De Baptismo
- 1.1.1
In eis libris, quos aduersus epistulam Parmeniani quam dedit ad Tychonium scripsimus, promisimus nos diligentius quaestionem baptismi tractaturos; quod etiamsi non ibi promitteremus, debitum tamen a nobis flagitantibus fratribus meminimus et agnoscimus. quapropter in hoc opere adiuuante domino suscepimus non solum ea refellere, quae de hac re nobis Donatistae obiectare consuerunt, sed etiam de beatissimi martyris Cypriani auctoritate, unde suam peruersitatem, ne ueritatis impetu cadat, fulcire conantur, quae dominus donauerit dicere, ut intellegant omnes, qui non studio partium caecati iudicant, non solum eos non adiuuari auctoritate Cypriani, sed per ipsam maxime conuinci adque subuerti.
- 1.2.1
Iam quidem in supra memoratis libris dictum est ita posse extra catholicam communionem dari baptismum, quemadmodum et extra eam potest et haberi. nullus autem illorum negat habere baptismum etiam apostatas, quibus utique redeuntibus et per paenitentiam conuersis dum non redditur, amitti non potuisse iudicatur. sic et illi, qui per sacrilegium schismatis ab ecclesiae communione discedunt, habent utique baptismum, quem priusquam discederent acceperunt. nam si et ipsi redeant, non eis iterum datur; unde ostenduntur illud, quod acceperant in unitate positi, non potuisse amittere separati. quod si haberi foris potest, etiam dari cur non potest? si dicis: \'non recte foris datur\', respondemus: sicut non recte foris habetur et tamen habetur, sic non recte foris datur, sed tamen datur. sicut autem per unitatis reconciliationem incipit utiliter haberi quod extra unitatem inutiliter habebatur, sic per eandem reconciliationem incipit utile esse quod extra eam inutiliter datum est. non tamen dici fas est non datum esse quod datum est, aut ut non hoc dedisse quis <quem)quam calumnietur, cum hoc eum dedisse quod acceperat confitetur. sacramentum enim baptismi est quod habet qui baptizatur, et sacramentum dandi baptismi est quod habet qui ordinatur. sicut autem baptizatus, si ab unitate recesserit, sacramentum baptismi non amittit, sic etiam ordinatus, si ab unitate recesserit, sacramentum dandi baptismi non amittit. nulli enim sacramento iniuria facienda est; si discedit a malis, utrumque discedit, si permanet in malis, utrumque permanet. sicut ergo acceptatur baptismus, quem non potuit amittere qui ab unitate discesserat, sic acceptandus est baptismus, quem dedit ille qui sacramentum dandi cum discederet non amiserat. nam sicut redeuntes, qui priusquam recederent baptizati sunt, non rebaptizantur, ita redeuntes, qui priusquam recederent ordinati sunt, non utique rursus ordinantur, sed aut administrant quod administrabant, si hoc ecclesiae utilitas postulat, aut si non administrant, sacramentum tamen ordinationis suae gerunt, et ideo eis manus inter laicos non inponitur. nam neque sacramentum baptismi neque sacramentum dandi baptismi quando ab eis cum Maximiano discessit Felicianus amisit; nunc enim eum secum habent cum eis ipsis, quos cum foris esset in Maximiani schismate baptizauit. quapropter potuerunt ab eis accipere ceteri, cum ad nostrum consortium non accessissent, quod illi non amiserant, cum a nostro consortio recessissent. quibus rebus ostenditur et ipsos impie facere qui rebaptizare conantur orbis unitatem, et nos recte facere qui dei sacramenta inprobare nec in ipso schismate audemus. in quo enim nobiscum sentiunt, in eo etiam nobiscum sunt, in eo autem a nobis recesserunt in quo a nobis dissentiunt; non enim accessus iste adque discessus corporalibus motibus et non spiritalibus metiendus est. sicut enim coniunctio corporum fit per continuationem locorum, sic animorum quidam contactus est consensio uoluntatum. si ergo qui recessit ab unitate aliquid aliud agere uoluerit quam quod in unitate percepit, in eo recedit adque disiungitur; quod autem ita uult agere sicut in unitate agitur, ubi hoc accepit et didicit, in eo manet adque coniungitur.
- 1.3.1
Itaque isti in quibusdam rebus nobiscum sunt, in quibusdam uero a nobis exierunt. proinde illa in quibus nobiscum sunt eos agere non uetamus; in quibus autem nobiscum non sunt, ut ueniendo accipiant uel redeundo recipiant adhortamur et quibus modis possumus, ut id eligant emendati adque correcti, cum caritate satagimus. non eis itaque dicimus: \'nolite dare\', sed: \'nolite in schismate dare\\ nec eis quos uidentur baptizaturi dicimus: \'nolite accipere\', sed: \'nolite in schismate accipere\'. nam si quem forte coegerit extrema necessitas, ubi catholicum per quem accipiat non inuenerit et in animo pace catholica custodita per aliquem extra unitatem catholicam positum acceperit quod erat in ipsa catholicae unitate accepturus, si statim etiam de hac uita emigrauerit, non eum nisi catholicum deputamus. si autem fuerit a corporali morte liberatus, cum se catholicae congregationi etiam praesentia corporali reddiderit unde numquam corde discesserat, non solum non inprobamus quod fecit, sed etiam securissime uerissimeque laudamus, quia praesentem deum credidit cordi suo ubi unitatem seruabat et sine sancti baptismi sacramento, quod ubicumque inuenit non hominum sed dei esse cognouit, noluit ex hac uita emigrare. si quis autem, cum possit in ipsa catholica accipere, per aliquam mentis peruersitatem eligit in schismate baptizari, etiamsi postea uenire ad catholicam cogitat, quia certus est ibi prodesse sacramentum, quod alibi accipi quidem potest, prodesse autem non potest, procul dubio peruersus et iniquus est et tanto perniciosius quanto scientius. ita enim non dubitat recte illic accipi, sicut non dubitat illic prodesse etiam quod alibi acceperit.
- 1.4.1
Duo sunt enim quae dicimus, et esse in catholica baptismum et illic tantum recte accipi; utrumque horum Donatistae negant. item alia duo dicimus, esse aput Donatistas baptismum, non autem illic recte accipi; horum duorum illi unum magnopere adfirmant, id est esse ibi baptismum, non autem illic recte accipi nolunt fateri. harum quattuor sententiarum tres nostrae tantum sunt, unam uero utrique dicimus. nam esse in catholica baptismum et recte illic accipi et aput Donatistas non recte accipi nos tantum dicimus, esse uero baptismum et aput Donatistas et illi asserunt et nos concedimus. quisquis ergo uult baptizari et certus est iam nostram sibi ecclesiam ad christianam salutem esse deligendam et in ea sola prodesse baptismum Christi, etiamsi alibi acceptum fuerit, sed ideo in parte Donati uult baptizari, quia esse ibi baptismum non illi soli neque nos soli, sed utrique dicimus, adtendat alia tria. si enim nos elegit sequi in his quae illi non dicunt, ea uero quae utrique dicimus praeponit his quae nos soli dicimus, satis est nobis quod ea, quae illi non dicunt et nos soli dicimus, praeponit eis quae illi soli dicunt. esse autem in catholica baptismum nos dicimus, illi non dicunt; recte accipi in catholica baptismum nos dicimus, illi non dicunt; non recte accipi in parte Donati baptismum nos dicimus, illi non dicunt. sicut ergo id potius credit quod nos soli dicimus esse credendum, ita hoc potius faciat quod nos soli dicimus esse faciendum. quod autem utrique dicimus esse credendum, hoc, si ita putat, robustius credat quam id quod a solis dicitur nobis. robustius enim crediturus est esse baptismum Christi in parte Donati quod ab utrisque nostrum dicitur, quam esse baptismum in catholica quod a catholicis tantummodo dicitur. sed rursus magis crediturus est esse baptismum Christi etiam aput nos quod nos soli dicimus, quam non esse aput nos quod illi soli dicunt. iam enim decreuit et certus est, in quibus dissentimus, nos illis esse praeponendos. ita ergo quod nos soli dicimus recte aput nos accipi magis crediturus est quam non recte aput nos accipi, quia hoc illi soli dicunt. eadem regula quod nos soli dicimus non recte aput illos accipi magis crediturus est quam id quod illi soli dicunt, id est recte aput illos accipi. frustra itaque sibi uidetur securus ibi accipere quod esse quidem ibi utrique dicimus, sed ibi esse accipiendum non utrique dicimus. elegit autem ipse in eo quod non utrique dicimus nobis potius inhaerere. hic ergo securus accipiat ubi et esse et recte accipi certus est, illic autem non accipiat quod esse ibi quidem dicunt, sed ibi accipiendum esse non dicunt quorum sententiam decreuit eligere. quamquam etiamsi dubium haberet non illic recte accipi quod in catholica recte accipi certum haberet, grauiter peccaret in rebus ad salutem animae pertinentibus uel eo solo, quod certis incerta praeponeret. recte quippe hominem in ecclesia catholica baptizari eo ipso certus est, quod etiam alibi baptizatus huc transire decreuit. non autem recte aput Donatistas hominem baptizari saltem incertum habeat, cum hoc illi dicant quorum sententiam Donatistis anteponendam esse certum habet, et incertis certa praeferendo hic baptizetur, ubi propterea certus est recte fieri, quia et cum alibi facere cogitabat huc transeundum esse decreuerat.
- 1.5.1
Iam uero si quis non intellegit quomodo fieri possit, ut quod ibi esse confitemur non ibi recte dari dicamus, illuc adtendat, quia nec recte ibi esse dicimus, quod et illi dicunt in his qui ab eorum communione discedunt. intueantur etiam similitudinem notae militaris, quia extra militiam a desertoribus et haberi et accipi potest, sed tamen extra militiam nec habenda nec accipienda est et reducto uel perducto ad militiam nec mutanda nec iteranda est. uerumtamen alia causa est eorum qui in istos haereticos inprudenter incurrunt ipsam esse Christi ecclesiam existimantes, alia eorum qui nouerunt non esse catholicam ecclesiam nisi eam quae, sicut promissa est, toto terrarum orbe diffunditur et extenditur usque ad fines terrae, quae crescens inter zizania et in taedio scandalorum requiem futuram desiderans dicit in psalmis: a finibus terrae ad te exclamaui, cum taederet anima mea: in petra exaltasti me. petra autem erat Christus, in quo nos iam resuscitatos et in caelo considentes dicit apostolus nondum in re, sed in spe. ideoque sequitur psalmus et dicit: deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinisafacieinimici. ex illius quippe promissionibus tamquam telis et iaculis in turri munitissima constitutis non solum cauetur, sed etiam expugnatur inimicus, induens lupos suos pellibus ouium, ut dicant: ecce hic est Christus, ecce illic et ab uniuersitate ciuitatis super montem constitutae ad particulas insidiarum suarum multos separent et iugulatos absumant. et cum hoc nouerint, eligunt extra communionem unitatis corporis Christi accipere baptismum Christi, ad eandem communionem cum eo quod alibi acceperint postea migraturi. scientes enim habituri sunt aduersus ecclesiam Christi baptismum Christi uel eo ipso die quo accipiunt. quod si sceleratum est, quis est qui dicat: permittatur mihi uno die scelus admittere\'? si enim transiturus est ad catholicam, quaero causam. quid aliud responsurus est, nisi quia malum est esse in parte Donati et non esse in unitate catholica? hoc igitur malum quot diebus feceris, tot dierum malum facturus es, et dici potest maius malum fieri plurium dierum, minus autem paucorum, nullum autem malum fieri dici non potest. quid autem opus est hoc tam execrabile malum uel uno die uel una hora committere? hoc enim qui sibi concedi uult potest ab ecclesia uel ab ipso deo petere, ut sibi uel uno die apostatare concedat. nam cur unius diei esse apostata timeat et unius diei esse schismaticus haereticusue non timeat, nulla causa est.
- 1.6.1
\'Illic\', inquit, \'accipere malui ubi baptismum Christi esse utrique consentiunt). sed illic non recte accipi illi ad quos migraturus es dicunt, recte uero illic accipi illi a quibus migraturus es dicunt. illud itaque, quod hi dicunt quos ipse postponis contradicentibus illis quos ipse anteponis, aut falsum est aut ut mitius dicatur incertum. uera ergo falsis aut incertis certa praepone. illic enim quo migraturus es, cum alibi acceperis, recte posse accipi quod desideras non illi tantum ad quos transiturus es, sed tu ipse qui transiturus es confiteris. si enim utrum recte illic possit accipi dubitares, etiam illuc transeundum . esse dubitares. accipere itaque in parte Donati si incertum est esse peccatum, quis dubitet certum esse peccatum non ibi potius accipere ubi certum est non esse peccatum? illi uero qui per ignorantiam ibi baptizantur, arbitrantes ipsam esse ecclesiam Christi, in istorum quidem conparatione minus peccant, sacrilegio tamen schismatis uulnerantur non ideo non grauiter, quod alii grauius. cum enim dictum est quibusdam: tolerabilius erit Sodomisin die iudicii quam uobis, non ideo dictum est quia Sodomitae non torquebuntur, sed quia illi grauius torquebuntur.
- 1.7.1
Quamquam fuerat hoc fortasse occultum aliquando et incertum. unde autem sanantur hi qui aduertunt et corriguntur, inde grauantur hi, qui cum iam ignorare non permittantur, in perniciem suam pertinaciter saeuiunt. damnatio quippe Maximianistarum et receptio damnatorum cum his quos extra eorum communionem in sacrilego, sicut concilium eorum clamat, [in] schismate baptizarunt, totam istam soluit quaestionem, totam contentionem abstulit. nihil omnino inter nos et eos Donatistas qui Primiano communicant derelinquit, unde dubitetur non solum haberi, sed etiam dari posse baptismum Christi ab eis qui ab ecclesia separantur. sicut enim ipsi eos quos Felicianus in schismate baptizauit uerum baptismum accepisse fateri coguntur, quia eos secum nunc habent in ipso baptismo quem in schismate perceperunt, sic nos dicimus baptismum Christi esse etiam extra communionem catholicam, quem dant illi qui ab eadem communione praecisi sunt, quia eum cum praeciderentur non amiserunt. et quod ipsi se putant contulisse illis quos. Felicianus in schismate baptizauit, cum eos sibi reconciliauernt, id est non ut acciperent quod non habebant, sed ut prodesset eis quod inutiliter in schismate acceperant et habebant, hoc uere confert et praestat deus per communionem catholicam illis. qui ueniunt ab aliqua haeresi uel schismate ubi baptismum Christi acceperunt, id est non ut baptismi sacramentum incipiant habere quod non habebant, sed ut incipiat eis prodesse quod habebant.
- 1.8.1
Quapropter inter nos et ipsos quodammodo cardinales Donatistas. quorum episcopus apud Karthaginem Primianus est, iam de hac re nulla est controuersia. uoluit enim deus per Maximianistas eam finiri, ut quod caritate suadente nolebant exemplo suo cogente fateantur. sed adhuc inde propterea disputamus, ne illi sibi uideantur aliquid dicere qui nec istis communicant, qui aput se potius quanto pauciores tanto sinceriores Donatistas remansisse contendunt. qui si Maximianistae soli essent, nec ipsorum salutem contemnere deberemus; quanto ergo magis, quia eadem pars Donati in multa minutissima frusta concisa est, quae omnes minutae particulae hanc unam multo grandiorem in qua Primianus est de recepto Maximianistarum baptismo reprehendunt et singulae conantur adserere aput se tantummodo uerum baptismum remansisse nec omnino esse alibi neque in toto orbe terrarum qua ecclesia catholica expanditur nec in ipsa grandiore parte Donati nec in ceteris praeter se unam ex minutissimis partibus! quae omnes particulae si aduertere uoluerint uocem non hominis, sed ipsius manifestissimae ueritatis, et animosum spiritum suae peruersitatis edomare, non utique ad partem Donati maiorem de qua praecisa praecisae sunt, sed ad ipsam uiriditatem radicis catholicae de ariditate propria reuertentur. omnes quippe isti ubi contra nos non sunt pro nobis sunt, ubi autem nobiscum non colligunt spargunt.
- 1.9.1
Iam enim, ne uidear humanis argumentis id agere, quoniam quaestionis huius obscuritas prioribus ecclesiae temporibus ante schisma Donati magnos uiros et magna caritate praeditos patres episcopos ita inter se conpulit salua pace disceptare adque fluctuare, ut diu conciliorum in suis quibusque regionibus diuersa statuta nutauerint, donec plenario totius, orbis concilio quod saluberrime sentiebatur etiam remotis dubitationibus firmaretur, ex euangelio profero certa documenta, quibus domino adiuuante demonstro quam recte placuerit et uere secundum deum, ut hoc in quoquam schismatico uel haeretico ecclesiastica medicina curaret in quo uulnere separabatur, illud autem quod sanum maneret agnitum potius adprobaretur quam inprobatum uulneraretur. certe dominus in euangelio dicit: qui non est mecum aduersum me est, et qui mecum non colligit spargit. tamen cum ad eum discipuli rettulissent uidisse se quendam in eius nomine pellentem daemonia et prohibuisse, quia cum illis eum non sequebatur, nolite, inquit, prohibere. qui contra uos non est pro uobis est. non potest enim quisquam in meo nomine facere aliquid et male loqui de me. si nihil in illo corrigendum erat, securus sit ergo quisquis extra communionem ecclesiae constitutus colligit in Christi nomine dissociatus a societate christiana; adque ita falsum erit illud: qui non est mecum aduersus me est, et qui mecum non colligit spargit. si autem, quod discipuli domini per ignorantiam facere uoluerunt, id in eo corrigendum est quod dominus dixit: nolite prohibere, cur hoc ipse prohiberi prohibuit? et quomodo erit uerum quod ibi ait: qui contra uos non est pro uobis est? in hoc enim facto non contra eos sed pro eis erat, ubi per nomen Christi sanitates operabatur. ut ergo utraque sententia uera sit, sicuti uera est, et illa ubi ait: qui non est mecum aduersus me est, et qui mecum non colligit spargit et illa ubi ait: nolite prohibere. qui enim contra uos non est pro uobis est, quid restat intellegendum, nisi quia ille in tanti nominis ueneratione confirmandus fuit ubi non erat contra ecclesiam sed pro ecclesia, et in illa tamen separatione culpandus ubi si colligeret spargeret, ut si forte ueniret ad ecclesiam non illud quod habebat ibi acciperet, sed in quo aberrauerat emendaret?
- 1.10.1
Neque enim et Corneli gentilis hominis orationes non sunt exauditae aut elemosynae non sunt acceptae; immo et angelum ad se mitti et missum meruit intueri, per quem posset utique sine hominis alicuius accessu cuncta necessaria discere. sed quoniam quidquid boni in orationibus et elemosynis habebat prodesse illi non poterat, nisi per uinculum christianae societatis et pacis incorporaretur ecclesiae, iubetur mittere ad Petrum et per illum discit Christum, per illum etiam baptizatus christiano populo consortio quoque communionis adiungitur, cui sola bonorum operum similitudine iungebatur. perniciose quippe contemneret bonum quod nondum habebat, superbiens ex illo quod habebat. sic etiam qui se ipsos a societate ceterorum separantes caritate uiolata unitatis uinculum rumpunt, si nihil faciunt eorum quae in illa societate acceperunt, in omnibus separati sunt, et ideo quem sibi sociauerint, si uenire ad ecclesiam uoluerit, debet omnia quae non accepit accipere. si uero nonnulla eadem faciunt, non se in eis separauerunt et ex ea parte in texturae conpage detinentur, in cetera scissi sunt. proinde si quem sibi sociauerint, ex ea parte nectitur ecclesiae in qua nec illi separati sunt, et ideo si uenire ad ecclesiam uoluerit, in eo sanatur ubi laniatus errabat, ubi uero sanus conectebatur non curatur sed agnoscitur, ne cum sana curare uolumus potius uulneremus. itaque illi quos baptizant sanant a uulnere idololatriae uel infidelitatis, sed grauius feriunt uulnere schismatis. idololatas enim in populo dei gladius interemit, schismaticos autem terrae hiatus absorbuit. et apostolus si habeam, inquit, omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habeamnihil sum.
- 1.11.1
Si quis adducatur ad medicum in aliqua necessaria parte corporis graui uulnere sauciatus, si dixerit medicus: \'moritur inde nisi curetur\', non opinor illi qui eum adduxerunt ita desipiunt, ut consideratis adque numeratis ceteris membris eius sanis respondeant medico et dicant: \'ergone ista sana tot membra non ualent ad eius uitam, et unum illud uulneratum ualet ad mortem?) non utique hoc dicunt, sed curandum offerunt. nec ideo tamen quia curandum offerunt medicum rogant, ut etiam illa quae sana sunt curet, sed illi uni loco medicinam instanter adhibeat, unde mors etiam saluis ceteris inminet et nisi sanetur adueniet. quid ergo prodest homini uel sana fides uel sanum fortasse solum fidei sacramentum, ubi letali uulnere schismatis perempta est sanitas caritatis, per cuius solius peremptionem etiam illa integra trahuntur ad mortem? quod ne fiat, non cessat misericordia dei per unitatem sanctae ecclesiae, ut ueniant et curentur per medicamentum reconciliationis, per uinculum pacis. nec ideo se putent sanos esse, quia dicimus eos habere aliquid sanum, nec rursus ideo putent curandum esse quod sanum est, quia ostendimus aliquid uulneratum. itaque in sacramenti sanitate, quia contra nos non sunt, pro nobis sunt, in schismatis autem uulnere quidquid cum Christo non colligunt spargunt. non extollantur ex his quae habent. quid tantum per ea quae sana sunt superbos oculos ducunt? et uulnus suum dignentur humiliter intueri nec solum quid adsit, sed etiam quid desit adtendant.
- 1.12.1
Uideant quam multa et quam magna nihil prosint, si unum quiddam defuerit, et uideant quid sit ipsum unum, nec me in hoc audiant, sed apostolum: si linguis hominum, inquit, loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans et cymbalum tinniens.et si habuero prophetiam et sciero omnia sacramenta et omnem scientiam et si habuero omnem fidem ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. quid ergo eis prodest, si et linguam in sacris mysteriis habeant angelicam et prcphetiam quemadmodum Caipbas et Saul, ut aliquando prophetent, quos fuisse damnabiles sancta scriptura testatur, si sacramenta non tantum sciant sed et habeant, sicut habuit Simon magus, si fidem, sicut daemonia confessa sunt Christum — neque enim , non credebant cum dicerent: quid nobis et tibi est, fili dei? scimusquisis —, si dispertiant etiam ipsi substantiam suam pauperibus, sicut multi non solum in catholica sed in diuersis haeresibus faciunt, si aliqua ingruente persecutione tradant ad flammas nobiscum corpus suum pro fide quam pariter confitentur? tamen quia separati haec agunt non sufferentes inuicem in dilectione neque studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, caritatem utique non habendo, etiam cum illis omnibus quae nihil eis prosunt ad aeternam salutem peruenire non possunt.
- 1.13.1
Sed uidentur sibi argutissime quaerere, utrum generet filios baptismus Christi in parte Donati an non generet, ut si concesserimus quod generet suam esse adseuerent ecclesiam matrem quae filios potuit de Christi baptismate generare, et quia unam oportet esse ecclesiam, ex hoc iam nostram non esse ecclesiam criminentur. si autem dixerimus \'non generat\', (cur ergo\', inquiunt, Caput uos non renascuntur per baptismum qui transeunt a nobis ad uos, cum aput nos fuerint baptizati, si nondum nati sunt?\'
- 1.14.1
Quasi uero ex hoc generat unde separata est et non ex hoc unde coniuncta est. separata est enim a uinculo caritatis et pacis, sed iuncta est in uno baptismate. itaque una est ecclesia quae sola catholica nominatur, et quidquid suum habet in communionibus diuersorum a sua unitate separatis, per hoc quod suum in eis habet ipsa utique generat, non illae. neque enim separatio earum generat sed quod secum de ista tenuerunt; quodsi et hoc dimittant, omnino non generant. haec itaque in omnibus generat cuius sacramenta retinentur, unde possit tale aliquid ubicumque generari, quamuis non omnes quos generat ad eius pertineant unitatem, quae usque in finem perseuerantes saluabit. neque enim hi solum ad eam non pertinent qui separationis aperto sacrilegio manifesti sunt, sed etiam illi qui in eius unitate corporaliter mixti per uitam pessimam separantur. etenim Simonem magum per baptisma ipsa pepererat, cui tamen dictum est quod non haberet partem in hereditate Christi. numquid ei baptismus, numquid euangelium, numquid sacramenta defuerunt? sed quia ei caritas defuit, frustra natus est et ei expediebat fortasse non nasci. numquid non erant nati quibus apostolus dicit: tamquam paruulis in Christo lac uobis potum dedi, non escam? eos tamen a sacrilegio schismatis reuocat, in quod ideo inruebant, quia carnales erant: quasi paruulis, inquit, in Christo lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis. sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales. cum enim sint inter uos aemulatio et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? cum enim quis dicat: ego quidem sum Pauli, alius autem: ego Apollo, nonne homines estis? de his enim supra dicit: obsecro autem uos, fratres, per nomen domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes et non sint in uobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. nuntiatum est enim mihi de uobis, fratres mei ab his qui sunt Cloes, quia contentiones sunt in uobis. hoc autem dico, quia unusquisque uestrum dicit: ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cephae, ego autem Christi. diuisus est Christus? numquid Paulus pro uobis crucifixus est aut in nomine Pauli baptizati estis? isti ergo si in hac obstinatione et peruersitate remanerent, certe quidem nati erant, nec tamen ad ipsam ecclesiam de qua nati erant per pacis adque unitatis uinculum pertinerent. ergo ipsa generat per uterum suum et per uteros ancillarum ex eisdem sacramentis tamquam ex uiri sui semine. non enim frustra dicit apostolus omnia illa in figura esse gesta. sed qui superbiunt et legitimae matri non adiunguntur, similes sunt Ismaheli de quo dictum est: eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. qui autem pacifice diligunt legitimam patris sui coniugem, cuius legitimo iure generati sunt, similes sunt filiis Iacob quamuis de ancillis natis et tamen eandem hereditatem sumentibus. qui autem de utero ipsius matris intus in unitate nati neglegunt gratiam quam acceperunt, similes sunt Esau filio Isaac, qui reprobatus est deo adtestante et dicente: Iacob dilexi, Esau autem odio habui, cum ambo ex uno concubitu concepti, ex uno utero nati sint.
- 1.15.1
Quaerunt etiam utrum peccata dimittantur per baptismum in parte Donati, ut si dixerimus dimitti respondeant: ergo est illic spiritus sanctus, quia cum insufflante domino datus esset discipulis, tunc secutus est et ait: baptizate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti. si cui dimiseritis peccata dimittentur ei, si cui tenueritis tenebuntur. et si ita est\', inquiunt, \'communio nostra est ecclesia Christi; non enim praeter ecclesiam dimissionem peccatorum spiritus sanctus operatur. et si nostra communio est ecclesia Christi, non est ecclesia Christi uestra communio. una est enim, quaecumque illa sit de qua dictum est: una est columba mea, una est matri suae, nec possunt ecclesiae tot esse quot schismata). si autem dixerimus non ibi dimitti peccata, \'ergo\\ inquiunt, non est illic uerus baptismus, et propterea quos a nobis suscipitis uos baptizare debetis. quod quia non facitis, in ecclesia Christi uos non esse fatemini.\'
- 1.16.1
His ita resistimus secundum scripturas eos interrogantes, ut quod a nobis quaerunt sibi ipsi respondeant. quaero enim ut dicant, utrum dimittantur peccata ubi caritas non est. peccata enim tenebrae animarum sunt. audimus quippe lohannem dicentem: qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc. nulli autem schismata facerent, si fraterno odio non excaecarentur. si ergo dicimus non ibi dimitti peccata, quomodo renascitur qui aput eos baptizatur? quid est enim renasci per baptismum nisi a uetustate renouari? quomodo autem renouatur a uetustate cui peccata praeterita non dimittuntur? quodsi renatus non est, nec Christum induit, ex quo conficitur ut denuo baptizandus uideatur, quia dicit apostolus: quotquot enim in Christo baptizati estis Christum induistis; quem ille si non induit, nec in Christo baptizatus habendus est. porro quia in Christo dicimus baptizatum, fatemur eum Christum induisse, et si hoc fatemur, regeneratum fatemur. quod si ita est, et peccata dimissa sunt. quomodo ergo dicit Iohannes: qui odit fratrem suum, in tenebris manet usque adhuc, si iam facta est remissio peccatorum? an non est in schismate odium fraternum? quis hoc dixerit, cum et origo et pertinacia schismatis nulla sit alia nisi odium fratris?
- 1.17.1
Hanc illi quaestionem soluere sibi uidentur, cum dicunt: (non est ergo in schismate remissio peccatorum et ideo nec regeneratio noui hominis et propterea nec baptismum Christi.\' nos autem quia fatemur ibi esse baptismum Christi, hanc eis quaestionem soluendam proponimus, magus ille Simon utrum uero Christi baptismate tinctus sit. respondebunt \'ita\', quia sanctae scripturae auctoritate coguntur. quaero ergo utrum fateantur ei dimissa peccata. profecto fatebuntur. item quaero cur ei dixerit Petrus non eum habere partem in sorte sanctorum. \'quia,\' inquiunt, *postea peccauit pecunia uolens emere donum dei, cuius uenditores esse apostolos credidit.\'
- 1.18.1
Quid, si ad ipsum baptismum fictus accessit, dimissa sunt ei peccata an non sunt dimissa? eligant quod uolunt; utrumlibet elegerint, sufficit nobis. si dimissa dixerint, quomodo ergo sanctus spiritus disciplinae effugiet fictum, si in isto ficto remissionem operatus est peccatorum? si dixerint non esse dimissa, quaero, si postea fictionem suam corde concusso et uero dolore fateretur, denuo baptizandus iudicaretur? quod si dementissimum est dicere, fateantur uero baptismo Christi baptizari posse hominem et tamen cor eius in malitia uel sacrilegio perseuerans peccatorum abolitionem non sinere fieri, adque ita intellegant in communionibus ab ecclesia separatis posse homines baptizari, ubi Christi baptismus eadem sacramenti celebratione datur et sumitur, qui tamen tunc prosit ad remissionem peccatorum, cum quisque reconciliatus unitati sacrilegio dissensionis exuitur, quo eius peccata tenebantur et dimitti non sinebantur. sicut enim in illo qui fictus accesserat fit ut non denuo baptizetur, sed ipsa pia correctione et ueraci confessione purgetur, quod non posset sine baptismo, sed ut quod ante datum est tunc ualere incipiat ad salutem, cum illa fictio ueraci confessione recesserit, sic etiam iste qui baptisma Christi, quod non amiserunt qui se separauerunt, inimicus caritatis et pacis Christi in aliqua haeresi aut schismate accepit, quo sacrilego scelere peccata eius non dimittebantur, cum se correxerit et ad ecclesiae societatem unitatemque uenerit, non iterum baptizandus est, quia ipsa reconciliatione ac pace praestatur, ut ad remissionem peccatorum eius in unitate iam prodesse incipiat sacramentum, quod acceptum in schismate prodesse non poterat.
- 1.19.1
Si autem dixerint in illo qui fictus accessit per sanctam uim tanti sacramenti dimissa quidem illi esse peccata in ipso temporis puncto, sed per fictionem ipsius redisse continuo, ut spiritus sanctus et adfuerit baptizato ut peccata recederent et perseuerantiam fictionis fugerit ut redirent, ut et illud uerum sit: quotquot in Christo baptizati estis Christum induistis et illud: sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum, id est ut et induat eum Christo sanctitas baptismi et exuat eum Christo pernicies fictionis, sicut fit, cum quisque a tenebris per lucem transit ad tenebras — oculi quidem eius in tenebras perpetuo diriguntur, sed non potest eum lux nisi perfundere transeuntem —, si hoc ergo dixerint, hoc etiam in eis intellegant fieri qui extra ecclesiae communionem sed tamen baptismate ecclesiae baptizantur. quod ubicumque fuerit sanctum est per se ipsum et ideo non est eorum qui se separant sed eius unde se separant, ualet tamen et aput eos hactenus, ut per eius lucem transeant ad dissensionis suae tenebras, continuo redeuntibus peccatis quae baptismatis sanctitas in illo temporis puncto dimiserat, tamquam redeunte obscuritate quam lux in transitu excusserat.
- 1.20.1
Nam redire dimissa peccata, ubi fraterna caritas non est, apertissime dominus in euangelio docet de illo seruo, quem cum inuenisset debitorem decem milium talentorum deprecanti omnia dimisit, ille autem conseruum suum qui ei debebat centum denarios cum miseratus non fuisset, iussit eum dominus reddere quae ei dimiserat. tempus ergo quo accipitur indulgentia per baptismum tamquam tempus est reddendae rationis, ut omnia debita quae inuenta fuerint dimittantur. non tamen ille seruus postea dedit conseruo suo mutuam pecuniam, quam cum ille non posset reddere non eius misertus est, sed iam ei debebat conseruus eius, cum ipse rationem domino suo reddens tanti numeri debito solueretur, nec dimiserat conseruo suo quod ei debebat et sic accesserat, ut ei dominus dimitteret. hoc indicant uerba conserui dicentis: patientiam habe in me et reddam tibi. alioquin diceret: (iam mihi hoc dimiseras; cur iterum repetis?\' hoc et ipsius domini uerba manifestius aperiunt. ait enim: egressusus autem seruus ille inuenit unum de conseruis suis qui debebat ei centum denarios. non dixit: ccui debitum iam centum denariorum dimiserat\'; si enim dimiserat, non ei debebat. quia ergo dixit: debebat ei, manifestum est quod non dimiserat. et melius quidem fuerat adque hoc potius congruebat tanto debitori reddituro rationem et expectanti misericordiam domini sui, ut prior ipse conseruo dimitteret quod ei debebatur et sic ad rationem reddendam, ubi misericordia domini imploranda erat, accederet. nec tamen illud quod nondum conseruo dimiserat impediuit domino eius, quominus in illo tempore accipiendae rationis dimitteret ei omnia quae debebat. sed quid profuit, quandoquidem in caput eius propter odiorum perseuerantiam rursus omnia continuo replicata sunt? sic non impeditur baptismi gratia quominus omnia peccata dimittat, etiamsi odium fraternum in eius cui dimittuntur animo perseuerat. soluitur enim hesternus dies et quidquid supra est soluitur, etiam ipsa hora momentumque ante baptismum et in baptismo. deinceps autem continuo reus esse incipit non solum consequentium sed etiam praeteritorum dierum horarum momentorum, redeuntibus omnibus quae dimissa sunt. et saepe ista contingunt in ecclesia.
- 1.21.1
Nam plerumque fit ut homo habeat inimicum quem iniquissime oderit, quamquam etiam iniquos inimicos diligere iubeamur et orare pro eis. subito autem periculo mortis incipit perturbari et poscit baptismum, quem tanta festinatione accipit, ut necessariam interrogationem paucorum uerborum uix periculi tempus admittat, quanto minus sermonem longissimum, ut illud odium corde pellatur, etiamsi baptizanti sit cognitum. certe ista non solum aput nos sed etiam aput illos euenire non cessant. quid ergo dicimus? dimittuntur peccata huic homini an non dimittuntur? prorsus quod uolunt eligant. si enim dimittuntur, continuo redeunt; euangelium loquitur, ueritas clamat. siue ergo dimittantur siue non dimittantur, necessaria est postea medicina. nec tamen si uixerit adque id corrigendum esse didicerit adque correxerit, denuo baptizatur siue aput illos siue aput nos. sic et illa, quae schismatici uel haeretici non aliter habent nec aliter agunt quam uera ecclesia, cum ad nos ueniunt non emendamus, sed potius adprobamus. in quibus enim non dissentiunt a nobis, in eis non disiunguntur a nobis. sed tamen quia nibil eis prosunt, quamdiu schismatici uel haeretici sunt, propter alia in quibus a ueritate dissentiunt et propter ipsum separationis inmanissimum scelus, siue permanserint in eis peccata siue continuo dimissa redierint, ut ad salutem pacis adque caritatis ueniant adhortamur, non solum ut aliquid habeant quod non habebant, sed ut eis etiam illud prodesse incipiat quod habebant.
- 1.22.1
Frustra ergo nobis dicunt: \'si baptismum nostrum acceptatis, quid minus habemus, ut nobis de uestra communione consulendum putetis?\' respondemus enim: non baptismum uestrum acceptamus, quia non est baptismus ille schismaticorum uel haereticorum sed dei et ecclesiae, ubicumque fuerit inuentum et quocumque translatum. uestrum autem non est nisi quod praue sentitis et sacrilege agitis et impie separamini. nam si. cetera omnia uera uel habeatis uel sentiatis et in eadem tamen separatione duretis aduersus uinculum fraternae pacis, aduersus unitatem omnium fratrum qui toto terrarum orbe sicut promissi sunt ita exhibiti, quorum omnium causas . et corda nullo modo umquam nosse ac discutere potuistis ut merito damnaretis, qui non possunt propterea rei esse, quia iudicibus ecclesiasticis potius quam litigatoribus crediderunt, hoc solum minus habetis, quod minus habet qui caritatem non habet. iam quid opus est ut nos retexamus? uos ipsi in apostolo inspicite, quantum sit quod minus habetis. quid autem interest, qui caritatem non habet utrum foras auolet aliquo uento temptationis ablatus an intus de messe dominica non recedat in ultima uentilatione separandus? et tamen etiam tales si iam semel per baptismum nati sunt, iterum eos nasci non oportet.
- 1.23.1
Ecclesia quippe omnes per baptismum parit siue aput se id est ex utero suo, siue extra se de semine uiri sui. sed et Esau de uxore natus propter fraternam discordiam sepa. ratus est a populo dei, et Aser per uxoris quidem potestatem, sed ex ancilla natus propter fraternam concordiam terram promissionis accepit. unde et Ismaheli ut separaretur a populo dei non obfuit mater ancilla, sed obfuit fraterna discordia et non profuit potestas uxoris cuius magis filius erat, quia per ipsius iura coniugalia et in ancilla seminatus erat et ex ancilla susceptus, sicut aput istos ecclesiae iure quod est in baptismo nascuntur quicumque nascuntur, sed si concordent cum fratribus, per unitatem pacis ad terram uenient promissionis, non de materno utero rursus eiciendi sed in paterno semine cognoscendi, si autem in discordia perseuerent, ad Ismahelis funiculum pertinebunt. prior autem fuit Ismahel et postea Isaac, et prior Esau, posterior autem Iacob, non quia prior peperit haeresis quam ecclesia aut ipsa ecclesia prius carnales uel animales et postea spiritales, sed quia in ipsa sorte mortalitatis nostrae ex quo de Adam nascimur non est prius quod spiritale sed quod animale, postea spiritale. ex ipso autem animali sensu, quia homo animalis non percipit quae sunt spiritus dei, omnes dissensiones et schismata generantur. in quo sensu perseuerantes apostolus dioit ad uetus testamentum pertinere id est ad terrenorum promissorum cupiditatem, in quibus quidem spiritalia figurantur, sed animalis homo non percipit quae sunt spiritus dei.
- 1.24.1
Quocumque ergo tempore tales homines esse coeperint in hac uita, ut iam diuinis pro saeculorum distributione sacramentis inbuti adhuc tamen carnaliter sapiant et carnalia de deo siue in hac uita siue post hanc uitam sperent adque desiderent, animales sunt. ecclesia uero quod est populus dei etiam in istius uitae peregrinatione antiqua res est, in aliis hominibus habens animalem portionem, in aliis autem spiritalem. ad animales pertinet uetus testamentum, ad spiritales nouum. sed primis temporibus utrumque occultum fuit ab Adam usque ad Moysen. a Moyse autem manifestatum est uetus et in eo ipso occultabatur nouum, quia occulte significabatur. postea uero quam in carne dominus uenit reuelatum est nouum. ueteris autem sacramenta cessarunt, sed concupiscentiae tales non cessauerunt. in illis enim sunt quos apostolus iam per sacramentum noui testamenti natos adhuc tamen dicit animales non posse percipere quae sunt spiritus dei. sicut enim in sacramentis ueteris testamenti uiuebant quidam spiritales ad nouum scilicet testamentum quod tunc occultabatur occulte pertinentes, sic et nunc in sacramento noui testamenti quod iam reuelatum est plerique uiuunt animales. qui proficere si nolunt ad percipienda quae sunt spiritus dei, quo eos hortatur sermo apostolicus, ad uetus testamentum pertinebunt. si autem proficiunt, et antequam capiant ipso profectu et accessu ad nouum pertinent. et si priusquam spiritales fiant ex hac uita rapiuntur, custoditi per sacramenti sanctitatem in terra uiuentium conputantur, ubi est spes nostra et portio dominus. nec inuenio quid uerius intellegatur in eo quod scriptum est: inperfectum meum uiderunt oculi tui, quandoquidemsequitur:et in libro tuo omnes scribentur.
- 1.25.1
Quae autem peperit Abel et Enoch et Noe et Abraham, ipsa peperit et Moysen et prophetas tempore posteriores ante domini aduentum, et quae istos, ipsa et apostolos et martyres nostros et omnes bonos christianos. omnes enim diuersis quidem temporibus nati apparuerunt, sed societate unius populi continentur et eiusdem ciuitatis ciues labores huius peregrinationis experti sunt et quidam eorum nunc experiuntur et usque in finem ceteri experientur. item quae peperit Cain et Cham et Ismahelem et Esau, eadem ipsa peperit et Dathan et alios in eodem populo similes, et quae istos, eadem ipsa et Iudam pseudoapostolum et Simonem magum et ceteros usque ad haec tempora pseudochristianos in affectione animali pertinaciter obduratos, siue in unitate permixti sint siue aperta praecisione dissentiant. sed cum tales ab spiritalibus euangelizantur et sacramentis inbuuntur, tamquam per se ipsam Rebecca eos parit sicut Esau; cum autem per illos qui non caste adnuntiant euangelium tales in dei populo generantur, Sarra quidem sed per Agar. item boni spiritales quando euangelizantibus uel baptizantibus carnalibus generantur, Lia quidem uel Rachel iure coniugali eos sed per ancillarem uterum parit; cum uero per spiritales in euangelio generantur boni fideles, qui uel euadunt in spiritalis aetatis adfectum uel eo tendere non desistunt uel ideo non faciunt quia non possunt, sicut ex utero Sarrae Isaac uel Rebeccae Iacob in nouam uitam et nouum testamentum nascuntur.
- 1.26.1
Itaque siue intus uersari uideantur siue aperte foris sint, quod caro est caro est; siue in area in sua sterilitate perseueret siue occasione temptationis tamquam uento extra tollatur, quod palea est palea est, et semper ab illius ecclesiae quae sine macula et ruga est unitate diuisus est etiam qui congregationi sanctorum in carnali obduratione miscetur. de nullo tamen desperandum est siue qui intus talis apparet siue qui foras manifestius aduersatur. spiritales autem siue ad hoc ipsum pio studio proficientes non eunt foras, quia et cum aliqua uel peruersitate uel necessitate hominum uidentur expelli, ibi magis probant quam intus permaneant, cum aduersus ecclesiam nullatenus eriguntur, sed in solida unitatis petra fortissimo caritatis robore radicantur. ad hoc enim pertinet quod in illo Abrahae sacrificio dicitur: aues autem non diuisit.
- 1.27.1
De baptismi ergo quaestione iam quantum arbitror satis disserui. et quia hoc manifestissimum schisma est quod Donatistarum nomine nuncupatur, restat ut hoc de baptismo pie credamus quod uniuersa ecclesia a sacrilegio schismatis remota custodit. in qua tamen si aliud alii et aliud alii adhuc de ista quaestione salua pace sentirent, donec uniuersali concilio unum aliquid eliquatum sincerumque placuisset, humanae infirmitatis errorem cooperiret caritas unitatis, sicut scriptum est: quia caritas cooperit multitudinem peccatorum. qua enim absente cetera inaniter habentur, eadem praesente quaedam uenialiter non habentur.
- 1.28.1
Extant beati martyris Cypriani in eius litteris magna documenta, ut ad illum iam ueniam de cuius sibi auctoritate isti carnaliter blandiuntur, cum eius caritate spiritaliter perimantur. nam illis temporibus, antequam plenarii concilii sententia quid in hac re sequendum esset totius ecclesiae consensio confirmaret, uisum est ei cum ferme octoginta coepiscopis suis Africanarum ecclesiarum omnem hominem, qui extra ecclesiae catholicae communionem baptizatus fuisset, oportere ad ecclesiam uenientem denuo baptizari. quod non recte fieri tanto uiro nimirum propterea dominus non aperuit, ut eius pia et humilitas et caritas in custodienda salubriter ecclesiae pace patesceret et non solum illius temporis christianis, sed etiam posteris ad medicinalem ut ita dicam notitiam signaretur. cum enim tanti meriti, tantae ecclesiae, tanti pectoris, tanti oris, tantae uirtutis episcopus aliud de baptismo arbitraretur quam erat diligentius inquisita ueritas firmatura, multique eius collegae quamuis nondum liquido manifestatum id tamen tenerent, quod et praeterita ecclesiae consuetudo et postea totus catholicus orbis amplexus est, non se ille tamen a ceteris diuersa sentientibus separata communione disiunxit et hoc etiam ceteris persuadere non destitit, ut sufferrent inuicem in dilectione studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. ita enim corporis manente conpage, si quid in quibusdam membris infirmabatur, ex eorum sanitate conualesceret potius quam praecisione mortificatum diligentiam nullius curationis admitteret. et si se ille separasset, quam multi sequerentur! quantum sibi nomen inter homines faceret! quam latius Cyprianistae quam Donatistae uocarentur! sed non erat filius perditionis, de qualibus dictum est: deiecisti eos dum extollerentur, sed erat filius pacis ecclesiae, qui tanta cordis inluminatione praeditus propterea non uidit aliquid, ut per eum aliud supereminentius uideretur. et adhuc, inquit apostolus, supereminentiorem uiam uobis demonstro. si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans aut cymbalum tinniens. minus ergo ille penetrauit, ut cerneret secretum abditum sacramenti; sed si sciret omnia sacramenta, caritatem autem non haberet, nihil esset. cum autem minus illud perspiciens hanc tamen humiliter fideliter fortiter custodiuit, ad martyrii coronam meruit peruenire, ut, si qua in eius lucidam mentem ex humana condicione nebula inrepserat, gloriosa serenitate fulgentis sanguinis fugaretur. non enim frustra ipse dominus Iesus Christus, cum se ipsum diceret uitem, suos autem tamquam in uite sarmenta, praecidi dixit eos et de uite auferri tamquam inutilia sarmenta quae fructum non darent. quis est autem fructus nisi nouus ille fetus de quo item dicit: mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis? ipsa est illa caritas, sine qua cetera nihil prosunt. dicit et apostolus: fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia. quae omnia incipiunt a caritate et per ceteram iuncturam quasi botrum mirabilem faciunt. nec tamen frustra idem dominus addidit: quae autem sarmenta in me dant fructum, purgat illa pater meus ut maiorem fructum adferant, nisi quia et ipsi, qui fructu praeualent caritatis, possunt tamen aliquid habere purgandum, quod incultum agricola non relinquit. quod ergo ille uir sanctus de baptismo aliter sentiens quam se res habebat, quae postea pertractata et diligentissima consideratione firmata est, in catholica unitate permansit, et caritatis ubertate conpensatum est et passionis falce purgatum. XVIIII. 29. Sed ne uidear deuitandae probationis causa ista in laudem beatissimi martyris dicere, quae quidem non eius sed illius est cuius gratia talis extitit, iam de litteris eius documenta proferamus, quibus maxime Donatistarum ora claudantur. huius enim auctoritatem inperitis obiciunt, ut se quasi recte facere ostendant quod ad se uenientes fideles denuo baptizent, nimium miseri et nisi se corrigant a semet ipsis omnino damnati, qui hoc in tanto uiro eligunt imitari quod illi propterea non obfuit, quia in eam pacem, unde isti aberrarunt qui uiam pacis non cognouerunt, perseuerantissimis usque in finem gressibus ambulauit. est quidem quod Christi baptisma ubique sanctum est et quamuis aput haereticos uel schismaticos, ipsius tamen haeresis uel schismatis non est, et ideo nec ad ipsam catholicam inde uenientes oportet denuo baptizari. sed tamen hoc aliud est, aliud a catholica pace deuiantes et in nefariam praecisionis foueam praecipitatos rebaptizandos insuper iudicare. nam illum naeuum in candore sanctae animae caritatis ubera contegebant, hanc autem fuliginem in istorum tartarea foeditate uultus inpacatus ostentat. sed ea quae deinceps, quod ad beati Cypriani auctoritatem adtinet; tractaturi sumus, ab alio sumemus exordio.
- 2.1.1
Quantum pro nobis hoc est pro pace catholica faciant ea quae tamquam ex auctoritate beati Cypriani aduersus nos a parte Donati proferuntur, et quantum sint aduersus eos a quibus proferuntur, adiuuante domino demonstrare proposui. si qua ergo me respondendi necessitas ea quae iam in aliis libris posui rursus commemorare coegerit, quamquam id modice faciam, his qui iam illa legerunt et tenent onerosum esse non debet, quia et ea quae instructioni sunt necessaria saepius oportet insinuare tardioribus, et cum eadem multipliciter uarieque uersantur adque tractantur, ipsos quoque capaciore intellegentia praeditos adiuuant et ad facilitatem sciendi et ad copiam disserendi. noui etiam quemadmodum soleat contristare lectorem, cum ab eo libro quem gerit in manibus, quando in aliquem nodum quaestionis inciderit, in alium mittitur ubi eius solutionem requirat, quem forte non habet. quapropter quaecumque in aliis libris iam diximus si necessitas praesentium quaestionum breuiter iterare conpulerit, ignoscant scientes, ne offendantur nescientes. satius est enim offerre habenti quam differre non habentem.
- 2.2.1
Quid ergo isti dicunt cum ueritatis uiribus praefocantur, cui consentire nolunt? \'Cyprianus\', inquiunt, \'cuius tantum meritum nouimus tantamque doctrinam, cum multis coepiscopis suis sententias proprias conferentibus in concilio statuit haereticos uel schismaticos, id est omnes qui extra unius ecclesiae communionem sunt, baptismum non habere, et ideo quisquis ab eis baptizatus ad ecclesiam uenerit esse in ecclesia baptizandum.\' non me terret auctoritas Cypriani, quia reficit humilitas Cypriani. magnum quidem meritum nouimus Cypriani episcopi et martyris, sed numquid maius quam Petri apostoli et martyris? de quo idem Cyprianus in epistula ad Quintum ita loquitur: nam nec Petrus, inquit, quem primum dominus elegit et super quem aedificauit ecclesiam suam, cum secum Paulus de circumcisione postmodum disoeptaret, uindicauit sibi aliquid insolenter aut arroganter adsumpsit, ut diceret se primatum tenere et obtemperari a nouellis et posteris sibi potius oportere, nec despexit Paulum quod ecclesiae prius persecutor fuisset, sed consilium ueritatis admisit et rationi legitimae quam Paulus uindicabat facile consensit, documentum scilicet nobis et concordiae et patientiae tribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando a fratribus et collegis nostris utiliter et salubriter suggeruntur, si sint uera et legitima, ipsa potius nostra dicamus. ecce ubi commemorat Cyprianus, quod etiam nos in scripturis sanctis didicimus, apostolum Petrum, in quo primatus apostolorum tam excellenti gratia praeminet, aliter quam ueritas postulabat de circumcisione agere solitum a posteriore apostolo Paulo esse correctum. si ergo potuit Petrus in aliquo non recte ingredi ad ueritatem euangelii, ita ut gentes cogeret iudaizare, quod Paulus in ea scribit epistula in qua deum testatus est non se mentiri — ait enim: quae autem scribo uobis, ecce coram deo quia non mentior et post hanc tam sanctam adque terribilem adtestationem dei narrauit haec omnia in quibus dixit: cum uidissem, quia non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii, dixi Petro coram omnibus: si tu cum sis Iudaeus gentiliter et non iudaice uiuis, quemadmodum gentes cogis iudaizare? — si potuit, inquam, Petrus contra regulam ueritatis quam postea ecclesia tenuit cogere gentes iudaizare, cur non potuit Cyprianus contra regulam ueritatis quam postea tota ecclesia tenuit cogere haereticos uel schismaticos denuo baptizari? puto quod sine ulla sui contumelia Cyprianus episcopus Petro apostolo conparatur, quantum adtinet ad martyrii coronam. ceterum magis uereri debeo ne in Petrum contumeliosus existam. quis enim nescit illum apostolatus principatum cuilibet episcopatui praeferendum? sed etiamsi distat cathedrarum gratia, una est tamen martyrum gloria, et si forte se inuicem in aliquo praecedunt corda confitentium ac pro uera fide in unitate caritatis morientium, dominus nouerit, cuius occulta et mirabili dispensatione gratiarum latro in cruce pendens semel eum confitetur et die ipso in paradisum mittitur, Petrus dominum sequens ter eum negat et a corona differtur; nobis hinc iudicare temerarium est. uerumtamen si quisquam nunc cogat circumcidi aliquem more iudaico et sic baptizari, multo amplius detestatur hoc genus humanum quam si aliquis cogatur rebaptizari. quapropter cum Petrus illud faciens a Paulo posteriore corrigitur et pacis adque unitatis uinculo custoditus ad martyrium promouetur, quanto facilius et fortius, quod per uniuersae ecclesiae statuta firmatum est, uel unius episcopi auctoritati uel unius prouinciae concilio praeferendum est, cum idem ipse Cyprianus ita dixerit quid ei uideretur, ut in pace unitatis esse uoluerit etiam cum eis, qui de hac re diuersa sentirent! quod indicat ipsius primus sermo in eiusdem concilii quod ab istis profertur exordio. nam ita se habet.
- 2.3.1
Cum in unum Karthaginem corl/łМ!llłlisвмd kalendis Septembribus episcopi plurimi ex prouincia Africa Numidia Mauretania cum presbyteris et diaconis, praesente ctiam plebis maxima parte, et lectae essent litterae Iubaiani ad Cyprianum factae, item Cypriani ad Iubaianum rescriptae de haereticis baptizandis quidque postmodum Cypriano Iubaianus idem rescripserit, Cyprianus dixit: Audistis, collegae dilectissimi, quid mihi Iubaianus coepiscopus noster scripserit consulens mediocritatem nostram de inlicito et profano haereticorum baptismo quidque ego ei rescripserim, censens scilicet quod semel adque iterum et saepe censuimus haereticos ad ecclesiam uenientes ecclesiae baptismo baptizari et sanctificari oportere. item lectae sunt uobis et aliae Iubaiam litterae quibus pro sua sincera et religiosa deuotione ad epistulam nostram rescribens non tantum consensit, sed et instructum se esse gratias egit. superest ut de hac ipsa re singuli quid sentiamus proferamus neminem iudicantes aut a iure communicationis aliquem si diuersum senserit amouentes. neque enim quisquam nostrum episcopum se esse episcoporum constituit aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit, quando habeat omnis episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium tamque iudicari ab alio non possit quam nec ipse potest alterum iudicare. sed expectemus uniuersi iudicium domini nostri Iesu Christi qui unus est solus habens potestatem et praeponendi nos in ecclesiae suae gubernatione et de actu nostro iudicandi.
- 2.4.1
Nunc se, si audent, superbae et tumidae ceruices haereticorum aduersus sanctam humilitatem huius sermonis extollant. insani Donatistae, quos ad pacem adque unitatem sanctae ecclesiae remeare adque in ea sanari cupimus et optamus, quid ad haec dicitis? uos certe nobis obicere soletis Cypriani litteras, Cypriani sententiam, Cypriani concilium; cur auctoritatem Cypriani pro uestro schismate adsumitis et eius exemplum pro ecclesiae pace respuitis? quis autem nesciat sanctam scripturam canonicam tam ueteris quam noui testamenti certis suis terminis contineri eamque omnibus posterioribus episcoporum litteris ita praeponi, ut de illa omnino dubitari et disceptari non possit, utrum uerum uel utrum rectum sit quidquid in ea scriptum esse constiterit, episcoporum autem litteras, quae post confirmatum canonem uel scriptae sunt uel scribuntur, et per sermonem forte sapientiorem cuiuslibet in ea re peritioris et per aliorum episcoporum grauiorem auctoritatem doctioremque prudentiam et per concilia licere reprehendi, si quid in eis forte a ueritate deuiatum est, et ipsa concilia, quae per singulas regiones uel prouincias fiunt, plenariorum conciliorum auctoritati, quae fiunt ex uniuerso orbe christiano, sine ullis ambagibus cedere ipsaque plenaria saepe priora a posterioribus emendari, cum aliquo experimento rerum aperitur quod clausum erat et cognoscitur quod latebat, sine ullo tyfo sacrilegae superbiae, sine ulla inflata ceruice arrogantiae, sine ulla contentione liuidae inuidiae, -cum sancta humilitate, cum pace catholica, cum caritate christiana?
- 2.5.1
Quapropter sanctus Cyprianus, tanto excelsior quanto humilior, qui documentum Petri sic amauit ut diceret: documentum scilicet nobis et concordiae et patientiae tribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando a fratribus et collegis nostris utiliter et salubriter suggeruntur, si sint uera et legitima, ipsa potius nostra dicamus, satis ostendit facillime se correcturum fuisse sententiam suam, si quis ei demonstraret baptismum Christi sic dari posse ab eis qui foras exierunt, quemadmodum amitti non potuit cum foras exirent, unde multa iam diximus. nec nos ipsi tale aliquid auderemus adserere nisi uniuersae ecclesiae concordissima auctoritate firmati, cui et, ipse sine dubio cederet, si iam illo tempore quaestionis huius ueritas eliquata et declarata per plenarium concilium solidaretur. si enim Petrum laudat et praedicat ab uno posteriore collega patienter concorditerque correctum, quanto ipse citius cum concilio prouinciae suae uniuersi orbis auctoritati patefacta ueritate cessisset! quin profecto et uni uerum dicenti et demonstranti posset facillime consentire tam sancta anima, tam pacata. et fortasse factum est, sed nescimus. neque enim omnia, quae illo tempore inter episcopos gesta sunt, memoriae litterisque mandari potuerunt aut omnia quae mandata sunt nouimus. quomodo enim potuit ista res tantis altercationum nebulis inuoluta ad plenarii concilii luculentam inlustrationem confirmationemque perduci, nisi primo diutius per orbis terrarum regiones multis hinc adque hinc disputationibus et conlationibus episcoporum pertractata constaret? hoc autem facit sanitas pacis, ut, cum diutius aliqua obscuriora quaeruntur et propter inueniendi difficultatem diuersas pariunt in fraterna disceptatione sententias, donec ad uerum liquidum perueniatur, uinculum permaneat unitatis, ne in parte praecisa remaneat insanabile uulnus erroris.
- 2.6.1
Et ideo plerumque doctioribus minus aliquid reuelatur, ut eorum patiens et humilis caritas in qua fructus maior est comprobetur, uel quomodo teneant unitatem, cum in rebus obscurioribus diuersa sentiunt, uel quomodo accipiant ueritatem, cum contra id quod sentiebant declaratam esse cognoscunt. quorum duorum manifestatum tenemus unum in beato Cypriano, id est quomodo tenuerit unitatem cum eis a quibus diuersum sentiebat; ait enim: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. alterum autem, id est quomodo accipere potuerit ueritatem contra id quod sentiebat inuentam, etsi litterae tacent, merita clamant. si epistula non inuenitur, corona testatur; si concilium non indicat episcoporum, consortium indicat angelorum. non enim paruum documentum est pacatissimae animae in ea unitate martyrium meruisse, unde se diuersum sentiens noluit separare. homines enim sumus, unde aliquid aliter sapere quam se res habet humana temptatio est. nimis autem amando sententiam suam uel inuidendo melioribus usque ad praecidendae communionis et condendi schismatis uel haeresis sacrilegium peruenire diabolica praesumptio est. in nullo autem aliter sapere quam se res habet angelica perfectio est. quia itaque homines sumus, sed spe angeli dei sumus, quibus aequales in resurrectione futuri sumus, quamdiu non habemus perfectionem angeli, non habeamus praesumptionem diaboli. ideo dicit apostolus: temptatio uos non adprehendat nisi humana. humanum est ergo aliquid aliter sapere. propterea dicit alio loco: quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus. et si quid aliter sapitis, hoc quoque uobis deus reuelabit. quibus autem reuelat cum uoluerit siue in hac uita siue post hanc uitam nisi ambulantibus in uia pacis et in nullam praecisionem deuiantibus, non quales isti sunt, qui uiam pacis non agnouerunt nec propter aliud unitatis uinculum dirruperunt?ideoque apostolus cum dixisset: et si quid aliter sapitis, hoc quoque uobis deus reuelabit, ne putarent praeter uiam pacis quod aliter sapiebant sibi posse reuelari, continuo addidit: uerumtamen in quod peruenimus in eo ambulemus. in quo ambulans Cyprianus perseuerantissima tolerantia non fuso sanguine sed in unitate fuso, quia si traderet corpus suum ut arderet et non haberet caritatem nihil ei prodesset, per martyrii confessionem peruenit ad angelicam lucem, ut si non antea, ibi certe reuelatum agnosceret, quod cum aliter saperet sententiam diuersae opinionis uinculo non praeposuit unitatis.
- 2.7.1
Uos itaque, Donatistae, quid ad haec dicitis? si nostra sententia de baptismo uera est, omnes qui aliter sapiebant Cypriani temporibus non sunt ab unitate ecclesiae separati, donec illud quod aliter saperent deus illis reuelaret. uos ergo quare separatione sacrilega pacis uinculum dirrupistis? si autem uestra sententia de baptismo uera est, Cyprianus et ceteri, <;um quibus eum tale concilium celebrasse perhibetis, cum eis qui aliter sapiebant in unitate manserunt. quare uos pacis uinculum dirrupistis? quodlibet horum elegeritis, contra uestram praecisionem sententiam ferre cogimini. respondete: quare uos separastis? quare contra orbem terrarum altare erexistis, quare non communicatis ecclesiis quibus epistulas apostolicas missas tenetis et legitis et secundum ipsas uos uiuere dicitis? respondete: quare uos separastis? propterea certe, ne malorum communione periretis. quomodo ergo non perierunt Cyprianus et tot collegae ipsius? qui cum crederent haereticos et schismaticos baptismum non habere, sine baptismo tamen receptis, cum peccata eorum tam inmania tamque sacrilega super eos esse crederent, eis tamen communicare quam separari ab unitate -maluerunt dicente Cypriano: neminem neminem aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes.
- 2.8.1
Si ergo tali communione malorum pereunt iusti, iam ecclesia temporibus Cypriani perierat. unde igitur extitit origo Donati? ubi catechizatus est, ubi baptizatus, ubi ordinatus, quando iam ecclesiam contagio communionis extinxerat? si autem erat ecclesia, nihil obesse mali bonis in una communione potuerunt. quare uos separastis? ecce in unitate uideo Cyprianum et alios collegas eius, qui facto concilio censuerunt omnes, qui extra ecclesiae communionem fuerint baptizati non habere et ideo eis dandum esse cum ueniunt. sed ecce rursus in eadem unitate uideo quosdam de hac re diuersa sentire et eos, qui ab haereticis uel schismaticis uenerint, agnito in eis baptismo Christi non audere iterum baptizare. hos omnes catholica unitas materno sinu conplectitur inuicem onera sua portantes et studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, donec alteris eorum, si quid aliter sapiebant, dominus reuelaret. si uera isti sentiebant, ab illis non contaminabantur an contaminabantur? si uera illi sentiebant, ab istis non contaminabantur an contaminabantur? quod uolueritis eligite. si contaminabantur, iam tunc non erat ecclesia. respondete: unde huc existis? si autem permanebat ecclesia, nullo modo boni a malis tali communione contaminantur. respondete: quare uinculum dirrupistis?
- 2.9.1
An forte schismatici sine baptismo recepti non contaminant et traditores sanctorum librorum contaminant? uestros quidem fuisse traditores manifestissima rerum gesta testantur. et si tunc in illos quos arguebatis uera diceretis, causam uestram unitati orbis terrarum persuasissetis, ut uobis retentis illi excluderentur. quod si conati estis facere et non optinuistis, innocens est orbis terrarum, qui iudicibus ecclesiasticis potius quam uictis litigatoribus credidit. si autem noluistis agere causam uestram, innocens est orbis terrarum, qui damnare non potuit inauditos. quare ergo uos ab innocentibus separastis? sacrilegium schismatis uestri defendere non ualetis. sed haec omitto, hoc dico: si uos possent contaminare traditores, qui non sunt a uobis conuicti et a quibus uos estis uicti, multo magis possent sacrilegia schismaticorum et haereticorum sine baptismo secundum sententiam uestram recepta contaminare Cyprianum. non se tamen ille separauit, et quia permanebat ecclesia manifestum est quod contaminari non potuit. quare uos ergo non dico ab innocentibus quod probatur, sed ab ipsis quod non probatur traditoribus separastis? an, ut dicere coeperam, grauiora sunt crimina traditorum quam schismaticorum? non adferamus stateras dolosas, ubi appendamus quod uoluØluS et quomodo uolumus, pro arbitrio nostro dicentes: (hoc graue, hoc leue est,\' sed adferamus diuinam stateram de scripturis sanctis tamquam de thensauris dominicis et in illa quid sit grauius appendamus, immo non appendamus, sed a domino appensa recognoscamus. tempore illo, quo dominus priora delicta recentibus poenarum exemplis cauenda monstrauit et idolum fabricatum adque adoratum est et propheticus liber ira regis contemptoris iucensus et schisma temptatum, idololatria gladio punita est, exustio libri bellica caede et peregrina captiuitate, schisma hiatu terrae, sepultis auctoribus uiuis et ceteris caelesti igne consumptis. quis iam dubitauerit hoc esse sceleratius commissum quod est grauius uindicatum? a talibus sacrilegis uenientes sine baptismo ut dicitis Cyprianum non contaminabant: quomodo uos contaminare poterant non conuicti sed conficti traditores? qui non si libros incendendos tradidissent, sed eos ipsi suis manibus incendissent, minoris fuissent utique sceleris quam si schisma committerent, quia illud mitius, illud grauius uindicatum est non humano arbitrio, sed diuino iudicio.
- 2.10.1
Quare uos ergo separastis? si ullus sensus in uobis est, uidetis uos certe quid responderi possit non inuenire. (non usque adeo\', inquiunt, (omnia defecerunt, ut non possimus respondere: sic uolumus. tu quis es qui iudices alienum seruum? suo domino stat aut cadit it). quod eis dictum non intellegunt, qui uolebant non de factis manifestis, sed de alienis cordibus iudicare. nam quomodo ipse tam multa de sceleribus schismatum et haeresum loquitur? aut quomodo canitur in psalmis: si uere iustitiam diligitis, recta iudicate, filii hominum? cur autem ipse dominusdicit:nolite iudicare personaliter, sed rectum iudicium iudicate, si non licet de aliquo iudicare? postremo ipsi de.illis traditoribus, de quibus falsa iudicauerunt, cur omnino iudicauerunt de seruis alienis? suo domino stabant aut cadebant. cur denique de recentibus Maximianistis plenarii concilii, sicut dicunt, ore ueridico non dubitauerunt tale proferre iudicium, ut eos primis illis schismaticis quos uiuos terra sorbuit conpararent? quorum tamen quosdam, quod negare non possunt, aut innocentes damnauerunt aut nocentes iterum receperunt. sed cum uerum dicitur, cui respondere non possunt, rodunt murmura salebrosa: (sic uolumus. tu quis es qui iudices alienum seruum? suo domino stat aut cadit). cum autem infirma ouis in solitudine aspicitur, ubi pastor qui reclamet absens uidetur, dentes exeruntur, frangitur guttur inualidum: \'bonus homo, si non esses traditor; consule animae tuae, esto christianus.\' o inprobam rabiem! cum christiano dicitur: <esto christianus us: quid aliud docetur nisi se negare christianum? numquid erat aliud quod docere cupiebant illi christianorum persecutores, quibus qui restiterunt martyres facti sunt? an leuius putatur quod gladio minante, quam quod lingua insidiante committitur?
- 2.11.1
Ad ista respondete, lupi rapaces, qui pellibus ouinis indui cupientes beati Cypriani litteras pro uobis esse arbitramini: contaminabat Cyprianum sacrilegium schismaticorum an non contaminabat? si contaminabat, iam tunc periit -ecclesia, non erat . unde propagaremini. si autem non contaminabat, quo scelere alieno possunt in unitate contaminari innocentes, si schismatis sacrilegio non possunt? quare uos ergo separastis? quare, cum leuiora quae fingitis fugitis, ipsum sacrilegium schismatis quod est omnibus grauius commisistis? an forte iam placet fateri non fuisse iam illos uel schismaticos uel haereticos, qui extra communionem ecclesiae uel in schismate - aliquo uel in haerese fuerant baptizati, quia transeundo ad ecclesiam et errores suos pristinos anathemando destiterant esse quod erant? quomodo ergo sine baptismo non super eos remanserant scelera eorum? an ille baptismus Christi erat, - sed eis extra ecclesiae communionem prodesse non poterat, cum autem uen-erunt et anathemato praeterito errore in ecclesiae pacem per manus inpositionem recepti sunt, tunc in caritate radicatis adque fundatis, sine qua infructuosa sunt cetera, prodesse coepit et ad remissionem peccatorum et ad sanctificationem uitae quod sine fructu extra portabant?
- 2.12.1
Nolite ergo nobis auctoritatem obicere Cypriani ad baptismi repetitionem, sed tenete nobiscum exemplum Cypriani ad unitatis conseruationem. nondum enim erat diligenter illa quaestio baptismi pertractata, sed tamen saluberrimam consuetudinem tenebat ecclesia in ipsis quoque schismaticis et haereticis corrigere quod prauum est, non iterare quod datum est, sanare quod uulneratum est, non curare quod sanum est. quam consuetudinem — credo ex apostolica traditione uenientem, sicut multa non inueniuntur in litteris eorum neque in conciliis posterorum et tamen, quia per uniuersam custodiuntur ecclesiam, non nisi ab ipsis tradita et conmendata creduntur — hanc ergo saluberrimam consuetudinem per Agrippinum prodecessorem suum dicit sanctus Cyprianus quasi coepisse corrigi; sed sicut diligentius inquisita ueritas docuit, quae post magnos dubitationis fluctus ad plenarii concilii confirmationem perducta est, uerius creditur per Agrippinum corrumpi coepisse, non corrigi. inruente itaque tam magna quaestione cum de remissione peccatorum et de spiritali hominis regeneratione, utrum posset aput schismaticos uel haereticos fieri, difficile ratio redderetur et praecederet auctoritas Agrippini et nonnullorum qui ei consenserant hominum in hac quaestione deficientium, qui maluerant aliquid nouum moliri quam tenere consuetudinem cuius defensionem non intellegebant, inruerunt in oculos animae uerisimiles rationes et intercluserunt iter peruestigandae ueritatis.
- 2.13.1
Nec arbitror beatum Cyprianum propter aliud contra consuetudinem quid sentiret liberius exprompsisse prioremque dixisse, nisi ut alium, si forte existeret cui esset melius reuelatum, gratissime acciperet et ostenderet imitandam non solum docendi diligentiam sed etiam discendi modestiam, si autem nullus existeret qui tale aliquid adferret, unde illae omnes uerisimiles rationes quibus mouebatur refellerentur, in eadem sententia permaneret, bene sibi conscius et non occultatae quae putabatur ueritatis et retentae quae amabatur unitatis. nam et illud sic intellexit quod ait apostolus: prophetae autem duo aut tres loquantur et ceteri examinent. si alii reuelatum sedenti fuerit, ille prior taceat. qua in parte, inquit, docuit et ostendit multa singulis in melius reuelari et debere unumquemque non pro eo quod semel inbiberat et tenebat pertinaciter congredi, sed si quid melius et utilius extiterit libenter amplecti. his utique uerbis non solum eos ammonuit sibi consentire qui melius aliquid non uidebant, sed etiam eos hortatus est, si qui possent adferre aliquid quo prior consuetudo seruanda potius firmaretur, ut, si tale esset quod refelli non posset, etiam ipse ostenderet quam ueraciter dixerit: debere unumquemque non pro eo quod semel inbiberat et tenebat pertinaciter congredi, sed si quid melius et utilius extiterit libenter amplecti. sed quia tunc non extiterant nisi qui ei consuetudinem opponerent, defensiones autem ipsius consuetudinis non tales adferrent quibus illa talis anima moueretur, noluit uir grauissimus rationes suas etsi non ueras, quod eum latebat, sed tamen non uictas ueraci quidem sed tamen nondum assertae consuetudini cedere. quam tamen consuetudinem nisi prior ante Agrippinus et nonnulli per Africam coepiscopi eius etiam per concilii sententias deserere temptauissent, non auderet iste saltem ratiocinari aduersus eam, sed in tam obscura quaestione turbatus et ubique intuens uniuersalem robustamque consuetudinem coartaret se potius et prece et intentione mentis ad deum, ut quod postea plenario concilio uisum est id uerum esse perspiceret et doceret. sed cum fatigatum praecedentis concilii quod per Agrippinum factum est excepisset auctoritas, maluit prodecessorum suorum tamquam inuentum defendere quam in quaerendo amplius laborare. nam in fine epistulae ad Quintum ita ostendit, in quo tamquam lectulo auctoritatis quasi fessus adquieuerit.
- 2.14.1
Quod quidem, inquit, et Agrippinus bonae memoriae uir cum ceteris coepiscopis suis qui illo in tempore in prouincia Africa et Numidia ecclesiam domini gubernabant statuit et librata consilii communis examinatione firmauit. quorum sententiam religiosam et legitimam, salutarem fidei, ecclesiae catholicae congruentem nos etiam secuti sumus. hac adtestatione satis ostendit multo magis se fuisse commemoraturum, si quod de hac re transmarinum uel uniuersale concilium factum esset. nondum autem factum erat, quia consuetudinis robore tenebatur orbis terrarum, et haec sola opponebatur inducere uolentibus nouitatem, quia non poterant adprehendere ueritatem. postea tamen dum inter multos ex utraque parte tractatur et quaeritur, non solum inuenta est sed etiam ad plenarii concilii auctoritatem roburque perducta, post Cypriani quidem passionem sed antequam nos nati essemus. hanc autem fuisse consuetudinem ecclesiae, quae postea multis discussis ambagibus perspecta ueritate plenario concilio confirmata est, satis ostenditur et ipsius beati Cypriani uerbis in eadem ad Iubaianum epistula quae in concilio lecta commemoratur. ait enim: sed dicit aliquis: quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissi sunt? ubi certe quid fieri soleret, etsi non fieri uellet, satis ostendit et eo ipso, quod concilium Agrippini commemorat, aperte indicat aliam fuisse consuetudinem ecclesiae. neque enim opus erat hoc concilio uelle statuere, si iam consuetudine tenebatur, et in ipso concilio nonnullae sententiae omnino declarant eos contra ecclesiae consuetudinem decreuisse quod decernendum esse arbitrati sunt. quapropter. illud unum isti considerent quod omnibus patet, si auctoritas Cypriani sequenda est, magis eam sequendam esse in unitate seruanda quam in ecclesiae consuetudine commutanda, si autem concilium eius adtenditur, huic esse uniuersae ecclesiae posterius concilium praeponendum, cuius se membrum esse gaudebat et, ut se in totius corporis compage retinenda ceteri imitarentur, saepius ammonebat. nam et concilia posteriora prioribus aput posteros praeponuntur et uniuersum partibus semper optimo iure praeponitur.
- 2.15.1
Quid autem agunt isti, cum docetur sanctus Cyprianus, etiamsi non admisit in haeresi uel in schismate baptizatos, tamen communicasse admittentibus, quod apertissime declarauit dicens: neminem iudicantes aut a iure communicationis aliquem si diuersum senserit amouentes? si talium communione maculatus est, cur in iterando baptismo eius auctoritatem sectantur? si autem talium communione maculatus non est, cur in unitate retinenda exemplum eius non imitantur? num quid hic restat nisi ut dicant: \'sic uolumus\'? quid aliud sermoni ueritatis iustitiaeque respondent omnes flagitiosi et facinerosi homines, luxuriosi ebriosi adulteri et modis omnibus inpudici, fures raptores homicidae latrones malefici idololatrae? quid aliud respondent, cum eos ueritas arguit, nisi: \'hoc uolo, hoc me delectat\'? et si christiano tincti sunt nomine, dicunt etiam: tu quis es qui iudices alienum seruum? uerumtamen eo sunt isti modestiores, quia, cum legibus diuinis et humanis aliquid poenarum pro suis perditis moribus factisque patiuntur, non se martyres dicunt. isti autem simul habere uolunt et sacrilegorum uitam et innocentium famam et in sceleratis factis nullam poenam et in poenis iustis martyrum gloriam, quasi non tanto sit erga illos maior misericordia et patientia dei, quanto magis eos partibus corripiens dat locum paenitentiae et in hac uita flagella ingeminare non cessat, ut considerantes quae patiantur et quare patiantur aliquando resipiscant et, qui iam pro unitate Donati Maximianistarum baptismum receperunt, pro pace Christi orbis terrarum baptismum potius amplectantur, reddantur radici, reconcilientur unitati, uideant nihil sibi remansisse quod dicant, sed tamen remansisse quod faciant, ut pro factis eorum praeteritis sacrificium dilectionis offeratur placabili deo, cuius unitatem nefario scelere dirruperunt, cuius sacramentis tam diuturnas iniurias inrogarunt. misericors est enim et miserator dominus, longanimis et multum misericors et uerax. amplectantur in praesenti uita misericordem et longanimem et timeant in futura ueracem. non uult enim mortem impii quantum ut reuertatur et uiuat, quia sententiam flectit aduersus iniurias inrogatas. haec est nostra exhortatio.
- 2.16.1
Propter hoc eos habemus inimicos, quia uera dicimus, quia tacere metuimus, quia cessare ab instantia quanta possumus formidamus, quia obtemperamus apostolo dicenti: praedica uerbum, insta opportune inportune, argue hortare increpa. sed, sicut euangelium loquitur, diligunt gloriam hominum magis quam dei et reprehendi ad tempus timent, damnari in sempiternum non timent. uident etiam ipsi quid mali faciant, uident non esse quid omnino respondeant, sed nebulas imperitis offundunt, cum ipsi uiui sorbeantur, id est scientes et agnoscentes intereant. uiderunt horrere homines et grauiter detestari, quod etiam se ipsi in multa schismata diuiserunt et maxime in Africae capite et notissima ciuitate Karthagine. conati sunt resarcire dedecus pannorum suorum; putantes quod possent Maximianistas auferre magno conatu per Optatum Gildonianum fortiter institerunt, multa illis mala et persecutiones saeuissimas intulerunt, receperunt inde aliquos, putantes quod possent omnes eodem terrore conuerti, his autem quos receperunt noluerunt facere iniuriam, ut ab eis in schismate baptizatos denuo baptizarent uel potius ab his ipsis rebaptizari eos facerent intus a quibus baptizati erant foris, adque hoc modo suae nefariae consuetudini praescripserunt. sentiunt quam scelerate iam faciant recepto baptismo Maximianistarum uiolare baptismum orbis terrarum, sed timent rebaptizatos suos, ne forte non eis parcant, si ipsi pepercerint ceteris, ne de illis exigant animas suas, si animas aliorum trucidare cessauerint.
- 2.17.1
Quid de receptis Maximianistis respondeant non inueniunt. si dixerint: (innocentes recepimus,\' respondetur eis: \'ergo innocentes damnaueratis.\' si dixerint: \'nesciebamus,\' \'ergo temere iudicastis — sic etiam de traditoribus sententiam temerariam protulistis — falsumque dixistis: plenarii concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite\'; neque enim ore ueridico innocentes damnari potuerunt. si dixerint: \'non eos damnauimus\', recitatur concilium, recitantur nomina et episcoporum et ciuitatum. si dixerint: \'non est ipsum concilium nostrum\', recitantur gesta proconsularia, ubi non semel idem concilium allegauerunt, ut eosdem Maximianistas de basilicis excluderent et iudiciorum strepitu adque auxiliorum impetu proturbarent. si dixerint Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum, quos postea receperunt, cum Maximiano non fuisse, recitantur gesta quibus eos de basilicis excludendos ex concilio suo, quod aduersus Maximianistas fecerunt, de iudiciis publicis postularunt. si dixerint: \'pro pace suscepti sunt,\' respondetur: \'cur ergo ueram et plenam non agnoscitis pacem? quis uos inpulit, quis coegit pro pace Donati schismaticum recipere damnatum et contra pacem Christi orbem damnare inauditum?\' urget eos utique ueritas, uident se non habere quid respondeant et putant se non habere quid faciant. quid loquantur non inueniunt, tacere non permittuntur: malunt peruersis uocibus ueritati reluctari quam confessis erroribus paci restitui.
- 2.18.1
Quis autem non intellegat quid in corde suo possint dicere? \'quid ergo facimus\', inquiunt, \'de his quos iam rebaptizauimus?\' respondetur: \'redite cum eis ad ecclesiam, medicamento pacis offerte curandos quos uulnerastis, uitae caritatis offerte suscitandos quos occidistis. multum ualet ad propitiandum deum fraterna concordia. si duobus ex uobis, ait dominus, conuenerit in terra, quidquid petieritis fiet uobis. si duobus hominibus, quanto magis duobus populis! simul nos domino prosternamus, participamini nobiscum unitatem. participemur uobiscum dolorem et caritas cooperiat multitudinem peccatorum. ab ipso beato Cypriano consilium quaerite, adtendite quantum de unitatis bono praesumpserit. unde se non dirrupit a diuersa sentientibus, et cum arbitraretur eos qui extra ecclesiae communionem baptizarentur baptismum non habere, credidit tamen eos in ecclesiam simpliciter admissos propter ipsius unitatis uinculum posse ad ueniam pertinere. sic enim soluit quaestionem quam sibi ipse proposuit, ad Iubaianum ita scribens: sed dicit aliquis: quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissi sunt? potens est dominus misericordia sua indulgentiam dare et eos qui ad ecclesiam simpliciter admissi in ecclesia dormierunt ab ecclesiae suae muneribus non separare.\'
- 2.19.1
Quid sit autem pernieiosius, utrum omnino non baptizari an rebaptizari, iudicare difficile est. uideo quidem quid amplius homines detestentur adque horreant, uerumtamen recurrens ad illam stateram dominicam, ubi non ex humano sensu sed ex auctoritate diuina rerum momenta penduntur, inuenio de utraque re domini sententiam. nam et Petro dixit: qui lotus est non habet necessitatem iterum lauandi et Nicodemo: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum. quid habeat secretior diiudicatio dei, hominibus quales nos sumus difficile est fortasse cognoscere. quantum tamen ad ipsa uerba adtinet, cuilibet homini manifestum est quantum distet inter \'non habet necessitatem lauandi et \'non intrabit in regnum caelorum\'. ipsa denique ecclesia sic traditum tenet, ut hominem sine baptismo ad altare prorsus non possit admittere; rebaptizatum autem cum post paenitentiam liceat admitti, quid aliud ostenditur nisi eum baptismo non carere? si ergo Cyprianus, quos esse sine baptismo arbitrabatur, tamen propter unitatis uinculum ad ueniam pertinere praesumebat, potens est dominus per ipsum uinculum unitatis et pacis etiam rebaptizatis placari et eis, a quibus rebaptizati sunt, ex ipsa pacis conpensatione mitescere et omnia quae in errore commiserant delicta donare, offerentibus sacrificium caritatis quae cooperit multitudinem peccatorum, ut non adtendat quam multi eorum discessu uulnerati sint, sed quam plures eorum reditu liberati. in quo enim uinculo pacis credidit Cyprianus posse per misericordiam dei ab ecclesiae muneribus non separari eos, quos in ecclesiam sine baptismo existimabat admissos, in eodem uinculo pacis credimus per eandem misericordiam dei mereri ueniam posse rebaptizatos.
- 2.20.1
Ecclesia quippe catholica temporibus beati Cypriani et ante ipsum praeterito tempore aut rebaptizatos aut baptismum non habentes unitatis gremio continebat: aut illi aut illi salutem non nisi unitatis ipsius merito consecuti sunt. si enim non habebant baptismum qui ab haereticis ueniebant, sicut asserit Cyprianus, non recte admittebantur; et tamen eisdem ipse indulgentiam de domini misericordia propter unitatem ecclesiae non desperauit. ita ergo, si habebant baptismum, non recte rebaptizabantur. quid itaque illos nisi eadem unitatis caritas adiuuabat, ut, quod in sacramento tractando latebat humanam infirmitatem, diuina misericordia non reputaret amantibus pacem? cur ergo, cum uestros rebaptizatos timetis, et illis et uobis salutis aditus inuidetis? fuit aliquando de baptismo dubitatio: qui diuersa senserunt in unitate manserunt. ea dubitatio procedente tempore perspecta ueritate sublata est: quaestio, quae nondum finita Cyprianum non deterruit ut recederet, uos finita ut redeatis inuitat. uenite ad catholicam concordantem, quam Cyprianus non deseruit fluctuantem. aut si uobis exemplum Cypriani iam displicet, qui communicauit eis, qui cum baptismate haereticorum recipiebantur, aperte dicens: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes, quo itis, miseri, quid agitis? et uos ipsos fugite, quia inde processistis ubi ille permansit. si uero ei propter abundantiam caritatis et amorem fraternitatis et uinculum pacis nec sua peccata nec aliena obesse potuerunt, huc redite, ubi et nobis et uobis multo minus oberunt quae uestri finxerunt.
- 3.1.1
Arbitror iam manifestum esse omnibus posse auctoritatem beati Cypriani ad retinendum uinculum pacis nulloque modo uiolandam unitatis ecclesiae saluberrimam caritatem magis pro nobis quam pro Donatistis esse proponendam. si enim Cypriani exemplo uti uoluerint ad rebaptizandos catholicos, quia ille censuit in catholica baptizandos haereticos, nos potius exemplo eius utimur, quo apertissime statuit a catholica communione id est a christianis toto terrarum orbe diffusis etiam malis et sacrilegis admissis nullo modo per separationem communionis esse recedendum, quandoquidem nec eos qui, ut eidem uidebatur, non baptizatos sacrilegos in communionem catholicam recipiebant, a iure communionis uoluit amouere dicens: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes.
- 3.2.1
Uideo tamen quid adhuc a me possit inquiri, uidelicet ut respondeam uerisimilibus illis rationibus, quibus uel ante Agrippinus uel ipse Cyprianus uel illi, qui eis in Africa consenserunt, uel si forte aliqui ex transmarinis terris longeque discretis nullo quidem siue plenario siue saltem regionali concilio, sed epistulari conloquio commoti sunt, ut hoc esse faciendum putarent, quod et consuetudo ecclesiae pristina non habebat et postea catholicus orbis terrarum robustissima firmitate consensionis exclusit, ut, quod per disputationes eiusmodi in aliquorum mentes inrepere coeperat, de salute ueniens unitatis \'potentior ueritas et uniuersalis medicina sanaret. hunc itaque sermonem uideant quam securus adgrediar. si adsequi et ostendere non potuero, quomodo refellantur ea, quae de concilio Cypriani uel epistulis eius adfirmant, Christi baptismum per haereticos dari non posse, in ea ecclesia manebo securus, in cuius communione cum eis qui sibi non consenserant mansit ipse Cyprianus.
- 3.3.1
Quodsi dicunt. propterea tunc illam catholicam ecclesiam fuisse, quia erant ibi pauci uel, si hoc putant, etiam multi, qui baptismum datum aput haereticos inprobabant et baptizabant eos qui inde ueniebant, quid ergo? ante Agrippinum, a quo ista coepit quasi noua ratio aduersus consuetudinem dimicans, numquid non erat ecclesia? quid denique? post Agrippinum, quando, nisi ad pristinam consuetudinem reditum esset, alterum moliri concilium non esset necesse Cypriano, numquid non erat ecclesia, quia talis per omnia consuetudo tenebatur, ut baptismus Christi non nisi Christi baptismus haberetur, etiamsi aput haereticos uel schismaticos datus fuisse probaretur? quodsi erat etiam tunc ecclesia et hereditas Christi non interrupta perierat, sed per omnes gentes augmenta capiens permanebat, tutissima ratio est in eadem consuetudine permanere, quae tunc bonos et malos una conplexione portabat. si autem non erat tunc ecclesia, quia sacrilegi haeretici sine baptismo recipiebantur et hoc uniuersali consuetudine tenebatur, unde Donatus apparuit, de qua terra germinauit, de quo mari emersit, de quo caelo cecidit? nos itaque, ut dicere coeperam, in eius ecclesiae communione securi sumus, per cuius uniuersitatem nunc id agitur, quod et ante Agrippinum et inter Agrippinum et Cyprianum per eius uniuersitatem similiter agebatur, et cuius uniuersitatem neque Agrippinus deseruit neque Cyprianus neque illi qui eis consenserant, quamuis aliter quam ceteri saperent, sed cum eis ipsis a quibus diuersa senserunt in eadem unitatis communione manserunt. ipsi autem considerent ubi sint, qui neque unde propagati sint possunt dicere, si iam tunc ecclesiam recepti sine baptismo haeretici et schismatici communionis contagione perdiderant, neque ipsi Cypriano consentiunt. ille enim cum receptoribus haereticorum et schismaticorum ac per hoc cum etiam ipsis receptis manere se in communione professus est, isti autem propter nomen traditorum,. quos in Africa infamauerunt et in transmarino iudicio non conuicerunt, se ab orbis terrarum communione separarunt, cum etiam si uera crimina obicerent multo sunt maiora scelera haeresum et schismatum. unde sine baptismo sicut sensit ipse uenientes et in catholicam communionem non per baptismum recepti non potuerunt maculare Cyprianum. neque in eo ipso, in quo se dicunt imitari Cyprianum, inueniunt quid respondeant de - recepto baptismo Maximianistarum cum eis, quos ex eo numero, quos concilio suo plenario damnatos etiam terrenarum potestatum iudicio persecuti (sunt), in suam communionem in eodem ipso episcopatu in quo damnauerant reuocauerunt. quapropter si temporibus Cypriani perdidit ecclesiam malorum communio, non habent isti suae communionis originem. si autem non perdidit, non habent suae praecisionis aliquam defensionem, insuper nec exemplum Cypriani sectantes, quia unitatis uinculum dirruperunt, nec ipsum concilium, quia Maximianistarum baptismum receperunt.
- 3.4.1
Nunc ergo nos manentes in exemplo Cypriani consideremus etiam concilium Cypriani. quid ait Cyprianus? Audistis, inquit, collegae dilectissimi, quid mihi lubaianus coepi. scopus noster scripserit consulens mediocritatem nostram de inlicito et profano haereticorum baptismo quidque ego ei rescripserim, censens scilicet quod semel adque iterum et saepe censuimus haereticos ad ecclesiam uenientes ecclesiae baptismo baptizari et sanctificari oportere. item lectae sunt uobis et aliae Iubaiani litterae quibus pro sua sincera et religiosa dcuotione ad epistulam nostram rescribens non tantum consensit, sed et instructum se esse gratias egit. his uerbis beati Cypriani accepimus eum a Iubaiano esse consultum et quod responderit consulenti et quod ille instructum se esse gratias egit. numquid iam pertinaces existimari debemus, si considerare uoluerimus eandem ipsam epistulam qua hoc Iubaiano persuasum est? donec enim persuadeatur et nobis, si hoc persuaderi ueris rationibus potest, securos nos de iure catholicae communionis facit ipse Cyprianus.
- 3.5.1
Sequitur enim et dicit: superest ut de hac ipsa re singuli quid sentiamus proferamus, neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. non solum ergo mihi saluo iure communionis adhuc uerum quaerere sed etiam diuersum sentire concedit. neque enim quisquam nostrum, inquit, episcopum se episcoporum constituit aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit. quid mansuetius, quid humilius? nulla nos certe deterret auctoritas a quaerendo quid uerum sit. quando habeat, inquit, omnis episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium tamque iudicari ab alio non possit quam nec ipse potest alterum iudicare, opinor utique in his quaestionibus quae nondum eliquatissima perspectione discussae sunt. nouerat enim, quantam sacramenti profunditatem tunc omnis ecclesia uaria disputatione uersabat, liberumque faciebat quaerendi arbitrium, ut examinata ueritas panderetur. neque enim mentiebatur et simpliciores collegas suos in uerbo capere cogitabat, ut, cum se diuersum sentire prodidissent, tunc contra quam promiserat excommunicandos esse censeret. absit ab anima tam sancta ista scelerata perfidia. qui hoc de tali uiro quasi cum eius laude sentiunt, nihil aliud quam se ipsos tales esse profitentur. ego Cyprianum, catholicum episcopum, catholicum martyrem et quanto magis magnus erat tanto se in omnibus humilantem, ut coram deo inueniret gratiam, nullo prorsus modo crediderim in sancto praesertim concilio collegarum aliud ore protulisse quam corde gestabat, praesertim cum addat et dicat: sed expectemus uniuersi iudicium domini nostri Iesu Christi qui unus et solus habet potestatem et praeponendi nos in ecclesiae suae gubernatione et de actu nostro iudicandi. sub tanti ergo commemoratione iudicii uerum expectans audire a collegis prior eis mentiendi praeberet exemplum? auerterit deus hanc dementiam a quolibet christiano, quanto magis a Cypriano! habemus ergo quaerendi liberum arbitrium ipsius Cypriani nobis mitissimo et ueracissimo sermone concessum.
- 3.6.1
Iam quidem incipiunt eius collegae proprias proferre sententias, sed ad Iubaianum datas litteras audierunt; recitatae sunt enim, sicut in exordio commemoratum est. et nobis ergo recitentur, ut nos. quoque inde, quid sentiri oporteat, quantum dominus adiuuat indagemus. dicit forsitan quispiam: quid ergo? tu modo discis quid ad Iubaianum scripserit Cyprianus?\' iam legi, fateor, et profecto issem in eandem sententiam, nisi me ad diligentiorem considerationem reuocaret tanta auctoritas aliorum, quos uel pares gratia doctrinae uel etiam fortasse doctiores per tot gentes Latinas Graecas barbaras et ipsam Hebraeam ecclesia toto orbe diffusa parere potuit, quae ipsum quoque pepererat, qui mihi nullo modo uideri potuerunt frustra noluisse istam tenere sententiam, non quia fieri non potuit ut in obscurissima quaestione uerius pluribus unus pauciue sentirent, sed quia non facile pro uno uel paucis aduersus innumerabiles eiusdem religionis et unitatis uiros et magno ingenio et uberi doctrina praeditos nisi pertractatis pro uiribus adque perspectis rebus ferenda sententia est. itaque sollicitius inquirenti quanta mihi etiam ipsius Cypriani litterae suggesserint pro hac sententia quam nunc ecclesia catholica tenet, ut Christi baptismus non ex merito eorum per quos datur, sed ex ipsius de quo dictum est: hic est qui baptizat agnoscendus et adprobandus sit, in progressu sermonis nostri res ipsa indicabit. arbitremur itaque iam illam epistulam quae ad lubaianum ab eodem data est recitatam nobis, sicut in concilio recitata est. legat eam primo qui lecturus est haec quae dicturus sum, ne quid forte necessarium me subtraxisse arbitretur. nimis enim longum est nec ad explicationem susceptae rei pertinet, ut omnia uerba huius epistulae nunc commemorentur a nobis.
- 3.7.1
Si quis autem quaerit, quid interim teneam dum ista pertracto, respondeo primum mihi Cypriani litteras suggessisse quod teneam, donec perspiciam quale sit quod coepit postea disputari. ait quippe ipse Cyprianus: sed dicit aliquis: quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi uenientes ad ecclesiam sine baptismo admissi sunt? utrum isti reuera sine baptismo fuerint an ideo sint admissi, quia illi qui admittebant eos habere baptismum intellegebant, mox considerabimus. uerumtamen quae soleret esse ecclesiae consuetudo, satis idem Cyprianus ostendit, qui ait in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissos.
- 3.8.1
Dicit etiam in ipso concilio Castus Siccensis: Qui contempta ueritate praesumit consuetudinem sequi, aut circa fratres inuidus est et malignus quibus ueritas reuelatur aut circa deum ingratus est cuius inspiratione ecclesia eius instruitur . utrum ueritas reuelata sit, mox quaeremus; tamen aliam fuisse ecclesiae consuetudinem etiam iste confessus est.
- 3.9.1
Dicit et Libosus Uagensis: In euangelio dominus ego sum, inquit, ueritas. non dixit: ego sum consuetudo. itaque ueritate manifestata cedat consuetudo ueritati. plane quis dubitet ueritati manifestatae debere consuetudinem cedere? sed de manifestata ueritate uidebimus; nunc tamen et iste aliam fuisse consuetudinem manifestat.
- 3.10.1
Item Zosimus a Tarassa dixit: Reuelatione facta ueritatis cedat error ueritati, quia et Petrus qui prius circumcidebat cessit Paulo ueritatem praedicanti. noluit quidem iste dicere consuetudinem, sed errorem; uerumtamen cum dicit: quia et Petrus qui prius circumcidebat cessit Paulo ueritatem praedicanti, satis indicat quod aliud etiam de baptismo fieri solebat. simul et ammonet nos non fuisse inpossibile, ut de baptismo Cyprianus aliquid aliter saperet quam ueritas postulabat, quae ab ecclesia et ante illum et post illum retenta est, si potuit aliquid etiam Petrus aliter sapere quod ueritas non habebat, quam Paulo apostolo doctore didicimus.
- 3.11.1
Item Felix a Buslacceni dixit: In haereticis sine ecclesiae baptismo admittendis nemo consuetudinem rationi et , ueritati praeponat, quia consuetudinem ratio et ueritas semper excludit. si ratio, si ueritas, optime. sed hoc mox uidebimus; interim aliam fuisse consuetudinem etiam uerbis huius apparet.
- 3.12.1
Item Honoratus a Tucca dixit: Cum Christus ueritas sit, magis ueritatem quam consuetudinem sequi debemus . his omnibus sententiis declaratur non extra ecclesiae communionem nos esse constitutos, donec ueritas quam dicunt huic consuetudini esse praeponendam liquide luxerit. si autem ueritas id aperuerit esse retinendum quod illa consuetudo praescripserat, manifestum erit nec illam frustra fuisse institutam , adque roboratam et uigilantius etiam post istas disputationes tanti sacramenti saluberrimam obseruationem in ecclesia catholica non potuisse mutari, sed conciliorum etiam maiore robore confirmatam religiosissime custodiri.
- 3.13.1
Scribit ergo ad Iubaianum Cyprianus de haereticorum baptismo, qui uidentur ei foris positi et extra ecclesiam constituti uindicare sibi rem nec iuris sui nec potestatis: quod nos, inquit, nec ratum possumus nec legitimum putare, quando hoc aput eos esse constet inlicitum. nec nos abnuimus, cum qui aput haereticos uel in aliquo schismate extra communionem ecclesiae baptizatur, non ei prodesse in quantum haereticorum et schismaticorum peruersitati consentit, nec illos qui baptizant, quamuis ipsum et uerum dent baptismi sacramentum, recte tamen facere extra ecclesiam colligere et contra ecclesiam sentire. sed aliud est non habere aliquid, aliud non iure habere uel inlicite usurpare. non itaque ideo non sunt sacramenta Christi et ecclesiae, quia eis inlicite utuntur non haeretici solum sed etiam omnes iniqui et impii. sed tamen illi corrigendi aut puniendi, illa uero agnoscenda et ueneranda sunt.
- 3.14.1
Dicit sane de hac re non unum, sed duo uel amplius facta esse concilia, sed tamen Africana. nam et in quodam septuaginta et unum episcopos fuisse commemorat, quorum omnium auctoritati uniuersae ecclesiae cum longe pluribus episcopis toto orbe diffusae auctoritatem non dubitamus cum ipsius Cypriani pace praeponere, cuius uniuersae ecclesiae ineuulsibile membrum se esse gaudebat.
- 3.15.1
Non est autem aqua profana et adultera super quam dei nomen inuocatur, etiamsi a profanis et adulteris inuocetur, quia nec ipsa creatura nec ipsum nomen adulterum est. baptismus uero Christi uerbis euangelicis consecratus et per adulteros et in adulteris sanctus est, quamuis illi sint inpudici et inmundi, quia ipsa eius sanctitas pollui non potest et sacramento suo diuina uirtus adsistit siue ad salutem bene utentium siue ad perniciem male utentium. an uero solis uel etiam lucernae lux, cum per caenosa diffunditur, nihil inde sordium contrahit, et baptismus Christi potest cuiusquam sceleribus inquinari? si enim ad ipsas res uisibiles quibus sacramenta tractantur animum conferamus, quis nesciat eas esse corruptibiles? si autem ad id quod per illas agitur, quis non uideat non posse corrumpi, quamuis homines per quos agitur pro suis moribus uel praemia percipiant uel poenas luant?
- 3.16.1
Recte autem non mouit Cyprianum, quod scripsit Iubaianus Nouatianenses rebaptizare eos qui ad se ex catholica uenirent. neque enim quidquid haeretici peruerse fuerint imitati propterea faciendum a catholicis non est, quia illi simi- Uter faciunt; sed aliud est cur haeretici rebaptizare non debeant, aliud cur catholica. haeretici enim nec si in catholica faciendum esset facere deberent, quia hoc in catholicis non esse dicunt, quod ipsi cum ibi essent acceperunt et cum discederent abstulerunt. catholica uero propterea non debet iterare baptismum qui aput haereticos datus est, ne iudicare uideatur ipsorum esse quod Christi est aut eos non habere, quod intus cum acciperent amittere utique foras exeundo non possent. hoc enim etiam ipse Cyprianus cum ceteris statuit, ut, si ab haeresibus redirent ad ecclesiam quicumque in ea fuerant baptizati, non iam per baptismum sed per paenitentiam reciperentur. unde constat eos non posse amittere recedentes quod non recipiunt remeantes. non autem, sicut haeresis ipsorum est, sicut error ipsorum est, sicut sacrilegium dissensionis ipsorum est, sic etiam baptismus qui Christi est dici debet ipsorum. itaque cum illa ipsorum mala quando redeunt corriguntur, in eo quod ipsorum non est ille agnoscendus est cuius est.
- 3.17.1
Ideo autem non se nouam aut repentinam rem statuisse beatus Cyprianus ostendit, quia sub Agrippino fieri iam coeperat. anni sunt, inquit, multi et longa aetas ex quo sub Agrippino bonae memoriae uiro conuenientes episcopi plurimi hoc statuerunt. proinde ab ipso Agrippino res noua facta est. quomodo autem dicat: adque exinde in hodiernum tot milia haereticorum in prouinciis nostris ad ecclesiam conuersi non aspernati sunt neque cunctati. immo et rationabiliter et libenter amplexi sunt, ut lauacri uitalis et salutaris baptismi gratiam consequerentur, non uideo, nisi forte hoc dicat \'exinde in hodiernum\', quia nulla de illis, ex quo in ecclesia per Agrippini concilium baptizati sunt, quaestio alicuius excommunicationis exorta est. ceterum si permanebat ab Agrippino usque ad Cyprianum consuetudo baptizandi ab haereticis uenientes, ut quid facta sunt a Cypriano de hac re concilia? ut quid eidem Iubaiano dicit non se rem nouam facere aut repentinam, sed ab Agrippino institutam? cur enim Iubaianus de nouitate turbaretur, ut eum per auctoritatem Agrippini sanari oporteret, si ab Agrippino usque ad Cyprianum hoc tenebat ecclesia? cur denique tot eius collegae in concilio dixerunt rationem et ueritatem consuetudini praeponendam ac non potius dixerunt eos, qui aliud facere uellent, et contra ueritatem et contra consuetudinem facere?
- 3.18.1
De remissione autem peccatorum, utrum per baptismum aput haereticos fiat, quid mihi uideretur iam in alio uolumine scripsi; sed etiam hic breuiter commemoro. si fit illic remissio debitorum per baptismi sanctitatem, rursus debita redeunt per haeresis aut schismatis obstinationem, et ideo necessarium habent huiusmodi homines uenire ad catholicam pacem, ut haeretici et schismatici esse iam desinant et eorum quae in illos redierant peccatorum purgationem in unitatis uinculo caritate operante mereantur. si autem, quamuis aput haereticos uel schismaticos idem sit baptismus Christi, non tamen ibi operatur remissionem peccatorum propter eandem discordiae foeditatem et dissensionis iniquitatem, tunc incipit ualere idem baptismus ad dimittenda peccata, cum ad ecclesiae pacem uenerint, ut uere dimissa non retineantur neque ut ille baptismus quasi alienus aut alius inprobetur, ut alter tradatur, sed ut idem ipse, qui propter discordiam foris operabatur mortem, propter pacem intus operetur salutem. idem quippe odor erat de quo dicit apostolus: Christi bonus odor sumus in omni loco, et tamen: et in his qui salui fiunt, inquit, et in his qui pereunt aliis quidem odor uitae in uitam, aliis autem odor mortis in mortem. quod etsi de alia re dixit, ad hoc ego posui, ut intellegatur aliquod bonum non solum uitam posse operari bene utentibus, sed etiam mortem male utentibus.
- 3.19.1
Nec interest, cum de sacramenti integritate et sanctitate tractatur, quid credat et quali fide imbutus sit ille qui accipit sacramentum. interest quidem plurimum ad salutis uiam, sed ad sacramenti quaestionem nihil interest. fieri enim potest ut homo integrum habeat sacramentum et peruersam fidem, sicut fieri potest ut integra teneat uerba symboli et tamen non recte credat siue de ipsa trinitate siue de resurrectione uel aliquid aliud. neque enim parua res est in ipsa intus catholica tenere integram fidem, ita ut omnino non de aliqua creatura, sed de ipso deo nihil aliter credat quam ueritas habet. numquidnam ergo, si in ipsa catholica baptizatus postea legendo audiendo et pacifice disserendo ipso domino reuelante cognouerit aliter se antea credidisse quam debuit, denuo baptizandus est? quis autem carnalis et animalis homo non per phantasmata sui cordis euagetur et constituat sibi deum, qualis ei pro suo carnali sensu placuerit, adque ita credat tantum longe aliter quam deus est, quantum a ueritate uanitas differt? uerissimam quippe sententiam dixit apostolus plenus lumine ueritatis: animalis, inquit, homo non percipit quae sunt spiritus dei. et tamen de his hoc dicebat, quos iam fuisse baptizatos ipse manifestat. eis enim dicit: numquid Paulus crucifixus est pro uobis aut in nomine Pauli baptizati estis? habebant ergo isti baptismi sacramentum, et tamen carnaliter sapiendo quid poterant de deo credere nisi secundum sensum carnis suae, ubi animalis homo non percipit quae sunt spiritus dei? talibus dicit: non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. quasi paruulis in Christo lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis. sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales. tales etiam circumferuntur omni uento doctrinae de quibus dicit: ut ultra non simus paruuli, iactati et circumlati omni uento doctrinae. numquid ergo isti, si profecerint usque ad spiritalem hominis interioris aetatem et intellegentiae sinceritate cognouerint, quam longe aliter per fallaciam suorum phantasmatum de deo crediderint quam ueritas postulabat, iterum baptizandi sunt? sic etiam fieri potest, ut in alicuius haeretici librum catechumenus catholicus incidat et a ueritate nesciens discernere errorem credat aliquid contra catholicam fidem, cui tamen errori uerba symboli non repugnant; sub eisdem quippe uerbis innumerabiles haereticorum errores exorti sunt. putans ergo iste catholici alicuius magni adque docti esse illum librum, si talia credens in catholica baptizetur et posteriore diligentia cognoscat, quemadmodum credere debeat, adque arrepta fide catholica illud ex animo respuat, numquid, si hoc confessus fuerit, denuo baptizandus est? aut si, antequam discat et confiteatur, hoc sentire inueniatur et quid abicere debeat quidue credere doceatur manifestumque fiat in ea falsitate fidei baptizatum fuisse, numquid denuo baptizandus est? quid ita? quia illa sanctitas sacramenti uerbis euangelicis consecrata super eum integra permanebat, sicut eam traditam acceperat, quamuis ipse in carnalis mentis uanitate constitutus aliud cum baptizaretur crederet quam credere debuisset quapropter manifestum est fieri posse, ut fide non integra integrum in quoquam maneat baptismi sacramentum. et ideo illa, quae de diuersorum haereticorum uarietate dicuntur, ad istam quaestionem non pertinent. illud enim in quoque corrigendum est, quod ille per quem corrigitur prauum esse perspexerit, illud sanandum est quod aegrotat, illud dandum est quod non habetur et maxime caritas pacis, sine qua cetera prodesse non possunt. sed tamen cum adsunt non quasi desint tradenda sunt, sed ut fructuose et non perniciose habeantur, per ipsum uinculum pacis et eminentiam caritatis agendum est.
- 3.20.1
Quamobrem si euangelicis uerbis in nomine patris et filii et spiritus sancti Marcion baptismum consecrabat, integrum erat sacramentum, quamuis eius fides sub eisdem uerbis aliud opinantis, quam catholica ueritas docet, non esset integra, sed fabulosis falsitatibus inquinata. nam sub isdem uerbis,, id est in nomine patris et filii et spiritus sancti, non solum Marcion aut Ualentinus aut Arrius aut Eunomius, sed ipsi carnales paruuli ecclesiae, quibus dicebat apostolus: non potui loqui uobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, si possent diligenter singuli interrogari, tot diuersitates opinionum fortassis quot homines numerarentur. animalis enim homo non percipit quae sunt spiritus dei. numquid tamen ideo non integrum sacramentum accipiunt aut numquid ideo., si profecerint et opinionum carnalium uanitatem emendauerint, denuo quod acceperant repetendum est? accipit quisque secundum fidem suam, sed quantum capit gubernante illa misericordia dei, de qua praesumens idem apostolus dicit: si quid aliter sapitis, id quoque uobis deus reuelabit. laquei tamen haereticorum et schismaticorum propterea carnalibus nimium perniciosi sunt, quia ipse prouectus eorum intercluditur confirmata sententia uanitatis aduersus catholicam ueritatem et confirmata animositate dissensionis aduersus catholicam pacem. sacramenta tamen, si eadem sunt, ubique sunt integra, etiamsi praue intelleguntur et discordiose tractantur, sicut scriptura ipsius euangelii, si eadem ipsa est, ubique integra est, etiamsi innumerabili falsarum opinionum uarietate adseratur. nam quod ait Hieremias: ut quid qui contristant me praeualent? plaga mea solida est: unde sanabor? dum fit, facta est mihi sicut aqua mendax non habens fidem, si figurate adque allegorica locutione prophetiae nusquam poneretur aqua nisi quae baptismum significaret, laboraremus quaerere, quid sibi uelint haec uerba Hieremiae. nunc autem, cum apertissime in Apocalypsi exponantur aquae pro populis positae, cur non intellegam aquam mendacem et sine fide populum mendacem ac perfidum nescio.
- 3.21.1
Spiritus autem sanctus quod in sola catholica per manus inpositionem dari dicitur, nimirum hoc intellegi maiores nostri uoluerunt quod apostolus ait: quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. ipsa est enim caritas, quam non habent qui ab ecclesiae catholicae communione praecisi sunt, ac per hoc, etiamsi linguis hominum et angelorum loquantur, si sciant omnia sacramenta et omnem scientiam et si habeant omnem prophetiam et omnem fidem ita ut montes transferant et distribuant omnia sua pauperibus et tradant corpus suum ut ardeant, nihil eis prodest. non autem habet dei caritatem, qui ecclesiae non diligit unitatem, ac per hoc recte intellegitur dici non accipi nisi in catholica spiritus sanctus. neque enim temporalibus et sensibilibus miraculis adtestantibus per manus inpositionem modo datur spiritus sanctus, sicut antea dabatur ad commendationem rudis fidei et ecclesiae primordia dilatanda. quis enim nunc hoc expectat, ut hi, quibus manus ad accipiendum sanctum spiritum inponitur, repente incipiant linguis loqui? sed inuisibiliter et latenter . intellegitur propter uinculum pacis eorum cordibus diuina caritas inspirari, ut possint dicere: quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. multae autem sunt operationes spiritus sancti, quas idem apostolus cum quodam loco quantum sufficere arbitratus est commemorasset, ita conclusit: omnia autem haec operatur unus adque idem spiritus, diuidens propria unicuique prout uult. cum ergo aliud sit sacramentum, quod habere etiam Simon magus potuit, aliud operatio spiritus, quae in malis etiam hominibus fieri solet, sicut Saul habuit prophetiam, aliud operatio eiusdem spiritus, quam nisi boni habere non possunt, sicut est finis praecepti caritas de corde puro et conscientia bona et -fide non ficta, quodlibet haeretici et schismatici accipiant, caritas quae cooperit multitudinem peccatorum proprium donum est catholicae unitatis et pacis nec eius in omnibus, quia nec omnes sunt eius, sicut suo loco uidebimus. praeter ipsam tamen esse illa caritas non potest, sine qua cetera, etiamsi agnosci et adprobari possunt, prodesse tamen et liberare non possunt. manus autem inpositio non sicut baptismus repeti non potest. quid est enim aliud nisi oratio super hominem?
- 3.22.1
Nam quod in typo unitatis Petro dominus dedit potestatem, ut id solueretur in terris quod ille soluisset, manifestum est quod illa unitas etiam una columba perfecta sit dicta. numquid ergo ad eandem columbam pertinent omnes auari, de quibus in eadem catholica grauiter idem Cyprianus ingemuit? nam, ut opinor, raptores non columbae, sed accipitres dici possunt. quomodo ergo baptizabant, qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant et usuris multiplicantibus faenus augebant, si sola illa columba, id est illa unitas quae nisi in bonis intellegi non potest, simplex et casta et perfecta baptizat? an forte per orationes sanctorum spiritalium, qui sunt in ecclesia, tamquam per columbae creberrimum gemitum magnum geritur sacramentum et occulta dispensatio misericordiae dei, ut eorum etiam peccata soluantur, qui non per columbam, sed per accipitrem baptizantur, si ad illud sacramentum cum pace catholicae unitatis accedunt? quod si ita est, cur non ergo per eorum orationes, cum quisque ab haeresi aut schismate ad pacem catholicam uenit, eius peccata soluuntur? sacramenti autem integritas ubique cognoscitur, sed ad peccatorum illam inreuocabilem remissionem extra unitatem ecclesiae non ualebit nec in haeresi aut schismate constitutum sanctorum orationes, id est illius unicae columbae gemitus, poterunt adiuuare, sicut nec intus positum possunt, si aduersum se ipse per uitam pessimam teneat debita peccatorum, non solum si per accipitrem, sed etiam si per ipsius columbae pium ministerium baptizetur.
- 3.23.1
Sicut misit me, inquit, pater, et ego mitto uos. hoc cum dixisset, inspirauit et ait illis: accipite spiritum sanctum. si cuius remiseritis peccata remittentur illi, si cuius tenueritis tenebuntur illi. ergo si personam gerebant ecclesiae et sic eis hoc dictum est, tamquam ipsi ecclesiae diceretur, pax ecclesiae dimittit peccata et ab ecclesiae pace alienatio tenet peccata non secundum arbitrium hominum, sed secundum arbitrium dei et orationes sanctorum spiritalium, qui omnia iudicant, ipsi autem a nemine diiudicantur. petra enim tenet, petra dimittit; columba tenet, columba dimittit; unitas tenet, unitas dimittit. pax autem huius unitatis in solis bonis est uel iam spiritalibus uel ad spiritalia concordi oboedientia proficientibus; in malis autem non est, siue foris tumultuentur siue intus cum gemitu tolerentur et baptizent et baptizentur. sicut autem isti, qui intus cum gemitu tolerantur, quamuis ad eandem columbae unitatem et ad illam gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi non pertineant, tamen, si corrigantur et se pessimos ad baptismum accessisse fateantur, non rebaptizantur, sed incipiunt ad columbam pertinere, per cuius eis gemitus peccata soluuntur, a cuius pace alienatis tenebantur, sic et qui apertius foris sunt, si eadem sacramenta sumpserunt, cum correcti ad ecclesiae ueniunt unitatem, non iterato baptismo, sed eadem caritatis lege et unitatis uinculo liberantur. nam si non nisi in ecclesia praepositis et euangelica lege ac dominica ordinatione fundatis licet baptizare, numquid tales erant, qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant et usuris multiplicantibus faenus augebant? arbitror enim, quia illi dominica ordinatione fundati sint, quibus cum formam daret apostolus ait: non auarum, non turpilucrum. tales tamen ipsius Cypriani temporibus baptizabant, quos coepiscopos suos fuisse cum magno gemitu confitetur et cum magna tolerantiae mercede perpetitur. remissam tamen peccatorum non dabant, quae per orationes sanctorum, id est per columbae gemitus datur, quicumque baptizet, si ad eius pacem illi pertinent quibus datur. non enim raptoribus et faeneratoribus diceret dominus: si cui dimiseritis peccata dimittentur illi, si cui tenueritis tenebuntur. foris quidem nec ligari aliquid potest nec solui, ubi non sit qui aut ligare possit aut soluere, sed soluitur qui cum columba fecerit pacem et ligatur qui cum columba non habet pacem, siue aperte foris sit siue intus esse uideatur.-
- 3.24.1
Dathan uero et Abiron, qui sibi sacrificandi licentiam usurpare conati sunt contra unitatem populi dei, et filii Aaron, qui alienum ignem altari inposuerunt, nouimus quod inpune non fecerint. nec nos talia scelera dicimus inpunita remanere nisi se tales correxerint, si patientia dei ad paenitentiam adducens tempus corrigendi largitur.
- 3.25.1
Illi sane, qui propterea dicunt non esse iterandum baptismum, quia manus tantummodo inposita est eis quos Philippus diaconus baptizauerat, nihil ad rem pertinens dicunt, et absit ut, cum uerum quaerimus, talibus argumentis utamur. quapropter magis haereticis non cedimus, si, quod habent de Christi ecclesia, non esse dicamus ipsorum nec propter scelera desertorum imperatoris nostri signa nolimus agnoscere; magis, quia dominus deus noster deus zelans est, quidquid eius aput aliquem agnoscimus, nullo modo ei concedamus, ut suum proprium esse arbitretur. ipse certe deus zelans fornicanti a se feminae in figura praeuaricatricis plebis «xprobrat et dicit, quod ea quae ipsius essent dabat amatoribus suis et ab eis rursus accipiebat quae non illorum, sed ipsius erant. inter adulteram feminam et adulteros amatores dona sua tamen deus tamquam zelans iratus agnoscit. et nos haereticorum esse baptismum dicimus uerbis euangelicis consecratum, , commoti factis eorum etiam quae dei sunt eis tribuere uolumus, quasi ea contaminare potuerunt aut propterea sua facere quae dei sunt, quia ipsi dei esse noluerunt?.
- 3.26.1
Quae est illa mulier adultera, quam Osee propheta designat, quae dixit: ibo post amatores meos, qui mihi dant panes meos et aquam meam, uestes meas et linteamina mea et uniuersa quae mihi condecent? licet quidem hoc et de praeuaricatrice Iudaeorum gente intellegere. sed tamen quos alios imitantur pseudochistiani — hoc enim sunt omnes haeretici et schismatici — nisi pseudoisrahelitas? erant enim et ueri Israhelitae, sicut ipse dominus Nathanaheli perhibet testimonium dicens: ecce uere Israhelita, in quo dolus non est. qui sunt autem ueri christiani nisi de quibus idem dominus dicit: qui diligit me, mandata mea custodit? quid est autem custodire mandata eius nisi in dilectione persistere? unde etiam dicit: mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis, et iterum: in hoc scient omnes quia discipuli mei estis, si uos inuicem dilexeritis. quis autem dubitet non eis solis dictum, qui tunc per eius carnem uerba praesentis audiebant, sed et eis, qui nunc per euangelium sedentis in caelo uerba cognoscunt? ille enim uenit non legem soluere, sed implere. plenitudo autem legis caritas, qua multum uiguit Cyprianus, ut de baptismo aliud sentiens non tamen desereret unitatem et esset in uite dominica radicatum sarmentum fructuosum, quod etiam ferro passionis purgaret caelestis agricola, ut maiorem fructum daret. huius autem fraternae caritatis inimici, siue aperte foris sint siue intus esse uideantur, pseudochristiani sunt et antichristi. inuentis enim occasionibus foras exeunt, sicut scriptum est: occasiones quaerit qui uult discedere ab amicis. sed etiam si occasiones desint, cum intus uidentur, ab illa inuisibili caritatis conpage separati sunt. unde Iohannes dicit: ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. non ait, quod exeundo alieni facti sunt, sed quod alieni erant, propter hoc eos exisse declarauit. dicit et apostolus de quibusdam, qui circa ueritatem aberrauerant et fidem quorundam subuertebant, quorum sermo ut cancer serpiebat, quos cum euitandos esse diceret, in una tamen domo magna eos fuisse significat, sed tamquam uasa in contumeliam, credo quod nondum foras exierant. aut si iam exierant, quomodo eos dicit in eadem magna domo cum uasis honorabilibus, nisi forte propter ipsa sacramenta, quae separatis etiam haereticorum conuenticulis non mutata sunt, ad unam magnam domum dicit omnes, sed diuersis meritis pertinere, alios in honorem, alios in contumeliam? sic enim loquitur ad Timotheum scribens: profanas autem uerborum nouitates euita; multum enim proficient ad impietatem, et sermo eorum sicut cancer serpit. ex quibus est Hymenaeus et Filetus, qui circa ueritatem aberrauerunt, dicentes resurrectionem iam factam esse, et fidem quorundam subuertunt. firmum autem fundamentum dei stat, habens signaculum hoc: nouit dominus qui sunt eius, et recedat ab iniustitia omnis qui nominat nomen domini. in magna autem domo non tantum aurea uasa sunt uel argentea, sed et lignea et fictilia. et-alia quidem sunt in honorem, alia uero in contumeliam. si quis ergo emundauerit semet ipsum ab istiusmodi, erit uas in honorem sanctificatum, utile domino, ad omne opus bonum paratum. quid est autem mundare semet ipsum a talibus nisi quod paulo ante dixit: recedat ab iniustitia omnis qui nominat nomen domini? et ne quisquam putaret tamquam in una domo magna perire se posse cum talibus uigilantissime praedixit: nouit dominus qui sunt eius, eos uidelicet qui recedendo ab iniquitate se mundant a uasis factis in contumeliam, ne cum ipsis pereant quos in domo magna tolerare coguntur.
- 3.27.1
Mali ergo et facinerosi carnales animales diabolici a seductoribus suis sibi dari arbitrantur, quae non nisi munera dei sunt, siue sacramenta siue spiritales aliquas operationes circa praesentem salutem. non autem habent isti caritatem in deum, sed circa eos occupati sunt quorum superbia seducuntur, et conparantur fornicanti mulieri, quam propheta commemorat dicentem: ibo post amatores meos, qui mihi dant panes meos et aquam meam, uestes meas et linteamina mea et oleum meum et uniuersa quae mihi condecent. sic enim fiunt haereses et schismata, cum dicit plebs carnalis quae in caritate dei fundata non est: ibo post amatores meos, cum quibus utique siue per fidei corruptionem siue per elationem superbiae turpiter fornicatur. sed propter eos, qui passi difficultates et angustias et interclusiones in uanis ratiocinationibus eorum, a quibus seducuntur, conpunguntur timoribus et redeunt ad uiam pacis et quaerendum sinceriter deum, ideo sequitur et dicit: propterea ecce ego saepio sudibus uiam illius et aedificabo in uia ipsius spinas et tramitem suum non inueniet. etpersequetur amatores suos neceosadprehendet, et requiret eos nec inueniet illos et dicet: ibo et reuertar ad uirum meum pristinum, quia bene tunc mihi fuit quam nunc. deinde, ne putentur illa quae seductores habent integra et de ueritatis doctrina uenientia, per quae seducunt ad falsitates dogmatum et dissensionum suarum, ne illa ergo quae habent integra ipsorum putentur, addidit continuo: et haec non cognouit, quod ego ei dederim frumentum et uinum, et oleum et pecuniam multiplicaui illi. ipsa uero fecit aurea et argentea Bahal. dixerat enim superius: ibo post amatores meos, qui mihi dant panes meos et cetera, non utique intellegens haec dei esse, non hominum, quaecumque etiam seductores integra et legitima tenent. nec ea sibi etiam ipsi arrogarent et quasi propria uindicarent, nisi a plebibus seductis uicissim seducerentur, cum eis creditur et tales honores deferuntur, ut per eos habeant potestatem talia dicendi et sibi talia uindicandi, ut error eorum ueritas appelletur et scelus eorum iustitia putetur propter sacramenta et scripturas quas tenent ad speciem, non ad salutem. ideoque et per Ezechielem eidem fornicariae dicitur: et protulisti de uasis gloriae tuae de auro meo et de argento meo, ex quibus dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas et fornicata es in eis. et accepisti uestem meam uersicoloriam et cooperuisti idola tua, et oleum meum et incensum meum posuisti ante faciem idolorum tuorum, et panes meos quos dedi tibi. et similagine et melle et oleo cibaui te, et posuisti haec ante faciem idolorum tuorum in odorem bene olentem; et perfecisti haec. ad imagines enim phantasmatum suorum, cum quibus uolutari delectatur, carnalis anima conuertit omnia sacramenta et uerba sanctorum librorum. nec tamen, quia illae imagines falsae sunt et doctrinae sunt daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, propterea et illa sacramenta et diuina eloquia sic exhonoranda sunt, ut eorum illa esse deputentur, cum dominus dicat \'de auro meo et de argento meo et ueste mea uersicoloria et oleo meo et incenso et panibus meis\' et cetera. an, quia illi errantes eorum esse ista putant a quibus seducuntur, propterea non debemus agnoscere cuius sint, cum ipse dicat: et haec non cognouit, quod ego ei dederim frumentum et uinum, et oleum et pecuniam multiplicaui illi? non enim dixit eam non habuisse ista quia fornicaria erat, sed et habuisse dicitur et non sua nec amatorum suorum, sed dei cuius unius ista sunt. quamuis ergo habuerit fornicationem suam, illa tamen, quibus eandem fornicationem ornabat uel seducta uel seducens, non erant eius, sed dei. si haec de Iudaea gente figurabantur, ubi scribae et Pharisaei reiciebant mandatum dei, ut traditiones suas constituerent, ut cum plebe deum relinquente sic quodammodo fornicarentur, - nec tamen talis illius temporis in populo fornicatio quam dominus arguendo prodebat effecit, ut eorum essent sacramenta quae non erant eorum sed dei, qui loquens ad fornicariam dicit illa omnia sua esse, unde ipse dominus etiam quos mundauit a lepra ad eadem sacramenta misit, ut offerrent pro se sacrificium sacerdotibus, quia nondum eis successerat sacrIficium, quod ipse in ecclesia post uoluit celebrari pro illis omnibus, quia in illis omnibus ipse praenuntiabatur: quanto magis nos sacramenta noui testamenti aput quoslibet haereticos uel schismaticos inuenientes non debemus ipsis tribuere nec quasi non agnita reprobare, sed quamuis aput fornicariam mulierem dona uiri legitimi agnoscere et uerbo ueritatis illam fornicationem emendare, quae propria est inpudicae mulieris, non illa dona culpare, quae propria sunt domini miserantis!
- 3.28.1
Harum et talium rerum consideratione patres nostri non solum ante Cyprianum uel Agrippinum, sed etiam postea saluberrimam consuetudinem tenuerunt, ut, quidquid diuinum adque legitimum in aliqua haeresi uel schismate integrum repperirent, adprobarent potius quam negarent, quidquid autem alienum et erroris illius uel dissensionis proprium, ueraciter arguerent et sanarent. sed ea, quae ex illa epistula quae ad Iubaianum scripta est consideranda remanent, propter huius uoluminis modum ab alio quantum opinor exordio suscipienda adque tractanda sunt.
- 4.1.1
Ecclesia paradiso conparata indicat nobis posse quidem baptismum eius homines etiam foris accipere, sed salutem beatitudinis extra eam neminem uel percipere uel tenere. nam et flumina de fonte paradisi, sicut scriptura testatur, etiam foras largiter manauerunt. nominatim quippe commemorantur et per quas terras fluant et quia extra paradisum constitutae sunt omnibus notum est. nec tamen in Mesopotamia uel in Aegypto, quo illa flumina peruenerunt, est felicitas uitae quae in paradiso commemoratur. ita fit, ut, cum paradisi aqua sit extra paradisum, beatitudo tamen non sit nisi intra paradisum. sic ergo baptismus ecclesiae potest esse extra ecclesiam, munus autem beatae uitae non nisi intra ecclesiam repperitur, quae super petram etiam fundata est, quae ligandi et soluendi claues accepit. haec est una quae tenet et possidet omnem sponsi sui et domini potestatem, per quam coniugalem potestatem etiam de ancillis filios parere potest, qui si non superbiant, in sortem hereditatis uocantur, si autem superbiant, extra remanebunt.
- 4.2.1
Magis ergo, quia pro ecclesiae honore adque unitate pugnamus, non tribuamus haereticis quidquid aput eos eius agnoscimus, sed eos arguentes doceamus quod ex unitate habent non ualere ad salutem, nisi ad eandem uenerint unitatem. aqua enim ecclesiae fidelis et salutaris et sancta est bene utentibus, ea uero bene uti extra ecclesiam nemo potest. male utentibus autem et foris et intus ad supplicium geritur, non ad praemium suffragatur. et ideo baptismus corrumpi et adulterari non potest, etsi a corruptis et adulteris habeatur, sicut et ipsa ecclesia incorrupta et casta et pudica est, et ideo non ad eam pertinent auari raptores faeneratores, quos non tantum foris sed etiam intus esse multis litterarum suarum locis Cyprianus ipse testatur, et tamen non mutato corde baptizantur et baptizant.
- 4.3.1
Nam et hoc in quadam epistula sua dicit ad clericos de deprecando deo, transfigurans in se sicut sanctus Danihel peccata populi sui. nam inter multa mala quae commemorat etiam hoc ait: saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes, sicut de quibusdam dicit apostolus: confitentur enim deum se nosse, factis autem negant. hos ergo beatus Cyprianus in ipsa intus ecclesia uersari arguit, qui corde in melius non mutato baptizantur, quando utique saeculo uerbis, non factis renuntiant, cum dicat apostolus Petrus: sic et uos simili forma baptisma saluos facit, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in deum, quam utique non habebant de quibus dicitur: saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes. et tamen id agit increpans et arguens eos, ut aliquando ambulent in uia Christi et eius amici malint esse quam saeculi.
- 4.4.1
Cui si obtemperassent et recte iam uiuere non ut pseudochristiani, sed ut ueri christiani coepissent, numquid eos iuberet denuo baptizari? non utique, sed hoc eis praestaret uera conuersio, ut sacramentum, quod. non mutatis ualebat ad perniciem, mutatis ualere inciperet ad salutem, quia nec isti ecclesiae deuoti sunt, qui uidentur esse intus et contra Christum uiuunt, id est contra mandata Christi faciunt, nec omnino ad illam ecclesiam pertinere iudicandi sunt, quam sic ipse mundat lauacro aquae in uerbo, ut exhibeat sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi. quodsi in ista ecclesia non sunt, ad cuius membra non pertinent, non sunt in ecclesia de qua dicitur: una est columba mea, una est matri suae; ipsa est enim sine macula et ruga. aut asserat, qui potest, huius columbae membra esse qui saeculo uerbis, non factis renuntiant. interim, ad quod uidemus. unde dictum arbitror: qui sapit diem, domino sapit; deus enim iudicat omnem diem. secundum eius autem praescientiam, qui nouit quos praedestinauerit ante mundi constitutionem conformes imaginis filii sui, multi etiam, qui aperte foris sunt et haeretici appellantur, multis et bonis catholicis meliores sunt; quid enim sint hodie uidemus, quid cras futuri sint ignoramus. et deo quidem, aput quem sunt praesentia quae uentura sunt, etiam quod futuri sunt iam sunt, nos autem secundum id quod in praesenti est quisque hominum quaerimus, utrum in illius ecclesiae membris, quae unica columba dicta est et sponsa Christi sine macula et ruga, hodie deputandi sint de quibus dicit Cyprianus in epistula quam commemoraui, quod uiam domini non tenerent nec data sibi ad salutem caelestia mandata seruarent, quod non facerent domini uoluntatem patrimonio et lucro studentes, superbiam sectantes, aemulationi et dissensioni uacantes, simplicitatis et fidei neglegentes, saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes, unusquisque sibi placentes et omnibus displicentes. quodsi eos in suis membris nec illa columba cognoscit et talibus, si in eadem peruersitate permanserint, dicturus est dominus: non noui uos; recedite a me qui operamini iniquitatem, uidentur in ecclesia esse, sed non sunt, immo et contra ecclesiam faciunt. quomodo ergo baptizare baptismo ecclesiae possunt, quod nec ipsis prodest nec accipientibus, nisi intrinsecus uera conuersione mutentur, ut ipsum sacramentum, quod eis accipientibus non proderat, quando saeculo uerbis, non factis renuntiabant, prodesse incipiat, cum et factis coeperint renuntiare, ita et illi quorum est aperta separatio, quia in membris illius columbae nec hi nec illi sunt hodie, sed aliqui eorum fortasse futuri sunt.
- 4.5.1
Non itaque baptisma haereticorum acceptamus, quando post eos non baptizamus, sed quod Christi esse cognoscimus etiam in malis hominibus siue aperte foris siue intus occulte separatis, illis in ea re in qua deuiabant correctis debita ueneratione suscipimus. sicut autem urgeri uideor cum mihi dicitur: \'ergo haereticus dimittit peccata?\', sic et ego urgeo cum dico: \'ergo qui caelestia mandata non seruat, auarus raptor faenerator inuidus, uerbis saeculo, non factis renuntians dimittit peccata?\' si per uim sacramenti dei, sicut ille, ita et ille; si per meritum suum, nec ille nec ille, illud enim sacramentum et in malis hominibus Christi esse cognoscitur, in corpore autem unicae columbae, incorruptae sanctae pudicae, non habentis maculam et rugam, nec ille nec ille inuenitur. et quomodo accipienti non prodest baptismus ei qui saeculo uerbis, non factis renuntiat, sic non prodest ei qui in haeresi uel in schismate baptizatur, utrique autem correcto prodesse incipit quod ante non proderat, sed tamen inerat.
- 4.6.1
Baptizatus ergo in haeresi non fit templum dei. numquid tamen ideo pro non baptizato habendus est? nam nec intus auarus baptizatus fit templum dei, si ab auaritia non recesserit. qui enim fiunt templum dei. possident utique regnum dei. apostolus autem dicit inter multa: neque auari neque rapaces regnum dei possidebunt. auaritiam quippe idolorum seruituti alio loco idem apostolus conparat: et auaritia, inquit, quae est idolorum seruitus. quem sensum idem Cyprianus sic exaggerauit in epistula ad Antonianum, ut eorum peccato, qui tempore persecutionis per libellos se turificaturos professi erant, auarit(iam) conparare non dubitaret. sic ergo in haeresi baptizatus in nomine sanctae trinitatis non fit tamen templum dei, si ab haeresi non recesserit, quomodo neque in auaritia in eodem nomine baptizatus fit templum dei, si ab auaritia non recedat, quae est idolorum seruitus. nam et hoc idem apostolus dicit: quae conpositio templo dei cum idolis? non ergo de nobis quaeratur, cuius dei templum fiat quem dicimus templum dei non fieri. nec tamen ideo non baptizatur nec eius error inmundus efficit ut non sit sanctum sacramentum, quod accepit uerbis euangelicis consecratum, sicut nec illius auaritia quae est idolorum seruitus et magna inmunditia potest efficere, ut non sit sanctum baptisma quod accipit, etiam si ab alio similiter auaro per eadem uerba euangelica baptizetur.
- 4.7.1
Proinde, inquit, frustra quidam qui ratione uincuntur consuetudinem nobis obiciunt, quasi -consuetudo maior sit ueritate aut non id sit in spiritalibus sequendum quod in melius fuerit a . sancto spiritu reuelatum. hoc plane uerum est, quia ratio et ueritas consuetudini praeponenda est. sed cum consuetudini ueritas suffragatur, nihil oportet firmius retineri. deinde sequitur et dicit: ignosci enim potest, inquit, simpliciter erranti, sicut de se ipso dicit apostolus Paulus: \'qui primo fui blasphemus et persecutor et iniuriosus, sed misericordiam merui, quia ignoransfeci\' postinspirationem uero et reuelationem factam, qui in eo quod errauerat perseuerat prudens et sciens, sineueniaignorantiae peccat. praesumptione enim adque obstinatione quadam nititur, cum ratione superetur. hoc uerissimum est longe grauius esse peccatum eius qui sciens quam eius qui nesciens peccauerit. et ideo uir sanctus Cyprianus, non solum doctus sed etiam docibilis, quod in laude episcopi quem designat apostolus sic ipse intellexit, ut diceret etiam hoc in episcopo esse diligendum, ut non solum scienter doceat, sed etiam patienter discat, non dubito quod, si istam quaestionem in ecclesia diu multumque uersatam cum uiris sanctissimis doctissimisque tractaret, per quos postea factum est, ut antiqua illa consuetudo etiam plenario concilio firmaretur, sine dubitatione demonstraret non solum quam doctus esset in his quae firmissima ueritate perceperat, uerum etiam quam docibilis in his quae minus aduerterat. et tamen, cum manifestissimum sit multo grauius peccare scientem quam nescientem, uellem mihi aliquis diceret, si quis in haeresem incurrat nesciens quantum malum sit, et alius ab auaritia non recedat sciens quantum malum sit, quis eorum sit peior. possum etiam ita proponere: si alius nesciens in haeresem inruat et sciens alius ab idololatria non recedat — quia et apostolus dicit: auaritia quae est idolorum seruitus et ipse Cyprianus eandem sententiam non aliter intellexit, sicut dixi, ad Antonianum scribens ubi ait: nec sibi in hoc noui haeretici blandiantur quod se dicant idololatris non communicare, quando sint aput illos et adulteri et fraudatores qui teneantur idololatriae crimine.\'hocenimscitoteintellegentes, quia omnis fornicator aut inmundus aut fraudator quod est idololatra non habet hereditatem in regno Christi et dei) et iterum:(mortificate itaque membra uestra quae super terram sunt, fornicationem, inmunditiam et concupiscentiam malam et auaritiam quae est idolorum seruitus\'—, quaero ergo quis peccet grauius, qui nesciens in haeresem incurrerit an qui sciens ab auaritia id est ab idololatria non recesserit. secundum quidem illam regulam, qua peccata scientium peccatis ignorantiae praeponuntur, auarus cum scientia uincit in scelere. sed ne forte hoc faciat in haeresi sceleris ipsius magnitudo quod facit in auaritia scientis admissio, haereticus nesciens auaro scienti coaequetur, quamquam non hoc uideatur ostendere testimonium , quod ipse ex apostolo posuit. quid enim in haereticis nisi blasphemias detestamur? uolens autem demonstrare ad facilitatem ueniae ignorantium pertinere peccata, posuit ex apostolo ubi ait: qui prius fui blasphemus et persecutor et iniuriosus, sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci. sed si possunt, ut dixi, ambo peccata aequaliter appendantur, ignorantis blasphemia et scientis idololatria, et eadem sententia iudicentur ille qui Christum quaerendo in uerisimilem sermonem falsitatis incurrit et ille qui sciens Christo resistit loquenti per apostolum: quoniam omnis fornicator aut inmundus aut auarus, quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei. cur in illo baptismus et euangelica uerba inprobantur, in isto autem adprobantur, cum ab illius columbae membris uterque inueniatur alienus? an quia ille\' foris apertus litigator est ne intromittatur, iste uero intus callidus adsentator ne foras proiciatur?
- 4.8.1
Quod autem ait: nec quisquam dicat: \'quod accepimus ab apostolis hoc sequimur\', quando apostoli non nisi unam ecclesiam tradiderunt et baptisma unum, quod non nisi in eadem ecclesia sit constitutum, non me tantum mouet, ut baptismum Christi etiam aput haereticos inuentum audeam reprobare — sicut etiam ipsum euangelium cum aput eos inuenio necesse est ut adprobem, quamuis eorum detester errorem —, quantum ammonet fuisse quosdam etiam sancti Cypriani temporibus, qui consuetudinem illam, contra quam fiebant Africana concilia, de qua et ipse paulo ante dixit: frustra quidam qui ratione uincuntur consuetudinem nobis opponunt, dicerent ab apostolis traditam. nec inuenio cur istam consuetudinem, quae post Cyprianum etiam plenario totius orbis concilio confirmata est, tam robustam et antea idem Cyprianus inuenerit, ut, cum eius mutandae auctoritatem quam sequeretur uir tanta scientia praeditus quaereret, non nisi in sola Africa factum paucis ante se annis Agrippini concilium repperiret. quod cum sibi aduersus totius orbis morem non sufficere cerneret, has rationes arripuit, quas modo nos antiquitate ipsius consuetudinis et plenarii postea concilii auctoritate firmati diligentius considerantes uerisimiles potius quam ueras esse inuenimus, quae illi uerae uisae sunt in obscurissima quaestione laboranti et de peccatorum remissione fluctuanti, utrum possit in baptismo Christi non fieri et utrum possit aput haereticos fieri. ubi ei si minus aliquid reuelatum est, ut magnitudo caritatis eius qua unitatem non deseruit probaretur; non ideo quisquam tantis eius firmamentis meritisque uirtutum et tantae copiae gratiarum debet se audere praeponere, quia uniuersalis concilii ammonitus firmitate uidet aliquid quod ille non uidit, quia plenarium de hac re concilium nondum habebat ecclesia; sicut nec Petri apostoli meritis se quisquam tam insanus est ut praeponat, quia Pauli apostoli edoctus litteris et ipsius iam ecclesiae consuetudine roboratus non cogit gentes iudaizare, quod Petrus aliquando coegerat.
- 4.9.1
Non ergo inuenimus ab apostolis aliquem, cum aput haereticos baptizatus esset, in eodem baptismo admissum esse et communicasse. sed neque hoc inuenimus, ab haereticis aliquem uenientem, qui aput illos fuerit baptizatus, ab apostolis denuo baptizatum. sed illa consuetudo, quam etiam tunc homines sursum uersus respicientes non uidebant a posterioribus institutam, recte ab apostolis tradita creditur, et talia multa sunt, quae longum est repetere. quapropter si non nihil dicebant, quibus id quod ei uisum est uolens persuadere Cyprianus ait: nec quisquam dicat: \'quod accepimus ab apostolis hoc sequimur\', quanto robustius nunc dicimus: \'quod ecclesiae consuetudo semper tenuit et quod haec disputatio dissuadere non potuit et quod plenarium concilium confirmauit, hoc sequimur\'! huc accedit, quia bene perspectis ex utroque latere disputationis rationibus et scripturarum testimoniis potest etiam dici: \'quod ueritas declarauit, hoc sequimur.\'
- 4.10.1
Nam reuera illud, quod quidam Cypriani disputationibus opponebant, quod ait apostolus: uerumtamen omni modo siue per occasionem siue per ueritatem Christus adnuntietur, recte Cyprianus refellit ostendens ad causam haereticorum non pertinere, quoniam de his dicebat apostolus, qui cum maliuola inuidia sua quaerentes interius uersabantur. Christum quidem adnuntiabant, sicut se habet ueritas qua Christo credimus, sed non eo animo quo a bonis euangelistis illius columbae filiis adnuntiabatur. neque enim de haereticis, inquit, aut de eorum baptismo loquebatur in epistula sua Paulus, ut aliquid quod ad hanc rem pertineat posuisse ostendatur. loquebatur de fratribus siue inordinate et contra ecclesiasticam disciplinam ambulantibus siue euangelicam ueritatem de dei timore seruantibus. et quosdam ex eis posuit uerbum dei constanter adque intrepide locutos, quosdam uero in inuidia et dissensione uersatos, quosdam seruasse circa se beniuolam caritatem, alios uero habuisse maliuolam dissensionem, se tamen patienter omnia sustinere, dummodo siue in ueritate siue per occasionem nomen Christi quod Paulus praedicabat ad plurimorum notitiam perueniret et noua adhuc ac rudis sermonis seminatio loquentium praedicatione crebresceret. porro aliud est eos qui intus in ecclesia sunt in nomine Christi loqui, aliud eos qui foris sunt et contra ecclesiam faciunt in nomine Christi baptizare. haec uerba Cypriani ammonere nos uidentur, ut distinguamus inter eos qui foris mali sunt et eos qui intus mali sunt. et illos de quibus dicit apostolus, quod euangelium non caste, sed per inuidiam adnuntiarent, intus fuisse dicit et uerum dicit. hoc tamen puto me non temere dicere: si foris nemo potest aliquid habere quod Christi est, nec intus quisquam potest aliquid habere quod diaboli est. si enim hortus ille clausus potuit habere spinas diaboli, cur non et extra hortum potuit manare fons Christi? si autem non potuit, unde in his qui intus erant etiam ipsius apostoli Pauli temporibus tantum malum inuidiae et maliuolae dissensionis? haec enim uerba Cypriani sunt. an forte inuidia et maliuola dissensio paruum malum est? quomodo ergo isti erant in unitate qui non erant in pace? uox enim non mea. nec cuiusquam hominis, sed ipsius domini, nec per homines, sed per angelos sonuit Christo nato: gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. quod utique nato in terris Christo non sonaret ore angelico, nisi deus hoc uellet intellegi, eos esse in unitate corporis Christi qui sunt in pace Christi, eos autem esse in pace Christi qui sunt bonae uoluntatis. porro sicut in beniuolentia bona uoluntas, sic in maliuolentia mala uoluntas est..
- 4.11.1
Iam uero ipsa inuidia, quae non potest esse nisi maliuola, quantum malum est! non- quaeramus alios testes. sufficit nobis ipse Cyprianus, per quem tam multa de zelo et liuore dominus ueracissima intonuit et salubria praecepit. legamus ergo epistulam Cypriani de zelo et liuore et uideamus quantum malum sit inuidere melioribus, cuius mali originem ab ipso diabolo extitisse memoriter docet. zelare, inquit, quod bonum uideas et inuidere melioribus leue aput quosdam et modicum crimen uidetur, fratres dilectissimi. deinde paulo post, cum eius mali caput adque originem quaereret: hinc diabolus, inquit, inter initia statim mundi et periit primus et perdidit. et paulo post: quale malum est, inquit, fratres dilectissimi, quo angelus cecidit, quo circumueniri et subuerti alta illa et praeclara sublimitas potuit, quo deoeptus est ipse qui decepit. exinde inuidia grassatur in terris, dum liuore periturus magistro perditionis obsequitur, dum diabolum qui zelat imitatur, sicut scriptum est, inuidia autem diaboli mors intrauit in orbem terrarum. imitantur ergo \'illum qui sunt ex parte eius\'. haec uerba Cypriani in epistula populis nota quam uera quam fortia recognoscimus. uere decuit Cyprianum de zelo et liuore et arguere grauiter et monere, a quo tam mortifero malo cor eius penitus alienum tanta caritatis abundantia conprobauit. qua uigilantissime custodita cum collegis suis non maliuole de baptismo diuersa sentientibus nec ipse maliuola contentione, sed humana temptatione aliter sapiens, quod illi deus in caritate perseueranti cum uellet postea reuelaret, in communionis unitate permansit aperte dicens: neminem iudicantes nec a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. neque enim quisquam nostrum episcopum se episcoporum constituit aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit. et in fine huius epistulae: haec tibi breuibus, inquit, pro nostra mediocritate rescripsimus, frater carissime, nemini praescribentes aut praeiudicantes quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus diuinam concordiam et dominicam pacem tenemus\', maxime cum et apostolus dicat: \'si quis autem putauerit contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesia dei.\' seruatur a nobis patienter et leniter caritas animi, collegii honor, uinculum fidei, concordia sacerdotii. propter hoc etiam libellum nunc de bono patientiae quantum ualuit nostra mediocritas permittente domino et inspirante conscripsimus, quem ad te pro mutua dilectione transmisimus.
- 4.12.1
Hac ille caritatis patientia tolerauit non solum in obscura quaestione bonos collegas non maliuole aliud sentientes, sicut et ipse toleratus est, donec processu temporis saluberrima consuetudo, quando deus uoluit, etiam declarata ueritate plenario concilio firmaretur, sed etiam malos manifestos sibique notissimos, qui non obscuritate quaestionis aliter sapiebant, sed perditae uitae moribus contra quam praedicabant faciebant, sicut de illis apostolus dicit: qui praedicas non furandum furaris. de talibus enim et iste sui temporis episcopis collegis suis et secum in communione manentibus in epistula sua dicit: esurientibus in ecclesia fratribus habere argentum largiter uelle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus faenus augere. hic enim nulla est quaestionis obscuritas. aperte scriptura clamat: neque auari neque rapaces regnum dei possidebunt et: qui pecuniam suam non dedit in usuram et: omnis fornicator et inmundus et auarus, quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei. tales ergo auaros ille, ut non solum sua cupide thensaurizarent, sed et aliena fraudulenter eriperent, tales idololatas, sicut et ipse intellegit adque conuincit, non utique argueret, nisi nosset; neque enim aduersus coepiscopos suos falsum testimonium diceret. et tamen eos propter Christum, qui pro infirmis mortuus est, ne ante tempus eradicatis zizaniis simul eradicaretur et triticum, paternae et maternae caritatis uisceribus tolerauit, imitatus utique apostolum Paulum, qui maliuolos et inuidos sibi eadem circa ecclesiam caritate sustinuit.
- 4.13.1
Sed tamen quia inuidia diaboli mors intrauit in orbem terrarum et imitantur illum qui sunt ex parte ipsius, non per illud quod a deo creati sunt, sed per illud quod a se ipsis peruersi sunt, sicut commemorat ipse Cyprianus, quia et diabolus antequam esset diabolus angelus fuit et bonus fuit, unde. sunt in unitate Christi qui sunt ex parte diaboli? procul dubio, sicut ipse dominus ait, inimicus homo hoc fecit, qui superseminauit zizania. sicut ergo et intus quod diaboli est arguendum est, sic et foris quod Christi est agnoscendum est. an extra unitatem ecclesiae non habet sua Christus et in unitate ecclesiae habet sua diabolus? hoc fortasse de hominibus dici potest, ut sic extra ecclesiae communionem non habeat deus aliquem suorum. sicut inter angelos sanctos non habet diabolus aliquem suorum, ecclesiae uero huic quae adhuc carnis mortalitatem portat, quamdiu peregrinatur a domino, licuerit diabolo miscere zizania, hoc est malos homines, et permissus sit propter ipsius ecclesiae peregrinationem, ut requies illius patriae qua sancti angeli perfruuntur desideraretur ardentius; de sacramentis autem hoc dici non potest. sicut enim ea possunt habere adque tractare non ad salutem, sed ad perniciem suam in qua igni destinata sunt interiora zizania, sic et exteriora zizania, quae ab interioribus recedentibus acceperunt, quia recedentia non amiserunt. quod sine dubio manifestatur cum redeuntibus non restituitur, quando forte aliqui ex eis ipsis qui recesserant reuertuntur. nec quisquam dixerit: quid enim frumenti habent zizania? si enim hoc ita est, et intus et foris ad hoc dumtaxat par condicio est. neque enim in zizaniis exterioribus non inueniuntur grana frumenti et in interioribus inueniuntur. de sacramento autem cum quaeritur, non utrum habeant aliquid frumenti zizania quaeritur, sed utrum habeant aliquid caeli. et exterioribus enim et interioribus zizaniis cum ipso tritico est pluuia communis, quae caelestis et dulcis est ipsa, etiamsi ex ea zizania steriliter crescunt. sic et euangelicum Christi sacramentum diuinum et suaue est neque propter eorum sterilitatem quos etiam foris conpluit inprobandum.
- 4.14.1
Dixerit aliquis interiora zizania facilius in frumentum conuerti. concedo ita esse, sed quid hoc pertinet ad baptismum iterandum? numquid, si forte aliquis ab haereticis conuersus conuersionis suae tempore ac facilitate praeuenerit eum, qui tardius intus a malitia corrigitur et mutatur, ei non est iterandum baptisma, et illi qui praeuentus est ab eo qui ex haereticis uenit, quia tardius correctus est, iterandum est? nihil ergo ad rem pertinet de qua nunc quaestio est, quis serius se tardiusue conuertat a propria peruersitate ad rectitudinem fidei uel spei uel caritatis. etsi enim interiores mali facilius possunt boni fieri, aliquando tamen et de numero exteriorum quidam quosdam interiores conuersione praeueniunt et illis in sterilitate manentibus unitati reconciliati fructum adferunt cum tolerantia siue tricenum siue sexagenum siue centenum. aut si zizania ea sola dicenda sunt quae usque in finem in maligno errore perdurant, et foris multa frumenta sunt et intus multa zizania.
- 4.15.1
At enim peiores sunt exteriores quam interiores mali. magna quidem quaestio est, utrum peior fuerit Nicolaus iam exterior quam Simon adhuc interior, quia ille haereticus, iste magus. quodsi ipsa diuisio, quia uiolatae caritatis certissimum indicium est, grauius habetur malum, concedo ita esse. sed multi amissa caritate propterea non exeunt foras, quia saecularibus emolumentis tenentur et sua quaerentes, non quae Iesu Christi, non a Christi unitate, sed a suis commodis nolunt recedere. unde dictum est in laude caritatis: non quaerit quae sua sunt.
- 4.16.1
Nunc ergo quaeritur quomodo poterunt homines ex parte diaboli pertinere ad ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, de qua etiam dictum est: una est columba mea. quodsi non possunt, manifestum est eam inter alienos gemere et intrinsecus insidiantes et extrinsecus oblatrantes. tales tamen etiam intus et accipiunt baptismum et habent et tradunt sanctum per se ipsum nec ulla ex parte illorum malignitate uiolatur, in qua in finem usque perdurant. quocirca idem nos beatus Cyprianus docet per se ipsum esse considerandum baptismum uerbis euangelicis, sicut accepit ecclesia, consecratum, non adiuncta neque permixta ulla peruersitate adque malitia siue accipientium siue tradentium, quandoquidem ipse utrumque nos ammonet, et intus fuisse quosdam non seruantes beniuolam caritatem, sed in inuidia et maliuola dissensione uersatos, de quibus Paulus apostolus locutus est, et ex parte diaboli esse inuidos, sicut in epistula quam de zelo et liuore scripsit apertissima uoce testatur. quamobrem cum manifestum sit fieri posse, ut in eis qui sunt ex parte diaboli sanctum tamen sit sacramentum Christi non ad salutem, sed ad iudicium eorum, non solum si post acceptum baptismum peruertantur, sed etiam si tales accipiant, sicut idem Cyprianus ostendit, saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes, nec ideo, si correcti postea fuerint, illud quod peruersi acceperant iterandum est, quantum arbitror, iam claret et liquet in ista quaestione de baptismo non esse cogitandum quis det sed quid det, aut quis accipiat sed quid accipiat, aut quis habeat sed quid habeat. si enim homines ex parte diaboli et ideo nequaquam ad columbam unicam pertinentes possunt tamen et accipere et habere et dare baptismi sanctitatem nullo modo sua peruersitate uiolatam, sicut ex ipsius Cypriani litteris ammonemur, ut quid tribuimus haereticis aliena? ut quid dicimus eorum esse quod Christi est, ac non potius in eis et imperatoris nostri signa cognoscimus et desertorum facta emendamus? quapropter aliud est quidem, sicut dicit sanctus Cyprianus, eos qui intus in ecclesia sunt in nomine Christi loqui, aliud eos quiforissunt et contra ecclesiam faciunt in nomine Christi baptizare. sed et multi qui intus sunt . contra ecclesiam faciunt male uiuendo et in suam uitam infirmas animas traducendo, et nonnulli qui foris sunt in Christi nomine loquuntur nec operari quae Christi sunt sed foris esse prohibentur, quando eos ut sanentur uel corripimus uel arguimus uel hortamur. nam et ille foris erat qui cum discipulis non sequebatur et in nomine Christi expellebat daemonia, quod dominus ne prohiberetur ammonuit, quamuis utique in quo saucius erat curandus esset illis uerbis domini ubi ait:quinon est mecum aduersus me est, et qui mecum non colligit spargit. et foris ergo fiunt aliqua in nomine Christi non contra ecclesiam et intus ex parte diaboli contra ecclesiam.
- 4.17.1
Quid quod etiam mirum est, quod accidere posse inuenit qui diligenter aduertit, quosdam salua caritate docere aliquid inutile, sicut Petrus gentes iudaizare cogebat, sicut ipse Cyprianus haereticos denuo baptizari — unde talibus bonis membris in caritate radicatis et in aliquo non recte ingredientibus dicit apostolus: si quid aliter sapitis, id quoque deus uobis reuelabit —, et quosdam rursus sine caritate docere aliquid salubre, de qualibus dominus ait: cathedram Moysi sedent. quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. unde et apostolus de illis inuidis et maliuolis, christianam tamen salutem adnuntiantibus: siue occasione, inquit, siue ueritate Christus adnuntietur. quapropter et intus et foris peruersitas hominum corrigenda est, diuina uero sacramenta et eloquia non hominibus tribuenda. non itaque patrocinatur haereticis, qui non eis tribuit quod etsi aput eos, non tamen ipsorum esse cognoscit. non nos concedimus haeretico baptismum, sed illius baptismum, de quo dictum est: hic est qui baptizat, ubicumque inuenerimus agnoscimus. perfidus autem et blasphemus si in perfidia et blasphemia permanserit, nec extra ecclesiam nec intra ecclesiam remissionem accipit peccatorum, aut si propter uim sacramenti ad punctum temporis accipit, et foris et intus eadem uis operatur, sicut uis nominis Christi expulsionem daemoniorum etiam foris operabatur.
- 4.18.1
At enim inuenimus apostolos in omnibus epistulis suis execrari et detestari haereticorum sacrilegam prauitatem, ita ut dicant sermonem eorum sicut cancer serpere. quid enim? et illos, qui dicebant: manducemus et bibamus, cras enim morimur, nonne corruptores morum bonorum per mala conloquia Paulus esse manifestat, continuo subiungens: corrumpunt mores bonos conloquia mala? et tamen eos intus fuisse significauit cum ait: quomodo dicunt quidam in uobis quia resurrectio mortuorum non est? auaros autem ubi non detestatur? aut uero potuit quicquam dici uehementius, quam ut idolorum seruitus auaritia diceretur, sicut idem apostolus posuit nec Cyprianus aliter intellexit et litteris suis ubi opus erat inseruit? qui tamen confitetur temporibus suis in ecclesia fuisse non qualescumque auaros, sed raptores et faeneratores, nec quoslibet homines, sed episcopos. quamquam et istos, de quibus ait apostolus: sermo eorum sicut cancer serpit, uellem intellegere foris fuisse; sed me Cyprianus ipse non sinit. cum enim ad Antonianum scribens ostenderet ante tempus ultimae separationis iustorum et iniquorum nullo modo esse propter commixtionem malorum ab unitate ecclesiae recedendum, ubi declarat quam sit sanctus et illa quam meruit martyrii claritate dignissimus, ait: quantus arrogantiae tumor est, quanta humilitatis et lenitatis obliuio et arrogantiae suae quanta iactatio, ut quis audeat aut facere posse se credat, quod nec apostolis concessit dominus, ut zizania a frumento putet se posse discernere aut, quasi ipsi palam ferre et aream purgare concessum sit, paleas conetura tritico separare, cumque apostolus dicat: \'in domo autem magna non solum uasa aurea sunt et argentea, sed et lignea et fictilia\', (aurea et argentea uasa uideatur eligere, lignea uero et fictilia) contemnere et abicere et damnare, quando non nisi in die domini uasa lignea diuini ardoris incendio concrementur et fictilia ab eo cui data est ferrea uirga frangantur. sic igitur arguens Cyprianus eos, qui tamquam malorum consortium deuitantes se ab unitate dirruperant, ostendit magnam domum quam dixit apostolus, ubi essent non solum aurea uasa et argentea, sed et lignea et fictilia, non se intellexisse nisi ecclesiam, ubi essent boni et mali, donec in fine sicut area uentilata purgetur. quod si ita est, in ipsa ecclesia, id est in ipsa domo magna erant uasa in contumeliam, quorum sermo ut cancer serpebat. nam cum de illis apostolus loqueretur, hoc docuit: et sermo, inquit, eorum sicut cancer serpit. ex quibus est Hymenaeus et Filetus, qui circa ueritatem aberrauerunt, dicentes resurretionemiam factam esse, et fidem quorundam subuertunt. firmum autem fundamentum dei stat, habens signaculum hoc: nouit dominus qui sunt eius, et recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen domini. in magna autemdomononsolum uasa aurea sunt et argentea, sed et lignea et fictilia. si ergo et isti, quorum sermo ut cancer serpebat, tamquam uasa in contumeliam in domo magna erant, quam domum magnam ecclesiae ipsius unitatem Cyprianus intellegit, numquid istorum cancer baptismum Christi uiolabat? ita ergo nec foris sicut nec intus quisquam, - qui ex parte diaboli est, potest uel in se uel in quoquam maculare sacramentum quod Christi est. non itaque dat remissam peccatorum sermo qui ut cancer serpit ad aures audientium, sed cum baptisma uerbis euangelicis datur, qualibet ea peruersitate intellegat ille per quem datur uel ille cui datur, ipsum per se sanctum est propter illum cuius est. et si quisque per hominem peruersum id accipiens non accipiat tamen ministri peruersitatem, sed solam mysterii sanctitatem, in bona fide et spe et caritate unitati conpaginatus ecclesiae remissionem accipit peccatorum non per uerba sicut cancer serpentia, sed per euangelica sacramenta de caelesti fonte manantia. si autem ipse qui accipit peruersus est, nec peruerso ad salutem prodest quod datur, et sanctum tamen in eo permanet quod accipitur nec ei si correctus fuerit iteratur.
- 4.19.1
Nulla itaque participatio est iustitiae et iniquitati, non solum quae foris, sed etiam quae intus est. nouit enim dominus qui sunt eius, et recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen domini. nulla etiam communio est luci et tenebris, non solum quae foris, sed etiam quae intus sunt. qui enim odit fratrem suum, ait Iohannes, in tenebris est usque adhuc. et utique illi oderant Paulum, qui in inuidia et maliuolentia et dissensione Christum adnuntiantes arbitrabantur se tribulationem excitare uinculis eius, quos tamen intus fuisse idem Cyprianus intellegit. cum ergo non possint tenebrae inluminare aut iniquitas iustificare, sicut idem dicit, quaero quemadmodum poterunt isti in ipsa intus ecclesia baptizare, quaero quemadmodum uasa illa, quae non in honore sed in contumelia domus magna continet, intra ipsam domum magnam possint sanctificandis hominibus ministrare quod sanctum est, nisi quia illa sanctitas sacramenti nec ab inmundis pollui potest, siue cum per eos datur siue cum ab eis qui\'corde et uita in melius non commutantur accipitur. de quibus intus positis ipse dicit: saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes.
- 4.20.1
Sunt ergo et intus hostes dei et quorum pectora obsederit spiritus antichristi, et tamen gerunt spiritalia et diuina, quae nec ipsis possunt quamdiu tales sunt ad salutem prodesse nec ipsi ea possunt sua inmunditia maculare. quod itaque dicit: nihil eis ad gratiam ecclesiasticam et ad salutarem licere qui spargentes adque inpugnantes ecclesiam Christi a Christo ipso aduersarii, ab apostolis eius antichristi nominentur, sic accipiendum est, quia et foris et intus inueniuntur tales, separationem tamen eorum qui intus sunt ab illius columbae perfectione adque unitate non solum deus nouit in quibusdam, sed etiam homines in quibusdam. quorum in manifesto pessimam uitam confirmatamque nequitiam intuentes et eam praeceptorum diuinorum regulis conparantes intellegunt, quam multis zizaniis et paleis siue foris siue intus positis, sed tamen in fine apertissime separandis dicturus est dominus: recedite a me qui operamini iniquitatem et: ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius.
- 4.21.1
De conuersione autem nullius desperandum est siue foris siue intus constituti, quamdiu patientia dei ad paenitentiam eum adducit et uisitat in uirga facinora eorum et in flagellis peccata eorum. hoc modo enim misericordiam suam non dispergit ab eis, si et ipsi aliquando misereantur animae suae placentes deo. sicut enim bonus qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit, sic et malus siue foris siue intus qui perseuerauerit usque in finem saluus non erit. neque nos dicimus: \'ubicumque et quomodocumque baptizati gratiam baptismi consequuntur,\' si gratia baptismi in ipsa salute intellegitur quae per sacramenti celebrationem confertur, sed hanc salutem multi nec intus consequuntur, quamuis sacramentum quod per se sanctum est eos habere manifestum sit. recte itaque nos dominus ammonet in euangelio, ne consentiamus male suadentibus et sub Christi nomine ambulantibus, sed hi et intus et foris inueniuntur, quia nec foras exeunt nisi prius intus mali fuerint, et utique de uasis in domo magna positis dicebat apostolus: si quis autem emundauerit semet ipsum ab istiusmodi, erit uas in honore sanctificatum, utile domino, ad omne opus bonum semper paratum. quomodo autem se ab eiusmodi quisque mundare debeat, paulo superius ostendit dicens: recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen domini, ne audiat in fine cum palea, siue quae ante de area uolauit siue quae in ultimo separanda est: recedite a me qui operamini iniquitatem. unde apparet quidem, sicut dicit Cyprianus, non ea statim suscipienda et adsumenda quae iactantur in Christi nomine, sed quae geruntur in Christi ueritate. sed non utique in Christi ueritate geritur fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus faenus augere, saeculo uerbis solis renuntiare. quae omnia etiam intus geri satis idoneus testis ipse declarat.
- 4.22.1
[am uero quod multis uerbis prosequitur non posse in Christo baptizari eos qui patrem Christi blasphemant, cum eos errore blasphemare manifestum sit — non enim qui accedit ad baptismum Christi aperte blasphemat patrem Christi, sed aliud quam ueritas docet de patre Christi sentiendo blasphemare conuincitur —, iam satis ostendimus ad baptismum qui uerbis euangelicis consecratur non pertinere cuiusquam uel dantis uel accipientis errorem, siue de patre siue de filio siue de spiritu sancto aliter sentiat quam doctrina caelestis insinuat. multi enim carnales et animales etiam intus baptizantur, cum aperte dicat apostolus: animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus dei, et percepto iam baptismo dicit eos adhuc animales esse. secundum sensum autem carnalem non potest nisi carnaliter de deo sapere anima corporeis sensibus dedita. unde multi post baptismum proficientes et maxime qui infantes uel pueri baptizati sunt, quanto magis eorum intellectus serenatur et inluminatur, dum interior homo renouatur de die in diem, priores suas opiniones, quas de deo habebant cum suis phantasmatis ludificarentur, inridentes et detestantes adque confitentes abiciunt, nec tamen ideo non accepisse baptismum existimantur aut tale baptismum accepisse dicuntur qualis fuit error ipsorum, sed in eis et sacramenti integritas honoratur et mentis uanitas emendatur, etiamsi confirmata et fortasse multis contentionibus defensa calluerat. quapropter etiam haereticus qui perspicue foris est baptismum illic euangelicum accepit, non talem utique baptismum accepit quali errore caecatur. et propterea si resipiscens uiderit relinquendum esse quod male tenuerat, non simul ei relinquendum est bonum quod acceperat, nec quia error illius inprobandus est, propterea in illo Christi baptismus exsufflandus est. iam enim ex his, quos intus contingit de deo falsa opinantes baptizari, satis elucet discernendam esse sacramenti ueritatem a male credentis errore, quamuis utrumque in homine uno ualeat inueniri, et ideo cum etiam foris in errore aliquo constitutus uero tamen sacramento fuerit baptizatus, cum ecclesiae redditur unitati, sicut falsae fidei uera succedit, non sic potest etiam uero baptismo uerus baptismus succedere, quia idem ipse sibi succedere non potest, quia nec decedere potest. ad hoc ergo haeretici ad catholicam ueniunt, ut quod eorum malum est corrigatur, non quod dei bonum est repetatur.
- 4.23.1
Dicit aliquis: \'nihilne ergo interest, si duo in errore pari adque malitia constituti sint nec uita et corde mutato alius eorum foris alius intus baptizetur?\' fateor interesse. ille enim peior est qui etiam foris baptizatur, non eo quod baptizatur sed eo quod foris est — est enim etiam ipsius diuisionis nec nullum nec paruum malum —, si tamen ille qui intus baptizatur non propter aliquod terrenum aut temporale commodum intus esse uoluit, sed quod unitatem ecclesiae toto orbe diffusae schismatum concisionibus praetulit; alioquin etiam ipse inter illos qui foris sunt deputandus est. constituamus ergo duos aliquos isto modo: unum eorum uerbi gratia id sentire de Christo quod Fotinus opinatus est et in eius haeresi baptizari extra ecclesiae catholicae communionem, alium uero hoc idem sentire sed in catholica baptizari, existimantem ipsam esse catholicam fidem. istum nondum haereticum dico, nisi manifestata sibi doctrina catholicae fidei resistere maluerit et illud quod tenebat elegerit. quod antequam fiat, manifestum est illum qui foris est esse peiorem. itaque in hoc sola falsa \'opinio, in illo autem etiam ipsa diuisio corrigenda est, sed in neutro ipsorum sacramenti ueritas repetenda. quodsi quisquam idem sentiat quod illi et esse haeresem nouerit ab unitate catholica separatam ubi hoc docetur et discitur, sed alicuius saecularis emolumenti causa in catholica unitate baptizari uoluerit uel in ea baptizatus propter hoc inde exire noluerit, non solum separatus habendus est, uerum etiam tanto sceleratius, quanto magis errori haeresis et diuisioni unitatis fallaciam simulationis adiungit. quamobrem cuiusque hominis prauitas quanto periculosior est et tortuosior, tanto instantius et operosius corrigenda est. nec ideo tamen si quid habet integrum praesertim non suum sed dei, propter eius prauitatem uel nullum putandum est uel eodem modo uituperandum uel eius prauitati tribuendum ac non illius largitati, qui etiam fornicanti a se animae et eunti post amatores suos dedit panem suum et uinum suum et oleum suum et alia uel alimenta uel ornamenta, quae nec a se ipsa nec ab eius amatoribus ei sunt, sed ab illo qui eam miserans ubique uoluit ad quem redeat ammonere.
- 4.24.1
Numquid potest, inquit, uis baptismi esse maior aut potior quam confessio, quam passio, ut quis coram hominibus Christum confiteatur et sanguine suo baptizetur? et tamen, inquit, neque hoc baptisma haeretico prodest, si quamuis Christum confessus extra ecclesiam fuerit occisus. hoc uerissimum est. extra ecclesiam quippe occisus caritatem non habuisse conuincitur, de qua apostolus dicit: et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. quodsi propter hoc quia caritas deest passio nihil prodest, nec illis prodest, quos intus in inuidia et maliuolentia sine caritate uiuere Paulus dicit, Cyprianus exponit, et tamen uerum baptisma possunt et accipere et tradere. salus extra ecclesiam non est. quis negat? et ideo quaecumque ipsius ecclesiae habentur, extra ecclesiam non ualent ad salutem. sed aliud est non habere, aliud non utiliter habere. qui non habet, ut habeat baptizandus est, qui autem non utiliter habet, ut utiliter habeat corrigendus. nec adultera est aqua in baptismo haereticorum, quia nec ipsa creatura quam deus condidit mala est nec uerba euangelica in quibuslibet errantibus reprehendenda sunt, sed error illorum in quo adultera est anima, etsi a legitimo uiro sacramenti habeat ornamentum. potest igitur nobis et haereticis baptisma esse commune, cum quibus potest et euangelium esse commune, quamuis a fide nostra error distet illorum, siue aliud de patre uel de filio uel de spiritu sancto sentiant quam ueritas habet siue ab unitate praecisi non colligant cum Christo sed spargant, quia potest nobis, si frumenta dominica sumus, etiam intus cum auaris, cum raptoribus, cum ebriosis et ceteris eiusmodi pestibus, de quibus dicitur: regnum dei non possidebunt, et baptismatis sacramentum esse commune et tamen uitia quibus a regno dei separantur non esse communia.
Next → — showing 1–100 of 341
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa033a.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.