De Civitate Dei
- 5.19.3
Interest sane inter cupiditatem humanae gloriae et cupiditatem dominationis. Nam licet procliue sit, ut, qui humana gloria nimium delectatur, etiam dominari ardenter adfectet, tamen qui ueram licet humanarum laudum gloriam concupiscunt, dant operam bene iudicantibus non displicere. Sunt enim multa in moribus bona, de quibus multi bene iudicant, quamuis ea multi non habeant; per ea bona morum nituntur ad gloriam et imperium uel dominationem, de quibus ait Sallustius: \'Sed ille uera uia nititur.) Quisquis autem sine cupiditate gloriae, qua ueretur homo bene iudicantibus displicere, dominari adque imperare desiderat, etiam per apertissima scelera quaerit plerumque obtinere quod diligit. Proinde qui gloriam concupiscit, aut uera uia nititur aut certe dolis adque fallaciis contendit, uolens bonus uideri esse, quod non est. Et ideo uirtutes habenti magna uirtus est contemnere gloriam, quia contemtus eius in conspectu Dei est, iudicio autem non aperitur humano. Quidquid enim fecerit ad oculos hominum, quo gloriae contemtor appareat, ad maiorem laudem, hoc est ad maiorem gloriam, facere si credatur, non est unde se suspicantium sensibus aliter esse, quam suspicantur, ostendat. Sed qui contemnit iudicia laudantium, contemnit etiam suspicantium temeritatem, quorum tamen, si uere bonus est, non contemnit salutem, quoniam tantae iustitiae est qui de spiritu Dei uirtutes habet, ut etiam ipsos diligat inimicos, et ita diligat, ut suos osores uel detractores uelit correctos habere consortes non in terrena patria, sed superna; in laudatoribus autem suis, quamuis paruipendat quod eum laudant, non tamen paruipendit quod amant, nec eos uult fallere laudantes, ne decipiat diligentes; ideoque instat ardenter, ut potius ille laudetur, a quo habet homo quidquid in eo iure laudatur. Qui autem gloriae contemtor dominationis est auidus, bestias superat siue crudelitatis uitiis siue luxuriae. Tales quidam Romani fuerunt. Non enim cura existimationis amissa dominationis cupiditate caruerunt. Multos tales fuisse prodit historia; sed huius uitii summitatem et quasi arcem quandam Nero Caesar primus obtinuit, cuius fuit tanta luxuries, ut nihil ab eo putaretur uirile metuendum; tanta crudelitas, ut nihil molle habere crederetur, si nesciretur. Etiam talibus tamen dominandi potestas non datur nisi summi Dei prouidentia, quando res humanas iudicat talibus dominis dignas. Aperta de hac re uox diuina est loquente Dei sapientia: Per me reges regnant et tyranni per me tenent terram. Sed ne tyranni non pessimi adque inprobi reges, sed uetere nomine fortes dicti existimentur (unde ait Vergilius: Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni): apertissime alio loco de Deo dictum est: Quia regnare facit hominem hypocritam propter peruersitatem populi. Quam ob rem, quamuis ut potui satis exposuerim qua causa Deus unus uerus et iustus Romanos secundum quandam formam terrenae ciuitatis bonos adiuuerit ad tanti imperii gloriam consequendam: potest tamen et alia causa esse latentior propter diuersa merita generis humani, Deo magis nota quam nobis, dum illud constet inter omnes ueraciter pios, neminem sine uera pietate, id est ueri Dei uero cultu, ueram posse habere uirtutem, nec eam ueram esse, quando gloriae seruit humanae; eos tamen, qui ciues non sint ciuitatis aeternae, quae in sacris litteris nostris dicitur ciuitas Dei, utiliores esse terrenae ciuitati, quando habent uirtutem uel ipsam, quam si nec ipsam. Illi autem, qui uera pietate praediti bene uiuunt, si habent scientiam regendi populos, nihil est felicius rebus humanis, quam si Deo miserante habeant potestatem. Tales autem homines uirtutes suas, quantascumque in hac uita possunt habere, non tribuunt nisi gratiae Dei, quod eas uolentibus credentibus petentibus dederit, simulque intellegunt. quantum sibi desit ad perfectionem iustitiae, qualis est in illorum sanctorum angelorum societate, cui se nituntur aptare. Quantumlibet autem laudetur adque praedicetur uirtus, quae sine uera pietate seruit hominum gloriae, nequaquam sanctorum exiguis initiis conparanda est, quorum spes posita est in gratia et in misericordia ueri Dei.
- 5.20.1
CAPUT XX.
- 5.20.2
Tam turpiter seruire uirtutes humanae gloriae quam corporis uoluptati.
- 5.20.3
Solent philosophi, qui finem boni humani in ipsa uirtute constituunt, ad ingerendum pudorem quibusdam philosophis. qui uirtutes quidem probant, sed eas uoluptatis corporalis fine metiuntur et illam per se ipsam putant adpetendam. istas propter ipsam, tabulam quandam uerbis pingere, ubi uoluptas in sella regali quasi delicata quaedam regina considat, eique uirtutes famulae subiciantur, obseruantes eius nutum, ut faciant quod illa imperauerit, quae prudentiae iubeat, ut uigilanter inquirat, quo modo uoluptas regnet et salua sit; iustitiae iubeat, ut praestet beneficia quae potest ad conparandas amicitias corporalibus commodis necessarias, nulli faciat iniuriam, ne offensis legibus uoluptas uiuere secura non possit; fortitudini iubeat. ut, si dolor corpori accesserit, qui non conpellat in mortem, teneat dominam suam, id est uoluptatem, fortiter in animi cogitatione, ut per pristinarum deliciarum suarum recordationem mitiget praesentis doloris aculeos; temperantiae iubeat, ut tantum capiat alimentorum etsi qua delectant, ne per inmoderationem noxium aliquid ualetudinem turbet et uoluptas, quam etiam in corporis sanitate Epicurei maximam ponunt, grauiter offendatur. Ita uirtutes cum tota suae gloria dignitatis tamquam imperiosae cuidam et inhonestae mulierculae seruient uoluptati. Nihil hac pictura dicunt esse ignominiosius et deformius et quod minus ferre bonorum possit aspectus; et uerum dicunt. Sed non existimo satis debiti decoris esse picturam, si etiam talis fingatur, ubi uirtutes humanae gloriae seruiunt. Licet enim ipsa gloria delicata mulier non sit, inflata [tamen] est et multum inanitatis habet. Unde non ei digne seruit soliditas quaedam firmitasque uirtutum, ut nihil prouideat prouidentia, nihil distribuat iustitia, nihil toleret fortitudo, nihil temperantia moderetur, nisi unde placeatur hominibus et uentosae gloriae seruiatur. Nec illi se ab ista foeditate defenderint, qui, cum aliena spernant iudicia uelut gloriae contemtores, sibi sapientes uidentur et sibi placent. Nam eorum uirtus, si tamen ulla est, alio modo quodam humanae subditur laudi; neque enim ipse, qui sibi placet, homo non est. Qui autem uera pietate in Deum, quem diligit, credit et sperat, plus intendit in ea, quibus sibi displicet, quam in ea, si qua in illo sunt, quae non tam ipsi quam ueritati placent; neque id tribuit, unde iam potest placere, nisi eius misericordiae, cui metuit displicere; de his sanatis gratias agens, de illis sanandis preces fundens.
- 5.21.1
CAPUT XXI.
- 5.21.2
Romanum regnum a Deo uero esse dispositum, a quo est omnis potestas et cuius prouidentia reguntur uniuersa.
- 5.21.3
Quae cum ita sint, non tribuamus dandi regni adque imperii potestatem nisi Deo uero, qui dat felicitatem in regno caelorum solis piis; regnum uero terrenum et piis et inpiis. sicut ei placet, cui nihil iniuste placet. Quamuis enim aliquid dixerimus, quod apertum nobis esse uoluit: tamen multum est ad nos et ualde superat uires nostras hominum occulta discutere et liquido examine merita diiudicare regnorum. Ille igitur unus uerus Deus, qui nec iudicio nec adiutorio deserit genus humanum, quando uoluit et quantum uoluit Romanis regnum dedit; qui dedit Assyriis, uel etiam Persis, a quibus solos duos deos coli, unum bonum, alterum malum, continent litterae istorum; ut taceam de populo Hebraeo, de quo iam dixi quantum satis uisum est, qui praeter unum Deum non coluit et quando regnauit. Qui ergo Persis dedit segetes sine cultu deae Segetiae, qui alia dona terrarum sine cultu tot deorum, quos isti rebus singulis singulos, uel etiam rebus singulis plures praeposuerunt: ipse etiam regnum dedit sine cultu eorum, per quorum cultum se isti regnasse crediderunt. Sic etiam hominibus: qui Mario, ipse Gaio Caesari; qui Augusto, ipse et Neroni; qui Vespasianis, uel patri uel filio, suauissimis imperatoribus, ipse et Domitiano crudelissimo; et ne per singulos ire necesse sit, qui Constantino Christiano, ipse apostatae Iuliano, cuius egregiam indolem decepit amore dominandi sacrilega et detestanda curiositas, cuius uanis deditus oraculis erat, quando fretus securitate uictoriae naues, quibus uictus necessarius portabatur, incendit; deinde feruide instans inmodicis ausibus et mox mento temeritatis occisus in locis hostilibus egenum reliquit exercitum, ut aliter inde non posset euadi, nisi contra illud auspicium dei Termini, de quo superiore libro diximus, Romani imperii termini mouerentur. Cessit enim Terminus deus necessitati, qui non cesserat Ioui. Haec plane Deus unus et uerus regit et gubernat, ut placet; et si occultis causis, numquid iniustis?
- 5.22.1
CAPUT XXII.
- 5.22.2
Tempora exitusque bellorum ex Dei pendere iudicio.
- 5.22.3
Sic etiam tempora ipsa bellorum, sicut in eius arbitrio est iustoque iudicio et misericordia uel adterere uel consolari genus humanum, ut alia citius, alia tardius finiantur. Bellum piratarum a Pompeio, bellum Punicum tertium ab Scipione incredibili celeritate et temporis breuitate confecta sunt. Bellum quoque fugitiuorum gladiatorum, quamuis multis Romanis ducibus et duobus consulibus uictis Italiaque horribiliter contrita adque uastata, tertio tamen anno post multa consumta consumtum est. Picentes, Marsi et Peligni, gentes non exterae, sed Italicae, post diuturnam et deuotissimam sub Romano iugo seruitutem in libertatem caput erigere tentauerunt, iam multis nationibus Romano imperio subiugatis deletaque Carthagine; in quo bello Italico Romanis saepissime uictis ubi et duo consules perierunt et alii nobilissimi senatores, non diuturno tamen tempore tractum est hoc malum; nam quintus annus ei finem dedit. Sed bellum Punicum secundum cum maximis detrimentis et calamitate rei publicae per annos decem et octo Romanas uires extenuauit et paene consumsit; duobus proeliis ferme septuaginta Romanorum milia ceciderunt. Bellum Punicum primum per uiginti et tres annos peractum est; bellum Mithridaticum quadraginta. Ac ne quisquam arbitretur rudimenta Romanorum fuisse fortiora ad bella citius peragenda, superioribus temporibus multum in omni uirtute laudatis bellum Samniticum annis tractum est ferme quinquaginta; in quo bello ita Romani uicti sunt, ut sub iugum etiam mitterentur. Sed quia non diligebant gloriam propter iustitiam, sed iustitiam propter gloriam diligere uidebantur, pacem factam foedusque ruperunt. Haec ideo commemoro, quoniam multi praeteritarum rerum ignari, quidam etiam dissimulatores suae scientiae, si temporibus Christianis aliquod bellum paulo diutius trahi uident, ilico in nostram religionem proteruissime insiliunt, exclamantes, quod, si ipsa non esset et uetere ritu numina colerentur, iam Romana illa uirtute, quae adiuuante Marte et Bellona tanta celeriter bella confecit, id quoque celerrime finiretur. Recolant igitur qui legerunt, quam diuturna bella, quam uariis euentis, quam luctuosis cladibus a ueteribus sint gesta Romanis, sicut solet orbis terrarum uelut procellosissimum pelagus uaria talium malorum tempestate iactari, et quod nolunt aliquando fateantur, nec insanis aduersus Deum linguis se interimant et decipiant inperitos.
- 5.23.1
CAPUT XXIII.
- 5.23.2
De bello, in quo Radagaisus rex Gothorum, daemonum cultor, uno die cum ingentibus copiis suis uictus est.
- 5.23.3
Quod tamen nostra memoria recentissimo tempore Deus mirabiliter et misericorditer fecit, non cum gratiarum actione commemorant, sed, quantum in ipsis est, omnium si- fieri potest hominum obliuione sepelire conantur; quod a nobis si tacebitur, similiter erimus ingrati. Cum Radagaisus, rex Gothorum, agmine ingenti et inmani iam in Urbis uicinia constitutus Romanis ceruicibus inmineret, uno die tanta celeritate sic uictus est, ut ne uno quidem non dicam extincto, sed uulnerato Romanorum multo amplius quam centum milium prosterneretur eius exercitus adque ipse mox captus poena debita necaretur. Nam si ille tam inpius cum tantis et tam inpiis copiis Romam fuisset ingressus. cui pepercisset? quibus locis martyrum honorem detulisset? in qua persona Deum timeret? cuius non sanguinem fusum, cuius pudicitiam uellet intactam? Quas autem isti pro dis suis uoces haberent, quanta insultatione iactarent, quod ille ideo uicisset, ideo tanta potuisset, quia cottidianis sacrificiis placabat adque inuitabat deos, quod Romanos facere Christiana religio non sinebat? Nam propinquante iam illo his locis, ubi nutu summae maiestatis obpressus est, cum eius fama ubique crebresceret, nobis aput Carthaginem dicebatur, hoc credere spargere iactare paganos, quod ille dis amicis protegentibus et opitulantibus, quibus immolare cottidie ferebatur, uinci omnino non posset ab eis, qui talia dis Bomanis sacra non facerent nec fieri a quoquam permitterent. Et non agunt miseri gratias tantae misericordiae Dei, qui cum. statuisset inruptione barbarica grauiora <pati> dignos mores hominum castigare, indignationem suam tanta mansuetudine temperauit, ut illum primo faceret mirabiliter uinci, ne ad infirmorum animos euertendos gloria daretur daemonibus, quibus eum supplicare constabat; deinde ab his barbaris Roma caperetur, qui contra omnem consuetudinem gestorum ante bellorum ad loca sancta confugientes Christianae religionis reuerentia tuerentur ipsisque daemonibus adque inpiorum sacrificiorum ritibus, de quibus ille praesumserat, sic aduersarentur nomine Christiano, ut longe atrocius bellum cum eis quam cum hominibus gerere uiderentur; ita uerus dominus gubernatorque rerum et Romanos cum misericordia flagellauit, et tam incredibiliter uictis supplicatoribus daemonum nec saluti rerum praesentium necessaria esse sacrificia illa monstrauit, ut ab his qui non peruicaciter caciter contendunt, sed prudenter adtendunt, nec propter praesentes necessitates uera religio deseratur, et magis aeternae uitae fidelissima expectatione teneatur.
- 5.24.1
CAPUT XXIIII.
- 5.24.2
Quae sit Christianorum imperatorum et quam uera felicitas.
- 5.24.3
Neque enim nos Christianos quosdam imperatores ideo felices dicimus, quia uel diutius imperarunt uel imperantes filios morte placida reliquerunt, uel hostes rei publicae domuerunt uel inimicos ciues aduersus se insurgentes et cauere obprimere potuerunt. Haec et alia uitae huius aerumnosae uel munera uel solacia quidam etiam cultores daemonum accipere meruerunt, qui non pertinent ad regnum Dei, quo pertinent isti; et hoc ipsius misericordia factum est, ne ab illo ista qui in eum crederent uelut summa bona desiderarent. Sed felices eos dicimus, si iuste imperant, si inter linguas sublimiter honorantium et obsequia nimis humiliter salutantium non extolluntur, et se homines esse meminerunt; si suam potestatem ad Dei cultum maxime dilatandum maiestati eius famulam faciunt; si Deum timent diligunt colunt; si plus amant illud regnum, ubi non timent habere consortes; si tardius uindicant, facile ignoscunt; si eandem uindictam pro necessitate regendae tuendaeque rei publicae, non pro saturandis inimicitiarum odiis exerunt; si eandem ueniam non ad inpunitatem iniquitatis, sed ad spem correctionis indulgent; si, quod aspere coguntur plerumque decernere, misericordiae lenitate et beneficiorum largitate conpensant; si luxuria tanto eis est castigatior, quanto posset esse liberior; si malunt cupiditatibus prauis quam quibuslibet gentibus imperare et si haec omnia faciunt non propter ardorem inanis gloriae, sed propter caritatem felicitatis aeternae; si pro suis peccatis humilitatis et miserationis et orationis sacrificium Deo suo uero immolare non neglegunt. Tales Christianos imperatores dicimus esse felices interim spe, postea re ipsa futuros, cum id quod expectamus aduenerit.
- 5.25.1
CAPUT XXV.
- 5.25.2
De prosperitatibus, quas Constantino imperatori Christiano Deus contulit.
- 5.25.3
Nam bonus Deus, ne homines, qui eum crederent propter aeternam uitam colendum, has sublimitates et regna terrena existimarent posse neminem consequi, nisi daemonibus supplicet, quod hi spiritus in talibus multum ualerent, Constantinum imperatorem non supplicantem daemonibus, sed ipsum uerum Deum colentem tantis terrenis inpleuit muneribus, quanta optare nullus auderet; cui etiam condere ciuitatem Romano imperio sociam, uelut ipsius Romae -filiam, sed sine aliquo daemonum templo simulacroque concessit. Diu imperauit, uniuersum orbem Romanum unus Augustus tenuit et defendit; in administrandis et gerendis bellis uictoriosissimus fuit, in tyrannis obprimendis per omnia prosperatus est; grandaeuus aegritudine et senectute defunctus est, filios imperantes reliquit. Sed rursus ne imperator quisquam ideo Christianus esset, ut felicitatem Constantini mereretur, cum propter uitam aeternam quisque debeat esse Christianus: Iouianum multo citius quam Iulianum abstulit; Gratianum ferro tyrannico permisit interimi, longe quidem mitius quam magnum Pompeium colentem uelut Romanos deos. Nam ille uindicari a Catone non potuit, quem ciuilis belli quodam modo heredem reliquerat; iste autem, quamuis piae animae solacia talia non requirant, a Theodosio uindicatus est; quem regni participem fecerat, cum paruulum haberet et fratrem, auidior fidae societatis quam nimiae potestatis.
- 5.26.1
CAPUT XXVI.
- 5.26.2
De fide ac pietate Theodosii Augusti.
- 5.26.3
Unde et ille non solum uiuo seruauit quam debebat fidem,_ uerum etiam post eius mortem pulsum ab eius interfectore Maximo Valentinianum eius paruulum fratrem in sui partes imperii tamquam Christianus excepit pupillum, paterno custodiuit adfectu, quem destitutum omnibus opibus nullo negotio posset auferre, si latius regnandi cupiditate magis quam benefaciendi caritate flagraret; unde potius eum seruata eius imperatoria dignitate susceptum ipsa humanitate et gratia consolatus est. Deinde cum Maximum terribilem faceret ille successus, hic in angustiis curarum suarum non est lapsus ad curiositates sacrilegas adque inlicitas, sed ad Iohannem in Aegypti eremo constitutum, quem Dei seruum prophetandi spiritu praeditum fama crebrescente didicerat, misit adque ab eo nuntium uictoriae certissimum accepit. Mox tyranni Maximi extinctor Valentinianum puerum imperii sui partibus, unde fugatus fuerat, cum misericordissima ueneratione restituit, eoque siue per insidias siue quo alio pacto uel casu proxime extincto alium tyrannum Eugenium, qui in illius imperatoris locum non legitime fuerat subrogatus, accepto rursus prophetico responso fide certus obpressit, contra cuius robustissimum exercitum magis orando quam feriendo pugnauit. Milites nobis qui aderant rettulerunt extorta sibi esse de manibus quaecumque iaculabantur, cum a Theodosii partibus in aduersarios uehemens uentus iret et non solum quaecumque in eos iaciebantur concitatissime raperet, uerum etiam ipsorum tela in eorum corpora retorqueret. Unde et poeta Claudianus, quamuis a Christi nomine alienus, in eius tamen laudibus dixit: O nimium dilecte Deo, cui — militat aether, Et coniurati ueniunt ad classica uenti! Victor autem, sicut crediderat et praedixerat, Iouis simulacra, quae aduersus eum fuerant nescio quibus ritibus uelut consecrata et in Alpibus constituta, deposuit, eorumque fulmina, quod aurea fuissent, iocantibus (quod illa laetitia permittebat) cursoribus et se ab eis fulminari uelle dicentibus hilariter benigneque donauit. Inimicorum suorum filios, quos, non ipsius iussu, belli abstulerat impetus, etiam nondum Christianos ad ecclesiam confugientes, Christianos hac occasione fieri uoluit et Christiana caritate dilexit, nec priuauit rebus et auxit honoribus. In neminem post uictoriam priuatas inimicitias ualere permisit. Bella ciuilia non sicut Cinna et Marius et Sylla et alii tales nec finita finire uoluerunt, sed magis doluit exorta quam cuiquam nocere uoluit terminata. Inter haec omnia ex ipso initio imperii sui non quieuit iustissimis et misericordissimis legibus aduersus inpios laboranti ecclesiae subuenire, quam Valens haereticus fauens Arianis uehementer adflixerat; cuius ecclesiae se membrum esse magis quam in terris regnare gaudebat. Simulacra gentilium ubique euertenda praecepit, satis intellegens nec terrena munera in daemoniorum, sed in Dei ueri esse posita potestate. Quid autem fuit eius religiosa humilitate mirabilius, quando in Thessalonicensium grauissimum scelus, cui iam episcopis intercedentibus promiserat indulgentiam, tumultu quorundam, qui ei cohaerebant, uindicare conpulsus est et ecclesiastica cohercitus disciplina sic egit paenitentiam, ut \'imperatoriam celsitudinem pro illo populus orans magis fleret uidendo prostratam, quam peccando timeret iratam? Haec ille secum et si qua similia, quae commemorare longum est, bona opera tulit ex isto temporali uapore cuiuslibet culminis et sublimitatis humanae; quorum operum merces est aeterna felicitas, cuius dator est Deus solis ueraciter piis. Cetera uero uitae huius uel fastigia uel subsidia, sicut ipsum mundum lucem auras, terras aquas fructus ipsiusque hominis animam corpus, sensus mentem uitam, bonis malisque largitur; in quibus est etiam quaelibet imperii magnitudo, quam pro temporum gubernatione dispensat.
- 5.26.4
Proinde iam etiam illis respondendum esse uideo, qui manifestissimis documentis, quibus ostenditur, quod ad ista temporalia, quae sola stulti habere concupiscunt, nihil deorum falsorum numerositas prosit, confutati adque conuicti conantur adserere non propter uitae praesentis utilitatem, sed propter eam, quae post mortem futura est, colendos deos. Nam istis, qui propter amicitias mundi huius uolunt uana colere et non se permitti puerilibus sensibus conqueruntur, his quinque libris satis arbitror esse responsum. Quorum tres priores cum edidissem et in multorum manibus esse coepissent, audiui quosdam nescio quam aduersus eos responsionem scribendo praeparare. Deinde ad me perlatum est, quod iam scripserint, sed tempus quaerant, quo sine periculo possint edere. Quos admoneo, non optent quod eis non expedit. Facile est enim cuiquam uideri respondisse, qui tacere noluerit. Aut quid est loquacius uanitate? quae non ideo potest quod ueritas, quia, si uoluerit, etiam plus potest clamare quam ueritas. Sed considerent omnia diligenter, et si forte sine studio partium iudicantes talia esse perspexerint, quae potius exagitari quam conuelli possint garrulitate inpudentissima et quasi satyrica uel mimica leuitate, cohibeant suas nugas et potius a prudentibus emendari quam laudari ab inpudentibus eligant. Nam si non ad libertatem uera dicendi, sed ad licentiam maledicendi tempus expectant, absit ut eis eueniat quod ait Tullius de quodam, qui peccandi licentia felix appellabatur:s o miserum, cui peccare licebat! Unde quisquis est, qui maledicendi licentia felicem se putat, multo erit felicior, si hoc illi omnino non liceat, cum possit deposita inanitate iactantiae etiam isto tempore tamquam studio consulendi quidquid uoluerit contradicere et, quantum possunt, ab eis quos consulit amica disputatione honeste grauiter libere quod oportet audire.
- 6.1
PRAEFATIO.
- 6.2
Quinque superioribus libris satis mihi aduersus eos uideor disputasse, qui multos deos et falsos, quos esse inutilia. simulacra uel inmundos spiritus et perniciosa daemonia uel certe creaturas, non creatorem ueritas Christiana conuincit, propter uitae huius mortalis rerumque terrenarum utilitatem eo ritu ac seruitute, quae Graece dicitur et uni uero Deo debetur, uenerandos et colendos putant. Et nimiae quidem stultitiae uel pertinaciae nec istos quinque nec ullos alios quanticumque numeri libros satis esse posse quis nesciat? quando ea putatur gloria uanitatis, nullis cedere uiribus ueritatis, in perniciem utique eius, cui uitium tam inmane dominatur. Nam et contra omnem curantis industriam non malo medici, sed aegroti insanabilis morbus inuictus est. Hi uero, qui ea quae legunt uel sine ulla uel non cum magna ac nimia ueteris erroris obstinatione intellecta et considerata perpendunt, facilius nos isto numero terminatorum quinque uoluminum plus, quam quaestionis ipsius necessitas postulabat, quam minus disseruisse iudicabunt, totamque inuidiam, quam Christianae religioni de huius uitae cladibus terrenarumque contritione ac mutatione rerum inperiti facere conantur, non solum dissimulantibus, sed contra suam conscientiam etiam fauentibus doctis, quos inpietas uesana possedit, omnino esse inanem rectae cogitationis adque rationis plenamque leuissimae temeritatis et perniciosissimae animositatis dubitare non poterunt.
- 6.1.1
CAPUT I.
- 6.1.2
De his, qui dicunt deos a se non propter praesentem uitam coli, sed propter aeternam.
- 6.1.3
Nunc ergo quoniam deinceps, ut promissus ordo expetit, etiam hi refellendi et docendi sunt, qui non propter istam uitam, sed propter illam, quae post mortem futura est, deos gentium, quos Christiana religio destruit, colendos esse contendunt: placet a ueridico oraculo sancti psalmi sumere exordium disputationis meae: Beatus, cuius est Dominus Deus spes ipsius et non respexit in uanitates et insanias mendaces. Verum tamen in omnibus uanitatibus insaniisque mendacibus longe tolerabilius philosophi audiendi sunt, quibus displicuerunt istae opiniones erroresque populorum. qui populi constituerunt simulacra numinibus multaque de his, quos deos inmortales uocant, falsa adque indigna siue finxerunt siue ficta crediderunt. et credita eorum cultui sacrorumque ritibus miscuerunt. Cum his hominibus, qui, etsi non libere praedicando, saltem utcumque in disputationibus mussitando, talia se inprobare testati sunt, non usque adeo inconuenienter quaestio ista tractatur: utrum non unum Deum, qui fecit omnem spiritalem corporalemque creaturam, propter uitam, quae post mortem futura est, coli oporteat, sed multos deos, quos ab illo uno factos et sublimiter conlocatos quidam eorundem philosophorum ceteris excellentiores nobilioresque senserunt.
- 6.1.4
Ceterum quis ferat dici adque contendi deos illos, quorum in quarto libro quosdam commemoraui, quibus singulis singula rerum exiguarum distribuuntur officia, uitam aeternam cuique praestare? An uero peritissimi illi et acutissimi uiri, qui se pro magno beneficio conscripta docuisse gloriantur, ut sciretur quare cuique deo supplicandum esset, quid a quoque esset petendum, ne absurditate turpissima, qualis ioculariter in mimo fieri solet, peteretur a Libero aqua, a Lymphis uinum, auctores erunt cuipiam hominum dis inmortalibus supplicanti, ut, cum a Lymphis petierit uinum eique responderint: Nos aquam habemus, hoc a Libero. pete, possit recte dicere: Si uinum non habetis, saltem date mihi uitam aeternam? Quid hac absurditate monstruosius? Nonne illae cachinnantes (solent enim esse ad risum faciles), si non adfectent fallere ut daemones, supplici respondebunt:s o homo, putasne in potestate nos habere uitam, quas audis non habere uel uitem? Inpudentissimae igitur stultitiae est uitam aeternam a talibus dis petere uel sperare, qui uitae huius aerumnosissimae adque breuissimae et si qua ad eam pertinent adminiculandam adque fulciendam ita singulas particulas tueri adseruntur, ut, si id, quod sub alterius tutela ac potestate est, petatur ab altero, tam sit inconueniens et absurdum, ut mimicae scurrilitati uideatur esse simillimum. Quod cum fit a scientibus mimis, digne ridentur in theatro; cum uero a nescientibus stultis, dignius inridentur in mundo. Cui ergo deo uel deae propter quid supplicaretur, quantum ad illos deos adtinet quos instituerunt ciuitates, a doctis sollerter inuentum memoriaeque mandatum est: quid a Libero, uerbi gratia, quid a Lymphis, quid a Vulcano ac sic a ceteris, quos partim commemoraui in quarto libro, partim praetereundos putaui. Porro si a Cerere uinum, a Libero panem, a Vulcano aquam, a Lymphis ignem petere erroris est: quanto maioris deliramenti esse intellegi debet, si cuiquam istorum pro uita supplicetur aeterna!
- 6.1.5
Quam ob rem si, cum de regno terreno quaereremus, quosnam illud deos uel deas hominibus credendum esset posse conferre, discussis omnibus longe alienum a ueritate monstratum est a quoquam istorum multorum numinum adque falsorum saltem regna terrena existimare constitui: nonne insanissimae inpietatis est, si aeterna uita, quae terrenis omnibus regnis sine ulla dubitatione uel conparatione praeferenda est, ab istorum quoquam dari cuiquam posse credatur? Neque enim propterea di tales uel terrenum regnum dare non posse uisi sunt, quia illi magni et excelsi sunt, hoc quiddam paruum et abiectum, quod non dignarentur in tanta sublimitate curare; sed quantumlibet consideratione fragilitatis humanae caducos apices terreni regni merito quisque contemnat, illi di tales apparuerunt, ut indignissimi uiderentur, quibus danda adque seruanda deberent uel ista committi. Ac per hoc, si (ut superiora proximis duobus libris pertractata docuerunt) nullus deus ex illa turba uel quasi plebeiorum uel quasi procerum deorum idoneus est regna mortalia mortalibus dare, quanto minus potest inmortales ex mortalibus facere!
- 6.1.6
- Huc accedit, quia, si iam cum illis agimus, qui non propter istam, sed propter uitam quae post mortem futura est existimant colendos deos, iam nec propter illa saltem, quae deorum talium potestati tamquam dispertita et propria non ratione ueritatis, sed uanitatis opinione tribuuntur, omnino colendi sunt, sicut credunt hi, qui cultum eorum uitae huius mortalis utilitatibus necessarium esse contendunt; contra quos iam quinque praecedentibus uoluminibus satis, quantum potui, disputaui. Quae cum ita sint, si eorum, qui colerent deam Iuuentatem, aetas ipsa floreret insignius, contemtores autem eius uel intra annos occumberent iuuentutis, uel in ea tamquam senili torpore frigescerent; si malas cultorum suorum speciosius et festiuius Fortuna barbata uestiret, a quibus autem sperneretur, glabros aut male barbatos uideremus: etiam sic rectissime diceremus huc usque istas deas singulas posse, suis officiis quodam modo limitatas, ac per hoc nec a Iuuentate oportere peti uitam aeternam, quae non daret barbam, nec a Fortuna barbata boni aliquid post hanc uitam esse sperandum, cuius in hac uita potestas nulla esset, ut eandem saltem aetatem, quae barba induitur, ipsa praestaret. Nunc uero cum earum cultus nec propter ista ipsa, quae putant eis subdita, sit necessarius, quia et multi colentes Iuuentatem deam minime in illa aetate uiguerunt, et multi non eam colentes gaudent robore iuuentutis, itemque multi Fortunae barbatae supplices ad nullam uel deformem barbam peruenire potuerunt, et si qui eam pro barba inpetranda uenerantur, a barbatis eius contemtoribus inridentur: itane desipit cor humanum, ut, quorum deorum cultum propter ista ipsa temporalia et cito praetereuntia munera, quibus singulis singuli praeesse perhibentur, inanem ludibriosumque cognoscit, propter uitam aeternam credat esse fructuosum? Hanc dare illos posse nec hi dicere ausi sunt, qui eis, ut ab insipientibus populis colerentur, ista opera temporalia, quoniam nimis multos putarunt, ne quisquam eorum sederet otiosus, minutatim diuisa tribuerunt.
- 6.2.1
CAPUT II.
- 6.2.2
Quid Varronem de dis gentium sensisse credendum sit. quorum talia et genera et sacra detexit, ut reuerentius cum eis ageret, si de illis omnino reticeret.
- 6.2.3
Quis Marco Varrone curiosius ista quaesiuit? quis inuenit doctius? quis considerauit adtentius? quis distinxit acutius? quis diligentius pleniusque conscripsit? Qui tametsi minus est suauis eloquio, doctrina tamen adque sententiis ita refertus est, ut in omni eruditione, quam nos saecularem, illi autem liberalem uocant, studiosum rerum tantum iste doceat, quantum studiosum -uerborum Cicero delectat. Denique et ipse [Tullius] huic tale testimonium perhibet, ut in libris Academicis dicat eam, quae ibi uersatur, disputationem se habuisse cum Marco Varrone, (homine, inquit, omnium facile acutissimo et sine ulla dubitatione doctissimo). Non ait \'eloquentissimo\' uel (facundissimo), quoniam re uera in hac facultate multum inpar est; sed \'omnium, inquit, facile acutissimo), et in eis libris. id est Academicis, ubi cuncta dubitanda esse contendit, addidit \'sine ulla dubitatione doctissimo\'. Profecto de hac re sic erat certus, ut auferret dubitationem, quam solet in omnibus adhibere, tamquam de hoc uno etiam pro Academicorum dubitatione disputaturus se Academicum fuisset oblitus. In primo autem libro cum eiusdem Varronis litteraria opera praedicaret: \'Nos, inquit, in nostra urbe peregrinantes errantesque tamquam hospites tui libri quasi domum reduxerunt, ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. Tu aetatem patriae, tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura. tu sacerdotum, tu domesticam, tu publicam disciplinam, tu sedem regionum locorum, tu omnium diuinarum humanarumque rerum nomina genera, officia causas aperuisti.\' Iste igitur uir tam insignis excellentisque peritiae et, quod de illo etiam Terentianus elegantissimo uel\'siculo breuiter ait: Vir doctissimus undecumque Varro, qui tam multa legit, ut aliquid ei scribere uacuisse miremur; tam multa scripsit, quam multa uix quemquam legere potuisse credamus: iste, inquam, uir tantus ingenio tantusque doctrina, si rerum uelut diuinarum, de quibus scribit, obpugnator esset adque destructor easque non ad religionem, sed ad superstitionem diceret pertinere, nescio utrum tam multa in eis ridenda contemnenda detestanda conscriberet. Cum uero deos eosdem ita coluerit colendosque censuerit, ut in eo ipso opere litterarum suarum dicat se timere ne pereant, non incursu hostili, sed ciuium neglegentia, de qua illos uelut ruina liberari a se dicit et in memoria bonorum per eius modi libros recondi adque seruari utiliore cura, quam qua Metellus de incendio sacra Vestalia et Aeneas de Troiano excidio penates liberasse praedicatur; et tamen ea legenda saeculis prodit, quae a sapientibus et insipientibus merito abicienda et ueritati religionis inimicissima iudicentur: quid existimare debemus nisi hominem acerrimum ac peritissimum, non tamen sancto Spiritu liberum, obpressum fuisse suae ciuitatis consuetudine ac legibus, et tamen ea quibus mouebatur sub specie commendandae religionis tacere noluisse.
- 6.3.1
CAPUT III.
- 6.3.2
Quae sit partitio Varronis librorum suorum, quos de antiquitatibus rerum humanarum diuinarumque conposuit.
- 6.3.3
Quadraginta et unum libros scripsit antiquitatum; hos in res humanas diuinasque diuisit, rebus humanis uiginti quinque, diuinis sedecim tribuit, istam secutus in ea partitione rationem, ut rerum humanarum libros senos quattuor partibus daret. Intendit enim qui agant, ubi agant, quando agant, quid agant. In sex itaque primis de hominibus scripsit, in secundis sex de locis, sex tertios de temporibus, sex quartos eosdemque postremos de rebus absoluit. Quater autem seni uiginti et quattuor fiunt. Sed unum singularem, qui communiter prius de omnibus loqueretur, in capite posuit. In diuinis identidem rebus eadem ab illo diuisionis forma seruata est, quantum adtinet ad ea, quae dis exhibenda sunt. Exhibentur enim ab hominibus in locis et temporibus sacra. Haec quattuor, quae dixi, libris conplexus est ternis: nam tres priores de hominibus scripsit, sequentes de locis, tertios de temporibus, quartos de sacris, etiam hic, qui exhibeant, ubi exhibeant, quando exhibeant, quid exhibeant, subtilissima distinctione commendans. Sed quia oportebat dicere et maxime id expectabatur, quibus exhibeant, de ipsis quoque dis tres conscripsit extremos, ut quinquies terni quindecim fierent. Sunt autem omnes, ut diximus, sedecim, quia et istorum exordio unum singularem, qui prius de omnibus loqueretur, adposuit. Quo absoluto consequenter ex illa quinquepertita distributione tres praecedentes, qui ad homines pertinent, ita subdiuisit, ut primus sit de pontificibus, secundus de auguribus, tertius de quindecimuiris sacrorum; secundos tres ad loca pertinentes, ita ut in uno eorum de sacellis, altero de sacris aedibus diceret, tertio de locis religiosis; tres porro, qui istos sequuntur et ad tempora pertinent, id est ad dies festos, ita ut unum eorum faceret de feriis, alterum de ludis circensibus, de scaenicis tertium; quartorum trium ad sacra pertinentium uni dedit consecrationes, alteri sacra priuata, ultimo publica. Hanc uelut pompam obsequiorum in tribus, qui restant, di ipsi sequuntur extremi, quibus iste uniuersus cultus inpensus est: in primo di certi, in secundo incerti, in tertio cunctorum nouissimo di praecipui adque selecti.
- 6.4.1
CAPUT IIII.
- 6.4.2
Quod ex disputatione Varronis aput cultores deorum antiquiores res humanae quam diuinae reperiantur.
- 6.4.3
In hac tota serie pulcherrimae ac subtilissimae distributionis et distinctionis uitam aeternam frustra quaeri et sperari inpudentissime uel optari, ex his, quae iam diximus et quae deinceps dicenda sunt, cuiuis hominum, qui corde obstinato sibi non fuerit inimicus, facillime apparet. Vel hominum enim sunt ista instituta uel daemonum, non quales uocant illi daemones bonos, sed, ut loquar apertius, inmundorum spirituum et sine controuersia malignorum, qui noxias opiniones, quibus anima humana magis magisque uanescat et incommutabili aeternaeque ueritati coaptari adque inhaerere non possit, inuidentia mirabili et occulte inserunt cogitationibus inpiorum et aperte aliquando ingerunt sensibus et qua possunt fallaci adtestatione confirmant. Iste ipse Varro propterea se prius de rebus humanis, de diuinis autem postea scripsisse testatur, quod prius extiterint ciuitates, deinde ab eis haec instituta sint. Vera autem religio non a terrena aliqua ciuitate instituta est, sed plane caelestem ipsa instituit ciuitatem. Eam uero inspirat et docet uerus Deus, dator uitae aeternae, ueris cultoribus suis.
- 6.4.4
Varronis igitur confitentis ideo se prius de rebus humanis scripsisse, postea de diuinis, quia diuinae istae ab hominibus institutae sunt, haec ratio est: \'Sicut prior est, inquit, pictor quam tabula picta, prior faber quam aedificium: ita priores sunt ciuitates quam ea, quae a ciuitatibus instituta sunt). Dicit autem prius se scripturum fuisse de dis, postea de hominibus, si de omni natura deorum scriberet, quasi hic de aliqua scribat et non de omni, aut uero etiam aliqua, licet non omnis, deorum natura non prior debeat esse quam hominum. Quid, quod in illis tribus nouissimis libris deos certos et incertos et selectos diligenter explicans nullam deorum naturam praetermittere uidetur? Quid est ergo, quod ait: (Si de omni natura deorum et hominum scriberemus, prius diuina absoluissemus, quam humana adtigissemus\'? Aut enim de omni natura deorum scribit, aut de aliqua, aut omnino de nulla. Si de omni, praeponenda utique est rebus humanis; si de aliqua, quur non etiam ipsa res praecedat humanas? An indigna est praeferri etiam uniuersae naturae hominum pars aliqua deorum? Quod si multum est, ut aliqua pars diuina praeponatur uniuersis rebus humanis, saltem digna est uel Romanis. Rerum quippe humanarum libros, non quantum ad orbem terrarum, sed quantum ad solam Romam pertinet, scripsit, quos tamen rerum diuinarum libris se dixit scribendi ordine merito praetulisse, sicut pictorem tabulae pictae, sicut fabrum aedificio, apertissime confitens, quod etiam istae res diuinae, sicut pictura, sicut structura, ab hominibus institutae sint. Restat ut de nulla deorum natura scripsisse intellegatur, neque hoc aperte dicere uoluisse, sed intellegentibus reliquisse. Ubi enim dicitur \'non omnis, usitate quidem intellegitur aliqua; sed potest intellegi et \'nulla\', quoniam quae nulla est nec omnis nec aliqua est. Nam, ut ipse dicit, si omnis esset natura deorum, de qua scriberet, scribendi ordine rebus humanis praeponenda esset; ut autem et ipso tacente ueritas clamat, praeponenda esset certe rebus Romanis, etiamsi non omnis, sed saltem aliqua esset: recte autem postponitur; ergo nulla est. Non itaque rebus diuinis anteferre uoluit res humanas, sed rebus ueris noluit anteferre res falsas. In his enim, quae scripsit de rebus humanis, secutus est historiam rerum gestarum; quae autem de his, quas diuinas uocat, quid nisi opiniones rerum uanarum? Hoc est nimirum, quod uoluit subtili significatione monstrare, non solum scribens de his posterius quam de illis, sed etiam rationem reddens quur id fecerit. Quam si tacuisset, aliter hoc factum eius ab aliis fortasse defenderetur. In ea uero ipsa ratione, quam reddidit, nec aliis quidquam reliquit pro arbitrio suspicari et satis probauit homines se praeposuisse institutis hominum, non naturam hominum naturae deorum. Ita se libros rerum diuinarum non de ueritate quae pertinet ad naturam, sed de falsitate quae pertinet ad errorem scripsisse confessus est. Quod apertius alibi posuit, sicut in quarto libro commemoraui, ex naturae formula se scripturum fuisse, si nouam ipse conderet ciuitatem; quia uero iam ueterem inuenerat, non se potuisse nisi eius consuetudinem sequi.
- 6.5.1
CAPUT V.
- 6.5.2
De tribus generibus theologiae secundum Varronem, id est uno fabuloso, altero naturali tertioque ciuili.
- 6.5.3
Deinde illud quale est, quod tria genera theologiae dicit esse, id est rationis quae de dis explicatur, eorumque unum mythicon [appellari], alterum physicon, tertium ciuile? Latine si usus admitteret, genus, quod primum posuit, fabulare appellaremus; sed fabulosum dicamus; a fabulis enim mythicon dictum est, quoniam μυ̃ϑος Graece fabula dicitur. Secundum autem ut naturale dicatur, iam et consuetudo locutionis admittit. Tertium etiam ipse Latine enuntiauit, quod ciuile appellatur. Deinde ait: \'Mythicon appellant, quo maxime utuntur poetae; physicon, quo philosophi; ciuile, quo populi. Primum, inquit, quod dixi, in eo sunt multa contra dignitatem et naturam inmortalium ficta. In hoc enim est, ut deus alius ei capite, alius ex femore sit, alius ex guttis sanguinis natus: in hoc, ut di furati sint, ut adulterarint, ut seruierint homini; denique in hoc omnia dis adtribuuntur, quae non modo in hominem, sed etiam quae in contemtissimum hominem cadere possunt\'. Hic certe ubi potuit, ubi ausus est, ubi inpunitum putauit, quanta mendacissimis fabulis naturae deorum fieret iniuria, sine caligine ullius ambiguitatis expressit. Loquebatur enim non de naturali theologia, non de ciuili, sed de fabulosa, quam libere a se putauit esse culpandam.
- 6.5.4
Videamus quid de altera dicat. \'Secundum genus est, inquit, quod demonstraui, de quo multos libros philosophi reliquerunt; in quibus est, di qui sint, ubi, quod genus, quale; a quodam tempore an a sempiterno fuerint di; ex igni sint, ut credit Heraclitus, an ex numeris, ut Pythagoras, an ex atomis, ut ait Epicurus. Sic alia, quae facilius intra parietes in schola quam extra in foro ferre possunt aures). Nihil in hoc genere culpauit, quod physicon uocant et ad philosophos pertinet, tantum quod eorum inter se controuersias commemorauit, per quos facta est dissidentium multitudo sectarum. Remouit tamen hoc genus a foro, id est a populis; scholis uero et parietibus clausit. Illud autem primum mendacissimum adque turpissimum a ciuitatibus non remouit.s o religiosas aures populares adque in his etiam Romanas! Quod de dis inmortalibus philosophi disputant, ferre non possunt; quod uero poetae canunt et histriones agunt, quia contra dignitatem ac naturam inmortalium ficta sunt, quia non modo in hominem, sed etiam in contemtissimum hominem cadere possunt, non solum ferunt, sed etiam libenter audiunt. Neque id tantum, sed dis quoque ipsis haec placere et per haec eos placandos esse decernunt.
- 6.5.5
Dixerit aliquis: Haec duo genera mythicon et physicon, id est fabulosum adque naturale, discernamus ab hoc ciuili, de quo nunc agitur, unde illa et ipse discreuit, iamque ipsum ciuile uideamus qualiter explicet. Video quidem, quur debeat discerni fabulosum: quia falsum, quia turpe, quia indignum est. Naturale autem a ciuili uelle discernere quid est aliud quam etiam ipsum ciuile fateri esse mendosum? Si enim illud naturale est, quid habet reprehensionis, ut excludatur? Si autem hoc quod ciuile dicitur naturale non est, quid habet meriti, ut admittatur? Haec nempe illa causa est, quare prius scripserit de rebus humanis, posterius de diuinis, quoniam in diuinis rebus non naturam, sed hominum instituta secutus est. Intueamur sane et ciuilem theologian. \'Tertium genus est, inquit, quod in urbibus ciues, maxime sacerdotes, nosse adque administrare debent. In quo est, quos deos publice, <quae> sacra ac sacrificia colere et facere quemque par sit\' Adhuc quod sequitur adtendamus. Trima, inquit, theologia maxime adcommodata est ad theatrum, secunda ad mundum, tertia ad urbem\'. Quis non uideat, cui palmam dederit? Utique secundae, quam supra dixit esse philosophorum. Hanc enim pertinere testatur ad mundum, quo isti nihil esse excellentius opinantur in rebus. Duas uero illas theologias, primam et tertiam, theatri scilicet adque urbis, distinxit an iunxit? Videmus enim non continuo, quod est urbis, pertinere posse et ad mundum, quamuis urbes esse uideamus in mundo; fieri enim potest, ut in urbe secundum falsas opiniones ea colantur et ea credantur, quorum in mundo uel extra mundum natura sit nusquam: theatrum uero ubi est nisi in urbe? Quis theatrum instituit nisi ciuitas? Propter quid instituit nisi propter ludos scaenicos? Ubi sunt ludi scaenici nisi in rebus diuinis, de quibus hi libri tanta sollertia conscribuntur?
- 6.6.1
CAPUT VI.
- 6.6.2
De theologia mythica, id est fabulosa, et de ciuili contra Varronem.
- 6.6.3
0 Marce Varro, cum sis homo omnium acutissimus et sine ulla dubitatione doctissimus, sed tamen homo, non Deus, nec spiritu Dei ad uidenda et adnuntianda diuina in ueritatem libertatemque subuectus, cernis quidem quam sint res diuinae ab humanis nugis adque mendaciis dirimendae; sed uitiosissimas populorum opiniones et consuetudines in superstitionibus publicis uereris offendere, quas ab deorum natura abhorrere uel talium, quales in huius mundi elementis humani animi suspicatur infirmitas, et sentis ipse, cum eas usquequaque consideras, et omnis uestra litteratura circumsonat. Quid hic agit humanum quamuis excellentissimum ingenium? Quid tibi humana licet multiplex ingensque doctrina in his angustiis suffragatur? Naturales deos colere cupis, ciuiles cogeris. Inuenisti alios fabulosos, in quos liberius quod sentis euomas, unde et istos ciuiles uelis nolisue perfundas. Dicis quippe fabulosos adcommodatos esse ad theatrum, naturales ad mundum, ciuiles ad urbem, cum mundus opus sit diuinum, urbes uero et theatra opera sint hominum, nec alii derideantur in theatris, quam qui adorantur in templis, nec aliis ludos exhibeatis, quam quibus uictimas immolatis. Quanto liberius subtiliusque ista diuideres, dicens alios esse deos naturales, alios ab hominibus institutos, sed de institutis aliud habere litteras poetarum, aliud sacerdotum, utrasque tamen ita esse inter se amicas consortio falsitatis, ut gratae sint utraeque daemonibus, quibus doctrina inimica est ueritatis! Sequestrata igitur paululum theologia, quam naturalem uocant, de qua postea disserendum est, placetne tandem uitam aeternam peti aut sperari ab dis poeticis theatricis, ludicris scaenicis? Absit; immo auertat Deus uerus tam inmanem sacrilegamque dementiam. Quid? ab eis dis, quibus haec placent et quos haec placant, cum eorum illic crimina frequententur, uita aeterna poscenda est? Nemo, ut arbitror, usque ad tantum praecipitium furiosissimae inpietatis insanit. Nec fabulosa igitur nec ciuili theologia sempiternam quisquam adipiscitur uitam. Illa enim de dis turpia fingendo seminat, haec fauendo metit; illa men- dacia spargit, haec colligit; illa res diuinas falsis criminibus insectatur, haec eorum criminum ludos in diuinis rebus amplectitur; illa de. dis nefanda figmenta hominum carminibus personat, haec ea deorum ipsorum festiuitatibus consecrat; facinora et flagitia numinum illa cantat, haec amat; illa prodit aut fingit, haec autem aut adtestatur ueris aut oblectatur et falsis. Ambae turpes ambaeque damnabiles; sed illa, quae theatrica est, publicam turpitudinem profitetur; ista, quae urbana est, illius turpitudine ornatur. Hincine uita aeterna sperabitur, unde ista breuis temporalisque polluitur? An uero uitam polluit consortium nefariorum hominum, si se inserant adfectionibus et adsensionibus nostris, et uitam non polluit societas daemonum, qui coluntur criminibus suis? Si ueris, quam mali! si falsis, quam male!
- 6.6.4
Haec cum dicimus, uideri fortasse cuipiam nimis harum rerum ignaro potest ea sola de dis talibus maiestati indigna diuinae et ridicula detestabilia , celebrari, quae poeticis cantantur carminibus et ludis scaenicis actitantur; sacra uero illa, quae non histriones, sed sacerdotes agunt, ab omni esse dedecore purgata et aliena. Hoc si ita esset, numquam theatricas turpitudines in eorum honorem quisquam celebrandas esse censeret, numquam eas ipsi di praeciperent sibimet exhiberi. Sed ideo nihil pudet ad obsequium deorum talia gerere in theatris, quia similia geruntur in templis. Denique cum memoratus auctor ciuilem theologian a fabulosa et naturali tertiam quandam sui generis distinguere conaretur, magis eam ex utraque temperatam quam ab utraque separatam intellegi uoluit. Ait enim ea, quae scribunt poetae, minus esse quam ut populi sequi debeant; quae autem philosophi, plus quam ut ea uulgum scrutari expediat. \'Quae sic abhorrent, inquit, ut tamen ex utroque genere ad ciuiles rationes adsumta sint non pauca. Quare quae erunt communia, una cum propriis ciuilibus scribemus; e quibus maior societas debet esse nobis cum philosophis quam cum poetis*. Non ergo ulla cum poetis. Et tamen alio loco dicit de generationibus deorum magis ad poetas quam ad physicos fuisse populos inclinatos. Hic enim dixit quid fieri debeat, ibi quid fiat. Physicos dixit utilitatis causa scripsisse, poetas delectationis. Ac per hoc ea, quae a poetis conscripta populi sequi non debent, crimina sunt deorum, quae tamen delectant et populos et deos. Delectationis enim causa, sicut dicit, scribunt poetae, non utilitatis; ea tamen scribunt, quae di expetant, populi exhibeant.
- 6.7.1
CAPUT VII.
- 6.7.2
De fabulosae et ciuilis theologiae similitudine adque concordia.
- 6.7.3
Reuocatur igitur ad theologian ciuilem theologia fabulosa theatrica scaenica, indignitatis et turpitudinis plena, et haec tota, quae merito culpanda et respuenda iudicatur, pars huius est, quae colenda et obseruanda censetur; non sane pars incongrua, sicut ostendere institui, et quae ab uniuerso corpore aliena inportune illi conexa adque suspensa sit, sed omnino consona et tamquam eiusdem corporis membrum conuenientissime copulata. Quid enim aliud ostendunt illa simulacra formae aetates sexus habitus deorum? Numquid barbatum Iouem, inberbem Mercurium poetae habent, pontifices non habent? Numquid Priapo mimi, non etiam sacerdotes enormia pudenda fecerunt? An aliter stat adorandus in locis sacris, quam procedit ridendus in theatris? Num Saturnus senex, Apollo ephebus ita personae sunt histrionum, ut non sint statuae delubrorum? Quur Forculus, qui foribus praeest, et Limentinus, qui limini, di sunt masculi, adque inter hos Cardea femina est, quae cardinem seruat? Nonne ista in rerum diuinarum libris reperiuntur, quae graues poetae suis carminibus indigna duxerunt? Numquid Diana theatrica portat arma et urbana simpliciter uirgo est? Numquid scaenicus Apollo citharista est et ab hac arte Delphicus uacat? Sed haec honestiora sunt in conparatione turpiorum. Quid de ipso Ioue senserunt, qui eius nutricem in Capitolio posuerunt? Nonne adtestati sunt Euemero, qui omnes tales deos non fabulosa garrulitate, sed historica diligentia homines fuisse mortalesque conscripsit? Epulones etiam deos, parasitos Iouis, ad eius mensam qui constituerunt, quid aliud quam mimica sacra esse uoluerunt? Nam parasitos Iouis ad conuiuium eius adhibitos si mimus dixisset, utique risum quaesisse uideretur. Varro dixit! non cum inrideret deos, sed cum commendaret hoc dixit; diuinarum, non humanarum rerum libri hoc eum scripsisse testantur, nec ubi ludos scaenicos exponebat, sed ubi Capitolina iura pandebat. Denique talibus uincitur et fatetur, sicut forma humana deos fecerunt, ita eos delectari humanis uoluptatibus credidisse.
- 6.7.4
Non enim et maligni spiritus suo negotio defuerunt, ut has noxias opiniones humanarum mentium ludificatione firmarent. Unde etiam illud est, quod Herculis aedituus otiosus adque feriatus lusit tesseris secum utraque manu alternante, in una constituens Herculem, in altera se ipsum, sub ea condicione, ut, si ipse uicisset, de stipe templi sibi cenam pararet amicamque conduceret; si autem uictoria Herculis fieret, hoc idem de pecunia sua uoluptati Herculis exhiberet; deinde cum a se ipso tamquam ab Hercule uictus esset, debitam cenam et nobilissimam meretricem Larentinam deo Herculi dedit. At illa cum dormisset in templo, uidit in somnis Herculem sibi esse commixtum sibique dixisse, quod inde discedens, cui primum iuueni obuia fieret, aput illum esset inuentura mercedem, quam sibi credere deberet ab Hercule persolutam. Ac sic abeunti cum primus iuuenis ditissimus Tarutius occurrisset eamque dilectam secum diutius habuisset, illa herede defunctus est. Quae amplissimam adepta pecuniam ne diuinae mercedi uideretur ingrata, quod acceptissimum putauit esse numinibus, populum Romanum etiam ipsa scripsit heredem, adque illa non conparente inuentum est testamentum; quibus meritis eam ferunt etiam honores meruisse diuinos.
- 6.7.5
Haec si poetae fingerent, si mimi agerent, ad fabulosam theologian dicerentur procul dubio pertinere et a ciuilis theologiae dignitate separanda iudicarentur. Cum uero haec dedecora non poetarum, sed populorum; non mimorum, sed sacrorum; non theatrorum, sed templorum; id est non fabulosae, sed ciuilis theologiae, a tanto auctore produntur: non frustra histriones ludicris artibus fingunt deorum quae tanta est turpitudinem, sed plane frustra sacerdotes uelut sacris ritibus conantur fingere deorum quae nulla est honestatem. Sacra sunt Iunonis, et haec in eius dilecta insula Samo celebrabantur, ubi nuptum data est Ioui; sacra sunt Cereris, ubi a Plutone rapta Proserpina quaeritur; sacra sunt Veneris, ubi amatus eius Adon aprino dente extinctus iuuenis formosissimus plangitur; sacra sunt Matris deum, ubi Attis pulcher adulescens ab ea dilectus et muliebri zelo abscisus etiam hominum abscisorum, quos Gallos uocant, infelicitate deploratur. Haec cum deformiora sint omni scaenica foeditate, quid est quod fabulosa de dis figmenta poetarum ad theatrum uidelicet pertinentia uelut secernere nituntur a ciuili theologia, quam pertinere ad urbem uolunt, quasi ab honestis et dignis indigna et turpia? Itaque potius est unde gratiae debeantur histrionibus, qui oculis hominum pepercerunt nec omnia spectaculis nudauerunt, quae sacrarum aedium parietibus occuluntur. Quid de sacris eorum boni sentiendum est, quae tenebris operiuntur, cum tam sint detestabilia, quae proferuntur in lucem? Et certe quid in occulto agant per abscisos et molles, ipsi uiderint; eosdem tamen homines infeliciter ac turpiter eneruatos adque corruptos occultare minime potuerunt. Persuadeant cui possunt se aliquid sanctum per tales agere homines, quos inter sua sancta numerari adque uersari negare non possunt. Nescimus quid agant, sed scimus per quales agant. Nouimus enim quae agantur in scaena, quo numquam uel in choro meretricum abscisus aut mollis intrauit; et tamen etiam ipsa turpes et infames agunt; neque enim ab honestis agi debuerunt. Quae sunt ergo illa sacra, quibus agendis tales elegit sanctitas, quales nec thymelica in se admisit obscenitas?
- 6.8.1
CAPUT VIII.
- 6.8.2
De interpretationibus naturalium rationum, quas doctores pagani pro dis suis conantur ostendere.
- 6.8.3
At enim habent ista physiologicas quasdam, sicut aiunt, id est naturalium rationum interpretationes. Quasi uero nos in hac disputatione physiologian quaerimus et non theologian, id est rationem non naturae, sed Dei. Quamuis enim qui uerus Deus est non opinione, sed natura Deus sit: non tamen omnis natura deus est, quia et hominis et pecoris, et arboris et lapidis utique natura est, quorum nihil est deus. Si autem interpretationis huius, quando agitur de sacris Matris deum, caput est certe quod Mater deum terra est, quid ultra quaerimus, quid cetera perscrutamur? Quid euidentius suffragatur eis, qui dicunt omnes istos deos homines fuisse? Sic enim sunt terrigenae, sic eis mater est terra. In uera autem theologia opus Dei est terra, non mater. Verum tamen quoquo modo sacra eius interpretentur et referant ad rerum naturam: uiros muliebria pati non est secundum naturam, sed contra naturam. Hic morbus, hoc crimen, hoc dedecus habet inter illa sacra professionem, quod in uitiosis hominum moribus uix habet inter tormenta confessionem. Deinde si ista sacra, quae scaenicis turpitudinibus conuincuntur esse foediora, hinc excusantur adque purgantur, quod habent interpretationes suas, quibus ostendantur rerum significare naturam: quur non etiam poetica similiter excusentur adque purgentur? Multi enim et ipsa ad eundem modum interpretati sunt, usque adeo ut, quod ab eis inmanissimum et infandissimum dicitur, Saturnum suos filios deuorasse, ita nonnulli interpretentur, quod longinquitas temporis, quae Saturni nomine significatur, quidquid gignit ipsa consumat, uel, sicut idem opinatur Varro, quod pertineat Saturnus ad semina, quae in terram, de qua oriuntur, iterum recidunt. Itemque alii alio modo et similiter cetera.
- 6.8.4
Et tamen theologia fabulosa dicitur et cum omnibus huiusce modi interpretationibus suis reprehenditur abicitur inprobatur, nec solum a naturali, quae philosophorum est, uerum etiam ab ista ciuili, de qua agimus, quae ad urbes populosque adseritur pertinere, eo quod de dis indigna confinxerit, merito repudianda discernitur, eo nimirum consilio, ut, quoniam acutissimi homines adque doctissimi, a quibus ista conscripta sunt, ambas inprobandas intellegebant, et illam scilicet fabulosam et istam ciuilem, illam uero audebant inprobare, hanc non audebant; illam culpandam proposuerunt, hanc eius similem conparandam exposuerunt, — non ut haec prae illa tenenda eligeretur, sed ut cum illa respuenda intellegeretur, adque ita sine periculo eorum, qui ciuilem theologian reprehendere metuebant, utraque contemta ea, quam naturalem uocant, aput meliores animos inueniret locum. Nam et ciuilis et fabulosa ambae fabulosae sunt ambaeque ciuiles; ambas inueniet fabulosas, qui uanitates et obscenitates ambarum prudenter inspexerit; ambas ciuiles, qui scaenicos ludos pertinentes ad fabulosam in deorum ciuilium festiuitatibus et in urbium diuinis rebus aduerterit. Quo modo igitur uitae aeternae dandae potestas cuiquam deorum istorum tribuitur, quos sua simulacra et sacra conuincunt dis fabulosis apertissime reprobatis esse simillimos formis aetatibus, sexu habitu, coniugiis generationibus ritibus, in quibus omnibus aut homines fuisse intelleguntur et pro uniuscuiusque uita uel morte sacra eis et sollemnia constituta, hunc errorem insinuantibus firmantibusque daemonibus, aut certe ex qualibet occasione inmundissimi spiritus fallendis humanis mentibus inrepsisse?
- 6.9.1
CAPUT VIIII.
- 6.9.2
De officiis singulorum deorum.
- 6.9.3
Quid? ipsa numinum officia tam uiliter minutatimque concisa, propter quod eis dicunt pro uniuscuiusque proprio munere supplicari oportere, unde non quidem omnia, sed multa iam diximus, nonne scurrilitati mimicae quam diuinae consonant dignitati? Si duas quisquam nutrices adhiberet infanti, quarum una nihil nisi escam, altera nihil nisi potum daret, sicut isti ad hoc duas adhibuerunt deas, Educam et Potinam, nempe desipere et aliquid mimo simile in sua domo agere uideretur. Liberum a liberamento appellatum uolunt, quod mares in coeundo per eius beneficium emissis seminibus liberentur; hoc idem in feminis agere Liberam, quam etiam Venerem putant, quod et ipsam perhibeant semina emittere; et ob haec Libero eandem uirilem corporis partem in templo poni, femineam Liberae. Ad haec addunt mulieres adtributas Libero et uinum propter libidinem concitandam. Sic Bacchanalia summa celebrabantur insania; ubi Varro ipse confitetur a Bacchantibus talia fieri non potuisse nisi mente commota. Haec tamen postea displicuerunt senatui saniori, et ea iussit auferri. Saltem hic tandem forsitan senserunt quid inmundi spiritus, dum pro dis habentur, in hominum mentibus possint. Haec certe non fierent in theatris; ludunt quippe ibi, non fuiiunt; quamuis deos habere, qui etiam ludis talibus delectentur, simile sit furoris.
- 6.9.4
Quale autem illud est, quod, cum religiosum a superstitioso ea distinctione discernat, ut- a superstitioso dicat timeri deos, a religioso autem tantum uereri ut parentes, non ut hostes timeri, adque omnes ita bonos dicat, ut facilius sit eos nocentibus parcere quam laedere quemquam innocentem, tamen mulieri fetae post partum tres deos custodes commemorat adhiberi, ne Siluanus deus per noctem ingrediatur et uexet, eorumque custodum significandorum causa tres homines noctu : circuire limina domus et primo limen securi ferire, postea pilo, tertio deuerrere scopis, ut his datis culturae signis deus Siluanus prohibeatur intrare, quod neque arbores caeduntur ac putantur sine ferro, neque far conficitur sine pilo, neque fruges coaceruantur sine scopis; ab his autem tribus rebus tres nuncupatos deos, Intercidonam a securis intercisione, Pilumnum a pilo, Deuerram a scopis, quibus dis custodibus contra uim dei Siluani feta conseruaretur. Ita contra dei nocentis saeuitiam non ualeret custodia bonorum, nisi plures essent aduersus unum eique aspero horrendo inculto, utpote siluestri, signis culturae tamquam contrariis repugnarent. Itane ista est innocentia deorum, ista concordia? Haeccine sunt numina salubria urbium, magis ridenda quam ludibria theatrorum?
- 6.9.5
Cum mas et femina coniunguntur, adhibetur deus Iugatinus; sit hoc ferendum. Sed domum est ducenda quae nubit; adhibetur et deus Domiducus; ut in domo sit, adhibetur deus Domitius; ut maneat cum uiro, additur dea Manturna. Quid ultra quaeritur? Parcatur humanae uerecundiae; peragat cetera concupiscentia carnis et sanguinis procurato secreto pudoris. Quid inpletur cubiculum turba numinum, quando et paranymphi inde discedunt? Et ad hoc inpletur, non ut eorum praesentia cogitata maior sit cura pudicitiae, sed ut feminae sexu infirmae, nouitate pauidae illis cooperantibus sine ulla difficultate uirginitas auferatur. Adest enim dea Virginiensis et deus pater Subigus, et dea mater Prema et dea Pertunda, et Venus et Priapus. Quid est hoc? Si omnino laborantem in illo opere uirum ab dis adiuuari oportebat, non sufficeret aliquis unus aut aliqua una? Numquid Venus sola parum esset, quae ad hoc etiam dicitur nuncupata, quod sine ui femina uirgo esse non desinat? Si est ulla frons in hominibus, quae non est in numinibus, nonne, cum credunt coniugati tot deos utriusque sexus esse praesentes et huic operi instantes, ita pudore adficiuntur, ut et ille minus moueatur et illa plus reluctetur? Et certe si adest Virginiensis dea, ut uirgini zona soluatur; si adest deus Subigus, ut uiro subigatur; si adest dea Prema, ut subacta, ne se commoueat, conprimatur: dea Pertunda ibi quid facit? Erubescat, eat foras; agat aliquid et maritus. Valde inhonestum est, ut, quod uocatur illa, quisquam inpleat nisi ille. Sed forte ideo toleratur, quia dea dicitur esse, non deus. Nam si masculus crederetur et Pertundus uocaretur, maius contra eum pro uxoris pudicitia posceret maritus auxilium quam feta contra Siluanum. Sed quid hoc dicam, cum ibi sit et Priapus nimius masculus, super cuius inmanissimum et turpissimum fascinum sedere noua nupta iubebatur, more honestissimo et religiosissimo matronarum?
- 6.9.6
Eant adhuc et theologian ciuilem a theologia fabulosa, urbes a theatris, templa ab scaenis, sacra pontificum a carminibus poetarum, uelut res honestas a turpibus, ueraces a fallacibus, graues a leuibus, serias a ludicris, adpetendas a respuendis, qua possunt quasi conentur subtilitate discernere. Intellegimus quid agant; illam theatricam et fabulosam theologian ab ista ciuili pendere nouerunt et ei de carminibus poetarum tamquam de speculo resultare, et ideo ista exposita, quam damnare non audent, illam eius imaginem liberius arguunt et reprehendunt, ut, qui agnoscunt quid uelint, et hanc ipsam faciem, cuius illa imago est, detestentur; quam tamen di ipsi tamquam in eodem speculo se intuentes ita diligunt, ut qui qualesque sint in utraque melius uideantur. Unde etiam cultores suos terribilibus imperiis conpulerunt, ut inmunditiam theologiae fabulosae sibi dicarent, in suis sollemnitatibus ponerent, in rebus diuinis haberent, adque ita et se ipsos inmundissimos spiritus manifestius esse docuerunt, et huius urbanae theologiae uelut electae et probatae illam theatricam abiectam adque reprobatam membrum partemque fecerunt, ut, cum sit uniuersa turpis et fallax adque in se contineat commenticios deos, una pars eius sit in litteris sacerdotum, altera in carminibus poetarum. Utrum habeat et alias partes, alia quaestio est: nunc propter diuisionem Varronis et urbanam et theatricam theologian ad unam ciuilem pertinere satis, ut opinor, ostendi. Unde, quia sunt ambae similis turpitudinis absurditatis, indignitatis falsitatis, absit a ueris religiosis, ut siue ab hac siue ab illa uita speretur aeterna.
- 6.9.7
Denique et ipse Varro commemorare et enumerare deos coepit a conceptione hominis, quorum numerum est exorsus a Iano, eamque seriem perduxit usque ad decrepiti hominis mortem, et deos ad ipsum hominem pertinentes clausit ad Neniam deam, quae in funeribus senum cantatur; deinde coepit deos alios ostendere, qui pertinerent non ad ipsum hominem, sed ad ea, quae sunt hominis, sicuti est uictus adque uestitus et quaecumque alia huic uitae sunt necessaria, ostendens in omnibus, quod sit cuiusque munus et propter quid cuique debeat supplicari; in qua uniuersa diligentia nullos demonstrauit uel nominauit deos, a quibus uita aeterna poscenda sit, propter quam unam proprie nos Christiani sumus. Quis ergo usque adeo tardus sit, ut non intellegat istum hominem ciuilem theologian tam diligenter exponendo et aperiendo eamque illi fabulosae, indignae adque probrosae, similem demonstrando adque ipsam fabulosam partem esse huius satis euidenter docendo non nisi illi naturali, quam dicit ad philosophos pertinere, in animis hominum moliri locum, ea subtilitate, ut fabulosam reprehendat, ciuilem uero reprehendere quidem non audeat, sed prodendo reprehensibilem ostendat, adque ita utraque iudicio recte intellegentium reprobata sola naturalis remaneat eligenda? De qua suo loco in adiutorio Dei ueri diligentius disserendum est.
- 6.10.1
CAPUT X.
- 6.10.2
De libertate Senecae, qui uehementius ciuilem theologian reprehendit quam Varro fabulosam.
- 6.10.3
Libertas sane, quae huic defuit, ne istam urbanam theologian [tam diligenter exponendo] theatricae simillimam aperte sicut illam reprehendere auderet, Annaeo Senecae, quem nonnullis indiciis inuenimus apostolorum nostrorum claruisse temporibus, non quidem ex toto, uerum ex aliqua parte non defuit. Adfuit enim scribenti, uiuenti defuit. Nam in eo libro, quem contra superstitiones condidit, multo copiosius adque uehementius reprehendit ipse ciuilem istam et urbanam theologian quam Varro theatricam adque fabulosam. Cum enim de simulacris ageret: \'Sacros, inquit, inmortales, inuiolabiles in materia uilissima adque inmobili dedicant, habitus illis hominum ferarumque et piscium, quidam uero mixto sexu, diuersis corporibus induunt; numina uocant, quae si spiritu accepto subito occurrerent, monstra haberentur. Deinde aliquanto post, cum theologian naturalem praedicans quorundam philosophorum sententias digessisset, obposuit sibi quaestionem et ait: \'Hoc loco dicit aliquis: Credam ego caelum et terram deos esse et supra lunam alios, infra alios? Ego feram aut Platonem aut Peripateticum Stratonem, quorum alter fecit deum sine corpore, alter sine animo?\' Et ad hoc respondens: \'Quid ergo tandem, inquit, ueriora tibi uidentur Titi Tatii aut Romuli aut Tulli Hostilii somnia? Cloacinam Tatius dedicauit deam, Picum Tiberinumque Romulus, Hostilius Pauorem adque Pallorem, taeterrimos omnium adfectus, quorum alter mentis territae motus est, alter corporis ne morbus quidem, sed color. Haec numina potius credes et caelo recipies?\' De ipsis uero ritibus crudeliter turpibus quam libere scripsit! Ille, inquit, uiriles sibi partes amputat, ille lacertos secat. Ubi iratos deos timent, qui sic propitios merentur? Di autem nullo debent coli genere, si hoc uolunt. Tantus est perturbatae mentis et sedibus suis pulsae furor, ut sic di placentur, quem ad modum ne quidem homines saeuiunt taeterrimi et in fabulas traditae crudelitatis. Tyranni lacerauerunt aliquorum membra, neminem sua lacerare iusserunt. In regiae libidinis uoluptatem castrati sunt quidam; sed nemo sibi, ne uir esset, iubente domino manus intulit. Se ipsi in templis contrucidant, uulneribus suis ac sanguine supplicant. Si cui intueri uacet, quae faciunt quaeque patiuntur, inueniet tam indecora honestis, tam indigna liberis, tam dissimilia sanis, ut nemo fuerit dubitaturus furere eos, si cum paucioribus furerent; nunc sanitatis patrocinium est insanientium turba.\'
- 6.10.4
Iam illa, quae in ipso Capitolio fieri solere commemorat et intrepide omnino coarguit, quis credat nisi ab inridentibus aut furentibus fieri? Nam cum in sacris Aegyptiis Osirim lugeri perditum, mox autem inuentum magno esse gaudio derisisset, cum perditio eius inuentioque fingatur, dolor tamen ille adque laetitia ab eis, qui nihil perdiderunt nihilque inuenerunt, ueraciter exprimatur: \'Huic tamen, inquit, furori certum tempus est. Tolerabile est semel anno insanire. In Capitolium perueni: pudebit publicatae dementiae, quod sibi uanus furor adtribuit officii. Alius nomina deo subicit, alius horas Ioui nuntiat, alius lector est, alius unctor, qui uano motu bracchiorum imitatur unguentem. Sunt quae Iunoni ac Mineruae capillos disponant (longe a templo, non tantum a simulacro stantes digitos mouent ornantium modo), sunt quae speculum teneant; sunt qui ad uadimonia sua deos aduocent, sunt qui libellos offerant et illos causam suam doceant. Doctus archimimus, senex iam decrepitus, cottidie in Capitolio mimum agebat, quasi di libenter spectarent, quem illi homines desierant. Omne illic artificum genus operatum dis inmortalibus desidet\'. Et paulo post: Hi tamen, inquit, etiamsi superuacuum usum, non turpem nec infamem deo promittunt. Sedent quaedam in Capitolio, quae se a Ioue amari putant: ne Iunonis quidem, si credere poetis uelis, iracundissimae respectu terrentur.\'
- 6.10.5
Hanc libertatem Varro non habuit; tantum modo poeticam theologian reprehendere ausus est, ciuilem non ausus est, quam iste concidit. Sed si uerum adtendamus, deteriora sunt templa ubi haec aguntur, quam theatra ubi finguntur. Unde in his sacris ciuilis theologiae has partes potius elegit Seneca sapienti, ut eas in animi religione non habeat, sed in actibus fingat. Ait enim: \'Quae omnia sapiens seruabit tamquam legibus iussa, non tamquam dis grata. Et paulo post: <Quid quod et matrimonia, inquit, deorum iungimus, et ne pie quidem, fratrum ac sororum! Bellonam Marti conlocamus, Vulcano Venerem, Neptuno Salaciam. Quosdam tamen caelibes relinquimus, quasi condicio defecerit, praesertim cum quaedam uiduae sint, ut Populonia uel Fulgora et diua Rumina; quibus non miror petitorem defuisse. Omnem istam ignobilem deorum turbam, quam longo aeuo longa superstitio congessit, sic, inquit, adorabimus, ut meminerimus cultum eius magis ad morem quam ad rem pertinere\'. Nec leges ergo illae nec mos in ciuili theologia id instituerunt, quod dis gratum esset uel ad rem pertineret. Sed iste, quem philosophi quasi liberum fecerunt, tamen, quia inlustris populi Romani senator erat, colebat quod reprehendebat, agebat quod arguebat, quod culpabat adorabat; quia uidelicet magnum aliquid eum philosophia docuerat, ne superstitiosus esset in mundo, sed propter leges ciuium moresque hominum non quidem ageret fingentem scaenicum in theatro, sed imitaretur in templo; eo damnabilius, quo illa, quae mendaciter agebat, sic ageret, ut eum populus ueraciter agere existimaret; scaenicus autem ludendo potius delectaret, quam fallendo deciperet.
- 6.11.1
CAPUT XI.
- 6.11.2
Quid de Iudaeis Seneca senserit.
- 6.11.3
Hic inter alias ciuilis theologiae superstitiones reprehendit etiam sacramenta Iudaeorum et maxime sabbata, inutiliter eos facere adfirmans, quod per illos singulos septem interpositos dies septimam fere partem aetatis suae perdant uacando et multa in tempore urgentia non agendo laedantur. Christianos tamen iam tunc Iudaeis inimicissimos in neutram partem commemorare ausus est, ne uel laudaret contra suae patriae ueterem consuetudinem, uel reprehenderet contra propriam forsitan uoluntatem. De illis sane Iudaeis cum loqueretur, ait: \'Cum interim usque eo sceleratissimae gentis consuetudo conualuit, ut per omnes iam terras recepta sit: uicti uictoribus leges dederunt). Mirabatur haec dicens et quid diuinitus ageretur ignorans subiecit plane sententiam, qua significaret quid de illorum sacramentorum ratione sentiret. Ait enim: <Illi tamen causas ritus sui nouerunt; maior pars populi facit, quod quur faciat ignorat). Sed de sacramentis Iudaeorum, uel quur uel quatenus instituta sint auctoritate diuina, ac post modum a populo Dei, cui uitae aeternae mysterium reuelatum est, tempore quo oportuit eadem auctoritate sublata sint, et alias diximus, maxime cum aduersus Manichaeos ageremus, et in hoc opere loco opportuniore dicendum est.
- 6.12.1
CAPUT XII.
- 6.12.2
Quod gentilium deorum uanitate detecta nequeat dubitari aeternam eos uitam nemini posse praestare, qui nec ipsam adiuuent temporalem.
- 6.12.3
Nunc propter tres theologias, quas Graeci dicunt mythicen physicen politicen, Latine autem dici possunt fabulosa naturalis ciuilis, quod neque de fabulosa, quam et ipsi deorum multorum falsorumque cultores liberrime reprehenderunt, neque de ciuili, cuius illa pars esse conuincitur eiusque et ista simillima uel etiam deterior inuenitur, speranda est aeterna uita, si cui satis non sunt quae in hoc uolumine dicta sunt, adiungat etiam illa, quae in superioribus libris et maxime quarto de felicitatis datore Deo plurima disputata sunt. Nam cui nisi uni felicitati propter aeternam uitam consecrandi homines essent, si dea felicitas esset? Quia uero non dea, sed munus est dei: cui deo nisi datori felicitatis consecrandi sumus, qui aeternam uitam, ubi uera est et plena felicitas, pia caritate diligimus? Non autem esse datorem felicitatis quemquam istorum deorum, qui tanta turpitudine coluntur et. nisi ita colantur, multo turpius irascuntur adque ob hoc se spiritus inmundissimos confitentur, puto ex his, quae dicta sunt, neminem dubitare oportere. Porro qui non dat felicitatem, uitam quo modo dare posset aeternam? Eam quippe uitam aeternam dicimus, ubi est sine fine felicitas. Nam si anima in poenis uiuit aeternis, quibus et ipsi spiritus cruciabuntur inmundi. mors est illa potius aeterna quam uita. Nulla quippe maior et peior est mors, quam ubi non moritur mors. Sed quod animae natura, per id quod inmortalis creata est, sine qualicumque uita esse non potest, summa mors eius est alienatio a uita Dei in aeternitate supplicii. Vitam igitur aeternam, id est sine ullo fine felicem, solus ille dat, qui dat ueram felicitatem. Quam quoniam illi, quos colit theologia ista ciuilis, dare non posse conuicti sunt: non solum propter ista temporalia adque terrena, quod superioribus quinque libris ostendimus, sed multo magis propter uitam aeternam, quae post mortem futura est, quod isto uno etiam illis cooperantibus egimus, colendi non sunt. Sed quoniam ueternosae consuetudinis uis nimis in alto radices habet, si cui de ista ciuili theologia respuenda adque uitanda parum uideor disputasse, in aliud uolumen, quod huic opitulante Deo coniungendum est, animum intendat.
- 7.1
PRAEFATIO.
- 7.2
Diligentius me prauas et ueteres opiniones ueritati pietatis inimicas, quas tenebrosis animis altius et tenacius diuturnus humani generis error infixit, euellere adque exstirpare conantem et illius gratiae, qui hoc ut uerus Deus potest, pro meo modulo in eius adiutorio cooperantem ingenia celeriora adque meliora, quibus ad hanc rem superiores libri satis superque sufficiunt, patienter et aequanimiter ferre debebunt et propter alios non putare superfluum, quod iam sibi sentiunt non necessarium. Multum magna res agitur, cum uera et uere sancta diuinitas, quamuis ab ea nobis etiam huic, quam nunc gerimus, fragilitati necessaria subsidia praebeantur, non tamen propter mortalis uitae transitorium uaporem, sed propter uitam beatam, quae non nisi aeterna est, quaerenda et colenda praedicatur.
- 7.1.1
CAPUT I.
- 7.1.2
An cum in theologia ciuili deitatem non esse constiterit, in selectis dis eam inueniri posse creden- dum sit.
- 7.1.3
Hanc diuinitatem uel, ut sic dixerim, deitatem (nam et hoc uerbo uti iam nostros non piget, ut de Graeco expressius transferant quod illi 3-e6\'Cti\'tcx appellant) — hanc ergo diuinitatem siue deitatem non esse in ea theologia, quam ciuilem uocant, quae a Marco Varrone sedecim uoluminibus explicata est, id est non perueniri ad aeternae uitae felicitatem talium deorum cultu, quales a ciuitatibus qualiterque colendi instituti sunt, cui nondum persuasit sextus liber, quem proxime absoluimus, cum istum forsitan legerit, quid de hac quaestione expedienda ulterius desideret, non habebit. Fieri enim potest, ut saltem deos selectos adque praecipuos, quos Varro uolumine conplexus est ultimo, de quibus parum diximus, quisquam colendos propter uitam beatam, quae non nisi aeterna est, opinetur. Qua in re non dico quod facetius ait Tertullianus fortasse quam uerius: Si di eliguntur ut bulbi, utique ceteri reprobi iudicantur. Non hoc dico: uideo enim etiam ex selectis selegi aliquos ad aliquid maius adque praestantius, sicut in militia, cum tirones electi fuerint, ex his quoque eliguntur ad opus aliquod maius armorum; et cum eliguntur in ecclesia, qui fiant praepositi, non utique ceteri reprobantur, cum omnes boni fideles electi merito nuncupentur. Eliguntur in aedificio lapides angulares, non reprobatis ceteris, qui structurae partibus aliis deputantur. Eliguntur uuae ad uescendum, nec reprobantur aliae, quas relinquimus ad bibendum. Non opus est multa percurrere, cum res in aperto sit. Quam ob rem non ex hoc, quod di ex multis quidam selecti sunt, uel . is qui scripsit uel eorum cultores uel di ipsi uituperandi sunt, sed aduertendum potius quinam isti sint et ad quam rem selecti uideantur.
- 7.2.1
CAPUT II.
- 7.2.2
Qui sint di selecti, et an ab officiis uiliorum deorum habeantur excepti.
- 7.2.3
Hos certe deos selectos Varro unius libri contextione commendat: Ianum, Iouem, Saturnum, Genium, Mercurium, Apollinem, Martem, Vulcanum, Neptunum, Solem, Orcum, Liberum patrem, Tellurem, Cererem, Iunonem, Lunam, Dianam, Mineruam, Venerem, Vestam; in quibus omnibus ferme uiginti duodecim mares, octo sunt feminae. Haec numina utrum propter maiores in mundo administrationes selecta dicuntur, an quod populis magis innotuerunt maiorque est eis cultus exhibitus? Si propterea, quia opera maiora ab his administrantur in mundo, non eos inuenire debuimus inter illam quasi plebeiam numinum multitudinem minutis opusculis deputatam. Nam ipse primum Ianus, cum puerperium concipitur, unde illa cuncta opera sumunt exordium minutatim minutis distributa numinibus, aditum aperit recipiendo semini. Ibi est et Saturnus propter ipsum semen; ibi Liber, qui marem effuso semine liberat; ibi Libera, quam et Venerem uolunt, quae hoc idem beneficium conferat feminae, ut etiam ipsa emisso semine liberetur. Omnes hi ex illis sunt, qui selecti appellantur. Sed ibi est et dea Mena, quae menstruis fluoribus praeest, quamuis Iouis filia, tamen ignobilis. Et hanc prouinciam fluorum menstruorum in libro selectorum deorum ipsi Iunoni idem auctor adsignat, quae in dis selectis etiam regina est et hic tamquam Iuno Lucina cum eadem Mena priuigna sua eidem cruori praesidet. Ibi sunt et duo nescio qui obscurissimi, Vitumnus et Sentinus, quorum alter uitam, alter sensus puerperio largiuntur. Et nimirum multo plus praestant, cum sint ignobilissimi, quam illi tot proceres et selecti. Nam profecto sine uita et sensu, quid est illud totum, quod muliebri utero geritur, nisi nescio quid abiectissimum limo ac pulueri conparandum?
- 7.3.1
CAPUT III.
- 7.3.2
Quam nulla sit ratio, quae de selectione quorundam deorum possit ostendi, cum multis inferioribus excellentior administratio deputetur.
- 7.3.3
Quae igitur causa tot selectos deos ad haec opera minima conpulit, ubi a Vitumno et Sentino, quos fama obscura recondit, in huius munificentiae partitione superentur? Confert enim selectus Ianus aditum et quasi ianuam semini; confert selectus Saturnus semen ipsum; confert selectus Liber eiusdem seminis emissionem uiris; confert hoc idem Libera, quae Ceres seu Venus est, feminis; confert selecta Iuno, et hoc non sola, sed cum Mena, filia Iouis, fluores menstruos ad eius, quod conceptum est, incrementum: et confert Vitumnus obscurus et ignobilis uitam; confert Sentinus obscurus et ignobilis sensum; quae duo tanto illis rebus praestantiora sunt, quanto et ipsa intellectu ac ratione uincuntur. Sicut enim, quae ratiocinantur et intellegunt, profecto potiora sunt his, quae sine intellectu adque ratione ut pecora uiuunt et sentiunt: ita et illa, quae uita sensuque sunt praedita, his, quae nec uiuunt nec sentiunt, merito praeferuntur. Inter selectos itaque deos Vitumnus uiuificator et Sentinus sensificator magis haberi debuerunt quam Ianus seminis admissor et Saturnus seminis dator uel sator et Liber et Libera seminum commotores uel emissores; quae semina cogitare indignum est, nisi ad uitam sensumque peruenerint, quae munera selecta non dantur a dis selectis, sed a quibusdam incognitis et prae istorum dignitate neglectis. Quod si respondetur omnium initiorum potestatem habere Ianum et ideo illi etiam quod aperitur conceptui non inmerito adtribui, et omnium seminum Saturnum et ideo seminationem quoque hominis non posse ab eius operatione seiungi, omnium seminum emittendorum Liberum et Liberam et ideo his etiam praeesse. quae ad substituendos homines pertinent, omnium purgandorum et pariendorum Iunonem et ideo eam non deesse purgationibus feminarum et partubus hominum: quaerant quid respondeant de Vitumno et Sentino, utrum et ipsos uelint habere omnium quae uiuunt et sentiunt potestatem. Quod si concedunt, adtendant quam eos sublimius locaturi sint. Nam seminibus nasci in terra et ex terra est; uiuere autem adque sentire etiam deos sidereos opinantur. Si autem dicunt Vitumno adque Sentino haec sola adtributa, quae in carne uiuescunt et sensibus adminiculantur, quur non. deus ille, qui facit omnia uiuere adque sentire, etiam carni uitam praebet et sensum, uniuersali opere hoc munus etiam partubus tribuens? et quid opus est Vitumno adque Sentino? Quod si ab illo, qui uitae ac sensibus uniuersaliter praesidet, his quasi famulis ista carnalia uelut extrema et ima commissa sunt: itane sunt illi selecti destituti familia, ut non inuenirent quibus etiam ipsi ista committerent, sed cum tota sua nobilitate, qua uisi sunt seligendi, opus facere cum ignobilibus cogerentur? Iuno selecta et regina Iouisque et soror et coniunx; haec tamen Iterduca est pueris et opus facit cum deabus ignobilissimis Abeona et Adeona. Ibi posuerunt et Mentem deam, quae faciat pueris bonam mentem, et inter selectos ista non ponitur, quasi quidquam maius praestari homini potest; ponitur autem Iuno, quia Iterduca est et Domiduca, quasi quidquam prosit iter carpere et domum duci, si mens non est bona, cuius muneris deam selectores isti inter selecta numina minime posuerunt. Quae profecto et Mineruae fuerat praeferenda, cui per ista minuta opera puerorum memoriam tribuerunt. Quis enim dubitet multo esse melius habere bonam mentem quam memoriam quantumlibet ingentem? Nemo enim malus est, qui bonam habet mentem; quidam uero pessimi memoria sunt mirabili, tanto peiores quanto minus possunt quod male cogitant obliuisci. Et tamen Minerua est inter selectos deos; Mentem autem deam turba uilis operuit. Quid de Virtute dicam? quid de Felicitate? de quibus in quarto libro plura iam diximus; quas cum deas haberent, nullum eis locum inter selectos deos dare uoluerunt, ubi dederunt Marti et Orco, uni effectori mortium alteri receptori.
- 7.3.4
Cum igitur in his minutis operibus, quae minutatim dis pluribus distributa sunt, etiam ipsos selectos uideamus tamquam senatum cum plebe pariter operari, et inueniamus a quibusdam dis, qui nequaquam seligendi putati sunt, multa maiora adque meliora administrari quam ab illis, qui selecti uocantur: restat arbitrari non propter praestantiores in mundo administrationes, sed quia prouenit eis, ut magis populis innotescerent, selectos eos et praecipuos nuncupatos. Unde dicit etiam ipse Varro, quod dis quibusdam patribus et deabus matribus, sicut hominibus, ignobilitas accidisset. Si ergo Felicitas ideo fortasse inter selectos deos esse non debuit, quod ad istam nobilitatem non merito, sed fortuito peruenerunt: saltem inter illos uel potius prae illis Fortuna poneretur, quam dicunt deam non rationabili dispositione, sed ut temere acciderit, sua cuique dona conferre. Haec in dis selectis tenere apicem debuit, in quibus maxime quid posset ostendit; quando eos uidemus non praecipua uirtute, non rationabili felicitate, sed temeraria, sicut eorum cultores de illa sentiunt, Fortunae potestate selectos. Nam et uir disertissimus Sallustius etiam ipsos deos fortassis adtendit, cum diceret: \'Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex libidine magis quam ex uero celebrat obscuratque.\' Non enim possunt inuenire causam, quur celebrata sit Venus et obscurata sit Virtus, cum ambarum ab istis consecrata sint numina nec conparanda sint merita. Aut si hoc nobilitari meruit, quod plures adpetunt, plures enim Venerem quam Virtutem: quur celebrata est dea Minerua et obscurata est dea Pecunia? cum in genere humano plures adliciat auaritia quam peritia, et in eis ipsis, qui sunt artificiosi, raro inuenias hominem, qui non habeat artem suam pecuniaria mercede uenalem, plurisque pendatur semper propter quod aliquid fit, quam id quod propter aliud fit. Si ergo insipientis iudicio multitudinis facta est deorum ista selectio, quur dea Pecunia Mineruae praelata non est, cum propter pecuniam sint artifices multi? Si autem paucorum sapientium est ista distinctio, quur non praelata est Veneri Virtus, cum eam longe praeferat ratio? Saltem certe, ut dixi, ipsa Fortuna, quae, sicut putant qui ei plurimum tribuunt, in omni re dominatur et res cunctas ex libidine magis quam ex uero celebrat obscuratque, si tantum et in deos ualuit, ut temerario iudicio suo quos uellet celebraret obscuraretque quos uellet, praecipuum locum haberet in selectis, quae in ipsos quoque deos tam praecipuae est potestatis. An ut illic esse non posset, nihil aliud etiam ipsa Fortuna nisi aduersam putanda est habuisse fortunam? Sibi ergo aduersata est, quae alios nobiles faciens nobilitata non est.
- 7.4.1
CAPUT IIII.
- 7.4.2
Melius actum cum dis inferioribus, qui nullis infamentur obprobriis, quam cum selectis, quorum tantae turpitudines celebrentur.
- 7.4.3
Gratularetur autem dis istis selectis quisquam nobilitatis et claritudinis adpetitor et eos diceret fortunatos, si non eos magis ad iniurias quam ad honores selectos uideret. Nam illam infimam turbam ipsa ignobilitas texit, ne obrueretur obprobriis. Ridemus quidem, cum eos uidemus figmentis humanarum opinionum partitis inter se operibus distributos, tamquam minuscularios uectigalium conductores uel tamquam opifices in uico argentario, ubi unum uasculum, ut perfectum exeat, per multos artifices transit, cum ab uno perfecto perfici posset. Sed aliter non putatum est operantium multitudini consulendum, nisi ut singulas artis partes cito ac facile discerent singuli, ne omnes in arte una tarde ac difficile cogerentur esse perfecti. Verum tamen uix quisquam reperitur deorum non selectorum, qui aliquo crimine famam traxit infamem; uix autem selectorum quispiam, qui non in se notam contumeliae insignis acceperit. Illi ad istorum humilia opera descenderunt, isti in illorum sublimia crimina non uenerunt. De Iano quidem non mihi facile quidquam occurrit, quod ad probrum pertineat. Et fortasse talis fuerit, innocentius uixerit et a facinoribus flagitiisque remotius. Saturnum fugientem benignus excepit; cum hospite partitus est regnum, ut etiam ciuitates singulas conderent, iste laniculum, ille Saturniam. Sed isti in cultu deorum omnis dedecoris adpetitores, cuius uitam minus turpem inuenerunt, eum simulacri monstrosa deformitate turparunt, nunc eum bifrontem, nunc etiam quadrifrontem, tamquam geminum, facientes. An forte uoluerunt, ut, quoniam plurimi di selecti erubescenda perpetrando amiserant frontem, quanto iste innocentior esset, tanto frontosior appareret?
- 7.5.1
CAPUT V.
- 7.5.2
De paganorum secretiore doctrina physicisque rationibus.
- 7.5.3
Sed ipsorum potius interpretationes physicas audiamus, quibus turpitudinem miserrimi erroris uelut altioris doctrinae specie colorare conantur. Primum eas interpretationes sic Varro commendat, ut dicat antiquos simulacra deorum et insignia ornatusque finxisse, quae cum oculis animaduertissent hi, qui adissent doctrinae mysteria, possent animam mundi ac partes eius, id est deos ueros, animo uidere; quorum qui simulacra specie hominis fecerunt, hoc uideri secutos, quod mortalium animus, qui est in corpore humano, simillimus est inmortalis animi; tamquam si uasa ponerentur causa notandorum deorum et in Liberi aede oenophorum sisteretur, quod significaret uinum, per id quod continet id quod continetur; ita per simulacrum, quod formam haberet humanam, significari animam rationalem, quod eo uelut uase natura ista soleat contineri, cuius naturae deum uolunt esse uel deos. Haec sunt mysteria doctrinae, quae iste uir doctissimus penetrauerat, unde in lucem ista proferret. Sed, o homo acutissime, num in istis doctrinae mysteriis illam prudentiam perdidisti, qua tibi sobrie uisum est, quod hi, qui primi populis simulacra constituerunt, et metum demserunt ciuibus suis et errorem addiderunt, castiusque deos sine simulacris ueteres obseruasse Romanos? Hi enim tibi fuerunt auctores, ut haec contra posteriores Romanos dicere auderes. Nam si et illi antiquissimi simulacra coluissent, fortassis totum istum sensum de simulacris non constituendis, interim uerum, timoris silentio premeres et in huiusce modi perniciosis uanisque figmentis mysteria ista doctrinae loquacius et elatius praedicares. Anima tua tamen tam docta et ingeniosa (ubi te multum dolemus) per haec mysteria doctrinae ad Deum suum, id est a quo facta est, non cum quo facta est; nec cuius portio, sed cuius conditio est; nec qui est omnium anima, sed qui fecit omnem animam, quo solo inlustrante anima fit beata, si eius gratiae non sit ingrata, nullo modo potuit peruenire. Verum ista mysteria doctrinae qualia sint quantique pendenda, quae sequuntur ostendent. Fatetur interim uir iste doctissimus animam mundi ac partes eius esse ueros deos; unde intellegitur totam eius theologian, eam ipsam scilicet naturalem, cui plurimum tribuit, usque ad animae rationalis naturam se extendere potuisse. De naturali enim paucissima praeloquitur in hoc libro, quem de dis selectis ultimum scripsit; in quo uidebimus utrum per interpretationes physiologicas possit ad hanc naturalem referre ciuilem. Quod si potuerit, tota naturalis erit: et quid opus erat ab ea ciuilem tanta cura distinctionis abiungere? Si autem recto discrimine separata est: quando nec ista uera est quae illi naturalis placet (peruenit enim usque ad animam, non usque ad uerum Deum qui fecit et animam), quanto est abiectior et falsior ista ciuilis, quae maxime circa corporum est occupata naturam, sicut ipsae interpretationes eius, ex quibus quaedam necessaria commemorare me oportet, tanta ab ipsis exquisitae et enucleatae diligentia demonstrabunt.
- 7.6.1
CAPUT VI.
- 7.6.2
De opinione Varronis, qua arbitratus est Deum animam esse mundi, qui tamen in partibus suis habeat animas multas, quarum diuina natura sit.
- 7.6.3
Dicit ergo idem Varro adhuc de naturali theologia praeloquens deum se arbitrari esse animam mundi, quem Graeci uocant xo[i.ov, et hunc ipsum mundum esse deum; sed sicut hominem sapientem, cum sit ex corpore et animo, tamen ab animo dici sapientem, ita mundum deum dici ab animo, cum sit ex animo et corpore. Hic uidetur quoquo modo unum confiteri Deum; sed ut plures etiam introducat, adiungit mundum diuidi in duas partes, caelum et terram; et caelum bifariam, in aethera et aera; terram uero in aquam et humum; e quibus summum esse aethera, secundum aera, tertiam aquam, infimam terram; quas omnes partes quattuor animarum esse plenas, in aethere et aere inmortalium, in aqua et terra mortalium. Ab summo autem circuitu caeli ad circulum lunae aetherias animas esse astra ac stellas; eos caelestes deos non modo intellegi esse, sed etiam uideri; inter lunae uero gyrum et nimborum ac uentorum cacumina aerias esse animas, sed eas animo, non oculis uideri et uocari heroas et lares et genios. Haec est uidelicet breuiter in ista praelocutione proposita theologia naturalis, quae non huic tantum, sed multis philosophis placuit; de qua tunc diligentius disserendum est, cum de ciuili, quantum ad deos selectos adtinet, opitulante Deo uero quod restat inpleuero.
- 7.7.1
CAPUT VII.
- 7.7.2
An rationabile fuerit Ianum et Terminum in duo numina _ separari.
← Previous · Next → — showing 501–600 of 2,366
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa003.opp-lat3. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.