Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Epistulae

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 2,452 sections

  1. 26.1.1

    Vix repperi occasionem scribendi tibi. quis credat? sed mihi tamen Licentium necesse est credere. nolo te causas rationesque rimari, quae etiam si reddi possent, fidei tamen, qua mihi credis, non eas debeo. nam et litteras tuas non per eos accepi, per quos possem scripta redhibere. quae autem petisti, ut peterem, curaui per epistulam, quantum promendum uidebatur; sed quid effecerim, tu uideris. quod si nondum effectum est, uel, cum sciero, agam instantius uel, cum rursus ipse admonueris. hactenus, quae huius uitae uincula perstrepunt, tecum locutus sim; nunc paucis accipe pectoris mei aestus de spe tua non transitoria, quod quodam modo uia tibi patescat in deum.

  2. 26.2.1

    Mi Licenti, etiam atque etiam recusantem et formidantem compedes sapientiae timeo te rebus mortalibus ualidissime et perniciosissime compediri. nam sapientia quos primo alligauerit et exercitatoriis quibusdam laboribus edomuerit, soluet postea liberatisque sese donat ad fruendum; et quos primo temporalibus nexibus erudiuerit, post aeternis amplexibus alligabit, quo uinculo nec iucundius nec solidius cogitari quicquam potest. prima haec aliquantulum dura esse confiteor; illa uero ultima nec dura dixerim, quia dulcissima sunt, nec mollia, quia firmissima. quid igitur, nisi quod dici non potest, sed credi tamen et sperari et amari potest? uincula uero huius mundi asperitatem habent ueram, iucunditatem falsam; certum dolorem, incertam uoluptatem; durum laborem, timidam quietem; rem plenam miseriae, spem beatitudinis inanem. hisne tu inseris et collum et manus et pedes, cum et honoribus huiusce modi subiugari adfectas et facta tua non aliter fructuosa existimas et ambis inhaerere, quo non modo inuitatus, sed nec compulsus quidem ire debuisti?

  3. 26.3.1

    Hic tu fortasse Terentiani serui mihi responsum dederis: Ohe! tu uerba fundis hic, sapientia? cape igitur, ut fundam potius quam effundam. aut si ego canto, tu autem ad aliam uocem saltas, nec sic quidem me paenitet. habet enim suam hilaritatem ipsa cantatio, etiam cum ad eam membra non mouet, cui plena caritatis modulatione cantatur. uerba quaedam in epistulis tuis me mouerunt, sed de his tractare, cum factorum uitaeque totius tuae cura excoquat, ineptum putaui.

  4. 26.4.1

    Si uersus tuus momentis inordinatis peruersus psset, si suis legibus non staret, si mensuris inparibus aurem auditoris offenderet, puderet te certe nec differres nec desisteres, donec ordinares, corrigeres, statueres, aequares uersum tuum discendo et agendo artem metricam acerrimo studio et labore quolibet. quid; cum inordinatus ipse peruerteris, cum legibus dei tui ipse non stas neque in agenda uita honestis tuorum uotis et huic ipsi eruditioni tuae concinis, abiciendum post tergum putas et neglegendum? quasi prae sono linguae tuae sis tibi uilior et, incompositis moribus quod offendis aures dei, leuius sit, quam si incompositis syllabis tuis grammatica suscenseret auctoritas. scribis: O mihi transactos reuocet si pristina soles laetificis aurora rotis, quos libera tecum otia temptantes et candida iura bonorum duximus Italiae medio montesque per altos! non me dura gelu prohiberent frigora cano nec fera tempestas Zephyrum fremitusque Borini, quin tua sollicito premerem uestigia passu. hoc opus ut iubeas tantum.

  5. 26.4.2

    Me miserum, si ego non iubeo, si non cogo atque impero, si non rogo ac supplico. sed si aures tuae aduersus meas uoces clausae sunt, ori tuo pateant, pateant carmini tuo; exaudi te ipsum, durissime, immanissime, surdissime. quo mihi linguam auream et cor ferreum? quibus ego non carminibus sed lamentationibus sufficiam plangere carmina tua, in quibus uideo, quam animam, quod ingenium non mihi liceat adprehendere et immolare deo nostro ? expectas, ut ego iubeam, sis bonus, sis quietus, sis beatus; quasi quicquam mihi dierum gratius inlucescat, quam ut ingenio tuo fruar in domino, aut uere tu nescias, quod te esuriam et sitiam, aut non hoc ipso id carmine fatearis. reuoca animum, quo ista scripsisti; nunc mihi dic: Hoc opus ut iubeas tantum/ ecce iussum meum: da mihi te, si hoc opus est tantum; da domino meo te, qui omnium nostrum dominus est, qui tibi illud donauit ingenium. nam ego quid sum, nisi seruus tuus per ipsum et conseruus sub ipso?

  6. 26.5.1

    An ipse non iubet? audi euangelium. stabat, inquit, Iesus et clamabat: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. tollite in gum meum super uos et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris, iugum enim meum lene est et sarcina mea leuis est. si haec non audiuntur aut usque ad aures audiuntur, expectasne, Licenti, ut Augustinus iubeat conseruo suo et non plangat potius frustra iubere dominum suum, immo non iubere, sed inuitare et rogare quodam modo, ut, qui laborant, reficiantur ab eo? sed uidelicet fortissimo et praefidenti collo iugum mundi iugo Christi est iucundius. qui si laborare nos cogeret, uide, quis cogeret, qua mercede cogeret. uade in Campaniam, disce Paulinum, egregium et sanctum dei seruum, quam grandem fastum saeculi huius tanto generosiore quanto humiliore ceruice incunctanter excusserit, ut eam subderet Christi iugo, sicut subdidit; et nunc illo moderatore itineris sui quietus et modestus exultat. uade, disce, quibus opibus ingenii sacrificia laudis ei offerat refundens illi, quicquid boni accepit ex illo, ne amittat omnia, si non in eo reponat, a quo haec habet.

  7. 26.6.1

    Quid aestuas? quid fluctuas? quid imaginationibus mortiferarum uoluptatum aurem accommodas et auertis a nobis? mentiuntur, moriuntur, in mortem trahunt. mentiuntur, Licenti, sic nobis, sicuti optas, uerum ratione patescat, sic plus Eridano fluat>. non dicit uerum nisi ueritas: Christus est ueritas; ueniamus ad eum, ne laboremus. ut ipse nos reficiat, tollamus iugum eius super nos et discamus ab eo, quoniam mitis est et humilis corde, et inueniemus requiem animis nostris. iugum enim eius lene est et sarcina eius leuis est. ornari abs te diabolus quaerit. si calicem aureum inuenisses in terra, donares illum ecclesiae dei. accepisti a deo ingenium spiritaliter aureum et ministras inde libidinibus et in illo satanae propinas te ipsum! noli, obsecro; sic aliquando sentias, quam misero et miserando pectore haec scripserim, et miserearis iam mei, si tibi uiluisti. Arcanum Varronis iter scrutando profundi mens hebet aduersamque fugit conterrita lucem. nec mirum; iacet omnis enim mea cura legendi te non dante manum et consurgere sola ueretur. 5 nam simul ut perplexa uiri compendia tanti uoluere suasit amor sacrosque adtingere sensus, quis numerum dedit ille tonos mundumque Tonanti disseruit canere et pariles agitare choreas, implicuit uaria nostrum caligine pectus 10 induxitque animo rerum uiolentia nubem; inde figurarum positas sine puluere formas posco amens aliasque graues offendo tenebras; ad summam astrorum causas clarosque meatus, obscuros quorum ille situs per nubila monstrat. 15 sic iacui nutans, ut talem omnino ruinam nec qui nos prohibet latebras agnoscere caeli nec persona daret functorum freta cauernis. Protea namque ferunt ueterum commenta Pelasgum, qui dum sollicitis non uult aperire futura, 20 spumat aper, finit unda, fremit leo, sibilat anguis, captum aliquando tamen in munera parua uolucrum. at mihi, qui nimium curis grauioribus angor, + dulcia quaeque animae, subdulcia pabula quaero, Varronis responsa latent. quod supplice cantu 25 praesidium nymphamue rogem, quae flumina poscam? an te uoce uocem, clari quem rector Olympi fontibus infantum praefecit et abdita iussit ubertate animi longe ructare fluenta?ferto magister opem actutum, ne desere uires 30 inualidas mecumque sacras subuertere glebas incipe; tempus enim, nisi me mortalia fallunt, labitur in seniumque trahit. tibi noster Apollo corda replet patremque suum patremque deorum conciliat legemque bonam pacemque cruentam 35 monstrat et-abducto uelamine singula pandit. uiginti emensus nam longos forsitan orbes\' solis eras, cum te ratio pulcherrima mundi ditior imperiis et nectare dulcior omni corripuit statuitque uagum medioque locauit, omnibus unde aciem posses intendere rebus. o bone, carpe iter annorum; sapientia quantum crescit amore sui inueniens noua culmina semper! perge uiam, qua te suboles praeclara Tonantis perducit sternens in planos ardua campos. 45 et cum luciferos praecordia uesper in ortus distulerit sanctumque super benedixeris ignem, sis memor ipse mei. bibulam qui ponitis aurem legibus inuictis, contundite pectora palmis, sternite membra solo meritosque ciete dolores 50 et prohibete nefas. deus imperat omnibus unum, admonet antistes uenturaquc fulmina terrent. o mihi transactos reuocet si pristina soles laetificis aurora rotis, quos libera tecum otia temptantes et candida iura bonorum 55 duximus Italiae medio montesque per altos! non me dura gelu prohiberent frigora cano nec fera tempestas Zephyrum fremitusque Borini, quin tua sollicito premerem uestigia passu. hoc opus ut iubeas tantum, cruor inriget artus, 60 solstitio Neuros, bruma sectabimur Histrum. ignotus Garamas soluet mihi uincula gentis Exampeosque lacus fugiens Hypaneius amnis Callipidum Scythicas resonet spumosus ad undas. ibimus et Leucos, qua Leucia solis in ortus 65 tenditur, et uasti deserta cacumina Cassi, quis Epidaphnaeas aequat sibi Cassia rupes, unde quiescentem auroram currusque solutos sopitamque diem media sub nocte uiderem, te suadente petam; nec enim labor aut metus ullus 70 terret, ubi insontes precibus deus audit apertis. et nunc Romulidum sedes et inania Remi culmina bacchatasque domos uanosque tumultus desererem et totus semel in tua corda uenirem, ni mens coniugio incumbens retineret euntem. 75 crede meis, o docte, malis ueroque dolori, quod sine te nullos promittunt carbasa portus erramusque procul turbata per aequora uitae, praecipites densa ueluti caligine nautae, quos furor australis stridens et flatus ab Euro 80 perculit et raptis priuauit turbo magistris; protinus abruptis miseri uoluuntur in undis, non foras aut prorae, non lintea deinde procellas ferre ualent ratioque iacet stupefacta regendi: sic me uentus agit uoluuntque cupidinis aestus 85 in mare letiferum. nec terrae protinus absunt, sed mecum reputans tua candida uerba, magister, haec magis esse reor tibi credere: \'callida res est, decipit atque animis molitur retia nostris.\' praeteritos oblitus enim, praesentia praesto 90 nunc tibi cara, tuo nos non de pectore lapsi. ei mihi quo ferar, unde uelim tibi pandere mentem! ante sub Aegeo aptabunt pia tecta palumbes et uersa alcyone componat in arbore nidos, esuriens uitulos alat ante leaena sequaces 95 atque inpasta diu teneros lupa nutriat agnos mutantesque suis diuisum partibus orbem aut Barcaeus aret Taurum aut Hyrcania Mauros, ante Thyesteis iterum male territa mensis interrupta dies refugos uanescat in ortus, 100 ante dabunt imbres Nilum, super aethera dammae errabunt montesque canant et flumina laudent, quam mihi post tergum ueniant tua dona, magister. arcet amor coplamque tenet communis honesti. hic, hic regnat amicitiae decus hoste fugato. 105 nam neque propter opes uitreas aurumque rebelle iungimus adsensus animorum; nam neque uulgi nos fortuna ruens, quae separat ardua, iunxit, sed labor interiora legens uulgata libellis atque animis inuenta tuis et nobile dogma 110 indictum contraque bonos responsa relatus. et mea Calliope quamuis te comminus altum horreat et uultus abscondat inutile tractans, hoc tamen, hoc animi uinclum nexusque fideles non qui montosis firmatas rupibus Alpes 115 fregit et Italicas pressit cum moenibus urbes, rumperet aut nostro tereret de robore quicquam. ite procul latices tumidis anfractibus orti aut ab Arimphaeis Ripheos aut oppida Caspi Cimmeriasque domos seiungere flumine largo 120 Maeotidumque plagae et pontus quas obruit Helles Europae atque Asiae longe discrimina tendant. nonne boum per utrumque latus armenta fatigans finibus abscidit Talari Dodona Molossos, ................ cognatosque Arabas? nec pacis foedus amicum 125 Sidonios inter mansit regnumque Pelasgum sacrilegosque Phrygas, quamuis pro tempore cunctis hospitium commune fuit. quid denique fratrum discidium pugnasque canam? quid honesta parentum uerbera? quid matrum furias natosque superbos? 130 est etiam superum concors discordia rerum totque fluunt ritus, quot dat sententia leges. nos tenet unus amor. non si mihi murmura centum det Boreas totidemque animas centumque per ora lingua rigens adamante fremat, memorare queamus, 135 quae sociata prius ueterum natura locorum distulit et t tereti limauit gloria mundo. sed nos, praeterea quod ab una exsurgimus urbe, quod domus una tulit, quod sanguine tinguimur uno saeclorum, christiana fides conexuit; et quod 140 nos iter inmensum disterminat et plaga ponti interfusa cohercet, amor contemnit utrumque, gaudia qui spernens oculorum semper amico absenti fruitur, quoniam de corde profundo pendet et internae rimatur pabula fibrae. 145 interea uenient quaecumque futura bonorum scripta salutiferi sermonis et illa priorum aequiperanda fanis, reputans quae pectore in alto conceptum in lucem uomuisti nectareum mel, praesentem ipsa mihi te reddent, si mihi morem 150 gesseris et libros, quibus in te lenta recumbit musica, tradideris; nam ferueo totus in illos. adnue, sic nobis uerum ratione patescat, sic plus Eridano fluat et contagia mundi nequiquam uolitent nostri circum arua coloni.

  8. 27.1.1

    O bone uir et bone frater, latebas animam meam. et ei dico, ut toleret, quod adhuc lates oculos meos; et uix mihi obtemperat, immo non obtemperat. an uero tolerat? cur ergo me excruciat desiderium tui apud ipsam intus animam? nam si molestias corporis paterer et si non perturbarent aequitatem animi mei, recte illas tolerare dicerer; cum autem non aequo animo fero, quod te non uideo, intolerabile est istam appellare tolerantiam. sed quando tu talis es, esse sine te fortasse intolerabilius toleraretur. bene est ergo, quia aequo animo ferre non possum, quod si aequo animo ferrem, aequo animo ferendus non essem. mirum est, sed tamen uerum, quod mihi accidit: doleo, quod te non uideo, et me ipse consolatur dolor. ita mihi displicet fortitudo, qua patienter fertur absentia bonorum, sicuti es. nam et Hierusalem futuram desideramus utique et, quanto inpatientius desideramus ipsam, tanto patientius sustinemus omnia propter ipsam. quis igitur potest non gaudere te uiso, ut posset, quamdiu te non uidet, non dolere? ergo neutrum possum et, quoniam, si possem, immaniter possem, non posse delector atque in eo, quod delector, nonnullum solatium est. dolentem itaque me non sedatus, sed consideratus consolatur dolor. ne reprehendas, quaeso, sanctiore grauitate, qua praeuales, et dicas non recte me dolere, quod adhuc te non nouerim, cum animum mihi tuum, hoc est te ipsum interiorem aspiciendum patefeceris. quid enim? si uspiam te uel in terrena tua ciuitate didicissem fratrem et dilectorem meum et tantum in domino ac talem uirum, nullumne me dolorem sensurum fuisse arbitrareris, si non sinerer nosse domum tuam? quo modo ergo non doleam, quod nondum faciem tuam noui, hoc est domum animae tuae, quam sicut meam noui?

  9. 27.2.1

    Legi enim litteras tuas fluentes lac et mel, praeferentes simplicitatem cordis tui, in qua quaeris dominum sentiens de illo in bonitate, et adferentes ei claritatem et honorem. legerunt fratres et gaudent infatigabiliter et ineffabiliter tam uberibus et tam excellentibus donis dei, bonis tuis. quotquot eas legerunt, rapiunt, quia rapiuntur, cum legunt. quam suauis odor Christi et quam fraglat ex eis, dici non potest. illae litterae cum te offerunt, ut uidearis, quantum nos excitant, ut quaeraris! nam et perspicabilem faciunt et desiderabilem. quanto enim praesentiam tuam nobis quodam modo exhibent, tanto absentiam nos ferre non sinunt. amant te omnes in eis et amari abs te cupiunt. laudatur et benedicitur deus, cuius gratia talis es. ibi excitatur Christus, ut uentos et maria tibi placare dignetur tendenti ad stabilitatem suam. uidetur a legentibus ibi coniunx non dux ad mollitiem uiro suo, sed ad fortitudinem redux in ossa uiri sui, quam in tuam unitatem redactam et redditam et spiritalibus tibi tanto firmioribus, quanto castioribus nexibus copulatam officiis uestrae sanctitati debitis in te uno resalutamus. ibi cedri Libani ad terram depositae et in arcae fabricam compagine caritatis erectae mundi huius fluctus inputribiliter secant; ibi gloria, ut adquiratur, contemnitur et mundus, ut obtineatur, relinquitur; ibi paruuli siue etiam grandiusculi filii Babylonis eliduntur ad petram, uitia scilicet confusionis superbiaeque saecularis.

  10. 27.3.1

    Haec atque huius modi suauissima et sacratissima spectacula litterae tuae praebent legentibus, litterae illae, litterae fidei non fictae, litterae spei bonae, litterae purae caritatis. quo modo nobis anhelant sitim tuam et desiderium defectumque animae tuae in atria domini! quid amoris sanctissimi spirant! quantam opulentiam sinceri cordis exaestuant! quas agunt gratias deo! quas impetrant a deo! blandiores sunt, an ardentiores? luminosiores, an fecundiores? quid est enim, quod ita nos mulcent, ita accendunt, ita compluunt et ita serenae sunt? quid est, quaeso te, aut quid tibi pro eis rependam, nisi quia totus sum tuus in eo, cuius totus es tu? si parum est, plus certe non habeo; tu autem fecisti, ut non mihi uideatur parum, qui me in illa epistula tantis laudibus honorare dignatus es, ut, cum tibi me refundo, si parum hoc putem, tibi non credidisse conuincar. pudet me quidem tantum boni de me credere, sed plus piget tibi non credere. est, quod faciam. non me credam talem, qualem putas, quoniam non agnosco, et credam me abs te diligi, quoniam sentio et plane percipio. ita nec in me temerarius nec in te ingratus extitero. et cum me tibi totum offero, parum non est; offero enim, quem uehementissime diligis, et offero, si non qualem me esse arbitraris, eum tamen, pro quo, ut talis esse merear, deprecaris. hoc enim magis iam peto facias, ne minus optes mihi adici ad id, quod sum, dum me existimas iam esse, quod non sum.

  11. 27.4.1

    Ecce carissimus meus est et ab ineunte adulescentia mihi familiariter amicissimus, qui hanc eximietati tuae ac praestantissimae caritati epistulam adportat. huius nomen est in libro (de religione\', quem tua sanctitas, quantum litteris indicas, libentissime legit; factus enim tibi etiam tanti uiri, qui tibi eum misit, commendatione iucundior. neque huic tamen tam familiari amico meo uelim credas, quae de me forte laudans dixerit. sensi enim etiam ipsum saepe non mentiendi studio, sed amandi propensione falli iudicantem et arbitrari iam me accepisse quaedam, quibus accipiendis a domino patente ore cordis inhiarem. et si hoc in os meum, quis non coniciat, quanta de me absente meliora quam ueriora laetus effundat? librorum autem nostrorum copiam faciet uenerabili studio suo; nam nescio me aliquid siue ad eorum, qui extra ecclesiam dei sunt, siue ad aures fratrum scripsisse, quod ipse non habeat. sed tu cum legis, mi sancte Pauline, non te ita rapiant, quae per nostram infirmitatem ueritas loquitur, ut ea, quae ipse loquor, minus diligenter aduertas, ne, dum auidus hauris bona et recta, quae data ministro, non ores pro peccatis et erratis, quae ipse committo. in his enim, quae tibi recte, si aduerteris, displicebunt, ego ipse conspicior, in his autem, quae per donum spiritus, quod accepisti, recte tibi placent in libris meis, ille amandus, ille praedicandus est, apud quem est fons uitae et in cuius lumine uidebimus lumen sine aenigmate et facie ad faciem, nunc autem in aenigmate uidemus. in his ergo, quae ipse de ueteri fermento eructaui, cum ea legens agnosco, me iudico cum dolore; in his uero, quae de azymo sinceritatis et ueritatis dono dei dixi, exulto cum tremore. quid enim habemus, quod non accepimus? at enim melior est, qui maioribus et pluribus quam qui minoribus et paucioribus donis dei diues est. quis negat? sed rursus melius est uel de paruo dei dono gratias ipsi agere quam sibi agi uelle de magno. haec ut ex animo semper confitear meumque cor a lingua mea non dissonet, ora pro me, frater; ora, obsecro, ut non laudari uolens, sed laudans inuocem dominum, et ab inimicis meis saluus ero.

  12. 27.5.1

    Est etiam aliud, quo istum fratrem amplius diligas; nam est cognatus uenerabilis et uere beati episcopi Alypii, quem toto pectore amplecteris et merito. nam quisquis de illo uiro benigne cogitat, de magna dei misericordia et de mirabilibus dei muneribus cogitat. itaque cum legisset petitionem tuam, qua desiderare te indicasti, ut historiam suam tibi scribat, et uolebat facere propter beniuolentiam tuam et nolebat propter uerecundiam suam. quem cum uiderem inter amorem pudoremque fluctuantem, onus ab illo in umeros meos transtuli; nam hoc mihi etiam per epistulam iussit. cito ergo, si dominus adiuuerit, totum Alypium inseram praecordiis tuis; nam hoc sum ego maxime ueritus, ne ille uereretur aperire omnia, quae in eum dominus contulit, ne alicui minus intellegenti — non enim abs te solo illa legerentur — non diuina munera concessa hominibus, sed se ipsum praedicare uideretur et tu, qui nosti, quo modo haec legas, propter aliorum cauendam infirmitatem fraternae notitiae debito fraudareris. quod iam fecissem iamque illum legeres, nisi profectio fratris inprouisa repente placuisset, quem sic commendo cordi et linguae tuae, ut ita comiter ei te praebeas, quasi non nunc illum, sed mecum ante didiceris. si enim cordi tuo non dubitauerit aperire se ipsum, aut ex omni aut ex magna parte sanabitur per linguam tuam. uolo enim eum numerosius contundi eorum uocibus, qui amicum non saeculariter diligunt.

  13. 27.6.1

    Filium autem eius, filium nostrum, cuius etiam nomen in aliquibus nostris libris inuenies, etsi ad tuae caritatis praesentiam ipse non pergeret, statueram litteris in manum tuam tradere consolandum, exhortandum, instruendum non tam oris sono quam exemplo roboris tui. ardeo quippe, ut, dum adhuc aetas eius in uiridi faeno est, zizania conuertat in frugem et credat expertis, quod experiri periculose desiderat. nunc ergo ex eius carmine et ex epistula, quam ad eum misi, intellegit beniuolentissima et mansuetissima prudentia tua, quid de illo doleam, quid timeam, quid cupiam. nec despero adfuturum dominum, ut per te ministrum eius tantis curarum aestibus liberer. sane quia multa scripta nostra lecturus es, multo mihi erit gratior dilectio tua, si ex his, quae tibi displicuerint, emendaueris me iustus in misericordia et argueris me. non enim talis es, cuius oleo timeam inpinguari caput meum. fratres non solum qui nobiscum habitant et qui habitantes ubi libet deo pariter seruiunt, sed prope omnes, qui nos in Christo libenter nouerunt, salutant, uenerantur, desiderant germanitatem, beatitatem, humanitatem tuam. non audeo petere, sed si tibi ab ecclesiasticis muneribus uacat, uides, quid mecum sitiat Africa. +

  14. 28.1.1

    Numquam aeque quisquam facie cuilibet innotuit quam mihi tuorum in domino studiorum quieta laetitia et uere exercitatio liberalis. quamquam ergo percupiam omnino te nosse, tamen exiguum quiddam tui minus habeo, praesentiam uidelicet corporis. quam ipsam etiam, posteaquam te beatissimus nunc episcopus tunc uero iam episcopatu dignus frater Alypius uidit remeansque a me uisus est, negare non possum magna ex parte mihi esse relatu eius inpressam et ante reditum, cum te ille ibi uidebat, ego uidebam sed oculis eius. non enim animo me atque illum sed corpore duos, qui nouerit, dixerit, concordia dum taxat et familiaritare fidissima, non meritis, quibus ille antecellit. quia ergo me primitus communione spiritus, quo in unum nitimur, deinde illius ex ore iam diligis, nequaquam inpudenter quasi aliquis ignotus commendo germanitati tuae fratrem Profuturum, quem nostris conatibus, deinde adiutorio tuo uere profuturum speramus, nisi forte quod talis est, ut ipse tibi per eum fiam commendatior quam ille per me. hactenus fortasse scribere debuerim, si esse uellem epistularum sollemnium more contentus. sed scatet animus in loquelas communicandas tecum de studiis nostris, quae habemus in Christo Iesu domino nostro, qui nobis multas utilitates et uiatica quaedam demonstrati a se itineris etiam per tuam caritatem non mediocriter ministrare dignatur.

  15. 28.2.1

    Petimus ergo et nobiscum petit omnis Africanarum ecclesiarum studiosa societas, ut interpretandis eorum libris, qui graece scripturas nostras quam optime tractauerunt, curam atque operam inpendere non graueris. potes enim efficere, ut nos quoque habeamus tales illos uiros et unum potissimum, • quem tu libentius in tuis litteris sonas. de uertendis autem in linguam latinam sanctis litteris canonicis laborare te nollem, nisi eo modo, quo Iob interpretatus es, ut signis adhibitis, quid inter hanc tuam et LXX, quorum est grauissima auctoritas, interpretationem distet, appareat. satis autem nequeo mirari, si aliquid adhuc in hebraeis exemplaribus inuenitur, quod tot interpretes illius linguae peritissimos fugerit. omitto enim LXX, de quorum uel consilii uel spiritus maiore concordia, quam si unus homo esset, non audeo in aliquam partem certam ferre sententiam, nisi quod eis praeminentem auctoritatem in hoc munere sine controuersia tribuendam existimo. illi me plus mouent, qui, cum posteriores interpretarentur et uerborum locutionumque hebraearum uiam atque regulas mordacius, ut fertur, tenerent, non solum inter se non consenserunt, sed etiam reliquerunt multa, quae tanto post eruenda et prodenda remanerent. si enim obscura sunt, te quoque in eis falli posse creditur; si manifesta, illos in eis falli potuisse non creditur. huius igitur rei pro tua caritate expositis causis certum me facias obsecrauerim.

  16. 28.3.1

    Legi etiam quaedam scripta, quae tua dicerentur, in epistulas apostoli Pauli, quarum ad Galatas cum enodare uelles, uenit in manus locus ille, quo apostolus Petrus a perniciosa simulatione reuocatur. ibi patrocinium mendacii susceptum esse uel abs te tali uiro uel a quopiam, si alius illa scripsit, fateor, non mediocriter doleo, donec refellantur, si forte refelli possunt, ea quae me mouent. mihi enim uidetur exitiosissime credi aliquod in libris sanctis esse mendacium, id est eos homines, per quos nobis illa scriptura ministrata est atque conscripta, aliquid in libris suis fuisse mentitos. alia quippe quaestio est, sitne aliquando mentiri uiri boni, et alia quaestio est, utrum scriptorem sanctarum scripturarum mentiri oportuerit, immo uero non alia, sed nulla quaestio est. admisso enim semel in tantum auctoritatis fastigium officioso aliquo mendacio, nulla illorum librorum particula remanebit, quae non, ut cuique uidebitur uel ad mores difficilis uel ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima regula ad mentientis auctoris consilium officiumque referatur.

  17. 28.4.1

    Si enim mentiebatur apostolus Paulus, cum apostolum Petrum obiurgans diceret: Si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter et non iudaice uiuis, quem ad modum gentes cogis iudaizare? et recte illi uidebatur Petrus fecisse, quem non recte fecisse et dixit et scripsit, ut quasi animos tumultuantium deleniret, quid respondebimus, cum exsurrexerint peruersi homines prohibentes nuptias, quos futuros ipse praenuntiauit, et dixerint totum illud, quod idem apostolus de matrimoniorum iure firmando locutus est, propter homines, qui dilectione coniugum tumultuari poterant, fuisse mentitum, scilicet non quod hoc senserit, sed ut illorum placaretur aduersitas? non opus est multa commemorare. possunt enim uideri etiam de laudibus dei esse officiosa mendacia, ut apud homines pigriores dilectio eius ardescat. atque ita nusquam certa erit in sanctis libris castae ueritatis auctoritas. nonne adtendimus eundem apostolum cum ingenti cura commendandae ueritatis dicere: Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides uestra. inuenimur autem et falsi testes dei, quia testimonium diximus aduersus deum, quod suscitauerit Christum, quem non suscitauit? si quis huic diceret: Quid in hoc mendacio perhorrescis, cum id dixeris, quod etiam si falsum sit, ad laudem dei maxime pertinet\\ nonne huius detestatus insaniam quibus posset uerbis et significationibus in lucem penetralia sui cordis aperiret clamans non minore aut fortasse etiam maiore scelere in deo laudari falsitatem quam ueritatem uituperari? agendum est igitur, ut ad cognitionem diuinarum scripturarum talis homo accedat, qui de sanctis libris tam sancte et ueraciter existimet, ut nolit aliqua eorum parte delectari per officiosa mendacia, potiusque id, quod non intellegit, transeat, quam cor suum praeferat illi ueritati. profecto enim cum hoc dicit, credi sibi expetit et id agit, ut diuinarum scripturarum auctoritatibus non credamus.

  18. 28.5.1

    Et ego quidem qualibuscumque uiribus, quas dominus suggerit, omnia illa testimonia, quae adhibita sunt adstruendae utilitati mendacii, aliter oportere intellegi ostenderem, ut ubique eorum firma ueritas doceretur. quam enim testimonia mendacia esse non debent, tam non debent fauere mendacio. sed hoc intellegentiae relinquo tuae. admota enim lectioni diligentiore consideratione multo id fortasse facilius uidebis quam ego. ad hanc autem considerationem coget te pietas, qua cognoscis fluctuare auctoritatem diuinarum scripturarum, ut in eis, quod uult quisque credat, quod non uult non credat, si semel fuerit persuasum aliqua illos uiros, per quos nobis haec ministrata sunt, in scripturis suis officiose potuisse mentiri, nisi forte regulas quasdam daturus es, quibus nouerimus, ubi oporteat mentiri et ubi non oporteat. quod si fieri potest, nullo modo mendacibus dubiisque rationibus id + explices quaeso. nec me onerosum aut inpudentem iudices per humanitatem ueracissimam domini nostri. nam ut non dicam nulla, certe non magna culpa meus error ueritati fauet, si recte in te potest ueritas fauere mendacio.

  19. 28.5.2

    Multa alia cum sincerissimo corde tuo loqui cuperem et de christiano studio conferre, sed huic desiderio meo nulla epistula sat est. uberius id possum per fratrem, quem miscendum et alendum dulcibus atque utilibus sermocinationibus tuis misisse me gaudeo. et tamen, quantum uellem, nec ipse, quod eius pace dixerim, forsitan capit. quamquam nihilo me illi praetulerim; ego enim me fateor tui capaciorem, sed ipsum uideo fieri pleniorem, quo me sine dubitatione antecellit. et posteaquam redierit, quod domino adiuuante prosperatum iri spero, cum eius pectoris abs te cumulati particeps fuero, non est impleturus, quod in me adhuc uacuum erit atque auidum sensorum tuorum. ita fiet, ut ego etiam tunc egentior sim, ille copiosior. sane idem frater aliqua scripta nostra fert secum. quibus legendis si dignationem adhibueris, etiam sinceram fraternamque seueritatem adhibeas quaeso. non enim aliter intellego, quod scriptum est: Emendabit me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum, nisi quia magis amat obiurgator sanans quam adulator unguens caput. ego autem difficillime bonus iudex lego, quod scripserim, sed aut timidior recto aut cupidior. uideo etiam interdum uitia mea, sed haec malo audire a melioribus, ne, cum me recte fortasse reprehendero, rursus mihi blandiar et meticulosam potius mihi uidear in me quam iustam tulisse sententiam.

  20. 29.1.1

    De negotio interim, quod non curare non possum, nihil certum scribere potui absente fratre Machario, qui cito dicitur rediturus, et quod deo adiuuante peragi potuerit, peragetur. de nostra autem pro eis sollicitudine quamquam fratres nostri ciues, qui aderant, securos uos facere possent, tamen digna res epistulari conloquio, quo nos inuicem consolamur, a domino praestita est, in quo promerendo multum nos adiutos esse credimus ipsa uestra sollicitudine, quae profecto sine deprecatione pro nobis- esse non potuit.

  21. 29.2.1

    Itaque non praetermittamus uestrae caritati narrare, quid gestum sit, ut nobiscum deo gratias agatis de accepto beneficio, qui nobiscum preces de accipiendo fudistis. cum post profectio\'nem tuam nobis nuntiatum esset tumultuari homines et dicere se ferre non posse, ut illa sollemnitas prohiberetur, quam laetitiam nominantes uinulentiae nomen frustra conantur abscondere, sicut etiam te praesente iam iam nuntiabatur, opportune nobis accidit occulta ordinatione omnipotentis dei, ut quarta feria illud in euangelio capitulum consequenter tractaretur: Nolite dare sanctum canibus neque proieceritis margaritas uestras ante porcos. tractatum est ergo de canibus et de porcis ita; ut et peruicaci latratu aduersus dei praecepta rixantes et uoluptatum carnalium sordibus dediti erubescere cogerentur, conclusumque ita, ut uiderent, quam esset nefarium intra ecclesiae parietes id agere nomine religionis, quod in suis domibus si agere perseuerarent, sancto et margaritis ecclesiasticis eos arceri oporteret.

  22. 29.3.1

    Sed haec quamuis grate accepta fuerint, tamen quia pauci conuenerant, non erat satisfactum tanto negotio. iste autem sermo cum ab eis, qui aderant, pro cuiusque facultate ac studio foris uentilaretur, multos habuit contradictores. postea uero quam dies quadragesimae inluxisset et frequens multitudo ad horam tractationis occurrit, lectum est illud in euangelio, ubi dominus de templo expulsis uenditoribus animalium et euersis mensis nummulariorum dixit domum patris sui pro domo orationum speluncam latronum esse factam. quod capitulum, cum eos intentos proposita uinulentiae quaestione feci, et ipse quoque recitaui adiunxique disputationem, qua ostenderem, quanto commotius et uehementius dominus noster ebriosa conuiuia, quae ubique sunt turpia, de templo expelleret, unde sic expulit concessa commercia, cum ea uenderentur, quae sacrificiis illo tempore licitis essent necessaria, quaerens ab eis, quibus similiorem putarent speluncam latronum necessaria uendentibus an inmoderate bibentibus.

  23. 29.4.1

    Et quoniam mihi praeparatae lectiones suggerendae tenebantur, adiunxi deinde ipsum adhuc carnalem populum Iudaeorum in illo templo, ubi nondum corpus et sanguis domini offerebatur, non solum uinulenta sed nec sobria quidem umquam celebrasse conuiuia nec eos publice religionis nomine inebriatos inueniri in historia, nisi cum festa fabricato idolo exoluerent. quae cum dicerem, codicem etiam accepi et recitaui totum illum locum. addidi etiam cum dolore, quo potui, quoniam apostolus ait ad discernendum populum christianum a duritia Iudaeorum epistulam suam non in tabulis lapideis scriptam sed in tabulis cordis carnalibus, cum Moyses famulus dei propter illos principes binas lapideas tabulas confregisset, quo modo non possemus istorum corda confringere, qui homines noui testamenti sanctorum diebus celebrandis ea uellent sollemniter exhibere, quae populus ueteris testamenti et semel et idolo celebrauit.

  24. 29.5.1

    Tunc reddito exodi codice crimen ebrietatis, quantum tempus sinebat, exaggerans sumpsi apostolum Paulum et, inter quae peccata posita esset, ostendi legens illum locum: Si quis frater nominetur aut fornicator aut idolis seruiens aut auarus aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum eius modi nec cibum sumere, ingemescendo admonens, cum quanto periculo conuiuaremur cum eis, qui uel in domibus inebriarentur. legi etiam illud, quod non longo interuallo sequitur: Nolite errare; neque fornicatores neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque raptores regnum dei possidebunt. et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed iustificati estis in nomine domini Iesu Christi et spiritu dei nostri. quibus lectis dixi, ut considerarent, quo modo possent fideles audire: sed abluti estis, qui adhuc talis concupiscentiae sordes, contra quas clauditur regnum caelorum, in corde suo, id est in interiore dei templo esse patiuntur. inde uentum est ad illud capitulum: Conuenientibus ergo uobis in unum non est dominicam cenam celebrare, unusquisque enim propriam cenam praesumit in manducando et alius quidem esurit, alius ebrius est. numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? an ecclesiam dei contemnitis? quo recitato diligentius commendaui, ne honesta quidem et sobria conuiuia debere in ecclesia celebrari, quando quidem apostolus non dixerit: \'numquid domos non habetis ad inebriandos uos\\ ut quasi tantum modo inebriari in ecclesia non liceret, sed ad manducandum et bibendum\', quod potest honeste fieri sed praeter ecclesiam ab eis, qui domos habent, ubi alimentis necessariis refici possint. et tamen nos ad has angustias corruptorum temporum et diffluentium morum esse perductos, uti nondum modesta conuiuia sed saltem domesticum regnum ebrietatis optemus.

  25. 29.6.1

    Commemoraui etiam euangelii capitulum, quod pridie tractaueram, ubi de pseudoprophetis dictum est: Ex fructibus orum cognoscetis eos. deinde in memoriam reuocaui fructus eo loco non appellatos nisi opera. tum quaesiui, inter quos fructus nominata esset ebrietas, et recitaui illud ad Galatas: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuriae, idolorum ser.uitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum dei non possidebunt. post quae uerba interrogaui, quo modo de fructu ebrietatis agnosceremur christiani, quos de fructibus agnosci dominus iussit. adiunxi etiam legendum, quod sequitur: Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, egique, ut considerarent, quam esset pudendum atque plangendum, quod de illis fructibus carnis non solum priuatim uiuere, sed etiam honorem ecclesiae deferre cuperent et, si potestas daretur, totum tam magnae basilicae spatium turbis epulantium ebriorumque complerent; de spiritalibus autem fructibus, ad quos et diuinarum scripturarum auctoritate et nostris gemitibus inuitarentur, nolunt adferre deo munera et his potissimum celebrare festa sanctorum.

  26. 29.7.1

    Quibus peractis codicem reddidi et imperata oratione, quantum ualui et quantum me ipsum periculum urguebat et uires subministrare dominus dignabatur, constitui eis ante oculos commune periculum et ipsorum, qui nobis commissi essent, et nostrum, qui de illis rationem reddituri essemus pastorum principi, per cuius humilitatem, insignes contumelias, alapas et sputus in faciem et palmas et spineam coronam et crucem ac sanguinem obsecraui, ut, si se ipsi aliquid offendissent, uel nostri misererentur et cogitarent uenerabilis senis Valerii circa me ineffabilem caritatem, qui mihi tractandi uerba ueritatis tam periculosum onus non dubitarit propter eos inponere eisque saepe dixerit, quod orationes eius exauditae essent de nostro aduentu, quos non utique ad communem mortem uel spectaculum mortis illorum sed ad communem conatum in aeternam uitam ad se uenisse laetatus est. postremo etiam dixi certum esse me et fidere in eum, qui mentiri nescit, qui per os prophetae sui pollicitus est de domino nostroIesu Christo dicens: Si reliquerint filii eius legem meam et in praeceptis meis non ambulauerint, si iustificationes meas profanauerint, uisitabo in uirga facinora eorum et in flagellis delicta eorum; misericordiam autem meam non auferam, in eum . ergo me fidere, quod, si haec tanta, quae sibi essent lecta et dicta, contemnerent, uisitaturus esset in uirga et in flagello nec eos permissurus cum hoc mundo damnari. in qua conquestione sic actum, ut pro negotii atque periculi magnitudine tutor et gubernator noster animos facultatemque praebebat. non ego illorum lacrimas meis lacrimis moui, sed cum talia dicerentur, fateor, eorum fletu praeuentus meum abstinere non potui. et cum iam pariter fleuissemus, plenissima spe correctionis illorum finis sermonis mei factus est.

  27. 29.8.1

    Postridie uero cum inluxisset dies, cui solebant fauces uentresque se parare, nuntiatur mihi nonnullos eorum etiam, qui sermoni aderant, nondum a murmuratione cessasse tantumque in eis ualere uim pessimae consuetudinis, ut eius tantum uoce uterentur et dicerent: \'Quare modo ? non enim antea, qui haec non prohibuerunt, christiani non erant\\ quo audito quas sicut maiores commouendi eos machinas praepararem, omnino nesciebam; disponebam tamen, si perseuerandum putarent, lecto illo loco de propheta Ezechiele: \'Explorator absoluitur, si periculum denuntiauerit, etiam si illi, quibus denuntiatur, cauere noluerint\' uestimenta mea excutere atque discedere. tum uero dominus ostendit, quod nos non deserat et quibus modis, in se ut praesumamus, hortetur; namque ante horam, qua exhedram ascenderemus, ingressi sunt ad me idem ipsi, quos audieram de oppugnatione uetustae consuetudinis fuisse conquestos. quos blande acceptos paucis uerbis in sententiam sanam transtuli. atque ubi uentum est ad tempus disputationis, omissa lectione, quam praeparaueram, quia necessaria iam non uidebatur, de hac ipsa quaestione pauca disserui, nihil nos nec breuius nec uerius posse adferre aduersus eos, qui dicunt: \'Quare modo?* nisi et nos dicamus: Vel modo\'.

  28. 29.9.1

    Verum tamen ne illi, qui ante nos tam manifesta inperitae multitudinis crimina uel permiserunt uel prohibere non ausi sunt, aliqua a nobis affici contumelia uiderentur, exposui eis, qua necessitate ista in ecclesia uiderentur exorta. scilicet post persecutiones tam multas tamque uehementes cum facta pace turbae gentilium in christianum nomen uenire cupientes hoc impedirentur, quod dies festos cum idolis suis solerent in abundantia epularum et ebrietate consumere nec facile ab his perniciosissimis sed tamen uetustissimis uoluptatibus se possent abstinere, uisum fuisse maioribus nostris, ut huic infirmitatis parti interim parceretur diesque festos post eos, quos relinquebant, alios in honorem sanctorum martyrum uel non simili sacrilegio quamuis simili luxu celebrarent; iam Christi nomine conligatis et tantae auctoritatis iugo subditis salutaria sobrietatis praecepta traderentur, quibus iam propter praecipientis honorem ac timorem resistere non ualerent. quocirca iam tempus esse, ut, qui non se audent negare christianos, secundum Christi uoluntatem uiuere incipiant, ut ea, quae, ut essent christiani, concessa sunt, cum christiani sunt, respuantur.

  29. 29.10.1

    Deinde hortatus sum, ut transmarinarum ecclesiarum, in quibus partim ista recepta numquam sunt, partim iam per bonos rectores populo obtemperante correcta, imitatores esse uellemus. et quoniam de basilica beati apostoli Petri cotidianae uinulentiae proferebantur exempla, dixi primo audisse nos saepe esse prohibitum, sed quod remotus sit locus ab episcopi conuersatione et in tanta ciuitate magna sit carnalium multitudo peregrinis praesertim, qui noui subinde ueniunt, tanto uiolentius quanto inscitius illam consuetudinem retinentibus, tam immanem pestem nondum compesci sedarique potuisse. uerum tamen nos si Petrum apostolum honoraremus, debere praecepta eius audire et multo deuotius epistulam, in qua uoluntas eius apparet, quam basilicam, in qua non apparet, intueri; statimque accepto codice recitaui, ubi ait: Christo enim passo pro nobis per carnem et uos eadem cogitatione armamini, quia, qui passus est carne. desiit a carne, ut iam non hominum desideriis sed uoluntate dei reliquum tempus in carne uiuat. sufficit enim uobis praeteritum tempus uoluntate hominum perfecisse ambulantes in libidinibus, desideriis, ebrietate, comissationibus et nefandis idolorum seruitutibus. quibus gestis cum omnes uno animo in bonam uoluntatem ire contempta mala consuetudine cernerem, hortatus sum, ut meridiano tempore diuinis lectionibus et psalmis interessent; ita illum diem multo mundius atque sincerius placere celebrandum et certe de multitudine conuenientium facile posse apparere, qui mentem et qui uentrem sequeretur. ita lectis omnibus sermo terminatus est.

  30. 29.11.1

    Pomeridiano autem die maior quam ante meridiem adfuit multitudo et usque ad horam, qua cum episcopo egrederemur, legebatur alternatim et psallebatur; nobisque egressis duo psalmi lecti sunt. deinde me inuitum, qui iam cupiebam peractum esse tam periculosum diem, iussum compulit senex, ut aliquid eis loquerer. habui breuem sermonem, quo gratias \' agerem deo, et quoniam in haereticorum basilica audiebamus ab eis solita conuiuia celebrata, cum adhuc etiam eo ipso tempore, quo a nobis ista gerebantur, illi in poculis perdurarent, dixi diei pulchritudinem noctis comparatione decorari et colorem candidum nigri uicinitate gratiorem. ita nostrum spiritalis celebrationis conuentum minus fortasse futurum fuisse iucundum, nisi ex alia parte carnalis ingurgitatio conferretur, hortatusque sum, ut tales epulas instanter appeterent, si gustassent, quam suauis est dominus; illis autem esse metuendum, qui tamquam primum sectantur, quod aliquando destruetur, cum quisque comes efficiatur eius rei, quam colit, insultaritque apostolus talibus dicens: Quorum deusuenter, cum idem alio loco dixerit: Esca uentri et uenter escis; deus autem et hunc et illas euacuabit. nos proinde oportere id sequi, quod non euacuatur, quod remotissimum a carnis affectu spiritus sanctificatione retinetur. atque in hanc sententiam pro tempore cum ea, quae dominus suggerere dignatus est, dicta essent, acta sunt uespertina, quae cotidie solent, nobisque cum episcopo recedentibus fratres eodem loco hymnos dixerunt non parua multitudine utriusque sexus ad obscuratum diem manente atque psallente.

  31. 29.12.1

    Digessi uobis, quantum breuiter potui, quod uos audire desiderasse quis dubitauerit? orate, ut a conatibus nostris omnia scandala et omnia taedia deus dignetur auertere. magna sane ex parte uobiscum requiescimus cum alacritate feruoris, quia spiritalis ecclesiae Tagastensium tam crebra nobis dona nuntiantur. nauis cum fratribus nondum uenit. apud Asnam, ubi est presbyter frater Argentius, Circumcelliones inuadentes basilicam nostram altare comminuerunt. causa nunc agitur, quae ut pacate agatur et ut ecclesiam catholicam decet ad opprimendas linguas haereseos inpacatae, multum uos petimus, ut oretis. epistulam Asiarchae misimus. beatissimi perseueretis in domino memores nostri. amen.

  32. 30.1.1

    Iam dudum, frater in Christo domino mi unanime, ut te in sanctis et piis laboribus tuis nescientem agnoui absentemque uidi, tota mente complexus alloquio quoque familiari atque fraterno per litteras adire properaui. et credo in manu et in gratia domini sermonem meum ad te fuisse perlatum; sed morante adhuc puero, quem ad te aliosque dilectos aeque deo salutandos ante hiemem miseramus, non potuimus ultra et officium nostrum suspendere et desiderium sermonis tui cupidissimum temperare. scripsimus itaque iterato nunc, si priores ad te litterae nostrae peruenire meruerunt, aut primo, si illis in manus tuas perueniendi felicitas non fuit.

  33. 30.2.1

    Sed tu, frater spiritalis omnia iudicans, amorem in te nostrum ne pendas officio solo aut tempore litterarum. dominus enim testis est, qui unus atque idem operatur in suis ubique caritatem suam, iam abinde nobis, ex quo te beneficio uenerabilium episcoporum Aurelii et Alypii per tua in Manichaeos opera cognouimus, ita inditam dilectionem tuam, ut nobis non nouam aliquam amicitiam sumere, sed quasi ueterem caritatem resumere uideremur. denique nunc etsi sermone, non tamen tamquam et affectu rudes scribimus teque uicissim in spiritu per interiorem hominem quasi recognoscimus. nec mirum si et absentes adsumus nobis et ignoti nosmet nouimus, cum unius corporis membra simus, unum habeamus caput, una perfundamur gratia, uno pane uiuamus, una incedamus uia, eadem habitemus domo. denique in omne, quod sumus, tota spe ac fide, qua stamus in praesenti, nitimur in futurum, tam in spiritu quam in corpore domini unum sumus, ne simus nihil; si ab uno excidamus.

  34. 30.3.1

    Quantulum ergo est, quod absentia corporalis nobis inuidet nostri, nisi sane fructum istum, quo pascuntur oculi temporalium expectatores? quamuis ne corporalis quidem gratia temporalis in spiritalibus dici debeat, quibus etiam corporum aeternitatem resurrectio largietur, ut audebimus in uirtute Christi et bonitatis dei patris uel indigni praesumere. quare utinam hoc quoque nobis munus adnueret gratia dei per dominum nostrum Iesum Christum, ut etiam in carne faciem tuam uideremus! non solum desideriis nostris magnum conferretur gaudium, sed etiam mentibus lumen adcresceret et ex tua copia locupletaretur inopia nostra. quod quidem et absentibus largiri potes hac praesertim occasione, qua filii nostri unanimes et carissimi nobis in domino, Romanus et Agilis, quos ut nos alios tibi commendamus, in nomine domini reuertentur opere caritatis impleto. in quo tuae caritatis affectu specialiter utantur, rogamus. nosti enim, quam celsa promittat altissimus fratri fratrem adiuuanti. per hos, si quo me gratiae, quae tibi data est, dono remunerari uoles, tuto facies. sunt enim, uelim credas, unum cor et una in domino anima nobiscum. gratia dei tecum, ut est, in aeternum maneat, frater in Christo domino unanime, uenerabilis, dilectissime et desiderabilis. omnes in Christo sanctos, quales tibi cohaerere non dubium est, a nobis saluta. commenda nos omnibus sanctis, ut tecum pro nobis orare dignentur.

  35. 31.1.1

    Cum litteras meas, quibus respondi prioribus uestris, si tamen uestris litteris ullo modo a me responderi potest, celerrime optauerim uenire in uestrae caritatis manus, ut aliquo pacto absens cito possem esse uobiscum, lucrum mihi uestrae epistulae contulit tarditas mea. bonus dominus, qui non tribuit saepe, quod uolumus, ut, quod mallemus, adtribuat. aliud est enim, quod accepta epistula mea scripturi estis, aliud, quod non accipiendo scripsistis. quod cum laetissime legerimus, defuisset certe nobis ista laetitia, si, sient optauimus maximeque uoluimus, cito ad uestram sanctitatem nostrae litterae permeassent. nunc uero et haec habere scripta et illa sperare rescripta gaudio cumulatiore delectat. ita nec nostra culpa accusari potest et domini largior benignitas fecit, quod nostro desiderio conducibilius esse iudicauit.

  36. 31.2.1

    Sanctos fratres Romanum et Agilem, aliam epistulam uestram audientem uoces atque reddentem et suauissimam partem uestrae praesentiae, sed qua uobis uisendis inhiaremus auidius, cum magna in domino iucunditate suscepimus. unde aut quando aut quo modo uel uos praestare uel nos possemus exigere, ut nos de uobis tanta scribendo doceretis, quanta eorum ore didicimus? aderat etiam, quod nulli chartae adesse potest, tantum in narrantibus gaudium, ut per ipsum etiam uultum oculosque loquentium uos in cordibus eorum scriptos cum ineffabili laetitia legeremus. hoc quoque amplius erat, quod pagina quaelibet, quantacumque bona scripta contineat. nihil ipsa proficit, quamuis ad profectum explicetur aliorum; hanc autem epistulam uestram, fraternam scilicet animam. sic in eorum conloquio legebamus, ut tanto beatior appareret nobis, quanto uberius conscripta esset ex uobis. itaque illam ad eiusdem beatitatis imitationem studiosissime de uobis omnia percontando in nostra corda transcripsimus.

  37. 31.3.1

    Nec ideo tamen eos tam cito a nobis licet ad uos remeantes sine molestia passi sumus. uidete enim, quaeso uos, quibus quatiebamur affectibus. tanto utique dimittendi erant ocius, quanto uobis inpensius oboedire cupiebant; sed quanto id cupiebant magis, tanto uos nobis praesentius exhibebant; eo quippe indicabant, quam cara uiscera uestra essent; tanto eos minus igitur dimittere uolebamus, quanto iustius, ut dimitterentur, instabant. o rem non ferendam, nisi a nobis ista discessione non discederemus, nisi \'unius essemus corporis membra, unum haberemus caput, una perfunderemur gratia, uno pane uiueremus, una incederemus uia, eadem habitaremus domo\'! cur enim non etiam isdem uerbis uteremur? agnoscitis enim, credo, haec esse ex epistula uestra. sed cur potius haec uestra sint uerba quam mea, quae utique quam uera sunt, tam nobis ab eiusdem capitis communione proueniunt? et si aliquid proprium uobis donatum haberent, tanto magis ea sic dilexi, ut obsiderent uiam pectoris mei neque a corde ad linguam meam uerba transire sinerent, donec tanto puriora, quanto sunt uestra, procederent. sancti fratres dilecti deo nostraque inuicem membra, quis dubitet nos uno spiritu uegetari, nisi qui non sentit, qua nobis dilectione uinciamur?

  38. 31.4.1

    Vellem tamen scire, utrum hanc absentiam corporalem uos patientius quam nos facilius toleretis. si ita est, fateor, non amo istam fortitudinem uestram, nisi forte quia nos tales sumus, ut minus a uobis desiderari quam uos desiderare debeamus. in me certe si esset patientia uestrae absentiae perferendae, displiceret mihi; segniter enim agerem, ut uos uiderem; quid autem absurdius quam fortitudine fieri segniorem? sed qua ecclesiae cura tenear, ex hoc uestra caritas oportet adtendat, quod beatissimus pater Valerius, qui uos nobiscum quantum salutet quantumque sitiat, audietis ex fratribus, nec presbyterum me esse suum passus est, nisi maiorem mihi coepiscopatus sarcinam inponeret. quod quidem quia tanta eius caritate tantoque populi studio dominum id uelle credidi, nonnullis iam exemplis praecedentibus, quibus mihi omnis excusatio claudebatur, uehementer timui excusare. sed quamquam iugum Christi per se ipsum lene sit et sarcina leuis, tamen propter nostram asperitatem atque infirmitatem, si quid me mordet hoc uinculum atque urget hoc onus, ineffabiliter mihi aliquanto uestrae praesentiae solatio tolerabilius et portabilius redderetur. uos autem audio curis eius modi expeditiores liberioresque uiuere. qua re non ego inpudenter rogo uos et postulo et flagito, ut in Africam maiore talium hominum siti quam siccitatis nobilitate laborantem uenire dignemini.

  39. 31.5.1

    Scit deus. quam non solum propter desiderium meum neque solum propter eos, qui uel per nos uestrum propositum uel undecumque fama praedicante didicerunt, sed etiam propter ceteros. qui partim non audiunt, partim audita: non credunt, tamen possunt comperta diligere, uos istis terris etiam corporaliter adesse cupiamus. quamuis enim sedulo atque misericorditer id agatis, tamen etiam coram hominibus regionum nostrarum luceat opera uestra, ut uideant bona facta uestra et glorificent patrem uestrum, qui in caelis est. piscatores uocante domino. quod nauiculas et retia dimiserunt, omnia se dimisisse et dominum secutos esse etiam commemorando laetati sunt. et re uera omnia contemnit, qui non solum. quantum potuit, sed etiam, quantum uoluit habere, contemnit. sed in eo, quod cupiebatur, oculi dei testes sunt, in eo, quod habebatur. et hominum. nescio quo autem modo, cum superflua terrena diliguntur. artius adepta quam concupita constringunt. nani unde tristis ille discessit, qui consilium consequendae uitae aeternae quaerebat a domino, cum audisset uendenda esse omnia sua et distribuenda pauperibus et habendum thesaurum in caelo, si uellet esse perfectus, nisi quia magnas, ut euangelium loquitur, habebat diuitias? aliud est enim iam nolle incorporare, quae desunt, aliud iam incorporata diuellere: illi uelut cibi repudiantur, illa uelut membra praeciduntur. quanto igitur et quantum mirabili gaudio nostris temporibus Christiana caritas conspicit per domini euangelium cum laetitia fieri, . quod ore domini cum tristitia diues audiuit!

  40. 31.6.1

    Quamquam nullis uerbis explicem conceptionem ac parturitionem cordis mei, tamen quia prudenter et pie intellegitis non esse istam uestram, hoc est humanam, sed in uobis domini gloriam — nam et inimicum cautissime intuemini deuotissimeque agitis, ut tamquam discipuli Christi humiles corde et mites sitis; utilius enim terrena opulentia tenetur humiliter, quam superbe relinquitur* — quia ergo recte intellegitis non esse hanc uestram sed domini gloriam, uidebitis, quam parua et exigua dixerim. dixi enim de laudibus Christi, quibus sunt linguae inpares angelorum. hanc ergo Christi gloriam etiam oculis nostrorum hominum cupimus admoueri, in uno coniugio proposita utrique sexui calcandae superbiae et non desperandae perfectionis exempla. nescio si quicquam misericordius agitis, quam si tantum nolitis latere, quod tales estis, quantum tales esse uoluistis.

  41. 31.7.1

    Vetustinum, impiis quoque miserabilem puerum, uestrae benignitati caritatique commendo. causas calamitatis et peregrinationis eius audietis ex ipso. nam et propositum eius, quo seruiturum se esse pollicetur deo, tempus prolixius et aetas robustior et transactus timor certius indicabunt. tres libros atque utinam tam grandis quaestionis ita explicatores ut grandes tanto minus metuens in te laborem legendi, quanto ardorem perspicio diligendi, misi sanctitati et caritati tuae; nam quaestio eorum est de libero arbitrio. hos aut non habere aut omnes non habere fratrem Romanianum scio, per quem prope omnia, quae quibuslibet auribus accommodata scribere potui, studio in nos tuo non adportanda dedi, sed legenda indicaui. habebat enim ille iem omnia secumque gestabat; per eum autem prima rescripta transmisi. credo iam expertam sanctitatem tuam sagacitate spiritali, quam tibi dominus tribuit, quid ille uir boni animo gerat et quae in illo infirmitate pars claudicet. unde humanitati et caritati tuae tam ipsum quam filium eius legisti, ut spero, qua sollicitudine commendauerim et quanta mihi necessitudine copulati sint. aedificet eos per te dominus. quod ab illo magis petendum est; nam id tu quam uelis, noui.

  42. 31.8.1

    Aduersus paganos te scribere didici ex fratribus. si quid de tuo pectore meremur, indifferenter mitte, ut legamus; nam pectus tuum tale domini oraculum est, ut ex eo nobis tantum placita et aduersus loquacissimas quaestiones explicatissima datum iri responsa praesumam. libros beatissimi papae Ambrosii credo habere sanctitatem tuam; eos autem multum desidero, quos aduersus nonnullos inperitissimos et superbissimos, qui de Platonis libris dominum profecisse contendunt, diligentissime et copiosissime scripsit.

  43. 31.9.1

    Beatissimus frater Seuerus de condiscipulatu nostro Mileuitanae antistes ecclesiae bene apud eandem ciuitatem fratribus cognitus debito nobiscum officio sanctitatem uestram salutat. fratres quoque omnes nobiscum domino seruientes tam id faciunt, quam uos desiderant, tam uos desiderant, quam uos diligunt, et tam diligunt, quam estis boni. panis, quem misimus. uberior benedictio fiet dilectione accipientis uestrae benignitatis. custodiat uos dominus ab ista generatione in aeternum, domini dilectissimi et sincerissimi, uere benigni et abundantissima domini gratia praestantissimi fratres.

  44. 32.1.1

    Pridie, quam has daremus, reuersis ex Africa fratribus nostris, quorum expectatione nos pendere uidisti, optatissime sanctorum et carissimorum uirorum inde epistulas receperamus, id est Aurelii, Alypii, Augustini, Profuturi, Seueri, iam omnium pariter episcoporum. ergo tot sanctorum talium recentissimis sermonibus gratulantes properauimus ad te nostram referre laetitiam, ut tibi quoque expectatum in peregrinatione sollicita gaudium festiuissimis conferremus indiciis. si forte eadem de uenerabilibus et amantissimis uiris per aliarum aduentus nauium comperisti, per nos etiam repetita accipe et quasi renouata hilaritate rursus exulta. quod si primus hic a nobis tibi nuntius ueniet, gratulare tantam nobis in tua patria caritatem Christo donante partam, ut, quicquid illic diuina prouidentia gerat mirabilis semper, ut scriptum est, in sanctis suis, uel primi uel cum primis sciamus.

  45. 32.2.1

    Non autem tantum hoc scribimus gratulandum, quod episcopatum Augustinus acceperit, sed quod hanc dei curam meruerint Africanae ecclesiae, ut uerba caelestia Augustini ore perciperent, qui ad maiorem dominici muneris gratiam nouo more prouectus ita consecratus est, ut non succederet in cathedra episcopo, sed accederet. nam incolumi Valerio Hipponiensis ecclesiae coepiscopus Augustinus est. et ille beatus senex. cui purissimam mentem nulla umquam liuentis inuidiae macula suffudit, dignos sui cordis pace nunc ab altissimo fructus capit, ut. quem successorem sacerdotii sui simpliciter optabat, hunc mereatur tenere collegam. credine hoc potuit, antequam fieret? sed in hoc quoque omnipotentis opere dici euangelicum illud potest: Hominibus haec ardua; apud deum autem omnia possibilia. exultemus itaque et laetemur in eo, qui facit mirabilia solus et qui facit unanimes habitare in domo, quoniam ipse respexit humilitatem nostram et uisitauit in bono plebem suam, qui erexit cornu in domo Dauid pueri sui et nunc exaltauit cornu ecclesiae suae in electis suis, ut cornua peccatorum, sicut per prophetam spondet, hoc est Donatistarum Manichaeorumque, confringat.

  46. 32.3.1

    Utinam haec nunc domini tuba, qua per Augustinum intonat, filii nostri Licentii pulset auditus, sed ut illa audiat aure, qua Christus ingreditur, de qua non rapit dei semen inimicus! tunc uere sibi summus Christi pontifex Augustinus uidebitur, quia tunc se et exauditum sentiet ab excelso, si, quem tibi dignum genuit in litteris, hunc et sibi digne filium pariat in Christo. nam et nunc, uelim credas, flagrantissima de ipso nobis sollicitudine scripsit. credimus in omnipotente Christo, quod adulescentis nostri uotis carnalibus spiritalia Augustini uota praeualeant. uincetur uel inuitus, mihi crede; uincetur piissimi parentis fide, ne mala uictoria uincat, si maluerit in perniciem suam uincere quam pro salute superari. ne uacuum fraternae humanitatis officium uideretur, de buccellato Christianae expeditionis, in cuius procinctu cotidie ad frugalitatis annonam militamus, panes quinque tibi pariter et filio nostro Licentio misimus; non enim potuimus a benedictione secernere, quem cupimus eadem nobis gratia penitus adnectere. paucis tamen et ad ipsum loquamur, ne neget sibi scriptum, quod de se tibi scriptum est. Aeschino enim dicitur, quod audit Micio. sed quid de alienis loquar, cum de proprio cuncta possimus et aliena loqui non soleat esse sani capitis? quo dei gratia sano et saluo sumus, quibus caput Christus est. incolumem te aetate quam plurima et beatum semper cum tota domo tua, ut cupimus, habeamus in Christo, domine frater mento honorandissime et desiderantissime.

  47. 32.4.1

    Audi ergo, fili, legem patris tui, id est fidem Augustini et noli repellere consilia matris tuae, quod aeque nomen in te Augustini pietas iure sibi uindicat, qui te tantillum sinu gestauit suo et a paruulis primo lacte sapientiae saecularis inbutum nunc etiam spiritalibus lactare et enutrire domino gestit uberibus, quoniam te adultum aetate corporea in spiritalibus adhuc cunabulis uagientem uidet, adhuc infantem uerbo dei, uixdum in Christo primis passibus et uestigio titubante repentem, si tamen Augustini doctrina tamquam manus matris et ulna nutricis instabilem regat paruulum. quem si audias et sequaris, ut rursum te sermone Salomonis alliciam, fili, coronam accipies gratiarum tuo uertici. et tunc uere eris ille non phantasmate somniatus sed ab ipsa ueritate formatus consul et pontifex uacuas imagines falsi operis implente Christo solidis suae operationis effectibus. uere enim pontifex et uere consul Licentius erit, si Augustini uestigiis propheticis et apostolicis disciplinis ut sacrato beatus Helisaeus Heliae, ut inlustri apostolo Timotheus adulescens adhaereas indiuulso per itinera diuina comitatu, ut et sacerdotium corde perfecto discas mereri et populis ad salutem magistro ore consulere.

  48. 32.5.1

    Sat hoc monitis et hortatui; modico enim sermone et labore arbitror, mi Licenti, ad Christum posse incitari iam a pue- 15 ris ad studia ueritatis et sapientiae, quod utrumque uere Christus est et omnis boni summum bonum, uenerabilis Augustini spiritu et ore flammatum. qui si parum apud te pro te ualuit, quid ego tanto interuallo posterior et omnium illius opum pauper efficiam? sed quia et illius facultatis potentia et tui ingenii humanitate confisus pleniora atque maiora in te spero elaborata quam elaboranda, ausus sum hiscere duplici gratia. ut et illi uiro debita caritate compararer in sollicitudine tui et inter eos, qui salutem tuam diligunt, uel contestato numerarer affectu. nam effectus in tui perfectione palmam Augustino potissimum destinatam scio. uereor, fili, ne aures tuas asperitate temerarii sermonis offenderim et per aures animo etiam tuo taedii mei uulnus intulerim. sed in mentem uenit epistulae tuae. qua te musicis familiarem modis intellexi. a quo studio ego aeui quondam tui non abhorrui. itaque mihi ad tuam mentem, si in aliquo exulcerassem, deleniendam remedium litteras tuas recordatus repperi, ut te ad dominum harmoniae omniformis artificem modulamine carminis euocarem. quaeso te, ut aure audias neque causam salutis tuae in uerbis meis spernas, sed piam curam et mentem paternam etiam in despiciendis sermonibus libenter accipias, quibus insitum Christi nomen, quod est super omne nomen, hanc deberi uenerationem facit, ut non possit a credente contemni.

  49. 32.5.1-2

    Quare age rumpe moras et uincla tenacia saecli

  50. 32.5.2

    nec metuas placidi mite iugum domini.

  51. 32.5.3

    pulchra quidem sed mira uagis praesentia rerum

  52. 32.5.4

    mentibus, at sapiens non stupet ista animus.

  53. 32.5.5

    nunc te sollicitat uariis malesuada figuris

  54. 32.5.6

    heu! ualidos etiam uertere Roma potens.

  55. 32.5.7

    sed tibi, nate, precor, semper pater Augustinus

  56. 32.5.8

    occurset cunctas urbis ad inlecebras.

  57. 32.5.9

    illum tanta inter fragilis discrimina uitae

  58. 32.5.10

    aspiciens et habens pectore tutus eris.

  59. 32.5.11

    hoc tamen et repetens iterumque iterumque mopebo,

  60. 32.5.12

    ut fugias durae lubrica militiae.

  61. 32.5.13

    blandum nomen honos, mala seruitus, exitus aeger,

  62. 32.5.14

    quem nunc uelle iuuat, mox uoluisse piget.

  63. 32.5.15

    scandere celsa iuuat, tremor est descendere celsis;

  64. 32.5.16

    si titubes, summa peius ab arce cades.

  65. 32.5.17

    nunc tibi falsa placent bona, nunc rapit omnibus auris

  66. 32.5.18

    ambitus et uitreo fert caua fama sinu.

  67. 32.5.19

    ast ubi te magno damnosus cinxerit aestu

  68. 32.5.20

    balteus et sterilis fregerit inde labor,

  69. 32.5.21

    serus et in cassum spes accusabis inanes

  70. 32.5.22

    et modo, quae nectis, rumpere uincla uoles.

  71. 32.5.23

    tunc reminisceris frustra patris Augustini

  72. 32.5.24

    contempsisse dolens ueridicos monitus.

  73. 32.5.25

    quare si sapiens et si pius es, puer, audi

  74. 32.5.26

    et cape uerba patrum consiliumque senum.

  75. 32.5.27

    quid retrahis fera colla iugo? mea sarcina lenis,

  76. 32.5.28

    suaue iugum, Christi est uox pia; crede deo

  77. 32.5.29

    et caput adde iugis, da mollibus ora capistris

  78. 32.5.30

    demissosque leui subde humeros oneri.

  79. 32.5.31

    nunc potes hoc, dum liber agis, dum nulla retentant

  80. 32.5.32

    uincula, nulla tori cura nec altus honor.

  81. 32.5.33

    haec bona libertas Christo seruire et in ipso

  82. 32.5.34

    omnibus esse supra. non dominis hominum,

  83. 32.5.35

    non uitiis seruit, non regibus ille superbis,

  84. 32.5.36

    tantum qui Christo se dederit domino.

  85. 32.5.37

    nec tibi nobilitas uideatur libera, quam nunc

  86. 32.5.38

    sublimem attonita conspicis urbe uehi,

  87. 32.5.39

    quam cernis tanta sibi libertate uideri,

  88. 32.5.40

    ut dedignetur flectere colla deo.

  89. 32.5.41

    multis ille miser mortalibus et quoque seruis

  90. 32.5.42

    seruit et ancillas, ut dominentur, emit.

  91. 32.5.43

    norunt eunuchos et magna palatia passi

  92. 32.5.44

    et quisquis Romam sponte miser patitur,

  93. 32.5.45

    quanto sudoris pretio damnoque decoris

  94. 32.5.46

    constet ibi chlamydis, hic honor officii.

  95. 32.5.47

    nec tamen ipse potens, qui celsior omnibus esse

  96. 32.5.48

    emerit, ut nulli seruiat, adsequitur.

  97. 32.5.49

    cum bene se tota dominum iactauerit urbe,

  98. 32.5.50

    seruit daemoniis, si simulacra colit.

  99. 32.5.51

    pro dolor! hos propter remoraris in urbe, Licenti,

  100. 32.5.52

    et regnum Christi spernis, ut his placeas?

← Previous · Next → — showing 101200 of 2,452

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa011.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.