Ancient Texts

← Library

Epistulae

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 2,452 sections

  1. 1.1.1

    Academicos ego ne inter iocandum quidem umquam lacessere auderem — quando enim me tantorum uirorum non moueret auctoritas? —, nisi eos putarem longe in aliam, quam uulgo creditum est, fuisse sententiam, quare potius eos imitatus sum, quantum ualui, quam expugnaui, quod omnino non ualeo. uidetur enim mihi satis congruisse temporibus, ut, si quid sincerum de fonte Platonico flueret, inter umbrosa et spinosa dumeta potius in possessionem paucissimorum hominum duceretur, quam per aperta manans inruentibus passim pecoribus nullo modo posset liquidum purumque seruari. quid enim conuenientius pecori est quam putari animam corpus esse? contra huius modi homines opinor ego illam utiliter excogitatam occultandi ueri artem atque rationem. hoc autem saeculo cum iam nullos uideamus philosophos nisi. forte amiculo corporis, quos quidem haud censuerim dignos tam uenerabili nomine, reducendi mihi uidentur homines, si quos Academicorum per uerborum ingenium a rerum comprehensione terruit sententia, in spem reperiendae ueritatis, ne id, quod eradicandis altissimis erroribus pro tempore accommodatum fuit, iam incipiat inserendae scientiae impedimento esse.

  2. 1.2.1

    Tantum enim tunc uariarum sectarum studia flagrabant, ut nihil metuendum esset nisi falsi approbatio. pulsus autem quisque illis argumentis ab eo, quod se firmum et inconcussum tenere crediderat, tanto constantius atque cautius aliud quaerebat, quanto et in moribus erat maior industria et in natura rerum atque animorum altissima et implicitissima latere ueritas sentiebatur. tanta porro nunc fuga laboris et incuria bonarum artium, ut, simul atque sonuerit acutissimis philosophis esse uisum nihil posse comprehendi, dimittant mentes et in aeternum obducant. non enim audent uiuaciores se illis credere, ut sibi appareat, quod tanto studio ingenio otio, tam denique multa multiplicique doctrina, postremo uita etiam longissima Carneades inuenire non potuit. si uero etiam aliquantum obnitentes aduersum pigritiam legerint eosdem libros, quibus quasi ostenditur naturae humanae denegata perceptio, tanto torpore indormiscent, ut nec caelesti tuba euigilent.

  3. 1.3.1

    Quam ob rem cum gratissimum habeam fidele iudicium tuum de libellis meis tantumque in te momenti ponam, ut nec error in tua prudentia nec in amicitia simulatio cadere possit, illud magis peto diligentius consideres mihique rescribas, utrum adprobes, quod in extremo tertii libri suspiciosius fortasse quam certius, utilius tamen, ut arbitror, quam incredibilius putaui credendum. equidem, quoquo modo se habent illae litterae, non tam me delectat, ut scribis, quod Academicos uicerim — scribis enim hoc amantius forte quam uerius —, quam quod mihi abruperim odiosissimum retinaculum, quo a philosophiae ubere desperatione ueri, quod est animi pabulum, refrenabar.

  4. 2.1.1

    Bene inter nos conuenit, ut opinor, omnia, quae corporeus sensus adtingit, ne puncto quidem temporis eodem modo manere posse, sed labi. effluere et praesens nihil obtinere, id est, ut latine loquar, non esse. horum itaque amorem perniciosissimum poenarumque plenissimum uera et diuina philosophia monet frenare atque sopire, ut se toto animus, etiam dum hoc corpus agit, in ea, quae semper eiusdem modi sunt neque peregrino pulchro placent, feratur atque aestuet. quae cum ita sint et cum te uerum ac simplicem, qualis sine ulla sollicitudine amari potes, in semet ipsa mens uideat, fatemur tamen congressum istum atque conspectum tuum, cum a nobis corpore discedis locisque seiungeris, quaerere nos eoque, dum licet cupere fratribus. quod profecto uitium, si te bene noui, amas in nobis et, cum omnia bona optes carissimis et familiarissimis tuis, ab hoc eos sanare metuis. si autem tam potenti animo es, ut et agnoscere hunc laqueum et eo captos inridere ualeas, ne tu magnus atque alius. ego quidem quamdiu desidero absentem, deside- \' rari me uolo. inuigilo tamen, quantum queo, et nitor, ut nihil amem, quod abesse a me inuito potest. quod dum officio, commoneo te interim, qualiscumque sis, inchoatam tecum disputationem perficiendam, si curae nobismet ipsis sumus. nam eam cum Alypio perfici nequaquam sinerem, etiam si uellet. non uult autem; non enim est humanitatis eius non mecum operam dare, ut in quam multis possemus litteris te nobiscum teneamus nescio qua necessitate fugientem.

  5. 3.1.1

    Utrum nescio quo, ut ita dicam, blandiloquio tuo factum putem, an uere ita se res habeat, incertum apud me est. nam repente accidit nec satis deliberatum est, quatenus debeat committi fidei. expectas, quid istuc sit. quid censes? prope persuasisti mihi non quidem beatum esse me, nam id solius sapientis praedium est, sed certe quasi beatum, ut dicimus hominem quasi hominem in comparatione hominis illius, quem Plato nouerat, aut quasi rotunda et quasi quadra ea, quae uidemus, cum longe ab eis absint, quae paucorum animus uidet. legi enim litteras tuas ad lucernam iam cenatus; proxime erat cubitio, sed non ita etiam dormitio; quippe diu mecum in lecto situs cogitaui atque has loquelas habui Augustinus ipse cum Augustino: Nonne uerum est, quod Nebridio placet, beatos nos esse? non utique; nam stultos adhuc esse nec ipse audet negare. quid, si etiam stultis beata uita contingit? durum! quasi uero parua uel alia ulla miseria sit quam ipsa stultitia. unde ergo illi uisum est? an lectis illis libellis etiam sapientem me ausus est credere? non usque adeo temeraria est laetitia gestiens praesertim hominis, cuius quanti ponderis consideratio sit, bene nouimus. illud igitur est: scripsit, quod nobis putauit dulcissimum fore, quia et illi dulce factum est, quicquid posuimus in illis litteris, et scripsit gaudens nec curauit, quid committendum gaudenti calamo esset. quid? si Soliloquia legisset? laetaretur multo exundantius nec tamen reperiret plus aliquid, quod me appellaret, quam beatum. cito ergo summum- nomen effudit in me + nec sibi aliquid reseruauit, quod de me laetior adseueret. uide, laetitia quid faciat.

  6. 3.2.1

    Sed ubi est ista beata uita? ubi? ubinam? o si ipsa esset repellere atomos Epicuri! o si ipsa esset scire nihil deorsum esse praeter mundum! o si ipsa esset nosse extrema sphaerae tardius rotari quam medium! et alia similia, quae similiter nouimus. nunc uero quomodo uel qualiscumque beatus sum, qui nescio. cur tantus mundus sit, cum rationes figurarum, per quas est, nihil prohibeant esse, quanto quis uoluerit, ampliorem? aut non mihi diceretur, immo non cogeremur confiteri corpora in infinitum secari, ut a certa uelut basi in quantitatem certam certus corpusculorum numerus surgeret? quare cum corpus nullum esse minimum sinitur, quo pacto esse sinamus amplissimum, quo amplius esse non posset, nisi forte illud, ($uo3) aliquando Alypio dixi occultissime, habet magnam uim, ut, quoniam numerus ille intellegibilis infinite crescit, non tamen infinite minuitur — nam non eum licet ultra monadem resoluere —, contra sensibilis- — nam quid est aliud sensibilis numerus nisi corporeorum uel corporum quantitas? — minui quidem infinite, sed infinite crescere nequeat. et ideo fortasse merito philosophi in rebus intellegibilibus diuitias ponunt, in sensibilibus egestatem. quid enim aerumnosius quam minus atque minus semper posse fieri? quid ditius quam crescere, quantum uelis, ire, quo uelis, redire, cum uelis, quousque uelis, et hoc multum amare, quod minui non potest? quisquis namque intellegit istos numeros, nihil sic amat ut monadem; nec mirum, cum per eam fiat, ut ceteri amentur. sed tamen cur tantus est mundus? poterat enim esse uel maior uel breuior. nescio; tale est enim. et cur hoc loco potius quam illo? nec in ea re debet esse quaestio: ubi quicquid esset, quaestio esset. unum illud multum mouebat, quod infinite corpora secarentur, cui fortasse responsum est de ui contraria intellegibilis numeri.

  7. 3.3.1

    Sed expecta; uideamus, quid sit hoc nescio quid, quod suggeritur menti. certe sensibilis mundus nescio cuius intellegibilis imago esse dicitur. mirum est autem, quod in imaginibus uidemus, quas specula referunt; nam quamuis ingentia specula sint, non reddunt maiores imagines, quam sunt corpora etiam breuissima obiecta. in paruis autem specillis sicut in pupillis oculorum etsi magna facies sese opponat, breuissima imago pro modo speculi formatur. ergo et imagines corporum minui licet, si specula minuantur; augeri, si augeantur, non licet. hic profecto aliquid latet. sed nunc dormiendum est. neque enim Nebridio beatus quaerendo uideor, sed fortasse aliquid inueniendo. id autem aliquid quid est? an illa ratiocinatio, cui tamquam unicae meae blandiri soleo et ea me nimis oblectare?

  8. 3.4.1

    Unde constamus?. ex animo et corpore. quid horum melius? uidelicet animus. quid laudatur in corpore? nihil aliud uideo quam pulchritudinem. quid est corporis pulchritudo? congruentia partium cum quadam coloris suauitate. haec forma ubi uera melior, an ubi falsa? quis dubitet, ubi uera est, esse meliorem? ubi ergo uera est? in animo scilicet. animus igitur magis amandus quam corpus. sed in qua parte animi. est ista ueritas? in mente atque intellegentia. quid huic aduersatur? sensus. resistendum ergo sensibus totis animi uiribus liquet. quid si sensibilia nimium delectant? fiat, ut non delectent. unde fit? consuetudine his carendi appetendique meliora. quid si moritur animus? ergo moritur ueritas aut non est intellegentia ueritas aut intellegentia non est in animo aut potest mori aliquid, in quo aliquid inmortale est. nihil autem horum fieri posse Soliloquia nostra iam continent satisque persuasum est; sed nescio qua consuetudine malorum territamur atque titubamus. postremo etiam si moritur animus, quod nullo modo fieri posse uideo, non esse tamen beatam uitam in laetitia sensibilium hoc otio satis exploratum est. his rebus fortasse atque talibus Nebridio meo si non beatus, at certe quasi beatus uideor. uidear et mihi; quid inde perdo aut cur parcam bonae opinioni? haec mihi dixi; deinde oraui, ut solebam, atque dormiui.

  9. 3.5.1

    Haec placuit scribere tibi. delectat enim me, quod mihi gratias agis, si nihil te, quod in buccam uenerit, celem, et gaudeo, quia sic tibi placeo. apud quem igitur libentius ineptiam, quam cui displicere non possum? at si in potestate fortunae est, ut hominem amet homo, uide quam beatus sim, qui de fortuitis tam multum gaudeo et talia bona, fateor, desidero mihi ubertim adcrescere. fortunae autem bona uerissimi sapientes, quos solos beatos fas est uocari, nec timeri uoluerunt nec cupi — an cupiri? tu uideris. et belle accidit. nam uolo me declinationis huius gnarum facias. cum enim adiungo uerba similia, incertior fio. nam ita est cupio ut fugio, ut sapio, ut iacio, ut capio; sed utrum fugiri an fugi, utrum sapiri an sapi sit modus infinitus, ignoro. possem adtendere iaci et capi, ni uererer, ne me caperet et pro ludibrio iaceret, quo uellet, qui iactum et captum aliud, aliud fugitum, cupitum, sapitum esse conuinceret. quae item tria utrum paenultima longa et inflexa, an graui breuique pronuntianda sint, similiter nescio. prouocauerim te ad epistulam longiorem; peto, ut paulo diutius te legam. nam -non queo tantum dicere, quantum uolupe est legere te.

  10. 4.1.1

    Mirum admodum est, quam mihi praeter spem euenerit, quod, cum requiro, quibus epistulis tuis mihi respondendum remanserit, unam tantum inueni, quae me adhuc debitorem teneret, qua petis, ut tanto nostro otio, quantum esse arbitraris tecum aut nobiscum cupis, indicemus tibi, quid in sensibilis atque intellegibilis naturae discernentia profecerimus. sed non arbitror occultum tibi esse, si falsis opinionibus tanto quisque inseritur magis, quanto magis in eis familiariusque uolutatur, multo id facilius in rebus ueris animo accidere. ita tamen paulatim ut per aetatem proficimus. quippe cum plurimum inter puerum et iuuenem distet, nemo a pueritia cotidie interrogatus se aliquando iuuenem dicet.

  11. 4.2.1

    Quod nolo in eam partem accipias, ut nos in his rebus quasi ad quandam mentis iuuentutem firmioris intellegentiae robore peruenisse existimes. pueri enim sumus, sed, ut dici adsolet, forsitan belli; et non male. nam plerumque perturbatos et sensibilium plagarum curis refertos illa tibi notissima ratiuncula in respirationem leuat, mentem atque intellegentiam oculis et hoc uulgari aspectu esse meliorem. quod ita non esset, nisi magis essent illa, quae intellegimus, quam ista, quae cernimus. cui ratiocinationi utrum nihil ualide inimicum sit, peto mecum consideres. hac ego interim recreatus cum deo in auxilium deprecato et in ipsum et in ea, quae uerissime uera sunt, adtolli coepero, tanta non numquam rerum manentium praesumptione compleor, ut mirer interdum illa mihi opus esse ratiocinatione, ut haec esse credam, quae tanta insunt praesentia, quanta sibi quisque ipse fit praesens. recole tu quoque; nam te fateor huius rei esse diligentiorem, ne quid forte nesciens rescriptis adhuc debeam. nam mihi non facit fidem tam multorum onerum, quae aliquando numeraueram, tam repentina depositio, quamuis te accepisse litteras meas non dubitem, quarum rescripta non habeo.

  12. 5.1.1

    Itane est, mi Augustine? fortitudinem ac tolerantiam negotiis ciuium praestas necdum tibi redditur illa exoptata cessatio? quaeso, qui te tantum bonum homines interpellant? credo, qui nesciunt, quid ames, quid concupiscas. nullusne tibi est amicorum, qui eis amores referat tuos? nec Romanianus nec Lucinianus? me certe audiant. ego clamabo, ego testabor te deum amare, illi seruire atque inhaerere cupere. uellem ego te in rus meum uocare ibique adquiescere. non enim timebo me seductorem tui dici a ciuibus tuis, quos nimium amas et a quibus nimium amaris.

  13. 6.1.1

    Epistulas tuas perplacet ita seruare ut oculos meos. sunt enim magnae non quantitate sed rebus et magnarum rerum magnas continent probationes. illae mihi Christum, illae Platonem, illae Plotinum sonabunt. erunt igitur mihi et ad audiendum propter eloquentiam dulces et ad legendum propter breuitatem faciles et ad intellegendum propter sapientiam salubres. curabis ergo, quod tuae menti sanctum bonumque fuerit uisum, me docere. his autem litteris respondebis, cum de phantasia et memoria subtilius aliquid disputaris. mihi enim ita uidetur, quod, quamuis non omnis phantasia cum memoria sit, omnis tamen memoria sine phantasia esse non possit. sed dices: Quid, cum \'recordamur nos intellexisse aut cogitasse aliquid? contra haec ego respondeo et dico propterea hoc euenisse, quia, cum intelleximus uel cogitauimus corporeum ac temporale aliquid, genuimus, quod ad phantasiam\' pertinet; nam aut uerba intellectui cogitationibusque nostris adiunximus, quae uerba sine tempore non sunt et ad sensum uel phantasiam pertinent, aut tale aliquid noster intellectus cogitatioue passa est, quod in animo phantastico memoriam facere potuisset. haec ego inconsiderate ac perturbate, ut soleo, dixi; tu explorabis et falso reiecto ueritatem in litteris conferes.

  14. 6.2.1

    ! Audi aliud: cur, quaeso te, non a se potius quam a sensu phantasiam habere omnes imagines dicimus? potest enim, quem ad modum noster animus intellectualis ad intellegibilia sua uidenda a sensu admonetur potius quam aliquid accipit, ita et phantasticus animus ad imagines suas contemplandas a sensu admoneri potius quam aliquid adsumere. nam forte inde contingit, ut ea, quae sensus non uidet, ille tamen aspicere possit. quod signum est in se et a se habere omnes imagines. de hac re quoque, quid sentias, respondebis.

  15. 7.1.1

    Prooemio supersidam et cito incipiam, quod me iam iamque uis dicere, praesertim non cito desiturus. memoria tibi uidetur nulla esse posse sine imaginibus uel imaginariis uisis, quae phantasiarum nomine appellare uoluisti; ego aliud existimo. primum ergo uidendum est non nos semper rerum praetereuntium meminisse, sed plerumque manentium. quare cum sibi memoria praeteriti temporis uindicet tenacitatem, constat eam tamen partim eorum esse, quae nos deserunt, partim eorum, quae deseruntur a nobis. nam cum recordor patrem meum, id utique recordor, quod me deseruit et nunc non est; cum autem Carthaginem, id quod est et quod ipse deserui. in utroque tamen horum generum praeteritum tempus memoria tenet. nam et illum hominem et istam urbem ex eo, quod uidi, non ex eo, quod uideo, memini.

  16. 7.2.1

    Hic tu fortasse quaeris: Quorsum ista? praesertim cum animaduertas utrumlibet horum non posse in memoriam uenire nisi uiso illo imaginario. at mihi satis est sic interim ostendisse posse dici earum etiam rerum, quae nondum interierunt, memoriam. uerum quid me adiuuet, facito intentius accipias. nonnulli calumniantur aduersus Socraticum illud nobilissimum inuentum, quo adseritur non nobis ea, quae discimus, ueluti nona inseri, sed in memoriam recordatione reuocari, dicentes memoriam praeteritarum rerum esse, haec autem, quae intellegendo discimus, Platone ipso auctore manere semper nec posse interire ac per hoc non esse praeterita. qui non adtendunt illam uisionem esse praeteritam, quia haec aliquando mente uidimus; a.quibus quia defluximus et aliter alia uidere coepimus, ea nos reminiscendo reuisere, id est per memoriam. quam ob rem si, ut alia omittam, ipsa aeternitas semper manet nec aliqua imaginaria figmenta conquirit, quibus in mentem quasi uehiculis ueniat, nec tamen uenire posset, nisi eius meminissemus, potest esse quarundam rerum sine ulla imaginatione memoria.

  17. 7.3.1

    Iam uero quod tibi uidetur anima etiam non usa sensibus corporis corporalia posse imaginari, falsum esse conuincitur isto modo. si anima, priusquam corpore utatur ad corpora sentienda, eadem corpora imaginari potest et melius, quod nemo sanus ambigit, affecta erat, antequam his fallacibus sensibus implicaretur, melius afficiuntur animae dormientium quam uigilantium, melius phreneticorum quam tali peste carentium; his enim afficiuntur imaginibus, quibus ante istos sensus uanissimos nuntios afficiebantur, et aut uerior erit sol, quem uident illi, quam ille, quem sani atque uigilantes, aut erunt ueris falsa meliora. quae si absurda sunt, sicuti sunt, nihil est aliud illa imaginatio, mi Nebridi, quam plaga inflicta per sensus, quibus non, ut tu scribis, commemoratio quaedam fit, ut talia formentur in anima, sed ipsa huius falsitatis inlatio siue, ut expressius dicatur, inpressio. quod sane te mouet, qui fiat, ut eas facies formasque cogitemus, quas numquam uidimus, acute mouet. itaque faciam, quod ultra solitum modum hanc epistulam porrigat, sed non apud te, cui nulla est pagina gratior, quam quae me loquaciorem adportat tibi.

  18. 7.4.1

    Omnes has imagines, quas phantasias cum multis uocas, in tria genera commodissime ac uerissime distribui uideo, quorum est unum sensis rebus inpressum, alterum putatis, tertium ratis. primi generis exempla sunt, cum mihi tuam faciem uel Carthaginem uel familiarem quondam nostrum Uerecundum et si quid aliud manentium uel mortuarum rerum, quas tamen uidi atque sensi, in se animus format., alteri generi subiciantur illa, quae putamus ita se habuisse uel ita se habere, uel cum disserendi gratia quaedam ipsi fingimus nequaquam impedientia ueritatem uel qualia figuramus, cum legitur historia et cum fabulosa uel audimus uel componimus uel suspicamur. ego enim mihi, ut libet atque ut occurrit animo, Aeneae faciem fingo, ego Medeae cum suis anguibus alitibus iunctis iugo, ego Chremetis et alicuius Parmenonis. in hoc genere sunt etiam illa, quae siue sapientes aliquid ueri talibus inuoluentes figuris siue stulti, uariarum superstitionum conditores, pro uero adtulerunt, ut est tartareus Phlegethon et quinque antra gentis tenebrarum et stilus septentrionalis continens caelum et alia poetarum atque haereticorum mille portenta. dicimus etiam inter disputandum: puta esse tres super inuicem mundos, qualis hic unus est, et: puta quadrata figura terram contineri. et similia. haec enim omnia, ut se cogitationis tempestas habuerit, fingimus et putamus. nam de rebus, quod ad tertium genus adtinet imaginum, numeris maxime atque dimensionibus agitur, quod partim est in rerum natura, cum totius mundi figura inuenitur et hanc inuentionem in animo cogitantis imago sequitur, partim in disciplinis tamquam in figuris geometricis et rhythmicis musicis et infinita uarietate numerorum. quae quamuis uera, sic ut ego autumo, comprehendantur, gignunt tamen falsas imaginationes, quibus ipsa ratio uix resistit, tametsi nec ipsam disciplinam disserendi carere hoc malo facile est, cum in diuisionibus et conclusionibus quosdam quasi calculos imaginamur.

  19. 7.5.1

    In hac tota imaginum silua credo tibi non uideri primum illud genus ad animam, priusquam inhaereat sensibus, pertinere; neque hinc diutius disserendum. de duobus reliquis iure adhuc quaeri posset, nisi manifestum esset animam minus esse obnoxiam falsitatibus nondum passam sensibilium sensuumque uanitatem. at istas imagines quis dubitauerit istis sensibilibus multo esse falsiores ? nam illa quae putamus et credimus siue fingimus, et ex omni parte omnino falsa sunt et certe longe, ut cernis, ueriora [esse], quae uidemus atque sentimus. iam in illo tertio genere quodlibet spatium corporale animo figurauero, quamquam id rationibus disciplinarum minime fallentibus cogitatio peperisse uideatur, ipsis rursum rationibus arguentibus falsum esse conuinco. quo fit, ut nullo pacto animam credam nondum corpore sentientem, nondum per sensus uanissimos mortali et fugaci substantia uerberatam in tanta falsitatis ignominia iacuisse.

  20. 7.6.1

    Unde igitur euenit, ut, quae non uidemus, cogitemus ? quid putas, nisi esse uim quandam minuendi et augendi animae insitam, quam, quocumque uenerit, necesse est adferat secum? quae uis in numeris praecipue animaduerti potest. hac fit, ut uerbi gratia corui quasi ob oculos imago constituta, quae uidelicet aspectibus nota est, demendo et addendo quaedam ad quamlibet ojnnino numquam uisam imaginem perducatur. hoc euenit, ut per consuetudinem uoluentibus sese in talibus animis figurae huiusce modi uelut sua sponte cogitationibus inruant. licet igitur animae imaginanti ex his, quae illi sensus inuexit, demendo, ut dictum est, et addendo ea gignere, quae nullo sensu adtingit tota; partes uero eorum in aliis atque aliis rebus adtigerat. ita nos pueri apud mediterraneos nati atque nutriti uel in paruo calice aqua uisa iam imaginari maria poteramus, cum sapor fragorum et cornorum, antequam in Italia gustaremus, nullo modo ueniret in mentem. hinc est, quod a prima aetate caeci, cum de luce coloribusque interrogantur, quid respondeant, non inueniunt; non enim coloratas ullas patiuntur imagines, qui senserint nullas.

  21. 7.7.1

    Nec mirere, quo pacto ea, quae in rerum natura figurantur, effingi possint non primo anima, quae omnibus inest, secum ista uoluente, cum ea numquam extrinsecus senserit. non enim etiam nos cum indignando aut laetando ceterisque huiusce modi animi motibus multos in nostro corpore uultus coloresque formamus, prius nostra cogitatio, quod facere possimus, tales imagines concipit. consequuntur ista miris illis modis et committendis cogitationi tuae, cum in anima sine ulla corporalium figura falsitatum numeri actitantur occulti. ex quo intellegas uelim, cum tam multos animi motus esse sentias expertes omnium, de quibus nunc quaeris, imaginum, quolibet alio motu animam sortiri corpus quam sensibilium cogitatione formarum, quas eam, priusquam corpore sensibusque utatur, nullo modo arbitror pati posse. quam ob rem pro nostra familiaritate et pro ipsius diuini iuris fide sedulo monuerim, carissime mihi ac iucundissime, nullam cum istis infernis umbris copules amicitiam neue illam, quae copulata est, cunctere diuellere. nullo modo enim resistitur corporis sensibus, quae nobis sacratissima disciplina est, si per eos inflictis plagis uulneribusque blandimur.

  22. 8.1.1

    Festinanti mihi ad rem peruenire nullum prooemium, nullum placet exordium. qui fit, mi Augustine, uel qui modus est ille, quo utuntur superiores potestates, quas caelestes intellegi uolo, cum eis placet nobis dormientibus aliqua somnia demonstrare? qui, inquam, modus est? id est, quomodo id faciunt, qua arte, quibus manganis quibusque instrumentis aut medicamentis ? animumne nostrum per cogitationes suas inpellunt, ut nos etiam ea cogitando imaginemur? an ipsa in suo corpore uel in sua phantasia facta nobis offerunt et ostendunt? sed si in suo corpore ea faciunt, sequitur, ut et nos alios oculos corporeos intrinsecus habeamus, cum dormimus, quibus ea uideamus, quae illi in suo corpore formauerunt. sin uero ad istas res non corpore adiuuantur suo, sed in phantastico suo ista disponunt atque ita phantastica nostra contingunt et fit uisum, quod est somnium, cur, quaeso te, non ego phantastico meo tuum phantasticum ea somnia generare compello, quae mihi primo in eo ipse formaui? certe et mihi est phantasia et, quod uolo, potis est fingere, cum omnino nullum tibi facio somnium, sed ipsum corpus nostrum uideo in nobis somnia generare. nam cum se male habuerit, per affectum, quo animae copulatur, cogit nos id ipsum miris modis per phantasian assimulare. saepe dormientes cum sitimus, bibere somniamus et esurientes quasi comedentes uidemur et multa talia, quae quasi commercio quodam a corpore in animam phantastice transferuntur. haec pro sui obscuritate pro nostraque inperitia ne mireris si minus eleganter minusque subtiliter explicata sunt; tu id facere, quantum poteris, laborabis.

  23. 9.1.1

    Quamquam mei animi cognitor sis, fortasse tamen ignoras, quantum uelim praesentia tua frui. uerum hoc tam magnum beneficium deus quandoque praestabit. legi recentissimam epistulam tuam, in qua de solitudine questus es et quadam desertione a familiaribus tuis, cum quibus uita dulcissima est. sed quid aliud hic tibi dicam, nisi quod te non dubito facere ? confer te ad animum tuum et illum in deum leua, quantum potes. ibi enim certius habes et nos non per corporeas imagines, quibus nunc in nostra recordatione uti necesse est, sed per illam cogitationem, qua intellegis non loco esse nos simul.

  24. 9.2.1

    Epistulas tuas cum considerarem, quibus non dubium tibi quaerenti magna respondi, uehementer me illa terruit, qua percontaris, quomodo fiat, ut nobis a superioribus potestatibus uel a daemonibus et cogitationes quaedam inserantur et somnia. magna enim res est, cui tu quoque pro tua prudentia perspicis non epistula, sed aut praesenti conlocutione aut aliquo libello respondendum esse. temptabo tamen callens ingenium tuum quaedam quaestionis huius lumina praeseminare, ut aut cetera tecum ipse contexas aut posse ad rei tantae probabilem inuestigationem perueniri minime desperes.

  25. 9.3.1

    Arbitror enim omnem motum animi aliquid facere in corpore; id autem usque ad nostros exire sensus tam hebetes tamque tardos, cum sunt maiores animi motus, uelut cum irascimur aut tristes aut gaudentes sumus. ex quo licet conicere, cum etiam cogitamus aliquid neque id nobis in nostro corpore apparet, apparere tamen posse aeriis aetheriisue animantibus, quorum est sensus acerrimus et in cuius comparatione noster ne sensus quidem putandus est. igitur ea, quae, ut ita dicam, uestigia sui motus animus figit in corpore, possunt et manere et quendam quasi habitum facere; quae latenter cum agitata fuerint et contrectata, secundum agitantis et contrectantis uoluntatem ingerunt nobis cogitationes et somnia atque id fit mira facilitate. si enim nostrorum corporum terrenorum et tardissimorum excitationes agendis organis musicis seu in funiambulo ceterisque huiusce modi spectaculis innumerabilibus ad quaedam incredibilia peruenisse manifestum est, nequaquam est absurdum eos, qui aerio uel aetherio corpore aliquid in corporibus agunt, quae naturali ordine penetrant, longe maiore uti facilitate ad mouendum, quicquid uolunt, non sentientibus nobis et tamen inde aliquid perpetientibus. neque enim etiam, quomodo fellis abundantia nos ad iram crebriorem cogat, sentimus et tamen cogit, cum haec ipsa, quam dixi, abundantia facta sit irascentibus nobis.

  26. 9.4.1

    Sed hoc autem si non uis simile nobis praetereunter accipere, uersa id cogitatione, quantum potes. nam si animo existat assidue aliqua difficultas agendi atque implendi, quod cupit, assidue irascitur. ira est autem, quantum mea fert opinio, turbulentus appetitus auferendi ea, quae facilitatem actionis impediunt. itaque plerumque non hominibus tantum, sed calamo irascimur in scribendo eumque conlidimus atque frangimus et aleatores tesseris et pictores penicillo et cuique instrumento quilibet, ex quo difficultatem se pati arbitratur. hac autem assiduitate irascendi fel crescere etiam medici adfirmant. cremento autem fellis rursus et facile ac prope nullis causis existentibus irascimur. ita quod suo motu animus fecit in corpore, ad eum rursus commouendum ualebit.

  27. 9.5.1

    Possunt latissime ista tractari et multis rerum testimoniis ad certiorem plenioremque perduci notitiam. sed huic epistulae adiunge illam, quam tibi nuper de imaginibus et de memoria misi, et eam diligentius pertracta; nam minus plene a te intellecta rescripto tuo mihi apparuit. huic ergo, quam nunc legis, cum adiunxeris de illa, quod ibi dictum est de naturali quadam facultate animi minuentis et augentis cogitatione quodlibet, fortasse te iam non mouebit, ynde fiat, ut etiam formae corporum, quas numquam uidimus, uel cogitando apud nos uel somniando figurentur.

  28. 10.1.1

    Numquam aeque quicquam tuarum inquisitionum me in cogitando tenuit aestuantem atque illud, quod recentissimis tuis litteris legi, ubi nos arguis, quod consulere neglegamus, ut una nobis uiuere liceat. magnum crimen et, nisi falsum esset, periculosissimum. sed cum perprobabilis ratio demonstrare uideatur hic nos potius quam Carthagini uel etiam in rure ex sententia posse degere, quid tecum agam, mi Nebridi, prorsus incertus sum. mittaturne ad te accommodissimum tibi uehiculum? nam basterna innoxie te uehi posse noster Lucinianus auctor est. at matrem cogito, ut quae absentiam sani non ferebat, inbecilli multo minus esse laturam. ueniamne ipse ad uos ? at hic sunt, qui neque uenire mecum queant et quos deserere nefas putem. tu enim potes et apud tuam mentem suauiter habitare; hi uero ut idem possint, satagitur. eamne crebro et redeam et nunc tecum, nunc cum ipsis sim ? at hoc neque simul neque ex sententia uiuere est. non enim breuis est uia, sed tanta omnino, cuius peragendae negotium saepe suscipere non sit ad optatum otium peruenisse. - huc accedit infirmitas corporis, qua ego quoque, ut nosti, non ualeo, quod uolo, nisi omnino desinam quicquam plus uelle, quam non ualeo.

  29. 10.2.1

    Profectiones ergo, quas quietas et faciles habere nequeas, per totam cogitare uitam non est hominis de illa una ultima, quae mors uocatur, cogitantis, de qua uel sola intellegis uere esse cogitandum. dedit quidem deus paucis quibusdam, quos ecclesiarum gubernatores esse uoluit, ut et illam non solum expectarent fortiter, sed alacriter etiam desiderarent et harum obeundarum labores sine ullo angore susciperent; sed neque his, qui ad huius modi administrationes temporalis honoris amore raptantur, neque rursum his, qui cum sunt priuati, negotiosam uitam appetunt, hoc tantum bonum concedi arbitror, ut inter strepitus inquietosque conuentus atque discursus cum morte familiaritatem, quam quaerimus, faciant; deificari enim utrisque in otio licebat. aut si hoc falsum est, ego sum omnium ne dicam stultissimus, certe ignauissimus, cui nisi proueniat quaedam secura cessatio, sincerum illud bonum gustare atque amare non possum. magna secessione a tumultu rerum labentium, mihi crede, opus est, ut non duritia, non audacia, non cupiditate inanis gloriae, non superstitiosa credulitate fiat in homine nihil timere. hinc enim fit illud etiam solidum gaudium nullis omnino laetitiis ulla ex particula conferendum.

  30. 10.3.1

    Quod si in natura humana talis uita non cadit, cur aliquando euenit ista securitas? cur tanto euenit crebrius, quanto quisque in mentis penetralibus adorat deum ? cur in actu etiam humano plerumque ista tranquillitas manet, si ex illo adyto ad agendum quisque procedat? cur interdum et cum loquimur, mortem non formidamus, cum autem non loquimur, etiam cupimus? tibi dico, non enim hoc cuilibet dicerem, tibi, inquam, dico, cuius itinera in superna bene noui, tune, cum expertus saepe sis, quam dulce uiuat, cum amori corporeo animus moritur, negabis tandem totam hominis uitam posse intrepidam fieri, ut rite sapiens nominetur? aut hanc affectionem, quam ratio nititur tibi accidisse umquam, nisi cum in intimis tuis ageris, asserere audebis? quae cum ita sint, restare unum uides, ut tu quoque in commune consulas, quo uiuamus simul. quid enim cum matre agendum + sit, quam certe frater Victor non deserit, tu multo melius calles quam ego. alia scribere, ne te ab ista cogitatione auerterem, nolui.

  31. 11.1.1

    Cum me uehementer agitaret quaestio a te dudum cum quadam etiam familiari obiurgatione proposita, quonam pacto una uiuere possemus, et de hoc solo statuissem et rescribere tibi et rescripta flagitare neque ad aliud aliquid, quod ad nostra studia pertinet, stilum auertere, donec inter nos istuc ipsum terminaretur, cito me securum fecit recentis epistulae tuae breuissima et uerissima ratio, propterea scilicet hinc non esse cogitandum, quia uel nos, cum potuerimus, ad te, uel tu, cum potueris, ad nos necessario uenturus sis. hinc ergo, ut dixi, securus effectus consideraui omnes epistulas tuas, ut uiderem, quarum responsionum debitor sim. in quibus tam multas quaestiones repperi, ut, etiam si facile dissolui possent, ipso aceruo cuiusuis ingenium otiumque superarent. tam uero difficiles sunt, ut, etiam si una earum mihi esset inposita, non dubitarem me onustissimum confiteri. hoc autem prooemium ad id ualet, ut tantisper desinas noua quaerere, donec toto aere alieno liberemur, et de solo iudicio tuo mihi rescribas. quamquam scio, quam sit aduersum me, qui tuarum diuinarum cogitationum uel tantisper particeps esse differo.

  32. 11.2.1

    Accipe igitur, quid mihi uideatur de susceptione hominis mystica, quam propter salutem nostram factam esse religio, qua inbuti sumus, credendum cognoscendumque commendat. quam quaestionem non facillimam omnium elegi, cui potissimum responderem, sed ea mihi dignior ceteris uisa est, cui operam cogitationis inpenderem. illa namque, quae de hoc mundo quaeruntur, nec satis ad beatam uitam obtinendam mihi uidentur pertinere et, si aliquid adferunt uoluptatis, cum inuestigantur, metuendum est tamen, ne occupent tempus rebus inpendendum melioribus. quam ob rem quod ad hoc pertinet susceptum in praesentia, prius miror te esse commotum, cur non pater et filius dicatur hominem suscepisse, sed etiam spiritus sanctus. nam ista trinitas catholica fide ita inseparabilis commendatur et creditur, ita etiam a paucis sanctis beatisque intellegitur, ut, quicquid ab ea fit, simul fieri sit existimandum et a patre et a filio et ab spiritu sancto nec quicquam patrem facere, quod non et filius et spiritus sanctus faciat, nec quicquam filium, quod non et pater et spiritus sanctus, nec quicquam spiritum sanctum, quod non et pater et filius. ex quo uidetur esse consequens, ut hominem trinitas tota susceperit; nam si filius suscepit, pater autem et spiritus sanctus non susceperunt, aliquid praeter inuicem faciunt. cur ergo in mysteriis et sacris nostris hominis susceptio filio tributa celebratur? haec est plenissima quaestio ita difficilis et de re tam magna, ut nec sententia hic satis expedita nec eius probatio satis secura esse possit. audeo tamen, si quidem ad te scribo, significare potius, quid meus animus habeat, quam explicare, ut cetera pro ingenio tuo et familiaritate nostra, qua fit, ut me optime noueris, per te ipse coniectes.

  33. 11.3.1

    Nulla natura est, Nebridi, et omnino nulla substantia, quae non in se habeat haec tria et prae se gerat: primo ut sit deinde ut hoc uel illud sit, tertio ut in eo ipso, quod est, maneat, quantum potest. primum illud causam ipsam naturae ostentat, ex qua sunt omnia; alterum speciem, per quam fabricantur et quodam modo ....... formanturque omnia; tertium manentiam quandam, ut ita dicam, in qua sunt omnia. quod si fieri potest, ut aliquid sit et non hoc uel illud sit et tam diu sit atque id sit, quam diu in genere suo manet, aut hoc quidem aut illud sit, sed non sit neque in suo genere maneat, quantum potest, aut in suo genere quidem pro ipsius sui generis uiribus maneat, sed tamen nec sit neque hoc uel illud sit, fieri etiam potest, ut in illa trinitate aliqua persona praeter alias aliquid faciat. at si cernis necesse esse ut, quicquid sit, continuo et hoc uel illud sit et in suo genere maneat, quantum potest, nihil tria illa praeter inuicem faciunt. uideo adhuc partem me egisse huius quaestionis, qua fit difficilis solutio. sed breuiter tibi aperire uolui, si tamen egi, quod uolui, quam subtiliter et quanta ueritate in Catholica intellegatur huiusce inseparabilitas trinitatis.

  34. 11.4.1

    Nunc accipe, quo modo possit non mouere animum illud, quod mouet. species, quae proprie filio tribuitur, ea pertinet etiam ad disciplinam et ad artem quandam, si bene hoc uocabulo in his rebus utimur, et ad intellegentiam, qua ipse animus rerum cogitatione formatur. itaque quoniam per illam susceptionem hominis id actum est, ut quaedam nobis disciplina uiuendi et exemplum praecepti sub quarundam sententiarum maiestate ac perspicuitate insinuaretur, non sine ratione hoc totum filio tribuitur. in multis enim rebus, quas cogitationi et prudentiae committo tuae, quamuis multa insint, aliquid tamen eminet et ideo sibi proprietatem quandam non absurde uindicat. uelut in illis tribus generibus quaestionum, etiam si quaeratur, an sit, ibi est et quid sit, esse enim non potest profecto, nisi aliquid sit; ibi etiam, probandum inprobandumne sit, quicquid enim est, nonnulla aestimatione dignum est; ita cum quaeritur, quid sit, necesse est, ut et sit et aliqua aestimatione pendatur; hoc modo etiam cum quaeritur, quale sit, et aliquid est utique. ita cum sibi inseparabiliter iuncta sunt omnia, nomen tamen quaestio non ex omnibus accipit, sed ut sese habuerit quaerentis intentio. ergo disciplina hominibus erat necessaria, qua inbuerentur et qua ad modum formarentur. num tamen id ipsum, quod per hanc disciplinam fit in hominibus, aut non esse possumus dicere aut non appetendum? sed scire prius intendimus, et per quod coniciamus aliquid et in quo maneamus. demonstranda igitur prius erat quaedam norma et regula disciplinae. quod factum est per illam suscepti hominis dispensationem, quae proprie filio tribuenda est, ut esset consequens et ipsius patris, id est unius principii, ex quo sunt omnia, cognitio per filium et quaedam interior et ineffabilis suauitas atque dulcedo in ista cognitione permanendi contemnendique omnia mortalia, quod donum et munus proprie spiritui sancto tribuitur. ergo cum agantur omnia summa communione et inseparabilitate, tamen distincte demonstranda erant propter inbecillitatem nostram, qui ab unitate in uarietatem lapsi sumus. nemo enim quemquam erigit ad id, in quo ipse est, nisi aliquantum ad id, in quo est ille, descendat. habes epistulam, non quae tuam curam de hac re finierit, sed quae cogitationes tuas certo fortasse aliquo fundamento inchoauerit, ut cetera ingenio, quod mihi notissimum est, persequaris et pietate, cui maxime standum est, consequaris.

  35. 12.1.1

    Plures epistulas te scribis misisse, quam accepimus; sed neque tibi possum non credere neque mihi tu. tametsi enim rescribendo par esse non ualeo, tamen non minore a me diligentia seruantur litterae tuae, quam frequentantur abs te. prolixiores autem nostras non te amplius quam binas accepisse conuenit inter nos; non enim misimus tertias. sane recognitis exemplaribus animaduerti quinque fere tuis rogationibus esse responsum, nisi quod una ibi quaestio quasi transeunter perstricta, quamquam non temere ingenio tuo commissa sit, non tamen fortasse satisfecit auaritiae tuae. quam refrenes aliquantum opus est et nonnulla compendia libenter feras, ita plane ut, si quicquam fraudo intellegentiam, dum sum parcus in uerbis, nihil parcas mihi; sed tu iure, quo mihi ualentius esset forte aliquid, si quicquam posset esse iucundius, totum, quod debetur, efflagites: hanc igitur epistulam numerabis inter minores epistulas meas, quam tibi t non sibi nihil mihi de aceruo minuere. non enim et tu mittis minores, quae non eundem aceruum augeant. quare illud, quod de filio dei quaeris, cur ipse potius dicatur hominem suscepisse quam pater, cum simul uterque sit, dinosces facillime, si sermocinationum nostrarum, quibus, ut potuimus — nam ineffabile quiddam est — .......... qui sit dei filius, quo coniuncti simus, recorderis. quod ut hic breuiter adtingam, disciplina ipsa et forma dei, per quam facta sunt omnia, quae facta sunt, filius nuncupatur. quicquid autem per susceptum illum hominem gestum est, ad eruditionem informationemque nostram gestum est.

  36. 13.1.1

    Usitata tibi scribere non libet, noua non licet. alterum enim \'uideo tibi non convenire, alterum mihi non uacare. nam ex quo abii abs te, nulla mihi opportunitas, nullum otium datum est ea, quae inter nos quaerere solemus, agitandi atque versandi. sunt quidem hiemales nimis longae noctes nec a me totae dormiuntur; sed sese obiciunt magis cogitanda, cum otium est, quae diffirmando sunt otio necessaria. quid ergo faciam ? mutusne apud te, an tacitus sim ? neutrum \\uis, neutrum uolo. quare age atque accipe, quod de me excudere potuit ultimum noctis, quam diu exequebatur, quo haec epistula scripta est.-

  37. 13.2.1

    Necesse est te meminisse, quod crebro inter nos sermone iactatum est nosque iactauit anhelantes atque aestuantes, de animae scilicet ueluti perpetuo quodam corpore uel quasi corpore, quod a nonnullis etiam dici uehiculum recordaris. quam rem certe, si quidem loco mo\\letur, non esse intellegibilem clarum est. quicquid autem intellegibile non est, intellegi non potest. at quod intellectum fugit, si saltem sensum non fugit, aestimare inde aliquid uerisimiliter non usquequaque denegatur. quod uero neque intellegi neque sentiri potest, temerariam nimis et nugatoriam gignit opinionem. et hoc, de quo agimus, tale est, si tamen est. cur ergo, quaeso te, non nobis ad hanc quaestiunculam indicimus ferias et nos totos inprecato deo in summam serenitatem naturae summae \'uiuentis adtollimus?

  38. 13.3.1

    Hic forsitan dicas, quamquam corporea percipi nequeant, multa nos tamen ad corpus pertinentia intellegibiliter posse percipere, ut est, quod nouimus esse corpus. quis enim neget aut quis hoc uerisimile potius quam Herum esse fateatur? ita cum ipsum corpus uerisimile sit, esse tamen in natura tale quiddam Uerissimum est. ergo corpus sensibile, esse autem corpus intellegibile iudicatur; non enim posset aliter percipi. ita nescio quid illud, de quo quaerimus, corpus, quo inniti anima, ut de loco in locum transeat, putatur, quamquam etiam si non sensibus nostris, tamen quibusdam longe uegetioribus sensibile sit, utrum tamen sit, intellegibiliter cognosci potest.

  39. 13.4.1

    Hoc si dices, \\ieniat in mentem illud, quod intellegere appellamus, duobus modis in nobis fieri: aut ipsa per se mente atque ratione intrinsecus, ut cum intellegimus esse ipsum intellectum; aut admonitione a sensibus, ut id quod iam dictum est, cum intellegimus esse corpus. in quibus duobus generibus illud primum per nos, id est de eo, quod apud nos est, deum consulendo; hoc autem secundum de eo, quod a corpore sensuque nuntiatur, nihilo minus deum consulendo intellegimus. quae si rata sunt, nemo de illo corpore, utrum sit, intellegere potest, nisi cui sensus quicquam de illo nuntiarit. in quo animantium numero, si ullus est, nos quoniam non esse perspicimus, illud etiam perfectum puto, quod supra dicere coeperam, non ad nos istam pertinere quaestionem. haec etiam atque etiam cogites velim et, quod cogitando genueris, ut noVerim cures.

  40. 14.1.1

    Recentissimis litteris tuis respondere malui, non quod contempserim praecedentia quaesita tua minusue me delectauerint, sed quod in respondendo maiora, quam opinaris, molior. quamquam enim longiorem, quam longissima est, epistulam tibi mittendam esse praescripseris, non tamen tantum habemus otii, quantum existimas et quantum nos semper optasse nosti et optamus. ne quaeras, cur ita sit; illa enim facilius, quibus impedior, quam cur impediar, exposuerim.

  41. 14.2.1

    Scribis, cur ego et tu, cum simus singuli, eadem multa faciamus, sol autem non idem faciat quod cetera sidera cuius rei causam conarer. nam si eadem nos agimus, multa et ille cum ceteris agit; si non ille, nec nos. ambulo et ambulas, mouetur et mouentur; uigilo et uigilas, lucet et lucent; disputo et disputas, circuit et circumeunt. tametsi actus animi nullo modo est his, quae uidemus, comparandus. si autem animum, ita ut aequum est, animo conferas, magis idem uel cogitare uel contemplari uel si quid aliud commodius dicitur, si ullus eis inest animus, sidera quam homines consideranda sunt. ceterum in corporum motibus si, ut soles, diligenter adtendas, nihil omnino a duobus idem fieri potest. an tu, cum deambulamus simul, satis idem nos agere existimas? absit a prudentia tua. septentrioni namque uicinior nostrum qui deambulat, aut alterum pari motu antecedat aut tardius ingrediatur necesse est; neutrum tamen sentiri potest. sed tu, ni fallor, quid intellegamus, non quid sentiamus, expectas. quod si ab axe in meridiem tendamus, coniuncti nobis atque inhaerentes, quantum ualemus, innitamurque marmori leui et aequali uel etiam ebori, tam non potest esse amborum idem motus quam uenae pulsus, quam forma, quam facies. remoue nos et pone Glauciam prolem, nihil egeris. quippe his etiam simillimis geminis tanta est necessitas, ut proprie moueantur, quanta fuit, ut singuli nascerentur.

  42. 14.3.1

    ! At enim hoc, inquies, rationi tantum; quod autem sol ab astris differt, sensibus etiam clarum atque manifestum est. si magnitudinem me cogis dispicere, nosti de interuallis quam multa dicantur et ad quantum incertum perspicuitas ista reuocetur. sed ut concedam ita esse, ut apparet, sic enim et credo, cuius tandem et sensum fefellit illa proceritas Naeuii pede longioris, quam qui est sex longissimus ? cui te credo nimium quaesisse hominem aequalem et, cum minime repperisses, usque in eius formam nostram epistulam tendere uoluisse. quare cum in terris quoque tale aliquid existat, nihil de caelo puto esse mirandum. si autem te monet, quod praeter solem nullius sideris lumen implet diem, quis, quaeso te, hominibus tantus apparuit quantus homo ille, quem deus suscepit longe aliter quam ceteros sanctos atque sapientes? quem si cum aliis hominibus conferas, maiore distantia continentur quam conlatione solis cetera sidera. quam sane similitudinem diligenter intuere. fieri enim potest mente, qua excellis, ut quandam quaestionem de homine Christo a te propositam transeuntes dissoluerimus.

  43. 14.4.1

    Item quaeris, utrum summa illa ueritas et summa sapientia, forma rerum, per quam facta sunt omnia, quem filium dei unicum sacra nostra profitentur, generaliter hominis, an etiam uniuscuiusque nostrum rationem contineat. magna quaestio. sed mihi uidetur, quod ad hominem faciendum adtinet, hominis quidem tantum, non meam uel tuam ibi esse rationem; quod autem ad orbem temporis, uarias hominum rationes in illa sinceritaie uiuere. uerum hoc cum obscurissimum sit, qua similitudine inlustrari possit, ignoro, nisi forte ad artes illas, quae insunt animo nostro, confugiendum est. nam in disciplina metiendi una est anguli ratio, una quadrati. itaque quotiens demonstrare angulum uolo, non nisi una ratio anguli mihi occurrit; sed quadratum nequaquam scriberem, nisi quattuor simul angulorum rationem intuerer. ita quilibet homo una ratione, qua homo intellegitur, factus est; at ut populus fiat, quamuis et ipsa una ratio, non tamen hominis ratio, sed hominum. si igitur pars huius uniuersi est Nebridius, sicut est, et omne uniuersum partibus confit, non potuit uniuersi conditor deus rationem partium non habere. quam ob rem quod plurimorum hominum ibi ratio est, non ad ipsum hominem pertinet, quamquam miris rursum modis ad unum omnia redigantur. sed tu id commodius cogitabis. his contentus sis interim peto, quamquam iam excesserim Naeuium.

  44. 15.1.1

    Non haec epistula sic inopiam chartae indicat, ut membranas saltem abundare testetur? tabellas eburneas, quas habeo, auunculo tuo cum litteris misi. tu enim huic pelliculae facilius ignosces, quia differri non potuit, quod ei scripsi, et tibi non scribere etiam ineptissimum existimaui. sed tabellas, si quae ibi nostrae sunt, propter huius modi necessitates mittas peto. scripsi quiddam de catholica religione, quantum dominus dare dignatus est, quod tibi uolo ante aduentum meum mittere, si charta interim non desit. tolerabis enim qualemcumque scripturam ex officina Maiorini. de codicibus praeter libros de Oratore totum mihi excidit. sed nihil amplius rescribere potui, quam ut ipse sumeres, quos liberet, et nunc in eadem maneo sententia. absens enim quid plus faciam, non inuenio.

  45. 15.2.1

    Gratissimum mihi est, quod in ultima epistula me participem domestici tui gaudii facere uoluisti. sed

  46. 15.2.2

    Mene salis placidi uultum fluctusque quietos ignorare iubes? quamquam nec me iubeas nec ipse ignores. quare si ad melius cogitandum quies aliqua data est, utere diuino beneficio. nec enim nobis debemus, cum ista proueniunt, sed illis, per quos proueniunt, gratulari, quoniam iusta et officiosa et pro suo genere pacatior atque tranquillior rerum temporalium administratio recipiendorum aeternorum meritum gignit, si non teneat, cum tenetur, non implicet, cum multiplicatur, si non, cum ......... putatur, inuoluat. ipsius enim ueritatis ore dictum est: Si in alieno fideles non fuistis, uestrum quis dabit uobis? laxatis ergo curis mutabilium rerum bona stabilia et certa quaeramus, superuolemus terrenis opibus nostris. nam et in mellis copia non frustra pennas habet apicula; necat enim haerentem.

  47. 16.1.1

    Auens crebro tuis affatibus laetificari et instinctu tui sermonis, quod me paulo ante iucundissime salua caritate pulsasti, paria redhibere non destiti, ne silentium meum paenitudinem appellasses. sed quaeso, ut, si haec quasi seniles artus esse duxeris, benignarum aurium indulgentia prosequaris. Olympum montem deorum esse habitaculum sub incerta fide Graecia fabulatur. at uero nostrae urbis forum salutarium numinum frequentia possessum nos cernimus et probamus. et quidem unum esse deum summum sine initio, sine prole naturae ceu patrem magnum atque magnificum quis tam demens, tam mente captus neget esse certissimum ? huius nos uirtutes per mundanum opus diffusas multis uocabulis inuocamus, quoniam nomen eius cuncti proprium uidelicet ignoramus. nam deus omnibus religionibus commune nomen est. ita fit, ut, dum eius quasi quaedam membra carptim uariis supplicationibus prosequimur, totum colere profecto uideamur.

  48. 16.2.1

    Sed inpatientem me esse tanti erroris dissimulare non possum. quis enim ferat Ioui fulmina uibranti praeferri Migginem, Iunoni, Mineruae, Veneri Vestaeque Sanamem et cunctis, pro nefas ! diis inmortalibus archimartyrem Namphamonem ? inter quos Lucitas etiam haud minore cultu suspicitur atque alii interminato numero, diis hominibusque odiosa nomina, qui conscientia nefandorum facinorum specie gloriosae mortis scelera sua sceleribus cumulantes dignum moribus factisque suis exitum maculati reppererunt. horum busta, si memoratu dignum est, relictis templis, neglectis maiorum suorum manibus stulti frequentant, ita ut praesagium uatis illius indigne ferentis emineat:

  49. 16.2.2

    Inque deum templis iurabit Roma per umbras. sed mihi hac tempestate propemodum uidetur bellum Actiacum rursus exortum, quo Aegyptia monstra in Romanorum deos audeant tela uibrare minime duratura.

  50. 16.3.1

    Sed illud quaeso, uir sapientissime, uti remoto facundiae robore atque exploso, qua cunctis clarus es, omissis etiam, quibus pugnare solebas, Chrysippeis argumentis postposita paululum dialectica, quae neruorum suorum luctamine nihil certi cuiquam relinquere nititur, ipsa re adprobes, qui sit iste deus, quem uobis Christiani quasi proprium uindicatis et in locis abditis praesentem uos uidere componitis. nos etenim deos nostros luce palam ante oculos atque aures omnium mortalium piis precibus adoramus et per suaues hostias propitios nobis efficimus et a cunctis haec cerni et probari contendimus.

  51. 16.4.1

    Sed ulterius huic certamini me senex inualidus subtraho et in sententiam Mantuani rhetoris libenter pergo: Trahat sua quemque uoluptas. post haec non dubito, uir eximie, qui a mea secta deuiasti, hanc epistulam aliquorum furto detractam flammis uel quolibet pacto perituram. quod si acciderit, erit damnum chartulae, non nostri sermonis, cuius exemplar penes omnes religiosos perpetuo retinebo. dii te seruent, per quos et eorum atque cunctorum mortalium communem patrem uniuersi mortales, quos terra sustinet, mille modis concordi discordia ueneramur et colimus.

  52. 17.1.1

    Seriumne aliquid inter nos agimus, an iocari libet? nam sicut tua epistula loquitur, utrum causae ipsius infirmitate, an morum tuorum comitate sit factum, ut malles esse facetior quam paratior, incertum habeo. primo enim Olympi montis et fori uestri comparatio facta est, quae nescio quo pertinuerit, nisi ut me commonefaceret et in illo monte Iouem castra posuisse, cum aduersus patrem bellum gereret, ut ea docet historia, quam uestri etiam sacram uocant, et in isto foro recordarer esse in duobus simulacris Unum Martem nudum, alterum armatum, quorum daemonium infestissimum ciuibus porrectis tribus digitis contra conlocata statua humana comprimeret. ergone umquam ego crediderim mentione illius fori facta numinum talium memoriam mihi te renouare uoluisse, nisi iocari potius quam serie agere maluisses? sed illud plane, quod tales deos quaedam dei unius magni membra esse dixisti, admoneo, quia dignaris, ut ab huius modi sacrilegis facetiis te magnopere abstineas. si quidem illum deum dicis unum, de quo, ut dictum est a ueteribus, docti indoctique consentiunt, huiusne tu membra dicis esse, quorum iam immanitatem uel, si hoc mauis, potentiam mortui hominis imago compescit? plura hinc possim dicere; uides enim pro tua prudentia, quam late locus iste pateat reprehensioni. sed me ipse cohibeo, ne a te rhetorice potius quam ueridice agere existimer.

  53. 17.2.1

    Nam quod nomina quaedam mortuorum Punica collegisti, quibus in nostram religionem festiuas, ut tibi uisum est, contumelias iaciendas putares, nescio, utrum refellere debeam, an silentio praeterire. si enim res istae tam uidentur leues tuae grauitati, quam sunt, iocari mihi non multum uacat; si autem graues tibi uidentur, miror, quod nominum absurditate commoto in mentem non uenerit habere uos et in sacerdotibus Euoaddires et in numinibus Abaddires. non puto ego ista tibi, cum scriberes, in animo non fuisse, sed more humanitatis et leporis tui commonefacere nos uoluisti ad relaxandum animum, quanta in uestra superstitione ridenda sint. neque enim usque adeo te ipsum obliuisci potuisses, ut homo Afer scribens Afris, cum simus utrique in Africa constituti, Punica nomina exagitanda existimares. nam si ea uocabula interpretemur, Namphamo quid aliud significat quam boni pedis hominem? id est, cuius aduentus adferat aliquid felicitatis, sicut solemus dicere secundo pede introisse, cuius introitum prosperitas aliqua consecuta sit. quae lingua si inprobatur abs te, nega Punicis libris, ut a uiris doctissimis proditur, multa sapienter esse mandata memoriae; paeniteat te certe ibi natum, ubi huius linguae cunabula recalent. si uero et sonus nobis noster non rationabiliter displicet et me bene interpretatum illud uocabulum recognoscis, habes quod suscenseas Vergilio tuo, qui Herculem uestrum ad sacra, quae illi ab Euandro celebrantur, inuitat hoc modo:

  54. 17.2.2

    Et nos et tua dexter adi pede sacra secundo. secundo pede optat ut ueniat. ergo uenire optat Herculem Namphamonem, de quo tu multum nobis insultare dignaris. uerum tamen si ridere delectat, habes apud uos magnam materiam facetiarum: deum Stercutium, deam Cluacinam, Venerem Caluam, deum Timorem, deum Pallorem, deam Febrem et cetera innumerabilia huiusce modi, quibus Romani antiqui simulacrorum cultores templa fecerunt et colenda censuerunt. quae si neglegis, Romanos deos neglegis, ex quo intellegeris non Romanis initiatus sacris, et tamen Punica nomina tamquam nimium Romanorum altaribus deditus contemnis ac despicis.

  55. 17.3.1

    Sed mihi uideris omnino plus quam nos fortasse illa sacra nihili pendere, sed ex eis nescio quam captare ad huius uitae transitum uoluptatem, quippe qui etiam non dubitaueris ad Maronem confugere, ut scribis, et eius uersu te tueri, quo ait:

  56. 17.3.2

    Trahit sua quemque uoluptas. nam si tibi auctoritas Maronis placet, sicut placere significas, profecto etiam illud placet:

  57. 17.3.3

    Primus ab aetherio uenit Saturnus Olympo arma Iouis fugiens et regnis exul ademptis et cetera, quibus eum atque huius modi deos uestros uult intellegi homines fuisse. legerat enim ille mysticam historiam uetusta auctoritate roboratam, quam etiam Tullius legerat, qui hoc idem in dialogis plus, quam postulare auderemus. commemorat et perducere in hominum notitiam, quantum illa tempora patiebantur, molitur.

  58. 17.4.1

    Quod autem dicis eo nostris uestra sacra praeponi, quod uos publice colitis deos, nos autem secretioribus conuenticulis utimur, primo illud abs te quaero, quo modo oblitus sis Liberum illum, quem paucorum sacratorum oculis committendum putatis. deinde tu ipse iudicas nihil aliud te agere uoluisse, cum publicam sacrorum uestrorum celebrationem commemorares, nisi ut nobis decuriones et primates ciuitatis per plateas uestrae urbis bacchantes ac furentes ante oculos quasi specula poneremus. in qua celebritate si numine inhabitamini, certe uidetis, quale illud sit, quod adimit mentem; si autem fingitis, quae sunt ista etiam in publico uestra secreta? uel quo pertinet tam turpe mendacium? deinde cur nulla futura canitis, si uates estis? aut cur spoliatis circumstantes, si sani estis?

  59. 17.5.1

    Cum igitur haec nos et alia, quae nunc praetermittenda existimo, per epistulam tuam feceris recordari, quid nos derideamus deos uestros, quos abs te ipso subtiliter derideri nemo non intellegit, qui et ingenium tuum nouit et legit litteras tuas? itaque si aliquid inter nos de his rebus uis agamus, quod aetati prudentiaeque tuae congruit, quod denique de nostro proposito iure a carissimis nostris flagitari potest, quaere aliquid nostra discussione dignum et ea pro uestris numinibus cura dicere, in quibus non te causae praeuaricatorem putemus, quod nos magis commoneas, quae contra illos dici possint, quam pro eis aliquid dicas. ad summam tamen ne te hoc lateat et in sacrilega conuicia inprudentem trahat, scias a Christianis catholicis, quorum in uestro oppido etiam ecclesia constituta est, nullum coli mortuorum, nihil denique ut numen adorari, quod sit factum et conditum a deo, sed unum ipsum deum, qui fecit et condidit omnia. disserentur ista latius ipso uero et uno deo adiuuante, cum te grauiter agere uelle cognouero.

  60. 18.1.1

    O utinam possem assidue tibi aliquid dicere! id autem aliquid est, ut curis exueremur inanibus et curis indueremur utilibus. nam de securitate nescio utrum quicquam in hoc mundo sperandum sit. scripsi nec recepi ulla rescripta. misi aduersum Manichaeos libros, quos paratos et emendatos mittere potui, nec quicquam ex illis iudicii motusque uestri notum mihi factum est. nunc eos repetere iam me, uos autem restituere conuenit. peto itaque, ne differatis eos remittere cum rescriptis, quibus nosse cupio, quid de illis geritis uel adhuc ad illum errorem expugnandum quid armaturae uobis opus esse arbitremini.

  61. 18.2.1

    Sane quoniam te noui, accipe hoc quiddam grande et breue. est natura per locos et tempora mutabilis, ut • corpus, et est natura per locos nullo modo, sed tantum per tempora etiam ipsa mutabilis, ut anima, et est natura, quae nec per locos nec per tempora mutari potest, hoc deus est. quod hic insinuaui quoquo modo mutabile, creatura dioitur; quod inmutabile, creator. cum autem omne, quod esse dicimus, in quantum manet dicamus et in quantum unum est, omnis porro pulchritudinis forma unitatis sit, uides profecto in ista distributione naturarum, quid summe sit, quid infime et tamen sit, quid medie, magis infimo et minus summo, sit. summum illud est ipsa beatitas; infimum nec beatum potest esse nec miserum; quod uero medium, uiuit inclinatione ad infimum misere, conuersione ad summum beate uiuit. qui Christo credit, non diligit infimum, non superbit in medio atque ita summo inhaerere fit idoneus. et hoc est totum, quod agere iubemur, monemur, accendimur.

  62. 19.1.1

    Ut abs te abscessimus, dici non potest, quanta suauitate nos perfuderit recordatio tui ac saepe perfundat. recolimus enim ardore inquisitionis tuae, cum esset mirabilis, non fuisse perturbatam modestiam disputandi. nam neque flagrantius percontantem neque tranquillius audientem quemquam facile inuenerim. uellem itaque tecum multum loqui; non enim multum esset, quantumcumque esset, si tecum loquerer. sed quia difficile est, quid opus est causas quaerere? prorsus difficile est. erit fortasse aliquando facillimum ita deus uelit —, nunc certe aliud est. dedi ergo negotium fratri, per quem litteras misi, ut omnia nostra legenda praebeat prudentissimae caritati tuae. non enim aliquid meum inculcabit inuito; noui enim quid benignitatis in nos animo geras. quae tamen lecta si probaueris et uera peruideris, nostra esse non putes, nisi quod data sunt, eoque te conuertas licet, unde tibi quoque est, ut ea probares, datum. nemo enim, quod legit, in codice ipso cernit uerum esse ant in eo, qui scripserit, sed in se potius, si eius menti quoddam non uulgariter candidum et a faece corporis remotissimum lumen ueritatis inpressum est. quod si aliqua falsa atque inprobanda compereris, de humano nubilo inrorata scias et ea uere nostra esse deputes. hortarer autem - te ad quaerendum, nisi uidere mihi uiderer hiantia quaedam ora cordis tui; hortarer etiam, ut, quod uerum cognoueris, uiriliter teneas, nisi prae te ferres euidentissimum robur animi et consilii tui. totum enim se mihi breui tempore prope discussis corporis tegumentis, quod in te uiuit, aperuit. neque ullo modo siuerit domini nostri misericordissima prouidentia, ut a catholico Christi grege tu uir tam bonus et egregie cordatus alienus sis.

  63. 20.1.1

    Cum a duobus tibi scripta deberentur, cumulatissime magis pars reddita est, quod unum nostrum praesentem uides, cuius ex ore cum me quoque accipis, poteram non rescribere, nisi ipso iubente fecissem, quo proficiscente superuacaneum uidebatur esse, quod feci. quapropter fertilius tecum fortasse conloquor, quam si coram adessem, cum et epistulam meam legis et eum audis, in cuius pectore me habitare optime nosti. cum magno gaudio litteras sanctitatis tuae consideraui atque digessi, quod et christianum animum tuum sine ullo fuco iniqui temporis et in nos amicissimum prae se gerunt.

  64. 20.2.1

    Gratulor tibi et gratias ago deo et domino nostro de spe et fide et caritate tua tibique apud eum, quod de nobis tam bene existimas, ut fideles dei seruos esse credas idque ipsum in nobis corde purissimo diligas. quamquam hinc etiam gratulandum beniuolentiae tuae potius quam gratiae agendae sint. tibi enim prodest ipsam diligere bonitatem, quam profecto diligit, qui eum diligit, quem-credit bonum, siue ille se ita siue aliter, quam creditur, habeat. unus tantum in hac re cauendus error est, ne quisquam non de homine, sed de ipso hominis bono aliter sentiat, quam ueritas postulat. tu uero, frater dilectissime, qui nullo modo erras credendo uel sciendo magnum bonum esse libenter deo casteque seruire, quemlibet hominum propterea diligas, quod huius boni participem credis, tecum est fructus tuus, etiam si ille non ita sit. quapropter tibi de hac re gratulandum est; illi autem non, si propterea diligitur, sed si talis est, qualem esse existimat, a quo propterea diligitur. quales itaque nos simus quantumque in deum promouerimus, ipse uiderit, cuius non solum de hominis bono, sed de homine ipso non potest errare iudicium. tibi ad mercedem beatitudinis, quod ad hanc rem adtinet, satis est, quod nos tales credens, quales esse oportet seruos dei, toto sinu cordis amplecteris. gratias uero tibi uberes agimus, quod nos cum laudas, tamquam tales simus, mirabiliter hortaris, ut tales esse cupiamus; uberiores etiam, si non solum te commendes orationibus nostris, sed etiam pro nobis orare non praetermittas. gratior enim deo est pro fratre deprecatio, ubi sacrificium caritatis offertur.

  65. 20.3.1

    Paruulum tuum plurimum saluto et secundum praecepta domini salutaria opto grandescere. domui quoque tuae unam fidem et deuotionem ueram, quae sola catholica est, prouenire desidero et precor. in quam rem si quam forte aliam nostram operam necessariam existimas, ne tibi dubites uindicare et communi domino fretus et iure caritatis. illud sane admonuerim religiosissimam prudentiam tuam, ut timorem dei non inrationabilem uel inseras infirmiori uasi tuo uel nutrias diuina + lectione grauique conloquio. nemo enim fere sollicitus de statu animae suae atque ob hoc sine pertinacia inquirendae uoluntatis domini intentus est, qui bono demonstratore usus non dinoscat, quid inter schisma quodlibet atque unam catholicam intersit.

  66. 21.1.1

    Ante omnia peto, ut cogitet religiosa prudentia tua nihil esse in hac uita et maxime hoc tempore facilius et laetius et hominibus acceptabilius episcopi aut presbyteri aut diaconi officio, si perfunctorie atque adulatorie res agatur, sed nihil apud deum miserius et tristius et damnabilius; item nihil esse in hac uita et maxime hoc tempore difficilius, laboriosius, periculosius episcopi aut presbyteri aut diaconi officio, sed apud deum nihil beatius, si eo modo militetur, quo noster imperator iubet. quis autem iste sit modus, nec a pueritia nec ab adulescentia mea didici. et eo tempore, quo discere coeperam, uis mihi facta est merito peccatorum meorum — nam quid aliud existimem nescio —, ut secundus locus gubernaculorum mihi traderetur, qui remum tenere non noueram.

  67. 21.2.1

    Sed arbitror dominum meum propterea me sic emendare uoluisse, quod multorum peccata nautarum, antequam expertus essem, quid illic agitur, quasi doctior et melior reprehendere audebam. itaque posteaquam missus sum in medium, tunc sentire coepi temeritates reprehensionum mearum, quamquam et antea periculosissimum iudicarem hoc ministerium. et hinc erant illae lacrimae, quas me fundere in nouitate ordinationis meae nonnulli fratres animaduerterunt et nescientes causas doloris mei quibus potuerunt sermonibus, qui omnino ad uulnus meum non pertinerent, tamen bono animo consolati sunt. sed multo, ualde multo amplius expertus sum, quam putabam, non quia nouos aliquos fluctus aut tempestates uidi, quas ante non uideram uel non audieram uel non legeram uel non cogitaueram, sed ad eas euitandas aut perferendas sollertiam et uires meas omnino non noueram et alicuius momenti arbitrabar. dominus autem inrisit me et rebus ipsis ostendere noluit me ipsum mihi.

  68. 21.3.1

    Quod si non damnando, sed miserando fecit — hoc enim spero certe uel nunc cognita aegritudine mea —, debeo scripturarum eius medicamenta omnia perscrutari et orando ac legendo agere, ut idonea ualitudo animae. meae ad tam periculosa negotia tribuatur. quod ante non feci, quia et tempus non habui; tunc enim ordinatus sum, cum de ipso uacationis tempore ad cognoscendas diuinas scripturas cogitaremus et sic nos disponere uellemus, ut nobis otium ad hoc negotium posset esse. quod uerum est, nondum sciebam, quid mihi deesset ad tale opus, quale me nunc torquet et conterit. quod si propterea in re ipsa didici, quid sit homini necessarium, qui populo ministrat sacramentum et uerbum dei, ut iam mihi non liceat adsequi, quod me non habere cognoui, iubes ergo, ut peream, pater Ualeri? ubi est caritas tua? certe diligis me? certe diligis ipsam ecclesiam, cui me sic ministrare uoluisti? et tamen certus sum, quod et me et ipsam diligis. sed putas me idoneum, cum ego melius me nouerim, qui tamen nec ipse me nossem, nisi experiendo didicissem.

  69. 21.4.1

    Sed dicit fortasse sanctitas tua: uellem scire, quid desit instructioni tuae. tam multa autem sunt, ut facilius possim enumerare, quae habeam, quam quae habere desidero. auderem enim dicere scire me et plena fide retinere, quid pertineat ad salutem nostram. sed hoc ipsum quo modo ministrem ad salutem aliorum non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salui fiant? et sunt fortasse aliqua, immo non est dubitandum esse in sanctis libris conscripta consilia, quibus cognitis et adprehensis possit homo dei rebus ecclesiasticis ordinatioribus ministrare aut certe inter manus iniquorum uel uiuere conscientia saniore uel mori, ut illa uita non amittatur, cui uni christiana corda humilia et mansueta suspirant. quo modo autem hoc fieri potest, nisi, quem ad modum ipse dominus dicit, petendo quaerendo pulsando, id est orando legendo plangendo? ad quod negotium mihi paruum tempus uelut usque ad pascha impetrare uolui per fratres a tua sincerissima et uenerabili caritate et nunc per has preces uolo.

  70. 21.5.1

    Quid enim responsurus sum domino iudici? non poteram ista iam quaerere, cum ecclesiasticis negotiis impedirer? si ergo mihi dicat: serue nequam, si uilla ecclesiae calumniosum aliquem pateretur, cuius fructibus colligendis magna opera inpenditur neglecto agro, quem rigaui sanguine meo, si quid agere pro ea posses apud iudicem terrae, nonne omnibus consentientibus, nonnullis etiam iubentibus et cogentibus pergeres et, si contra te iudicaretur, etiam trans mare proficiscereris? atque hoc modo uel annuam uel amplius absentiam tuam nulla querela reuocaret, ne alius possideret terram non animae sed corpori pauperum necessariam, quorum tamen famem uiuae arbores meae multo facilius mihique gratius, si diligenter colerentur, explerent. cur ergo ad discendam agriculturam meam uacationem temporis tibi defuisse causaris? dic mihi, quid respondeam; rogo te. an forte uis dicam: senex Ualerius dum me omnibus rebus instructum esse credidisset, quanto amplius me dilexit, tanto minus discere ista permisit?-

  71. 21.6.1

    Adtende omnia ista, senex Ualeri; obsecro te per bonitatem et seueritatem Christi, per misericordiam et iudicium eius, per eum, tantam qui tibi inspirauit erga nos caritatem, ut ne te nec pro lucro animae nostrae audeamus offendere. sic autem mihi dominum et Christum testem facis innocentiae et caritatis et sinceri affectus, quem circa nos habes, quasi ego non de his iurare omnibus possum. ipsam ergo caritatem et affectum inploro, ut miserearis mei et concedas mihi ad hoc, quod rogaui, tempus, quantum rogaui, atque adiuues me orationibus tuis, ut non sit inane desiderium meum nec infructuosa ecclesiae Christi atque utilitati fratrum et conseruorum meorum absentia mea. scio quod illam caritatem pro me orantem maxime in tali causa non despicit dominus et eam sicut sacrificium suauitatis accipiens fortassis breuiore tempore, quam postulaui, me saluberrimis consiliis de scripturis suis reddet instructum.

  72. 22.1.1

    Qua gratia responderem litteris sanctitatis tuae, cum diu haesitans non reperirem — omnia enim uicit affectus animi mei, quem iam sponte surgentem lectio epistulae tuae multo ardentius excitauit —, commisi me tamen deo, qui pro uiribus meis operaretur in me, ut ea rescriberem, quae utrique nostrum studio in domino et cura ecclesiastica pro tua praestantia et mea obsecundatione congruerent. atque illud primum, quod orationibus meis te adiuuari credis, non solum non defugio, uerum etiam libenter amplector. ita enim etsi non meis, at certe tuis me dominus noster exaudiet. quod fratrem Alypium in nostra coniunctione mansisse, ut exemplo sit fratribus curas mundi huius uitare cupientibus, beniuolentissime accepisti, ago gratias, quas nullis uerbis explicare possim; deus hoc rependat in animam tuam. omnis itaque fratrum coetus, qui apud eos coepit coalescere, tanta tibi praerogatiua obstrictus est, ut locis terrarum tantum longe disiunctis ita nobis consulueris tamquam praesentissimus spiritu. quapropter precibus, quantum ualemus, incumbimus, ut gregem tibi commissum tecum dominus sustinere dignetur nec te uspiam deserere, sed adesse adiutor in opportunitatibus faciens cum ecclesia sua misericordiam per sacerdotium tuum, qualem spiritales uiri ut faciat lacrimis eum gemitibusque interpellant.,

  73. 22.2.1

    Scias itaque, domine beatissime et plenissima caritate uenerabilis, non desperare nos, immo sperare nos uehementer, quod dominus et deus noster per auctoritatem personae, quam geris, quam non carni, sed spiritu tuo inpositam esse confidimus, multas carnales foeditates et aegritudines, quas Africana ecclesia in multis patitur, in paucis gemit ................ conciliorum graui ense et tua grauitate posse sanari. cum enim apostolus tria breuiter genera uitiorum detestanda et uitanda uno in loco posuerit, de quibus innumerabilium peccatorum exurrexit seges, unum horum, quod quidem secundo loco posuit, acerrime in ecclesia uindicatur; duo autem reliqua, id est primum et ultimum, tolerabilia uidentur hominibus atque ita paulatim fieri potest, ut nec uitia iam putentur. ait enim uas electionis: Non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et inpudicitiis, non in contentione et zelo; sed induite uos dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis.

  74. 22.3.1

    Horum ergo trium cubilia et inpudicitiae ita magnum crimen putatur, ut nemo dignus non modo ecclesiastico ministerio, sed ipsa etiam sacramentorum communione uideatur, qui se isto peccato maculauerit. et recte omnino. sed quare solum? comissationes enim et ebrietates ita concessae et licitae putantur, ut in honore etiam beatissimorum martyrum non solum per dies sollemnes, quod ipsum quis non lugendum uideat, qui haec non carneis oculis inspicit, sed etiam cotidie celebrentur. quam foeditatem, si tantum flagitiosa et non etiam sacrilega esset, quibuscumque tolerantiae uiribus sustentandam putaremus. quamquam ubi est illud, quod cum multa uitia enumerasset idem apostolus, inter quae posuit ebriosos, + ita conclusit, ut diceret: cum talibus nec panem edere? sed feramus haec in luxu et labe domestica et eorum conuiuiorum, quae priuatis parietibus continentur, accipiamusque . cum eis corpus Christi, cum quibus panem edere prohibemur: saltem de sanctorum corporum sepulcris, saltem de locis sacramentorum, de domibus orationum tantum dedecus arceatur. quis enim audet uetare priuatim, quod cum frequentatur in sanctis locis, honor martyrum nominatur?

  75. 22.4.1

    Haec si prima Africa temptaret auferre, a ceteris terris imitatione digna esse deberet; cum uero et per Italiae maximam partem et in aliis omnibus aut prope omnibus transmarinis ecclesiis, partim quia numquam facta sunt, partim quia uel orta uel inueterata sanctorum et uere de uita futura cogitantium episcoporum diligentia et animaduersione extincta atque deleta sunt, ................ dubitare quo modo possumus tantam morum labem uel proposito tam lato exemplo emendare? et nos quidem illarum partium hominem habemus episcopum, unde magnas deo agimus gratias. quamquam eius modestiae atque lenitatis est, eius denique prudentiae et sollicitudinis in domino, ut, etiam si Afer esset, cito illi de scripturis persuaderetur curandum, quod licentiosa et male libera consuetudo uulnus inflixit, sed tanta pestilentia est huius mali, ut sanari prorsus, quantum mihi uidetur, nisi concilii auctoritate non possit, aut, si ab una ecclesia inchoanda est medicina, sicut uidetur audaciae mutare conari, quod Carthaginiensis ecclesia • tenet, sic magnae inpudentiae est uelle seruare, quod Carthaginiensis ecclesia correxit. ad hanc autem rem quis alius episcopus esset optandus, nisi qui ea diaconus execrabatur?.

  76. 22.5.1

    Sed quod erat tunc dolendum, nunc auferendum est non aspere, sed, sicut scriptum est, in spiritu lenitatis et mansuetudinis. dant enim mihi fiduciam litterae tuae, indices germanissimae caritatis, ut tecum tamquam mecum audeam conloqui. non ergo aspere, quantum existimo, non duriter, non modo imperioso ista tolluntur, magis docendo quam iubendo, magis monendo quam minando. sic enim agendum est cum multitudine, seueritas autem exercenda est in peccata paucorum. et si quid minamur, cum dolore fiat de scripturis comminando uindictam futuram, ne nos ipsi in nostra potestate, sed deus in nostro sermone timeatur. ita prius mouebuntur spiritales uel spiritalibus proximi, quorum auctoritate et lenissimis quidem sed instantissimis admonitionibus cetera multitudo frangatur.

  77. 22.6.1

    Sed quoniam istae in cimiteriis ebrietates et luxuriosa conuiuia non solum honores martyrum a carnali et inperita plebe . credi solent, sed etiam solatia mortuorum, mihi uidetur facilius illis dissuaderi posse istam foeditatem ac turpitudinem, si et de scripturis prohibeatur et oblationes pro spiritibus dormientium, quas uere aliquid adiuuare credendum est. super ipsas memorias non sint sumptuosae atque omnibus petentibus sine typho et cum alacritate praebeantur neque uendantur; sed si quis pro religione aliquid pecuniae offerre uoluerit, in praesenti pauperibus eroget. ita nec deserere uidebuntur memorias suorum, quod potest gignere non leuem cordis dolo-. rem, et id celebrabitur in ecclesia, quod pie honesteque celebratur. haec interim de comissationibus et ebrietatibus dicta sint.

  78. 22.7.1

    De contentione autem et zelo quid me attinet dicere, quando ista uitia non in plebe, sed in nostro numero grauiora sunt? horum autem morborum mater superbia est et humanae laudis auiditas, quae etiam hypocrisin saepe generat. huic non resistitur, nisi crebris diuinorum librorum testimoniis incutiatur timor et caritas dei, si tamen ille, qui hoc agit, se ipsum praebeat patientiae atque humilitatis exemplum minus sibi adsumendo, quam offertur, sed tamen ab eis, qui se honorant, nec totum nec nihil accipiendo et id, quod accipitur laudis aut honoris, non propter se, qui totus coram deo esse debet et humana contemnere, sed propter illos accipiatur, quibus consulere non potest. si nimia deiectione uilescat. ad hoc enim pertinet, quod dictum est: Nemo iuuentutem tuam contemnat, cum ille hoc dixerit, qui alio loco ait: Si hominibus placere uellem, Christi seruus non essem.

  79. 22.8.1

    Magnum est de honoribus et laudibus hominum non laetari, sed et omnem inanem pompam praecidere et, si quid inde necessarium retinetur, id totum ad utilitatem honorantium salutemque conferre. non enim frustra dictum est: Deus confringet ossa hominibus placere uolentium. quid enim languidius, quid tam sine stabilitate ac fortitudine, quod ossa significant, quam homo, quem male loquentium lingua debilitat, cum sciat falsa esse, quae dicuntur? cuius rei dolor nullo modo animae uiscera dilaniaret, si non amor laudis eius ossa confringeret. praesumo de robore animi tui; itaque ista, quae tecum confero, mihi dico; dignaris tamen, credo, mecum considerare, quam sint grauia, quam difficilia. non enim huius hostis uires sentit, nisi qui ei bellum indixerit, quia, etsi cuiquam facile est laude carere, dum denegatur,. difficile est ea non delectari, cum offertur. et tamen tanta mentis in deum debet esse suspensio, ut, si non merito laudemur, corrigamus eos, quos possumus, ne arbitrentur aut in nobis esse, quod non est, aut nostrum esse, quod dei est, aut ea laudent, quae quamuis non desint nobis aut etiam supersint, nequaquam tamen sint laudabilia, uelut sunt bona omnia, quae uel cum pecoribus habemus communia uel cum impiis hominibus. si autem merito laudamur propter deum, gratulemur eis, quibus placet uerum bonum, non tamen nobis, quia placemus hominibus, sed si coram deo tales sumus, quales esse nos credunt, et non tribuitur nobis sed deo, cuius dona sunt omnia, quae uere meritoque laudantur. haec mihi ipse canto cotidie uel potius ille, cuius salutaria praecepta sunt, quaecumque siue in diuinis lectionibus inueniuntur siue quae intrinsecus animo suggeruntur. et tamen uehementer cum aduersario dimicans saepe ab eo uulnera accipio, cum delectationem oblatae laudis mihi auferre non possum.

  80. 22.9.1

    Haec propterea scripsi, ut, si tuae sanctitati iam non sunt necessaria, siue quod plura ipse huius modi cogites atque utiliora siue quod tuae sanctitati medicina ista non opus sit, mala tamen mea nota sint tibi sciasque, unde pro mea infirmitate deum rogare digneris. quod ut inpensissime facias, obsecro per humanitatem illius, qui praeceptum dedit, ut inuicem onera nostra portemus. multa sunt, quae de nostra uita et conuersatione deflerem, quae nollem per litteras ad te uenire, sed inter cor meum et cor tuum nulla essent ministeria praeter os meum et aures tuas. si autem uenerabilis nobis + omniumque nostrum tota sinceritate carissimus, cuius in te uere fraternam, cum praesens essem, benignitatem studiumque perspexi, senex Saturninus si dignatus fuerit, quando opportunum uidebit, ad nos uenire, quicquid cum eius sanctitate et spiritali affectu conloqui potuerimus, aut nihil aut non multum distabit, ac si cum tua dignatione id ageremus. quod ut nobiscum ab eo petere atque impetrare digneris, tantis precibus\' posco, quantis uerba nulla sufficiunt. absentiam enim meam tantum longe Hipponienses uehementer nimisque formidant neque ullo modo mihi sic uolunt credere ut et ego uobis.

  81. 22.9.2

    Agrum fratribus datum prouisione et liberalitate tua didicimus ante epistulam tuam per sanctum fratrem et conseruum nostrum Parthenium, a quo multa alia, quae audire desiderabamus, audiuimus. praestabit dominus, ut etiam cetera, quae adhuc desideramus, impleantur.

  82. 23.1.1

    Priusquam ad rem ueniam, de qua tuae beniuolentiae scribere uolui, tituli huius epistulae, ne uel te uel alium quempiam moueat, rationem breuiter reddam. \'domino\' scripsi, quia scriptum est: Uos in libertatem uocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per caritatem seruite inuicem. cum ergo uel hoc ipso officio litterarum per caritatem tibi seruiam, non absurde te dominum uoco propter unum et uerum dominum nostrum, qui nobis ista praecepit. \'dilectissimo\' autem quod scripsi, nouit deus, quod non solum te diligam, sed ita diligam ut me ipsum, quando quidem bene mihi sum conscius et bona me tibi optare quae mihi. \'honorabili\' uero quod addidi, non ad hoc addidi, ut honorarem episcopatum tuum; mihi enim episcopus non es. neque hoc cum contumelia dictum acceperis,. sed ex animo, quo in ore nostro esse debet est est, non non. neque enim ignoras aut quisquam hominum, qui DOS nouit, ignorat neque te esse episcopum meum neque me presbyterum tuum. honorabilem igitur ex ea regula te libenter appello, qua noui te esse hominem et noui hominem ad imaginem dei et similitudinem factum et in honore positum ipso ordine et iure naturae, si tamen intellegendo, quae intellegenda sunt, seruet honorem suum. nam ita scriptum est: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est iumentis insensatis et similis factus est illis. cur ergo te honorabilem, in quantum homo es, non appellem, cum praesertim de tua salute atque correctione, quam diu in hac uita es, desperare non audeam? (fratrem) uero ut uocem, non te latet praeceptum nobis esse diuinitus, ut etiam eis, qui negant se fratres nostros esse, dicamus: Fratres nostri estis\\ et hoc uehementer ualet ad causam, propter quam scribere uolui fraternitati tuae. iam enim reddita ratione, cur epistulae talem ianuam fecerim, audi placidissime, quae sequuntur.

  83. 23.2.1

    Ego cum in ista regione consuetudinem hominum lugendam + atque plangendam, qui cum christiano nomine glorientur, Christianos rebaptizare non dubitant, quibus uerbis poteram, detestarer, non defuerunt laudatores tui, qui mihi dicerent te ista non facere. fateor, primo non credidi. deinde considerans posse fieri, ut animam humanam de futura uita cogitantem dei timor inuaderet, ut se ab scelere apertissimo temperaret, gratulatus credidi, quod tali proposito ab ecclesia catholica nolueris esse nimis alienus. quaerebam sane occasionem loquendi tecum, ut, si fieri posset, ea quae parua remanserat inter nos dissensio tolleretur, cum ecce ante paucos dies diaconum nostrum Mutugennensem te rebaptizasse nuntiatum est. dolui uehementer et illius miserabilem lapsum et tuum, frater, inopinatum scelus. noui etenim, quae sit ecclesia catholica. gentes sunt hereditas Christi et possessio Christi termini terrae. nostis et uos aut, si non nostis, aduertite; facillime a uolentibus sciri potest. rebaptizare igitur haereticum hominem, qui haec sanctitatis signa perceperit, quae christiana tradidit disciplina, omnino peccatum est; rebaptizare autem catholicum immanissimum scelus est. tamen non adeo credens, quia de te mihi bene persuasum tenebam, Mutugennam ipse perrexi et eum quidem miserum uidere non potui, a parentibus uero eius audiui, quod uester iam etiam diaconus factus sit. et tamen tam bene adhuc de tuo corde sentio, ut eum rebaptizatum esse non credam.

  84. 23.3.1

    Quare te, frater dilectissime, per diuinitatem et humanitatem domini nostri Iesu Christi obsecro, ut rescribere mihi digneris, quid gestum sit, et sic rescribere, ut noueris me in ecclesia fratribus nostris epistulam tuam uelle recitare. quod ideo scripsi, ne, cum id postea facerem, quod me non sperares esse facturum, offenderem caritatem et iustam de me apud communes amicos querelam deponeres. quid ergo te impediat ad rescribendum, non uideo. si enim rebaptizas, nihil est quod homines de tuo collegio formides, cum id te rescripseris facere, quod te illi facere, etiam si nolles, iuberent. cum autem id quantis potueris documentis faciendum esse defenderis, non solum non suscensebunt, sed etiam praedicabunt. si autem non rebaptizas, arripe libertatem christianam, frater Maximine, arripe, quaeso te; non cuiusquam hominis in contemplatione Christi aut reprehensionem uerearis aut exhorreas potestatem. transit honor huius saeculi, transit ambitio. in futuro Christi iudicio nec absidae gradatae nec cathedrae uelatae nec sanctimonialium occursantium atque cantantium greges adhibebuntur ad defensionem, ubi coeperit accusare conscientia et conscientiarum arbiter iudicare. quae hic honorant, ibi onerant; quae hic releuant, ibi grauant. ista quae pro tempore propter ecclesiae utilitatem honori nostro exhibentur, defendentur forte bona conscientia, defendere autem non poterunt malam.

  85. 23.4.1

    Quod ergo tam pio et tam religioso animo facis, si tamen facis, ut ecclesiae catholicae baptismum non iteres, sed adprobes potius tamquam unius uerissimae matris, quae omnibus gentibus et regenerandis praebet sinum et regeneratis ubera infundit tamquam unius possessionis Christi sese usque ad terrae terminos porrigentis, — si hoc uere facis, cur non erumpis in exultantem et liberam uocem ? cur lucernae tuae tam utilem splendorem premis sub modio? cur non discissis atque abiectis ueteribus pellibus timidae seruitutis christiana potius indutus fiducia existis et dicis: Ego unum baptismum noui patris et filii et spiritus sancti nomine consecratum atque signatum; hanc formam ubi inuenio, necesse est ut adprobem; non destruo, quod dominicum agnosco, non exsufflo uexillum regis mei\'? uestem Christi et qui diuiserunt, non uiolauerunt; et illi adhuc Christum non resurrecturum crediderant, sed morientem uidebant. si a persecutoribus uestis non conscissa est pendentis in cruce, cur a Christianis destruitur sacramentum sedentis in caelo? si ueteris populi temporibus Iudaeus essem, quando aliud esse melius non possem, accepissem utique circumcisionem. quod signaculum iustitiae fidei tantum illo tempore ualuit, antequam domini euacuaretur aduentu, ut infantem filium Moysi angelus praefocasset, nisi mater arrepto calculo circumcidisset puerum et hoc sacramento imminentem perniciem depulisset. hoc sacramentum etiam Iordanen fluuium refrenauit et reduxit in fontem. , hoc sacramentum ipse dominus quamuis euacuauerit crucifixus, tamen natus accepit. non enim signacula illa damnata sunt, sed succedentibus opportunioribus decesserunt. nam sicut circumcisionem abstulit domini primus aduentus, sic baptismum auferet secundus aduentus. sicut enim nunc, posteaquam uenit libertas fidei et remotum est seruitutis iugum, nullus christianus circumciditur carne, sic tunc regnantibus iustis cum domino damnatisque impiis nemo baptizabitur, sed illud, quod ista praefigurant, id est circumcisio cordis et mundatio conscientiae manebit in aeternum. si ergo illo tempore Iudaeus essem et ueniret ad me Samaritanus uelletque illo errore derelicto, quem etiam dominus improbauit dicens: Vos adoratis, quod nescitis; nos adoramus, quod scimus, quoniam salus ex Iudaeis est, - uellet ergo / / Samaritanus, quem Samaritani circumciderant, fieri Iudaeus, uacaret certe iterationis audacia et id, quod apud haeresem factum erat, quod praeceperat deus, non repetere sed adprobare cogeremur. quod si in carne circumcisi hominis non inuenirem locum, ubi circumcisionem repeterem, quia unum est illud membrum, multo minus inuenitur locus in uno corde, \'ubi baptismum Christi repetatur. ideo qui duplicare baptismum uultis, necesse est omnino, ut corda duplicia requiratis.

  86. 23.5.1

    Clama ergo recte te facere, si non rebaptizas, et non solum sine trepidatione sed etiam cum gaudio mihi inde rescribe. nulla te tuorum concilia, frater, exterreant. si enim hoc eis displicuerit, non sunt digni, qui te habeant; si autem placuerit, credimus de misericordia domini, qui timentes sibi displicere et conantes placere numquam deserit, quod inter uos et nos cito pax erit, ne propter honores nostros, de qua sarcina periculosa ratio redditur, miserae plebes credentes in Christum habeant in domibus suis communes cibos et mensam Christi communem habere non possint. nonne ingemescimus, quod uir et uxor, ut fideliter coniungant corpora sua, iurant sibi plerumque per Christum et ipsius Christi corpus diuersa communione dilaniant? hoc tantum scandalum, tantus diaboli triumphus, tanta pernicies animarum si per tuam modestiam et prudentiam et dilectionem, quam debemus ei, qui pro nobis \\ suum sanguinem fudit, ablata de medio in his regionibus fuerit, quis explicet uerbis, quam tibi palmam praeparet dominus, ut ad cetera membra sananda, quae per totam Africam tabefacta miserabiliter iacent, a te proficiscatur tam imitabile medicinae documentum? quam uereor, quoniam cor meum uidere non potes, ne tibi cum insultatione potius quam cum dilectione loqui uidear! sed certe, amplius quid faciam, non inuenio, nisi ut inspiciendum sermonem meum tibi offeram, animum deo.

  87. 23.6.1

    Tollamus de medio inania obiecta, quae a partibus inperitis iactari contra inuicem solent, nec tu obicias tempora Macariana nec ego saeuitiam Circumcellionum. si hoc ad te non pertinet, nec illud ad me. area dominica nondum uentilata est; sine paleis esse non potest. nos oremus atque agamus, quantum possumus, ut frumentum simus. ego rebaptizato diacono nostro silere non possum; scio enim, quam mihi silentium perniciosum sit. non enim cogito in ecclesiasticis honoribus tempora uentosa transigere, sed cogito me principi pastorum omnium rationem de commissis ouibus redditurum. si forte nolles, ut haec tibi scriberem, oportet te, frater, ignoscere timori meo; multum enim timeo, ne me tacente et + dissimulante alii quoque rebaptizentur a uobis. decreui ergo, quantum uires et facultatem dominus praebere dignatur, causam istam sic agere, ut pacificis conlationibus nostris omnes, qui nobis communicant, nouerint, ab haeresibus aut schismatibus quantum catholica distet ecclesia et quantum sit cauenda pernicies uel zizaniorum uel praecisorum de uite domini sarmentorum. quam conlationem mecum si libenti animo susceperis, ut concordibus nobis amborum litterae populis recitentur, ineffabili exultabo laetitia. si autem id aequo animo non accipis, quid faciam, frater, nisi ut te quoque inuito epistulas nostras populo catholico legam, quo esse possit instructior? quod si rescribere dignatus non fueris, uel meas solas legere decreui, ut saltem diffidentia uestra cognita rebaptizari erubescant.

  88. 23.7.1

    Neque id agam, cum miles praesens est, ne quis uestrum arbitretur tumultuosius me agere uoluisse, quam ratio pacis desiderat, sed post abscessum militis, ut omnes, qui nos audiunt, intellegant non hoc esse propositi mei, ut inuiti homines ad cuiusquam communionem cogantur, sed ut quietissime quaerentibus ueritas innotescat. cessabit a nostris partibus terror temporalium potestatum; cesset etiam a uestris partibus terror congregatorum Circumcellionum. re agamus, ratione agamus, diuinarum scripturarum auctoritatibus agamus, quieti atque tranquilli, quantum possumus, petamus, quaeramus, pulsemus, ut accipiamus et inueniamus et aperiatur nobis, ne forte fiere possit, ut adiuuante domino concordes conatus et orationes nostras tanta deformitas atque impietas Africanarum regionum de nostris terris incipiat aboleri. si non credis post discessum militum me uelle agere, post discessum militum tu rescribe. si enim ego praesente milite litteras meas legere populo uoluero, prolata epistula mea demonstrabit me fidei uiolatorem. quod misericordia domini auertat a moribus atque instituto meo, quod mihi per iugum suum inspirare dignatus est.

  89. 23.8.1

    Episcopus meus beniuolentiae tuae fortasse potius litteras misisset, si esset praesens, aut ego illo uel iubente uel per- 15 mittente scripsissem. sed illo absente cum diaconi rebaptizatio recens aut est aut esse dicitur, frigescere actionem ipsam dilatione non passus sum de fraterna et uera morte acerbissimi doloris aculeis excitatus. quem dolorem meum adiuuante misericordia et prouidentia domini pacis fortasse compensatio lenitura est. deus et dominus noster tibi mentem pacatam inspirare dignetur, domine dilectissime frater.

  90. 24.1.1

    Haec est uera caritas, haec perfecta dilectio, quam tibi circa humilitatem nostram inesse docuisti, domine uere sancte et merito beatissime ac desiderabilis. accepimus enim per hominem nostrum Iulianum de Carthagine reuertentem litteras tantam nobis sanctitatis tuae lucem adferentes, ut nobis caritatem tuam non agnoscere sed recognoscere uideremur, quia uidelicet ex illo, qui nos ab origine mundi praedestinauit sibi, caritas ista manauit, in quo facti sumus, antequam nati, quia ipse fecit nos* et non ipsi nos, qui fecit, quae futura sunt. huius igitur praescientia et opere formati in similitudinem uoluntatum et unitatem fidei uel unitatis fidem praeueniente notitiam caritate conexi sumus, ut nos inuicem ante corporales conspectus reuelante spiritu nosceremus. gratulamur itaque et gloriamur in domino, qui unus atque idem ubique terrarum operatur in suis dilectionem suam spiritu sancto, quem super omnem carnem effudit fluminis impetu laetificans ciuitatem suam, in cuius te ciuibus principalem cum principibus populi sui sede apostolica merito conlocauit nosque etiam, quos erexit elisos et de terra inopes suscitauit, in uestra uoluit sorte numerari. sed magis gratulamur in eo domini munere, quo nos in pectoris tui habitatione constituit quoque ita uisceribus tuis insinuare dignatus est, ut peculiarem nobis caritatis tuae fiduciam uindicemus his officiis atque muneribus prouocati, ut nos diffidenter aut leuiter te amare non liceat.

  91. 24.2.1

    Accepimus enim insigne praecipuum dilectionis et sollicitudinis tuae opus sancti et perfecti in domino Christo uiri, fratris nostri Augustini, libris quinque confectum, quod ita miramur atque suspicimus, ut dictata diuinitus uerba credamus. itaque fiducia suspiciendae nobis unanimitatis tuae et ad ipsum scribere ausi sumus, dum nos illi per te et de inperitia excusandos et ad caritatem commendandos praesumimus sicut et omnibus sanctis, quorum nos et absentium officiis sospitare dignatus es pari procul dubio curaturus affectu, ut per sanctitatem tuam nostris inuicem salutentur obsequiis et in clero sanctitatis tuae comites et in monasteriis fidei ac uirtutis tuae aemulatores. nam etsi in populis ac super populum agas oues pascuae domini regens sollicitis uigil pastor excubiis, tamen abdicatione saeculi et repulsa carnis . ac sanguinis desertum tibi ipse fecisti secretus a multis, uocatus in paucis.

  92. 24.3.1

    Sane uicario aliquatenus munere licet omnia tibi inpar, ut iusseras, prouidi illam Eusebii, uenerabilis episcopi Constantinopolitani, de cunctis temporibus historiam. sed in hoc fuit obtemperandi mora, quod instructu tuo, quia ipse non haberem hunc codicem, Romae repperi apud parentem nostrum uere sanctissimum Domnionem, qui procul dubio promptius mihi paruit in hoc beneficio, quod tibi deferendum indicaui. uerum tamen quia et loca tua mihi significare dignatus es, ut ipse monuisti, ad uenerabilem socium coronae tuae, patrem nostrum Aurelium, ita scripsimus, ut, si nunc Hippone Regio degeres, illo tibi litteras nostras et transcriptam Carthagine membranam mittere dignaretur. quod et sanctos uiros, quos indice caritatis ipsorum tuo sermone cognouimus, Comitem et Euodium rogauimus, ut scribere ipsi curarent, ne uel parenti Domnioni codex suus diutius deforet et tibi transmissus sine necessitate redhibendi maneret.

  93. 24.4.1

    Specialiter autem hoc a te peto, quoniam me inmerentem et inopinantem magno tui amore complesti, ut pro hac historia temporum referas mihi omnem tuae sanctitatis historiam, ut, \'qui genus, unde\' sis (domo) tanto uocatus a domino, quibus exordiis segregatus ab utero matris tuae ad matrem filiorum dei prole laetantem abiurata carnis et sanguinis stirpe transieris et in genus regale ac sacerdotale sis translatus, edisseras. quod enim indicasti iam de humilitatis nostrae nomine apud Mediolanium te didicisse, cum illic initiareris, fateor curiosius me uelle condiscere, ut omni parte te nouerim, quo magis gratuler, si a suscipiendo mihi patre nostro Ambrosio uel ad fidem inuitatus es uel ad sacerdotium consecratus, ut. eundem ambo habere uideamur auctorem. nam ego etsi a Delphino Burdigalae baptizatus, a Lampio apud Barcilonem in Hispania per uim inflammatae subito plebis sacratus sim, tamen Ambrosii semper et dilectione ad fidem innutritus sum et nunc in sacerdotii ordinatione confoueor. denique suo me clero uoluit uindicare, ut, etsi diuersis locis degam, ipsius presbyter censear.

  94. 24.5.1

    Sed de me ne quid ignores, scias antiquissimum peccatorem non ita olim de tenebris et umbra mortis eductum spiritum aurae uitalis hausisse nec ita olim posuisse in aratro manum et crucem domini sustulisse, quam ut in finem perferre ualeamus, orationibus tuis adiuuemur. accumulabitur haec meritis tuis merces, si interuentu tuo onera nostra releuaueris. sanctus enim laborantem adiuuans, quia fratrem non audemus dicere, exaltabitur sicut ciuitas magna. et tu quidem super montem aedificata ciuitas es uel accensa super candelabrum lucerna in septiformi claritate conluces, nos sub modio peccatorum delitescimus. uisita litteris tuis et profer in lucem, in qua ipse uersaris super aurea candelabra conspicuus; eloquia tua lumen semitis nostris erunt et oleo lucernae tuae inpinguabitur caput nostrum; et accendetur fides, cum de spiritu oris tui cibum mentis et lumen animae sumpserimus.

  95. 24.6.1

    Pax et gratia dei tecum et corona iustitiae tibi maneat in die illo, domine pater merito dilectissime, uenerabilis et exoptatissime. benedictos sanctitatis tuae comites et aemulatores, in domino fratres, si dignantur, nostros tam in ecclesiis quam in monasteriis Carthagini, Tagastae, Hippone Regio et totis paroeciis tuis atque omnibus cognitis tibi per Africam locis domino catholice seruientes multo affectu et obsequio salutari rogamus. si ipsam membranam sancti Domnionis acceperis, transcriptam nobis remittere dignaberis. et hoc rogo scribas mihi, quem hymnum meum agnoueris. panem unum sanctitati tuae unitatis gratia misimus, in quo etiam trinitatis soliditas continetur. hunc panem eulogiam esse tu facies dignatione sumendi.

  96. 25.1.1

    Caritas Christi, quae urget nos et absentes licet per unitatem fidei alligat, ipsa fiduciam ad te scribendi pudore depulso praestitit teque per litteras tuas uisceribus meis intimauit, quas et de scholasticis facultatibus adfluentes et de caelestibus fauis dulces ut animae meae medicas et altrices in quinque libris interim teneo, quos munere benedicti et uenerabilis nobis episcopi nostri Alypii non pro nostra instructione tantum, sed etiam pro ecclesiae multarum urbium utilitate suscepimus. hos igitur nunc libros lectioni habeo, in his me oblecto, de his cibum capio non illum, qui perit, sed qui operatur uitae aeternae substantiam per fidem nostram, qua adcorporamur in Christo Iesu domino nostro, cum fides nostra, quae uisibilium neglegens inuisibilibus inhiat, per caritatem omnia secundum ueritatem omnipotentis dei credentem litteris et exemplis fidelium roboretur. o uere sal terrae, quo praecordia nostra, ne possint saeculi errore uanescere, condiuntur! o lucerna digne super candelabrum ecclesiae posita, quae late catholicis urbibus de septiformi lychno pastum oleo laetitiae lumen effundens densas licet haereticorum caligines discutis et lucem ueritatis a confusione tenebrarum splendore clarifici sermonis enubilas!

  97. 25.2.1

    Vides, frater unanime, admirabilis in Christo domino et suscipiende, quam familiariter te agnouerim, quanto admirer stupore, quam magno amore complectar, qui cotidie conloquio litterarum tuarum fruor et oris tui spiritu uescor. os enim tuum fistulam aquae uiuae et uenam fontis aeterni merito dixerim, quia fons in te aquae salientis in uitam aeternam Christus effectus est. cuius desiderio sitiuit in te anima mea et ubertate tui fluminis inebriari terra mea concupiuit. ideoque cum hoc Pentateucho tuo contra Manichaeos me satis armaueris, si qua in alios quoque hostes catholicae fidei munimina comparasti, quia hostis noster, cui \'mille nocendi artes\\ tam uariis expugnandus est telis, quam oppugnat insidiis, quaeso promere mihi de armamentario tuo et conferre non abnuas arma iustitiae. sum enim laboriosus etiam nunc sub magno onere peccator, ueteranus in numero peccatorum, sed aeterno regi nouus incorporeae tiro militiae. sapientiam mundi miser hucusque miratus sum et per inutiles litteras reprobatamque prudentiam deo stultus et mutus fui. postquam inueteraui inter inimicos meos et euanui in cogitationibus meis, leuaui oculos meos in montes ad praecepta legis et gratiae dona suspiciens, unde mihi auxilium uenit a domino, qui non secundum iniquitates retribuens inluminauit caecum, soluit compeditum, humiliauit erectum male, ut erigeret humiliatum pie.

  98. 25.3.1

    Sequor igitur non aequis adhuc passibus magna iustorum uestigia, si possim orationibus uestris adprehendere, in quo dei miserationibus adprehensus sum. rege ergo paruulum incerta reptantem et tuis gressibus ingredi doce. nolo enim me corporalis ortus magis quam spiritalis exortus aetate consideres. quippe aetas mihi secundum carnem iam ea est, qua fuit ille ab apostolis in porta Speciosa uerbi potestate sanatus. in natalibus autem animae illius adhuc mihi tempus infantiae est, quae intentatis Christo uulneribus immolata digno sanguine agni uictimam praecucurrit et dominicam auspicata est passionem. atque ideo ut infantem adhuc uerbo dei et spiritali aetate lactantem educa uerbis tuis uberibus fidei, sapientiae, caritatis inhiantem. si officium commune consideras, frater es; si maturitatem ingenii tui et sensuum, pater mihi es, etsi forte sis aeuo iunior, quia te ad maturitatem meriti honore seniorum prouexit et iuuenem cana prudentia. foue igitur et corrobora me in sacris litteris et spiritalibus studiis tempore, ut dixi, recentem et ob hoc post longa discrimina, post multa naufragia usu rudem, uixdum a fluctibus saeculi emergentem tu, qui iam solido litore constitisti, toto excipe sinu, ut in portu salutis, si dignum putas, pariter nauigemus. interea me de periculis uitae istius et profundo peccatorum euadere nitentem orationibus tuis tamquam tabula sustine, ut de hoc mundo quasi de naufragio nudus euadam.

  99. 25.4.1

    Idcirco enim leuare me sarcinis et uestimentiS onerantibus exuere curaui, ut undosum hoc, quod inter nos et deum peccatis interlatrantibus separat, praesentis uitae salum omni amictu carnis et cura diei sequentis iubente et iuuante Christo expeditus enatem. neque id perfecisse me glorior, quod etsi gloriari possem, in domino gloriarer, cuius est perficere, quod nobis uelle adiacet; sed concupiscit adhuc anima mea desiderare iudicia domini. uide quando adsequatur effectum dei uoluntatum, qui adhuc ipsum desiderare desiderat. quod in me tamen est, dilexi decorem domus sanctae et, quantum in me fuit, elegeram abiectus esse in domo domini. sed cui placuit segregare me ab utero matris meae et ab amicitia carnis et sanguinis ad gratiam suam trahere, eidem placuit inopem me omnis boni menti suscitare de terra et de lacu miseriarum ac de luto faecis educere, ut conlocaret me cirm principibus populi sui et partem meam in tua sorte poneret, ut te praestante meritis officio sociatus aequarer.

  100. 25.5.1

    Praesumptione igitur non mea, sed placito et ordinatione domini fraternitatis tuae mihi foedus usurpans tanto indignus honore me dignor, quia te pro tua sanctitate certo scio — nam ueritate sapis — non alta sapere, sed humilibus congruere. ideoque prompte et intime recepturum spero caritatem humilitatis nostrae, quam quidem iam recepisse te per beatissimum sacerdotem Alypium, quia dignatur, patrem nostrum, confido. is enim sine dubio de se tibi exemplum praebuit nos ante notitiam et supra meritum diligendi, qui incognitos sibi nos et longinqua soli uel sali intercapedine disparatos spiritu uerae dilectionis, qui ubique et penetrat et effunditur, et uidere diligendo potuit et adloquendo pertingere. hic nobis prima affectus sui documenta et caritatis tuae pignora in supra dicto munere librorum dedit. et quanto studuit impendio, ut sanctitatem tuam non ipsius tantum uerbis, sed plenius eloquentia et fide tua cognitam non possemus amare mediocriter, tantopere curasse eundem credimus, ut nos uicissim ipsius imitatione plurimum diligas. gratia dei tecum, ut est, in aeternum maneat optamus, frater in Christo domino unanime, uenerabilis, desiderantissime. totam domum et omnem comitem et aemulatorem in domino sanctitatis tuae plurimo fraternitatis unanimae salutamus affectu. panem unum, quem unanimitatis indicio misimus caritati tuae, rogamus accipiendo benedicas.

Next → — showing 1100 of 2,452

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa011.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.