Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Contra Faustum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 476 sections

  1. 24.1.2

    FAUSTUS dixit: Quid ita hominem negatis fieri a deo? non quidem nos omnifariam hominem a deo fieri pernegamus; sed quis et quando et quemadmodum fiat, hoc quaerimus, quoniam quidem sunt secundum apostolum homines duo, quorum alterum quidem interdum exteriorem uocat, plerumque uero terrenum, nonnumquam etiam ueterem, alterum uero interiorem et caelestem dicit ac nouum. horum ergo uter fiat a deo, quaerimus, quoniam quidem et natiuitatis nostrae tempora duo sunt: unum illud, quo nos inretitos carnalibus uinculis in lucem hanc natura produxit, alterum uero, cum ueritas nos ex errore conuersos ad se regenerauit initiatos ad fidem. quod tempus secundae natiuitatis in euangelio Iesu significans dicit: nisi quis natus fuerit denuo, non potest uidere regnum dei. quod cum Nicodemus parum intellegens haesitaret et qualiter id fieri posset, percunctaretur — neque enim posse hominem senem matris uterum introire et iterum nasci — Iesus ei respondens, nisi quis natus fuerit, inquit, ex aqua et spiritu, non potest uidere regnum dei. et sequitur: quod nascitur de carne, caro est: et quod nascitur de spiritu, spiritus est. quapropter si et natiuitas non ea sola est, qua in corpore gignimur, sed et illa alia, qua renascimur spiritu, non minor aeque cura est et hoc ipsum quaerere, in quanam earum nos faciat deus. modus quoque nascendi duplex est: unus ille furoris et intemperantiae proprius, quo sumus a generatoribus turpiter et per libidinem sati; alter uero honestatis et sanctimoniae. quo in Christo Iesu per spiritum sanctum sub bonorum doctrinis discipulati sumus ad fidem: unde omnis etiam religio et maxime christiana ad sacramentum rudes infantes appellat. quod et ipsum significans apostolus ait: filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis. quare iam non quaeritur, utrum deus hominem faciat, sed quando et quem et quemadmodum faciat. nam si cum in utero fingimur, ut fere gentibus placet et Iudaeis et ipsis uobis. tunc nos deus format ad imaginem suam et ueteres nos facit et per furorem ac libidinem creat — quod haud scio utrum diuinitati eius conueniat — si uero cum credimus et ad meliorem uitae conuertimur statum, tunc formamur a deo, ut fere Christo placet et eius apostolis et nobis: profecto et nouos nos facit deus et honeste facit ac pure. quo quid consentaneum quidue conueniens magis sanctae eius est ac uenerabili maiestati? quodsi et uos auctoritatem Pauli non spernitis, ex ipso uobis quemnam et quando et quemadmodum deus hominem faciat, ostendemus. dicit ad Ephesios: ut deponatis secundum priorem conuersationem ueterem hominem, qui corrumpitur per desideria erroris; renouamini autem spiritu mentis uestrae et induite nouum hominem. qui secundum deum creatus est in iustitia et sanctitate ueritatis. uides ergo, quando creatur homo ad imaginem dei, uides hic et hominem ostendi alterum et natiuitatem aliam et alium nascendi modum. nam cum "exuite uos et induite" dicit. tempus utique credulitatis significat; cum uero hominem nouum a deo creari testatur, tum indicat ueterem nec ab ipso esse nec secundum eum formatum. et cum prosequitur dicens illum quidem fieri in sanctitate et iustitia et ueritate, tunc designat atque demonstrat alterum illum natiuitatis morem, quem dixi longe dissimilem huic, qui corpora nostra furiosis genitorum conplexibus seminauit quemque etiam ostendit ex deo non esse, cum illum solum monstrauit esse ex deo. necnon et ad Colossenses id ipsum denuo dicit: expoliate ueterem hominem cum actibus eius et induite nouum, qui renouatur in agnitione dei secundum imaginem eius, qui creauit eum in uobis. et hinc ergo non solum hominem nouum ostendit eum esse, quem deus faciat, sed quando etiam et quibus modis formetur. edocuit, id est in agnitione dei, quo significatur credulitatis tempus. et adhuc secundum imaginem. inquit, eius, qui creauit eum, ut ex hoc liqueat ueterem hominem nec imaginem esse dei nec ab ipso formatum. nam illud quidem, quod sequitur dicens: ubi non est masculus et femina, Iudaeus et Graecus, barbarus et Scytha, magis ac magis ostendit natiuitatem hanc, quae nos mares fecit ac feminas, Graecos et Iudaeos, Scythas et barbaros. non eam esse, in qua deus operatur. cum hominem format, sed illam, quae nos omni exutos nationum uarietate sexusque et condicionis unum reddit ad instar eius, qui unus est, id est Christus: sicut idem rursum apostolus dicit: quotquot in Christo baptizati sunt, Christum induerunt; non est Iudaeus neque Graecus, non est masculus neque femina, non est seruus et liber, sed omnes in Christo unum sunt. ergo tunc fit homo a deo, cum fit unus ei multis, non cum ex uno est diuisus in multa. diuisit autem nos primus ortus, id est corporalis; secundus adunat, intellegibilis ac diuinus: eoque rectissime nos hunc quidem corporis naturae ascribendum putauimus, illum uero supernae maiestati. quapropter idem rursum apostolus ad Corinthios dicit: in Christo Iesu per euangelium ego uos genui et ad Galatas de semet ipso: cum placuit ei, qui me segregauit de utero matris meae, ut reuelaret filium suum in me, ut eum adnuntiarem in gentes, continuo non adquieui carni et sanguini. uides ergo ubique eum in hac altera natiuitate nostra, spiritali dumtaxat adseuerantem nos a deo formari, non in priore illa obscaena ac propudiosa, quae nos nihilo praestantius neque mundius animalibus ceteris in utero materno et concepit et formauit et genuit. qua de re animaduertere si uolueritis, inuenietis hac in parte nos non tam professione a uobis distare quam intellectu, siquidem uobis placuerit hoc ueteri et exteriori homini ac terreno tribuere, ut sit a deo formatus, nos uero contra caelesti hoc dederimus et interiori ac nouo homini deferamus neque id temere aut praesumptiue, sed a Christo discentes et eius apostolis, qui primi eadem in mundo docuisse monstrantur.

  2. 24.2.1

    AUGUSTINUS respondit: Paulus quidem apostolus interiorem hominem per spiritum mentis, exteriorem uero in corpore atque ista mortali uita uult intellegi; non tamen utrumque horum simul duos homines eum dixisse aliquando in eius litteris legitur, sed unum, quem totum deus fecerit, id est et id, quod interius est, et id, quod exterius; sed eum ad . imaginem suam non fecit nisi secundum id, quod interius est, non solum incorporeum, uerum etiam rationale, quod pecoribus non inest. non itaque unum hominem fecit ad imaginem suam et alterum fecit non ad imaginem suam, sed quia hoc utrumque, interius et exterius, simul unus homo est, hunc unum hominem ad imaginem suam fecit, non secundum id, quod habet corpus corporalemque uitam, sed secundum id, quod habet rationalem mentem, qua cognoscat deum et omnibus inrationalibus eadem rationis excellentia praeponatur. sed illud interius concedit Faustus a deo fieri. cum "renouatur," inquit, "in agnitionem dei secundum imaginem eius, qui creauit eum." hanc apostolicam plane agnosco sententiam: quare ipse alteram non agnoscit "deus posuit membra, singulum quodque eorum in corpore prout uoluit?" ecce deus etiam exterioris hominis effector ab eodem apostolo praedicatur: quare inde eligit, quod pro se putat. et tacet aut respuit, quod Manichaei fabulas amputat? item cum de terreno et caelesti homine dissereret idem Paulus inter mortalem inmortalemque discernens, inter id, quod in

  3. 24.2.2

    • Adam sumus, et illud, quod in Christo erimus, ex ipsa lege. ex ipso libro et ex ipso loco adhibuit terreni, id est animalis corporis testimonium, ubi scriptum est, quod deus etiam terrenum hominem fecit. nam cum ageret, quomodo resurgent mortui et quo corpore uenient, cum dedisset similitudines de seminibus frumentorum, quod nuda grana seminentur et deus illis det corpus, quomodo uoluerit. unicuique seminum proprium corpus — ubi nihilominus Manichaei euertit errorem, qui et grana et herbas et omnes radices ac frutices gentem tenebrarum dicit creare, non deum et in eis formis atque generibus rerum deum potius credit alligari quam horum aliquid operari — cum ergo contra Manichaei sacrilegam uanitatem etiam ista dixisset, uenit ad carnium differentias. non omnis. inquit, caro eadem caro, inde ad corporum caelestium atque terrestrium, inde ad mutationem corporis nostri, qua fieri possit spiritale atque caeleste. seminatur, inquit, in contumelia, surget in gloria; seminatur in infirmitate. surget in uirtute; seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. atque inde uolens ostendere originem corporis animalis, si est, inquit, corpus animale, est et spiritale; sic et scriptum est: factus est primus homo Adam in animam uiuentem. hoc autem in genesi scriptum est, ubi narratur, quomodo deus hominem - fecerit et corpus, quod de terra formauerat, animauerit. ueterem autem hominem nihil aliud apostolus quam uitam ueterem dicit, quae in peccato est, in quo secundum Adam uiuitur: de quo dicit: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiuit, in quo omnes peccauerunt. ergo totus ille homo, id est et interiore et exteriore sui parte, inueterauit propter peccatum et poenae mortalitatis addictus est; renouatur autem nunc secundum interiorem hominem, ubi secundum sui creatoris imaginem reformatur, exuens se iniustitiam, hoc est ueterem hominem, et induens iustitiam, hoc est nouum hominem. tunc autem, cum resurget corpus spiritale, quod seminatur animale, etiam exterior percipiet caelestis habitudinis dignitatem, ut totum, quod creatum est, recreetur et totum, quod factum est, reficiatur illo recreante, qui creauit, et reficiente, qui fecit. quod breuiter explicat, ubi ait: corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. si autem spiritus eius, qui suscitauit Christum a mortuis, habitat in uobis, qui suscitauit Christum a mortuis, uiuificabit et mortalia corpora uestra per habitantem spiritum eius in uobis. nam quis catholica ueritate instructus ignorat secundum corpus esse alios homines masculos, alias feminas, non secundum spiritum mentis, in quo renouamur secundum imaginem dei? uerumtamen quia utrumque deus fecit, rursum idem apostolus testis est, ubi dicit: neque mulier sine uiro neque uir sine muliere in domino; sicut enim mulier ex uiro, ita et uir per mulierem; omnia autem ex deo. quid ad haec dicit inepta fallacia hominum alienatorum a uita dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis eorum, nisi: in apostolicis litteris quod uolumus, uerum est, quod nolumus, falsum est? sic delirent Manichaei; et resipiscant et non sint Manichaei. a quibus si quaeritur — quoniam interiorem hominem renouari ad imaginem dei fatentur et hoc testimonium ultro etiam proferunt: tunc autem dicit Faustus quod deus faciat hominem, quando interior in dei agnitione renouatur — utrum eum ipse fecerit, qui reficit, ipse condiderit, qui renouat, respondebunt "ipse." cui responsioni eorum si adiciamus quaerentes, quando eum formauerit, quem nunc reformat, quaerent, ubi se abscondant, ne fabulae suae dedecus aperire cogantur. neque enim dicunt a deo formatum uel conditum uel institutum, sed de substantia eius partem prorsus eius aduersus hostes missam; nec peccato inueteratum, sed necessitate captiuatum et deformatum ab inimicis et cetera, quae iam taedet dicere. ibi enim et primum hominem commemorant, non quem dicit apostolus de terra terrenum, sed nescio quem suum proprium ex arca mendaciorum prosilientem: de quo Faustus tacet omnino, cum de homine sibi proposuerit quaestionem, timens, ne aliquo modo eis, contra quos disputat, innotescat.

  4. 25.1.1

    LIBER UICESIMUS QVINTUS.

  5. 25.1.2

    FAUSTUS dixit: Deus finem habet aut infinitus est? si oratio uestra non fallit, quae dicit: deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob, habet finem deus, nisi forte alter est hic, de quo perrogas, et alter, quem oratis; alioquin circumcisionis terminus, qui Abraham et Isaac et Iacob a gentium ceterarum societate dissignat, etiam dei ipsius circa eos terminat potestatem, cuius autem finita potestas est, et ipse non caret fine. denique ne antiquorum quidem hac oratione mentionem facitis, qui ante Abraham fuerunt, Enoch dico et Noe et Sem ac reliquos eorum similes, quos fuisse quidem iustos in praeputio non negatis, sed quia idem circumcisionis insigni carebant, ne ipsorum quidem uultis esse deum, sed solius Abrahae et seminis eius. igitur si est unus et infinitus deus, quid sibi uult haec inuocationis uestrae tam diligens et sollicita cautio, ut non contenti nominasse deum adiciatis et cuius, Abraham scilicet et Isaac et Iacob, tamquam in turba aliqua deorum erratura aut naufragium passura uestra oratione, nisi ad signum nauiget Abrahae? et haec quidem certa de causa Iudaeos orare haud absurdum est utpote circumcisos; sic enim circumcisionis se inuocare designant deum propter deos praeputii . uos uero cur hoc ipsum faciatis, parum intellego, cum minime geratis signum, quod habuerit Abraham, cuius uos uocatis deum. uere enim, quod intellegi datur, cognitionis mutuae causa, ne a se scilicet inuicem aberrarent, notas sibimet huiusmodi alternis inposuisse uidentur Iudaei ac Iudaeorum deus . atque ipse quidem eos circumcisionis obscaeno charactere signauit, quo, ubicumque terrarum fuerint, ubicumque gentium, per circumcisionem tamen ipsius esse noscantur; idem uero suum uicissim deum parentum suorum cognomine signauerunt, quo, ubicumque et ipse fuerit, in magna quamuis deorum frequentia, cum deus Abraham audierit et deus Isaac et deus Iacob, protinus se inuocari cognoscat. quod fere in multis fieri solet unum habentibus nomen, ut eorum nemo appellatus respondeat nisi audito cognomine. sic namque et pastor atque armentarius pecoribus notas inurunt, ne eorum quisque pro suo usurpet alienum. quibus quia et uos similiter facitis deum Abraham dicentes et deum Isaac et deum Iacob, non solum finem ostenditis habere deum, sed quod sitis etiam uos ab eodem alieni signi eius ac sacramenti expertes, quod est uirilium mutilatio, per quam idem suos agnoscit. quapropter hic si est deus, quem colitis, liquet ex hoc admodum, quod habeat finem. si uero infinitum deum esse uultis, huic uos ante renuntiare necesse est et oratione mutata erroris praeteriti uestri paenitudinem gerere. et hoc quidem dictum ita est, ut de uestro uos uicisse uideamur; alioquin summum et uerum deum utrum sit idem infinitus necne, si quaeritur, de hoc uero nos boni et mali contrarietas breuiter poterit edocere. quoniam quidem si non est malum, profecto infinitus est deus; habet autem finem, si malum est; constat autem esse malum . non igitur infinitus est deus; illinc enim esse mala accipiunt, ubi bonorum est finis.

  6. 25.2.1

    AUGUSTINUS respondit: Absit, ut hoc uos quisquam interroget, qui uos nouit, aut de hac omnino re cum talibus disputet. prius enim estis a figmento carnalium corporaliumque cogitationum pia fide et quantulacumque ueritatis ratione mundandi, ut spiritalia quoquo modo et ex quantacumque parte cogitare possitis. quod quamdiu non potestis — haeresis . quippe uestra nihil aliud nouit quam et corpus et animam et deum per locorum spatia uel finita uel infinita distendere, cum solum corpus talia occupet spatia uel spatiis talibus occupetur — consultius feceritis, si uos huic quaestioni non commiscueritis, ubi nec docere potestis aliquid ueri — sicut nec in ceteris — nec discere estis idonei, quod fortasse potestis in ceteris, si superbi litigiosique non sitis. cum enim quaeri coeperit, quomodo sit deus finitus, quem nullus locus capit, quomodo infinitus, quem totum filius nouit — quomodo finitus, inmensus; quomodo infinitus, perfectus; quomodo finitus, nullum habens modum; quomodo infinitus, modus omnium — omnis cogitatio carnalis euanescit; et si uult se fieri, quod nondum est, prius ex eo, quod est, erubescit. quapropter hoc, quod uobis proponitis de deo finito et infinito, melius tacendo finitis, donec a fine legis, quod est Christus, tam longe aberrare desinatis. de deo autem Abraham et Isaac et Iacob, cum ipse sit omnis creaturae uerus deus, cur illo nomine se populo suo insinuare uoluerit, iam, quantum sat erat, diximus. de circumcisione etiam in superioribus huius operis partibus contra calumnias inperitas saepe respondimus. isti autem signum in parte corporis congrua diuinitus datum, quo carnis expoliatio figurata est, si quemadmodum dictum sit: omnia munda mundis, christiana, non haeretica mente cogitarent, nullo modo inriderent. sed quia uerum est et quod sequitur: inmundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta sunt eorum et mensetconscientia, ridentes eos et dicaciter insultantes leniter admonemus, si secundum ipsos circumcisio turpis est, non eos habere, quod ibi rideant, sed quod lugeant, quia deus eorum . et illi particulae, quae praedicitur, et illi sanguini, qui destilJat, inligatus et inquinatus admixtus est.

  7. 26.1.1

    LIBER UICESIMUS SEXTUS,

  8. 26.1.2

    FAUSTUS dixit: Iesus si natus non est, quomodo mortuus est? hoc iam sane coniectura est; coniecturis autem nemo, nisi quem probationes defecerint, utitur. respondebimus. tamen etiam ad hoc nec aliunde quam de his, quae credere soletis, adferentes exempla: quae si uera sunt, confirmabunt et nos; si falsa, destruent et uos. dicis ergo: quomodo mortuus est Iesus, si homo non fuit? et ego abs te requiro: Helias quomodo mortuus non est, cum fuerit homo ? an huic mortali praeter condicionem suam licuit ius inmortalitatis inuadere, Christo non licuit inmortali de morte, si necesse fuit, aliquid usurpare? et si Helias in aeternum uiuit contra naturam, Iesum ad triduum tantum cur non magis contra naturam mori potuisse concedas, praesertim cum etiam hoc non solum de Helia credatis, sed et de Moyse atque Enoch, quod sint inmortales et ipsi rapti cum corporibus suis in caelum? quapropter si hoc argumento recte colligitur legum fuisse hominem, quia mortuus est, poterit eodem nihilominus argumento colligi et Heliam non fuisse hominem, quia mortuus non est. falsum est autem non fuisse Heliam hominem, quamuis inmortalis credatur; falsum aeque erit Iesum fuisse hominem, quamuis aestimetur mortuus. et si mihi uera dicenti uis credere, uterque eorum apud Hebraeos falsam traxit opinionem, Iesus de morte et de inmortalitate Helias; nam nec hic mortuus est nec ille non mortuus; sed uos quod uultis, creditis; quod non, redigitis ad naturam. quapropter si, quid naturae proprium sit, quaeritur, illa quidem nec inmortalem mori uult nec non mori mortalem. si uero potestatem in deo atque homine ad efficienda quae uelint quaerimus, magis puto Iesum mori potuisse quam non mori Heliam; maior enim potestas in Iesu quam in Helia. et si tu inpotentiorem contra naturae licentiam leuas in caelum consecrasque perpetuitati naturae et condicionis eius oblitus, ego Iesum potuisse mori, si uoluit, cur non concedam, etiamsi uere mortem illam fuisse et non mortis figuram consentiam? ut enim ab initio sumpta hominis similitudine omnes humanae condicionis simulauit adfectus, sic ab re non erat, si in fine quoque con signandae oeconomiae gratia fuisset uisus et mori.

  9. 26.2.1

    Praeterea illud quoque commemorandum, quia, si quid cuique per naturam liceat quaeritur, circa omnia id quaeri debet, quae Iesus gessit, non circa mortem tantummodo ipsius nam et caecum a natiuitate lumen uidere natura non sinit. quod tamen Iesus potenter operatus uidetur erga huius generis caecos, adeo ut Iudaei ipsi exclamarent ab initio saeculi numquam fuisse uisum, ut aliquis aperuisset oculos caeci nati. manum aridam sanasse, uocem ac uerbum priuatis his per naturam redonasse, mortuis et in tabem iam resolutis corporibus compage reddita uitalem redintegrasse spiritum, quem non ad stuporem adducat et cogat quodam modo minime credere cogitantem quid liceat quidue non liceat per naturam ? quae tamen omnia nos communiter facta ab eodem credimus christiani, non consideratione iam naturae, sed potestatis tantum et uirtutis dei. legitur id quoque, quod de supercilio montis iactatus aliquando a Iudaeis inlaesus abierit. qui ergo de sublimi monte praecipitatus mortuus non est, quia utique noluit, cur non potuerit etiam mori cum uoluit? et hoc quidem nunc a nobis ita responsum sit, quia uobis placet argumentari et arma temptatis aliena dialectice disputare uolentes: alioquin nobis nec Iesus mortuus est nec est inmortalis Helias.-

  10. 26.3.1

    AUGUSTINUS respondit: Quicquid de Enoch et de Helia et de Moyse scriptura sancta certis et magnis suae fidei documentis in summo culmine auctoritatis locata testatur, hoc credimus, non quod Faustus nos credere suspicatur. quid sit autem secundum naturam, quid contra naturam, homines, qui sicut uos errant, nosse non possunt. dici autem humano more contra naturam esse, quod est contra naturae usum mortalibus notum, nec nos negamus . sicut illud est, quod apostolus ait: si tu ex naturali incisus oleastro ei contra naturam insertus es in bonam oliuam; id esse contra naturam dixit, quod est contra consuetudinem naturae, quam notitia humana conprehendit, ut oleaster insertus in olea non oleastri baccas, sed oliuae pinguedinem ferat. deus autem creator et conditor omnium naturarum nihil contra naturam facit; id enim erit cuique rei naturale, quod ille fecerit, a quo est omnis modus, numerus, ordo naturae. sed nec ipse homo contra naturam quicquam facit, nisi cum peccat, qui tamen subplicio redigitur ad naturam. ad naturalem quippe iustitiae ordinem pertinet, ut aut peccata non fiant, aut inpunita esse non ualeant . quodlibet horum sit, naturalis ordo seruatur, si non ab anima, certe a deo. uexant enim peccata conscientiam ipsique animo nocent, cum luce iustitiae peccando priuatur, etiamsi non consequantur dolores, qui uel corrigendis ingeruntur uel non correctis ultimi reseruantur. sed contra naturam non incongrue dicimus aliquid deum facere, quod facit contra id, quod nouimus in natura. hanc enim etiam appellamus naturam, cognitum nobis cursum solitumque nã:turae, contra quem deus cum aliquid facit, magnalia uel mirabilia nominantur. contra illam uero summam naturae legem a notitia remotam siue inpiorum siue adhuc infirmorum tam deus nullo modo facit quam contra se ipsum non facit. spiritalis autem eademque rationalis creatura, in quo genere et anima humana est, quanto amplius illius incommutabilis legis lucisque fit particeps, tanto magis uidet, quid fieri possit quidue non possit; quanto autem remotior inde fuerit, eo magis miratur insolita, quo minus cernit futura.

  11. 26.4.1

    Ac per hoc quid de Helia factum sit, nescimus; hoc de illo tamen credimus, quod uerax scriptura testatur. illud sane scimus hoc de illo factum, quod dei uoluntas habet; quod autem dei uoluntas non habet, fieri de quoquam omnino non posse. proinde si mihi dicatur posse fieri, ut caro uerbi gratia huius uel illius hominis in corpus caeleste mutetur, concedo fieri posse, sed utrum futurum sit nescio et ideo nescio, quia quid habeat de hac re dei uoluntas, me latet; illud me tamen non latet sine dubio futurum, si hoc dei uoluntas habet. porro si audiam, quod aliquid futurum erat, sed deus fecit. ne fieret, fidissime respondebo: illud potius futurum erat. quod deus fecit, non illud, quod si futurum esset, hoc fecisset. nam deus, quod facturus erat, utique sciebat et ideo simul sciebat illud futurum non fuisse, quod ne fieret facturus erat; et procul dubio potius uerum est. quod scit deus quam quod opinatur homo. unde tam non possunt futura non fieri quam non fuisse facta praeterita, quoniam non est in dei uoluntate, ut eo sit aliquid falsum, quo uerum est. quapropter omnia, quae uere futura sunt, sine dubio fient; si autem facta non fuerint, futura non erant . ita omnia, quae uere praeterita sunt, sine dubio praeterierunt.

  12. 26.5.1

    Quisquis itaque dicit: si omnipotens est deus, faciat. ut quae facta sunt, facta non fuerint, non uidet hoc se dicere: si omnipotens est, faciat, ut ea, quae uera sunt, eo ipso, quo uera sunt, falsa sint. potest enim facere, ut aliquid non sit. quod erat; tunc enim facit. ut non sit, quando id esse inuenerit, de quo fiat; uelut cum aliquem, qui coepit esse nascendo, faciat non esse moriendo; hoc enim factum inuenit, de quo fieret. quis autem dicat, ut id, quod iam non est, faciat non esse? quicquid enim praeteritum est, iam non est. quod et si de ipso fieri aliquid potest, adhuc est, de quo fiat, et si est, quomodo praeteritum est ? non ergo est, quod uere dicimus fuisse, sed ideo uerum est illud fuisse, quia in nostra sententia uerum est, non in ea re, quae iam non est. sententia quippe, qua dicimus aliquid fuisse, ideo uera est, quia illud, de quo dicimus, iam non est. hanc sententiam deus falsam facere non potest, quia non est contrarius ueritati. quodsi quaeras, ubi sit haec uera sententia, prius inuenitur in animo nostro, cum id uerum scimus et dicimus. sed si et de animo nostro ablata fuerit, cum id, quod scimus, obliti fuerimus, manebit ipsa ueritate. semper enim uerum erit fuisse illud, quod erat et non est; et ibi uerum erit iam fuisse, quod erat, ubi uerum erat, antequam fieret futurum esse, quod non erat. huic ueritati deus non potest aduersari, in quo est ipsa summa et incommutabilis ueritas, quo inlustratur, ut sit, quicquid in quorumque animis et mentibus uerum est. omnipotentem autem deum non ita dicimus, acsi eum etiam mori posse credamus, et quia hoc non potest, ideo non sit dicendus omnipotens. ille plane omnipotens uere solus dicitur, quia uere est et a quo solo est, quicquid aliquo modo est uel spiritale uel corporale, quia uniuersa creatura sua utitur, ut ei placet; placet autem illi secundum ueram incommutabilemque iustitiam, quod ipse sibi est, omnia mutabilia, cum ipse sit incommutabilis, mutans pro meritis siue naturarum siue factorum. numquid ergo dicturi sumus, quod Helias, cum esset creatura, mutari non posset uel in deterius uel in melius, aut eo modo non posset, qui esset humano generi insolitus, secundum dei omnipotentis uoluntatem? quis hoc stultissimus dixerit? cur ergo quod de illo in scriptura ueracissima positum est, non credamus? nisi putemus hoc solum posse facere deum, quod uidere consueuimus.

  13. 26.6.1

    Sed si homo fuit, inquit, Helias et potuit non mori. cur Christus, cum homo non fuerit, non potuerit mori? tale est, ac si quisquam diceret: si potuit natura hominis in aliquid melius commutari, cur dei natura in deterius non potuerit? stulte, quia hominis est natura mutabilis, dei autem incommutabilis. possit enim et aliquis pariter insanissimus dicere: si homini potest donare, ut regnet in aeternum, cur non et sibi facere, ut damnetur in aeternum? non hoc, inquit, ego dico, sed triduanam saltem mortem dei aeternae uitae hominis compara. plane si sic acciperes triduanam mortem dei, ut caro in illo moreretur, quam de mortalium genere adsumpsit, uerum saperes; nam istam triduanam Christi mortem pro aeterna uita hominum factam ueritas euangelica praedicat. cum autem uelis triduanam mortem nulla mortali adsumpta creatura in ipsa diuina natura ideo non absurde credi, quia potest humana natura inmortalitate donari, profecto sic desipis, quomodo qui nec deum nosti nec dona dei. deinde quomodo illud, quod supra posui, non dicis ac sentis deum sibi non fecisse, unde damnetur in aeternum, quando pars illa dei uestri in globo in perpetuum configetur? an et hoc dicturus es, quia pars lucis lux est et pars dei deus non est? postremo ut sine ulla ratiocinatione ei plana fidei ueritate a nobis audiatis, cur Heliam hominem natum raptum esse diuinitus de terra credamus, Christum autem et ex uirgine uere natum et in cruce uere mortuum: haec ideo credimus. quia et. illud de Helia et hoc de Christo sancta scriptura testatur, cui nemo pius nisi qui credit, nisi inpius nemo non credit. illud autem de Helia uos negatis, quia omnia simulatis; de Christo autem. quod nasci non potuerit et mori potuerit, nec uos dicitis., sed eius ex uirgine natiuitatem nullam, mortem autem in cruce falsam fuisse contenditis, hoc est etiam ipsam nullam, sed ad ludificandos humanos oculos simulatam, ad nihil aliud, nisi ut ab eis, qui ista crediderint, etiam uobis omnia mentientibus ignoscatur.

  14. 26.7.1

    Quis autem uobis proponat, quod sibi quasi ex persona catholici Faustus proponit: Iesus si natus non est. quomodo mortuus est? nisi qui parum considerat ipsum Adam et natum non esse et tamen mortuum esse. si uoluisset ergo filius dei inde sibi humanam carnem ueramque formare, unde formauit et illi primo homini, quoniam omnia per ipsum facta sunt, quis eum non potuisse audeat adfirmare? si denique de caelesti uel aeria uel humida creatura corpus adsumptum uellet commutare in humanae carnis uerissimam qualitatem. in qua uiuere et mortalis homo posset et mori, hoc eum potuisse facere quis negaret, omnipotentem omnipotentis filium? non auderet. postremo si uoluisset de nullis elementis corporeis, quae per eum creata sunt, corpus adsumere, sed prorsus ex nihilo sibi creare ueram carnem, sicut per eum creata sunt cuncta, quae non erant: quis nostrum contradicere, quis nostrum fieri non potuisse contenderet? non ergo ideo credimus natum ex uirgine Maria, quod aliter in uera carne existere atque hominibus adparere non posset. sed quia sic scriptum est in ea scriptura: cui nisi crediderimus, nec christiani nec salui esse poterimus. credimus ergo ex Maria uirgine natum Christum, quia sic scriptum est in euangelio; credimus crucifixum et mortuum, quia sic scriptum est in euangelio; et uere natum et uere mortuum, quia ueritas est euangelium. cur autem illa omnia in carne ex utero feminae adsumpta pati uoluerit, summa consilii penes illum est: siue quod utrumque sexum, quem creauerat, etiam hoc modo commendandum honorandumque iudicauit adsumendo formam uiri et nascendo de femina, siue aliqua alia causa. quaenam illa sit, non temere dixerim; illud tamen fidenter dicam nec aliter factum esse, quam euangelica ueritas docuit, nec aliter fieri oportuisse, quam dei sapientia iudicauit. euangelii fidem omnibus haereticorum disputationibus anteponimus; consilium autem sapientiae dei supra omne consilium creaturae cuiuscumque laudamus.

  15. 26.8.1

    Tamen Faustus sibi ut credamus, hortatur dicens: et si mihi uera dicenti uis credere, uterque eorum apud Hebraeos falsam traxit opinionem, Iesus de morte et de inmortalitate Helias, cum paulo post dicat: ut enim ab initio sumpta hominis similitudine omnes humanae condicionis simulauit adfectus, sic ab re non erat, si in fine quoque consignandae oec.onomiae gratia fuisset uisus et mori. homo pessime ac fallacissime, quomodo tibi ego credam quasi uera dicenti, cum Christum dicas mortem potuisse mentiri? ergo ille mentiebatur, quando dicebat: oportet filium hominis occidi et tertia die resurgere, et tu non mentiris et dicis, ut tibi uera dicenti credamus? ueracior ergo Petrus, quando ei dixit: absit, domine, non fiet istud. et unde meruit audire: redi retro, satanas. et ille quidem non hoc infructuose audiuit, qui eam postea ueritatem mortis Christi usque ad suam mortem correctus perfectus'Iue praedicauit. uerum si ille, quia tantum putauit Christum non moriturum, audire meruit: satanas, tu quid mereris audire, qui non solum negas mortuum, sed etiam dicis mortem fuisse mentitum ? sed ideo, inquit, mortem quoque simulasse credendus est, quia omnes humanae condicionis simulauit adfectus. quis enim tibi hoc contra euangelium concessurus est, quod omnes humanae condicionis simulauit adfectus? prorsus si dixit euangelista: dormiuit. Iesus, si dixit: esuriuit, sitiuit, contristatus est, exhilaratus est et si quid aliud: omnia uera sunt, quae ita narrata sunt, ut non eum simulasse. sed plane fecisse uel exhibuisse conscripta sint sane non necessitate condicionis, sed magisterii uoluntate et diuina etiam potestate. nam homo plerumque etsi nolit, irascitur; etsi nolit, contristatur; etsi nolit, dormit; etsi nolit, esurit ac sitit: ille autem omnia ista, quia uoluit. sic etiam nascuntur homines atque patiuntur, non quia uolunt nec quod nolunt; ille autem etiam ista, quia uoluit. tamen uera haec et de illo fideliter ueraciterque conscripta sunt, ut quisquis euangelio eius crediderit, ueritate instruatur, non mendaciis inludatur.

  16. 27.1.1

    LIBER UICESIMUS SEPTIMUS.

  17. 27.1.2

    FAUSTUS dixit: Si natus non est Iesus, nec passus est; si autem passus est, ergo et natus est. non uobis expedit, mihi credite, in his rebus consequentiam quaerere naturae; alioquin infirmabitur omnis uestra fides. nam et uos Iesum ex uirgine natum sine uiri coitu creditis et, si ex consequentibus priora probanda sunt, erit hoc falsum. poterit enim et uobis responderi in hunc modum, quia "si natus est ex femina Iesus, ergo et seminatus ex uiro est; si uero seminatus ex uiro non est, ergo nec natus ex femina est." potuit autem, ut uos creditis, nasci non satus; quare ergo non potuerit et pati non partus?

  18. 27.2.1

    AUGUSTINUS respondit: Nemo tibi proponit, quod tibi proponis, nisi inperitus, quem decipis, non instructus, a quo conuinceris. nam Iesus et nasci potuit non satus et pati non partus; sed unum horum uoluit, alterum noluit. nasci enim non satus uoluit, pati autem non partus noluit, quia partus est passus. dicis mihi: unde scis? quia hoc in euangelio ueritatis lego. si autem tibi dicam: unde seis ista, quae dicis? Manichaei mihi obponis auctoritatem, dicis esse in euangelio falsitatem. ego autem Manichaeo ista dicenti non crederem nec si non mihi Christum mentitum esse laudaret. quod quidem in Christo non inuenit, sed quid ipse diligat prodit.

  19. 28.1.1

    LIBER DUODETRICESIMUS.

  20. 28.1.2

    FAUSTUS dixit: Sed non poterat mori, nisi natus esset. et ego respondeo: nec nasci poterat, nisi deus non esset; aut si potuit et deus esse et nasci, quare non et non nasci potuerit et mori ? uides ergo utile satis non esse in his consequentiam quaerere aut argumentis adniti, cum de rebus agitur, quae pertineant ad Iesum; sed quaerendum potius est, quid ipse de se quidue apostoli sui de eodem praedicarint. ipsaque adeo pertractanda genealogia est et uidendum, si sibi conueniat, non ex coniectura passionis natiuitatis eius exquirere ueritatem, quia et pati non natus potuit et natus minime pati praesertim ipsis uobis fatentibus deo esse inpossibile nihil: quod erit et ipsum falsum, si hoc constiterit non po- . tuisse mori non natum.

  21. 28.2.1

    AUGUSTINUS respondit: Iterum ac saepe tibi proponis, quod non audis ab eis, a quibus confutaris. nemo tibi dicit: non poterat mori, nisi natus esset, quia mortuus est Adam, quamuis natus non fuisset; sed dicitur tibi: natus est, quia hoc sanctum euangelium, non nescio quis haereticus loquitur; mortuus est, quia hoc in sancto euangelio, non in libro alicuius haeretici legitur. sed tu, qui prohibes argumentari, cum de rebus agitur, quae pertinent ad legum, et quaerendum censes, quid ipse de se quidue apostoli sui de eodem praedicarint, cum coepero Matthaei euangelium recitare apostoli eius, ubi narratio natiuitati)J eius tota contexitur, continuo dices illam narrationem non esse Matthaei, quam Matthaei esse dicit uniuersa ecclesia ab apostolicis sedibus usque ad praesentes episcopos certa successione perducta. tu mihi quid contra lecturus es ? aliquem forte librum Manichaei, ubi Iesus negatur esse natus ex uirgine. sicut ergo ego credo illum librum esse Manichaei, quoniam ex ipso tempore, quo Manichaeus uiuebat in carne, per discipulos eius certa successione praepositorum uestrorum ad uestra usque tempora custoditus atque perductus est: sic et istum librum credite esse Matthaei, quem ex illo tempore, quo Matthaeus ipse in carne uixit, non interrupta serie temporum ecclesia certa conexionis successione usque ad tempora ista perduxit. et dic mihi, cui libro potius credere debeamus: eiusne apostoli, qui Christo, cum adhuc in terra esset, adhaeserat, an nescio cuius Persae, qui tanto post natus est? sed alium forte proferes librum, qui nomen habeat alicuius apostoli, quem a Christo constat electum, et ibi Christum natum ex Maria non esse lecturus es. cum ergo necesse sit alterum horum librorum esse mendacem, cui nos potius censes fidem adcommodare debere? eine, quem illa ecclesia ab ipso Christo inchoata per apostolos prouecta certa successionum serie usque ad haec tempora toto terrarum orbe dilatata ab initio traditum et conseruatum agnoscit atque adprobat, an ei, quem eadem ecclesia incognitum reprobat, cum etiam proferatur ab hominibus ita ueracibus, ut Christum laudent esse mentitum?

  22. 28.3.1

    Hic dicturus es: genealogia ipsa consideretur duorum euangelii librorum, utrum sibi conueniat. iam hinc alibi in hoc opere diximus, quod dicendum fuit. neque enim uos mouet, nisi quemadmodum duos patres potuerit habere Ioseph. quodsi cogitantibus non occurrisset unus, qui genuit, alius, qui adoptauit, nec sic facile debuistis aduersus tantam auctoritatem praeproperam proferre sententiam; nunc uero si uel admoniti cogitatis, quam hoc fieri potuerit, euangelio simpliciter credite et uos potius tam male ac peruerse argumentari desistite.

  23. 28.4.1

    Quod autem putat quaerendum esse Faustus, quid de se Iesus ipse praedicauerit, cui non iustum uideatur? sed numquid hoc sciri potest nisi discipulis eius narrantibus? quibus si non creditur adnuntiantibus, quod de uirgine natus sit, quomodo eis fides habebitur adnuntiantibus , quid de se ipse praedicauerit ? si enim prolatae fuerint aliquae litterae, quae nullo alio narrante ipsius proprie Christi esse dicantur, unde fieri poterat, ut si uere ipsius essent, non legerentur, non acciperentur, non praecipuo culmine auctoritatis eminerent in eius ecclesia. quae ab ipso per apostolos succedentibus sibimet episcopis usque ad haec tempora propagata dilatatur multis in ea iam conpletis, quae ante praedicta sunt et usque in finem quae restant, sine dubio futuris atque uenturis? quia et illae litterae si proferrentur, utique considerandum erat, a quibus proferrentur: si ab ipso, illis primitus sine dubio proferri potuerunt, qui tunc eidem cohaerebant, et per illos etiam ad alios peruenire. quod si factum esset, per illas, quas commemoraui, praepositorum et populorum successiones confirmatissima auctoritate clarescerent. quis est ergo tam demens. qui hodie credat esse epistulam Christi, quam protulerit Manichaeus, et non credat facta uel dicta esse Christi, quae scripsit Matthaeus? aut si etiam de Matthaeo, utrum iste ipsa scripserit, dubitat, de . ipso quoque Matthaeo non potius id credat, quod inuenit in ecclesia, quae ab ipsius Matthaei temporibus usque ad hoc tempus certa successionum serie declaratur, et credat nescio oui ex transuerso de Perside post ducentos uel amplius annos uenienti et suadenti, ut illi potius, quid Christus dixerit feceritque credatur, cum ipse apostolus Paulus post ascensionem domini de caelo uocatus, si non inueniret in carne apostolos, quibus communicando et cum quibus conferendo euangelium eiusdem societatis esse adpareret, ecclesia illi omnino non crederet? sed cum cognouisset eum hoc adnuntiantem, quod etiam illi adnuntiabant, et in eorum communione atque unitate uiuentem accedentibus etiam per eum talibus signis, qualia et illi operabantur, ita eum domino commendante meruit auctoritatem, ut uerba illius hodie sic audiantur in ecclesia, tamquam in illo Christus, sicut uerissime ipse dixit, locutus audiatur. et putat Manichaeus credi sibi debere ab ecclesia Christi loquenti contra scripturas tanta et tam ordinata auctoritate firmatas, per quas ei praecipue commendatum est, ut quisquis illi adnuntiauerit praeterquam quod accepit, anathema sit.

  24. 28.5.1

    Sed rationem, inquit, profero, qua demonstrem scripturis illis non esse credendum. certe non argumentaris ? et tamen in ipsa quoque argumentatione superaris. ad hoc enim redigitur omnis argumentatio tua, ut ad extremum credat anima ideo se in hoc mundo esse miseram, quia miseria sua deo suo subuenit, ne ille regno priuaretur, eiusque naturam atque substantiam usque adeo esse mutabilem, corruptibilem, uiolabilem. coinquinabilem, ut pars eius quaedam nec mundari ualeat et ab ipso, qui eam sciens innocentem de suis uisceribus nihilque apud se peccantem tantae contaminationi permiscuit, aeterno globi subplicio puniatur. iste finis est omnium argumentationum fabularumque uestrarum: quarum utinam sit finis, sed in corde et in ore uestro, ut aliquando tam execrandas blasphemias credere ac dicere desinatis. sed ex ipsis, inquit, litteris probo, quam eis non ubique credendum sit, quoniam contraria sibi loquuntur. cur non ergo dicis potius nusquam eis esse credendum tamquam inconstantibus seseque inpugnantibus testibus? sed hoc, inquit, eligo. quod consen- . taneum uideo ueritati. cui ueritati? fabulae scilicet tuae habenti in capite bellum dei, in medio contaminationem dei, in fine damnationem dei, et nusquam, inquit, creditur litteris sibimet aduersis atque contrariis. sed ideo tibi hoc uidetur, quia non intellegis; nam et quicquid protulisti,. quod tale uideretur, demonstratum est, quam non intellegas, et quicquid protuleris, demonstrabitur. nulla ergo causa est, quare illis litteris tanta auctoritate praeditis non credamus; et plane ista maxima causa est, cur eos, qui aliud adnuntiant, anathememus.

  25. 29.1.1

    LIBER UNDETRICESIMLS.

  26. 29.1.2

    FAUSTUS dixit: Ergo magia erat, quod uisus ac passus est, si natus non est. eadem in te uicissim argumentatio retorquetur, ut magia et illud fuerit, quod utero portatus aut quod editus sit, si seminatus non fuit. extra legem naturae esse constat uirginem peperisse multoque magis inuentam etiam post partum uirginem. quare ergo et hoc praeter naturam non uis, ut contigerit, pati eum potuisse uolentem sine sorte natiuitatis? mihi crede; quantum ad rem adtinet, utrique in hoc naturae contraria profitemur . sed hoc interest, quod nos honeste, uos turpiter; nos passionis eius rationem aliquam reddimus et probabilem; uos natiuitatis aut nullam praestatis aut falsam; denique nos specie tenus passum confitemur nec uere mortuum; uos pro certo puerperium fuisse creditis et utero muliebri portatum. aut si non ita est, fatemini et uos, quia hoc etiam imaginarie sit factum, ut uideretur natus, et omnis nobis erit profligata contentio. nam illud quidem, quod saepe adfirmare soletis necessario eum esse natum, quia alias hominibus uideri aut loqui non posset, ridiculum est, cum multotiens, ut iam probatum a nostris est, angeli et uisi hominibus et locuti esse monstrentur.

  27. 29.2.1

    AUGUSTINUS dixit: Non uobis dicitur magiam esse, ut qui natus non fuerit, moriatur; nam hoc in Adam factum esse iam supra commemorauimus; sed et si numquam factum fuisset, et dominus Christus ita uenire uoluisset, ut non ex uirgine adsumpta, sed tamen in uera carne adparens nos uera morte redimeret, quis eum non potuisse dicere auderet? sed illud melius erat, quod fecit, ut etiam de uirgine nasceretur . et utrumque sexum, pro quo liberando mortuus erat, dignaretur etiam commendare nascendo, masculino suo corpore ex femina procreato contra uos ipsos maxime facto ipso loquens uosque subuertens, qui masculum et feminam non dei, sed diaboli opus esse praedicatis. sed illud est, quod magiae simile dicimini adserere, quod passionem mortemque eius specie tenus factam et fallaciter dicitis adumbratam, ut mori uideretur, qui non moriebatur. ex quo fit, ut eius quoque resurrectionem umbraticam, imaginariam fallacemque dicatis; neque enim eius, qui non uere mortuus est, uera esse resurrectio potest. ita fit, ut et cicatrices discipulis dubitantibus falsas ostenderet nec Thomas ueritate confirmatus, sed fallacia deceptus clamaret: dominus meus et deus meus. et tamen persuadere conamini lingua uos loqui uerum, cum Christum dicatis toto corpore fuisse mentitum. haec sunt, quae uobis obiciuntur, qui talem Christum uobis finxistis, cuius discipuli ueri non sitis, nisi mendaces uos quoque fueritis. non autem ideo magia uideri potest nata ex uirgine hominis caro, quia caro Christi sola ita nata est, sicut nec illa magia est, quia sola Christi caro die tertio resurrexit, numquam ulterius moritura. alioquin omnia miracula dei magica erunt, quia singulariter facta sunt; sed uere facta sunt uerumque ostenderunt, non oculos hominum praestigiis fallacibus inluserunt: quae quidem contra naturam plerumque appellantur, non quod naturae aduersentur, sed quod naturae modum, qui nobis est usitatus, excedant... repellat ergo dominus a paruulorum suorum mentibus, quod quasi admonendo Faustus persuadere conatus est, ut etiam nos imaginariam, non ueram natiuitatem Christi profiteamur atque ita inter nos omnis contentio finiatur, immo uero maneat nobis. aduersus illos potius pro ueritate certamen quam cum illis in falsitate concordia.

  28. 29.3.1

    Uerumtamen quaero ab eis, si nostra contentio terminatur, cum hoc dixerimus, cur hoc ipsi non dicunt? cur hoc ipsi mortem non ueram, sed imaginariam Christi adfirmant,. natiuitatem autem non saltem talem, sed prorsus nullam dicere delegerunt? si auctoritatis euangelicae pondere erubuerunt et ideo non ausi sunt Christum non saltem imaginarie passum dicere, natiuitatem quoque eius eadem euangelica testatur auctoritas. etsi enim duo euangelistae ipsum partum Mariae narrauerunt, nullus tamen euangelistarum tacuit, quod habuerit matrem Iesus. an ideo piguit etiam hoc praedicare -simulatum. quia generationes alias Matthaeus. alias Lucas exequitur, unde uidentur non sibi conuenire P sed da hominem. qui non intellegat, putabit etiam in multis, quae ad Christi passionem pertinent, euangelistas sibi non conuenire; da uero, qui intellegat, et ubique conueniunt. an quia mortem simulare honestum est, natiuitatem autem etiam simulare turpe est ? cur ergo nos hortatur hoc confiteri, quo possit nostra contentio profligari ? unde ergo mihi uidetur natiuitatem Christi nec saltem sicut mortem simulatam, sed prorsus nullam praedicare uoluisse in consequenti sermone adparebit, ubi alteri respondebimus quaestioni.

  29. 29.4.1

    Absit autem, ut sit in membris sanctorum etiam genitalibus aliqua turpitudo. dicuntur quidem inhonesta, quia non habent eam speciem decoris, quam membra, quae in promptu locata sunt. sed uidete, quid dicat apostolus, cum ex ipsa membrorum corporis nostri unitate atque conpage caritatem persuadet ecclesiae. multo magis, inquit, quae uidentur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; et quae uidentur uiliora esse corporis, his abundantiorem honorem circumponimus; et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent; quae autem honesta sunt nostra, non opus habent; sed deus temperauit corpus ei, cui deerat, maiorem honorem dans, ut non essent scissurae in corpore. inlicitus itaque et temperantiae legibus non subiectus membrorum illorum usus est turpis, non ipsa membra, quae non solum in excellenti integritate caelibes et uirgines seruant, sed ipsi coniugati sancti patres ac matres sic eis generationi tantummodo consulentes utebantur, ut ille naturalis motus nullo modo turpis esset, qui non libidini, sed rationi seruiret. quanto magis ergo in sancta uirgine Maria, quae Christi carnem fide concepit, nihil habuerunt turpitudinis membra, quae nec humano licitoque conceptui, sed diuino tantum partui seruierunt? merito plane sic honestata, ut nobis Christum, quem cordibus integris credendo conciperemus et confitendo quodammodo pareremus, etiam corporaliter seruata integritate transfunderet. nullo modo enim Christus matrem nascendo faceret deteriorem, ut cui munus fecunditatis adtulerat, decus uirginitatis auferret. haec ueraciter, non fallaciter facta sunt; sed noua sunt, sed insolita sunt, sed contra naturae cursum notissimum sunt, quia magna, quia mira, quia diuina et eo magis uera, certa, firmata.

  30. 29.4.2

    Et angeli, inquit, uisi et locuti sunt, quamuis nati non fuerint. quasi nos dicamus Christum, nisi nasceretur ex femina, nec uideri nec loqui potuisse. potuit, sed noluit; et hoc melius est, quod uoluit. hoc autem eum uoluisse ideo certum est, quia hoc fecit, qui nihil necessitate sicut deus uester faceret, sed omnia uoluntate. hoc uero eum fecisse ideo non dubitamus, quia non cuiquam haeretico, sed eius euangelio credimus.

  31. 30.1.1

    LIBER TRICESIMUS.

  32. 30.1.2

    FAUSTUS dixit: De uobis iam dudum Paulus scripsit, quia discedent quidam a fide intendentes spiritibus seductoriis, doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentes mendacium, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus. numquam plane tibi ego haec ab apostolo dicta esse consenserim, nisi antea confitearis ipse Moysen et prophetas doctrinas adtulisse daemoniorum et seductorii spiritus ac maligni fuisse interpretes, qui a porcina et ceteris carnibus, quas inmundas uocant, sollicite doceant abstinendum. de his ergo primo deliberandum uobis est et diu multumque cogitandum, haec quid debeant accipi, in deone ipsi haec. an in daemonio locuti uideantur. hac enim tenus aut et Moyses et prophetae nobiscum damnati erunt aut et nos cum illis absoluti. neque enim iusta haec nunc uestra sententia est, ut nos quidem, qui solum in plebe sacerdotale hominum genus censeamus a carnibus abstinere debere, daemoniorum doctrinae uideamur uobis assectatores; uestros uero prophetas atque ipsum adeo Moysen, qui primus non antistitibus solum, sed omni confuse hominum generi suilla interdixerit et leporina et hericina carne et sepiis ac lolliginibus ceterisque generibus piscium carentibus squama, non in spiritu seductorio hoc nec in doctrina daemoniorum, sed in deo potius et in sancto spiritu locutos esse arbitremini. igitur ut hoc tibi interim Paulum dixisse concedam, uictus tamen abs te non ante fuero, quam tu Moysen damnaueris et prophetas, ut quod ratione conuictus et ueritate numquam fortasse fecisses, id nunc uentris causa facere uidearis, blasphemare Moysen.

  33. 30.2.1

    Est uero et aliud de tribus pueris apud uos in Danihele, quo uehementer perinde confundemini, si istud constiterit a cibis abstinere daemoniorum esse religionem. illi enim non tantum ab interdictis lege sed etiam a concessis abstinuisse leguntur: quos uehementer mirari soletis et in martyribus numerare, cum sint et ipsi doctrinam adsecuti daemoniorum, si hoc esse apostoli testimonium constat. ad haec et Danihel ipse tribus hebdomadis dierum ieiunasse se perhibet et carnem non edisse nec bibisse uinum, dum exoraret pro populo suo. quid ergo ? et hic in doctrina se daemoniorum magnificat et de seductorii spiritus commento gloriam captat?

  34. 30.3.1

    De uobis uero quid dicam? id est de christianioribus apud uos, quorum nonnulli quidem porcina, plerique uero quadrupede omni, alii etiam cuncto animali penitus abstinent, fertque ob hoc in oculis eos omnis ecclesia et summa cum ueneratione suscipiens solum non deos existimat. nec uidetis, indociles, quia si hoc uerum et ab apostolo dictum testimonium est, daemoniorum et ipsi sunt ludificati doctrinis. quid uero et de illo dicemus, quod sane frustrari quis audeat aut abnegare, cum constet hoc inter omnes et aeque per orbem terrarum quotannis omni cum studio celebratur in conuentu catholico? dico autem quadragesimam. quam qui inter uos rite obseruandam putauerit, abstineat necesse est omnibus his, quae capitulum hoc a deo ad percipiendum nobis creata dicit et daemoniorum insuper doctrinam uocat abstinentiam praedictorum. quid ergo et uos, carissimi ? ritune tunc daemoniorum uiuitis, cum haec a uobis passionis Christi celebrantur mysteria et seductorii spiritus fraude capimini et in hypocrisi loquimini mendacium et cauteriatam habetis conscientiam uestram? quodsi horum nihil uos, nec nos igitur. quid ergo sibi uult capitulum hoc, aut a quo scriptum putabimus et contra quos, quod nec ueteris testamenti traditiones nec noui confirmet scita? siquidem hoc ab omnibus, ut ex uobis ipsis adparet, illud uero a quibusdam quamuis abstineri tamen docet, sententia uero haec uestra cunctam penitus carnalium ciborum abstinentiam daemoniorum uult esse doctrinas. cui si et uos creditis, eadem saepius dixero, damnate Moysen, renuntiate prophetis, ferte parem et de uobis ipsis sententiam, quia ut illi semper a quibusdam ciborum, sic uos interdum abstinetis ab omnibus.

  35. 30.4.1

    Aut si Moyses uobis et prophetae, cum escas diiudicant, dei legem sancire uidentur et non daemoniorum; si Danihel in spiritu sancto obseruauit tres hebdomadas; si Ananias, Azarias et Misahel pueri diuinae mentis instinctu oleribus uti maluerunt et leguminibus; si denique in uobis quotquot abstinent, non a daemoniis inpulsi id faciunt; si quadragesima sine uino et carnibus non superstitiose a uobis, sed diuina lege seruatur: uidete, quaeso, uidete, ne summae dementiae hoc sit a Paulo dictum putare, quod daemoniorum doctrina sit abstinentia omnis ciborum, et prohibentes nubere, quemadmodum nec illud, quod dicit etiam uirgines dicare Christo daemoniorum esse doctrinas . quod uos perinde sine consideratione legentes ut cetera ad nos subinde respicitis nec uidetis hinc et uirgines uestras daemoniorum doctrina captas notari et uos esse antistites daemoniorum. qui certatim semper ad hanc eas incitetis professionem suasionibus uestris, ut paene iam maior in ecclesiis omnibus uirginum apud uos quam mulierum numerositas habeatur? quid ergo non et uos iam desistitis a talibus inceptis? quid in fraudem miseras inducitis filias hominum, si non in eis Christi uoluntas inpletur, sed daemoniorum? et tamen hoc nobis primo respondeatis uelim, utrum omnino uirgines facere doctrina sit daemoniorum, an solum per prohibitionem facere nubendi ? si per prohibitionem, nihil ad nos; nam et ipsi tam stultum iudicamus? inhibere uolentem quam nefas et inpium satis nolentem cogere; si uero fauere huic quoque proposito et non reluctari uolenti id quoque doctrinam putatis esse daemoniorum, taceo nunc uestrum periculum, ipsi iam timeo apostolo, ne daemoniorum doctrinam intulisse tunc Iconium uideatur, cum Theclam obpigneratam iam thalamo in amorem sermone suo perpetuae uirginitatis incendit. quid uero et de magistro ipso dicemus ac sanctimoniae totius auctore Iesu et huius ipsius professionis puellarum caelite sponso, qui in euangelio tria genera taxans spadonum, unum natiuum, alterum facticium, tertium uoluntarium, eis tamen palmam adtribuit, qui se ipsos, inquit, spadones fecerunt propter regnum caelorum, significans uirgines et pueros, qui nubendi ipsa a cordibus suis exsecta cupiditate spadonum uice in eius ecclesia semper tamquam in domo regia conuersentur ? quid ergo ? et hoc uobis doctrina uidetur esse daemoniorum et in seductorio spiritu dictum? et quis erit alius in deo loquens, si Paulus et Christus daemoniorum probantur fuisse sacerdotes? mitto enim ceteros eiusdem domini nostri apostolos, Petrum et Andream, Thomam et illum inexpertum Ueneris inter cetero» beatum Iohannem, qui per diuersa possessionem boni istius inter uirgines ac pueros diuino praeconio cecinerunt formam nobis atque adeo uobis ipsis faciundarum uirginum relinquentes. sed hos quidem, ut dixi, praetereo, quia eos uos exclusistis ex canone facileque mente sacrilega uestra daemoniorum his potestis inportare doctrinas. num. igitur et de Christo eadem dicere poteritis aut de apostolo Paulo, quem similiter ubique constat et uerbo semper praetulisse nuptis innuptas et id opere quoque ostendisse erga sanctissimam Theclam? quodsi haec daemoniorum doctrina non fuit, quam et Theclae Paulus et ceteri ceteris adnuntiauerunt apostoli, cui credi iam poterit hoc ab ipso esse memoratum, tamquam sit daemoniorum uoluntas et doctrina etiam persuasio sanctimonii ? non ergo est interim, quod uos existimetis solis hortamentis uirgines facere et non prohibitione nubendi. nobis enim quoque hoc ipsum insitum est . et demens profecto ille, non tantum stultus putandus est, qui id existimet lege priuata prohiberi posse, quod sit publica concessum; dico autem hoc ipsum nubere. quapropter et nos hortamur quidem uolentes, ut permaneant, non tamen cogimus inuitos, ut accedant. nouimus enim, quantum uoluntas, quantum et naturae ipsius uis etiam contra legem publicam ualeat, nedum aduersus priuatam, cui respondere sit liberum "nolo." si igitur hoc modo uirgines facere sine crimine est, extra culpam sumus et nos; sin quoquo genere uirgines facere crimen est, rei estis et uos. iam qua mente aut consilio hoc aduersum nos capitulum proferatis, ego non uideo.

  36. 30.5.1

    AUGUSTINUS respondit: Audi ergo, quod confiteris te non uidere, qua mente aut consilio hoc aduersum uos capitulum proferamus . non quod a carnibus abstineatis; nam hoc a quibusdam et primi patres nostri fecerunt, sicut commemoras — non tamen ea damnandi, sed significandi gratia, quod non intellegitis, et unde iam quantum sufficere uidebatur, in superioribus partibus operis huius locutus sum — et christiani,. non haeretici, sed catholici edomandi corporis causa propter animam in orationibus amplius humiliandam, non quod illa esse inmunda credant, non solum a carnibus, uerum a quibusdam etiam terrae fructibus abstinent, uel semper, sicut pauci, uel certis diebus atque temporibus, sicut per quadragesimam fere omnes, quanto magis quisque uel minus seu uoluerit seu potuerit. uos autem ipsam creaturam negatis bonam et inmundam dicitis, quod carnes diabolus operetur faeculentiore materia mali, ac per hoc eas tamquam inmundiora et truculentiora dei uestri uincula exhorrentes abicitis. auditoribus autem uestris, quos tamquam distinctos a genere sacerdotum dixisti, secundum ueniam haec edenda conceditis; sicut quibusdam concedit apostolus secundum ueniam non omnem concubitum coniugalem, etiam qui fit sola causa generandi, sed eum, qui fit per incontinentiam, sed tamen cum coniuge. neque enim conceditur secundum ueniam nisi peccatum. hoc uos de omni carnium cibo sentitis, hoc et ipsi ab haeresi uestra didicistis et uestros auditores docetis; sed illis, quod sit ignoscendum, propter quod uobis necessaria ministrant, ut dixi, conceditis, non dicentes non esse peccatum, sed peccantibus ueniam largientes; uos autem ab omni tali tamquam mala et inmunda contagione abstinetis . ac per hoc illud, quod sequitur ea uerba apostoli, quibus commemorationem huius capituli terminasti, ipsum est -omnino, quod nos facit hoc testimonium uobis obicere: quod et tu, puto, sciebas, ut ea uerba primo non poneres et nobis in extremo diceres: qua mente aut consilio hoc aduersum nos capitulum proferatis, ego non uideo, cum hoc ipsum nostrum consilium tacere quam commemorare malueris. cum enim apostolus dixisset: abstinentes a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, secutus ait: et iis, qui cognouerunt ueritatem, quoniam omnis creatura dei bona est, et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per uerbum dei et orationem. haec sunt, quae negatis; hoc animo. hac uoluntate, hac opinione ab escis huiusmodi temperatis, quod non significatione, sed natura malae et inmundae sint. qua in re creatorem earum sine dubio blasphematis; hoc est, quod pertinet ad doctrinam daemoniorum. nolite ergo mirari hoc de uobis tanto ante a sancto spiritu prophetatum.

  37. 30.6.1

    Iterum si ad uirginitatem sic adhortaremini, quemadmodum hortatur apostolica doctrina — qui dat nuptum, bene facit, et qui non dat nuptum, melius facit — ut bonum esse nuptias diceretis, sed meliorem uirginitatem, sicut facit ecclesia, quae uere Christi est ecclesia, non uos spiritus sanctus ita praenuntiaret dicens: prohibentes nubere. ille enim prohibet, qui hoc malum esse dicit, non qui huic bono aliud melius anteponit. denique uos eum praecipue concubitum detestamini, qui solus honestus et coniugalis est et quem matrimoniales quoque tabulae prae se gerunt, liberorum procreandorum causa: unde uere non tam concumbere quam nubere prohibetis. concumbitur enim etiam causa libidinum, nubitur autem nonnisi filiorum. nec ideo nos dicatis non prohibere , quia multos uestros auditores in hoc oboedire nolentes uel non ualentes salua amicitia toleratis. illud enim habetis in doctrina uestri erroris, hoc in necessitate societatis. hinc est, quod paulo ante distuleram dicere, cur uobis mors Christi uisa sit uel fallax et simulata praedicanda et non etiam natiuitas. mortem quippe tamquam separationem animae, id est naturae dei uestri a corpore inimicorum eius, hoc est a figmento diaboli, praedicatis atque laudatis . ac per hoc rem dignam fuisse credidistis, quam Christus etsi non moriens, tamen mortem simulans commendaret. in natiuitate autem quia non solui, sed ligari potius deum uestrum creditis, hanc nec saltem fallaciter imaginatum Christum credere uoluistis, ita ut non sic uobis Maria displiceret, si concubuisset et non concepisset, quomodo displicet, quia non concubuit et tamen peperit. uidetis ergo multum interesse inter hortantes ad uirginitatem bono minori bonum amplius praeponendo, et prohibentes nubere concubitum propagationis, qui solus proprie nuptialis est, uehementius accusando; multum interesse inter abstinentes a cibis propter sacramenti significationem uel propter corporis castigationem et abstinentes a cibis, quos deus creauit, dicendo, quod eos deus non creauit. proinde illa doctrina est prophetarum et apostolorum. haec daemoniorum mendaciloquorum.

  38. 31.1.1

    LIBER UNUS ET TRICESIMUS.

  39. 31.1.2

    FAUSTUS dixit: Omnia munda mundis, inmundis autem et coinquinatis nihil mundum; sed inquinata sunt eorum et mens et conscientia. hoc quoque ipsum. utrum uobis expediat a Paulo dictum credere, considerandum est; hactenus enim non tantum daemoniis exagitatos constitit Moysen et prophetas, cum tantas de ciborum differentiis tulerint leges, sed etiam quod inmundi ipsi fuerint et coinquinati mente atque conscientia sua, ut congrue in ipsos et illud cadere possit, quod sequitur: deum se scire profitentur. operibus autem negant. cui autem hoc magis conpetit quam prophetis atque Moysi, qui longe aliter uixisse probantur quam dei cognitoribus congruebat. ego tamen nunc usque praeter adulteria et fraudes et homicidia nihil aliud esse putaueram, unde conscientias pollutas habuisse uiderentur Moyses et prophetae; nunc autem hoc demonstrante capitulo scire iam datur etiam hinc eos inquinatae mentis fuisse, quia aliquid putauerint inquinatum. quorsum ergo talibus etiam nunc uos uisionem diuinae maiestatis contingere potuisse arbitramini, cum sit scriptum nisi eos, qui corde puri fuerint, deum uidere non posse? at uero hi etiam si casti ab inlicitis facinoribus exstitissent, sola tamen haec abstinendi a quibusdam escis superstitio, si mentem contaminat, diuinitatis eis potuit negasse conspectum. euanuit ergo iam atque extincta simul est Danihelis quoque illa ac trium puerorum gloriatio: qui et ipsi usque ad hanc praedicationem, quae censet nihil inmundum, castissimi plane ac bonae mentis iuuenes habiti sunt in Iudaismo, quia scilicet paternarum memores traditionum a gentium dapibus et maxime inmolatis omni cum studio se conseruauerint inlibatos. nunc enim demum adparuit et ipsos contaminatos fuisse mentibus et conscientia tum maxime, cum os a sanguine et cibis feralibus abstinebant.

  40. 31.2.1

    Sed illos fortasse excuset ignorantia; necdum enim adparente christiana hac fide, quae doceret omnia esse munda mundis, quaedam et ipsi putauerint esse non munda; uos uero, qua nunc excusatione utimini, si Paulo clamante nihil esse non mundum et doctrinas daemoniorum appellante ciborum abstinentiam et mente pollutos uocante, qui aliquid putauerint inquinatum, non solum abstinetis, ut diximus, sed etiam gloriam captatis exinde et eo acceptiores uos creditis Christo, quo eritis abstinentiores a cibis, id est secundum hanc sententiam, quo mentibus inquinati magis et magis conscientia uestra polluti ? quid ? quod etiam cum tres in mundo religiones sint, quae mentis purgationem pariter in castimoniis et abstinentia ritu quamuis diuersissimo reponunt, dico autem Iudaeos et christianos et gentes, ex quanam istarum religionum sermo hic ueniat, non potest inueniri, qui docet nihil esse non sanctum ? certe ex ludaismo minime; itidem ex paganismo, quia ipsum quoque discriminat cibos; nec quicquam interest, nisi quod Hebraeus in quibusdam animalibus a pagano dissentit. restat christiana fides, cuius si proprium hoc esse putas nihil existimare pollutum, prius est, ut fatearis in uobis esse neminem christianum. omnes enim apud uos, ut cetera reticeam, morticina tamen et inmolata inquinamentum existimant esse non paruum; aut si et a uobis iure christianitatis hoc agitur, ne huius quidem ergo religionis sententia est, quae omnem penitus inmundorum abstinentiam tollit. quorsum ergo a Paulo id dici potuit, quod nulli sit religioni conueniens? etenim apostolus non tam religionem exuit quam ritum mutauit, cum ex Iudaeo factus est christianus. at uero qui hoc capitulum scripsit, uidetur ille mihi nulla prorsus religione fuisse subnixus.

  41. 31.3.1

    Quapropter si quid de cetero in laesionem nostrae fidei de scripturis quaerentes inueneritis, tunc demum id nobis obponere mementote, cum uobis peruideritis non esse contrarium . quemadmodum et illud, quod de Petro soletis adferre, tamquam idem uiderit aliquando de caelo demissum uas, in quo essent omnia genera animalium et serpentes atque eo adtonito et admirante uox audita sit dicens ad eum: Petre, quicquid in uase uides, macta et manduca. cui idem respondens: domine, commune, inquit, et inmundum non contingam. et iterum uox ad eum: quod ego sanctificaui, inmundum ne uocaueris. quod quidem ipsum licet et per allegoriam aliud quiddam et non indifferentiam uideatur significare ciborum, tamen, quia nobis et hoc ita intellegere placet, uescamini igitur necesse est passim belluis omnibus et echidnis et colubris ac reliquo omni genere serpentino iuxta Petri. hactenus enim uere dicto audientes uos esse probabitis uoci, quam fertur audisse; et - tamen huius quoque memineritis semper, quia Moyses hinc et prophetae damnati sunt. qui de his, quae sanctificauerit deus iuxta uocis huius sententiam, multa putauerint esse polluta.

  42. 31.4.1

    AUGUSTINUS respondit: Cum ait apostolus: omnia munda mundis, naturas ipsas intellegi uoluit, quas deus creauit, secundum illud. quod Moyses in genesi scripsit: et fecit deus omnia, et ecce bona ualde, non significationes, secundum quas deus per eundem Moysen ab inmundis munda discreuit: unde quia multa et multis locis iam diximus, nunc . breuiter admonuisse suffecerit. proinde illos, qui iam tempore reuelationis noui testamenti adhuc illas umbras futurorum ita custodiendas putarent, ut sine his gentes salutem, quae in Christo est, percipere non posse contenderent, inmundos dicit apostolus, quod carnaliter saperent, et infideles, quod tempus gratiae a legis tempore non discernerent. quibus ideo dicit nihil esse mundum, quia et his, quae respuebant, et his, quae sumebant, non sancte nec iuste utebantur, sicut omnes quidem infideles, sed uos praecipue, Manichaei, quibus. omnino nihil est mundum. neque enim cibus ipse, quem sumitis, quamuis eum magna diligentia quasi a carnis contagione separetis, mundus est uobis, quem creatum nisi a diabolo non dicitis. in illo etiam deum uestrum ligatum atque pollutum uos edendo purgare perhibetis. uos saltem uobis mundi uideremini, quorum uentribus meretur ille purgari. sed et uestra corpora naturam et opificium gentis tenebrarum esse contenditis, animas autem uestras ipsis adhuc corporibus inquinatas. quid ergo uobis est mundum ? non quae sumitis, non quo mittitis ea, quae sumitis, non uos ipsi, qui sumpta purgatis. uidetis ergo, propter quos tunc istam sententiam dixit apostolus; talem tamen dixit, quae omnes infideles et inmundos teneret, sed uos praecipue maximeque conuinceret. omnia ergo munda mundis secundum naturam, in qua creata sunt, non tamen omnia secundum significationem munda primo populo Iudaeorum; nec nobis omnia uel propter salutem corporis uel propter consuetudinem humanae societatis apta sunt; sed cum sua cuique redduntur et naturalem ordinem seruant, omnia munda sunt mundis; inmundis autem et infidelibus, quales praecipue uos estis, nihil est mundum. cetera iam uerba apostoli, quae secuntur, uos ipsi uobis salubriter diceretis. si cauteriatam uestram conscientiam sanari uelitis. sequitur enim: sed polluta sunt eorum et mens et conscientia.

  43. 32.1.1

    LIBER ALTER ET TRICESIMUS.

  44. 32.1.2

    FAUSTUS dixit: Si accipis. euangelium, credere omnia debes, quae in eodem scripta sunt. quid enim tu, quia uetus accipis testamentum, idcircone credis omnia passim. quae in eodem scripta sunt ? nempe solas indidem excerpentes prophetias, quae regem Iudaeis uenturum significabant, quia ipsum putatis esse Iesum, et pauca quaedam disciplinae ciuilis praecepta communia, ut est: non occides, non moechaberis, cetera praetermittitis et arbitramini esse non minus atque eadem, quae Paulus putauit stercora. quid ergo peregrinum hoc aut quid mirum est. si et ego de testamento nouo purissima quaeque legens et meae saluti conuenientia ea praetermitto, quae a uestris maioribus inducta fallaciter et maiestatem ipsius et gratiam docolorant?

  45. 32.2.1

    An si patris testamentum habet aliqua, in quibus parum debeat audiri — patris enim esse uultis Iudaicam legem, cuius nouimus quam multa uobis horrorem, quam multa pudorem faciant, ut quantum ad animum iamdudum ipsi iudicaueritis eam non esse sinceram, quamuis partim pater ipse, ut creditis, digito suo eam uobis, partim Moyses scripserit, fidelis et integer — solius filii putatis testamentum non potuisse corrumpi, solum non habere aliquid, quod in se debeat inprobari? praesertim quod nec ab ipso scriptum constat nec ab eius apostolis, sed longo post tempore a quibusdam incerti nominis uiris, qui, ne sibi non haberetur fides scribentibus, quae nescirent, partim apostolorum nomina, partim eorum, qui apostolos secuti uiderentur , scriptorum suorum frontibus indiderunt adseuerantes secundum eos se scripsisse, quae scripserint. quo magis mihi uidentur iniuria graui adfecisse discipulos Christi, quia quae dissona idem et repugnantia sibi scriberent, ea referrent ad ipsos et secundum eos haec scribere se profiterentur euangelia, quae tantis sint referta erroribus, tantis contrarietatibus narrationum simul ac sententiarum, ut nec sibi prorsus nec inter se ipsa conueniant. quid ergo aliud est calumniari bonos et Christi discipulorum concordem coetum in crimen deuocare discordiae? quae quia nos legentes animaduertimus cordis obtutu sanissimo, aequissimum iudicauimus utilibus acceptis ex isdem, id est his, quae et fidem nostram aedificent et Christi domini atque eius patris omnipotentis dei propagent gloriam, cetera repudiare, quae nec ipsorum maiestati nec fidei nostrae conueniant.

  46. 32.3.1

    Proinde nec uos, ut dicere coeperam, de testamento uetere circumcisionem creditis accipiendam carnaliter, quamuis ita sit scriptum, neque sub otio ac uacatione colendum sabbatum, quamuis ita legatur, sed nec sacrificiis, ut Moysi uidetur, et inmolationibus placandum deum; sed haec quidem ut aliena prorsus et procul a ritu christiano posita ac nulla ex parte probabilia contempsistis. quaedam uero eorum etiam diuisistis in duo, et partem quidem amplectimini, partem uero respuitis, ut pascha, quod est et ipsum testamenti ueteris anniuersale sacrum: cuius in celebratione cum sit scriptum uobis non solum agnum mactare edendum sub nocte, sed etiam diebus septem abstinere fermento et esse contentos azymo cum picridiis, uos pascha quidem adsumitis, praetermittitis uero ritum illum ac morem, quo cautum est idem debere seruari. item septem dierum hebdomadas, ist est pentecosten, quam perinde Moyses certo quodam sacrificiorum et genere et numero inbuendam censet, uos aeque colitis, sed damnata parte eius, id est litationibus ipsis et sacrificiis, quia haec cum christiana fide non congruunt. de mandato uero abstinendi a cibis communibus uisum uobis est et uehementer creditum morticina quidem et inmolata esse sane inmunda; de porcina uero idem credere noluistis nec de lepore aut herinacio neque de mullis et lolliginibus ceterisque quae uobis adsapuere generibus piscium, quamuis eadem Moyses omnia inmunda esse testetur.

  47. 32.4.1

    Illa uero iam ne audire quidem uos uelle credo ex testamento uetere, nedum admittere, id est soceros dormire cum nuribus tamquam ludas; patres cum filiabus tamquam Loth; prophetas cum fornicibus tamquam Osee; maritos uxorum suarum noctes amatoribus uendere tamquam Abraham; duabus germanis sororibus unum misceri maritum tamquam Iacob; rectores populi et quos maxime entheos credas, millenis et centenis uolutari cum scortis tamquam Dauid et Salomon; aut illud item. quod lege uxoria cautum in deuteronomio est, debere uxorem defuncti fratris. si idem sine filiis obierit. superstiti fratri nubere et eandem subolem ex eadem in locum suscitare fratris: quod facere si noluerit uir, debere mulierculam apud maiores natu deponere de hac inpietate cognati sui querelam, ut idem accersitum eum censoria grauitate coherceant; qui si pernegauerit, et apud eos non ferat inpune, sed exalciatus dextri pedis calciamento a praedicta muliere caedatur in faciem et consputus ac maledictus recedat habiturus hoc obprobrium sempiternum in progeniem suam. haec igitur atque alia huiusmodi sunt testamenti ueteris et exempla et iura: quae si bona sunt, cur non imitamini? si mala, cur non damnatis auctorem, id est testamentum ipsum uetus? aut si falsa haec ei, tamquam nos de nouo credimus, etiam uos putatis inserta, pares ergo sumus. desinite iam proinde id a nobis exigere in testamento nouo, quod uos non seruatis in uetere.

  48. 32.5.1

    Equidem ego quantum arbitror, quatenus id iam persuasum esse uoluistis, ut sit ex deo etiam testamentum uetus, commodius satis atque excusatius uobis est non seruantibus eius mandata, si fateamini incongruis esse adiectionibus uitiatum, quam si inuiolatum idem spernatis et incorruptum. proinde hanc de uobis ego sententiam habui semper et habeo. quotiens quaeritur, cur praeuaricemini testamenti ueteris iussa, quod enim aut ut sapientes contemnitis falsa aut ut contumaces et indeuoti neglegitis uera. interim quia me ad credenda omnia, quae noui testamenti monumentis inserta sunt. cogis, si ipsum accipiam, scias et te, quantum ad animum. multa non credere. quae in uetere sint testamento, quamuis ipsum te profitearis accipere. neque enim et illud in confessis ex eodem habes et credibilibus esse maledictum omnem, qui pependerit in ligno. quia id utique pertineat et ad Iesum, aut eum quoque in maledictis haberi, qui non suscitauerit semen in Israhel, quia id uirgines quoque omnes conprehendat et pueros dei; aut funditus interiturum eum de genere suo, qui non fuerit carnem praeputii circumcisus, quia hoc quoque ad omnem pertineat christianum; aut lapidibus extinguendum eum, qui soluerit sabbatum; aut non parcendum ei, qui unum quodlibet testamenti ueteris mandatum inruperit: quae omnia tu si credas firmumque habeas, quia sint eadem a deo mandata, mihi crede, manus prior iniecisses in Christum nec nunc irascerere Iudaeis, qui hunc animis ac uiribus persecuti dei sui mandata complerint.

  49. 32.6.1

    Equidem haud ignoro, quin uos haec non audeatis dicere falsa, sed quia sint eadem pro tempore tunc mandata Iudaeis usque ad aduentum scilicet Iesu. qui quoniam uenerit ab eodem praenuntiatus, ut uultis, uetere testamento ipse iam doceat, quid accipiendum nobis ex eodem sit et quid relinquendum. sed an prophetae Iesum praesagauerint, postea uidebimus . interim ad haec me nunc respondere oportet, quia, si Iesus per testamentum uetus adnuntiatus nunc diiudicat et carminat docetque pauca eius accipienda esse, repudianda uero quam plurima, et nobis paracletus ex nouo testamento promissus perinde docet, quid accipere ex eodem debeamus et quid repudiare. de quo ultro Iesus cum eum promitteret, dicit in euangelio: ipse uos inducet in omnem ueritatem et ipse uobis adnuntiabit omnia et commemorabit uos. quapropter liceat tantundem et nobis in testamento nouo per paracletum, quantum uobis in uetere licere ostenditis per Iesum, nisi forte pluris uobis testamentum uidetur filii esse quam patris, si modo patris est, ut, cum ex illo reprobentur tam multa, huius solius nihil non debeat adprobari, praesertim quod uec a Christo scriptum constat, ut diximus, nec ab eius apostolis.

  50. 32.7.1

    Quapropter, ut uos ex uetere testamento solas admittitis prophetias et illa, quae superius diximus, ciuilia atque ad disciplinam uitae communis pertinentia praecepta, supersedistis uero peritomen et sacrificia et sabbatum et obseruationem eius et azyma, quid ab re est, si et nos de testamento nouo sola accipientes ea, quae in honorem et laudem filii maiestatis uel ab ipso dicta conperimus uel ab eius apostolis, sed iam perfectis ac fidelibus dissimulauimus cetera, quae aut simpliciter tunc et ignoranter a rudibus dicta aut oblique et maligne ab inimicis obiecta aut inprudenter ab scriptoribus adfirmata sunt et posteris tradita? dico autem hoc ipsum natum ex femina turpiter, circumcisum Iudaice sacrificasse gentiliter. baptizatum humiliter, circumductum a diabolo per deserta et ab eo temptatum quam miserrime. his igitur exceptis et si quid ei ab scriptoribus ex testamento uetere falsa sub testificatione iniectum est, credimus cetera, praeterea crucis eius mysticam fixionem, qua nostrae animae passionis monstrantur uulnera, tum praecepta salutaria eius, tum parabolas cunctumque sermonem deificum, qui maxime duarum praeferens naturarum discretionem ipsius esse non uenit in dubium. nihil ergo est iam, cur me omnia credere existimes debere, quae continent euangelia, cum tu. ut supra ostensum est, testamenti ueteris supremum liquorem uix summis, ut aiunt. labris adtingas.

  51. 32.8.1

    AUGUSTINUS respondit: Nos ueteris testamenti scripturas omnes, ut dignum est, ueras diuinasque laudamus, uos scripturas noui testamenti tamquam falsatas corruptasque pulsatis. nos ea, quae nunc de libris testamenti ueteris non obseruamus, congruenter tamen illo tempore atque illi populo fuisse praecepta nobisque in eis ipsis, quae non obseruamus, significata, quae intellegamus et spiritaliter teneamus. non solum dicimus, sed in apostolicis quoque litteris ostendimus et docemus; uos autem omnia, quae in libris noui testamenti non accipitis, omnino reprehenditis nec a Christo nec ab apostolis eius dicta uel conscripta adseueratis. uidetis ergo, quantum inter nos et uos, quod ad hanc rem adtinet, distet. cum itaque a uobis quaeritur, quare non omnia in libris noui testamenti accipitis, sed et in eis libris, in quibus adprobatis aliqua, multa respuitis, reprehenditis, accusatis, a corruptoribus inserta esse contenditis, nolite in exemplum adsumere distinctionem fidei uel obseruationis nostrae, sed rationem reddite praesumptionis uestrae.

  52. 32.9.1

    A nobis enim si quaeratur, cur non eo ritu colamus deum, quo coluerunt Hebraei patres tempore ueteris testamenti, respondemus aliud nobis deum praecepisse per patres noui testamenti neque hoc contra uetus testamentum. cum et in illo id sit ante praedictum. sic enim hoc ipsum praenuntiatum est per prophetam: ecce dies ueniunt, dicit dominus, et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum nouum, non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua adprehendi manum eorum, ut eicerem eos de terra Aegypti. ecce quia et hoc prophetatum est, non perseueraturum illud testamentum, sed futurum nouum. hic si obiectum fuerit non nos pertinere ad domum Israhel et domum Iuda, ex doctrina apostolica nos defendimus, quia semen Abrahae Christum esse docet apostolus nobisque ad corpus eius pertinentibus dicit: ergo Abrahae semen estis. porro si quaesitum a nobis fuerit, cur illius testamenti auctoritatem teneamus, cuius ritum non obseruamus, et ad hoc ex litteris apostolicis respondemus. ait enim apostolus: nemo ergo uos iudicet in cibo et potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, quod est umbra futurorum. ita quippe et cur ea legi atque accipi oporteat, ostendit, id est ne prophetiam extinguamus, quia in umbra facta sunt futurorum, et curare nos non debere eos, qui nos hinc iudicare uoluerint. quod corporaliter iam non obseruemus, sicut alibi tale quiddam dixit: haec in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter correptionem nostram, in quos finis saeculorum obuenit. cum ergo tale aliquid legitur in instrumento ueteris testamenti,. quale a nobis obseruar uel iussum non est in nouo testamento uel etiam prohibitum, quid significet quaerendum est, non reprehendendum, quia eo ipso, quo iam non obseruatur, non damnatum, sed inpletum probatur. unde multa et saepe iam diximus.

  53. 32.10.1

    Uelut hoc ipsum, quod modo non intellegens Faustus mandatis ueteris testamenti pro crimine obiecit, quod moram fratris ad hoc frater iussus est ducere, ut non sibi, sed illi sobolem suscitaret eiusque uocaret nomine, quod inde nasceretur, quid aliud in figura praemonstrat, nisi quia unusquisque euangelii praedicator ita debet in ecclesia laborare, ut defuncto fratri, hoc est Christo, suscitet semen, qui pro nobis mortuus est, et quod suscitatum fuerit, eius nomen accipiat? denique hoc inplens apostolus non iam carnaliter in praemissa significatione, sed spiritaliter in conpleta ueritate, quos in Christo Iesu per euangelium se commemorat genuisse, suscenset eis et eos increpans corrigit uolentes esse Pauli: numquid Paulus, inquit, pro uobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? tamquam diceret: "defuncto fratri uos genui; christiani uocamini, non Pauliani." at uero qui electus ab ecclesia ministerium euangelizandi rennuerit, ab ipsa ecclesia merito digneque contemnitur. hoc est enim, quod in eius faciem iubetur expuere, non sane sine signo huius obprobrii, ut calciamento pedis unius exuatur, ne sit in eorum sorte, quibus ipse apostolus ait: et calciati pedes in praeparatione euangelii pacis, et de quibus commemorat propheta: quam speciosi pedes eorum, qui adnuntiant pacem, qui adnuntiant bona. qui enim sic euangelicam fidem tenet, ut et sibi prosit et ecclesiae prodesse non rennuat, bene intellegitur utroque pede calciatus. qui autem sibi putat, quia credidit, satis esse consultum, curam uero lucrandorum refugit aliorum, decalciati illius non figuratum significabit, sed in se inpletum portabit obprobrium.

  54. 32.11.1

    Quid? quod et pascha a nobis obicit celebrari nec quod ita ut Iudaei celebramus insultat. cum ouem magis nos habeamus in re praesentis euangelii, non in umbra futuri, eiusque occisionem cum cotidie tum maxime anniuersaria sollemnitate non uenturam praesignemus, sed factam commemoremus, ideo sane dies paschae sollemnitatis nostrae ad diem celebrationis umbraticae Iudaeorum non occurrit, ut et dominicum diem, quo Christus resurrexit, conplecteremur. azyma uero qui rectae fidei christiani sunt, non in fermento ueteris uitae, hoc est malitiae, sed in ipsius fidei ueritate et sinceritate custodiunt, non septem diebus, sed omni die: quod significatum est numero dierum septenario, quo cotidie omnis uoluitur dies. quod etsi aliquantum laboriosum est in hoc saeculo, quoniam angusta et arta uia est, quae ducit ad uitam, merces tamen certa seruatur. nam ipse labor significatus est illis picridiis, quod aliquantulum subamara sint.

  55. 32.12.1

    Pentecosten etiam, id est a passione et resurrectione domini quinquagesimum diem, quo nobis sanctum spiritum paracletum, quem promiserat, misit. quod futurum etiam per Iudaeorum pascha significatum est, cum quinquagesimo die post celebrationem ouis occisae Moyses digito dei scriptam legem accepit in monte. legite euangelium et aduertite ibi spiritum sanctum appellatum digitum dei. ea quippe anniuersarie in ecclesia celebrantur, quae insigniter excellentia certis diebus facta sunt, ut eorum necessariam salubremque memoriam festiuitas concelebrata custodiat. si uultis ergo nosse, quare celebramus pascha, quia tunc pro nobis inmolatus est Christus'. si uultis nosse, quare non illud ritu Iudaico celebremus quia illa erat uenturi ueri praefiguratio, haec conpleti commemoratio'. futurum autem et praeteritum nec ipsis uerbis nostris eodem modo enuntiatur; unde iam satis in hoc opere locuti sumus.

  56. 32.13.1

    Si autem et hoc quaeritis, cur ex omnibus cibis, a quibus in umbra futurorum populus est ille prohibitus, nos morticino et inmolaticio non uescimur, et hoc audite et calumniis uanitatis uerum aliquando praeponite. cur enim non expediat inmolaticio uesci christiano, apostolus dicit: nolo uos, inquit, socios fieri daemoniorum. neque enim ipsam inmolationem reprehendit, quam faciebant patres praefigurantes sanguinem sacrificii, quo nos Christus redemit. sed quae inmolant gentes, daemoniis, inquit, inmolant et non deo. deinde adiecit, quod dixi: nolo uos socios fieri daemoniorum. nam si natura ipsa inmolaticiae carnis esset inmunda, utique et nescientem contaminaret. neque enim eo minus ipsa esset, quo minus ab sciente acciperetur, sed propter conscientiam, ne daemonibus communicasse uideatur. morticinum autem puto quod ad escam usus hominum non admisit, eo quod non occisorum, sed mortuorum animalium morbida caro est nec apta ad salutem corporis, cuius causa suminus alimentum. nam quod de effundendo sanguine antiquis in figura praeceptum est, id est ipsi Noe post diluuium — quod iam quid significaret ostendimus — plerique intellegunt. et in actibus ■ apostolorum hoc legi praeceptum ab apostolis, ut abstinerent gentes tantum a fornicatione et ab inmolatis et a sanguine, id est ne quicquam ederent carnis, cuius sanguis non esset effusus. quod alii non sic intellegunt, sed a sanguine praeceptum esse abstinendum, ne quis homicidio se contaminet. hoc nunc discutere longum est et non necessarium, quia et si hoc tunc apostoli praeceperunt, ut animalium sanguine abstinerent christiani, ne praefocatis carnibus uescerentur, elegisse mihi uidentur pro tempore rem facilem et nequaquam obseruantibus onerosam, in qua cum Israhelitis etiam gentes propter angularem illum lapidem duos in se condentem aliquid communiter obseruarent, simul et admonerent in ipsa arca Noe. quando deus hoc iussit, ecclesiam omnium gentium fuisse figuratam, cuius facti prophetia iam gentibus ad fidem accedentibus incipiebat inpleri. transacto uero illo tempore, quo illi duo parietes, unus ex circumcisione, alter ex praeputio uenientes, quamuis in angulari lapide concordarent, tamen suis quibusdam proprietatibus distinctius eminebant. at ubi ecclesia gentium talis effecta est, ut in ea nullus Israhelita carnalis adpareat, quis iam hoc christianus obseruat, ut turdos uel minutiores auiculas non adtingat, nisi quarum sanguis effusus est, aut leporem non edat, si manu a ceruice percussus nullo cruento uulnere occisus est? et qui forte pauci adhuc tangere ista formidant, a ceteris inridentur. ita omnium animos in hac re tenuit illa sententia ueritatis: non quod intrat in os uestrum, uos coinquinat, sed quod exit, nullam cibi naturam, quam societas admittit humana, sed quae iniquitas committit peccata condemnans.

  57. 32.14.1

    Iam uero de antiquorum factis et quae stultis atque ineruditis uidentur peccata, dum non sunt, et quae uere peccata sunt, quam ob causam conscripta sunt, seruata magisque commendata scripturae ipsius ueneratione sufficienti iam sermone monstrauimus; necnon de maledicto eius, qui pendet in ligno, et eius, qui non suscitauerit semen in Israhel, iam primum suo loco respondimus, cum haec ante dilueremus obiecta. et prorsus omnia, siue de quibus singillatim iam anterioribus huius operis partibus disseruimus. siue quae in isto, cui respondemus, sermone suo Faustus similia posuit, una firmissima ueritatis ratione defendimus, quam de sanctarum scripturarum auctoritate percepimus. quaecumque scripta . sunt in illis libris ueteris testamenti, omnia uerissime atque utilissime pro aeterna uita scripta esse laudamus, accipimus, adprobamus; sed quae in his mandata corporali operatione non obseruamus, et rectissime tunc mandata intellegimus et umbram futurorum esse didicimus et nunc iam inpleri cognoscimus. ac per hoc quisquis illa tunc etiam opera, quae ad significandum agi iubebantur, non obseruabat, poenas diuinitus constitutas rectissimo iudicio persoluebat, sicut nunc si quis sacramenta noui testamenti pro temporis ratione distincta fuerit ausus sacrilega temeritate uiolare. quemadmodum enim tunc iusti uiri, qui pro illis sacramentis nec mortem recusauerunt, iure laudantur, ita nunc pro istis martyres sancti. et sicut aeger non debet reprehendere medicinalem doctrinam, si aliud illi hodie praeceperit, aliud cras prohibens etiam quod ante praeceperat — sic enim se habebat sanandi eius corporis ratio — ita genus humanum ab Adam usque in finem saeculi quamdiu corpus, quod corrumpitur, adgrauat animam, aegrum atque saucium non debet diuinam reprehendere medicinam, si in quibusdam hoc idem, in quibusdam uero aliud prius, aliud posterius obseruandum esse praecepit, praesertim quia se aliud praecepturam esse promisit.

  58. 32.15.1

    Nulla ergo conparatio est, quam Faustus obtendit, ita uobis paracletum ex nouo testamento, quod credatis, elegisse. et quod respuatis, demonstrauisse, cum ipse nouo testamento fuerit prophetatus, sicut nobis Christus fecit ex uetere, quo similiter prophetatus est. huc enim aliqua uerisimili ratione diceretur, si esset aliquid in ueteris testamenti libris, quod nos diceremus non recte dictum, non diuinitus iussum, non ueraciter scriptum. nihil horum dicimus, sed accipimus omnia, siue quae obseruamus, ut recte uiuamus, siue quae non obseruamus, ut tamen et ipsa tunc in prophetia iussa et obser- - uata nunc iam conpleri uideamus. deinde paracletum sicut promissum legimus in iis libris, quorum non omnia uultis accipere, ita et missum legimus in eo libro, quem nominare etiam formidatis. in actibus quippe apostolorum, sicut saepe et paulo ante commemoraui, apertissime legitur missus die pentecostes spiritus sanctus, qui etiam opere manifestauit, quis esset. linguis enim omnibus locuti sunt, qui eum primitus acceperunt, ut hoc etiam signo promitteret in linguis omnibus, hoc est in omnibus gentibus futuram ecclesiam, quae illum sicut patrem et filium uerissime praedicaret.

  59. 32.16.1

    Uos ergo iam dicite, quare non accipiatis omnia ex libris noui testamenti: utrum quia non sunt apostolorum Christi, an quia praui aliquid docuerunt apostoli Christi. respondetis: quia non sunt apostolorum Christi. nam illa uox altera paganorum est, qui dicunt apostolos Christi non recta docuisse. uos ergo quid dicitis? unde ostenditis scripturas illas non ab apostolis ministratas ? respondetis: quia multa sunt in eis et inter se et sibi contraria. omnino falsissimum est; uos non intellegitis. nam quicquid tale protulit Faustus, quod ita uobis uideretur, ita non esse monstratum est; et quicquid tale a uobis prolatum fuerit, hoc docebimus. quis autem ferat lectorem uel auditorem scripturam tantae auctoritatis facilius quam uitium suae tarditatis audere culpare? an hoc dicitis uos paracletum docuisse scripturas istas apostolorum non esse, sed sub eorum nominibus ab aliis esse conscriptas ? hoc saltem docete istum ipsum paracletum esse, a quo didicistis haec apostolorum non esse. an dicetis: ipsum Christus promisit et misit? respondetur uobis: omnino istum Christus nec promisit nec misit; et simul ostenditur, quando miserit, quem promisit. quod ergo eum Christus miserit, hoc probate. unde adseritis personam uestri auctoris uel potius deceptoris? respondetis ex euangelio uos probare. ex quo euangelio ? quod non totum accipitis, quod falsatum esse uos dicitis. quis ergo testem suum prius ipse dicat falsitate esse corruptum et tunc producat ad testimonium? si enim, quod uultis, ei credimus, et quod non uultis, ei non credimus, iam non illi, sed uobis credimus. si autem uobis credere uellemus, testem a uobis non exigeremus. deinde paracletus sic est promissus, ut diceretur: ipse uos inducet in omnem ueritatem. quomodo uos autem ille inducet in ueritatem, qui uos docet Christum esse fallacem? huc accedit. quia si omnia, quae de promissione paracleti in euangelio leguntur, talia esse demonstraretis, ut non omnino nisi de Manichaeo uestro possent intellegi, sicut ostenduntur in prophetis ea esse dicta de Christo, quae in alium cadere omnino non possint, tamen cum ea de his codicibus proferretis, quos dicitis infalsatos, hoc ipsum illic falsum et a corruptoribus maioribus uestris inmissum esse diceremus, quod illic de Manichaeo sic scriptum legeretis, ut et alio intellegere non possemus . quid faceretis, dicite mihi, nisi clamaretis nullo modo uos potuisse falsare codices, qui iam in manibus essent omnium christianorum ? quia mox ut facere coepissetis, uetustiorum exemplarium ueritate conuinceremini. qua igitur causa a uobis corrumpi non possent, hac causa a nemine potuerunt. quisquis enim hoc primitus ausus esset, multorum codicum uetustiorum conlatione confutaretur, maxime quia non una lingua, sed multis eadem scriptura contineretur. nam etiam nunc nonnullae codicum mendositates uel de antiquioribus uel de lingua praecedente emendantur. ita ergo aut cogimini ueraces illos codices continuo, et continuo euertent haeresim uestram, aut si fallaces eos dixeritis, eorum auctoritate paracletum non poteritis adserere, et uos euertistis haeresim uestram.

  60. 32.17.1

    Huc accedit, quia ea dicta sunt in promissione paracleti, ut Manichaeum post tam multos annos uenientem ab ista suspicione prorsus excludant. quia enim post resurrectionem et ascensionem domini continuo uenturus erat spiritus sanctus, apertissime dictum est a Iohanne: spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus. si haec itaque causa erat, ut non daretur, quia nondum erat clarificatus Iesus, procul dubio clarificato Iesu iam causa erat, ut statim daretur. nam et Cataphrygae se promissum paracletum suscepisse dixerunt et hinc a fide catholica deuiarunt conantes prohibere, quod Paulus concessit, et damnare secundas nuptias. quas ille permisit, sub his uerbis insidiantes, quia scriptum est de paracleto: ipse uos inducet in omnem ueritatem, quod uidelicet non omnem ueritatem Paulus et ceteri apostoli docuissent ac locum Cataphrygarum paracleto reseruassent. ad hoc et illud traxerunt, . quod Paulus ait: ex parte enim scimus et ex parte prophetamus; cum autem uenerit quod perfectum est, quod ex parte est, euacuabitur, ut scilicet ex parte sciens et prophetans apostolus dixerit: quod uult faciat; non peccat, si nubat, et ideo perfectum paracleti Phrygiae hoc euacuauerit. ad haec cum eis dictum fuerit, quod sint ecclesiae tanto ante promissae et toto orbe diffusae auctoritate damnati, respondent hinc etiam in se illud esse conpletum. quod de paracleto dictum est, quod mundus eum accipere non potest. nonne ista sunt, quae etiam uos dicere soletis: ipse uos inducet in omnem ueritatem et: cum uenerit quod perfectum est, quod ex parte est, euacuabitur et: mundus eum accipere non potest, de uestro Manichaeo esse praedictum? et quae tandem poterit haeresis exoriri sub paracleti nomine, quae non haec omnia uerisimiliter sibi audeat coaptare ? numquid enim est haeresis, quae non ueritatem se nominet et quanto est superbior, tanto magis se etiam perfectam nominet ueritatem, ut et in omnem ueritatem se polliceatur inducere et doctrinam apostolorum suo errori contrariam, quasi per illam uenerit, quod perfectum est, euacuare conetur? et quoniam tenet ecclesia, quod uehementius apostolus commendauit, si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod accepistis, anathema sit', cum coeperit aliud adnuntians ab uniuerso orbe anathemari, continuo dicat: hoc est, quod scriptum est: mundus eum accipere non potest?

  61. 32.18.1

    Unde ergo probare poteritis, quod a uobis exigitur, paracletum esse illum, a quo didicistis, quod euangelica scripta son sunt apostolorum? quandoquidem etiam nos probamus non esse paracletum spiritum sanctum, nisi qui Iesu clarificato mox uenit. ideo enim nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus. probamus etiam ipsum inducere in omnem ueritatem, quia non intratur in ueritatem nisi per caritatem; caritas autem dei diffusa est, ait apostolus, in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. docemus etiam non dixisse Paulum: cum uenerit quod perfectum est, nisi de perfectione illa, quae in perceptione uitae aeternae futura est. hoc enim cum loqueretur, uidemus enim, inquit, nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. hic certe nisi aperte insanire uolueritis, fatebimini non uos uidere deum facie ad faciem. non ergo ad uos uenit illud, quod perfectum est. hoc enim modo plane quid de hac re senserit, satis apostolus explicauit . nec futurum est hoc sanctis, nisi cum factum fuerit, quod etiam Iohannes dicit: filii dei sumus, et nondum adparuit, quid erimus. scimus, quia, cum adparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est, tunc introducente in omnem ueritatem spiritu sancto, cuius nunc pignus accepimus. quod autem dictum est: mundus eum accipere non potest, de his utique dictum est, qui solent in scripturis mundi nomine appellari, amatores mundi uel inpii uel carnales, de qualibus dicit apostolus: animalis autem homo non percipit, quae sunt spiritus dei. de hoc enim mundo esse dicuntur, quamdiu non possunt sapere amplius quam sunt ista corporea, quae in hoc mundo senserunt; sicut nec uos aliud sapitis, qui, cum lucem istam solis et lunae miraremini, talia uobis omnia diuina finxistis auctore illo uaniloquo, quem decepti et deceptores paracletum dicitis. proinde nullo modo ualentes ostendere, quomodo sit ille paracletus, non est, unde doceatis firmissima aliqua auctoritate uos conperisse, quemadmodum haec scripta euangelica, ex quibus non omnia uultis accipere, non sint apostolorum Christi. restat ergo, ut dicatis hoc uos ea ratione conperisse, quia talia ibi sunt, quae Christi gloriam decolorent, scilicet quia natus ex uirgine ibi narratur, quia circumcisus, quia pro illo oblatum sacrificium, quod tunc offerebatur, quia baptizatus, quia temptatus a diabolo est.

  62. 32.19.1

    His autem exceptis et testimoniis ex uetere testamento, quae illis incerta sunt litteris, cetera uos secundum id, quod Faustus loquitur, fatemini accipere et praecipue crucis eius mysticam fixionem, qua passionis animae uestrae uulnera demonstrantur. deinde, inquit, praecepta salutaria eius et parabolas cunctumque sermonem deificum, qui maxime duarum praeferens naturarum discretionem ipsius esse non uenit in dubium. uidetis ergo id uos agere, ut omnis de medio scripturarum auferatur auctoritas et suus cuique animus auctor sit, quid in quaque scriptura probet, quid inprobet, id est, ut non auctoritati scripturarum subiciatur ad fidem, sed sibi scripturas ipse subiciat, non ut ideo illi placeat aliquid, quia hoc in sublimi auctoritate scriptum legitur, sed ideo recte scriptum uideatur, quia hoc illi placuit. quo te committis, anima misera, infirma, carnalibus nebulis inuoluta? quo te committis? remoue ergo auctoritatem, uideamus, remoue auctoritatem, redde rationem. eone ratio tua perducitur, ut nisi dei natura uiolabilis corruptibilisque credatur, exitum theatricum longa illa fabula uestra reperire non possit? postremo unde scis octo esse terras et decem caelos, quod Atlas mundum ferat splenditenensque suspendat et innumerabilia talia? unde scis haec? plane, inquis, Manichaeus me docuit. sed, infelix, credidisti; neque enim uidisti. si ergo ad milia fabulosorum phantasmatum, quibus turpiter grauidata es, te auctoritati ignotissimae et furiosissimae subdidisti, ut ideo haec omnia crederes, quia in illis conscripta sunt libris, quibus miserabili errore credendum esse censuisti, cum tibi nulla demonstrentur, cur non potius euangelicae auctoritati tam fundatae, tam stabilitae, tanta gloria diffamatae atque ab apostolorum temporibus usque ad nostra tempora per successiones certissimas commendatae non te subdis, ut credas, ut uiuas, ut discas etiam omnia illa, quae te offendunt, ex uana et peruersa opinione te offendere potiusque esse uerum naturam incommutabilem dei aliquid mortalis adsumpsisse creaturae, in qua commutabiliter permanens non fallaciter, sed ueraciter faceret atque pateretur, quicquid eandem creaturam facere ac pati pro generis humani, unde sumpta erat, salute congrueret, quam uiolabilem et corruptibilem credere dei naturam nec inquinatam atque obpressam totam posse liberari atque purgari, sed aeterna globi poena summa dei necessitate damnari ?

  63. 32.20.1

    Sed, inquis, propterea credidi, quae non mihi ostendit, quia duas naturas, boni scilicet et mali, mihi in hoc ipso mundo euidenter ostendit. at hoc ipsum est, infelix, unde decepta es, quia sicut in illa scriptura euangelica, ita in hoc mundo nihil mali putare potuisti, nisi quo tuus carnalis sensus offensus est, sicut serpentem, ignem, uenenum et similia, nec aliquid boni, nisi quod eundem tuum carnalem sensum aliqua iucunditate permulsit, sicut saporum iucunditas et odorum suauitas et lucis huius aspectus et si quid aliud uel auribus uel oculis tuis uel naribus uel palato similiter forte blanditum est. at si uniuersam creaturam ita prius aspiceres, ut auctori deo tribueres, quasi legens magnum quendam librum naturae rerum atque ita si quid ibi te offenderet, causam te tamquam hominem latere posse tutius crederes quam in operibus dei quicquam reprehendere auderes, numquam incidisses in sacrilegas nugas et blasphema figmenta. quibus non intellegens, unde sit malum, deum inplere conaris omnibus malis.

  64. 32.21.1

    Hic iam si quaeratis a nobis, nos unde sciamus apostolorum esse istas litteras, breuiter uobis respondemus inde nos scire, unde et uos scitis illas litteras esse Manichaei, quas miserabiliter huic auctoritati praeponitis. si enim et hinc uobis aliquis moueat quaestionem et scrupulum contradictionis. inpingat, dicens libros, quos profertis Manichaei, non esse Manichaei, quid facturi estis ? nonne potius eiusdem deliramenta ridebitis, qui contra rem tanta conexionis et successionis serie confirmatam inpudentiam huius uocis emittat? sicut ergo certum est illos libros esse Manichaei et omnino ridendus est, qui ex trauerso ueniens tanto post natus litem uobis huius contradictionis intenderit: ita certum est Manichaeum uel Manichaeos esse ridendos aut etiam dolendos, qui tam fundatae auctoritati a temporibus apostolorum usque ad haec tempora certis successionibus custoditae atque perductae audeant tale aliquid- dicere.

  65. 32.22.1

    lam ergo auctoritas Manichaei conferenda est auctoritati apostolorum. nam litteras istorum istas esse tam certum est quam illas illius. quis autem Manichaeum apostolis conparat, nisi quisquis se a Christo, qui misit apostolos, separat? aut duas naturas sibimet et ex propriis principiis aduersas quis umquam sapuit in uerbis Christi, nisi qui non sapit uerba Christi ? apostoli ergo tamquam discipuli ueritatis natiuitatem Christi praedicant passionemque ueracem, Manichaeus autem iactat se inducere in omnem ueritatem et uult inducere in talem Christum, in quo ipsius passionis praedicat falsitatem; isti Christum in carne, quam de Abrahae suscepit semine, circumcisum, ille deum in ipsa sua natura a tenebrarum gente concisum; isti pro carne Christi imitante sacrificium, quod tunc pie fiebat, oblatum, ille non carnis, sed ipsius diuinae substantiae membrum omnibus daemonibus inmolandum naturae aduersae gentis inlatum; isti Christum in exempli praebendi causam baptizatum in Iordane, ille deum ipsum per se ipsum in tenebrarum contaminatione submersum nec totum emersurum, sed quod eius mundari non potuerit aeterna damnatione puniendum; isti carnem Christi a daemonum duce temptatam, ille partem dei a daemonum gente possessam; et isti quidem illam temptatam, ut doceret resistere temptatori, ille illam possessam, ut patri non possit restitui nec uictori; denique Manichaeus ex doctrina daemoniorum aliud adnuntiat, ut quasi eminentior sit, apostoli uero ei doctrina Christi commendant, ut quisquis aliud adnuntiauerit. anathema sit.

  66. 33.1.1

    LIBER TRICESIMUS TERTIUS.

  67. 33.1.2

    FAUSTUS dixit: Scriptum est in euangelio: quia multi uenient ab oriente et occidente et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum. uos ergo quare non accipitis patriarchas ? absit nos quidem cuiquam inuidere mortalium, quem deus forte miseratione respiciens sua de perditione umquam reduxerit ad salutem, sed hoc sane nos eius esse iam clementiae ponimus, qui misertus sit, non illius meriti, cuius fuisse negare non possis inprobabilem uitam: ac per hoc et Iudaeorum patres, Abraham scilicet et Isaac et Iacob — si est hoc pro certo de eisdem Christi testimonium, quod adfertis — quamquam fuerunt ipsi quidem flagitiosissimi — ut fere Moyses indicat eorum pronepos siue quis alius historiae huius conditor est, quae dicitur geneseos, qui eorum uitas 'nobis odio omni fastidioque dignissimas scripsit — sint tamen et ipsi iam in regno caelorum, sint in loco, quem nec crediderant umquam nec sperauerant, ut fere ex eorum liquido libris adparet, dummodo tamen constet uobis etiam confitentibus longo interuallo de tetra ac poenali inferorum custodia, ubi se uitae merita cohercebant, a Christo nostro domino liberatos, per eius scilicet mysticam passionem peruenire ad hoc ipsum potuisse, si peruenerunt, quod scriptum de eis est. neque enim quia et. latronem quendam de cruce liberauit idem noster dominus et ipso eodem die secum futurum dixit eum in paradiso patris sui, quisquam inuiderit aut inhumanus adeo esse potest, ut hoc ei displiceat tantae benignitatis officium. sed tamen non idcirco dicemus et latronum uitas ac mores nobis probabiles esse debere, quia Iesus latroni indulgentiam dederit aut quia publicanis et meretricibus ignorit errata dixeritque, quod etiam praecederent ipsi ad regnum caelorum eos, qui se superbe gesserint. in iniustitia namque et in adulterio deprehensam mulierem quandam Iudaeis accusantibus absoluit ipse praecipiens ei, ut iam peccare desineret. quapropter si horum tale quid et circa Abraham egit et Isaac et Iacob, ipsi gratias; docet eum talia operari circa animas, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. sed hoc tamen mihi unum in opinione hac uestra molestum est, cur id de Iudaeorum tantum patribus sentiatis ac non de ceteris quoque patriarchis gentium, quod et ipsi senserint . aliquando nostri liberatoris hanc gratiam, praesertim cum de ipsorum filiis magis christiana constet ecclesia quam de semine Abraham, Isaac et Iacob. sed ais utique illos quidem idola coluisse, hoc uero omnipotentem deum idcircoque solam ipsorum curam habuisse Iesum. ita dei omnipotentis cultura in tartara retrudit et filii eget auxilio, qui coluit patrem? sed uideris; consentiamus, inquam, hactenus in caelum reductos eos, non quia mererentur, sed quia uincat diuina clementia uim peccatorum.

  68. 33.2.1

    Uerumtamen utrum et hoc a Christo dictum sit, dubios etiam nos et incertos scribentium ipsa uarietas facit. namque cum duo euangelistae Matthaeus et Lucas de centurione quodam pariter narrent, cuius puer tunc infirmaretur et propter quem uisus fuerit hoc ipsum dixisse Iesus, quia scilicet tantam fidem non inuenisset in Israhel, quantam in illo homine gentili quamuis et pagano, eo quod dixerit idem non se fuisse tam dignum, ut sub tectum suum intraret Iesus. sed id rogare tantum, ut iuberet uerbo, et sanaretur puer suus, solus tamen Matthaeus hoc adicit Iesum prosecutum esse, ut diceret: amen dico uobis, quia multi uenient ab oriente et occidente et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; filios autem regni mittent in tenebras exteriores, multos quidem. qui uenturi forent, paganos significans propter centurionem. quia esset et ipse gentilis, in quo tamen tanta fuisset fides inuenta, filios autem regni appellans Iudaeos, in quibus nulla esset inuenta fides. at uero Lucas quamquam et ipse ut necessarium hoc et memorabile inter Christi mirabilia gesta inserendum putauerit euangelio suo, de Abraham tamen illic. de Isaac et Iacob nullam facit mentionem. quodsi quis dicat idcirco praetermisisse eum, quia enim dictum id iam satis fuisset a Matthaeo, cur ergo gestum ipsum commemorat erga centurionem et puerum eius, quod aeque longe satis insinuatum iam fuisset nobis Matthaei sollertia? sed falsum est. namque et de obsecratione ipsa adueniendi legum Matthaeus quidem dicit, quod enim idem per semet ipsum centurio uenerit ad eum rogaturus medelam, Lucas autem non, sed quia maiores natu ad eum miserit Iudaeorum, qui ne forte sperneretur ab eodem tamquam gentilis — quoniam hi quidem legum uolunt esse plane ludaeum — persuadere ingressi sunt ei dicentes dignum esse, cui id praestaret, quoniam quidem diligeret gentem suam et synagogam ipse aedificasset sibi. tamquam et hoc ad dei filium pertineret, si aedificationem synagogae suae Iudaei de centurione pagano meruerint. nec tamen omnifariam et Lucas hoc uerbum reticuit, puto recogitans, ne forte fuisset uerum; sed locum tamen mutat ad.. plicatque id alteri cuidam causae longe dissimili, id est ubi dicit Iesus ad discipulos suos: contendite intrare per angustum ostium; multi enim uenient quaerentes intrare et non poterunt. cum autem intrauerit, inquit, pater familias et clauserit ianuam, incipietis foris tare et pulsare dicentes: domine, aperi nobis. et respondens dicet: nescio uos. tunc incipietis dicere: manducauimus et bibimus coram te et in plateis nostris et synagogis docuisti. et dicet uobis: nescio unde estis; discedite a me omnes, operarii iniquitatis. ibi erit fletus et stridor dentium, cum uideritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas introeuntes in regnum dei. uos autem expelli foras . et uenient ab oriente et occidente et austro et aquilone et recumbent in regno dei. hoc uero ipsum quidem, quia multi excludentur a regno dei, qui scilicet nomen tantummodo Christi portauerint, sed non fecerint opera eius, nec Matthaeus scribere praetermisit, sed de Abraham illic et Isaac et Iacob nullam facit omnino mentionem. item de centurione et puero eius etiam Lucas quidem scripsit; sed aeque ipse de Abraham illic et Isaac et Iacob nihil omnino testatur, ut, quia ubinam dictum sit certo constare non possit, nihil prohibeat etiam non credere, quia sit-'dictum.

  69. 33.3.1

    Nec inmerito nos ad huiusmodi scripturas, tam inconsonantes et uarias, numquam sane sine iudicio ac ratione aures adferimus; sed contemplantes omnia et cum aliis alia conferentes perpendimus, utrum eorum quidque a Christo dici potuerit necne. multa enim a maioribus uestris eloquiis domini nostri inserta uerba sunt, quae nomine signata ipsius cum eius fide non congruant, praesertim quia, ut iam saepe probatum a nobis est, nec ab ipso haec sunt nec ab eius apostolis scripta, sed multo post eorum adsumptionem a nescio quibus et ipsis inter se non concordantibus Semiiudaeis per famas opinionesque conperta sunt: qui tamen omnia eadem in apostolorum domini conferentes nomina uel eorum, qui secuti apostolos uiderentur, errores ac mendacia sua secundum eos se scripsisse mentiti sunt. sed uideris; de hoc interim ut inquam, capitulo tecum non nimium ego contenderim, cum mihi illud satis ad praesidium sit, quod ante posui et quod nec ipsis uobis negare licet, ante domini nostri aduentum patriarchas omnes Israhel et prophetas tartareis in tenebris iacuisse pro meritis suis: unde si umquam liberati a Christo . ad lumen reducti sunt, qui hoc ad odium adtinet uitae ipsorum? odimus enim nos et respuimus, non quod fuerunt, id est homines, sed quales fuerunt. id est malos, nec quod nunc sunt, id est purgatos, sed quod fuerunt, id est inpuros aliquando. ac per hoc nobis interim, utcumque uos id esse uultis, nihil obstat capitulum hoc, cum, siue est uerum, Christi hic miseratio commendetur et bonitas, siue falsum, scriptoribus eius crimen inhaereat; nos utrouis modo in tuto' sumus ut semper.

  70. 33.4.1

    AUGUSTINUS respondit: Quomodo in tuto, miser? quomodo in tuto, qui te patriarchas odisse dicis inpuros et deum adhuc plangis inpurum? certe illis patriarchis post aduentum saluatoris praestitam purgationem et datam beatam requiem concessisti; deus autem uester et post aduentum saluatoris adhuc iacet in tenebris, adhuc flagitiis omnibus mergitur, adhuc in inpuris omnibus uolutatur . ita non solum uita illorum hominum melior erat deo uestro, uerum etiam mors ipsa felicior. in quibus autem sedibus erant iusti, qui exierant ex hac uita, priusquam Christus in carne uenisset, et utrum etiam ipsos ad aliquid melius passio Christi transtulerit, qui in eum uenturum, passurum, resurrecturum non tantum crediderant, uerum etiam hoc ipsum, sicut oportebat, prophetico spiritu praenuntiauerant, in scripturis sanctis indagandum est, si quo modo ad liquidum indagari potest, non hinc temeritates opinantium consectandae quorumlibet hominum, nedum tam execrabilis haeresis peruersitates nimis longe a ueritate aberrantium. frustra sibi sane per hanc obliquitatem pollicetur Faustus aliquid post hanc uitam cuiquam posse praestari, quod sibi praestandum in hac uita non conparauerit. bonum est uobis, ut, dum hic uiuitis, istum relinquatis errorem et ueritatem catholicae fidei cognoscatis atque teneatis. alioquin longe aberit, quod sibi pollicetur iniustus, cum fieri coeperit, . quod iniusto minatus est deus.'

  71. 33.5.1

    De uita autem patriarcharum iam, quantum satis arbitratus sum, homini maledico non pauca respondi: quibus non utique in morte correctis uel post passionem suam iustificatis testimonium dominus perhibebat, cum Iudaeos admoneret, ut si Abrahae filii essent, facta Abrahae facerent, et quod idem Abraham eiusdem diem uidere concupiuerit gauisusque fuerit, cum uidisset, et quod in eius sinum, id est nescio cuius quietae felicitatis magnum abditumque secretum abstulerint angeli pauperem illum aerumnosum a diuite superbiente contemptum. quid dicam de apostolo Paulo? an forte et ipse post mortem iustificatum laudat Abraham, quod, priusquam circumcideretur, credidit deo, et deputatum est illi ad iustitiam ? quod tanti pendit, ut nos non ob aliud dicat filios eius esse effectos, qui eius carne propagati non sumus, nisi quod eius fidei uestigia sequamur.

  72. 33.6.1

    Sed quid uobis faciam, quos contra testimonia scripturarum ita obsurdefecit iniquitas, ut quicquid aduersum uos inde prolatum fuerit, non esse dictum ab apostolo, sed a nescio quo falsario sub eius nomine scriptum esse dicere audeatis ? usque adeo a christiana doctrina aperte aliena est quam praedicatis doctrina daemoniorum, ut eam sub christianae' doctrinae nomine defendere nulla ex parte possitis, nisi dicatis falsas esse scripturas apostolorum. infelices inimici animae uestrae! quae umquam litterae ullum habebunt pondus auctoritatis, si euangelicae, si apostolicae non habebunt? de quo libro certum erit, cuius sit, si litterae, quas apostolorum dicit et tenet ecclesia ab ipsis apostolis propagata et per omnes gentes tanta eminentia declarata, utrum apostolorum sint incertum est? et hoc erit certum scripsisse apostolos, quod huic ecclesiae contrarii haeretici proferunt auctorum suorum nominibus appellati longe post apostolos existentium ? quasi uero et in litteris saecularibus non fuerunt certissimi auctores, sub quorum nominibus postea multa prolata sunt et ideo repudiata, quia uel his, quae ipsorum esse constaret, minime congruerunt uel eo tempore. quo illi scripserint, nequaquam innotescere et per ipsos uel familiarissimos eorum in posteros prodi commendarique meruerunt. nonne, ut alios omittam, sub Hippocratis medici nobilissimi nomine quidam libri prolati in auctoritatem a medicis non recepti sunt ? nec eos adiuuit nonnulla similitudo rerum atque uerborum, quando conparati eis, quos uere Hippocratis esse constaret, inpares iudicati sunt, et quod ab eo tempore quo et cetera scripta eius non innotuerunt, quod uere eius essent. hos autem libros, quibus illi. qui de trauerso proferuntur, conparati respuuntur, unde constat esse Hippocratis? unde si quis hoc neget, nec saltem refellitur, sed ridetur — nisi quia sic eos ab ipso Hippocratis tempore usque ad hoc tempus et deinceps successionis series commendauit, ut hinc dubitare dementis sit? Platonis, Aristotelis, Varronis, Ciceronis aliorumque eiusmodi auctorum libros unde nouerunt homines. quod ipsorum sint, nisi eadem temporum sibimet succedentium contestatione continua? multi multa de litteris ecclesiasticis conscripserunt, non quidem auctoritate canonica, sed aliquo adiuuandi studio siue discendi. unde constat, quid cuius sit, nisi quia his temporibus, quibus ea quisque scripsit. quibus potuit insinuauit atque edidit et inde in alios atque alios continuata notitia latiusque firmata ad posteros etiam usque ad nostra tempora peruenerunt. ita ut interrogati, cuius quisque liber sit, non haesitemus, quid respondere debeamus ? sed quid pergam in longe praeterita? ecce istas litteras, quas habemus in manibus, si post aliquantum tempus uitae huius nostrae uel illas quisquam Fausti esse uel has neget meas, unde conuincitur, nisi quia illi, qui nunc ista nouerunt, notitiam suam ad longe etiam post futuros continuatis posterorum successionibus traiciunt? quae cum ita sint, quis tandem tanto furore caecatur, nisi daemoniorum mendaciloquorum malitiae atque fallaciae consentiendo subuersus sit, qui dicat hoc mereri non potuisse apostolorum ecclesiam. tam fidam, tam numerosam fratrum concordiam, ut eorum scripta fideliter ad posteros traicerent, cum eorum cathedras usque ad praesentes episcopos certissima successione seruarent, cum hoc qualiumcumque hominum scriptis siue extra ecclesiam siue in ipsa ecclesia tanta facilitate proueniat?

  73. 33.7.1

    Sed contraria, inquit, inter se scripta eorum reperiuntur. maligni malo studio legitis. stulti non intellegitis, caeci non uidetis. quid enim magnum erat ista diligenter inspicere et eorundem scriptorum magnam et salubrem inuenire congruentiam. si uos contentio non peruerteret et si pietas adiuuaret? quis enim umquam duos historicos legens de una re scribentes utrumque uel utrumlibet eorum aut fallere aut falli arbitratus est, si unus eorum dixit. quod alius praetermisit; aut si alter aliquid breuius conplexus est eandem tantum sententiam saluam integramque custediens, alter autem tamquam membratim cuncta digessit, ut non solum, quid factum sit, uerum etiam. quemadmodum factum sit, intimaret? sicut Faustus hinc euangeliorum ueritati uoluit calumniari, quia Matthaeus aliquid dixit, quod Lucas, cum idem narraret, di. cere praetermisit, quasi negauerit Lucas dixisse Christum, quod eum scripsit dixisse Matthaeus. hinc omnino nulla umquam quaestio fuit neque hoc obici nisi ab omnino inprudentibus et nihil harum rerum considerare uolentibus seu ualentibus potest. illud sane et requiri inter fideles et obici ab infidelibus solet. sed etiam ipsis uel parum eruditis uel nimis contentiosis, nisi admoniti resipuerint, quod Matthaeus dixit: accessit ad eum centurio rogans eum et dicens, Lucas autem, quod miserit ad eum seniores Iudaeorum hoc ipsum rogantes de puero eius, qui aegrotabat, ut eum sanaret. et cum adpropinquaret domui, misit alios, per quos diceret non se esse dignum, in cuius domum intraret Iesus, nec se ipsum dignum, ut ueniret ad Iesum. quomodo ergo secundum Matthaeum "accessit ad eum rogans et dicens: puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur?" hoc ergo intellegitur Matthaeum breuiter sententiam ipsam ueram integramque conplexum dicentem, quod centurio accesserit ad Iesum, et non dicentem, utrum per se ipsum accesserit, an per alios, et quod ei de puero suo illud dixerit, non exprimentem, utrum per se ipsum dixerit, an per alios. quid enim ? nonne talibus locutionibus humana plena est consuetudo, cum dicimus aliquem ad aliquid multum accessisse, etiam quem nondum dicimus peruenisse ? nonne et ipsam peruentionem, cui quasi uidetur non esse quod addi iam possit, etiam per alios fieri usitatissime loquimur saepe dicendo: egit. ille causam suam, peruenit ad iudicem, aut: peruenit ad illum uel illud potentem, cum plerumque id faciat per amicos non uiso eo prorsus, ad quem quisque dicitur peruenisse? unde etiam tales homines, quicumque ad potentium quodam modo inaccessibiles animos siue per se ipsos siue per alios ambitionis arte pertingunt, iam etiam uulgo "peruentores" uocantur. quid ergo? cum legimus, obliuiscimur, quemadmodum loqui soleamus ? an scriptura dei aliter nobiscum fuerat quam nostro more locutura? et hoc quidem de communi loquendi consuetudine peruicacibus turbulentisque responderim.

  74. 33.8.1

    Ceterum qui haec non litigiose, sed placide ac fideliter quaerunt, accedant ad Christum non carne sed corde, non corporis praesentia, sed fidei potentia, sicut ille centurio, tunc melius, quid Matthaeus dixerit, sentient. talibus enim dicitur in psalmo: accedite ad eum et inluminamini et uultus uestri non erubescent. unde centurio. ille ad Christum magis accesserat, cuius fidem ita laudauit, quam illi ipsi, per quos uerba sua misit. huic rei simile est etiam illud, quod dominus ait: tetigit me aliquis, quando mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, tangens fimbriam uestimenti eius salua facta est. hoc enim mirabiliter discipulis suis dicere uidebatur: quis me tetigit? et: tetigit me aliquis, cum eum turba conprimeret. denique hoc ei responderunt: turbae te conprimunt, et dicis: quis me tetigit? quemadmodum ergo illi premebant, sed illa tetigit, sic illi missi erant ad Christum, sed centurio magis accessit. ita Matthaeus et morem non usque adeo inusitatae locutionis seruauit et mystice aliquid intimauit; Lucas autem hoc ipsum quemadmodum gestum esset. ostendit, ut hinc aduertere cogeremur, illud Matthaeus quemadmodum dixerit. uellem sane, ut aliquis istorum uanorum, qui huiusmodi quaestiunculas quasi magnas calumniose obiciunt euangelio, narraret aliquid idem ipse bis numero, non falsum nec fallaciter, sed omnino id uolens intimare et exponere, et stilo exciperentur uerba eius eique recitarentur, utrum non aliquid plus minusue diceret aut praepostero ordine non uerborum tantum, sed etiam rerum, aut utrum non aliquid ex sua sententia adiceret. tamquam alius dixerit, quod eum dixisse non audierit, sed uoluisse atque sensisse plane cognouerit; aut utrum non alicuius breuiter conplecteretur sententiae ueritatem, cuius rei antea quasi expressius articulos explicasset, et si quid est aliud, quod fortasse possit certis regulis conprehendi, quomodo fiat, ut uel in duorum singulis eiusdem rei narrationibus uel in duabus unius ex una eademque re multa diuersa inueniantur, nulla tamen aduersa, et multa uaria, nulla contraria. sic «oluuntur omnia, de quibus sibi isti miseri collum ligant, ut spiritus sui erroris intus teneant et nullum extrinsecus salutis admittant.

  75. 33.9.1

    Quapropter post omnes Fausti calumnias refutatas dumtaxat horum eius capitulorum, quibus hoc opere, quantum dominus adiuuare dignatus est, sufficienter, ut arbitror, prolixeque respondi, breuiter uos admoneo, qui illo tam nefando et execrabili errore tenemini, ut si auctoritatem scripturarum omnibus praeferendam sequi uultis. eam sequamini, quae ab ipsius praesentiae Christi temporibus per dispensationes apostolorum et certas ab eorum sedibus successiones episcoporum usque ad haec tempora toto orbe terrarum custodita, commendata, clarificata peruenit. ibi enim uidebitis etiam ueteris testamenti et obscura reuelari et praedicta conpleri. si autem quasi ratione mouemini, primum cogitetis, quinam sitis, quam minus idonei ad conprehendendam naturam, non dicam dei. sed animae uestrae, conprehendendam sane, quemadmodum uelle aut uoluisse uos dicitis, certissima ratione, non uanissima credulitate: quod cum minime potueritis — sine dubio enim quamdiu tales estis, nullo modo poteritis — illud saltem, quod omni humanae menti est naturaliter insitum, si modo id peruersae opinionis prauitate non turbetur, dei naturam atque substantiam incommutabilem omnino, omnino incorruptibilem cogitate uel credite, et Manichaei continuo non eritis, ut aliquando et catholici esse possitis amen.

  76. 33.9.2

    Typis expressit Rudolphus M. Rohrer, Brunae.

← Previous — showing 401476 of 476

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa024.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.