Ancient Texts

← Library

Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 132 sections

  1. 1.1.1

    Noueram te quidem fama celeberrima praedicante et frequentissimis atque ueracissimis nuntiis quanta esses dei gratia plenus acceperam, beatissime atque uenerande papa Bonifaci. sed posteaquam te etiam praesentia corporali frater meus uidit Alypius acceptusque a te benignissime ac sincerissime mutua miscuit dictante dilectione conloquia tecumque conuiuens et paruo licet tempore magno tibi iunctus affectu se simul et me refudit animo tuo teque mihi reportauit in suo, tanto maior in me tuae sanctitatis est facta notitia quanto certior amicitia. neque enim dedignaris, qui non alta sapis, quamuis altius praesideas, esse amicus humilium et amorem rependere inpensum. quid est enim aliud amicitia, quae non aliunde quam ex amore nomen accepit et nusquam nisi in Christo fidelis est, in quo solo esse etiam sempiterna ac felix potest ? unde accepta per eum fratrem, per quem te familiarius didici, maiore fiducia ausus sum aliquid ad tuam beatitudinem scribere de his rebus, quae hoc tempore episcopalem curam, si qua in nobis est, ad uigilantiam pro grege dominico stimulo recentiore sollicitant.

  2. 1.2.1

    Noui quippe heretici, inimici gratiae dei, quae datur pusillis et magnis per Iesum Christum dominum nostrum, etsi iam cauendi euidentius apertiore inprobatione monstrantur, non tamen quiescunt scriptis suis minus cautorum uel minus eruditorum corda temptare. quibus utique respondendum esset, ne se ucl suos in illo nefando errore firmarent, etiam si non metueremus, ne quemquam catholicorum uerisimili sermone deciperent. cum uero non desinant fremere ad dominici gregis caulas atque ad diripiendas tanto pretio redemptas oues aditus undecumque rimari communisque sit omnibus nobis qui fungimur episcopatus officio — quamuis ipse in ea praemineas celsiore fastigio — specula pastoralis, facio quod possum pro mei particula muneris, quantum mihi dominus adiuuantibus orationibus tuis donare dignatur, ut pestilentibus et insidiantibus eorum scriptis medentia et munientia scripta praetendam, quibus rabies qua furiunt aut etiam ipsa sanetur aut a laedendis aliis repellatur.

  3. 1.3.1

    Haec autem quae duabus epistulis eorum respondeo, uni scilicet, quam dicitur Romam misisse Iulianus — credo, ut per illam quos posset suos aut inueniret aut faceret -, alteri autem, quam decem et octo uelut episcopi participes eius erroris non ad quoslibet, sed ad loci ipsius episcopum sua calliditate temptandum et ad suas partes, si posset fieri, traducendum ausi sunt Thessalonicam scribere, haec ergo, quae istis, ut dixi, duabus epistulis illorum ista disputatione respondeo, ad tuam potissimum dirigere sanctitatem non tam discenda quam examinanda et, ubi forsitan aliquid displicuerit, emendanda constitui. indicauit enim mihi frater meus, quod eas illi dare ipse dignatus es, quae in tuas manus nisi uigilantissima diligentia fratrum nostrorum filiorum tuorum unire non possent. ago autem gratias sincerissimae in nos beniuolentiae tuae, quod eas me latere noluisti litteras inimicorum gratiae dei, in quibus repperisti meum nomen calumniose atque euidenter expressum. sed spero de domino deo nostro, quod non sine mercede, quae in caelis est, illi me lacerant dente maledico, quibus me pro paruulis, nc fallaci laudatori Pelagio perditi relinquantur, scd ucraci saluatori Christo liberandi offerantur, oppono.

  4. 1.4.1

    Iam itaque Iuliani respondeamus epistulae. dicunt, inquit, illi Manichei, quibus modo non communicamus, id est toti isti, cum quibus dissentimus, quia primi hominis peccato, id est Adae, liberum arbitrium perierit et nemo iam potestatem habeat bene uiuendi:, sed omnes in peccatum carnis suae necessitate cogantur. Manicheos appellat catholicos more illius Iouiniani, qui paucos ante annos hereticus nouus uirginitatem sanctae Mariae destruebat et uirginitati sacrae nuptias fidelium coaequabat. nec ob aliud hoc obiciebat catholicis, nisi quia eos uideri uolebat accusatores uel damnatores esse nuptiarum.

  5. 1.5.1

    Liberum autem arbitrium defendendo praecipitant, ut de illo potius ad faciendam iustitiam quam dc domini adiutorio confidatur atque ut in se quisque, non in domino glorietur. quis autem nostrum dicat, quod primi hominis peccato perierit liberum arbitrium de genere humano ? libertas quidem periit per peccatum, sed illa, quae in paradiso fuit, habendi plenam cum inmortalitate iustitiam. propter quod natura humana diuina indiget gratia dicente domino: si uos filius liberauerit, tunc uere liberi eritis, utique liberi ad bene iusteque uiuendum. nam liberum arbitrium usque adeo in peccatore non periit, ut per ipsum peccent maxime omnes, qui cum delectatione peccant et amore peccati et hoc eis placet quod eos libet. unde et apostolus: cum essetis, inquit, serui peccati, liberi fuistis iustitiae. ecce ostenduntur etiam peccato minime potuisse nisi alia libertate seruire. liberi ergo a iustitia non sunt nisi arbitrio uoluntatis; liberi autem a peccato non fiunt nisi gratia saluatoris. propter quod ammirabilis doctor etiam uerba ipsa disereuit: cum enim serui essetis, inquit, peccati, liberi fuistis iustitiae. quem ergo tunc fructum habuistis in his, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. nunc autem liberati a peccato, serui autem facti deo habetis fructum uestrum in sanctificationem, finem uero uitam aeternam. liberos dixit iustitiae, non \'liberatos\', a peccato autem non liberos, ne sibi hoc tribuerent, sed uigilantissime maluit dicere \'liberatos\' referens hoc ad illam domini sententiam: si uos filius liberauerit, tunc uere liberi eritis. cum itaque non uiuant bene filii hominum nisi effecti filii dei, quid est quod iste libero arbitrio uult bene uiuendi tribuere potestatem, cum haec potestas non detur nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum dicente euangelio: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios deifieri?

  6. 1.6.1

    Sed nc forte dicant ad hoc esse adiutos, ut haberent potestatem fieri filii dei- ut autem hanc accipere mererentur, prius eum libero arbitrio nulla adiuti gratia receperunt; haec est quippe intentio, qua gratiam destruere moliuntur, ut eam dari secundum merita nostra contendant —. ne forte ergo hanc euangelicam sententiam sic diuidant, ut meritum ponant in eo quod dictum est: quotquot autem receperunt eum ac deinde non gratis datam, sed huic merito redditam gratiam in eo quod sequitur: dedit eis potestatem filios dei fieri, numquid, si quaeratur ab eis quid sit receperunt eum\', dicturi sunt aliud nisi \'crediderunt in eum\' ? ut igitur et hoc sciant ad gratiam pertinere, legant quod ait apostolus: in nullo expauescatis a b aduersariis, quae quidem est illis causa perditionis, uestrae autem salutis, et hoc a deo, quia uobis donatum est pro Christo non tantum ut credatis in eum, sed ut etiam patiamini pro e o — nempe utrumque dixit esse donatum —, item quod ait: pax fratribus et caritas cum fide a deo patre et domino Iesu Christo. legant etiam illud, quod ipse dominus ait: nemo potest uenire ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum. ubi ne quisquam putet aliud dictum esse \'uenire ad me\' quam \'credere in me\', paulo post, cum de suo corpore et sanguine loqueretur et seandalizati essent plurimi in sermone eius, ait: uerba, quae ego locutus sum uobis, spiritus et uita sunt. sed sunt quidam ex uobis, qui non credunt. deinde subiunxit euangelista : sciebat enim ab initio Iesus, qui essent credentes et quis traditurus esset eum. et dicebat: propterea dixi uobis, quia nemo potest uenire ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo. sententiam scilicet iterauit qua dixerat: nemo potest uenire ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum. et hoc propter credentes et non credentes se dixisse manifestauit exponens quod dixerat: nisi pater, qui misit me, t r a x e r i t cum, id ipsum aliis uerbis repetendo in eo, quod ait: nisi fuerit ei datum a patre meo. ille quippe trahitur ad Christum, cui datur ut credat in Christum. datur ergo potestas, ut filii dei fiant qui credunt in eum, cum hoc ipsum datur, ut credant in eum. quae potestas nisi detur a deo, nulla esse potest ex libero arbitrio, quia nec liberum in bono erit, quod liberator non liberauerit, sed in malo liberum habet arbitrium, cui delectationem malitiae uel occultus uel manifestus deceptor inseuit uel sibi ipse persuasit.

  7. 1.7.1

    Non itaque, sicut dicunt nos quidam dicere et iste audet insuper scribere, \'omnes in peccatum\' uelut inuiti \'carnis suae necessitate coguntur\', sed si iam in ea aetate sunt, ut propriae mentis utantur arbitrio, et in peccato sua uoluntate retinentur et a peccato in peccatum sua uoluntate praecipitantur. neque enim agit in eis etiam qui suadet et decipit, nisi ut peccatum uoluntate committant uel ignorantia ueritatis uel delectatione iniquitatis uel utroque malo et caecitatis et infirmitatis. sed haec uoluntas, quae libera est in malis, quia delectatur malis, ideo libera in bonis non est, quia liberata non est. nec potest homo boni aliquid uelle, nisi adiuuetur ab eo, qui malum non potest uelle, hoc est gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum; omne enim quod non est ex fide, peccatum est. ac per hoc bona uoluntas, quae se abstrahit a peccato, fidelis est, quia iustus ex fide uiuit, ad fidem autem pertinet credere in Christum et nemo potest credere in eum, hoc est uenire ad eum, nisi fuerit illi datum. nemo igitur potest habere uoluntatem iustam, nisi nullis praecedentibus meritis acceperit ueram, hoc est gratuitam desuper gratiam.

  8. 1.8.1

    Hoc isti nolunt elati et superbi nec purgando defensores, sed extollendo praecipitatores liberi arbitrii, qui non ob aliud nobis haec dicentibus indignantur. nisi quia gloriari in domino dedignantur. timuit tamen Pelagius episcopale indicium Palaestinum et, cum ei fuisset obiectum, quod diceret \'gratiam dei secundum merita nostra dari\'. negauit se dicere et eos, qui hoc dicerent. anathemando damnauit. nec tamen defendere aliud inuenitur in libris, quos postmodum scripsit, fraudem se putans hominibus iudicantibus fecisse mentiendo aut nescio quomodo suum sensum uerbis ambiguis obtegendo.

  9. 1.9.1

    Sed iam uideamus quod sequitur. dicunt etiam, inquit, istas, quae modo aguntur, nuptias a deo institutas non fuisse; quod in libro Augustini legitur, contra quem ego modo quattuor libellis respondi. cuius Augustini dicta inimici nostri in ueritatis odium susceperunt. his eius calumniosissimis ucrbis breuiter uideo respondendum, quia repetit ea postea, ubi unlt ipse insinuare quasi contra nostra ista quid dicant. ubi cum illo, quantum res postulare uidebitur, domino adiuuante certandum est. nunc ergo respondeo nuptias a deo esse institutas et tunc, quando dictum est: propterea relinquet homo patrem suum et matrem suam et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una, et nunc, propter quod scriptum est: a domino iungitur mulier uiro. neque enim aliud fit etiam nunc quam illud, ut adhaereat homo uxori suae et sint duo in carne una. de ipsis quippe nuptiis, quae nunc fiunt, consultus est dominus a Iudaeis, utrum liceret quacumque causa dimittere uxorem, et isto commemorato testimonio legis adiunxit: quod ergo deus coniunxit, homo non separet. hoc testimonium legis adhibuit etiam apostolus Paulus, cum uiros moneret, ut ab eis diligerentur uxores. absit ergo, ut in libro meo contra haec testimonia diuina iste aliquid legerit; sed uel non intellegendo uel magis calumniando in alium sensum conatur detorquere quod legit. librum autem meum, contra quem se quattuor libellis respondisse commemorat, post damnationem Pelagii Caelestiique conscripsi. quod ideo dicendum putaui, quoniam iste dicit \'ab inimicis suis in odium ueritatis dicta mea fuisse suscepta\', ne ideo quisquam existimet propter hunc librum meum inimicos gratiae Christi nonos hereticos fuisse damnatos. in eo autem libro defensio est potius quam reprehensio nuptiarum. .

  10. 1.10.1

    Dicunt etiam, inquit, motum genitalium et commixtionem coniugum a diabolo fuisse repertam et propterea eos qui nascuntur innocentes reos esse et a diabolo fieri, non a deo, quia de hac diabolica commixtione nascuntur. hoc autem sine aliqua ambiguitate Manicheum est. immo sicut dicimus a deo nuptias institutas propter ordinatam generationem filiorum, ita dicimus filiorum gignendorum seminationem sine motu genitalium et sine commixtione coniugum nec in paradiso, si filii gignerentur, esse potuisse. sed utrum talis eorum motus atque commixtio fuisset, si nemo peccasset, qualis nunc est cum pudenda libidine, hinc est quaestio, de qua diligentius postea, si deus noluerit. disputabimus.

  11. 1.11.1

    Quid tamen isti uelint, quid intendant, quo rem perducere moliantur, adiuncta istius uerba declarant, ubi ait nos dicere: propterea eos qui innocentes nascuntur reos esse et a diabolo fieri, non a deo, quia de hac diabolica commixtione nascuntur . cum itaque nos nec diabolicam dicamus coniugum commixtionem, maxime fidelium, quae fit causa generandorum qui postea regenerandi sunt filiorum, nec homines ullos a diabolo fieri, sed a deo, in quantum homines sunt, et tamen etiam de coniugibus fidelibus reos nasci. tamquam ex oliua oleastrum, propter originale peccatum et propter hoc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo, quoniam diabolus culpae auctor est, non naturae, contra illi paruulos dicentes nullum trahere originale peccatum et ideo non esse sub diabolo, quid efficere laborant, nisi ut illa dei gratia euacuetur in paruulis, qua eruit n o s, sicut dicit apostolus, de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis suae, quando quidem paruulos negant esse in potestate tenebrarum etiam ante domini liberatoris auxilium ita in eis laudantes opus creatoris, ut misericordaim destruant redemptoris? quam nos quoniam et in maioribus et in paruulis confitemur, \'hoc\' dicit \'sine aliqua ambiguitate esse Manicheum\', cum sit antiquissimum catholicum, unde nouum istorum dogma euertatur hereticum.

  12. 1.12.1

    Dicunt, inquit, sanctos in uetere testamento non caruisse peccatis, id est nec per emendationem a criminibus fuisse liberos, sed in reatu a morte fuisse deprehensos. immo dicimus uel ante legem uel tempore ueteris testamenti a peccatis fuisse liberatos non uirtute propria, quia maledictus omnis qui spem suam ponit in homine — et in hoc sine dubio maledicto sunt, quos etiam psalmus diuinus notat: qui confidunt in uirtute sua —, nec uetere testamento, quod in seruitutem generat, quamuis certae dispensationis gratia diuinitus datum sit, nec ipsa lege sancta et iusta et bona, ubi scriptum est: non concupisces, quoniam non est data, quae posset uiuificare, sed praeuaricationis gratia posita est, donec ueniret semen cui promissum est, sed liberatos esse per sanguinem ipsius redemptoris, qui est unus mediator dei et hominum homo Christus? Iesus. isti autem inimici gratiae dei, quae data est pusillis et magnis per legum Christum dominum nostrum, ideo dicunt antiquos homines dei perfectae fuisse iustitiae, nc Christi incarnatione, passione, resurrectione, cuius fide salui facti sunt, credantur eguisse.

  13. 1.13.1

    Apostolum etiam Paulum, inquit, uel omnes apostolos dicunt semper inmoderata libidine fuisse pollutos. quis hoc uel profanus? audeat dicere? sed nimirum iste propterea sic calumniatur, quia contendunt id, quod dixit apostolus: scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; uelle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non inuenio, et cetera talia non eum dixisse de se ipso, sed nescio cuius alterius, qui illa pateretur, induxisse personam. propter quod loeus ipsc* in eius epistula diligenter considerandus est et scrutandus, ne in eius aliqua obscuritate delitiscat error istorum. quamuis ergo latius hinc apostolus disputet magno diuturnoque conflictu gratiam defendens aduersus eos, qui gloriabantur in lege, tamen ad rem pertinentia pauca contingimus. unde ait: quia non iustificabitur ex lege omnis caro coram ipso; per legem enim cognitio peccati. nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est, testificata per legem et prophetas, iustitia autem dei per fidem Iesu Christi in omnes qui credunt. non enim est distinctio; omnes enim peccauerunt et egent gloriam dei iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quae est in Christo Iesu. et iterum: ubi est gloriatio? exclusa est. per quam legem? factorum? non, sed per legem fidei. arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis. et iterum: non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei. si enim qui per legem heredes sunt, exinanita est fides et euacuata est promissio. lex enim iram operatur; ubi enim non est lex, nec praeuaricatio. et alio loco: lex autem subintrauit, ut abundaret delictum; ubi autem abundauit delictum, superabundauit gratia. item alio loco: peccatum enim uobis non dominabitur; non enim estis sub lege, sed sub gratia. itemque alio loco: an ignoratis, fratres scientibus enim legem loquor -, quia lex dominatur homini in quantum tempus uiuit? mulier enim sub uiro uiuo marito iuncta est legi; s i autem mortuus fuerit uir eius, euacuata est a lege uiri. et paulo post: itaque, fratres mei, et uos mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus deo. cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti; nunc uero euacuati sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut seruiamus in nouitate spiritus et non in uetustate litterae. his atque huiusmodi contestationibus doctor ille gentium satis euidenter ostendit legem non potuisse auferre, sed potius auxisse peccatum, quod auferat gratia, quoniam lex iubere nouit, cui succumbit infirmitas, gratia iuuare, qua infunditur caritas. nc quis enim propter haec testimonia uituperet legem et malam esse contendat, uidit apostolus male intellegentibus quid posset occurrere et eandem sibi ipse proposuit quaestionem: quid d ergo dicemus? inquit. lex peccatum est? absit. sed peccatum non cognoui nisi per legem. hoc iam superius dixerat: per legem cognitio peccati; non ergo ablatio, sed cognitio.

  14. 1.14.1

    Hinc autem iam incipit, propter quod ista consideranda suscepimus, introducere personam suam et tamquam de se ipso loqui. ubi nolunt Pelagiani ipsum apostolum intellegi, sed quod in se alium transfigurauerit, id est hominem sub lege adhuc positum, nondum per gratiam liberatum. ubi quidem iam debent concedere, quod in lege nemo iustificatur, sicut alibi idem apostolus dicit, sed ad cognitionem peccati et ad ipsius legis praeuaricationem ualere legem, ut cognito auctoque peccato per fidem gratia requiratur. non autem timent ista de apostolo intellegi, quae posset et de praeteritis suis dicere, sed ca quae sequuntur timent. hic enim: concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces. occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum est. ego autem uiuebam aliquando sine lege; adueniente autem mandato peccatum reuixit, ego autem mortuus sum. et inuentum est mihi mandat u m, quod erat in uitam, hoc esse i n mortem. peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me per illud occidit. itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. quod ergo bonum est, mihi factum est mors? absit! sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat super modum peccator aut peccatum per mandatum. haec omnia, sicut dixi, potest uideri apostolus de sua uita commemorasse praeterita, ut illud, quod ait: ego autem uiuebam aliquando sine lege, aetatem suam primam ab infantia ante rationales annos uoluerit intellegi, quod autem adiunxit: adueniente autem mandato peccatum reuixit, ego autem mortuus sum, iam se praecepti capacem, sed non efficacem et ideo praeuaricatorem legis ostenderet.

  15. 1.15.1

    Nec moueat quod ad Philippenses scripsit, secundum iustitiam, quae in lege est, quod fuerit sine querella. potuit enim esse intus in affectionibus prauis praeuaricator legis et tamen conspicua opera legis inplere uel timore hominum uel ipsius dei, sed poenae formidine, non dilectione et delectatione iustitiae. aliud est enim uoluntate benefaciendi benefacere, aliud autem ad malefaciendum sic uoluntate inclinari, ut etiam faceret, si hoc posset inpune permitti. nam sic profecto in ipsa intus uoluntate peccat, qui non uoluntate, sed timore non peccat. in quibus interioribus suis talem se fuisse sciens apostolus ante gratiam dei, quae data est per legum Christum dominum nostrum, alibi hoc apertissime confitetur. scribens quippe ad Ephesios: et uos, inquit, cum essetis mortui delictis et peccatis uestris, in quibus aliquando ambulastis secundum sacculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus eius, qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos omnes aliquando conuersati sumus in desideriis carnis nostrae facientes uoluntatem carnis et affectionum, et eramus naturaliter filii irae sicut et ceteri; deus autem, qui diues est in misericordia, propter multam dilectionem, qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis conuiuificauit nos Christo, cuius gratia sumus salui facti. rursus ad Titum: fuimus enim et 11 o s, inquit, stulti aliquando et increduli, errantes, seruientes desideriis et uoluptatibus uariis, in malitia et inuidia agentes, abominabiles, inuicem odio habentes. talis Saulus fuit, quando secundum iustitiam, quae in lege est, sine querella fuisse se dicit. nam quia non post hanc abominabilem uitam, ut esset sine querella, in lege profecerat moresque mutauerat, euidenter in his quae sequuntur ostendit, quando quidem mutatum se non dicit ab his malis nisi per gratiam saluatoris; adiungens enim hoc ipsum etiam hic sicut ad Ephesios ait: cum autem benignitas et humanitas inluxit saluatoris dei nostri, non ex operibus iustitiae, quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit per lauacrum regenerationis et renouationis spiritus sancti, quem ditissime effudit super nos per Iesum Christum saluatorem nostrum, ut iustificati ipsius gratia heredes efficiamur secundum spem uitae aeternae.

  16. 1.16.1

    Quod autem ait in hoc epistulae loco ad Romanos: p e peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, congruit superioribus ubi dixit: sed peccatum non eognoui nisi per legem; nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : non concupisces, et superius: per legem cognitio peccati; hoc enim et hic dixit: ut appareat peccatum, ut illud, quod dixerat: sine lege enim peccatum mortuum est, non intellegamus nisi, tamquam non sit, \'latet, non apparet, penitus ignoratur\', tamquam in nescio quibus ignorantiae tenebris sit sepultum. et quod ait: ego autem uiuebam aliquando sine lege, quid ait nisi \'uiuere mihi uidebar\'? et quod adiunxit: ad ueniente autem mandato peccatum reuixit, quid est aliud quam \'eminuit et apparuit\' ? nec tamen ait \'uixit\', sed \'reuixit\'. uixerat enim aliquando in paradiso, quando contra datum praeceptum satis apparebat admissum; cum autem a nascentibus trahitur, tamquam mortuum sit, latet, donec repugnans iustitiae malum eius prohibitione sentiatur, cum aliud iubetur atque adprobatur, aliud delectat atque dominatur; tunc peccatum quodammodo in notitia nati hominis reuiueseit, quod in notitia primum facti hominis aliquando iam uixerat.

  17. 1.17.1

    Sed quod sequitur non ita expeditum est, quomodo de Paulo possit intellegi. scimus enim, inquit, quia lex spiritalis est; ego autem carnalis sum. non ait \'fui\', sed \'sum\'. numquid ergo apostolus, cum haec scriberet, carnalis fuit? an secundum corpus hoc dicit? adhuc enim erat in corpore mortis huius nondum facto, quod alibi dicit: seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale. tune enim extoto se, id est ex utraque parte, qua constat, spiritalis homo erit, quando spiritale etiam corpus erit. neque enim absurdum est, ut sit in illa uita etiam caro spiritalis, si potuit esse in hac uita in his, qui adhuc carnalia sapiunt, etiam spiritus ipse carnalis. sic ergo ideo dixit: ego autem carnalis sum, quia nondum spiritale corpus habebat apostolus, sicut posset dicere: \'ego autem mortalis sum\'; quod utique non nisi secundum corpus intellegeretur dixisse, quod nondum fuerat inmortalitateuestitum. item quod adiunxit: uenundatus sub peccato, ne quisquam eum nondum redemptum Christi sanguine existimet, etiam hoc secundum illud potest intellegi, quod ait: et nos primitias habentes spiritus et ipsi in nobismet ipsis ingemescimus adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri. si enim secundum hoc se dicit uenundatum sub peccato, quod adhuc non est redemptum a corruptione corpus eius, uel uenundatum aliquando in prima transgressione praecepti, ut haberet corpus corruptibile quod adgrauat animam, quid prohibet hic apostolum intellegi de se ipso dicere, quod ita dicit, ut etiam in ipso possit intellegi, etiamsi in sua persona non sc solum, sed omnes accipi uelit, qui se nouerunt spiritali dilectione cum carnis affectione sine consensione confligere?

  18. 1.18.1

    An forte metuimus ea quae sequuntur: quod enim operor, ignoro; non enim quoduolo, hocago, sed quod odi, illud facio, ne forte ex his uerbis quispiam consentire carnis concupiscentiae ad opera mala sanctum apostolum suspicetur? sed considerandum est quod adiungit: si autem quod nolo hoc facio, consentio legi quoniam bona. magis enim se dicit legi consentire quam carnis concupiscentiae — hanc enim peccati nomine appellat —; facere ergo se dixit et operari non affectu consentiendi et inplendi, sed ipso motu concupiscendi. \'hinc ergo\', inquit,\'consentio legi quoniam bona est: consentio, quia nolo quod non uult\'. deinde dicit: nunc autem iam non ego operor illud, sed id quod habitat in me peccatum. quid est \'nunc autem\' nisi \'iam nunc sub gratia, quae liberauit delectationem uoluntatis a consensione cupiditatis\'? non enim melius intellegitur: non ego operor, nisi quia non consentit exhibere membra sua arma iniquitatis peccato. nam si et concupiscit et consentit et agit, quomodo non ipse illud operatur, etiamsi se operari doleat et uinci grauiter ingemescat?

  19. 1.19.1

    Iam illud quod sequitur nonne unde loquatur apertissime ostendit ? scio enim quia non habitatinme, hocest in carne mea, bonum. si enim non exponeret adiungendo: hoc estin carne mea, aliter fortasse acciperetur quod dixit: in me. ac per hoc uersat hoc idem repetens et inculans: u e 11 e enimadiacetmihi, perficere autem bonum non. hoc est enim perficere bonum, ut nec concupiscat homo; inperfectum est autem bonum, quando concupiscit, etiam si concupiscentiae non consentit ad malum. non enim quod uolo facio bonum, inquit, sed quod nolo malum, hoc ago. si autem quod nolo ego hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatu 111. id repetiuit inculcans et tamquam tardissimos de somno excitans: inuenio ergo legem, inquit, mihi uolenti facere bonum, quoniam mihi malum adiacet. illa ergo bonum est uolenti facere, adiacet autem malum ex concupiscentia, cui non consentit qui dicit: iam non ego operor illud.

  20. 1.20.1

    Apertius autem quod sequitur utrumque declarat: c o ndelector enim legi dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et eaptiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. sed quod dixit \'captiuantem me\', potest mouere, si nulla consensio est. unde propter ista tria, duo scilicet, de quibus iam disputauimus, quod ait: ego au tem carnal is su m, et: u enundatus sub peccato, et hoc tertium: captiuantem in lege peccati, quaeest in membris meis, potest uideri apostolus tum describere, qui sub lege adhuc uiuit, nondum sub gratia. sed sicut illa duo exposuimus propter carnem adhuc corruptibilem dicta, sic et hoc potest intellegi, ut \'captiuantem me\' dixerit \'carne\', non mente, \'motione\', non consensione et ideo \'captiuantem me\', quia et in ipsa carne non est aliena natura, sed nostra. sicut ergo exposuit ipse quid dixerit: scio enim quianon habitat in me, hocestin carne mea, bonum, sic etiam ex illius expositione hunc locum debemus accipere, tamquam dixerit: captiuantem me — hoc est \'carnem meam\' — lege peccati. quae est in membris meis.

  21. 1.21.1

    Deinde subiungit propter quod dicta sunt omnia: miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, atque inde concludit: igitur ipse ego menteseruio legidei, carne autem legipeccati, carne scilicet legi peccati concupiscendo, mente autem legi dei eidem concupiscentiae non consentiendo. nulla ergo condemnatio est nunc his, qui suntinChristoIesu. non enim damnatur, nisi qui concupiscentiae carnis consentit ad malum. lex enim spiritus uitae in Christo Icsu liberauit te a lege peccati et mortis, ne scilicet consensionem tuam concupiscentia sibi uindicet carnis. et ea quae sequuntur eundem sensum magis magisque demonstrant; sed adhibendus est modus.

  22. 1.22.1

    Visum autem aliquando etiam mihi fuerat \'hominem sub lege\' isto apostoli sermone describi sed uim mihi postea ista uerba fecerunt, quod ait: nunc autem iam non ego operor illud. ad hoc enim pertinet quod ait et postea: nulla ergo condemnatio est nunc his, qui sunt in Christo Iesu, et quia non uideo quomodo diceret homo sub lege: condelector legi dei secundum interiorem hominem, cum ipsa delectatio boniqua etiam non consentit ad malum non timore poenae, sed amore iustitiae — hoc est enim condelectari — non nisi gratiae deputanda sit.

  23. 1.23.1

    Nam et illud ubi ait: quis me liberabit de corporemortis huius? quis neget apostolum, cum haec diceret, adhuc fuisse in corpore mortis huius? a quo utique impii non liberantur, quibus eadem corpora ad tormenta aeterna redduntur. liberari ergo est a corpore mortis huius omni sanato languore concupiscentiae carnis non ad poenam corpus recipere, sed ad gloriam. huic loco et illud satis consonat: etiam etnos ipsi primitias habentes spiritus et i psi in nobismet ipsis ingemescimus adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri. nimirum enim gemitu isto ingemescimus, in quo dicimus: miserego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? illud etiam ubi ait: quod enim operor, ignoro, quid est aliud quam \'nolo\', non adprobo\',\'non consentio\', \'non facio\'? alioquin contrarium est his, quae superius dixit: perlegem cognitio peccati, et : peccatum non cognouinissper legem, et: peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. quomodo enim peccatum per legem cognouit, quod ignorat? quomodo apparet peccatum, quod ignoratur? sic ergo dictum est \'ignoro\' \'non facio\', quia nulla consensione id ego ipse committo, quomodo dicturus est dominus impiis: nonouiuos, quem procul dubio latere nihil potest, et sicut dictum est: eum qui non nouerat peccatum, quod est \'uon fecerat\'; neque enim non nouerat quod arguebat.

  24. 1.24.1

    His atque huiusmodi in ista scripturae apostolicae circumstantia diligenter consideratis recte intellegitur apostolus non quidem se solum in sua persona, uerum alios etiam sub gratia constitutos significasse, sed secum nondum in illa constitutos pace perfecta, in qua absorbebitur mors in uictoriam. de qua post dicit: siautem Christus in uobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum. spiritus autem uita estpropter iustitiam. si ergo spiritus eius, qui suscitauit Iesum ex mortuis, habitat in uobis, qui suscitauit Christum Iesum a mortuis uiuificabit et mortalia corpora uestra per habitantem spiritum eius in uobis. uiuificatis igitur mortalibus corporibus nostris non solum ad peccandum consensio nulla erit, sed nec ipsa cui non consentiatur carnis concupiscentia remanebit. quam spiritui resistentem non habere in carne mortali ille tantum homo potuit, qui non per ipsam ad homines uenit. et ideo apostolos, quia homines erant et corpus, quod corrumpitur et adgrauat animam, in huius uitae mortalitate portabant, absit ut dicamus, sicut iste calumniatur, semper inmoderata libidine fuisse pollutos, sed dicimus a consensione prauarum libidinum liberos, de concupiscentia tamen carnis, quam moderando frenabant, tanta humilitate et pietate gemuisse, ut optarent eam non habere potius quam domare.

  25. 1.25.1

    Proinde iste quod addidit dicere nos \'Christum et a peccatis liberum non fuisse, sed carnis necessitate mentitum et aliis maculatum fuisse delictis\', uiderit a quibus audierit uel in quorum litteris legerit; quod quidem fortasse non intellexit et in sensus calumniosos malitia fallente conucrtit.

  26. 1.26.1

    Dicunt etiam, inquit, baptisma non dare omnem indulgentiam peccatorum nec auferre crimina, sed rarare, ut omnium peccatorum radices in mala carne teneantur. quis hoc aduersus Pelagianos nisi infidelis adfirmet ? dicimus ergo baptisma dare omnium indulgentiam peccatorum et auferre crimina, non rarare nec ut omnium peccatorum radices in mala carne teneantur quasi rasorum in capite capillorum, unde crescant iterum, resecanda peccata. nam et istam similitudinem comperi suae illos adhibere calumniae, tamquam hoc nos sentiamus atque dicamus.

  27. 1.27.1

    Sed de ista concupiscentia carnis falli eos credo uel fallere, cum qua necesse est ut etiam baptizatus — et hoc si diligentissime proficit et spiritu dei agitur — pia mente confligat. sed haec etiamsi uocatur peccatum, non utique quia peccatum est, sed quia peccato facta est, sic uocatur, sicut scriptura manus cuiusque dicitur, quod manus eam fecerit. peccata autem sunt, quae secundum carnis concupiscentiam uel ignorantiam inlicite fiunt, dicuntur, cogitantur; quae transacta etiam reos tenent, si non remittantur. et ista ipsa carnis concupiscentia in baptismo sic dimittitur, ut, quamuis tracta sit a nascentibus, nihil noceat renascentibus. cx quibus tamen, si filios carnaliter gignunt, rursus trahitur rursusquc est nocitura nascentibus, nisi eadem forma renascentibus remittatur et insit nihil obfutura uitae futurae, quoniam reatus eius generatione tractus regeneratione dimissus est, et ideo iam non sit peccatum, sed hoc uocetur, siue quod peccato facta sit siue quod peccandi delectatione moueatur, etsi ei uincente delectatione iustitiae non consentiatur. nec propter ipsam, cuius iam reatus lauacro regenerationis absumptus est, dicunt in oratione baptizati: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, sed propter peccata, quae fiunt, siue in eius consensionibus, cum ab eo quodlibet uincitur quod placet, siue cum per ignorantiam malum quasi bonum placet. fiunt autem siue operando siue loquendo siue, quod facillimum atque celerrimum est, cogitando. a quibus omnibus quis etiam fidelium gloriabitur castum se habere cor aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? illud sane, quod in oratione sequitur, propter ipsam dicitur: ne nos inferas in temptationem, sedliberanos amalo. unusquisque enim, sicut scriptum est, temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus; dein concupiscentia cum conceperit, parit peccatum.

  28. 1.28.1

    Hi omnes concupiscentiae partus et ipsius concupiscentiae reatus antiquus baptismatis ablutione dimissi sunt; et quidquid nunc parit ista concupiscentia, si non sint illi partus, qui non solum peccata., uerum etiam crimina nuncupantur, pacto illo cotidianae orationis, ubi dicimus: dimitte sicut dimittimus, et elemosynarum sinceritate mundantur. neque enim quisque sic desipit, ut dicat ad baptizatos dominicum illud non pertinere praeceptum: dimittite et dimittetur uobis; date et dabituroubis. nullus autem in ecclesia recte posset ordinari minister, si dixisset apostolus: \'si quis sine peccato\',ubi ait: siquis sin e crimine est, aut si dixisset: \'nullum peccatum habentes\', ubi ait: nullum crimen habentes. multi quippe baptizati fideles sunt sine crimine; sine peccato autem in hae uita neminem dixerim, quantalibet Pelagiani, quia haec dicimus, aduersus nos inflentur et disrumpantur insania, non quia peccati aliquid remanet, quod in baptismate non remittatur, sed quia nobis in huius uitae infirmitate manentibus cotidie fieri non quiescunt, quae fideliter orantibus et misericorditer operantibus cotidie remittantur. haec est fidei catholicae sanitas, quam sanctus ubique seminat spiritus, non prauitatis hereticae uanitas et praesumptio spiritus.

  29. 1.29.1

    Iam de cetero itaque uideamus, quemadmodum, posteaquam nobis calumniose putauit obicienda quae credimus et fingenda quae non credimus, suam ipse uel Pelagianorum fidem profiteatur. contra haec, inquit, nos cotidie disputamus et ideo nolumus praeuaricatoribus adhibere consensum, quia nos dicimus liberum arbitrium in omnibus esse naturaliter necAdae peccato perire potuisse, quod omnium scripturarum auctoritate firmatur. haec si quemadmodum oportet non contra dei gratiam diceretis, non consensum praeuaricatoribus adhiberetis, sed uestrum sensum corrigeretis. hinc autem quantum potuimus et quantum sufficere uisum est superius disputauimus.

  30. 1.30.1

    Dicimus, inquit, has, quae nunc aguntur in orbe terrarum, a deo nuptias institutas nec reos esse coniuges, sed fornicatores et adulteros condemnandos. hoc uerum est et catholicum; sed quod uos hinc uultis efficere, ut de commixtione maseuli et feminae nihil peccati nascentes trahant, quod lauacro regenerationis expietur, hoc falsum est et hereticum.

  31. 1.31.1

    Malum, inquit, genitalium, id est ipsam uirilitatem, sine qua non potest esse commixtio, a deo dicimus institutam. ad hoc respondemus motum genitalium et, ut uerbo eius utar, uirilitatem, sine qua non potest esse commixtio, deus sic instituit, ut nihil haberet pudendum. non enim fas fuit ut eius erubesceret creatura de sui opere creatoris; sed inoboedientia membrorum supplicio iusto primis hominibus inoboedientibus reddita est, de qua erubuerunt, quando foliis ficulneis pudenda texerunt, quae prius pudenda non fuerunt.

  32. 1.32.1

    Neque enim sibi tunicas, ut totum corpus tegerent post peccatum, sed succinctoria consuerunt, quae nonnulli interpretes nostri minus diligenter \'tegmina\' interpretati sunt. quod quidem uerum est; sed generale nomen est tegmen, quo indumentum et operimentum omne possit intellegi. et ideo debuit ambiguitas euitari, ut quemadmodum graecus πεζμβτα posuit, quibus non teguntur nisi pudendae corporis partes, sic et latinus aut ipsum graecum poneret, quia et ipso iam consuetudo utitur pro latino, uel sicut quidam \'sueeinetoria\' uel sicut alii melius \'campestria\' nominarunt. ex illo quippe hoc nomen est, quod pudenda iuuenes tegebant antiquo more romano, quando nudi exercebantur in campo; unde campestrati appellantur hodicque qui eadem membra cingendo cooperiunt. quamquam si ea, quibus peccatum est, tegenda fuerant post peccatum, ne tunicis quidem indui debuerunt, sed manum et os tegere, quia sumendo et uescendo peccauerunt. quid sibi ergo uult, quod accepto prohibito cibo, cum fuisset praecepti facta transgressio, in illa membra aspectus intenditur? quae ibi nouitas ignota sentitur et se conpellit aduerti ? quod apertione significatur oculorum. neque enim eis, uel quando ille nomina pecoribus et uolucribus inponebat uel quando illa pulchrum lignum uidit et bonum, oculi non patebant, sed aperti, hoc est intenti ad intuendum, facti sunt; sicut scriptum est de Agar ancilla Sarrae, quod aperuit oculos suos et uidit puteum, quos clausos utique non habebat. ut ergo nuditatis suae, quam cotidie profecto intuebantur nec confundebantur, eos subito sic puderet, ut membra illa iam ferre nuda non possent, sed statim operire curarent, nonne et ille in motu aperto et illa in occulto contra suae uoluntatis arbitrium inoboedientia illa membra senserunt, quibus utique nutu uoluntario sicut ceteris dominari debuerunt? quod merito passi sunt, quia et ipsi oboedientes suo domino non fuerunt. erubuerunt ergo ita se creatori suo non exhibuisse seruitium, ut in eis membris, ex quibus essent filii procreandi, mererentur amittere dominatum.

  33. 1.33.1

    Hoc pudoris genus, haec erubescendi necessitas certe cum omni homine nascitur et ipsis quodammodo naturae legibus inperatur, ut in hac re uerecundentur etiam ipsa pudica coniugia nec quisquam tam male turpiterque proficiat, ut, quia cognouit deum esse conditorem naturae auctoremque nuptiarum, ideo etiam miscendus uxori, si quis eum uideat, non de his motibus erubescat quaeratque secretum, ubi non solum alienorum, uerum etiam suorum omnium possit uitare conspectum. itaque sua culpa sibi accidens malum natura humana permittatur agnoscere, ne cogatur aut, quod est inpudentissimum, de his suis motibus non erubescere aut, quod est ingratissimum, de sui creatoris operibus erubescere. quo tamen malo propter bonum generationis filiorum bene utuntur pudica coniugia; solius autem carnalis uoluptatis causa libidini consentire peccatum est, quamuis coniugatis secundum ueniam concedatur.

  34. 1.34.1

    Sed constituite, Pelagiani, seruata honestate ac fecunditate nuptiarum, si nemo peccasset, qualem uelitis in paradiso uitam illorum hominum cogitare et unum de his quattuor rebus eligite. procul dubio enim aut quotienscumque libuisset, totiens. concubuissent; aut frenarent libidinem, quando concubitus necessarius non fuisset; aut tunc ad nutum uoluntatis libido consurgeret, quando esse concubitum necessarium casta prudentia praesensisset; aut nulla ibi omnino existente libidine ut cetera membra quaeque ad opera sua sic ad opus proprium etiam genitalia iussis uolentium sine ulla difficultate seruissent. horum quattuor quod uultis eligite. sed puto, quod duo priora respuetis, ubi libidini aut seruitur aut repugnatur. namque illud primum tam praeclara honestas, hoc autem secundum tum magna felicitas non uult. absit enim, ut tantae illius beatitudinis decus aut praecedentem semper sequendo libidinem ageret turpissimam seruitutem aut ei resistendo non haberet plenissimam pacem. absit, inquam, ut carnis concupiscentiam non oportune ad generandum, sed inordinata commotione surgentem aut illi menti placeret consentiendo satiare aut illi quieti necesse esset dissentiendo cohibere.

  35. 1.35.1

    Duarum uero reliquarum quamlibet elegeritis, non est aduersus uos ulla contentione laborandum. etsi enim quartam nolueritis eligere, ubi est omnium oboedientium membrorum sine ulla libidine summa tranquillitas, quoniam iam uos ci fecit uestrarum disputationum inpetus inimicos, illud uobis saltem placebit, quod tertio loco posuimus, ut illa carnalis concupiscentia, cuius motus ad postremam, quae uos multum delectat, peruenit uoluptatem, numquam in paradiso, nisi cum ad gignendum esset necessaria, ad nutum uoluntatis exsurgeret. hanc si placet uobis in paradiso collocare et per talem concupiscentiam carnis, quae nec praeueniret nec tardaret nec excederet imperium uoluntatis, uobis uidetur in illa felicitate filios potuisse generari non repugnamus. ad hoc enim, quod agimus, sufficit nobis, quia nunc talis in hominibus non est, qualem in illius felicitatis loco esse potuisse conceditis. qualis quippe nunc sit, profecto omnium sensus mortalium etsi cum uerecundia confitetur, quia et castos etiam nolentes eamque temperantia castigantes inquietudine inordinata inportunaque sollicitat et plerumque sese uolentibus subtrahit, nolentibus ingerit. ut nihil aliud inoboedientia sua quam illius priscae inoboedientiae poenam se esse testetur. unde merito de illa et tunc primi homines, quando pudenda texerunt, et nunc qui se utcumque hominem esse considerat, omnis pudens inpudensque confunditur, absit ut de opere dei, sed de poena primi ueterisque peccati. uerum uos non pro religiosa ratione, sed pro animosa contentione nec pro humano pudore, sed pro uestro furore, ne uel ipsa concupiscentia carnis uitiata credatur et ex ea trahi originale peccatum, talem prorsus, qualis nunc est, in paradisum conamini disputando reuocare eamque illic esse potuisse contendere, quam uel] semper sequeretur inhonesta consensio uel aliquando coherceret miseranda dissensio. nos autem non multum curamus quid uos de illa sentire delectet. quidquid tamen hominum per illam nascitur, si non renascatur, sine dubitatione damnatur et necesse est esse sub diabolo, si non inde liberetur a Christo.

  36. 1.36.1

    Homines, inquit, dei opus esse defendimus nec ex illius potentia uel in malum uel in bonum inuitum aliquem cogi, sed propria uoluntate aut bonum facere aut malum, in bono uero opere a dei gratia semper adiuuari, in malum uero diaboli suggestionibus incitari . ad haec respondemus homines esse opus dei, in quantum homines sunt, sed sub diabolo esse, in quantum peccatores sunt, nisi eruantur inde per eum, qui non ob aliud factus est inter deum et homines mediator, nisi quia ex hominibus non potuit esse peccator, nec ex dei potentia uel in malum uel in bonum inuitum aliquem cogi, sed deo deserente pro meritis ire in malum et deo adiuuante sine meritis conuerti ad bonum. non enim est homo bonus, si nolit, sed gratia dei etiam ad hoc adiuuatur ut uelit, quoniam non inaniter scriptum est: deus est enim qui operatur in uobis et uelle et operari probona uoluntate et: praeparatur uoluntas adomino.

  37. 1.37.1

    Vos autem in bono opere sic putatis adiuuari hominem gratia dei, ut in excitanda eius ad ipsum bonum opus uoluntate nihil eam credatis operari. quod satis ipsa tua uerba declarant. cur enim non dixisti hominem dei gratia in bonum opus excitari, sicut dixisti: in malum diaboli suggestionibus incitari, sed aisti: in bono opere a dei gratia semper adiuuari? tamquam sua uoluntate, nulla dei gratia bonum opus a lgressus in ipso iam opere diuinitus adiuuetur, pro meritis uidelicct uoluntatis bonae, ut reddatur debita gratia, non donetur indebita ac sic gratia iam non sit gratia, sed sit illud, quod Pelagius in iudicio Palestino ficto corde damnauit, \'gratiam dei secundum merita nostra dari\'. dic mihi, obsecro, quid boni Paulus adhuc Saulus uolebat ac non potius magna mala, quando spirans eaedem pergebat ad uastandos horrenda mentis caecitate ac furore Christianos? quibus meritis bonae uoluntatis deus illum ab his malis ad bona mirabili et repentina uocatione conuertit ? quid ego dicam, quibus meritis, cum ipse clamet: non exoperibus iustitiae quae nosfecimus, sed secundum suam misericordiam saluos nosfecit ? quid illud, quod iam commemoraui dixisse dominum: nemo potest uenire ad m e — quod intellegitur \'credere in me\' -, nisi ei datum fuerit a patre meo? utrum iam uolenti credere pro meritis bonae uoluntatis hoc datur an potius, ut credat, ipsa uoluntas, sicut Sauli, desuper excitatur, etiam si tam sit auersus a fide, ut credentes etiam persequatur? ut quid enim nobis dominus praecipit, ut oremus pro eis qui nos persequuntur ? numquid hoc oramus, ut eis pro bona eorum uoluntate gratia dei retribuatur ac non potius ut mala in bonum uoluntatis ipsa mutetur? sicut credimus tunc a sanctis, quos persequebatur, non inaniter oratum esse pro Saulo, ut ad fidem, quam uastabat, uoluntas eius conuerteretur. et illius quidem conuersio desuper facta manifesto etiam miraculo apparuit; quam multi inimici Christi cotidie subito dei occulta gratia trahuntur ad Christum! quod uerbum si non ex euangelio posuissem, quanta de me propter hoc iste dixisset, cum etiam nunc obluctetur non mihi, sed illi qui clamat: nemo potest uenire ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum! non enim ait \'duxerit\', ut illic aliquo modo intellegamus praecedere uoluntatem. quis trahitur, si iam uolebat ? et tamen nemo uenit, nisi uelit. trahitur ergo miris modis, ut uelit, ab illo, qui nouit intus in ipsis hominum cordibus operari, non ut homines, quod fieri non potest, nolentes credant, sed ut uolentes ex nolentibus fiant.

  38. 1.38.1

    Hoc uerum esse non coniectura suspicamur humana, sed euidentissima diuinarum scripturarum auctoritate dinoscimus. legitur in Paralipomenon libris: etquidem in Iudafacta est manus (1 c i, u t daret illis cor unum, ut facerent praeceptum regis et principum in uerbo domini. item per Hiezechielem prophetam dominus dicit: dabo eis cor aliud et spiritum nouum dabo eis et euellam coreorum la pideum de carneeorum et dabo eis cor carneum, ut in praeceptis meis ambulent et iustificationes meas obseruent et faciant eas. quid est autem, quod Hester illa regina orat et dicit: da sermonem concinnum in os meum et uerba mea clarifica in conspectu leonis et conuerte cor eius in odium inpugnantis nos? ut quid ista in oratione dicit deo, si non operatur deus in cordibus hominum uoluntatem? sed forte hoc mulier insipienter orauit. uideamus ergo, utrum inaniter praemissus fuerit orantis affectus et consecutus non fuerit exaudientis effectus. ecce ingreditur ad regem — ne multa dicamus — et quia non ordine suo ingrediebatur magna necessitate conpulsa, intuitus est eam, sicut scriptum est, uelut taurus in inpetu indignationis suae. et timuit regina et conuersus est color eius per dissolutionem et inclinauit se super caput delicatae suae, quae praecedebat eam. et conuertit deus et transtulit indignationem eius in lenitatem. iam sequentia commemorare quid opus est, ubi deum conpleuisse quod illa rogauerat diuina scriptura testatur operando in corde regis quid aliud quam uoluntatem, qua iussit et factum est quod ab eo regina poposcerat? quam deus iam, ut fieret, exaudierat, qui cor regis, antequam mulieris sermonem poscentis audisset, occultissima et efficacissima potestate conuertit et transtulit ab indignatione ad lenitatem, hoc est a uoluntate laedendi ad uoluntatem fauendi, secundum illud apostoli: deus operatur in uobis et uelle. numquid homines dei qui haec scripserunt, immo ipse spiritus dei, quo auctore per eos ista conscripta sunt, oppugnauit hominis liberum arbitrium? absit, sed omnipotentis in omnibus et iudicium iustissimum et auxilium misericordissimum commendauit. sufficit enim scire homini, quod non est iniquitas apud deum. iam quomodo ista dispenset faciens alia secundum meritum uasa irae, alia secundum gratiam uasa misericordiae, quis cognouit sensum domini? aut quis consiliarius eius fuit? si ergo ad honorem gratiae pertinemus, non simus ingrati tribuendo nobis quod accepimus. quid enim habemus, quod non accepimus?

  39. 1.39.1

    Dicimus, inquit, sanctos ueteris testamenti perfecta hinc iustitia ad aeternam transisse uitam, id est studio uirtutis ab omnibus recessisse peccatis, quia et illi, quos legimus aliquid peccasse, postea tamen eos emendasse cognouimus. quantaelibet fuisse uirtutis antiquos praedicet iustos, non eos saluos fecit nisi fides mediatoris, qui in remissionem peccatorum sanguinem fudit. ipsorum enim uox est: credidi, propter quod locutus s u m. unde ait et apostolus Paulus: habentes autem eundem spiritum fidei, secundum quod scriptum est: credidi, propter quod locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur. quid est \'eundem spiritum\', nisi quem iusti quoque illi habuerunt, qui ista dixerunt? dicit etiam apostolus Petrus: quid uultis iugum inponere gentibus, quod neque nos potuimus portare neque patres nostri ? sed per gratiam domini Iesu Christi credimus salui fieri quema d 111 o d u in et illi. hoc uos non uultis. inimici huic g-ratiae, ut eadem gratia Iesu Christi salui facti credantur antiqui, sed distribuitis tempora secundum Pelagium, in cuius libris hoc legitur, et ante legem dicitis saluos factos esse natura, deinde per legem, postremo per Christum, quasi hominibus duorum superiorum temporum, ante legem scilicet et in lege, sanguis Christi non fuerit necessarius, euacuantes quod dictum est: unus enim i m deus, unus et mediator dei et hominum homo Christus Iesus.

  40. 1.40.1

    Gratiam Christi, inquit, omnibus necessariam, et maioribus et paruulis, confitemur et eos qui dicunt de duobus baptizatis natum non debere baptizari, anathemamus. nouimus, quomodo non secundum Paulum apostolum, sed secundum hereticum Pelagium ista dicatis: paruulis uidelicet baptismum necessarium non propter remissionem peccatorum, sed tantummodo propter regnum caelorum. datis enim eis extra regnum dei locum salutis et uitae aeternae, etiamsi non fuerint baptizati, nec adtenditis quod scriptum est: qui crediderit et baptizatus fuerit. saluus erit, qui autem non crediderit, condemnabitur. propter quod in ecclesia saluatoris per alios paruuli credunt, sicut ex aliis ea quae illis in baptismo remittuntur peccata traxerunt. nec illud cogitatis, eos uitam habere non posse, qui fuerint expertes corporis et sanguinis Christi, dicente ipso: nisi m a nducaueritis carnem meam et biberitis sanguinem meum, non habebitis uitam in uobis. aut si euangelicis uocibus cogimini confiteri nec uitam salutemque posse habere paruulos de corpore exeuntes, nisi fuerint baptizati, quaerite, cur conpellantur non baptizati secundae mortis subire supplicium iudicante illo qui neminem damnat inmeritum, et inuenietis, quod non uultis, originale peccatum.

  41. 1.41.1

    Eos etiam, qui dicunt, inquit, baptisma non omnia peccata delere, condemnamus, quia scimus plenam purgationem per ipsa mysteria conferri. hoc dicimus et nos; sed paruulos quoque per ipsa mysteria primae natiuitatis et obnoxiae successionis uinculis solui non dicitis uos. propter quod de ecclesia Christi, quae hoc antiquitus tenet, oportet ut sicut alii heretiei segregemini et uos.

  42. 1.42.1

    Iam uero quod ita concludit epistulam, ut dicat: nemo ergo uos seducat nec se negent impii ista sentire, sed, si uerum dicunt, aut audientia detur aut certe isti ipsi episcopi, qui nunc dis-\' sident, damnent quae supra dixi cum Manicheis ista tenere, sicut nos ista damnamus quae de nobis iactant, et fit plena concordia. quod si nolunt, scitote eos esse M anicheos et ab eorum uos abstinete consortiis, contemnendum est potius quam refellendum. quis enim nostrum dubitat anathema dicere Manicheis, qui dicunt a bono deo nec homines nec nuptias institutas nec legem datam, quae per Moysen Hebreo populo ministrata est? sed et Pelagianis non inmerito anathema dicimus, qui tam sunt inimici gratiae dei, quae uenit per Iesum Christum dominum nostrum, ut eam dicant non gratis, sed secundum merita nostra dari ac sic gratia iam non sit gratia, tantumque constituunt in libero arbitrio, quo in profundum demersus est homo, ut eo bene utendo dicant hominem mereri gratiam, cum bene illo uti nemo possit nisi per gratiam, quae non secundum debitum redditur, sed deo gratis miserante donatur, paruulos autem ita contendunt esse iam saluos, ut a saluatore audeant negare saluandos. et haec exsecrabilia dogmata tenentes et seminantes adhuc insuper flagitant audientiam, cum damnati debeant agere paenitentiam.

  43. 2.1.1

    Iam nunc aliam, non Iuliani tantum, sed ei communem cum pluribus Pelagianis episcopis, quam Thessalonicam miserunt, consideremus epistulam eique domino adiuuante respondeamus, ut possumus. quod opus nostrum ne longius fiat, quam causae ipsius necessitas postulat, quid opus est ea quoque refellere, quae dogmatis eorum insidiosa uenena non continent, sed tantum in auxilium suum uel pro catholica fide contra Manicheorum, sicut loquuntur, profanitatem consensionem orientalium episcoporum uidentur exposcere nihil aliud nitentes, nisi ut horribili heresi obiecta, cuius se aduersarios esse confingunt, lateant inimici gratiae in laude naturae? quis enim eis hinc commouit aliquando quaestionem ? aut cui catholicorum propterea displicent, quia damnant eos, quos praedixit apostolus recessuros a fide, cauteriatam habentes conscientiam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos inmundos putant, nec putantes a deo cuncta esse condita? quis eos aliquando negare conpulit, quod omnis creatura dei bona sit et nulla substantia sit, quam non summus fecerit deus, nisi ipse deus qui non est ab aliquo factus ? non ista in eis, quae constat esse catholica, reprehenduntur atque damnantur. inpietatem quippe Manicheorum nimium stultam et noxiam non solum fides catholica detestatur, uerum etiam heretici omnes, qui non sunt Manichei. unde et isti Pelagiani hoc bene faciunt Manicheis anathema dicere et eorum erroribus contradicere. sed faciunt duo mala, quibus et ipsi anathemandi sunt: unum, quod catholicos Manicheorum nomine criminantur, alterum, quod etiam ipsi hcresim noui erroris inducunt. neque enim quia Manicheorum morbo non laborant, propterea fidei sanae sunt. non unum est pestilentiae genus quemadmodum in corporibus ita et in mentibus. sicut ergo medicus corporis non continuo pronuntiasset a mortis periculo liberum, quem negasset hydropicum, si alio letali morbo perspexisset aegrotum, ita istis non ideo ueritas gratulatur, quia Manichei non sunt, si alio genere peruersitatis insaniunt. quapropter aliud est quod anathemamus cum eis, aliud quod in eis. detestamur enim cum eis, quod recte displicet etiam ipsis, ita tamen, ut detestemur in eis, unde recte displicent ipsi.

  44. 2.2.1

    Manichei dicunt deum bonum non omnium naturarum esse creatorem, Pelagiani dicunt deum non esse omnium aetatum in hominibus mundatorem, saluatorem, liberatorem. catholica utrosque redarguit et contra Manicheos defendens dei creaturam, ne ab illo instituta negetur ulla natura, et contra Pelagianos, ut in omnibus aetatibus perdita requiratur humana natura. Manichei carnis concupiscentiam non tamquam accidens uitium, sed tamquam naturam ab aeternitate malam uituperant, Pelagiani eam tamquam nullum uitium, sed naturale sit bonum insuper laudant. catholica utrosque redarguit Manicheis dicens: non natura, sed uitium est\', Pelagianis dicens: \'non a patre, sed ex mundo est\', ut eam uelut malam ualitudinem sanari utrique permittant, desinendo illi tamquam insanabilem credere, isti tamquam laudabilem praedicare. Manichei negant homini bono ex libero arbitrio fuisse initium mali, Pelagiani dicunt etiam hominem malum sufficienter habere liberum arbitrium ad faciendum praeceptum bonum. catholica utrosque redarguit et illis dicens: fecit deus hominem rectu m, et istis dicens: si uos filius liberaucrit, uere liberi eritis. Manichei dicunt animam particulam dei naturae malae commixtione habere peccatum, Pelagiani dicunt animam iustam non quidem particulam, sed creaturam dei etiam in ista corruptibili uita non habere peccatum. catholica. utrosque redarguit Manicheis dicens: aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum- quod non diceretur homini, qui naturam facere non potest, nisi quia peccatum non natura, sed uitium est —. Pelagianis dicens: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritasinnobisnonest. his morbis inter se contrariis Manichei Pelagianique confligunt dissimili uoluntate, simili uanitate, separati opinione diuersa, sed propinqui mente peruersa.

  45. 2.3.1

    Iam uero gratiam Christi simul oppugnant, baptismum eius simul euacuant, carnem eius simul exhonorant, sed etiam haec modis causisque diuersis. nam Manichei meritis naturae bonae, Pelagiani autem meritis uoluntatis bonae perhibent diuinitus subueniri. illi dicunt: \'debet hoc deus laboribus membrorum suorum\', isti dicunt: \'debet hoc deus uirtutibus seruorum suorum\'. utrisque ergo merces non inputatur sec.mdum gratiam, sed secundum debitum. Manichei \'lauacrum regenerationis, id est aquam ipsam dicunt esse superfluam nec prodesse aliquid profano corde contendunt', Pelagiani autem, \'quod in sacro baptismate ad expianda peccata dicitur nihil opitulari infantibus nullum peccatum habentibus adserunt\'. ac per hoc in paruulis baptizandis, quantum ad remissionem adtinet peccatorum, Manichei uisibile destruunt elementum, Pelagiani autem etiam inuisibile sacramentum. Manichei carnem Christi exhonorant partum uirginis blasphemando, Pelagiani autem carnem redimendorum carni redemptoris aequando. propterea quippe natus est Christus non utique in carne peccati, sed in similitudinem carnis peccati, quia ceterorum hominum nascitur caro peccati. Manichei ergo omnem carnem penitus detestantes auferunt carni Christi perspicuam ueritatem, Pelagiani uero nullam nullam peccati nasci asserentes auferunt carni Christi propriam dignitatem.

  46. 2.4.1

    Desinant itaque Pelagiani catholicis obiectare quod non sunt, sed ipsi potius festinent emendare quod sunt; nec ideo se uelint amabiles, quia odioso Manichcorum aduersantur errori, sed merito se agnoscant odibiles, quia suum non auersantur errorem. possunt enim duo errores inter se esse contrarii, sed ambo sunt detestandi, quia sunt ambo contrarii ueritati. nam si propterea sunt diligendi Pelagiani, quia oderunt Manicheos, diligendi sunt et Manichei, quia oderunt Pelagianos. sed absit, ut catholica mater propter alterorum odium alteros eligat amare, cum monente atque adiuuante domino debeat utrosque uitare et cupiat utrosque sanare.

  47. 2.5.1

    Quin etiam romanos clericos arguunt scribentes \'eos iussionis terrore perculsos non erubuisse praeuaricationis crimen admittere, ut contra priorem sententiam suam, qua gestis catholico dogmati affuerant, postea pronuntiarent malam hominum esse naturam\'. immo uero Pelagiani spe falsa putauerant nouum et exsecrabile dogma Pelagianum uel Caelestianum persuaderi quorundam Romanorum catholicis mentibus posse, quando illa ingenia quamuis nefando errore peruersa, non tamen contemptibilia, cum studiose corrigenda potius quam facile damnanda uiderentur, aliquanto lenius, quam seuerior postulabat ecclesiae disciplina, tractata sunt: tot enim et tantis inter apostolicam sedem et afros episcopos currentibus et recurrentibus scriptis ecclesiasticis, etiam gestis de hac causa apud illam sedem Caelestio praesente et respondente confectis quaenam tandem epistula uenerandae memoriae papae Zosimi, quae interlocutio repperitur, ubi praeceperit credi oportere sine ullo uitio peccati originalis hominem nasci? nusquam prorsus hoc dixit, nusquam omnino conscripsit. sed cum hoc Caelestius in suo libello posuisset, inter illa dumtaxat, de quibus se adhuc dubitare et instrui uelle confessus est, in homine acerrimi ingenii, qui profecto, si corrigeretur, plurimis profuisset, uoluntas emendationis, non falsitas dogmatis adprobata est. propterea libellus eius catholicus dictus est, quia et hoc catholicae mentis est, si qua forte aliter sapit, quam ueritas exigit, non ca certissima definire, sed detecta ac demonstrata respuere. non enim hercticis, sed catholicis apostolus loquebatur, ubi ait: quotquot ergo perfecti hoc sapiamus; et siquid aliter sapitis, idquoque deus uobis reuelabit. hoc in illo factum esse putabatur, quando se litteris beatae memoriae papae Innocentii, quibus de hac re dubitatio tota sublata est, consentire respondit. et hoc ut plenius et manifestius in illo fieret, expectabatur uenturis ex Africa litteris, in qua prouincia eius calliditas aliquanto euidentius innotuerat. quae Romam litterae posteaquam uenerunt id continentes non sufficere hominibus tardioribus et sollicitioribus, quod se generaliter Innocentii episcopi litteris consentire fatebatur, sed aperte eum debere anathemare quae in suo libello praua posuerat, ne, si id non fecisset, multi parum intellegentes magis in libello eius illa fidei uenena a sede apostolica crederent adprobata, propter quod ab illa dictum erat eum libellum esse catholicum, quam emendata, propter illud quod se papae Innocentii litteris consentire ipse responderat: tunc ergo cum eius praesentia po?ceretur, ut certis ac dilucidis responsio libus uel astutia hominis uel correctio dilucesceret et nulli ambigua remaneret, se subtraxit et negauit examini. rec differendum iam fuerat, sicut factum est, quod aliis prodesset, si nimium peruersorum pertinaciae dementiaeque non posset. sed si — quod absit! — ita tunc fuisset de Caelestio uel Pelagio in {omana ecclesia iudicatum, ut illa eorum dogmata, quae in ipsis et cum ipsis papa Innocentius damnauerat, adprobanda et tenenda pronuntiarentur, ex hoc potius esset praeuaricationis nota romanis clericis inurenda. nunc uero cum primitus beatissimi papae Innocentii litterae episcoporum litteris respondentis afrorum pariter hunc errorem, quem conantur isti persuadere, damnauerint, successor quoque eius sanctus papa Zosimus hoc tenendum esse, quod isti de paruulis sentiunt, numquam dixerit, numquam scripserit, insuper etiam Caelestium se purgare molientem ad consentiendum supra dictis sedis apostolicae litteris crebra interlocutione constrinxerit, profecto quidquid interea lenius actum est cum Caelestio seruata dumtaxat antiquissimae et robustissimae fidei firmitate correctionis fuit clementissima suasio, non adprobatio exitiosissima prauitatis. et quod ab eodem sacerdote postea Caelestius et Pelagius repetita auctoritate damnati sunt, paululum intermissae iam necessario proferendae ratio seueritatis fuit, non praeuaricatio prius cognitae uel noua cognitio ueritatis.

  48. 2.6.1

    Sed quid opus est nos de hac re loquendo diutius inmorari, cum extent hinc atque inde gesta et scripta direeta, ubi possint cuncta illa quemadmodum acta sint uel cognosci uel recognosci ? interrogationibus enim sancti praecessoris tui et Caelestii responsionibus, quibus se beati papae Innocentii litteris consentire professus est, quis non uideat quemadmodum sit Caelestius conligatus et uinculo saluberrimo obstrictus, ne ulterius defendere auderet in baptismate paruulorum non dimitti originale peccatum ? uenerabilis quippe Innocentii episcopi de hae re ista sunt uerba ad Carthaginiense concilium: liberum enim, inquit, arbitrium olim ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praeuaricationis profunda demersus nihil quemadmodum exinde surgere posset inuenit suaque in aeternum libertate deceptus huius ruinae latuisset oppressu, nisi eum post Christi pro sua gratia releuasset aduentus, qui per nouae regenerationis purificationem omne praeteritum uitium sui baptis matis lauaero purgauit. quid ista sedis apostolicae sententia clarius atque manifestius? huic se Caelestius consentire professus est, quando, cum illi a sancto praecessore tuo dictum esset: illa omnia damnas quae iactata sunt de nomine tuo? ipse respondit: damno secundum sententiam beatae memoriae praecessoris tui Innocentii. inter cetera autem, quae de nomine eius iactata fuerant, diaconus Caelestio Paulinus obiecerat, quod diceret \'peccatum Adae ipsi soli obfuisse et non generi humano et quod infantes nuper nati in eo statu essent, in quo Adam fuit ante peccatum\'. proinde si obiecta Paulini secundum sententiam beati papae Innocentii ueraci corde atque ore damnaret, quid ei remaneret deinceps unde contenderet nullum esse ex praeterita primi hominis tran?gressione in paruulis uitium, quod per nonae regenerationis purificationem sacro baptismate purgaretur? sed illud se respondisse fallaciter nouissimo exitu ostendit, cum se subtraxit examini, ne secundum africana rescripta ipsa omnino de hac quaestione uerba commemorare et anathematizare, quae in libello suo posuit, cogeretur.

  49. 2.7.1

    Quid illud quod idem papa de hac ipsa causa etiam Numidiae rescripsit episcopis, quia de utroque concilio, et de Cartha £ iniensi scilicet et de Mileuitano, scripta susceperat, nonne apertissime de paruulis loquitur? ha c enim eius uerba sunt: illud uero, quod eos uestra fraternitas asserit praedicare, paruulos aeternae uitae praemiis etiam sine baptismatis gratia posse donari, perfatuum est. nisi enim manducauerint carnem filii hominis et biberint sanguinem eius, non habebunt uitam in semet ipsis, qui autem haec eis sine regeneratione defendunt, uidentur mihi ipsum baptismum uelle cassare, cum praedicant hos habere, quod in eos credimus non nisi baptismate conferendu m. quid ad haec dicit ingratus, cui sedes apostolica iam sua professione quasi correcto benignissima lenitate pepercerat: quid ad haec dicit? utrum post huius uitae finem paruuli, etiamsi dum uiuunt non baptizentur in Christo, in uita aeterna erunt an non erunt? si dixerit: \'erunt\', quomodo ergo quae de nomine eius iactata sunt secundum sententiam beatae memoriae Innocentii se damnasse respondit? ecce beatae memoriae papa Innocentius sine baptismo Christi et sine participatione corporis et sanguinis Christi uitam non habere paruulos dicit. si dixerit: \'non erunt\', quomodo ergo non accipientes aeternam uitam utique consequenter aeterna morte damnantur, si nullum trahunt originale peccatum?

  50. 2.8.1

    Quid ad haec dicunt isti, qui suas calumniosas impietates audent etiam scribere, audent etiam orientalibus episcopis mittere? tenetur Caelestius litteris uenerabilis Innocentii praebuisse consensum; leguntur ipsae memorati antistitis litterae scribentis non baptizatos uitam paruulos habere non posse. quis autem negabit id esse consequens, ut mortem habeant qui non habent uitam? unde ergo in infantibus ista miserabilis poena, si nulla originalis est culpa? quomodo igitur ab istis fidei desertoribus et obpugnatoribus gratiae romani clerici praeuaricationis arguuntur sub episcopo Zosimo, quasi aliud senserint in damnatione posteriore Caelestii et Pelagii, quam quod sub Innoeentio in priore senserunt ? quia utique cum litteris uenerabilis Innocentii de paruulis, nisi baptizarentur in Christo, in aeterna morte mansuris catholicae fidei clareret antiquitas, profecto ecclesiae romanae praeuaricator potius esset, quicumque ab illa sententia deuiasset. quod deo propitio quoniam factum non est, sed ipsa constanter repetita Caelestii et Pelagii damnatione seruata est, se intellegant esse isti unde alios criminantur et aliquando a fidei praeuaricatione sanentur. malam quippe hominum esse naturam non dicit catholica fides; in quantum a creatore homo primitus institutus est, neque nunc quod in illa deus creat, cum homines ex hominibus facit, hoc est malum eius, sed quod ex illo uitio primi hominis trahit.

  51. 2.9.1

    Iam nunc illa uidenda sunt, quae in epistula sua nobis obicientes breuiter posuerunt, quibus haec est nostra responsio: peccato Adae arbitrium liberum de hominum natura perisse non dicimus, sed ad peccandum ualere in hominibus subditis diabolo; ad bene autem pieque uiuendum non ualere, nisi ipsa uoluntas hominis dei gratia fuerit liberata et ad omne bonum actionis, sermonis, cogitationis adiuta. neminem nisi dominum deum dicimus nascentium conditorem nec a diabolo, sed ab ipso nuptias institutas, omnes tamen sub peccato nasci propter propaginis uitium et ideo esse sub diabolo, donec renascantur in Christo. nec sub nomine gratiae fatum asserimus, quia nullis hominum meritis dei gratiam dicimus antecedi. si autem quibusdam omnipotentis dei uoluntatem placet fati nomine nuncupare, profanas quidem uerborum nouitates euitamus, sed de uerbis contendere non amamus.

  52. 2.10.1

    Vnde autem hoc eis uisum fuerit nobis obicere, quod fatum asseramus sub nomine gratiae, cum aliquanto adtentius cogitarem, prius eorum uerba quae consequuntur inspexi. sic enim hoc nobis obiciendum putarunt: sub nomine, inquiunt, gratiae ita fatum asserunt, ut dicant, quia nisi deus inuito et reluctanti homini inspirauerit boni et ipsius inperfecti cupiditatem, nec a malo declinare nec bonum possit arripere. deinde aliquanto post, ubi ipsi quae defendant commemorant, quid de hac re ab eis diceretur adtendi: baptisma, inquiunt, omnibus necessarium esse aetatibus confitemur, gratiam quoque adiuuare uniuscuiusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium uirtutis inmittere, quia personarum acceptio non est apud deum. ex his eorum uerbis intellexi ob hoc illos uel putare uel putari uelle fatum nos asserere sub nomine gratiae, quia gratiam dei non secundum merita nostra dicimus dari, sed secundum ipsius misericordissimam uoluntatem, qui dixit: miserebor, cui misertus ero, et misericordiam praestabo, cui misericors fuero. ubi consequenter adiunctum est: igitur non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei. posset etiam hinc quispiam similiter stultus fati assertorem apostolum putare uel dicere. uerum hic se isti satisaperiunt. cum enim propterea nobis calumniantur.dicentes nos fatum gratiae nomine asserere, quia non secundum merita nostra dari dicimus dei gratiam, procul dubio confitentur, quod ipsi eam secundum nostra merita dari dicunt; ita caecitas eorum occultare ac dissimulare non potuit hoc se sapere atque sentire, quod sibi obiectum Pelagius in episcopali iudicio Palestino subdolo timore damnauit. obiectum quippe illi est ex uerbis quidem discipuli sui Caelestii, quod etiam ipse diceret \'gratiam dei secundum merita nostra dari\'. quod ille detestans uel quasi detestans, ore dumtaxat, anathematizare non distulit; sed sicut eius libri posteriores indicant et istorum sectatorum eius nudat assertio, ficto corde seruauit, donec postea, quod tunc metu texerat negantis astutia, etiam in litteras proferret audacia. et adhuc non formidant, non saltem uerecundantur episcopi Pelagiani litteras suas catholicis orientalibus episcopis mittere, quibus nos assertores fati esse criminantur, quia non dicimus gratiam dei secundum merita nostra dari, quod Pelagius episcopos orientales metuens et dicere non ausus et damnare conpulsus est.

  53. 2.11.1

    Itane uero, filii superbiae, inimici gratiae dei o noui heretici Pelagiani, quisquis dicit gratia dei omnia hominis bona merita praeueniri nec gratiam dei meritis dari, ne non sit gratia. si non gratis datur, sed debita merentibus redditur, fatum uobis uidetur asserere? nonne etiam uos ipsi qualibet intentione necessarium baptismum omnibus aetatibus dicitis? nonne in hac ipsa epistula uestra istam de baptismo sententiam et de gratia iuxta posuistis?? cur non uos baptismus, qui datur infantibus, ipsa uicinitate commonuit, quid sentire de gratia debeatis ? haec enim uerba sunt uestra: baptisma omnibus necessarium esse aetatibus confitemur, gratiam quoque adiuuare uniuscuiusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium uirtutis inmittere, quia personarum acceptio non est apud deum. in his omnibus uerbis uestris de gratia quod dixistis interim taceo. de baptismate reddite rationem, cur illud dicatiS omnibus esse aetatibus necessarium, quare sit necessarium paruulis dicite; profecto quia eis boni aliquid confert et idem aliquid nec paruum nec mediocre, sed magnum est. nam etsi eos negatis adtrahere quod in baptismo remittatur originale peccatum, tamen illo regenerationis lauacro adoptari ex filiis hominum in dei filios non negatis, immo etiam praedicatis. dicite ergo nobis, quicumque baptizati in Christo paruuli de corpore exierunt, hoc tam sublime donum quibus praecedentibus meritis acceperunt? si dixeritis hoc eos parentum pietate meruisse, respondebitur nobis: cur aliquando piorum filiis hoc negatur bonum et filiis tribuitur impiorum? nonnumquam enim de religiosis orta proles in tenera aetate atque ab utero recentissima praeuenitur morte, antequam lauacro regenerationis abluatur, et infans natus ex inimicis Christi misericordia Christianorum baptizatur in Christo; plangit baptizata mater non baptizatum proprium et ab inpudica expositum baptizandum casta fetum colligit alienum. hic certe merita parentum uacant, uacant uobis fatentibus ipsorum etiam paruulorum. scimus enim uos non hoc de anima humana credere, quod ante corpus terrenum alicubi uixerit et aliquid operata sit uel boni uel mali, unde istam in carne differentiam mereretur. quae igitur causa huic paruulo baptismum procurauit, illi negauit? an ipsi fatum habent, quia meritum non habent? aut in his est a domino acceptio personarum? nam utrumque dixistis, prius fatum, acceptionem postea personarum, ut, quoniam utrumque refutandum est, remaneat quod uultis aduersus gratiam introducere meritum. respondete igitur de meritis paruulorum, cur alii baptizati, alii non baptizati de corporibus exeant nec parentum meritis uel polleant uel careant tam excellenti bono, ut fiant filii dei ex hominum filiis nullis parentum, nullis meritis suis. nempe reticetis et uos ipsos potius in eo, quod nobis obicitis, inuenitis. nam si, ubi non est meritum, consequenter esse dicitis fatum et ob hoc in gratia dei meritum hominis uultis intellegi, ne fatum cogamini confiteri, ecce uos potius asseritis fatum in baptismate paruulorum, quorum nullum esse fatemini meritum. si autem in baptizandis paruulis et nullum meritum omnino praecedere et tamen fatum non esse conceditis, cur nos, quando dicimus gratiam dei propterea gratis dari, ne gratia non sit, non tamquam debitam meritis praecedentibus reddi, fati assertores esse iactatis non intellegentes in iustificandis impiis sicut propterea merita non sunt, quia dei gratia est, ita propterea non esse fatum, quia dei gratia est, ita propterea non esse acceptionem personarum, quia dei gratia est?

  54. 2.12.1

    Fatum quippe qui adfirmant, de siderum positione ad tempus, quo concipitur quisque uel nascitur, quas constellationes uoeant, non solum actus et euenta, uerum etiam ipsas nostras uoluntates pendere contendunt; dei uero gratia non solum omnia sidera et omnes caelos, uerum etiam omnes angelos supergreditur. deinde fati assertores et bona et mala hominum fato tribuunt; deus autem in malis hominum merita eorum debita retributione persequitur, bona uero per indebitam gratiam misericordi uoluntate largitur, utrumque faciens non per stellarum temporale consortium, sed per suae seueritatis et bonitatis aeternum altumque consilum. neutrum ergo pertinere uidemus ad fatum. hic si respondetis hanc ipsam dei beniuolentiam, qua non merita sequitur, sed bona indebita gratuita bonitate largitur, fatum potius esse dicendum, cum hanc apostolus gratiam uocet dicens: gratia salui facti estis per fidem et hoc non ex uobis, sed dei donum est, non ex operibus, nc forte quis extollatur, nonne adtenditis, nonne perspicitis non a nobis diuinae gratiae nomine fatum asseri, sed a uobis potius diuinam gratiam fati nomine nuncupari?

  55. 2.13.1

    Itemque acceptio personarum ibi recte dicitur, ubi ille qui iudicat relinquens causae meritum, de qua iudicat, alteri contra alterum suffragatur, quia inuenit aliquid in persona, quod honore uel miseratione sit dignum. si autem quispiam duos habeat debitores et alteri uelit dimittere debitum, alterum exigere, cui uult donat, sed neminem fraudat nec acceptio personarum dicenda est, quando iniquitas nulla est; alioquin eis, qui parum intellegunt, potest acceptio personarum uideri, ubi uineae dominus operariis, qui una hora illic opus fecerunt, tantum dedit quantum illis, qui pertulerunt pondus diei et aestus, aequales faciens in mercede, quorum tam magna distantia fuerat in labore. sed quid respondit de hac uelut acceptione personarum aduersus patrem familias murmrantibus ? amice, inquit, non facio tibi iniuria m. nonne ex denario conuenisti mecum ? tolle quod tuum est et uade. uolo autem et huic nouissimo dare sicut et tibi. annon lie et mihi quod uolo facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? nempe hic tota iustitia est: \'hoc uolo. tibi\',inquit, \'reddidi, huic dona ui neque, ut huic donarem, tibi aliquid abstuli aut quod debebam uel minui uel negaui. annon licet mihi facere quod uolo? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? sicut ergo hic nulla est acceptio personarum, quia sic alius gratis honoratur, ut alius debito non fraudetur, sic etiam cum secundum propositum dei uocatur alius, alius non uocatur, uocatio datur gratuitum bonum, cuius boni est uocatio ipsa principium, non uocato redditur malum, quia omnes rei sunt ex eo, quod per unum hominem peccatum intrauit in mundum. et in illa quidem operariorum similitudine, ubi unum denarium acceperunt qui una hora et qui duodecies tantum laboraucrunt, qui utique secundum rationes humanas, sed uanas pro quantitate laboris sui duodecim denarios accipere debuerunt, utrique in bono coaequati, non alii liberati, alii damnati sunt, quia et illi, qui plus laborauerunt et quod sic uocati sunt, ut uenirent, et quod sic pasti, ut non deficerent, ab ipso patre familias habuerunt. ubi autem dicitur: ergo cui uult miseretur et quem uult obdurat, qui facit aliud uas in honorem, aliud in contumeliam, bonum quidem inmerito et gratis datur, quia cx eadem massa est cui datur, malum ucro merito et debitum redditur, quia in massa perditionis malum malo non male redditur, et ei cui redditur malum est, quia supplicium eius est, ei uero, a quo redditur, bonum est, quia recte factum eius est. nec ulla est acceptio personarum in duobus debitoribus aequaliter reis, si alteri dimittitur, alter exigitur, quod pariter ab utroque debetur.

  56. 2.14.1

    Sed ut id quod dicimus alicuius exempli manifestatione clarescat, constituamus aliquos ab aliqua meretrice geminos editos atque, ut ab aliis colligerentur, expositos: horum sine baptismo exspirauit unus, alius baptizatus. quod hic fatum fortunamue fuisse dicamus, quae omnino nulla sunt? quam personarum acceptionem, - cum apud deum nulla esset, etiam si in istis ulla esse potuis.wt, qui utique nihil habebant, unde alteri alteri praeferretur, meritaque nulla propria, sine bona, quibus mereretur alii s baptizari, siue mala, quibus alius sine baptismate mori? an aliqua parentum fuerunt, ubi fornicator pater, meretrix mater? sed qualiacumque illa fuerint, non utique istis tam diuersa condicione morientibus ulla diuersa, sed utrique communia. ?i ergo nec fatum, quia nullae stellae ista decernunt, nec fortuna, quia non fortuiti casus haec agunt, nec personarum nec meritorum diuersitas hoc fecerunt., quid restat, quantum ad baptizatum adtinet, nisi gratia dei, quae uasis factis in honorem gratis datur, quantum autem ad non baptizatum, ira dei, quae uasis factis in contumeliam pro ipsius massae meritis redditur? sed in illo, qui baptizatus est, gratiam dei uos confiteri cogimus et meritum eius nullum praecessisse conuincimus; de illo autem sine baptismate mortuo, cur ei defuerit sacramentum, quod et uos fatemini omnibus aetatibus necessarium, et quid isto modo in eo fuerit uindicatum, uos uideritis, qui non uultis esse originale delictum.

  57. 2.15.1

    Nobis in duobus istis geminis unam procul dubio habentibus causam difficultatem quaestionis, cur alius sic, alius uero sic mortuus est, uelut non soluendo soluit apostolus. qui cum et ips, de duobus geminis tale aliquid proposuisset, propter quod non ex operibus, quia nondum operati fuerant aliquid boni uel mali, sed ex uocante dictum est: maior seruiet minori, et: Iacob dilexi; Esau autem odio habui, et huius profunditatis horrorem usque ad hoc perduxisset, ut diceret: ergo cuius uult miseretur et quem uult obdurat, sensit continuo quid moueret et sibi uerba contradicentis, quae apostolica auctoritate coherceret, opposuit. ait enim: dicisitaque mihi: quid adhuc conqueritur? nam uoluntati eiusquisresistit?responditque ista dicenti: o homo, tu quis es, qui respondeas deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: quare sic me fecisti?*an non habets potestatem figulus luti ex eadem cons parsione facere aliud quidem uas i n honorem aliud in contumeliam?deinde secutus tam magnum abditumque secretum, quantum aperiendum esse hominibus iudicauit, aperuit dicens: si autem uolens deus ostendere iram et demonstrare potentiam suamadtulitinmultapatientiauasairae, quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam. hoc est gratiae dei non solum adiutorium, uerum etiam documentum, adiutorium scilicet in uasis misericordiae, in uasis autem irae documentum; in eis enim ostendit iram et demonstrat potentiam suam, quia tam potens est bonitas eius, ut bene utatur etiam malis, et in eis notas facit diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quoniam quod ab irae uasis exigit iustitia punientis, hoc uasis misericordiae dimittit gratia liberantis. nec beneficium, quod quibusdam gratis tribuitur, appareret, nisi deus aliis ex eadem massa pariter reis iusto supplicio condemnatis quid utrisque deberetur ostenderet. quis enim te discernit? ait idem apostolus homini tamquam de semet ipso et de suo proprio bono glorianti. quis enim te discernit ? utique ab irae uasis, a massa perditionis, quae per unum omnes misit in damnationem. quis te discernit? et tamquam respondisset: \'discernit me fides mea, propositum meum, meritum meum\': quid enim habes, inquit, quod ncn accepisti? si autem et accepisti?, quid gloriaris quasi non acceperis? hoc est, quasi de tuo sit, unde discerneris. ergo ille discernit, qui unde discernaris inpertit, poenam debitam remouendo, indebitam gratiam largiendo; ille discernit, qui, cum tenebrae essent super abyssum, dixit: fiatlux, et factaestlux; et diuisit, hoc est discreuit, inter lucem et tenebras. non enim cum solae essent tenebrae, quid discerneret inuenit, sed lucem faciendo discreuit, ut iustificatis impiis dicatur: fuistis enim aliquando tenebare, nunc autem lux in domino, ac sic qui gloriatur non in se ipso, sed in domino glorietur. ille discernit, qui de nondum natis neque qui aliquid egerint boni aut mali, ut secundum electionem propositum eius maneret, non ex operibus, sed ex se ipso uocante dixit: maior- seruiet minori atque id ipsum commendans postea per prophetam: Iacob, inquit, dilexi, Esau autem odio habui. electionem quippe dixit, ubi deus non ab alio factum quod eligat inuenit, sed quod inueniat ipse facit, sicut de reliquiis Israhel scriptum est: reliquiae per electionem gratiae factae sunt. siautem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. propter quod profecto desipitis, quia dicente ueritate: non ex operibus, sed ex uocante dictum est, uos dicitis \'ex futuris operibus quae deus illum facturum esse praesciebat, Iacob fuisse dilectum\', atque ita contradicitis apostolo dicenti: non ex operibus s, quasi non posset dicere: \'non ex operibus, sed futuris operibus\'. sed ait: non ex operibus, ut gratiam commendaret; si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. praecedit namque non debita, sed gratuita gratia, ut per illam fiant bona opera, ne, si praecesserint bona opera, tamquam operibus reddatur gratia ac sic gratia iam non sit gratia.

  58. 2.16.1

    Sed ut uobis auferretur omnis uestrae caliginis latebra, propterea geminos tales proposui, qui neque parentum meritis iuuarentur et ambo in infantiae primordio, unus baptizatus, alter sine baptismate, morerentur, ne diceretis deum, sicut de Iacob et Esau contra apostolum dicitis, opera eorum futura praescisse. quomodo enim praesciuit ea futura, quae illis in infantia morituris, quia praescientia eius falli non potest, praesciuit potius non futura ? aut quid prodest eis, qui rapiuntur ex hac uita, ne malitia mutet intellectum eorum aut ne fictio decipiat animam eorum, si peccatum etiam, quod non est factum, dictum, cogitatum, tamquam commissum fuerit, sic punitur? quodsi absurdissimum, insulsissimum, dementissimum est quoslibet homines ex his peccatis, quorum nec reatum ex parentibus trahere, sicut dicitis, nec ea non solum committere, sed nec saltem cogitare potuerunt, esse damnandos, redit ad uos frater ille geminus baptizati non baptizatus et tacitus quaerit a uobis, unde fuerit a fraterna felicitate discretus, cur illa infelicitate punitus, ut illo in dei filios adoptato ipse non acciperet omnibus aetatibus necessarium, sicut fatemini, sacramentum, si quemadmodum nulla est fortuna uel fatum uel apud deum acceptio personarum, ita nullum est gratiae sine meritis donum, nullum originale peccatum. huic prorsus infanti linguam uestram uocemque summittitis, huic non loquenti quid loquamini non habetis.

  59. 2.17.1

    Iam nunc uideamus, ut possumus, hoc ipsum, quod uolunt praecedere in homine, ut adiutorio gratiae dignus habeatur et cui merito eius non tamquam indebita tribuatur, sed debita gratia retribuatur ac sic gratia iam non sit gratia, uideamus tamen quid illud sit. sub nomine, inquiunt, gratiae ita fatum asserunt, ut dicant, quia, nisi inuito et reluctanti homini inspirauerit boni et ipsius inperfecti cupiditatem, nec a malo declinare nec bonum possit arripere. iam de fato et gratia quam inania loquantur ostendimus. nunc illud est, quod debemus aduertere, utrum inuito et reluctanti homini deus inspiret boni cupiditatem, ut iam non sit reluctans, non sit inuitus, sed consentiens bono et uolens bonum. isti enim uolunt in homine ab ipso homine incipere cupiditatem boni, ut huius coepti meritum etiam perficiendi gratia consequatur. si tamen hoc saltem uolunt; Pelagius enim \'facilius\' dicit inpleri quod bonum est, si adiuuet gratia. quo additamento, id est addendo \'facilius\', utique significat hoc se sapere, quod, etiamsi gratiae defuerit adiutorium, potest quamuis difficilius inpleri bonum per liberum arbitrium. sed isti quid in hac re sentiant, non de illo auctore huius heresis praescribamus — permittamus eos cum suo libero arbitrio esse liberos et ab ipso Pelagio — atque ista uerba eorum, quae in hac cui respondemus epistula posuerunt, potius adtendamus.

  60. 2.18.1

    Hoc enim nobis obiciendum putarunt, quod \'inuito et reluctanti homini deum dicamus inspirare\' non quantieumque boni, sed \'et ipsius inperfecti cupiditatem\'. fortassis ergo ipsi eo modo saltem seruant locum gratiae, ut sine illa putent hominem posse habere boni, sed inperfecti cupiditatem, perfecti autem non \'facilius\' per illam posse, sed nisi per illam omnino non posse. uerum et sic gratiam dei dicunt secundum merita nostra dari, quod in oriente Pelagius ecclesiasticis gestis damnari timendo damnauit. si enim sine dei gratia per nos incipit cupiditas boni, ipsum coeptum erit meritum, cui tamquam cx debito gratiae ueniat adiutorium, ac sic gratia dei non gratis donabitur, sed secundum meritum nostrum dabitur. dominus autem, ut responderet futuro Pelagio, non ait: \'sine me difficile potestis aliquid facere\', sed ait: sinc me nihil potestis facere. et ut responderet futuris etiam istis in eadem ipsa euangelica sententia, non ait: sine me nihil potestis \'perficere\', sed facere. nam si \'perficere\' dixisset, possent isti dicere non ad incipiendum bonum, quod a nobis est, sed ad perficiendum esse dei adiutorium necessarium. uerum audiant et apostolum. dominus enim cum ait: sine me nihil potestis facere, hoc uno ucrbo initium finemque conprehendit; apostolus uero tamquam sententiae dominicae expositor apertius utrumque distinxit dicens: quoniam qui in uobis opus bonum coepit, perficiet usque in diem Christi Iesu. sed in scripturis sanctis apud eundem apostolum isto unde loquimur amplius inuenimus. loquimur enim nunc de boni cupiditate, quam si uolunt a nobis incipere, a domino perfici, uideant quid respondeant dicenti apostolo: non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra ex deo est. \'cogitare\' ait \'aliquid\', utique bonum; minus est autem cogitare quam cupere. cogitamus quippe omne quod cupimus nec tamen cupimus omne quod cogitamus, quoniam nonnumquam et quod non cupimus cogitamus. cum igitur minus sit cogitare quam cupere — potest enim homo cogitare bonum, quod nondum cupit, et proficiendo postea cupere, quod antea non cupiendo cogitauit —, quomodo ad id quod minus est, id est ad cogitandum aliquid boni, non sumus idonei tamquam ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra ex deo est et ad id quod est amplius, id est ad cupiendum aliquid boni, sine diuino adiutorio idonei sumus ex libero arbitrio ? neque enim et hic apostolus ait: non quia idonei sumus cogitare \'quod perfectum est\', tamquam ex nobismet ipsis, sed cogitare ait aliquid, cui contrarium est nihil. unde est illud domini: sine me nihil potestis facere.

  61. 2.19.1

    Sed nimirum quod scriptum est: hominis est praeparare cor et a domino responsio linguae non bene intellegendo falluntur, ut existiment eor praeparare, hoc est bonum inchoare, sine adiutorio gratiae dei ad.hominem pertinere. absit, ut sic intellegant filii promissionis, tamquam cum audierint dominum dicentem: sine me nihil potestis facere, quasi conuincant eum dicentes: \'ecce sine te possumus cor praeparare. aut cum audierint a Paulo apostolo: non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra exdeo est, tamquam et ipsum conuincant dicentes: \'ecce idonei sumus ex nobismet ipsis praeparare cor ac per hoc et boni aliquid cogitare\'. quis enim potest sine bona cogitatione ad bonum cor praeparare ? absit, ut sic intellegant nisi superbi sui arbitrii defensores et fidei catholicae desertores. ideo quippe scriptum est: hominis est praeparare cor et a domino responsio linguae, quia homo praeparat cor, non tamen sine adiutorio dei, qui sic tangit cor, ut homo praeparet cor. in responsione autem linguae, id est in eo quod praeparato cordi lingua diuina respondet, nihil operis habet homo, sed totum est a domino deo.

  62. 2.20.1

    Xam sicut dictum est: hominis est praeparare cor et a domino responsio linguae, ita etiam dictum est: ape r i os et adinplebo illud. quamuis enim nisi adiuuante illo, sine quo nihil possumus facere, os non possumus aperire, tamen nos aperimus illius adiumento et opere nostro, inplet autem illud dominus sine opere nostro. nam quid est praeparare cor et os aperire nisi uoluntatem parare ? et tamen in eisdem litteris legitur: praeparatur uoluntas a domino, et: labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam. ecee deus admonet, ut praeparemus uoluntatem in eo, quod legimus: hominis est praeparare cor, et tamen, ut hoc faciat homo, adiuuat deus, quia praeparatur uoluntas a domino. et \'aperi os\' ita dicit iubendo, ut nemo possit, nisi ipse id faciat adiuuando, cui dicitur: labia mea aperies. an numquid isti usque adeo desipiunt, ut aliud os, aliud labia esse contendant et mirabili uanitate hominem dicant os aperire, labia hominis deum? quamquam deus illos et ab hac absurditate conpescit, ubi ad Moysen famulum suum dicit: ego aperiam os tuum et instruam te quae de beas loqui. in sententia ergo illa, ubi dicitur: aperi os et adinplebo illud, quasi unum eorum uidetur ad hominem pertinere, alterum ad deum, in hac autem, ubi dicitur: ego aperiam os tuum et instruam te, utrumque ad deum. quare hoc, nisi quia in uno istorum cooperatur homini facienti, alterum solus facit?

  63. 2.21.1

    Quapropter multa deus facit in homine bona, quae non facit homo, nulla uero facit homo, quae non deus facit ut faciat homo. proinde cupiditas boni non homini a domino esset, si bonum non esset; si autem bonum est, non nisi ab illo nobis est, qui summe atque ineommutabiliter bonus est. quid est enim boni cupiditas nisi caritas, de qua Iohannes apostolus sine ambiguitate loquitur dicens: caritas ex deo est? nec initium eius ex nobis et perfectio eius ex deo, sed, si caritas ex deo est, tota nobis ex deo est. aucrtat enim deus hanc amentiam, ut in donis eius nos priores faciamus, posteriorem ipsum, quoniam misericordia eius praeueniet me et ipse est, cui fideliter ucracitcrque cantatur: quoniam prae uenisti eum in benedictionibus dulcedinis. et quid hic aptius intellegitur quam ipsa de qua loquimur cupiditas boni? tunc enim bonum concupisci incipit, quando dulcescere coeperit; quando autem timore poenae, non amore iustitiae fit bonum, nondum bene fit bonum nec fit in corde, quod fieri uidetur in opere, quando mallet homo non facere, si posset inpune. ergo benedictio dulcedinis est gratia dei, qua fit in nobis, ut nos delectet et cupiamus, hoc est amemus, quod praecipit nobis. in qua si nos non praeuenit deus, non solum non perficitur, sed nec inchoatur ex nobis. si enim sine illo nihil possumus facere, profecto nec incipere nec perficere, quia, ut incipiamus, dictum est: misericordia eius praeueniet m e, et ut perficiamus, dictum est: misericordia eius subsequetur tur me.

  64. 2.22.1

    Quid est ergo, quod in consequentibus, ubi ca, quae ipsi sentiunt, commemorant, dicunt se confiteri \'gratiam quoque adiuuare uniuscuiusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium uirtutis inmittere\'? hoc quippe ita dicunt, uclut homo a se ipso sine adiutorio dei habeat propositum bonum studiumque uirtutis, quo merito praecedente dignus sit adiuuari dei gratia subsequente. putant enim fortasse ita dixisse apostolum: scimus quia diligentibus deum omnia cooperantur in bonum m his, qui secundum propositum uocati sunt, ut propositum hominis uellct intellegi, quod propositum tamquam bonum meritum sequatur misericordia uocantis dei, ignorantes ideo dictum esse: qui secundum propositum uocati sunt, ut dei, non hominis propositum intellegatur, quo eos, quos praesciui t et praedestinauit conformes imaginis filii u i, elegit ante mundi constitutionem. non enim omnes uocati secundum propositum sunt uocati, quoniam multi uocati, pauci electi. ipsi ergo secundum propositum uocati, qui electi ante constitutionem mundi. de hoc proposito dei dictum est et illud, quod iam commemoraui de geminis Esau et Iacob: ut secundumelectionem propositum dei maneret, non ex operibus, sed ex uocante dictum est ei quia maior seruiet minori. hoc propositum dei et illo commemoratur loco; ubi ad Timotheum scribens ait:conlabora euangelio secundum uirtutem dei saluos nos facientis et uocantis uocatione sua sancta non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante saecula aeterna, manifestata autem nunc per aduentum saluatoris nostri Iesu Christi. hoc ergo est propositum dei, unde dicitur: omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum uocati sunt. hominis autem propositum bonum adiuuat quidem subsequens gratia, sed nec ipsum esset nisi praecederet gratia. studium quoque hominis, quod dicitur bonum, quamuis, cum esse coeperit, adiuuetur gratia, non tamen incipit sine gratia, sed ab illo inspiratur, de quo dicit apostolus: gratias autem deo, qui dedit idem studium pro uobis in corde Titi. si studium, quisque ut pro aliis habeat, deus dat, ut pro se ipso habeat, quis alius est daturus?

  65. 2.23.1

    Quae cum ita sint, nihil in scripturis sanctis homini a domino uideo iuberi propter probandum liberum arbitrium, quod non inueniatur uel dari ab eius bonitate uel posci propter adiutorium gratiae demonstrandum nec omnino incipit homo ex malo in bonum per initium fidei commutari, nisi hoc in illo agat indebita et gratuita misericordia dei. de qua suam cogitationem recolens quidam, sicut legimus in Psalmis: numquid obliuiscetur, inquit, misereri deus aut continebit in ira sua miserationes suas? et dixi: nunc coepi, haec inmutatio dexterae excelsi. cum ergo dixisset: nunc coepi, non dixit haec inmutatio \'arbitrii mei\', sed dexterae excelsi. sic itaque dei gratia cogitetur, ut ab initio bonae mutationis suae usque in finem consummationis qui gloriatur in domino glorietur, quia, sicut nemo potest bonum perficere sine domino, sic nemo incipere sine domino. sed hic sit huius uoluminis terminus, ut legentis reficiatur intentio et ad sequentia reparetur.

  66. 3.1.1

    Adhuc ca sequuntur quae calumniose nobis obiciunt, nondum ea quae ipsi sentiunt pertexere incipiunt. sed ne prolixitas uoluminum offenderet, haec ipsa quae obiciunt in duos libros partiti sumus; quorum superiore finito, qui totius huius operis liber secundus est, hinc ordimur alterum et eum tertium primo secundoque coniungimus.

  67. 3.2.1

    \'Legem ueteris testamenti nos\' aiunt \'dicere non ob hoc datam fuisse, ut iustifiearet oboedientes, sed ut grauioris fieret causa peccati\'. prorsus non intellegunt quid de lege dicamus, quia id quod dicit apostolus, quem non intellegunt, dicimus. quis enim dicat non iustificari eos qui sunt legi oboedientes, quando, nisi iustificarentur, non possent esse oboedientes? sed dicimus lege fieri, ut deus quid fieri uelit audiatur, gratia uero fieri, ut legi oboediatur; non enim auditores legis, ait apostolus, iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur. lex ergo auditores iustitiae facit, gratia factores. quod enim inpossibile erat legis, ait idem apostolus, in quo infirmabatur per carnem m, misit deus filium suum in similitudine carnis peccati et de peccato damnauit peccatum in carne, ut iustitia legis inpleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spirit u m. ecce quod dicimus, orent, ut aliquando intellegant, non litigent, ut numquam intellegant. inpossibile enim est legem inplere per carnem, hoc est per carnalem praesumptionem, qua superbi ignorantes dei iustitiam, id est quae ex deo est homini ut sit iustus, et suam uolentes constituere, tamquam per eorum non adiutum diuinitus arbitrium lex possit inplcri, iustitiae dei non sunt subiecti. ideo iustitia legis in eis inpletur, qui non secundum carnem ambulant, id est secundum hominem ignorantem dei iustitiam et suam uolentem constituere, sed ambulant secundum spiritum. quis autem ambulat secundum spiritum, nisi quisquis agitur dei spiritu? quotquot enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei. ergo littera occidit, spiritus autem uiuificat. nec littera malum est, quia occidit, sed malos praeuaricatione conuincit. lex enim sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? absit. sed peccatum, u t appareat peccatu m, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. ecce quod est \'littera occidit\'. aculeus enim mortis est peccatum, uirtus autem peccati lex; auget quippe prohibendo peccati desideria et inde occidit, nisi subueniendo uiuificet gratia.

  68. 3.3.1

    Ecce quod dicimus, ecce unde nobis obiciunt, quod sic \'legem\' dicamus \'datam ut grauioris sit causa peccati\', non audientes apostolum dicentem: lex enim iram operatur; ubi enim non est lex, nec praeuaricatio, et: lex praeuaricationis gratia proposita est, donec ueniret semen cui promissum est, et: si dataesset lex quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia. sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus . hinc est quod uetus testamentum ex monte Sina, ubi lex data est, in seruitutcm generat, quod est Agar. nos autem, inquit, non sumus ancillae filii, sedliberae. non sunt itaque filii liberae, qui legem acceperunt litterae, qua possent non solum peccatores, uerum etiam praeuaricatores insuper demonstrari, sed qui spiritum gratiae, quo lex ipsa sancta et iusta et bona possit inpleri. ecce quod dicimus, intendant et non contendant, inluminentur et non calumnientur.

  69. 3.4.1

    Baptisma quoque, inquiunt, non uere homines nouos facere asserunt, id est non plenam dare remissionem peccatorum, sed ex parte filios dei fieri, ex parte autem saeculi filios, id est diaboli, remanere contendunt. mentiuntur, insidiantur, tergiucrsantur; non hoc dicimus. omnes enim homines, qui sunt filii diaboli, etiam filios saeculi, non autem omnes filios saeculi etiam filios diaboli dicimus. absit enim ut filios diaboli dicamus fuisse sanctos patres Abraham, Isaac et Iacob et alios huiusmodi, quando per nuptias generabant, et eos fideles, qui usque nunc et deinceps adhuc generant. nec tamen possumus contradicere domino dicenti: filii saeculi huius nubunt et tradunt ad nuptias. quidam ergo filii saeculi huius sunt et tamen filii diaboli non sunt; quamuis enim diabolus auctor sit et princeps omnium peccatorum, non tamen filios diaboli faciunt quaecumque peccata. peccant enim et filii dei, quoniam, si dixerint se non habere peccatum, se ipsos seducunt et ueritas in eis non est, sed ea condicione peccant, qua sunt adhuc filii huius saeculi; quaucro gratia sunt filii dei, non utique peccant, quia omnis qui natus est ex deo non peccat. filios autem diaboli infidelitas facit, quod peccatum proprie uocatur, quasi solum sit, si non exprimatur quale peccatum sit, sicut apostolus cum dicitur, si non exprimatur quis apostolus, non intellegitur nisi Paulus, quia pluribus est epistulis notior et plus omnibus illis laborauit. unde quod ait dominus de spiritu sancto: ipse arguet mundum de peccato, infidelitatem intellegi uoluit. hoc enim cum exponeret ait: de peccato quidem, quia non credi derunt in me, et ubi ait: si non uenis seme te locutus eis fuissem, peccatum non haberent. non enim peccatum antea non habebant, sed ipsam uoluit intellegi diffidentiam, qua nec praesenti et loquenti crediderunt pertinentes ad eum, de quo dicit apostolus: secundum principem potestatis aeris, qui nunc operatur in filiis diffidentiae. ergo in quibus non est fides, filii sunt diaboli, quia non habent in interiore homine cur eis dimittatur quidquid hominis infirmitate uel ignoratione uel omnino aliqua mala uoluntate committitur; illi autem filii dei, qui utique si dixerint se non habere peccatum, se ipsos decipiunt et ueritas in eis non est, profecto, quod sequitur: \'cum confitentur peccata sua\' — quod filii diaboli non faciunt uel non secundum fidem quae filiorum dei propria est faciunt —, \'fidelis est et iustus qui dimittat eis peccata et mundet eos ab omni iniquitate\'. ut autem plenius intellegatur quod dicimus, audiatur ipse Iesus, qui filiis dei utique loquebatur dicens: si autem uos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis uestris, quanto magis pater uester, qui in caelis est, dabit bona petentibusse!si enim filii dei non essent, non eis diceret: pateruester, qui in caelis est. et tamen eos malos esse dicit et nosse bona dare filiis suis. numquid inde mali, unde filii dei? absit, sed inde mali, unde adhuc filii saeculi, iam tamen filii dei facti pignore spiritus sancti.

  70. 3.5.1

    Baptismus igitur abluit quidem peccata omnia, prorsus omnia factorum, dictorum, cogitatorum, siue originalia siue addita siue quae ignoranter siue quae scienter admissa sunt; sed non aufert infirmitatem, cui regeneratus resistit, quando bonum agonem luctatur, consentit autem, quando sicut homo in aliquo delicto praeoccupatur, propter illud gaudens in actione gratiarum, propter hoc autem gemens in allegatione orationum, ibi dicens: quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi ? hic dicens: dimitte nobis debita nostra; propter illud dicens: diligam te, domine, uirtus mea, propter hoc dicens: miserere mei, domine, quoniam infirmus sum; propter illud dicens: oculim eis emper ad dominum, quoniam ipse euellet de laqueo pedes meos, propter hoc dicens: turbatus est prae ira oculus meus, et innumerabilia, quibus diuinae litterae plenae sunt, quae alternis uocibus uel exultando de dei bonis uel maerendo de nostris malis a filiis dei dicuntur ex fide, quamdiu adhuc filii sunt etiam saeculi huius pro uitae huius infirmitate, quos tamen deus a filiis diaboli non solum lauacro regenerationis, sed ipsius etiam quae per dilectionem operatur fidei probitate discernit, quia iustus ex fide uiuit. haec autem infirmitas, cum qua usque ad corporis mortem defectu et profectu alternante contendimus magnique interest quid uincat in nobis, regeneratione alia consumetur, de qua dominus dicit: in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et uos super sedes duodecim et cetera. regenerationem quippe hoc loco nullo ambigente nouissimam resurrectionem uocat, quam Paulus quoque apostolus et adoptionem et redemptionem nuncupat dicens?: sed etiam nos ipsi primitias habentes spiritus et ipsi in nobismeti ipsis ingemescimus adoptionem expectantes, redemptionem corporis n o s t r i. numquid non per lauacrum sanctum regenerati, adoptati, redempti Į:umus? et tamen restat regeneratio, adoptio, redemptio, quam in fine uenturam nunc patienter expectare debemus, ut tunc filii saeculi huius ex nulla parte iam simus. quisquis igitur baptismati derogat, quod modo per illud percipimus, corrumpit fidem; quisquis autem iam nunc ei tribuit, quod quidem per ipsum, sed tamen postea percepturi sumus, amputat spem. nam si a me quispiam quaesierit, utrum per baptismum salui facti fuerimus, negare non potero dicente apostolo: saluos nos fecit per lauacrum regenerationis et renouationis spiritus sancti. sed si quaesierit, utrum per idem lauacrum omni prorsus modo iam nos fecerit saluos, respondebo: non ita est. item quippe idem dicit apostolus: spe enim salui facti sumus. spes autem quae uidetur non est spes; quod enim uidet quis, quid et sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. salus ergo hominis in baptismate facta est, quia dimissum est quod peccati a parentibus traxit uel quidquid etiam proprie ante baptismum ipse peccauit; salus uero eius tanta post erit, ut peccare omnino non possit.

  71. 3.6.1

    Quibus ita se habentibus ex his etiam illa quae deinceps nobis obiciunt refelluntur. quis enim catholicus dicit, quod nos dicere iactitant, \'spiritum sanctum adiutorem uirtutis in testamento uetere non fuisse\', nisi cum uetus testamentum sic intellegimus, quemadmodum dixit apostolus: a monte Sina in seruitutem generans ? sed quia in eo praefigurabatur nouum, qui hoc intellegebant tunc homines dei secundum distributionem temporum ueteris quidem testamenti dispensatores et gestatores, sed noui demonstrantur heredes. an uero illum ad testamentum nouum negabimus pertinere, qui dicit: cor mundum erea in me, deus, et spiritum rectum innouain uisceribus meis? aut illum qui dicit: posuit super petram pedes meos et direxit gressus meos et in misitin os meum can ticum nouum, hymnum deo nostro? uel illum ante testamentum uetus, quod est a monte Sina, patrem fidelium, de quo dicit apostolus: fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo inritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. non dicit: \'et seminibus\' tamquam in multis, sed tamquam in uno: \'et semini tuo\', quod est Christus. hoc autem dico, inquit, testamentum confirmatum a deo quae post quadrigentos et triginta annos facta est lex non infirmat ad euacuandam promissionem. si enim ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donauit deus?

  72. 3.7.1

    Hic certe si quaeramus, utrum hoc testamentum, quod dicit confirmatum a deo non infirmari a lege quae post quadringentos et triginta annos facta est, utrum nouum an uetus intellegendum sit, quis responderedubitet\'nouum\',sed in propheticis latebris occultatum, donec ueniret tempus quo reuelaretur in Christo ? nam si dixerimus \'uetus\', quid erit illud a monte Sina in seruitutem generans? ibi enim facta est lex post quadringentos et triginta annos, qua lege hoc testamentum promissionis Abrahae infirmari non posse confirmat et hoc quod factum est ad Abraham uult potius ad nos pertinere, quos uult esse filios liberae, non ancilla, heredes ex promissione, non lege, cum dicit: si enim ex lege hereditas, iamnon ex promissione; Abrahae autem per pro missionem donauit deus, ut quod facta est lex post quadringentos et triginta annos ad hoc subintrauerit, ut abundaret delictum, cum per peccatum praeuaricationis conuincitur hominis superbia de sua iustitia praesumentis, et ubi abundauit delictum, superabundaret gratia per fidem iam humilis hominis in lege deficientis et ad dei misericordiam fugientis. ideo cum dixisset: s i enimexlegehereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donauit deus — tamquam ei diceretur: ut quid ergo postea lex facta cst?—, subiunxit atque ait: quid ergo lex? cui mox interrogationi reddidit: praeuaricationis gratia proposita est, donec ueniret semen cui promissum est. hoc identidem ita dicit: si enim qui ex lege heredes sunt, exinanita est fides et euacuata est promissio. lex enim iram operatur; ubi enim non est lex, nec praeuaricatio. quod ait in illo testimonio: si cnim ex lege hereditas, iam non ex promissione;Abrahae autem per promissionem donauit deus, hoc in isto ait: si enim qui per legem heredes sunt, exinanita est fides et euacuata estpromissio, satis ostendens ad fidem nostram pertinere — quae noui est utique testamenti —, quod per promissionem donauit deus Abrahae. et quod ait in illo testimonio: quid ergo lex? atque respondit: praeuaricationisgratiapropositaest, hoc in isto similiter subdidit: lex enim iram operatur; ubi enim non est lex, nec pracuaricatio.

  73. 3.8.1

    Siuc igitur Abraham siuc ante illum iusti siue post eum usque ad ipsum Moyscn, per quem datum est testamentum a monte Sina in seruitutem generans, siuc ceteri prophetae post eum et sancti homines dei usque ad Iohannem Baptistam, filii sunt promissionis et gratiae secundum Isaac filium liberae non ex lege, sed ex promissione heredes dei, coheredes autem Christi. absit enim, ut Noe iustum et prioris temporis iustos et quicumquc ab illo usque ad Abraham iusti esse potuerunt uel conspicui uel occulti negemus ad supernam Hierusalem, quae mater est nostra, pertinere, quamuis anteriores tempore inueniantur esse quam Sarra, quae ipsius liberae matris prophetiam figuramque gestabat. quanto euidentius ergo post Abraham, cui sic declarata est ipsa promissio, ut pater multarum gentium diceretur, quicumque deo placuerunt filii promissionis habendi sunt! non enim ex Abraham et deinceps iustorum generatio uerior, sed prophetia manifestior repperitur.

  74. 3.9.1

    Ad testamentum autem uetus, quod est a monte Sina in seruitutem generans, quod est Agar, illi pertinent, qui cum acceperint legem sanctam et iustam et bonam, putant sibi ad uitain litteram posse sufficere et ideo qua fiant factores legis diuinam misericordiam non requirunt, sed ignorantes dei iustitiam et suam iustitiam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti. ex hoc genere fuit illa multitudo, quae aduersus deum in heremo murmurauit et idolum fecit, et illa, quae iam in ipsa terra promissionis fornicata est post deos alienos. sed haec in ipso quoque ueteri testamento ualde reproba est multitudo. illi etiam, quicumque ibi erant, sola quae ibi deus pollicetur terrena promissa sectantes et quid pro nouo testamento ea ipsa significent ignorantes eorum adipiscendorum amore et amittendorum timore dei praecepta seruabant, immo non seruabant, sed sibi seruare uidebantur; neque enim fides in eis per dilectionem operabatur, sed terrena cupiditas metusque carnalis. sic autem praecepta qui facit procul dubio inuitus facit ac per hoc in animo non facit; mauult enim omnino non facere, si secundum ea quae cupit et metuit permittatur inpune. ac per hoc in ipsa uoluntate intus est reus, ubi ipse qui praecipit inspicit deus. tales erant filii terrenae Hierusalem, de qua dicit apostolus: seruit enim cum filiis suis, pertinens ad testamentum uetus amon te Sinain seruitutem generans, quod est Agar. ex ipso genere fuerunt, qui dominum crucifixerunt et in eadem infidelitate manserunt. inde sunt etiam adhuc eorum filii in ingenti multitudine Iudaeorum quamuis iam nouo testamento, sicut prophetatum est, per Christi sanguinem patefacto atque firmato et a flumine, ubi baptizatus magisteriumque professus est, usque ad terminos terrae euangelio diffamato. qui ludaei secundum prophetias quas legunt per omnes sunt terras ubique dispersi, ut ex eorum quoque codicibus christianae non desit testimonium ueritati.

  75. 3.10.1

    Et uetus igitur testamentum deus condidit, quia deo placuit usque ad plenitudinem temporis promissis terrenis tamquam in praemio constitutis promissa uelare caelestia et populo terrenis bonis inhianti et propterea durum cor habenti quamuis spiritalem, tamen in tabulis lapideis legem dare. exceptis quippe librorum ueterum sacramentis, quae sola significandi ratione praecepta sunt — quamquam et in eis, quoniam spiritaliter intellegenda sunt, recte lex dicitur spiritalis — cetera certe, quae ad pietatem bonosque mores pertinentia non ad aliquam significationem ulla interpretatione referenda, sed prorsus ut sunt dicta facienda sunt, profecto illam dei legem non solum illi tunc populo, uerum etiam nunc nobis ad instituendam recte uitam necessariam nemo dubitauerit. si enim Christus nobis abstulit illud grauissimum multarum obseruationum iugum, ne carnaliter circumcidamur, ne pecorum uictimas immolemus, ne sabbato septeno dierum uolumine redeunte ab operibus etiam necessariis quiescamus et cetera huiusmodi, sed ea spiritaliter intellecta teneamus remotisque umbris significantibus in rerum ipsarum quae significantur luce uigilemus, numquid propterea dicturi sumus non ad nos pertinere quod scriptum est, ut alienum quodcumque perditum quis inuenerit reddat ei qui perdidit et alia multa similia, quibus pie recteque uiuere discitur, maximeque ipsum Decalogum, qui duabus illis lapideis tabulis continetur, excepta sabbati obseruatione carnali, quae spiritalem sanctificationem quietemque significat? quis enim dicat non debere obseruare Christianos, ut uni deo religionis obsequio seruiatur, ut idolum non colatur, ut nomen domini non accipiatur in uanum, ut parentes honorentur, ne adulteria, homicidia, furta, falsa testimonia perpetrentur, nc uxor, nc omnino res ulla concupiscatur aliena? quis est tam iinpius, qui dicat ideo se ista legis non custodire praecepta, quia est ipse Christianus nec sub lege, sed sub gratia constitutus?

  76. 3.11.1

    Verum haec plane magna distantia est, quod faciunt ista sub lege positi, quos littera occidit, terrenam felicitatem uel cupiditate adipiscendi uel timore amittendi et ideo non uere faciunt, quoniam carnalis cupiditas qua peccatur mutatur potius uel augetur cupiditate alia, non sanatur. hi ad uetus pertinent testamentum, quod in seruitutem generat, quia facit eos carnalis timor et cupiditas seruos, non euangelica fides et spes et caritas liberos. sub gratia uero positi, quos uiuificat spiritus, ex fide ista faciunt, quae per dilectionem operatur, in spe bonorum non carnalium, sed spiritalium, non terrenorum, sed caelestium, non temporalium, sed aeternorum praecipue credentes in mediatorem, per quem sibi non dubitant et spiritum gratiae subministrari, ut bene ista faciant, et ignosci posse cum peccant. hi pertinent ad testamentum nouum, filii promissionis, regenerati deo patre et libera matre. huius generis fuerunt antiqui omnes iusti et ipse Moyses testamenti minister ueteris, heres noui, quia ex, fide qua nos uiuimus una eademque uixerunt incarnationem passionem resurrectionemque Christi credentes futuram, quam nos credimus factam, usque ad ipsum Iohannem Baptistam tamquam praeteritae dispensationis limitem quendam, qui mediatorem ipsum non aliqua umbra futuri uel allegorica significatione uel ulla prophetica pranuntiatione uenturum esse significans, sed digito demonstrans ait: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi, tamquam dicens: \'quem multi iusti uidere concupiuerunt, in quem uenturum ab ipsius humani generis initio crediderunt, de quo Abrahae dictae sunt promissiones, de quo scripsit Moyses, de quo lex et prophetae sunt testes, ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi\'. ab hoc Iohanne et deinceps coeperunt de Christo fieri praeterita uel praesentia, quae ab illis omnibus anterioris temporis iustis credebantur, sperabantur, desiderabantur futura. eadem igitur fides est et in illis, qui nondum nomine, sed re ipsa fuerunt antea Christiani, et in istis, qui non solum sunt, uerum etiam uocantur, et in utrisque eadem gratia per spiritum sanctum. unde dicit apostolus: habentes autem eundem spiritum fidei secundum quod scriptum est: credidi, propter quod locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur.

  77. 3.12.1

    Aliter itaque dicitur iam obtinente loquendi consuetudine uetus testamentum lex et prophetae omnes, qui usque ad Iohannem prophetauerunt — quod distinctius uetus instrumentum quam uetus testamentum uoratur -,aliter autem sicut apostolica appellat auctoritas siue hoc nomen exprimens siue significans. exprimit enim, ubi dicit: usque in hodiernum diem, quamdiu legitur Moyses, id ipsum uelamen in lectione ueteris testamenti manet, quod non reuelatur, quia in Christo euacuatur. sic enim utique uetus testamentum ad Moysi rettulit ministerium. item dicit: u t seruiamus in nouitate spiritus et non in uetustate litterae, idipsum significans testamentum nomine \'litterae\'. item alio loco: qui et idoneos nos fecit, inquit, ministros noui testamenti non litterae, sed spiritus; littera enim occidit, spiritus autem uiuificat. et hic per commemorationem noui illud utique uetus intellegi uoluit. multo autem euidentius, quamuis non dixerit aut uctus aut nouum, duo ipsa testamenta distinxit per duos filios Abrahae, unum de ancilla, alium de libera, quod iam superius commemorauimus. quid enim expressius quam ut diceret: dicite mihi sub lege uolentes esse: legem non audistis? scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. sed ille quidem qui de ancilla secundum carnem natus est, qui autem de libera, per re promissionem. quae sunt in allegoria; haec enim sunt duo testamenta, unum quidem a monte Sina in seruit utem generans, quod est Agar r - Sina enim mons est in Arabia, quae coniuncta est huic quae nunc est Hierusalem; seruit enim cum filiis suis —, quae autem sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater nostra. quid clarius, quid certius, quid ab omni obscuritate atque ambiguitate remotius? et paulo post: nos autem fratres, inquit, secundum Isaac promissionis filii sumus. item paulo post: nos autem, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae; qua libertate Christus nos liberau i t. eligamus igitur utrum antiquos iustos ancillae filios dicamus an liberae. absit autem ut ancillae; ergo si liberae, ad nouum pertinent testamentum in spiritu sancto, quem uiuificantem litterae occidenti opponit apostolus. nam quo pacto ad gratiam noui testamenti non pertinent hi, de quorum dictis et libris istos eiusdem gratiae dementissimos et ingratissimos inimicos refellendo conuincimus?

  78. 3.13.1

    Sed dicet aliquis: \'quomodo uetus appellatur, quod post quadringentos et triginta annos factum est per Moysen, et nouum dicitur, quod ante tot annos factum est ad Abraham?\' qui ex hoc non litigiose, sed studiose mouetur, intellegat primum, quia si ex anteriore tempore dicitur uetus, ex posteriore autem nouum, reuelationes eorum considerantur in his nominibus, non institutiones. per Moysen quippe reuelatum est testamentum uetus, per quem lex data est sancta et iusta et bona, per quam fieret non abolitio, sed cognitio peccati, qua conuincerentur superbi suam iustitiam nolentes constituere, quasi diuino adiutorio non egentes, et rei facti litterae confugerent ad spiritum gratiae non sua iustitia iustificandi, sed dei, hoc est quae illis esset ex deo. nam, sicut idem apostolus loquitur, per legem cognitio peccati. nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est, testificata per legem et p r ophetas. lex quippe eo ipso, quod in ea nemo iustificatur, testimonium perhibet iustitiae dei; quod enim in lege nemo iustificatur apud deum, manifestum est, quiaiustus exfideuiuit. sic ergo cum lex non iustificat inpium de praeuaricatione conuictum, mittit ad iustificantem deum atque ita iustitiae dei perhibet testimonium; prophetae uero testimonium perhibent iustitiae dei praenuntiando Christum, qui factus est nobis sapientia a deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, u t, quemadmodum scriptum e s t, qui gloriatur, in domino glorietur. erat autem occulta ista lex ab initio, cum homines iniquos natura ipsa conuinceret aliis facientes, quod sibi fieri noluissent. reuelatio autem noui testamenti in Christo facta estcum est manifestatus in carne; in quo apparuit iustitia dei, id est quae hominibus ex deo est. sic enim ait: nunc autem sine legeiustitiadei manifestata est. ecce qua causa illud dicitur uetus testamentum, quia priore, hoc autem nouum, quia posteriore tempore reuelatum est. deinde quia testamentum uetus 30 pertinet ad hominem ueterem, a quo necesse est hominem incipere, nouum autem ad hominem nouum, quo debet homo ex uetustate transire, ideo in illo sunt promissa terrena, in isto promissa caelestia, quia et hoc ad misericordiam dei pertinuit, ne quisquam uel ipsam terrenam qualemcumque felicitatem nisi a domino creatore uniuersitatis putet cuiquam posse conferri. sed si propter illam colatur deus, seruilis est cultus pertinens ad filios ancillae, si autem propter ipsum deum, ut in aeterna uita sit deus omnia in omnibus, liberalis est seruitus pertinens ad filios liberae, quae est mater nostra aeterna in caelis. quae prius tamquam sterilis apparebat, quando perspicuos filios non habebat, nunc autem uidemus, quod de illa prophetatum est: laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis:, quia multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum, id est \'magis quam illius Hierusalem, quae legis quodammodo uinculo maritata est et seruit cum filiis suis\'. tempore igitur ueteris testamenti spiritum sanctum in eis, qui etiam tunc secundum Isaac promissionis filii erant, non solum adiutorem, quod isti suo dogmati sufficere existimant, uerum etiam largitorem dicimus fuisse uirtutis, quod isti negant libero eam potius arbitrio tribuentes contradicentibus illis patribus, qui sciebant ad dominum ueraci pietate clamare: diligam te, domine, uirtus mea!

  79. 3.14.1

    Aiunt etiam, \'quod omnes apostoli uel prophetae non plene sancti definiantur a nobis, sed in conparatione peiorum minus malos eos fuisse dicamus et hanc esse iustitiam, cui deus testimonium perhibet, ut quomodo dicit propheta iustificatam Sodomam conparatione ludaeorum, sic etiam nos criminosorum conparatione dicamus sanctos aliquam exercuisse uirtutem\'. absit, ut ista dicamus, sed aut non ualent intellegere aut nolunt aduertere aut calumniandi studio dissimulant se scire quod dicimus. audiant ergo uel ipsi uel potius hi quos idiotas et ineruditos decipere moliuntur. nostra fides, hoc est catholica fides, iustos ab iniustis non operum, sed ipsa fidei lege discernit, quia iustus ex fide uiuit. per quam discretionem fit, ut homo ducens uitam sine homicidio, sine furto, sine falso testimonio, sine appetitu rei ullius alienae, parentibus honorem debitum reddens, castus usque ad continentiam ab omni omnino concubitu, etiam coniugali, elemosynarum largissimus?, iniuriarum patientissimus, qui non solum non auferat aliena, sed nec sua reposcat ablata uel etiam uenditis omnibus suis crogatisque in pauperes nihil suum propriumque possideat, cum suis tamen istis uelut laudabilibus moribus, si non in deum fidem rectam et catholicam teneat, de hac uita damnandus abscedat. alius autem — habens quidem opera bona ex fide recta, quae per dilectionem operatur, non tamen ita ut ille bene moratus incontinentiam suam sustentat honestate nuptiarum, coniugii carnale debitum et reddit et repetit nec sola propagationis causa, uerum etiam uoluptatis quamuis cum sola uxore concumbit, quod coniugatis secundum ueniam concedit aposto- Ius, iniurias non tam patienter accipit, sed ulciscendi cupiditate fertur iratus, quamuis, ut possit dicere: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, rogatus ignoscat, possidet rem familiarem, faciens inde quidem elemosynas, non tamen quam ille tam largus, non aufert aliena, sed quamuis ecclesiastico iudicio, non forensi tamen repetit sua — nempe iste qui moribus illo uidetur inferior propter rectam fidem quae illi est in deum, ex qua uiuit et secundum quam in omnibus delictis suis se accusat, in omnibus bonis operibus deum laudat sibi tribuens ignominiam, illi gloriam atque ab ip?o sumens et indulgentiam peccatorum et dilectionem recte faetorum, de hac uita liberandus et in consortium cum Christo regnaturorum recipiendus emigrat. quare nisi propter fidem? quae licet sine operibus neminem saluat — ipsa est enim non reproba fides, quae per dilectionem operatur —, tamen per ipsam etiam peccata soluuntur, quia iustus ex fide uiuit, sine ipsa uero etiam quae uidentur bona opera in peccata uertuntur; omne enim quod non est ex fide, peccatum est. et fit propter hanc maximam differentiam, ut, cum dubitante nullo perseuerans uirginalis integritas coniugali castitate sit potior, tamen mulier etiam bis nupta catholica professae uirgini hereticae praeferatur nec ita praeferatur, ut ista melior sit in dei regno, sed ut illa ibi non sit omnino. nam et ille, quem uelut melioribus descripsimus moribus, si adsit ei fides recta, superat illum alterum, sed ambo illic erunt; si autem fides ei desit, sic ab illo superatur, ut ipse ibi non sit.

  80. 3.15.1

    Cum itaque iusti omnes et antiquiores et apostoli ex fide uixerint recta, quae est in Christo Iesu domino nostro, moresque tam sanctos cum fide habuerint, ut licet non tam perfectae uirtutis in hac uita esse potuerint, quam post hanc uitam futura est, tamen quidquid peccati ex humana infirmitate subreperet, pietate ipsius fidei continuo deleretur- unde fieri potest, ut in conparatione iniquorum, quos damnaturus est deus, iustos eos fuisse dicendum sit, cum per piam fidem tam in contrarium ab illis impiis sint remoti, ut clamet apostolus: quae pars fideli cum infideli?—, sed uidelicet noui heretei Pelagiani religiosi amatores et laudatores uidentur sibi esse sanctorum, si non audeant dicere inperfectae illos fuisse uirtutis, cum hoc confiteatur uas electionis, qui considerans ubi adhuc esset et quia corpus, quod corrumpitur, adgrauat animam: non quia iam acceperim, ait, aut iam perfectus sim, fratres, ego me ipsum non arbitror ad prehendisse. et paulo post tamen, qui se negauerat esse perfectum: quotquot ergo perfecti, inquit, hoc sapiamus, ut ostenderet secundum istius uitae modum esse quandam perfectionem eique perfectioni hoc quoque deputari, si se quisque nouerit nondum esse perfectum. quid enim excellentius in ueteri populo sacerdotibus sanctis? et tamen eis praecepit deus sacrificium pro suis primitus offerre peccatis. et quid sanctius in nouo populo apostolis? et tamen praecepit eis dominus in oratione dicere: dimitte nobis debitanostra. omnium igitur piorum sub hoc onere corruptibilis carnis et in istius uitae infirmitate gementium spes una est, quod aduocatum habemus apud patrem Iesum Christum iustum; et ipse est exoratio peccatorum nostrorum.

  81. 3.16.1

    Istum aduocatum non habent illi, qui sunt a iustis — etiamsi sola ista esset differentia — in contrarium longeque discreti. quem iustum aduocatum absit ut dicamus, sicut ipsi calumniantur, \'carnis necessitate mentitum\', sed dicimus eum in similitudine carnis peccati de peccato damnasse peccatum. quod fortasse isti non intellegentes et calumniandi cupiditate caecati quam diuersis modis peccati nomen in scripturis sanctis poni soleat ignorantes peccatum Christi adfirmare nos iactant. dicimus itaque Christum et nullum habuisse peccatum in anima nec in carne et suscipiendo carnem in similitudine carnis peccati de peccato damnasse peccatum. quod subobscure ab apostolo dictum duobus modis soluitur: siue quia rerum similitudines solent earum rerum nominibus nuncupari, quarum similes sunt, ut ipsam similitudinem carnis peccati uoluisse intellegatur apostolus appellare peccatum, siue quia sacrificia pro peccatis peccata appellabantur in lege, quae omnia figurae fuerunt carnis Christi, quod est uerum et unicum sacrificium pro peccatis non solum his, quae uniuersa in baptismate diluuntur, uerum etiam his, quae post ex huius uitae infirmitate subrepunt. propter quae cotidie uniuersa in oratione ad deum clamat ecclesia: dimitte nobis debita nostra, et dimittuntur nobis per singulare sacrificium pro peccatis, quod apostolus secundum legem loquens non dubitauit appellare peccatum. unde est etiam illud eius multo euidentius nec aliquo biuio cuiusquam ambiguitatis incertum: o bsecramus pro Christo reconciliari deo. \'eum qui non nouerat peccatum pro nobis peccatum fecit, ut nos simus iustitia dei in ipso. nam quod superius commemoraui: de peccato damnauit peccatum, quia non dictum est \'de peccato suo\', potest quispiam sic intellegere, ut dicat eum de peccato Iudaeorum damnasse peccatum, quia de peccato eorum, qui eum crucifixerunt, factum est sanguinem suum in remissionem funderet peccatorum; hoc uero, ubi dicitur deus ipsum Christum, qui non nouerat peccatum, fecisse peccatum, non mihi conuenientius uidetur intellegi quam Christum factum sacrificium pro peccatis et ob hoc appellatum esse peccatum.

  82. 3.17.1

    Quis autem ferat eos obicere nobis, \'quod post resurrectionem tales processus futuros esse dicamus, ut ibi incipiant homines quae hic noluerint dei mandata complere\', quoniam dicimus ibi omnino nullum futurum esse peccatum nec cum aliqua peccati cupiditate conflictum, tamquam ipsi audeant hoc negare? sapientiam quoque et cognitionem dei tunc perfici in nobis et in domino tantam exultationem, ut ea sit plena et uera securitas, quis negabit, nisi tam sit auersus a uero, ut ob hoc ad eam peruenire non possit ? uerum.haec non erunt in praeceptis, sed in eorum quae hic obseruanda sunt praemio praeceptorum. quorum quidem praeceptorum contemptus illuc non perducit ad praemium, sed hic studium praecepta seruandi gratia dei tribuit. quae si quid etiam in eis praeceptis minus seruatur, ignoscit, propter quod orando dicimus et: fiat uoluntas tua, et: dimitte nobis debita nostra. hic ergo praeceptum est, ut non peccemus, ibi praemium non posse peccare; hic praeceptum est, ut desideriis peccati non oboediamus, ibi praemium, ut desideria peccati non habeamus; hic praeceptum est: intellegite ergo qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite, ibi praemium est plena sapientia et perfecta cognitio — uidemus enim nunc per speculum in aenigma te, ait apostolus, tunc autem facie ad faciem. nunc co ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum —•;hicpraeceptum est: exultate deo adiutori nostro, et: exultate, iusti, in domino, ibi praemium est exultare perfecto et ineffabili gaudio; postremo in praecepto positum est: beati quiesuriuntetsitiuntiustitiam, in praemio autem: quoniam ipsi saturabuntur. unde, quaeso, saturabuntur, nisi quod esuriunt et sitiunt? quis igitur ita non solum a diuino, sed a sensu quoque abhorret humano, qui dicat in homine tantam esse posse iustitiam, cum ab illo esuritur et sititur, quanta erit, cum ex illa saturabitur? quando autem esurimus sitimusque iustitiam, si fides Christi uigilat in nobis, quid nos nisi Christum esurire ac sitire credendum est? qui factus est nobis sapientia a deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, u t, quemadmodum scriptum e s t, qui gloriatur, in domino glorietur. et quia modo in eum non uidentes credimus, ideo sitimus esurimusque iustitiam. quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem, quem cum uiderimus peruenientes utique ad speciem, exultabimus gaudio inenarrabili et tunc iustitia saturabimur, quia nunc ei desiderio pio dicimus: saturabor, cum manifestabitur gloria tua.

  83. 3.18.1

    Quam uero est non dico inpudens, sed insana superbia nondum esse aequales angelis dei et putare se iam posse habere iustitiam aequalem angelis dei nec intueri tam magnum et sanctum uirum, qui utique ipsam iustitiae perfectionem esuriebat atque sitiebat, quando magnitudine reuelationum nolebat extolli; nec tamen, ut non extolleretur, arbitrio suo uoluntatique commissus est, sed accepit stimulum carnis, angelum satanae, qui cum colaphizaret. propter quod ter dominum rogauit, ut discederet ab eo, et dixit ei dominus: sufficittibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. quae uirtus, nisi ad quam pertinet non extolli? et quis dubitat hoc ad iustitiam pertinere? huius igitur iustitiae perfectione sunt praediti angeli dei, qui semper uident faciem patris ac per hoc totius trinitatis, quia per filium uident in spiritu sancto. nihil est autem ista reuelatione sublimius; nec tamen angelorum quisquam illa contemplatione laetantium necessarium habet angelum satanae, a quo colaphizetur, ne illum tanta magnitudo reuelationis extollat. hanc perfectionem uirtutis utique nondum habebat apostolus Paulus, nondum aequalis angelis dei, sed inerat illi extollendi se infirmitas, quae per angelum etiam satanae fuerat conprimenda, ne reuelationum magnitudine extolleretur. quamquam itaque ipsum satanam elatio prima deiecerit,. tamen summus ille medicus, qui bene uti nouit etiam malis, de angelo satanae adhibuit contra elationis uitium salubre quamuis molestum medicamentum, sicut fieri consueuit antidotum etiam de serpentibus contra uenena serpentum. quid est ergo: sufficit tibi gratia mea, nisi ne deficiendo succumbas sub colapho angeli satanae ? et quid est: uirtus in infirmitate perficitur, nisi quia in isto loco infirmitatis hactenus perfectio potest esse uirtutis, ut ipsa infirmitate praesente elatio reprimatur? quae utique infirmitas futura inmortalitate sanabitur. quomodo est enim dicenda sanitas plena, ubi etiam de angeli satanae colapho adhuc est necessaria medicina?

  84. 3.19.1

    Ex hoc factum est uirtutem, quae nunc est in homine iusto, perfectam hactenus nominari, ut ad eius perfectionem pertineat etiam ipsius inperfectionis et in ueritate cognitio et in humilitate confessio. tunc enim est secundum hanc infirmitatem pro suo modulo perfecta ista parua iustitia, quando etiam quid sibi desit intellegit. ideoque apostolus et inperfectum et perfectum se dicit: inperfectum scilicet cogitando, quantum illi ad iustitiam desit, cuius plenitudinem adhuc esurit ac sitit, perfectum autem, quod et suam inperfectionem confiteri non erubescit et ut perueniat bene procedit, sicut possumus dicere perfectum esse uiatorem, cuius bene promouetur accessio, quamuis non perficiatur intentio, nisi fuerit facta peruentio. propterea cum dixisset: secundum iustitiam, quae in legecst, qui fuerim sine querella, mox addidit: quae mihi lucra fuerunt, haec propter Christum damna esse duxi. uerum tamen et arbitror omnia damnum esse propter eminentem scientiam Christi Iesu domini nostri, propter quem omnia non solum detrimenta credidi, uerum etiam stercora existimaui esse, ut Christum lucrifaciam et inueniar in illo non habens meam iustitiam quae cx legeest, sed camquae est per fidem Christi, quae est ex deo iustitia infide. ecce apostolus secundum iustitiam, quae ex lege est, sine querella se fuisse non utique mendaciter dicit et tamen haec quae illi lucra fuerunt abicit propter Christum et damna, detrimenta et stercora existimat non solum haec, sed et cetera omnia, quae supra commemorauit, propter non qualemlibet, sed eminentem, sicut ipse dicit, scientiam Christi Iesu domini nostri, quam procul dubio adhuc in fide habebat, nondum in specie. tunc erit enim eminens Christi scientia, quando fuerit ita reuelatus, ut quod creditur uideatur. unde alio loco ita dicit: mortui enim estis et uita uestra abscondita est cum Christo in deo. cum Christus apparuerit, uitauestra, tunc et uos apparebitis cum illo in gloria. hinc et ipse dominus: qui diligit m e, inquit, diligetur a patre meo, et ego diligam eum et manifestabo m e ipsum illi. hinc Iohannes euangelista: dilectissimi, inquit, filii dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. scimus quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus cum sicuti est. tunc erit eminens Christi scientia; nunc enim est quidem abscondita in fide, sed nondum eminens apparet in specie.

  85. 3.20.1

    Abicit ergo illa beatus Paulus praeterita iustitiae suae tamquam detrimenta et stercora, ut Christum lucrifaciat et inueniatur in illo non habens suam iustitiam, quae ex lege est. quare suam, si ex lege est ? neque enim lex illa dei non est. quis hoc nisi Marcion et Manicheus et aliae similes pestes dixerunt ? cum ergo lex illa dei sit, iustitiam suam dicit esse, quae ex lege est; quam iustitiam suam noluit habere, sed proiecit ut stercora. cur ita, nisi quia hoc est, quod etiam superius demonstrauimus, eos esse sub lege, qui ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti ? putant enim se arbitrii sui uiribus inplere legem iubentem et ista inplicati superbia ad gratiam non conuertuntur iuuantem. sic eos littera occidit aut aperte etiam sibi reos non faciendo quod praecipit aut putando se facere quod spiritali quae ex deo est non faciunt caritate. ita remanent aut aperte iniqui aut fallaciter iusti, in aperta iniquitate euidenter elisi, in fallaci iustitia insipienter elati. ac per hoc miro quidem modo, sed tamen uero iustitiam legis non inplet iustitia quae in lege est uel ex lege, sed quae in spiritu gratiae. iustitia quippe legis inpletur in eis, sicut scriptum est, qui non secundum carnem ambulant, sed secundum spiritum. secundum iustitiam uero quae in lege est se fuisse sine querella in carne, non in spiritu dicit apostolus et iustitiam quae ex lege est suam dicit fuisse, non dei. intellegendum est igitur iustitiam legis non inpleri secundum iustitiam, quae in lege est uel ex lege, id est secundum iustitiam hominis, sed secundum iustitiam quae est in spiritu gratiae; ergo secundum iustitiam dei, hoc est quae homini ex deo est. quod planius et breuius ita dici potest: iustitiam legis non inpleri, eunt lex iubet et homo quasi suis uiribus facit, sed cum spiritus adiuuat et hominis non libera, sed dei gratia liberata uoluntas facit. legis itaque iustitia est iubere quod deo placet, uetare quod displicet; in lege autem iustitia est seruire litterae et extra eam nullum dei adiutorium ad recte uiuendum requirere. cum enim dixisset: non habens meam iustitiam quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi; addidit: quae est ex deo. ipsa est ergo iustitia dei, quam superbi ignorantes suam uolunt constituere. non enim propterea iustitia dei dicitur, quoniam deus ea iustus est, sed quia homini ex deo est.

  86. 3.21.1

    Secundum hanc autem iustitiam dei, hoc est quae ex deo nobis est, nunc fides operatur per dilectionem. id autem operatur, quomodo perueniat homo ad eum, in quem modo non uidens credit. quem cum uiderit, tunc quod erat in fide per speculum in aenigmate, iam erit in specie facie ad faciem, tunc perficietur et ipsa dilectio. nimis quippe insipienter dicitur tantum amari deum, antequam uideatur, quantum amabitur, cum uidebitur. porro si in hac uita pio nemine dubitante quanto amplius diligimus deum, tanto sumus utique iustiores, quis dubitet piam ueramque iustitiam, cum fuerit dilectio dei perfecta, tunc perfici? tunc ergo lex, ita ut nihil omnino desit, inplebitur, cuius legis secundum apostolum plenitudo dilectio est. ac per hoc cum dixisset: non habens meam iustitiam quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex deo iustitia in fide, deinde subiunxit: a d cognoscendum eum et uirtutem resurrectionis eius et communicationem passionum eius. haec omnia nondum plena et perfecta in apostolo erant, sed tamquam in uia positus ad eorum plenitudinem perfectionemque currebat. nam quomodo iam perfecte cognouerat Christum, qui dicit alio loco: nunc scio exparte, tuncautem cognoscam sicut et cognitus sum ? et quomodo iam perfecte cognouerat uirtutem resurrectionis eius, cui restabat eam plenius tempore resurrectionis carnis experiendo cognoscere? et quomodo iam perfecte cognouerat communicationem passionum eius nondum pro illo passionem mortis expertus? denique addit et dicit: siquo modo occurram in resurrectionem mortuorum, ac deinde ait: non quia iam acceperim aut iam perfectus sim. quid ergo se confitetur nondum accepisse et in quo nondum esse perfectum nisi in ca iustitia, quae ex deo est, quam concupiscens noluit suam habere, quae ex lege est? hinc enim loquebatur et ista fuit causa, ut haec diceret resistens inimicis gratiae dei, pro qua largienda crucifixus est Christus; ex quorum genere etiam isti sunt.

  87. 3.22.1

    Nam ex quo loco suscepit haec dicere, sic exorsus est: uidete canes, uidete malos operarios, uidete concisionem. nos enim sumus circumcisio qui spiritudeoseruimus — uel, sicut nonnulli codices habent, qui spiritui deo uel spiritui dei seruimus — et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fidentes. hinc manifestum est aduersus Iudaeos eum agere, qui carnaliter obseruantes legem et suam iustitiam uolentes constituere occidebantur littera, non uiuificabantur spiritu et in se gloriabantur, cum apostoli et omnes promissionis filii gloriarentur in Christo. deinde subiecit: quamquam ego habeam fiduciam in carne. siquis alius in carne putat se habere fiduciam, magis ego et enumerans omnia quae secundum carnem habent gloriam ad illud terminauit, ubi ait: secundum iustitiam, quae in lege est, qui fuerim sine querella. et cum haec sibi omnino damna et detrimenta et stercora fuisse dixisset, ut Christum lucrifaceret, adiecit unde agitur: et inueniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex deo. huius ergo iustitiae perfectionem, quae non erit nisi in illa eminenti scientia Christi, propter quam sibi dixit omnia damnum esse, nondum se accepisse confessus est et propterea nondum esse perfectum. sequor autem, inquit, si conprehendam, in quoetadprehensussumaChristoIesu. tale est a dprehendam, in quo et adprehensus sum, quale est cognoscam, sicut et cognitus sum. fratres, inquit, ego me ipsum non arbitror adprehendisse. unum autem quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus secundum intentionem sequor ad palmam supernae uocationis dei in Christo Iesu. ordo uerborum est \'unum autem sequor\'. de quo uno bene intellegitur et dominus admonuisse Martham, ubi ait: Martha, Martha, sollicita es et turbaris circa plurima. porro unum est necessarium. hoc iste uolens adprehendere tamquam in uia constitutus sequi se dixit ad palmam supernae uocationis dei in Christo Iesu. quis autem cunctetur, cum hoc quod sequi se adseuerat adprehenderit, tunc cum habiturum iustitiam aequalem iustitiae sanctorum angelorum, quorum neminem utique, ne magnitudine rcuelationum extollatur, satanae angelus colaphizat? deinde admonens eos qui possent illius iustitiae plenitudine iam se putare perfectos: quotquot ergo, inquit, perfecti, hoc sapiamus — tamquam diceret: \'si secundum hominis mortalis capacitatem pro huius uitae modulo perfecti sumus, ad ipsam perfectionem hoc quoque pertinere intellegamus, ut angelica illa quae in Christi manifestatione nobis erit iustitia nondum nos perfectos esse sapiamus\' — et si quid aliter sapitis, inquit, hoc quoque uobis deus reuelabit. quomodo nisi ambulantibus et proficientibus in uia rectae fidei, donec ista peregrinatio finiatur et ad speciem ueniatur? unde consequenter adiunxit: uerum tamen, in quod peruenimus, in eo ambulemus. deinde concludit, ut caueantur illi, de quibus hic locus sermonis eius sumpsit exordium: coimitatores mei, inquit, estote, fratres, et intendite eos qui sicam bulant, sicuthabetis formam nostram. multi enim ambulant, de quibus saepe dicebam uobis, nuncetiam flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis est interitus et cetera. illi ipsi sunt, de quibus incipiens dixerat: uidete canes, uidete malos operarios et sequentia. omnes itaque sunt inimici crucis Christi, qui uolentes constituere suam iustitiam, quae ex lege est, id est littera tantum iubente, non spiritu inplente, iustitiae dei non sunt subiecti. si enim qui per legem heredes sunt, exinanita est fides. si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est, ergo euac uatum est scandalum crucis. ac per hoc illi inimici sunt crucis eius, qui per legem dicunt esse iustitiam, ad quam iubere pertinet, non iuuare. gratia uero dei per lesum Christum dominum nostrum in spiritu sancto adiuuat infirmitatem nostram.

  88. 3.23.1

    Quamobrem qui secundum iustitiam, quae in lege est, sine fide gratiae Christi uiuit, sicut se apostolus sine querella uixisse commemorat, nullam ueram putandus est habere iustitiam, non quia lex uera et sancta non est, sed quia oboedire uelle litterae iubenti sine uiuificante spiritu dei ueluti ex uiribus liberi arbitrii iustitia uera non est. iustitia uero, secundum quam iustus ex fide uiuit, quoniam per spiritum gratiae homini ex deo est, uera iustitia est. quae licet non inmerito in aliquibus iustis pro huius uitae capacitate perfecta dicitur, parua tamen est ad illam magnam, quam capit aequalitas angelorum. quam qui nondum habebat, et propter illam quae iam inerat perfectum et propter istam quae adhuc deerat inperfectum se esse dicebat. sed plane minor ista iustitia facit meritum, maior illa fit praemium. unde qui istam non sequitur, illam non adsequitur. quocirca post resurrectionem hominis futuram negare iustitiae plenitudinem et putare tantam futuram esse iustitiam in corpore uitae illius, quanta esse potest in corpore mortis huius, dementiae singularis est. non autem illic incipere homines quae hic noluerint dei mandata conplere uerissimum est. erit enim perfectissimae plenitudo iustitiae non tamen hominum mandata sectantium et ad eam plenitudinem proficiendo nitentium, sed in ictu oculi, sicut ipsa futura est resurrectio mortuorum, quoniam illa perfecta magnitudo iustitiae eis qui hic mandata fecerunt praemium dabitur, non et ipsa facienda mandabitur. sed ita dixerim \'mandata fecerunt\', ut ipsa mandata meminerimus pertinere ad orationem, in qua cotidie ueraciter dicunt sancti filii promissionis et: fiat uoluntas tua, et: dimitte nobis debita nostra.

  89. 3.24.1

    Cum igitur Pelagiani his atque huiusmodi ueritatis testimoniis et uocibus urgentur, ne negent originale peccatum, ne gratiam dei, qua iustificamur, non gratis, sed secundum merita nostra dari dicant, ne in homine mortali quamlibet sancto et bene agente tantam dicant esse iustitiam, ut ei non sit necessaria etiam post regenerationis lauacrum, donec istam uitam finiat, remissio peccatorum, ergo cum urgentur, ne ista tria dicant et per haec homines qui eis credunt a gratia saluatoris alienent et elatos in superbiam in iudicium diaboli praecipites ire persuadeant, inmittunt aliarum nebulas quaestionum, in quibus eorum apud homines simpliciores siue tardiores sine sanctis litteris minus eruditos inpietas delitiscat. hae sunt nebulae \'de laude creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, laude sanctorum\', quasi quisquam nostrum ista uituperet ac non potius omnia in honorem creatoris et saluatoris debitis laudibus praedicet. sed neque creatura ita uult laudari, ut nolit sanari, et nuptiae quanto magis laudandae sunt, tanto minus eis inputanda est pudenda carnis concupiscentia, quae non est a patre, sed ex mundo est. quam profecto inuenerunt in hominibus nuptiae, non fecerunt, quia et illa in plurimis sine ipsis est et ipsae, si nemo peccasset, sine illa esse potuerunt. et lex sancta et iusta et bona nec ipsa est gratia et nihil ex ea recte fit sine gratia, quia non est data, quae posset uiuificare, sed praeuaricationis causa posita est, ut conuictos concluderet sub peccato et promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. et liberum arbitrium eaptiuatum non nisi ad peccatum ualet, ad iustitiam uero nisi diuinitus liberatum adiutumque non ualet. ac per hoc et sancti omnes, sine ab illo antiquo Abel usque ad lohannem Baptistam sine ab ipsis apostolis usque ad hoc tempus et deinceps usque ad terminum saeculi in domino laudandi sunt, non in se ipsis, quia et illorum anteriorum uox est: in domino laudabitur anima mea et istorum posteriorum uox est: gratia dei sum quod sum et ad omnes pertinet: ut qui gloriatur, in domino glorietur et confessio communis est omnium: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est.

  90. 3.25.1

    Sed quoniam in his quinque rebus quas proposui, in quibus quaerunt latebras et de quibus conectunt calumnias, diuinis documentis produntur atque uincuntur, excogitauerunt Manicheorum destabili nomine inperitos quos potuerint deterrere, ne aduersus eorum peruersissima dogmata aures accommodent ueritati, quia scilicet Manichei quinque istorum tria priora blasphemando condemnant dicentes neque humanam creaturam neque nuptias neque legem a summo et uero deo esse instituta. non autem accipiunt, quod ueritas dicit, a libero arbitrio exordium sumpsisse peccatum et ex illo esse omne uel angeli uel hominis malum, quia mali naturam semper malam et deo coaeternam nimis a deo exorbitantes credere maluerunt. sanctos quoque patriarchas et prophetas quantis possunt exsecrationibus insectantur. ecce unde se putant heretici noui Manicheorum nomine subiecto uim subterfugere ueritatis, sed non subterfugiunt. insequitur quippe illa et simul Manicheos Pelagianosque subuertit. homo enim, dum nascitur, quia bonum aliquid est, in quantum homo est, Manicheum redarguit laudatque creatorem, in quantum uero trahit originale peccatum, Pelagium redarguit et habet necessarium saluatorem. nam et quod sananda dicitur ista natura, utrumque repercutit, quia nec medicina opus haberet, si sana esset — quod est contra Pelagium — nec sanari posset omnino, si aeternum atque inmutabile malum esset, quod est contra Manicheum. item quod nuptiis, quas laudamus a domino constitutas, concupiscentiam carnis inputandam esse non dicimus, et contra Pelagianos est, qui eam in laudibus ponunt, et contra Manicheos, qui eam malae alienae naturae tribuunt, cum sit nostrae naturae accidens malum non dei disiunctione separandum, sed dei miseratione sanandum. item quod dicimus legem sanctam et iustam et bonam non iustificandis impiis, sed conuincendis superbis praeuaricationis gratia positam, et contra Manicheos est, quia secundum apostolum laudatur, et contra Pelagianos, quia secundum apostolum nemo ex lege iustificatur et ideo uiuificandis eis quos littera occidit, id est quos lex bona praecipiens praeuaricatione reos facit, spiritus gratiae gratis opitulatur. item quod arbitrium in malo liberum dicimus ad agendum bonum gratia dei esse liberandum, contra Pelagianos est, quod autem dicimus ab illo exortum, quod antea non erat malum, contra Manicheos est. item quod sanctos patriarchas et prophetas debitis in deo laudibus honoramus, aduersum est Manicheis. quod uero et ipsis quamuis iustis et deo placentibus propitiationem domini fuisse dicimus necessariam, aduersum est Pelagianis. utrosque igitur catholica fides sicut et ceteros hereticos aduersarios inuenit, utrosque diuinorum testimoniorum auctoritate et luce ueritatis conuincit.

  91. 3.26.1

    Addunt sane ad latebrarum suarum nebulas Pelagiani de origine animae non necessariam quaestionem ad hoc, ut res manifestas aliarum rerum obscuritate turbando moliantur latendi locum. aiunt enim \'nos animarum traducem cum peccati traduce contueri.\' quod ubi et quando in eorum, qui defendunt aduersus? istos catholicam fidem, uel sermonibus audierint uel litteris legerint nescio, quia etsi inuenio a catholicis de hac re aliquid scriptum, nondum contra istos fuerat ueritatis suscepta defensio neque id agebatur, ut eis responderetur. sed hoc dico tam manifestum esse secundum scripturas sanctas originale peccatum atque hoc dimitti lauacro regenerationis in paruulis tanta fidei catholicae antiquitate atque auctoritate firmatum, tam clara ecclesiae celebritate notissimum, ut quidquid de animae origine cuiuslibet inquisitione uel adfirmatione disseritur, si contra hoc sit, uerum esse non possit. quapropter quisquis uel de anima uel de quacumque re obscura id adstruit, unde hoc quod uerissimum, fundatissimum, notissimum est destruat, siue sit ille filius siue inimicus ecclesiae, aut corrigendus est aut cauendus. sed hic sit huius uoluminis finis, ut aliud habeant quae sequuntur exordium.

  92. 4.1.1

    Post haec quae tractauimus quibusque respondimus eadem repetunt quorum redarguimus epistulam, sed diuerso modo. nam prius ea proposuerunt nobis obicientes, quae uelut perperam sentiamus, postea uero quid ipsi sentiant exponentes eadem a contrario reddiderunt addentes duo quaedam quae non dixerant, id est \'baptismum se dicere omnibus aetatibus necessarium\' et \'per Adam mortem ad nos transisse, non crimina\'. quae suo loco et ipsa tractanda sunt. proinde quia superiore libro, quem modo explicauimus, quinque rerum eos obtendere obstacula diximus. in quibus eorum dogmata inimica gratiae dei et catholicae fidei delitiscant, laude scilicet creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, laude sanctorum, commodius esse arbitror onniia quae defendunt, quorum contraria nobis obiciunt, generatim distinguere et quae illorum ad quid istorum quinque pertineant demonstrare, ut dilucidior et breuior ipsa distinctione possit esse nostra responsio.

  93. 4.2.1

    Laudem creaturae, quod ad genus humanum adtinet, unde nunc quaestio est, his sententiis exsequuntur, \'quod nascentium conditor deus sit filiique hominum opus sint dei et peccatum omne non de natura, sed de uoluntate descendat\'. huic laudi creaturae adplicant, \'quod omnibus aetatibus dicunt esse baptismum necessarium, ut scilicet illa creatura in dei filios adoptetur, non quod aliquid\' ex parentibus trahat, quod sit lauacro regenerationis expiandum\'. huic laudi adiungunt et \'quod dominum Chri?tum nulla dicunt macula peccati fuisse respersum, quantum adtinet ad eius infantiam, quia eius carnem ab omni peccati contagione purissimam non excellentia propria et gratia singulari, sed eommunione naturae\' quae omnibus inest infantibus adseuerant. eo pertinet etiam, quod \'de animae origine\' inserunt quaestionem \'sic animae Christi coaequare molientes omnes animas paruulorum, quas uolunt esse similiter nulla peccati macula aspersas\'. propter hoc etiam dicunt \'ex Adam nihil mali transisse per ceteros nisi mortem\'. quae non semper est malum, inquiunt, cum et martyribus sit causa praemiorum et uel bonam uel malam mortem dici faciat non resolutio corporum, quae excitabuntur in omni genere hominum, sed meritorum diuersitas, quae de humana libertate contingit. haec scribunt in hac epistula de laude creaturae.

  94. 4.2.2

    Nuptias uero secundum scripturas laudant, \'quia dominus in euangelio loquitur: qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos. et dixit: crescite et multiplicamini et replete terra m\', quamuis. hoc non in eo loco euangelii, sed tamen in lege sit scriptum. addunt etiam: quod ergo deus coniunxit, homo non separet\', quae uerba euangelica agnoscimus.

  95. 4.2.3

    In laude legis dicunt \'ueterem legem secundum apostolum iustam et sanctam et bonam custodientibus mandata sua ac per fidem iuste uiuentibus? sicut prophetis et patriarchis omnibusque sanctis uitam potuisse conferre perpetuam\'.

  96. 4.2.4

    In laude liberi arbitrii dicunt \'liberum arbitrium non perisse, cum loquatur dominus per prophetam: si uolueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae edetis; si nolueritis et non audieritis me, gladius uos comedet, ac per hoc et gratiam uniuscuiusque bonum propositum adiuuare, non tamen reluctanti studium uirtutis inmittere, quia personarum acceptio non est apud deum\'.

  97. 4.2.5

    Laude sanctorum sese contegunt dicentes \'baptisma perfecte homines innouare, si quidem apostolus testis sit, qui per lauacrum aquae ecclesiam de gentibus sanctam fieri inmaculatamque testatur; sanctum quoque spiritum mentes bonas in antiquis adiuuisse temporibus dicente propheta ad deum: spiritus tuus bonus deducet me in uiam rectam; omnes quoque prophetas et apostolos uel sanctos tam noui quam ueteris testamenti, quibus deus testimonium perhibet, non in comparatione sceleratorum, sed regula uirtutum iustos fuisse; in futuro autem tempore mercedem esse tam bonorum operum quam malorum; ceterum neminem posse quae hic contempserit illic mandata perficere, quia dixerit apostolus: oportet nos manifestari ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria corporis, secundum quod gessit, sine bonum siue malum\'.

  98. 4.2.6

    In his omnibus quicquid dicunt de laude creaturae atque nuptiarum ad hoc referre conantur, ut non sit originale peccatum, quicquid de laude legis et liberi arbitrii, ad hoc, ut gratia non adiuuet nisi meritum ac sic gratia iam non sit gratia quicquid de laude sanctorum, ad hoc, ut uita mortalis in sanctis uideatur non habere peccatum nec sit eis necessarium pro dimittendis debitis suis precari deum.

  99. 4.3.1

    Ista nefaria dogmata et damnabilia in hac tripertita diuisione quisquis mente catholica exhorret, illius quinquepertitae latebras insidiasque deuitet atque ita inter utrumque sit cautus, ut sic declinet Manicheum, nc se inclinet in Pelagium rursusque se ita seinngat a Pelagianis, ne coniungat Manicheis, aut si in alterutris iam tenetur, ne sic se a quibuslibet alteris eruat, ut in alteros inruat. uidentur quippe inter se esse contrarii, quoniam quinque illa Manichei uituperando se manifestant, Pelagiani laudando se occultant. quapropter utrosque damnat atque deuitat quisquis secundum regulam catholicae fidei sic in hominibus nascentibus de bona creatura carnis et animae glorificat creatorem — quod non uult Manicheus —, ut tamen propter uitium, quod in eos per peccatum primi hominis pertransiit, fateatur et paruulis necessarium saluatorem — quod non uult Pelagius —; sic discernit malum pudendae concupiscentiae a bonitate nuptiarum, ut neque Manicheis similis unde nascimur culpet neque Pelagi. anis similis unde confundimur laudet; sic legem per Moysen sanctam et iustam et bonam a deo sancto et iusto et bono datam esse defendit — quod contra apostolum negat Manicheus —, ut eam dicat et peccatum ostendere, non tamen tollere et iustitiam iubere, non tamen dare — quod rursus contra apostolum negat Pelagius -; sic asserit liberum arbitrium, ut non ex natura nescio qua semper mala, quae nulla est, sed ex ipso arbitrio coepisse dicat et angeli et hominis malum — quod euertit heresim Manicheam —, nec ideo tamen posse captiuam uoluntatem nisi dei gratia respirare in salubrem libertatem — quod euertit heresim Pelagianam —; sic laudat in deo sanctos homines dei non solum ex manifestato in carne Christo et deinceps, uerum etiam superiorum temporum - quos audent blasphemare Manichei —, ut tamen de ipsis plus credat ipsis confitentibus quam Pelagianis mentientibus. sanctorum enim uox est: sidixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est.

  100. 4.4.1

    1 [is ita se habentibus quid prodest nouellis hereticis, inimicis crucis Christi et diuinae obpugnatoribus gratiae, quod a Manicheorum errore sani uidentur et alia sua pestilentia moriuntur? quid eis prodest, quod in laude creaturae dicunt \'deum bonum nascentium conditorem, per quem facta sunt omnia, eiusque opus esse filios hominum\', quos Manichei dicunt opus esse principis tenebrarum, cum inter utrosque uel apud utrosque dei creatura quae est in infantibus pereat? utrique enim nolunt eam Christi carne et sanguine liberari: illi, quia ipsam carnem et sanguinem Christi, tamquam haec omnino in homine uel ex homine non susceperit, destruunt, isti autem, quia nullum malum inesse infantibus asserunt, unde per sacramentum carnis huius et sanguinis liberentur. iacet inter illos in paruulis humana creatura institutione bona, propagatione uitiata, bonis suis confitens optimum conditorem, malis suis quaerens misericordissimum redemptorem, Manicheos habens bonorum suorum uituperatores, Pelagianos habens malorum suorum negatores, utrosque persecutores. et quamuis per infantiam loqui non ualeat, specie tamen tacita et infirmitate abdita impiam uanitatem utrorumque conpellat et illis dicens: \'ab co qui bona creat credite me creari\' et istis dicens: \'ab eo qui me creauit sinite me sanari\'. Manicheus dicit: \'nihil est huius infantis nisi anima bona liberanda, cetera non ad deum bonum, sed ad principem tenebrarum pertinentia respuenda , Pelagianus dicit: \'immo huius infantis nihil est liberandum, quia totum ostendimus saluum\'. ambo mentiuntur, sed iam mitior est carnis solius accusator, quia in uniuersum conuincitur saeuire laudator. sed nec Manicheus humanae animae subuenit blasphemando auctorem totius hominis deum nec Pelagianus humanae infantiae diuinam medicinam subuenire permittit negando originale peccatum. deus ergo miseretur per catholicam fidem, quae utramque redarguendo perniciem infanti subuenit ad salutem, Manicheis dicens: \'audite apostolum clamantem : nescitis quia corpus uestrum templum est in uobis spiritussancti? et deum bonum creatorem credite et corporum, quia non potest esse templum spiritus sancti opus principis tenebrarum\', Pelagianis dicens: \'in iniquitatibus conceptus est et in peccatis eum mater eius in utero aluit, quem conspicitis paruulum. quid eum tamquam ab omni noxa liberum defendendo non permittitis per indulgentiam liberari ? nemo mundus sorde nec infans cuius est diei unius uita super terram. sinite miserum remissionem accipere peccatorum per eum qui solus nec paruus nec magnus potuit habere peccatum\'.

Next → — showing 1100 of 132

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa021.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.