Expositio Psalmi CXVIII
- 9.14.1.1
Sed quamuis humilitas ista, hoc est uelut quaedam deiectio, perturbationis, non uirtutis sit, generat tamen saepe uirtutem et fit non poena, sed remedium delinquentis. nam si peccatis tuis tribuas quod humiliatus es, quicquid acciderit in te retorques et ex reo incipies esse iustus qui te ipse condemnas; iustus enim accusator est sui in exordio sermonis.
- 9.14.2.1
nec potes indignum te iudicare humilitate qui propria errata cognoscis, in quibus erubescendo non utique extolleris, sed humiliaris. uides ergo, quia ideo humiliatus es, quia deliquisti et non seruasti eloquia dei. unde serua diligentius, ne pecces, ne iterum, quia deiectus es, tristitia absorbearis et fiat tibi deiectio tua incrementum iniquitatis, quae debet esse correctionis occasio.
- 9.14.3.1
etenim in temptationibus homo sicut aurum in conflatorio conprobatur. uides propheta quid dicat: priusquam humiliarer, inquit, deliqui. iure ergo temptationibus traditus est, quoniam delinquebat, delinquebat autem, quia dei eloquium non tenebat. uerum inde ordinem emendationis inuenit, unde culpa processerat; coepit esse subiectus eloquio diuino et culpa desiuit.
- 9.15.1.1
Sequitur uersus quartus: bonus es, domine, e t in bonitate tua d o ce m e iustif icationes tuas. etiam usus disciplinae saecularis accepit, ut unusquisque iudicem suum laudet. unde apostolus sequens diuinarum ordinem scripturarum, cum diceret causam, ita coepit: d e omnibus quibus accusor, rex Agrippa, a Iudaeis, aestimo me felicem apud te incipiens rationem reddere, et infra: credis, rex Agrippa, prophetis?
- 9.15.2.1
scio quia credis. ergo si laudantur homines, m quibus plerumque aliena laudantur, quanto magis unusquisque dei sibi conciliare gratiam debet, ut dicat: bonus es, domine! nam si hoc dicat homini, ut esse admoneatur quod forsitan non sit, et bonitatis etiam ipse praedicatione mitescit terroremque inmitis deponit affectus; quanto magis deo laus sua est deferenda, qui nisi bonus esset, super terram stare quis posset ?
- 9.15.3.1
proprium est autem dei ut bonus sit. denique in euangelio habes, quia arbor bona fructus bonos facit. fructus eius angeli sunt, fructus eius homines sunt, hoc est rationabiles, sancti, si domini praecepta custodiunt, fructus eius sunt hi qui nascuntur in terris, fructus eius sunt uirtutes hominum. merito ergo arbor bona bonos fructus facit. prius igitur radix laudetur, ut fructus possit probari. sed et alibi ait idem dominus Iesus: et pater uester qui bonus est dabit bona data petentibus se
- 9.16.1.1
Sed quamuis bonus deus sit, cuius etiam amara plus prosunt —non enim inferuntur ut noceant, sed ut corrigant —, rogatur tamen, ut in bonitate sua doceat nos iustitias suas. considera medicum utilia adponentem medicamenta uulneribus, ea tamen, quae mordeant ulceris uirus, aut certe ferro putrefacta resecantem.
- 9.16.2.1
cum m eo ipso sit bonus medicus, quia utilitatem operatur aegroti, et faciat quod prodesse nouerit, tamen, quia aeger dolorem aut non uult aut non potest sustinere propter infirmitatem affectus sui, rogat ut medicus eum quadam bonitate et suauitate sua curet, non asperitatem adhibeat medicamentorum, non ferro incidat uulnerum fibras aut, si aliter non potest, ut cum moderatione faciat et quadam subtilitate mitiget uim doloris.
- 9.16.3.1
et ideo in euangelii bonitate melius docentur iustificationes dei quam in legis seueritate. opus autem iustitiae iustificatio est. unde scriptum est, quia Pharisaei se iustificare noluerunt non baptizati baptismo Iohannis. in eo enim iustificationem non fecerunt, quia noluerunt agere paenitentiam delictorum, quam propheta in bonitate uult agere, ut ei fiat peccatorum remissio sine atrocitate damnationis cum remissionis gratia.
- 9.17.1.1
Sequitur uersus quintus: multiplicata est super er me ini quit a s superborum, eg o autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. quanto magis quis deo seruire desiderat, tanto magis in se excitat aduersarios et tamquam athleta fortis coronam iustitiae reportare desiderans inritat in se plurimos et lacessit, qui inuident nostro profectui. quod etiam in posterioribus euidenter ostendit:
- 9.17.2.1
cum odiosis non habentibus pacem eram, inquit, pacificus. nihil tamen tranquillitas eius proficiebat, ut eos qui pacem oderant sua tranquillitate conponeret et eorum studia conprimeret; cum loquebar illis, inpugnabant m e gratis, hoc est: cum causas inpugnandi non haberent, tamen inpugnandi studium non deponebant.
- 9.17.3.1
ita ergo multiplicantur siue nequitiae spiritales siue homines et multiplicatur eorum iniquitas super iustum. uerbi gratia si filium iustus amittat, quod saeculi usu saepe contingit, si amittat patrimonium uel diuersis adficiatur incommodis rerum uel corporis infirmitatibus, tunc dicunt superbi: \'ubi est iustitia eius, ubi misericordia?
- 9.17.4.1
ecce quia sic multatus est, ecce quia ei innocentia sua nihil prodest ideoque ad uitae huius specimen extrahendum tres illi sancto specie amici, obtrectatione autem iniqui, probitatis atque iustitiae eius inuidi, exprobrantes grauia obprobria congerebant et qui uenerant ad consolandum insultare coeperunt.
- 9.18.1.1
Sed iustus his non mouetur ideoque nec Iob frangebatur. denique in amissionibus filiorum uel patrimonii dicebat: dominus dedit, dominus abstulit; sit nomen domini benedictum. ergo et in aduersis positi dicamus: bonitatem fecisti cum seruo tuo. potest enim dominus in melius mutare quae facta sunt, ut Iob sancti habemus exemplum, et quae amissa sunt reddere potest, qui ei et amissis filiis generaret meliores.
- 9.18.2.1
numquid deo est difficile meliora donare? potest, etiamsi nihil donet, hoc ipso tamen iusto esse prospectum, si forte futuri inprobi rapti sunt, ne mutaret malitia cor eorum. similiter et de patrimonio: quasi non uideamus plurimos propter opes patrimonii in periculum salutis esse deductos, plurimis ex diuitiarum abundantia causam ortam esse peccandi. qui enim non habet quod donet, adscribi ei culpa non potest quod non donauerit; qui autem habet quod donet et non dat, utique obnoxius incipit esse peccato.
- 9.19.1.1
Sequitur uersus sextus: co ag u l atum est u t lac cor eorum, ego autem legem tuam me d it ab ar. subtile cor sanctorum, coagulatum est uero cor superborum. ut enim lac natura sui purum, speciosum atque sincerum est, sed corruptione coacescit, sic mentis et cordis humani natura pura sincera perspicua est, priusquam uitiorum admixtione coacescat. coagulato enim lacte fit quaedam concretio nec suauitatem habens eandem nec gratiam.
- 9.19.2.1
ita homines, qui ante sedulitate gratia suauitate uerborum lactis speciem praeferebant nulla inuidia corruptam, hi si coeperint inuidere, coagulatur in uitium cor eorum et fit de suauitate amicitiae amaritudo maliuolentiae et insuauis quidam horror inuidiae. ergo coagulatum est cor per superbiam, per inuidiam, quae lenitatem naturae fluentem beniuolentiam malitiae concretione uitiarunt. iniquorum ergo cor coagulatur, iustus autem humiliatur legis praecepta meditando, qui habet humilitatis magisterium.
- 9.20.1.1
Sequitur uersus septimus: bonu m m i hi quo d hu m iliasti me, ut dis c am iustif icationes tuas. hoc secutus apostolus: placeo mihi, ait, in infirmitatibus, in iniuriis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis. cum enim conplacet in infirmitatibus et non frangitur animo nec cedit iniuriae, discere iustificationes dei et meruit et impleuit. ergo hic humiliasti me, hoc est: diuersis temptationibus et incommodis exercuisti, dicit. quod aperuit et Symmachus scribens: profuit mihi quod adflictus sum, ut discerem iustitias tuas.
- 9.20.2.1
ergo qui humiliatur non deiciat animum neque frangat, sed magis humiliando proficiat, ut superbum humilitate sua mitiget, insolentes morum seueritate confundat, contumeliosos patientia sua frangat, auaros nonnumquam etiam aequanimitate dispendii a iurgii intentione deducat. sic enim legisti, quia iustificata est sapientia a filiis suis, dum Christus se offert supplicio, dedit iniuriis, non subducit obprobriis nec a confusione sputorum auertit faciem suam; et ideo omnes patientia sua instruxit et liuore sanauit.
- 9.21.1.1
Sequitur uersus octauus: bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti. non quicumque hoc dicit, immo rarus hoc dicit, id est: qui legem dei auro atque argento praeferat, qui potest propter legem dei omnia relinquere.
- 9.21.2.1
sed nec Christus hunc repperit nisi de his quos ipse docere dignatus est. Petrus hoc dixit et probauit effectu, quia pluris legem quam aurum habuit. ideoque ait: argentum et aurum non habeo. non auarus hoc dicit, qui defosso auro incubat, non dicit pecuniosus, qui cotidiana emolumenta sollicito rimatur affectu, qui cotidie opes aggerat, qui hereditatis tendit aucupia, qui circa aegrotantis lectulum indefessas exercet excubias.
- 9.22.1.1
Hic aliqui \'legem oris dei\' tamquam legem uerbi dei accipiunt, ut si dicas \'legem dexterae dei\'. bene ergo et hoc conuenit Petro dicenti: uerba uitae aeternae habes, et non relinquemus t e, hoc est: Lextui oris super milia auri et argenti est; et possumus tantum deserere bonum et saeculi huius emolumenta captare ? sed et Moyses lex oris dei potest dici, per quem locutus est dominus et dedit legem.
- 10.1.1.1
Incipit littera apud Hebraeos decima \'Ioth\', quae Latina significatione confessio\' dicitur uel certe \'desolatio\'. nec discors ac dissonans uidetur interpretatio, siquidem qui desolati sunt citius confitentur. magis enim secundis rebus animus extolli solet, cum autem urgetur aduersis, tunc diuinum inplorat auxilium. nam et in his quae humana sunt hunc usum esse cognoscimus, ut, cui succedunt prospera, animus elatior sit, cui mundi huius infesta sunt et potentia alicuius aduersa, tunc confugiat, tunc opem quaerat, ut uel rogando superioris mitiget potestatem uel se uiribus armet adiunctis, ne quasi inferior potentioribus uiribus obprimatur.
- 10.2.1.1
Denique Hieremias sub hac littera sic ait: manus suas extendit qui tribulat in omnia desideria eius; uidit enim gentes introeuntes in sanctificationem suam, quibus mandasti ne introirent in ecclesiam eius. de Hierusalem utique hoc dicit propheta, cuius deplorat aerumnam, cuius praecessit desolatio ac destitutio, ut postea sequeretur confessio; castigat enim dominus omnem filium quem recipit. -recepturus igitur Hierusalem ante captiuitatis flagellauit aerumnis.
- 10.2.2.1
nimium enim insoluerat et inflato se corde iactauerat, ut caput tenere non posset dominum Iesum, id est humilitatem gratiam iustit am sapientiam, hoc est uerae fidei magisterium non teneret. et ideo dominus castigauit eam, qui moderator omnium nouit quemadmodum unumquemque castiget. ut enim medicus grauiora uulnera asperioribus medicamentis curare consueuit, leuiora leuioribus, itaet deus noster grauiora peccata maiore seueritate castigat, sed ipsa castigatio ad salutem proficit; dixit enim dominus: percutiam, et ego sanabo.
- 10.3.1.1
Denique de Hierusalem spem coepit Hieremias propheta promittere; nam in posterioribus sub hac littera ait: dabit percutienti maxillam suam et satiabitur in obprobriis. dabit in sepultura os suum, si tamen est spes patientiae. in euangelio dominus Iesus docens uirtutem atque insigne patientiae ait: qui te percusserit in maxillam praebe ei et alteram;
- 10.3.2.1
uult enim discipulos suos et iniuriarum esse patientes nec referire facile, nedum ferire; patientia enim humilitatis indicium est. et ideo, quoniam desolata erat ac destituta Hierusalem: dabit, inquit, percutienti maxillam suam, ut non se subducat iniuriae nec declinet caedis dolorem, sed percutienti maxillam offerat. utrumque intellegi potest, siue ei qui percutere incipiat siue ei qui iam percusserit, ut illud euangelicum compleatur:
- 10.3.3.1
qui te percusserit in maxillam praebe ei alteram. et prophetice hoc positum est, ut doceret Hierusalem, hoc est plebis Iudaicae ecclesiam non aliter esse saluandam nisi per euangelii disciplinam, ut, cum coeperit euangelii praecepta seruare et operibus implere mandatum domini Iesu, tunc iugum captiuitatis de suae animae ceruice deponat, cum se subdiderit iugo Christi.
- 10.4.1.1
Et satiabitur, inquit, in obprobriis. non dixit: \'subibit obprobrium\'; facile est enim unam aut alteram contumeliam sustinere. addidit: satiabitur in obprobriis, quo facilius domini moueat misericordiam obprobriorum conplurium deformitate miserabilis.
- 10.4.2.1
quod utique ex libro Regnorum potes intellegere. quippe cum conuiciaretur Semei filius Gera sancto Dauid, uirum sanguinarium appellans, et malediceret ei, quando fugiebat filium suum Abessalon parricidalia ad tempus bella declinans, tacebat rex et summum patientiae insigne praestabat. etenim cum temptationis suae tempus intellegeret, ut ei parricidale proelium moueretur, magis humilem se uolebat uideri, quo domini mitigaret offensam, quam exasperandum eius arbitrabatur in sua temptatione iudicium, si forte suas iniurias ultum iret.
- 10.4.3.1
unde et ad populi ducem Abisai uindicare cupientem ait: quid mihi et tibi est, fili Saruiae? ideo maledicit mihi, quoniam dominus dixit illi ut maledicat. ecce filius meus, qui exiuit de uentre meo, quaerit animam meam. si autem\' modo extraneus maledicit mihi, dimitte illum, ut maledicat, quoniam dominus dixit illi, ut uideat humilitatem meam et retribuat mihi dominus bona pro maledicto hoc. quod et prophetico dixit spiritu et probauit euentu;
- 10.4.4.1
cum enim repleta fuerit humilitas, peccatum soluitur. denique et in Esaiae libro habes, quia dicit dominus sacerdotes, loquimini in cor Hierusalem, consolamini eam, quia repleta est humiliatio eius; solutum est peccatum eius, quia accepit de manu domini duplicia peccata sua. aduertis igitur quia, ubi desolatio, ibi humilitas; desolationem enim sequitur humilitas iusto ordine, humilitatem patientia, patientiam probatio, consolatio probationem. quod habes et in apostolo scriptum, quia t r ibulatio patientiam operatur patientia autem probationem, probatio autem spem; spes autem non confundit, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum u m, qui utique nostrorum est consolator affectuum.
- 10.5.1.1
Quod autem ait: dabit in sepultura os suum, ostendit quandam supra modum patientiae taciturnitatem, ut tamquam sepeliat os proprium, ne loquatur, et uelut quodam aggere uirtutum obstruat, ne uocem doloris emittat, tantum pondus adserens patientiae quam spes foueat, ut uocem ipsam uelut busto quodam ac tumulo sepeliat ac concludat, quam nulla extorquere, nulla nec excitare possit iniuria. huius quoque litterae interpretationem ut potuimus explicauimus; ueniamus ad psalmum.
- 10.6.1.1
Itaque primus uersiculus est: manus tuae f ecerunt me et Parauerunt me,. da mihi intellectum, ut discam mandata tua. magno commendationis usus exordio est, ut opus dei esse se diceret, quo facilius circa operis sui gratiam fauor inclinaretur auctoris. grandis enim praerogatiua est etiam in rebus humanis, ut aliquis operibus et beneficiis faueat
- 10.6.2.1
suis nec meritum spectet alienum, sed in suae gratiae munus intendat, ne uideatur abrogare quod ipse donauit. itaque etsi de luto corporis nostri substantia sit, carne induamur et corpus ossibus intexatur et neruis, tamen quod simus pretiosissimum opus dei nemo dubitauerit. nam et fabricam ipsam humani corporis si quis considerare uelit, nihil poterit in terra pretiosius iudicare. est enim homo statu celsus, uultu decorus, caesarie gratus, non in aluum ceterarum more curuatus animantium, sed ipso naturae iure sublimis, qui in caelum libero spectet obtutu nulla captiuae seruitute ceruicis adpressus in terram, sed tamquam propriae conscius libertatis et locuples sui testis auctoris.
- 10.7.1.1
Uerumtamen in ceteris animantibus membrorum forma laudetur, in quibus praeter gratiam corporis nihil est aliud quod requiratur. homo in eo est pulchrior quod non uidetur, non in corpore quod uidetur, in se habens aeternitatis gratiam et praesentium uenustatem - quae e enim uidentur temporalia sunt, nam quae non uidentur aeterna —, in hoc terrestri hospitio indutus habitatione caelesti, cui simul conpetit et in terris uideri et deo iungi.
- 10.7.2.1
magnum sane munus, si se ipse cognoscat, et quaedam forma Iustitiae, mundo magis quam sibi nasci. unde et Salomon ait: grande homo et pretiosum uir misericors, uirum autem fidelem opus est inuenire. et uere magnus est qui et diuini operis interpres est et imitator dei. homo est enim qui potuit dicere: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. terram excolit, mari tamquam possessione utitur, caeli ornamenta gratus miratur adsertor. euanuerat rerum natura, nisi qui ea uteretur diuina prouidentia esset adiectus.
- 10.8.1.1
Denique postquam fecit deus caelum et terram et maria, posteaquam omnia reptilia uolatilia animantia, postea hominem fecit quem animantibus uiuentibus anteferret, de quo non inmerito caelestis sententia resultauit: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.
- 10.8.2.1
cetera dixit et facta sunt, mandauit et creata sunt: ut homo fiat, specialis quidam dei accedit hortatus, ut tamquam laborantis dei in huius munere creaturae significaretur operatio. deus quidem expers laboris est; sed tamen scripturae uerba quid aliud nisi studiosam tui operationem eius ostendunt ? ergo si deus maiore quodam studio te creauit, cur ipse tui studium derelinquas ? si deus in te laborauit qui laborare non nouit, cur ipse fugitans sis laboris ?
- 10.9.1.1
Manus tuae, inquit, fecerunt me et parauerunt me. clamat ad deum propheta: opus tuum, domine, ne deseras, non derelinquas. te auctorem conuenio, te teneo conditorem, praesidia aliena non quaero. in adiumentum accingere qui accinctus es ut creares. dic ipse, Dauid, quid senseris, cur dixeris: manus tuae fecerunt me. sed dixisti inferius: domine, retribues propter me; domine, miseri-
- 10.9.2.1
cordia tua in saeculum, opera manuum tuarum non omittas. hoc est dicere: bestias non fecerunt manus tuae, sed dixisti: producant aquae reptilia animarum uiuentium, et produxit terra secundum genus quadrupedia et reptilia et bestias terrae. me autem, inquit, fecisti, me tuis manibus figurasti, hoc est: non figurasti bestias manibus tuis, non reptilia, non uolatilia; m e autem fecerunt manus tuae et parauerunt me.
- 10.10.1.1
Non mediocre opus est quod paratum est, cum sapientia unumquodque disponitur et paratur. denique Sapientia dicit: cum pararet caelos, cum illo eram. quod de hominibus idem dicit propheta: uox domini praeparantis ceruos. quae uox domini est nisi: faciamus hominem?
- 10.10.2.1
qui sunt isti cerui nisi inimici serpentibus, qui super aspides ambulant et uenena non sentiunt? non uile igitur, non corporale arbitror quod parauit deus. nosce te ipsum, homo; tuae animae dicitur in Canticis: nisi cognoueris te formosam in mulieribus. cognosce te, anima, quia non de terra, non de luto es, quia insufflauit te deus et fecit in animam uiuentem. opus es magnificum, dei generatione inspiratum. adtende tibi, ut lex dicit; hoc est \'tibi\', id est animae tuae. saecularia te et mundana non teneant, terrestria non morentur. ad illum tota intentione festina, ex cuius inspiratione consistis.
- 10.10.3.1
grande, inquit, homo et pretiosum uir misericors, uirum autem fidelem opus est inuenire. disce, homo, ubi grandis atque pretiosus sis. uilem te terra demonstrat, sed gloriosum uirtus facit, fides rarum, imago pretiosum. an quicquam tam pretiosum quam imago est dei, quae tibi primo fidem debet infundere, ut in corde tuo refulgeat quaedam auctoris effigies, ne, qui mentem tuam interrogat, non agnoscat auctorem?
- 10.10.4.1
an quicquam tam pretiosum quam humilitas, ut naturam corporis et animae perspiciens altero te subicias, altero recognoscas? prona in uitium carnis inlecebra misericordiam suadet, quia quod alteri contuleris tibi soluis; quicquid a te procedit in te recurrit et quicquid feceris tibi soluis et quicquid profueris tibi proficit.
- 10.11.1.1
Uiuacis animae uigor, sensus rationis et intellectus capax atque iudicii, ut digna domus tanto habitatore uideatur, non amittat suae praerogatiuam naturae, ne hominis nomen amittat. scriptura enim eum hominem dicit, qui est ad imaginem et similitudinem dei, peccantem autem non hominem, sed aut serpentem aut equum adhinnientem feminis aut uulpiculam aut iumentum uocare consueuit.
- 10.11.2.1
nolite fieri sicut equus et mulus,quibus non est intellectus; in freno et camo maxillas eorum constringe qui ad te non adpropinquant, et: dicite huicuulpi de Herode ait, generatio uiperarum uocatur ab Iohanne plebs hominum. magnum ergo opus dei es, homo, magnum est quod dedit tibi deus. uide ne quod deus tribuit amittas magnum illud munus, quod es ad imaginem dei, et hoc in te puniatur magis. deus enim non punit
- 10.11.3.1
similitudinem suam, sed eum punit, qui ad similitudinem dei factus hoc quod accepit seruare non potuit. punitur ergo illud quod ad similitudinem dei esse desistit, hoc est peccatum tuum. nam suam deus non damnat imaginem nec in illud incendium mittit aeternum, sed magis uindicat imaginem suam de eo qui imagini illi fecit iniuriam, ut per malitiam quod eras esse desineres et fieres mulus ex homine. uindicatur ergo imago, non condemnatur, uindicatur quasi expulsa, non condemnatur quasi rea.
- 10.11.4.1
postquam enim peccasti, aliud esse coepisti, illud quod eras esse desisti. quomodo igitur punitur in te quod in te non inuenitur? nam si inueniatur in te imago dei et similitudo, non supplicio incipis dignus esse, sed praemio. ita imago illa, qua ad imaginem et similitudinem dei factus es, non condemnatur, sed coronatur. condemnaris autem in eo quod ipse mutatus es, ut fieres ex homine serpens mulus equus uulpicula. his nos enim nominibus iam scriptura condemnauit, quia exuti caelestis imaginis ornamento etiam nomen hominis amittimus, qui gratiam hominis non tenemus.
- 10.12.1.1
In aliquibus tamen codicibus inuenimus manus tuae fecerunt me et plasmauerunt me. nec istud alienum, quia et Iob dixit: manus tuae plasmauerunt me et fecerunt me. unde et hic dicitur, ut meminerit deus quia puluis sumus et uberioris gratiae munus infundat nec infirmum opus deserat. gubernator fluctuante nauigio plus laboris inpendit quam cum secundo remigio labitur fluctu et uentorum flatus supparo superante praecurrit.
- 10.13.1.1
Manus tuae, inquit, plasmaueruut me e. \'manus\' dicit pluraliter, non \'manum\'. at uero alibi ait: ego manu mea solidaui caelum, et: manus mea fecit haec. in hominis constitutione uidetur non abundasse quod toto mundo ut fieret abundauit. caelum manus una firmauit, ut scriptum est, et utraque dei manus hominem figurauit, ut legimus. caelum non ad similitudinem, homo ad similitudinem; angeli enim ad ministerium, homo ad imaginem.
- 10.14.1.1
Esto ut et angeli ad imaginem; scriptura tamen de homine locuta est quod sit ad imaginem. habemus enim aliquid quod angeli fortasse non habeant; ubi enim abundauit peccatum, superabundauit gratia. nobis est natus Christus ex uirgine; legimus enim: puer natus est nobis, filius datus est -nobis.
- 10.14.2.1
nobis carnem suscepit, immo potius nos in illa carne suscepit, quod filium hominis in dei sede constituit. non lego angelos in dei sede nisi stantes, nisi ministerium deferentes, non lego angelos, sed homines consepultos Christo et in Christo resuscitatos. denique ait apostolus, quia conuiuificauit nosin Christo—cuius gratia estis salui fecit simul suscitauit simulque fecit sedere in caelestibus in Christo Iesu.
- 10.14.3.1
filius ergo homims ad dexteram dei, non angelus, non archangelus nec Cherubim et Seraphim. illa laudant, filius hominis sedet filius hominis angelorum ore laudatur, quod angelos malos uicerit, de nequitiis spiritalibus quae sunt in caelestibus triumphauerit, quod fecerit similes angelorum homines, in quibus ante erant contagia mortuorum.
- 10.15.1.1
Ue rb o, inquit, domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. homo quoque spiritu domini perfectionem uitae consummationemque uirtutis accepit. inspirauit in eum deus spiritum uitae et factus est homo in animam uiuentem e m. uita ergo nostra coepit ex inspiratione diuina, sed uita haec
- 10.15.2.1
secessione animae corporisque dissoluitur, inspiratio autem diuina non soluitur. et ideo intellege aliud esse quod figuratum est, aliud quod factum est uel paratum, meritoque dupliciter habes scriptum de homine. primum enim scriptum est: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et: dominabuntur, inquit, uel principatum habebunt et: fecit deus hominem ad imaginem d e i.
- 10.15.3.1
secundo autem loco ita scriptum est, quia accepit deus puluerem de terra et plasmauit hominem. ubi puluis, ibi plasmatio, ubi autem non puluis, ibi non terra, non materia, sed incorporeum, sed admirabile; ibi non materia, sed inmateriale. quod enim secundum imaginem est, non est in corpore nec in materia, sed in anima rationabili. ibi operatur, ibi ostenditur homo ad similitudinem et imaginem dei, ubi iustitiae, ubi sapientiae, ubi omnis forma uirtutis adsumitur.
- 10.16.1.1
Si intellegas imaginem, uidebis ad imaginem; homo enim non est imago dei, sed ad similitudinem factus est. alius est imago dei inuisibilis, primogenitus uniuersae creaturae, per quem facta sunt omnia. ille non ad imaginem, sed imago; tu non imago, sed ad imaginem.
- 10.16.2.1
habes ergo in tua substantia aliquid de imagine et similitudine dei, quod sit diuinae simile imaginis. propterea imago ad eum, qui est ad imaginem, uenit et quaerit imago eum, qui est ad similitudinem sui, ut iterum signet, ut iterum conformet, quia amisisti. quod accepisti. insufflauerat enim tibi deus, ut inspirationis suae dono haberes gratiam, quam tibi tua culpa sustulerat. factus eras in animam uiuentem; audi quid dicat: non in carnem, sed in animam uiuentem.
- 10.16.3.1
sed quia peccator signaculum tenere non potuit ex III crmine positus non habebat quae dei sunt sed quae hominum, propterea uenit dominus noster Iesus Christus, ut legisti in euangelio, et a mortuis surgens cum clausos discipulos repperisset, claustris ingressus est manentibus et dixit pax uobis; sicut misit me pater, et ego mitto uos. cum hoc dixisset, insufflauit eis et dixit: accipite spiritum sanctum.
- 10.17.1.1
Uidesne ergo quae manus fecerint hominem aut quem hominem fecerint? illum utique, quem secundum Christum induimus, expoliantes ueterem hominem cum actibus eius, et induimus nouum qui renouatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creauit eum, ubi non est seruus et liber, sed omnia et in omnibus Christus.
- 10.17.2.1
Christum ergo induimus, sicut et alibi dictum est: Christum induistis. accepimus spiritum sanctum, qui non solum nostra peccata dimittit, sed etiam nos facit sacerdotes suos aliis peccata dimittere. ideo ait propheta: tu finxisti me et posuisti super me manum tuam. finxit per lutum, posuit per gratiam spiritalem, licet plerique hunc psalmum ex persona dictum saluatoris accipiant. audi quia manus domini etiam spiritus dicitur. clamat Iob: spiritus diuinus qui fecit me.
- 10.17.3.1
istae sunt ergo manus quae hominem parauerunt, Christus et spiritus. ergo dominus Iesus et corporis auctor est nostri, qui primum fecit hominem ad imaginem et postea de luto finxit et uoluit seruare quod fecerat, saluare quod plasmauerat, ut totum hominem saluum faceret, sicut ipse dixit in euangelio:
- 10.17.4.1
mihi irascimini, quia totum hominem saluum feci in sabbato? quod specialiter ecclesia docet, quia non solum anima, sed etiam caro nostra seruatur, anima per cognitionem dei, caro per resurrectionem; quorum alterum docuit diuini auctoritate sermonis, alterum propriae resurrectionis exemplo.
- 10.18.1.1
Sic est ergo homo geminae substantiae; alia est enim facti substantia, alia figurati; ista de dei spiritu, illa de limo. propterea ait Iob: resuscitabit corium meum, quia quod de limo est resuscitatur — terra enim in terram redit —, quod autem factum est, ut principatum haberet super ceteras animantes, id praestantius esse intellegis; intellegis enim etiam bestiis nobiscum commune consortium est. et ideo homini specialis praerogatiua donata est, id est anima qua ceteris animantibus imperat;
- 10.18.2.1
sed ut possit imperare, debet deo esse subiectus. docetur igitur seruire, ut ad regnum peruenire mereatur; qui enim seruit Christo, placet deo. qui seruit Christo placet utique ueritati et debet nescire mendacium, qui seruit iustitiae debet repellere iniquitatem, qui seruit inmaculato debet tenere castimoniae disciplinam, qui seruit luci debet odisse tenebras peccatorum. ergo, quia corpus infirmum est, uisitationem domini postulemus, unde propheta ait: quid est homo quod memor es eius, aut filius hominis quia uisitas eum? m?
- 10.19.1.1
Et nunc in reliqua uersiculi portione ait: da mihi intellectum, ut discam mandata tua. spiritalem igitur se esse cognoscens propheta petit gratiam spiritus sancti. etenim intellectum dari a domino et inter munera gratiarum primo constitui loco in apostolica lectione didicisti, quia unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem, et in propheta primo loco sapientiae et intellectus spiritalis gratia postulatur. petitur ergo ut dei donum. deinde uide ordinem: d a mihi, inquit, intellectum, ut discam mandata tua.
- 10.19.2.1
intellectus praemittitur, ut scientia sequatur; nam nisi quis intellexectus, doctus esse non poterit. doctrinam igitur intellectus facit, non memoria; nihil enim prodest multa legisse, nisi intellegas ipse quae legeris. et in apostolo post manifestationem spiritus sermonem scientiae legisti postea substitutum, ut scias intellectum memoriae praeferendum et illum posse habere scientiam, cui ante intellectus adfulserit.
- 10.20.1.1
Simul humilitatem considera. si propheta intellectum dari sibi postulat, quis tam arrogans, qui profiteatur in sua potestate esse intellegentiam ? intellectum petit, ut ipse se nouerit et naturae suae possit scire rationem. at illi, qui de rerum natura disputant, caeli scrutantur plagas; qui se ipsos scire non possunt, putant intellegentiam sine dei dono posse concedi.
- 10.20.2.1
unde et nos humilitatem debemus adsumere, ne extollamur, si forte unam aliquam de scripturis parabolam cognouerimus aut, quia interdum secundum litteram plana legimus, si forte secundum litteram aliquid intellexerimus, doctrinae nobis adsumamus scientiam.
- 10.20.3.1
propheta llle, qui accepit spiritum sanctum, postquam unctus in regnum est, unctus est m prophetam, centesimum et octauum decimum psalmum scribens intellectum sibi dari poscit, ut mandata dei intellegat, et scit, nisi a domino acceperit gratiam, intellegere eius se mandata non posse. in euangelio quoque lego, quia proponebat parabolas dominus Iesus et apostoli non intellegebant; denique explanationem propositae parabolae postulabant.
- 10.21.1.1
Ipse dominus Iesus cum diceret, ut legisti in libro euangelii secundum Matthaeum scriptum: beati pauperes spiritu, subiecit in posterioribus: omnis qui audierit uerba mea haec et fecerit ea, similis erit homini sapienti. non ergo qui audit tantummodo similis erit, sed qui facit quae audierit. ergo neque factum sine auditu neque auditio sine facto potest esse sapientis, sed qui audit et facit. audiamus igitur ut intellegamus, faciamus ut intellexisse nos quod audiuimus conprobemus.
- 10.22.1.1
Sequitur uersus secundus: qui timent te uidebunt me et laetabuntur, quia in uerba tua supersperaui. fortasse aliquibus uideatur hoc esse contrarium, quia iustus dicit: qui timent te uidebunt me et laetabuntur; multis enim iustus grauis est cum uidetur. denique in euangelio plerique dominum Iesum uidere non poterant, sicut Geraseni rogabant eum, ut abiret de regionibus eorum, et alii ei transitum denegabant, quando tamen per eos transire nolebat.
- 10.22.2.1
unde puto quod, sicut illic Iudaicae forma impietatis exprimitur, ita hic ecclesiae gratia reueletur. prophetat enim totum orbem replendum esse timore diuino et ideo quasi timentes deum sanctorum dicit cognitione laetari; qui enim uidet iustum et gaudet, etiam ipse uult esse iustus. pulchrum est enim ut in aliis delectetur, quod uult ipse in se seruare, si possit.
- 10.22.3.1
est enim insitum bonis, ut castum pudicus, prudentem sapiens affectu pio diligat, misericors liberalem, et uirtutes suas in aliis amet. plerisque enim iusti aspectus admonitio correctionis est, perfectioribus uero laetitia est. quam pulchrum igitur, ut uidearis et prosis! bonum ergo uir iustus.
- 10.23.1.1
Propterea denique apostolus Paulus ascendit Hierosolymam, ut iustos uideret, et cum Petro mansit diebus quindecim, ut ex eius aliquid cohabitatione proficeret. propterea ipse Paulus et Barnabas, cum Hierosolymam ingrederentur, magnifice excipiebantur ab ecclesia, ab apostolis et maioribus natu.
- 10.23.2.1
cum autem abire uellent, ne discederent rogabantur et, ut postea de Paulo legimus, cum lacrimis deducebatur. nam si est tanta uis in naturalibus, ut animal uisum prosit ictericis, ita ut mortui quoque cornu eius animantis prodesse dicatur, si fuerit demonstratum his qui huiusmodi inciderint passionem, dubitare possumus, quod iusti sanet aspectus ?
- 10.23.3.1
ergo animal uile inrationabile tantam uirtutem habet, ut sanare hominem possit momento exiguo quo uidetur: homo iustus, si tamen cum fide ab eo aspiciatur qui utilitatem ab eo percipere desiderat, nihil confert? non uel ipsi oculorum radii uirtutem quandam uidentur infundere his qui fideliter eum uidere desiderant ?
- 10.24.1.1
Sed quemadmodum iustus laetificat cor innocentium, cum uidetur, ita inprobi iustorum cognitione torquentur, quia uel tacitis sanctorum moribus arguuntur. torquet castitas incontinentiam, auaritiam liberalitas, impietatem fides. de hoc quoque parile uilis animantis sumamus exemplum.
- 10.24.2.1
nam sicut prodesse diximus mutum animal cum uidetur, ita obesse percipimus lupum, si aliquem uidendo praeuenerit; uocem enim feruntur amittere quos prius lupus uiderit. basiliscus quoque, hoc est noxius serpens, si quodcumque uiderit prior animal, fertur occidere, et allegatur statim necari qui potuerit a serpente huiusmodi praeuideri.
- 10.24.3.1
ipse quoque serpens mori dicitur, si fuerit hominis praeuentus aspectu. ergo si tanta uirtus uel in oculis serpentis uel in oculis est hominis, ut, si alterum alter prior uiderit, possit occidere, non est uirtus in oculis iusti qui repletus uirtutis est gratia, cum praesertim tantum operetur fides, ut et illa quae fimbriam domini tetigit sanaretur et ille cui intendit dominus Iesus statim ex eius oculis gratiam sanitatis hauriret?
- 10.25.1.1
Sed qui uidet iustum debet scire quod uideat. non illum uidet in corpore, non in uestimento, non in patrimonio, non in uultu, sed intus uidet. non, inquam, illum uidet nisi eius uiderit mentem, nisi eius sermonem intenderit, nisi sensus illius potuerit conprehendere, sapientiam de tractatu eius adsumere.
- 10.25.2.1
tunc igitur laetabitur, cum ista perspexerit, cum ista cognouerit. ita ergo et nos, sicubi audimus iustum, festinemus uidere, sicut illa mulier quae audiuit in domo Pharisaei discumbere dominum Iesum et ingressa est et eius pedes perfudit unguento. illius imitatores simus; namque ecclesiam in illa muliere figuratam esse quis dubitet? sicubi ergo iustus sedeat, sicubi accumbat, festinemus uidere eum.
- 10.25.3.1
pretiosum est uidere uirum iustum, ut uideas secundum imaginem dei. quod foris est nihil prodest, quod intus est sanat. sane et in eo qui foris est illum qui intus est frequenter aspicimus, ut, si uiderimus pauperem, illum ad cuius similitudinem factus est honoremus in paupere, de quo ait: dedistis mihi manducare, quia quod uni eorum dedistis mihi dedistis.
- 10.25.4.1
qui enim coronat imaginem imperatoris, utique illum honorat cuius imaginem coronauit, et qui statuam contempserit imperatoris, imperatori utique cuius statuam consputauerit fecisse uidetur iniuriam. gentiles lignum adorant, quia dei imaginem putant; sed inuisibilis dei imago non in eo est quod uidetur, sed in eo utique quod non uidetur.
- 10.26.1.1
Uides ergo quia inter multas Christi imagines ambulamus. caueamus, ne coronam imagini detrahere uideamur, quam unicuique Christus inposuit. caueamus, ne aliquid detrahamus his quibus debemus adiungere. sed, quod peius est, non solum non honestamus pauperes, sed etiam dehonestamus destruimus persequimur, et ignoramus, quod has in imaginem dei congregamus iniurias, cum factos ad dei imaginem putamus esse laedendos; qui enim inridet pauperem exacerbat eum qui fecit i II u m.
- 10.26.2.1
sed aderit ille, qui dicat: esuriui et non dedistis illum manducare, sitiui et non dedistis mihi bibere, aeger eram et non uisitastis me. et quanto ista leuiora sunt, quam si dicat: \'iniurias mihi fecistis, nudastis me, uerberastis me\'! quem si quis interrogauerit: \'quando tibi iniurias fecimus, quando spoliauimus, quando etiam uerberauimus ?\', dicet: quamdiu uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis. propterea caueamus diligentius, ne cui uel minimo contumeliam inrogemus, ne ipsi domino in illis minimis contumeliosi fuisse uideamur.
- 10.27.1.1
Qua ratione autem dixerit: qui timent te uidebunt me et laetabuntur, ipse exposuit dicens: quia in uerba tua supersperaui. hoc est dicere: intus me uiderunt, intus me tetigerunt, intus me aspexerunt, ubi spem adsumpsi de tuis uerbis, ubi tua uerba percepi. beati ergo et qui uident iustum et laetantur, quia sperant in dei uerba. quam multi autem sunt qui oderunt iustos, quia perscrutantur dei uerba qui iusti sunt, et cum aliquos doctos audiunt impii eos propter doctrinam uitare consuerunt!
- 10.28.1.1
Sequitur uersus tertius: agnoui, domine, quoniam iustitia iudicia t u a, et in ueritate t u a h humil ias ti m e. qui potest intellegere quae sunt diuinae prouidentiae, utitur eo sermone quo usus propheta est sanctus Dauid, quia omnia iudicio dei fiunt, ut aegrum corpus aliquis habeat, ut salubre, ut diues, ut pauper sit, ut moriatur iuuenis uel senex. si quis intendat scripturis diuinis, intellegit haec fieri iudicio dei;
- 10.28.2.1
nihil enim est praeter dei scientiam. exemplum quaerimus? non est absconditum, siquidem Iob numquam amisisset proprias facultates, nisi esset traditus aduersariae potestati. dedit enim dominus potestatem diabolo in facultates eius, ut temptaretur, qualem amisso patrimonio haberet affectum; dedit in filios, dedit in corpus eius, ut probaretur, quod non dolore liberorum defunctorum aut cruciatu corporis a constantia mentis anima defetisceret. dominus
- 10.28.3.1
quidem nouerat fortem, sed in illo docere atque examinare nos uoluit, utrum imitatores eius esse possemus. denique et Abraham temptauit, quando filium senis unicum sibi petiuit immolari. sciebat utique mentem Abrahae, sed sciens temptat dominus, sicut legisti in euangelio, quia, cum interrogasset dominus Iesus discipulos, quot panes haberent, et illi respondissent quia quinque tantum haberent panes, ipse ait: quid faciemus, inquit, inter tantos homines? hoc autem dicebat temptans eos; sciebat enim quid facturus esset. qui ergo iustus est, examine iustitiae suae credit, quia dei iusta iudicia sunt, uel secundum Graecum, quia iudicia dei sunt ipsa iustitia.
- 10.29.1.1
Sed hoc ut agnosceret, fecit praemissa precatio, quoniam intellectum dari sibi poposcit, ut mandata dei disceret. accepta est ergo intellectus et cognitionis gratia, agnouit iusta dei esse iudicia. agnoscere autem perfecti est. denique aliud est credere, aliud agnoscere: fides timentis, agnitio sapientis. qui enim timet, rationem non quaerit, sapiens autem et agnitionem eorum inuestigat quaecumque percipere desiderat. credidi, inquit, propter quod Locutus sum; cognouit autem intellegens quod locutus est.
- 10.30.1.1
In quo ergo iusta iudicia dei sunt ? quia per labores et tribulationes et adflictiones ad caeleste praemium peruenitur. sicut enim certantibus athletis corona defertur iusto iudicio hominum, ita legitime certantibus christianis diuino iudicio palma decernitur. uincenti, inquit, dabo sedere mecum in sede mea. uita ergo nostra examinatur igne sicut splendor argenti, ut uirtus certaminibus adprobetur. transiuimus, inquit, perignem et a qua m, et induxisti nos in refrigerium. per haec igitur uera iudicia tua esse cognoui.
- 10.30.2.1
humiliatus enim sum, ut haec uiderem, quia hi, qui exaltati sunt corde, oculos ad ueritatem aperire non possunt; cum autem humiliamur, peccata nostra cognoscimus et ipsa humilitate delicta nostra purgamus. humiliatus sum, inquit, et saluum me fecit. in ueritate ergo humiliatus qui humiliatus est ad salutem, nec uane pertulit passionem, qui salutem ueritatis secutus est.
- 10.31.1.1
Distat igitur inter cognoscere et timere, ut eo reuertamur. denique euangelii lectio docere nos debet; ait enim dominus ad eos, qui credebant ei ex Iudaeis: si manseritis in uerbo meo, cognoscetis ueritatem et ueritas liberabit uos. si manseritis, inquit, cognoscetis.
- 10.31.2.1
nides quia non a principio potuit cognoscere quicumque timens deum uerbum eius audiuit. non solum autem non idem est timor et cognitio, uerum etiam non idem est fides et cognitio, siquidem etiam apostolus docuit diuersa esse munera gratiarum. alii enim, inquit, datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, alii fides in eodem spiritu. si ergo alii fides datur, alii cognitio, uides, ubi fides, non statim cognitio, ubi autem cognitio, et fides est et prudentia nec ab eo diligentiam possumus separare.
- 10.32.1.1
Habuit ergo cognitionem sanctus Dauid utpote propheta perfectus, quandoquidem ita perfecte cognouit, ut humiliaretur in ipsa ueritate. siue ergo in aduersis positus agnouit probationis gratia ea quae laboriosa et aduersa sunt sustinenda, iustum autem dei esse iudicium et ideo bene certantes numquam deseri uel relinqui et coronam his post labores posse deferri; siue in secundis et prosperis positus cognouit etiam diuitias rerum diuersosque successus temptationis causa solere suppetere, ut is qui his utitur rerum prosperitate temptetur. in eo igitur laudandus propheta Dauid, quia, cum ista agnosceret, humiliabatur, ut humilitate sua uel prosperum excluderet temptamenta uel aduersorum subiret constanti aequanimitate tolerantiam.
- 10.33.1.1
Non ergo magnopere laudabilis esset propheta, si laudaret iudicia dei usus affluentia secundorum. quid enim magnum facimus, si, quando in secundis sumus, laudamus deum, quando in diuitiis sumus, quando nullis uexamur iniuriis? illud est magnificum, si subiectus contumeliis iudicium dei laudes, si uexatus aegritudine iudicia dei praedices, si te inopia non reuocet, quominus laudes iustitiam dei. ergo semper laudanda sunt iudicia dei, sicut scriptum est. exultauerunt filiae Iudae propter Iudicia t u a. quae sunt filiae Iudae nisi animae religiosae, animae ecclesiae quae Iesum Christum dominum confitentur, quae uidentes rationem iudiciorum tuorum semper exultant? qui enim non ex aliquo secundorum prouentu, sed ex cognitione rationis induit laetitiam, non nisi in exultatione perpetua constitutus est.
- 10.34.1.1
Sequitur uersus quartus: fiat nunc mi is e ricor di a tua, u t exhortetur me secundum uerbum tuum s eruo t u o. aliqui habent in hoc loco: consoletur r m e. sed etiam in apostolo legimus exhortationem pro consolatione dictam et consolationem pro exhortatione. magna est ergo misericordia dei, quae non solum remissionem tribuit peccatorum, sed etiam certantibus adhibet exhortationis calcaria, ne suscepti certaminis passiones inbelli formidine derelinquant. non ergo misericordiam, quasi is qui uictus cedat, aut ut ueniam peccator implorat, sed ut dei miseratione succinctus maiora uiribus tanto munere fultus expediat. egregiam et singularem prophetae spectato uirtutem.
- 10.34.2.1
alius enim humiliatus aerumnis posceret, ut circa eum temptamenta desinerent et sedare aduersa dominus dignaretur, ne tribulationum procella in eum saeuiret; iste autem tamquam athleta fortis et patiens, qui exerceri et ungi animam suam tribulationibus nosset, non tristia dimouere, non inpugnantia declinare desiderat, non illud omne desinere quod fatigationem et laborem adferret exposcit, sed maioris in tempore laboris sui aduersus temptationum procellas dari sibi uerbum consolationis exposcit, ut possit forti quae ingruunt mente tolerare, ne aliqua maestitiae perturbatione lassetur. in eo igitur obsecrat misericordiam dei, ne auxilio destitutus expediendi coeptam militiam derelinquat.
← Previous · Next → — showing 701–800 of 1,926
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa052.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.