  100. 7.67.1

    lam ostendimus eos habere, quia non amittunt cum recedunt; non enim recipiunt cum redeunt. quapropter si propterea uidebantur dare non posse, quia putabantur non habere, intellegantur iam dare posse, quia intelleguntur et habere.

← Previous · Next → — showing 201300 of 341

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa033a.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.