Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Expositio Psalmi CXVIII

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,926 sections

  1. 7.26.2.1

    prophetae quoque, ut prophetarent, psallendi peritum iubebant psallere, quo suaui inuitata dulcedine spiritalis infunderetur gratia. et in euangelio legimus in domo patris illius filium recuperantis percrepuisse symphoniam, qua epulantes delectabantur fideles, perfidus autem inpatienter audiebat. dulcis igitur est cantilena quae non corpus effeminat. sed mentem animumque confirmat. ideoque canticum dicitur domini testamentum, quia

  2. 7.26.3.1

    remissionem omnium peccatorum dominique iustitias in scripturis euangelii suaui mentis exultatione concinimus. ipse quoque dominus non dedignatus est dicere: cantauimus uobis et non saltastis. cantauit nobis in euangelio ueniam delictorum, debuerunt Iudaei mentem adtollere non histrionico corporis motu, sed sancto spiritu, non fecerunt; ideo reprehenduntur.

  3. 7.27.1.1

    Sed etiam et corporis saltatio in honore dei laudabilis habetur. denique saltauit Dauid ante aream domini et uidit eum Melchol filia Saul saltantem et percutientem in organis harmonizatis in ronspec-tu domini et ait ad eum, posteaquam se domum recepit: quid utique honorificatus est rex Israel, quia denudatus est hodie in oculis puellarum suarum ancillarum sicut unus ex saltatoribus?

  4. 7.27.2.1

    et dixit Dauid ad Melchol in conspectu domini: benedictus dominus qui elegit me super patrem tuum et super omnem domum illius constituere in principem super plebem suam Israel; et ludam in conspectu domini et denudabor adhuc sic et ero nugas in conspectu tuo et cum puellis cum quibus dixisti me nudatum glorificabor.

  5. 7.27.3.1

    et Melchol, inquit, filiae Saul non erat filius usque in diem mortis eius. euidens itaque exemplum, quod et propheta, qui et percutiebat in organis et saltauit ante arcam domini, iustificatus est et illa, quae reprehendit eum, sterilitate damnata est.

  6. 7.28.1.1

    Sed non satis est ut aliquis c-antabiles habeat iustificationes dei, nisi terrenarum exeat seruitio sollicitudinum. ideoque addidit: in loco peregrinationis meae. conuenit sibi, siquidem et alibi ait: aduena ego sum in terra hac. unde et apostolus non uult nos in domo dei fideique uocatione aduenas esse atque peregrinos, sed ciues sanctorum et domesticos dei. qui enim domesticus est dei, exul est mundo, qui conuersatur in caelestibus, peregrinus est terris. peregrinabantur in hoc mundo Hebraei, naturam incendii non sentientes; cantabiles habebant iustificationes dei, cum hymnum deo de creaturarum laudatione cantarent.

  7. 7.29.1.1

    Denique qui cantat uacuus est et diuersarum cogitationum curas relegat, sequestrat auaritiam et non solum corporis uoce, sed etiam mentis uiuacitate se mulcet. non enim tamquam maestus inopiae sollicitudine, sed tamquam liber ab omnibus corporalium affectibus passionum canebat idem propheta: psallam tibi, deus, in cithara, sanctus Israel. gaudebunt

  8. 7.29.2.1

    1abia mea cum cantauero tibi, et anima mea quam redemisti. cantabat haec laetus, tamquam his melioribus epulis pasceretur; epulabatur enim animus piae deuotionis alimento. non solum itaque hymni et psalmi, sed etiam legis praecepta cantabilia sanctis sunt. denique cantabat Moyses, qui legem accepit, cum praetergressus pedibus mare seruati populi ductor iustificationes domini praedicaret.

  9. 7.30.1.1

    Superest adhuc propositum egregium uiri iusti, quia omni tempore circa dei laudes esse debet intentus, non solum die, sed etiam nocte. ideo addidit: memor fui nocte nominis tui, domine, et custodiui legem tuam. uideamus, si et ille memor est, qui uocat dominum uerbo, non custodit autem mandata diuina. de quo satis dictum est, quia non quicumque dicit \'domine domine\' acceptus est Christo, sed qui operibus bonis fidelem suum probare potuerit affectum. fides ergo, probitas, innocentia memorem probant. quod autem ait: memor fui nominis tui, plena deuotio est, quia nemo dicit dominum Iesum nisi in spiritu sancto. hoc nomen inuocetur diebus et noctibus, nullum tempus precandi uacuum sinat sancta deuotio praeterire.

  10. 7.31.1.1

    Si studentes igitur doctrinis saecularibus perparum somno indulgent, quanto magis, qui deum cupiunt cognoscere, non debent somno corporis inpediri, nisi quantum naturae satis est! Dauid per singulas noctes lectum suum lacrimis diluebat, surgebat etiam noctis medio, ut domino confiteretur, et tu totam noctem sopori existimas deputandam ?

  11. 7.31.2.1

    tunc magis tibi orandus est dominus, tunc praesidia postulanda, culpa cauenda, quando uidetur habere secretum ; tunc maxime, quando tenebrae in circuitu meo et parietes me operiunt, considerandum, quia deus omnia intuetur abscondita. ne dixeris ergo: \'circumfusus sum tenebris; quis me uidet et quem uereor saeptus parietibus et inclusus ?\', quia uultus domini super facientes mala.

  12. 7.31.3.1

    deinde, si arbitmm non uides, te ipsum non uides, tuae conscientiae testimonium non uereris? nescis illam caliginem noctis non opertorium, sed incentiuum esse peccati? cum somno et cibo feruent corpora, tunc etiam mentis uigor sopore laxatur, somno resoluitur, tunc inrepit inpuri libido concubitus, tunc perturbatur cor, squalor inmunditiae non ueretur, castitatis puritas non consideratur, pudicitiae gloria non recensetur. nox erat, quando ludas prodidit, quando Petrus negauit.

  13. 7.32.1.1

    Illo igitur praecipue tempore iustificationes dei animo retexendae sunt, relegenda mandata hortatoria, illa de castitate praecepta non absint, ut his occupata mens flagrantiam libidinis. carnis restinguat ardorem. tene illud animo: lauabo per singulas noctes lectum meum. qui enim stupris deditus. flagitiis inuolutus est, non lauat per singulas noctes lectum suum.

  14. 7.32.2.1

    nescit flere qui flenda committit et, cum sit ipse lacrimabilis, non habet poenae lacrimas suae. at ille, qui castigat corpus suum et sui sollicitus gubernator est atque ingemescens et dolens lapsus superioris offensam quaerit quomodo abluat fletibus paenitentiae. hic lauat per singulas noctes lectum suum. non dormiamus ergo totis noctibus, sed maximam partem earum lectioni et orationibus deputemus.

  15. 7.33.1.1

    Audi ecclesiae uocem quaerentis etiam in noctibus Christum: in cubili, inquit, meo in noctibus quaesiui quem dilexit anima mea. accipe secundum litteram. quaesiuit in noctibus orando, deprecando, etiam lacrimis deplorando. quaesiuit in noctibus, quia posuit tenebras latibulum suum, ut quaerere eum sollicitius disceremus. quaesiuit igitur in prophetis ecclesia ex gentibus congregata, et ideo credidit. denique aduentus dominici testimonia de prophetis euangelistae Paulusque posuerunt, unde scriptum est.

  16. 7.33.2.1

    Quia nox nocti indicat scientiam. quaesiuit in noctibus, in persecutionibus et aduersis, in tribulationibus et laboribus duris. nox est omnibus quibus non est perfecta securitas. unde ait dominus: ueniet nox, quando nemo potest operari. cum in hoc mundo sum, lux huius mundi sum. non ergo operemur in tenebris. si enim lucent opera nostra, non operamur in tenebris, sed in lumine dei; (in lumine dei) est cui adest Christus.

  17. 7.34.1.1

    Non magnum igitur, si tunc domino gratias agas, quando in prosperis et secundis es, sed si tunc adhaereas Christo, quando te persecutor exagitat, quando aliqua procella perturbat. amisisti filium: in illo dolore, in illa nocte, in illa destitutione memento domini dei tui, ne quasi non exauditus ingratus sis et in tua praeuariceris aerumna. pulsus es in exilium: memento domini dei tui, ne patriae interdictae tibi caritatem deo praeferas.

  18. 7.34.2.1

    alicuius dnutis oppressus potentia amisisti proprias facultates, indiges sumptu: memento domini dei tui, ne nox te egestatis abducat a deuotionis affectu. hoc est enim mandatum legis, ut in nocte magis quaeras, ut, quando magis exaudiaris a domino, et possis dicere: in tribulatione inuocaui dominum et exaudiuit me in latitudine.

  19. 7.35.1.1

    Sed nec quaerere perfunctorie abundat ad gratiam, sed ut insistas et intendas muneri. denique ista uel ecclesia uel anima quae requisiuit in cubili, quaesiuit in noctibus, primo non inuenit, quia fortasse in cubili quaesiuit, sed posteaquam surrexit et abiit in ciuitatem — uide ne in illam ciuitatem, in quam dominus celebraturus pascha discipulos destinauit: ite in ciuitatem ad quendam —, posteaquam in foro, ut dixi, quaesiuit, ubi oleum uenditur, quod expectantes sponsum emere consuerunt, ubi ius, ubi leges.

  20. 7.35.2.1

    si lex spiritalis, et forum est utique spiritale, ubi disputant periti legis aeternae, quod forum non litibus tumultuosum est, sed Christi tribunalibus gloriosum. ubi quaesiuit, inquam, in foro et post quaesiuit in plateis — de quibus hi, qui ad patris familias euangelici prandium conuenirent, colligebantur, qui uocati excusandum ab huiusmodi epulis non putarunt —, posteaquam in foro, inquam, et plateis quaesiuit, inc-idit in eos, qui circumeunt ciuitatem, et tunc demum potuit inuenire quod quaesiuit, fortasse quod in tribulatione et metu posita magis inuenit gratiam.

  21. 7.35.3.1

    denique in posterioribus ait: inuenerunt me qui circumeunt ciuitatem, tulerunt mihi pallium. habuit ergo certamen; sed qua ratione supra non tulerint pallium, haereo reperire, nisi forte quia ibi interrogasse se dixit: numquid quem dilexit anima mea uidistis? quae Christum loquebatur, nec exuta est pallio et quem quaerebat inuenit.

  22. 7.36.1.1

    Disce, quemadmodum Christus quaeratur ab his utique, qui non perfunctorie quaerunt, uiolenter retinent, sicut ista, quae ait: tenui eum et non dimisi eum, fide inuenit, meditatione constrinxit. si bonos custodes accipimus, utique angeli sunt. qui ergo angelos transit, uerbum inuenit.

  23. 7.36.2.1

    ideo non multum interualli fuit, cum transiuit ab his et inuenit Iesum. quomodo ergo infra tulerunt pallium, nisi forte quia processu operosae fidei ecclesia dum nudatur, a domino plus amatur, expolians se ueterem hominem, ut nouum induat, quem non operiunt indumenta, sed mentis secreta clarificant, aut quia amictum sapientiae saecularis ad Christum uentura deposuit? et Noe exutus est pallium, posteaquam coepit esse perfectior.

  24. 7.37.1.1

    Simus ergo memores iustificationum caelestium, ut, dum t\'as secreta mentis uoce cantamus, memores simus in nocte nominis domini et dicamus, ut scriptum est: haec facta est mihi, quoniamiustificationes tuas exquisiui, hoc est: haec memoria facta est mihi, ut memor essem et in nocte nominis tui, non ebrietate sopitus, non epulis resolutus in somnum, non curis saecularibus occupatus, ut obliuia mihi tuae uenerationis inreperent, sed cotidiana meditatione membra castigans et intentionem mentis exercens, ut adsiduitate fiat nobis cursus iste sollemnis, ut dominum Iesum etiam in noctibus toto ueneremur affectu, cui est gloria, laus, perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum.\'

  25. 8.1.1.1

    Littera octaua \'Eth\', quae interpretatione Latina dicitur \'pauor\'. sanctorum pauor esse consueuit. denique pauor cecidit in Abraham, cum sacrificium offerret plenum mysterii spiritalis. ipse quoque Dauid ait: ego dixi in pauore meo: omnis homo mendax. religionis enim reuerentiam significat magis quam infirmitatem timoris, licet etiam ipse timor secundum deum sanctus sit; initium enim sapientiae timor domini.

  26. 8.1.2.1

    ergo qui timentes deum, sapientes, qui autem sapientes, beati; beatus enim quem tu erudieris, domine, et de lege tua docueris eum. hi quoque, qui timent deum, beati sunt, sicut exempli extat auctoritas, quia beati omnes qui timent dominum. ita colligitur, quia timentes deum et sapientes sunt et beati. sanctus igitur timor domini, quia uere sanctorum est pauor.

  27. 8.2.1.1

    Denique praemissa hac littera statim sequitur persona iusti dicens: p or tio m ea, domine; dixi custodire legem tuam. plerique codices hunc uersiculum, qui primus est litterae octauae, ultimo loco litterae habent septimae; sed secundum Hebraeos emendatus apud Graecos Psalmorum liber hunc uersum docuit nos octauae litterae copulandum. deinde ordo ipse et numerus uersuum ita conuenit, ut ab eo incipiat octaua littera.

  28. 8.3.1.1

    inquit, inquit, mea dominus. quam rarus in terris, qui possit dicere: portio mea dominus, quam alienus a uitiis, quam segregatus ab omni labe peccati, qui nihil habeat commune cum saeculo, nihil mundi huius sibi uindicet, non sit corporalium possessio cupiditatum, quem non inflammet libido, non stimulet auaritia, non lasciuia effeminet, non luxuria decoloret, non sternat ambitio, non maceret inuidia, non aliqua negotiorum saecularium cura sollicitet, uerus minister altaris, deo, non sibi natus !

  29. 8.4.1.1

    Leui enim, ut habet interpretatio, significat \'ipse mihi adsumptus\', significat et \'ipse meus\' significat et tantum \'adsumptus\', significat et \'adsumptus mihi ipse\'. idem et mihi Leui et deo est, quomodo idem et mihi sacerdos et deo est, et mihi aduocatus

  30. 8.4.2.1

    et domini deprecator, pro me offerens sacrificium et idem se offerens domino. denique et alia Leui interpretatione dicitur, id est \'pro me\\ etenim si a me nominetur Leui, pro me est, si pro me offerat, pro me est, si pro me interueniat, pro me est. sin autem uocetur a domino, \'ipse mihi\' dicitur, hoc est non alii tributarius, non decimarius, non de possessione munificus.

  31. 8.4.3.1

    \'ipse mihi\', hoc est tamquam abundans pro his omnibus. non ab hoc decimas, non fructus, non dona quaero, non munera. ipse mihi pro munere est, ipse est pro tributo, non in possessione sua munificus mihi, sed ipse mihi possessio, ipse meus fructus, ipse meus census, adsumptus mihi uel adsumptus a me. non potest hoc sine diuina esse gratia. sicut enim possessio non potest mea esse nisi emero eam, sic non potest esse Leui nisi fuerit adsumptus a domino; cum enim adsumptus fuerit, recte dicitur ipse meus .

  32. 8.4.4.1

    denique cum Moysi dictum esset, ut populo Iudaeorum per tribus singulas diuideret incolatus et distribueret singulis tribubus portionem, tribum Leuiticam excepit deus dicens: filiis Leui non erit portio neque sors in medio fratrum suorum, quia dominus deus pars eorum e s t, et alibi ego dominus portio eorum.

  33. 8.5.1.1

    Negatur his terrena diuisio, ut ipsi, dum saecularem sibi non uindicant portionem, fiant caelestis possessio; uel hoc solum nouerint possidere, hoc est fidei et deuotionis obsequium, multo ditiores quam qui possessionum suarum spatia ampla diffundunt. quantumlibet fines extendant suos, et terra deficit et mare includit insanas cupiditates et pendunt tributa maiora quam fructus sunt. at uero iste nihil sibi possidens nulli nisi deo militat, supra terram eius est portio, non eum terra deficit, non mari clauditur. cui portio deus est, totius possessor est naturae.

  34. 8.5.2.1

    pro agris igitur ipse sibi satis est, habens bonum fructum qui numquam possit perire; pro domibus satis est sibi, ut sit habitatio domini et dei templum, quo nihil potest esse pretiosius. quid enim pretiosius deo aut quid deest ei uiro, qui potest dicere: non contingat mihi gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo? non potest in hoc princeps mundi huius sibi consortium uindicare, in quo nihil suum inuenit.

  35. 8.6.1.1

    Ideoque dominus, qui uenit docere, ut fieret nobis deus portio, ait: uenit enim huius mundi princeps et in me inuenit nihil, meritoque imitatores (nos) sui esse uolens ait: nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam. unde Petrus ostendens in deo portionem sibi esse, non in saeculo, ait: argentum et aurum non habeo, sed quod habeo do tibi: in no-. mine Iesu Nazareni surge et ambula, hoc est: portio mea Christus est; in nomine igitur Iesu Christi surge et ambula, hoc est:

  36. 8.6.2.1

    in portione mea diues sum, in portione mea potens sum. merito tales praesumo fructus istius portionis, ut salus et uita donetur. quia hoc est istius patrimonium portionis quam elegi mihi. dixit hoc claudo, et surrexit qui erat claudus ab utero matris suae. quomodo ergo Petrus poterat portionis suae damna sentire qui naturae reparabat?

  37. 8.7.1.1

    Quare non habeas argentum atque aurum, Petre, dic nobis; dic etiam quid sit istud quod habere te dicis, qui omnia quae habebas te reliquisse dixisti. sic enim locutus es domino: ecce nos omnia dereliquimus et secuti sumus te, hoc est: non quaesiuimus quae saeculi sunt, non quaesiuimus partem de possessionibus, sed te elegimus portionem. reliquisti ergo, Petre ante omnia quae habebas: unde habes quod habere te dicis?

  38. 8.7.2.1

    surgit claudus et sono tui sermonis erigitur; sanitatem donas aliis qui indigebas ipse tuae salutis auxilio. reliquisti ergo quae habebas et cepisti quae non habebas. Christus tibi portio, Christus tibi possessio est; illius nomen tibi munificum, illius nomen tibi est fructuosum, illius nomen tibi tributa dependit et bona tributa, non pecuniae, sed gratiae. portio tua non ariditate siccatur, non imbre diluitur, non frigore uritur, non tempestate quassatur; per diem sol non uret te neque luna per noctem.

  39. 8.7.3.1

    serua portionem quam elegisti; ea est enim portio, quam terrenae partes aequare non possunt. quid enim est quod conferri possit his, de quibus deus dicit: et inhabitabo in his? quid magnificentius hospitio caelesti, quid beatius possessione diuina ? et deambulabo, inquit, in his.

  40. 8.7.4.1

    alii queruntur de sui ruris angustiis; in te deo est ampla possessio, in quo deambulare se dicit, hoc est laxae spatia habitationis inueniens qui terram includit manu: sic enim scriptum est: quis mensus est manu aquas et caelum palmo e t uniuersam terram clausa manu? cui mundus angustus est, tu ei ampla es domus. portio, inquit, mea dominus. dicit hoc martyr: ipsi ergo uiuamus, cui mori est gloriosum.

  41. 8.7.5.1

    aliis uerbis quam bene dixit hoc Paulus, ostendens nullam habere se in saeculo portionem! sic enim scriptum est: usque a d hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis uapulamus et instabiles sumus et laboramus operantes manibus nostris; maledicimur et benedicimus, persecutionem patimur et sustinemus. blasphemamur et obsecramus; tamquam lustramenta huius mundi facti sumus, omnium lustramenta usque adhuc.

  42. 8.8.1.1

    Fortasse moueat, quod purgamentum sp esse dixit: non enim est. sed hoc saecularibus uidetur, qui putant summam in diuitiis esse gloriam uel decorem. nonne isti uniuersos purgamenta esse putant, quicumque illis obsecuntur propter diuitias et mirantur

  43. 8.8.2.1

    eos propter opes, timent propter potentiam, laudant propter nobilitatem? sed haec omnia Paulus detrimenta magis putabat esse quam commoda, ideoque ait: quae mihi lucra fuerunt, haec duxi propter Christum detrimenta esse, propter eminentem scientiam Christi Iesu domini m e i, propter quem omnium detrimen-

  44. 8.8.3.1

    tum passus sum et aestimor stercora, ut Christum lucri faciam. aestimor', inquit. non est haec mea, sed aliena sententia; frequenter enim aestimatur pauper ille inridendus et exsecrandus propter inluuiem uestium aut uulnerum cicatrices, eo quod in terra nullam habeat portionem. et tamen portio eius in caelo est, anima eius ibi sibi patrimonium conlocauit, quia audiuit Iesum dicentem: nolite thesaurum uobis conderein terra, sed thesaurum, inquit, uobis conditeincaelo.

  45. 8.9.1.1

    Sed hoc diuites audire non possunt, clausas aures habent et sono aeris obtusas; nummus magis illis resonat quam uerba diuina. denique accessit quidam diues ad dominum, qui portionem dominum non habebat. habebat enim multas possessiones, sed dominus non inter multa numeratur;

  46. 8.9.2.1

    non enim dignatur cum saeeulo habere consortium. quae enim portio iustitiae cum iniquitate? dicit ergo hic diues: quid faciens uitam aeternam possidebo? respondet ei dominus: m a ndata nosti: non homicidium facies, non adul-

  47. 8.9.3.1

    terabis, non falsum testimonium dices, ostendens uitam aeternam in his esse mandatis. at ille iustificare se uolens dicit: haec omnia feci; quid mihi restat? ad quem dominus, uolens ei dominum fieri portionem, non pecuniam, non possessiones, sed deum uerum, ait: si uis perfectus esse, uade uende omnia quae habes et d a pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere me.

  48. 8.9.4.1

    uerum ille, cui portio aurimi atque arg-entum erat, sine quibus esse non poterat et cum quibus dominus illi portio esse non poterat, contristatus est. unde dominus pronuntiauit inpossibile esse, ut diues intret in regnum caelorum, sed quod inpossibile per humanas cupiditates, hoc per diuinam gratiam solam posse esse possibile.

  49. 8.10.1.1

    Alibi quoque ait: quicumque remiserit patrem aut matrem, domum aut fratres aut sorores, centuplum accipiet in hoc saeculo et uitam aeternam possidebit. forsitan dicas: utique qui relinquendo domum — per domum autem totum censum intellege —, qui relinquendo propinquos deum secutus fuerit, portio domini est et illi portio deus est, habet etiam uitam aeternam et, quia accepto centuplo fit in hoc saeculo diues, diues, inquis, intrat in regnum caelorum. deinde si centuplum dat dominus eorum, quae etiam simpla inpedimentum adferre consuerunt ad perceptionem hereditatis aeternae, centum ergo possessiones reddit pro una possessione, centum pondo auri pro uno pondere.

  50. 8.11.1.1

    Multos quidem in hoc saeculo, qui sua pauperibus donauerunt, uberiore thesauro locupletatos fuisse cognouimus. et pulcherrimus locus, ut etiam ad misericordiam prouocentur. sed non debent a domino saecularem huiusmodi exigere mercedem nec sperare quae mundi sunt, sed magis, quia his qui omnia reliquerint deus portio est. ipse est utique merces perfecta uirtutum, qui non

  51. 8.11.2.1

    centupli enumeratione, sed perfectae plenitudinis aestimatione censetur. ego, inquit, deus tuus sum. non dixit ero sed \'iam sum, iam inhabito, iam possideo\'. aufert dilationem, ubi inuenit iusti confessionem. sane alibi ait: hodie mecum eris in paradiso. futurum promittit, sed id quod futurum est unius diei spatio non patitur protelari. denique potuit dicere: mecum eris in paradiso, sed addidit hodie, ne dilatione gratia minueretur.

  52. 8.12.1.1

    Sed non illi soli dicit dominus Iesus: hodie mecum eris in paradiso, sed et tibi dicit: mecum eris in paradiso, si confitearis dominum Iesum, si eius patrocinium tibi poscas, si et ipse dicas: memento, domine, mei. cum ueneris in regnum tuum. sed tibi non dicit: hodie mecum eris; dicit martyri:

  53. 8.12.2.1

    hodie mecum eris in paradiso. tibi non dicit, quia adhuc in hoc febrienti corpore constitutus, in hoc concupiscenti, in hoc terrena adhuc desideranti. sed cum potueris dicere: disrupisti uincula m e a, hoc est: soluisti cursum istius uitae, liberasti me ex hoc mortis corpore, tunc tibi dicet: hodie mecum eris in paradiso.

  54. 8.13.1.1

    Habes igitur, homo, inter multa proposita etiam huiusmodi portionem. proposuit tibi dominus in portione possessiones, in portione aurum, in portione argentum, in portione honores, in portione nobilitatem, proposuit etiam in portione se ipsum. habes plurimas portiones, elige quam putas. non te numerus perturbet, sed excitet gratia, non labor auertat, sed fructus inuitet. in portione diuina gemitus et labores sunt. unde et sanctus apostolus, cui portio deus erat, ait: heredes sumus dei, coheredes autem Christi, si tamen conpatimur ut simul glorificemur. uides quia, ubi hereditas Christi est, ibi debeat esse conpassio. qui autem conpatitur, non per- functorie conpatitur, sed ut tribulationes Christi in corpore suo impleat, sicut implebat et Paulus, implebat et Hieremias, qui ait sub hac ipsa littera: misericordiae domini est quod non defecimus, quia non sunt consummatae miserationes eius. renouabit illas sicut lux matutina. multi sunt gemitus mei et cor meum defecit. sors mea dominus, dixi; ideo sustinebo eum. qui ergo sustinuit dominum, sors domini est. unde et Dauid, qui ait: sustinui dominum, et respexit me, hoc loco portionem sibi deum esse profitetur.

  55. 8.14.1.1

    Quam rarus qui istud usurpet sibi, non nobilitate, non diuitiis usurpatur! denique rex ille diues ait: sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior factus est: et in uentre matris figuratus sum caro decem mensum tempore, coagulatus in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conueniente; et ego natus hausi communem aerem et similiter in terram decidi et primam uocem similem omnibus natiuitatis; in inuolumentis nutritus sum et curis magnis. et addidit: nemo enim ex regibus diuersum habuit natiuitatis initium; unus ergo omnibus est

  56. 8.14.2.1

    introitus [natiuitatis] ad uitam et similis exitus. et quia uidit commune esse emisi plorans exordium, elaborauit esse portio dei et inuocauit et uenit in eum spiritus sapientiae. sed luxuriosi aliam partem eligunt, qui dicunt: uino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nosflos temporis; coronemus nos rosis antequam marcescant, et infra: quoniam haec pars nostra et haec sors.

  57. 8.16.1.1

    Quam magnum contemnere diuitias, sed quam rarum hoc ipsum est! utique et Moyses potuit regis esse successor, nutritus a regis filia. potuit ergo esse non solum quasi Pharao sed etiam Pharao, et Pharao potuit esse sicut Moyses - uterque enim homo —, sed omnis potentia hominis in affectu. Moyses noluit rex esse, natiuitatis posset, sed obprobrium Christi thesauris Aegypti arbitratus est praeferendum.

  58. 8.16.2.1

    sed fugiendo potentiam potentior factus est: factus est enim in deum regi Pharao. rex erat Pharao, sed deus non erat; i. Moyses factus est illi deus, hoc est regi ipsi terribilis, quem rex metueret et timeret. sed haec erat potentia sanctitatis; in talium congregatione deorum deus stat atque discernit. et tu, si uis deus peccatoribus esse, terrori regibus, reuerentiae aliis, ut tamquam deo tibi uideantur esse subiecti, quia operaris in dei nomine, contemne quae saeculi sunt et dominicae passionis obprobrium contende omnibus praeferre diuitiis. obprobrium dico quod illis uideatur obprobrium, hoc est: Iudaeis scandalum, gentibus stultitia, nobis autem uirtus dei atque sapientia.

  59. 8.16.3.1

    sed hoc Pharao obprobrium putans, hoc est inopiam ignobilitatem contumelias, maluit diaboli esse quam dei portio et ideo, qui deo subiectus esse nolebat, intercessioni hominis se ipse subiecit. ergo quia portio dei erat sanctus propheta Dauid, recte ait: dixi custodire legem tuam; spiritalem utique legem dicit, sicut et Paulus ostendit. nam qui corporaliter legem interpretati sunt, non custodiunt legem, sed praeuaricantur. ,

  60. 8.17.1.1

    Ueniamus ad secundum uersum, qui ita est: de precabar uultum tuum, domine, in toto corde meo, m miserere mei secundum eloquium tuum. legimus in ueteri testamento, quod deprecatus sit Moyses, ut uultum dei uideret, et responsum sit ei: nemo uidebit faciem meam et uiuet. mystice hoc primum intellegamus. Moyses legis figuram accepit.

  61. 8.17.2.1

    lex per occulta mysteria nuntiat Christum, non facie ad faciem demonstrauit, sicut euangelium demonstrauit. in ipso enim facie ad faciem loquebatur. licet in euangelio homo natus ex uirgine apparuerit, uerbum autem se per opera demonstrauerit. et fortasse hoc declaratum sit Moysi, quod populus Iudaeorum moriturus esset, eo quod facie ad faciem Christum uidisset et non credidisset. quod si ad legem referas, etiam legis finis Christus secundum illud apostolicum: finis enim Christus est secundum legem omni credenti et mortua est legis interpretatio corporalis, ubi dominus Christus Iesus spiritalem eius gratiam demonstrauit. uel certe quia omnes, qui Christum induimus et baptizati in Christo sumus, mortui sumus peccato, quia uiuentes legis uinculis tenebamur. ubi autem in Christo mortui sumus, mortificati utique sumus legi per corpus Christi, ut simus alterius qui ex mortuis resurrexit. sed hoc mysticum est.

  62. 8.18.1.1

    Morale autem historiae ueteris facit nos meminisse debere quae est de sancto Moyse, qui rogauit deum, ut se demonstraret ei deus et facie ad faciem eum uideret. norat utique sanctus uates domini, quod inuisibilem deum facie ad faciem uidere non posset. sed mensuram supergreditur sancta deuotio et putauit deo etiam

  63. 8.18.2.1

    hoc esse possibile, ut corporeis oculis faceret id quod est incorporeum conprehendi. non reprehensibilis hic error, sed etiam grata cupiditas atque inexplebilis, quod dominum suum uelut manu tenere et obtutu oculorum uidere cupiebat. sciebat ad imaginem et similitudinem dei factum esse hominem. quando enim electus a domino est ad populum liberandum, impletus est spiritu sapientiae, uiderat angelum illum et faciem eius in gloria. denique fulgente eius lumine pauefactus est et uidit rubum uri et non exuri. uisum coepit fulgoremque mirari:

  64. 8.18.3.1

    accessit cupiditate et gratia prouocatus, ut diligentius fulgorem illum in rubo consideraret. itaque si tantum accepit ardorem, tantam subiit cupiditatem, cum angelum uidisset in flamma ignis de rubo, ut, licet pauore adprehensus considerare non auderet, considerare tamen uellet, quanto magis domini uultum corporaliter uidere desiderabat, dicens intra se uultum illum plenum lucis, plenum gloriae, plenum uirtutis, plenum diuinitatis! non possum plus dicere uel sentire de deo: cum enim consummauerit homo, incipit. et cum finierit, tunc aporiabitur, ut scriptum est, quia inconprehensibilis est dei aeterna maiestas.

  65. 8.19.1.1

    Inritus quidem erat postulationis effectus, sed affectus probabilis serui, qui ultra naturam suam deuotione progressus de domini angelis aestimabat, quantum in domini uultu plus desideraret, quo cupiditatem suam gestiret explere. nouerat in ipso homine aliam post mortem futuram gloriam, aliam claritatem.

  66. 8.19.2.1

    sicut enim stella a stella in claritate est, ita et resurrectio mortuorum; quae etsi seminatur in corruptione, surgit tamen in incorruptione, surgit in gloria, surgit in uirtute, surgit corpus spiritale. qui ergo hoc scire poterat, merito praesumebat, ut uultum dei uidere cuperet, quem esset obita corporis morte uisurus. talem certe etiam formam receperat, talem dominus iam probabat, ut non distaret ab angelis caelestis minister et exsecutor oraculi.

  67. 8.19.3.1

    et ideo cum sciret, quia angeli pusillorum cotidie uiderent faciem patris qui in caelis est, putauit quod iam eam uidere deberet, tamquam oblitus corporis et carne deposita, sicut ille, qui in corpore adhuc positus cum raperetur in paradisum, utrum in corpore siue extra corpus raptus esset ad tertium caelum, nescire se dixit.

  68. 8.19.4.1

    sancti emm etiam cum gerunt corpus non sunt tamen in carne, sed in spiritu, quoniam qui in cupiditate et conuersatione carnali sunt deo placere non possunt. sancti autem conuersatio in carne non erat, sed in caelo, sicut Paulus ostendit.

  69. 8.20.1.1

    Et quid dicamus de probabili desiderio uultus diuini ? homines sume: si quem nobilem, si quem fortem, si quem sapientem esse audiunt, tamquam supra hominem arbitrantes concupiscunt uidere. procedit imperator, cuius regiae potestati commissa pars est orbis terrarum: concurrunt omnes et in tanta multitudine illum

  70. 8.20.2.1

    solum aspicere gestiunt et de fulgore purpurae plus quiddam esse in uultu imperatoris existimant. miraris, si dei desiderabilis uultus est, cum conformem sui hominem humanus omnis miretur affectus? hinc datur intellegi etiam illud, quod imperatori unusquisque nullius reus criminis gestit occurrere. nam etsi crimen habeat con-

  71. 8.20.3.1

    scientia, tegunt illud tamen cordis occulta, dummodo publico non sit inuolutus reatu nec sit aliquod eius crimen expressum. denique ubi rei aliqui fuerint aduocati, et imperatori se et ipsis iudicibus offerre prohibentur, quemadmodum turpes lenonum meretricumque personae a conspectu uel iudicis uel imperatoris arcentur, ne turpissimorum uisus offendat uultus regii claritatem. qui autem bene sibi conscius est, nullius criminis reus, quasi innocens prodit in medium.

  72. 8.21.1.1

    Ex his ergo sancti Moysi conprehendamus affectum. uidere dei uultum quasi innocens uelut quodam uultu conscientiae desiderabat, aperire ei faciem mentis internae. cognosci plenius gestiebat et Moyses et ipse sanctus Dauid, qui alibi ait: proba me, domine, et tempta me; non enim uellet probari, si

  73. 8.21.2.1

    in se crimen agnosceret, nec temptari, si passionibus grauibus se sciret obnoxium. liber igitur a peccato deo se cupidus offerebat. sed fortasse, quia adhuc frequentioribus dei uisitationibus mundus a uitio non foret, non fuerit in principio perfectus, utpote cui ante paululum dictum erat: solue calciamentum pedum tuorum, illud utique calciamentum quod de Aegypto detulerat, hoc est corporeae conuersationis inuolucrum. ideo dicit ei dominus: nemo homo uidebit faciem meam et uiuet.

  74. 8.22.1.1

    Quando dictum sit, considera. nondum ei dictum erat: faciam te in deum regiPharao. adhuc homo erat, ideo istud ei dicitur. processus ei debebatur, ut deus fieret, et ideo dictum est ei: \'de homine dixi. desiste hominis habere peccata et uidebis faciem meam: qui enim faciem meam uidet, debet esse sine peccato\'. sed quia homo sine peccato esse non potest, ideo, ut in dei appellationem possit excrescere, commonetur.

  75. 8.22.2.1

    et quid de dei appellatione dicam? esto angelus, hoc est diuini minister imperii, obsequere mandatis domini. cum fueris angelus, uidebis faciem dei. magnum est uidere dei uultum. lex tibi dicit, ut tertio te offeras in Hierusalem. ipse dominus Iesus ait: beati mundo corde, ipsi enim -deum uidebunt.

  76. 8.22.3.1

    aduertis quid a te exigatur, ut uideas deum, cui uitae proposita sit praerogatiua uidendi deum? emunda igitur cor tuum, ut quasi nouus creeris renouato spiritu, omnes pollutas cogitationes de corde tuo abice, nihil sit quo tuus inquinetur affectus, simplex mens, pura sinceritas sit. talibus se dominus, cum inuolucrum corporis deposuerint, demonstrare dignatur.

  77. 8.23.1.1

    Nunc de reliqua ipsius uersus parte dicamus. mi serere, inquit, mei secundum uerbum tuum. misericordia quidem iustitiae portio est, ut si uelis donare pauperibus, haec misericordia iustitia est secundum illud: dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum deinde quia conformis tuus iniustum est ut non adiuuetur a socio, cum praesertim dominus deus noster terram hanc possessionem omnium hominum uoluerit esse communem et fructus omnium ministrare: sed auaritia possessionum iura distribuit: iustum est igitur ut, si tibi aliquid priuatum uindicas, quod generi humano, immo omnibus animantibus in commune conlatum est, saltem aliquid inde pauperibus aspergas, ut, quibus iuris tui consortium debes, his alimenta non deneges.

  78. 8.24.1.1

    Est etiam misericordiae donare peccatum; et misericordia est et iustitia est. denique iustitiae adscribit scriptura diuina ueniam peccatorum secundum illud. quod hodie lectum est: benedictum lignum quod fit per r in st it ia m, maledictum autem lignum quod fit per manum hominum.

  79. 8.24.2.1

    superius ad crucem domini retulit, posterius ad errorem gentilium qui ligna uenerantur. iustitia autem quae est crucis, nisi quod ascendens illud patibulum dominus Iesus Christus peccatorum nostrorum chirographum crucifixit et totius orbis peccatum suo cruore mundauit? in quo ergo iustus deus nisi in eo,

  80. 8.24.3.1

    quia sciuit quod de limo terraehominemfigurauit, quae terra utique corruptelae obnoxia est ac uitio lubricae passionis? propterea ergo dominus, qui secundum animam te ad imaginem et similitudinem sui fecit, hoc est rationabilem iustum pudicum — in eo enim ad imaginem dei es, si sis iustus, ut sis imago iustitiae, si sis castus, ut inmaculati in te figura praefulgeat —, sciens ergo secundum corporis fragilitatem corruptelae patere hominem quasi iustus fragili lubricaeque naturae delicta concessit.

  81. 8.25.1.1

    Ac ne forte dicat aliquis: \'cur ergo Adam maledicto sententiaeque subiacuit? numquid iniustus deus?\' non utique. sed quia quasi fragili atque infirmo quid caueret ante praescripsit — infirmus enim non usurpare debet, sed oboedire mandatis —, ideo praeuaricationis reum tenuit quam prolapsionis addixit. in illum

  82. 8.25.2.1

    igitur iusta seueritatis processit sententia, Quia scire uoluit quod scire non profuit. nobis autem, qui hereditario uinculo tenemur adstricti, qui in hac carne sumus, quae priorum praeiudicio detrita iam atque adsuefacta peccatis non poterat emergere, quasi iustus indulsit: iuste enim ignouit heredi qui praeiudicio laborat auctoris.

  83. 8.26.1.1

    Est ergo iusta misericordia, sed est etiam iniusta misericordia. denique in lege scriptum est de quodam: non misereberis illius et in libris Regnorum legis, quia Saul propterea contraxit offensam, quia miseratus est Agag hostium regem, quem prohibuerat sententia diuina seruari. ut si quis latronem filiis deprecantibus motus et lacrimis coniugis eius inflexus absoluendum putet, cui adhuc latrocinandi adspiret affectus, nonne innocentes tradet exitio qui liberat multorum exitia cogitantem?

  84. 8.26.2.1

    certe si gladium reprimit, uincla dissoluit, cur laxat exilio ? cur latrocinandi qua potest clementiore uia non eripit facultatem, qui uoluntatem extorquere non potuit? deinde inter duos, hoc est accusatorem et reum pari periculo de capite decernentes, alterum si non probasset, alterum si non esset ab accusatore conuictus, non id quod iustitiae est iudex sequatur, sed, dum miseretur rei, damnet probantem aut, dum accusatori fauet qui probare non possit, addicat innoxium? non potest igitur haec dici iusta misericordia.

  85. 8.27.1.1

    In ipsa ecclesia, ubi maxime misereri decet, teneri quam maxime debet forma iustitiae, ne quis a consortio communionis abstentus breui lacrimula atque ad tempus parata uel etiam uberioribus fletibus communionem, quam plurimis debet postulare temporibus, facilitate sacerdotis extorqueat. nonne, cum uni indulget indigno, plurimos facit ad prolapsionis contagium prouocari ? facilitas enim ueniae incentiuum tribuit delinquendi.

  86. 8.27.2.1

    hoc eo dictum est, ut sciamus secundum uerbum dei, secundum rationem dispensandam esse misericordiam debitoribus. medicus ipse si serpentis interius inueniat uulneris cicatricem, cum debeat resecare ulceris uitium, ne latius serpat, tamen a secandi urendique proposito lacrimis inflexus aegroti medicamentis tegat quod ferro aperiendum fuit, nonne ista inutilis misericordia est, si propter

  87. 8.27.3.1

    breuem incisionis uel exustionis dolorem corpus omne tabescat, uitae usus intereat ? recte igitur et sacerdos uulnus, ne latius serpat, a toto corpore ecclesiae quasi bonus medicus debet abscidere et prodere uirus criminis quod latet, non fouere, ne, dum unum excludendum non putat, plures dignos faciat quos excludat ab ecclesia.

  88. 8.28.1.1

    Iure ergo apostolus diuino nos hortatur exemplo dicens: uide ergo bonitatem et seueritatem dei: in eos quidem qui ceciderunt seueritatem, in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate, ostendens Iudaeorum populum iure esse a corpore ecclesiae separatum, ne perfidiae uirus contaminaret ecclesiam, populum au-

  89. 8.28.2.1

    tem gentium bonitate domini receptum et oboedientiae munere gloriari. iure igitur huic diuina bonitas suffragatur, cum in diuina bonitate permaneat: si uero et ipse desciscat, pro criminis sui qualitate damnabitur. qua gratia dominus et lux et ignis esse describitur,

  90. 8.28.3.1

    ut in tenebris ambulanti luceat quasi lumen, ne diutius possit errare qui quaerit luminis claritatem. ei autem, qui multa fuerit operatus quae manere non debeant, sed ardere, ignis est dominus, ut operis nostri faenum stipulamque consumat atque utili nos saluos faciat detrimento, sicut aurum quod excoquitur plus probatur.

  91. 8.29.1.1

    Fortasse dicat aliquis, qua ratione scripserit propheta: miserere mei secundum eloquium tuum; uerbum enim dei iustitia est. si igitur iustitia fretus erat, cur misericordiam ante praemisit, aut si misericordiam requirebat, cur eam ad mensuram iustitiae putauit esse poscendam? qui enim bene agit et bene uiuit, opus non habet misericordia, quia misericordia a peccato liberat.

  92. 8.29.2.1

    denique non diuitibus, non fortibus et felicitate subnixis misericordia conferri consueuit a nobis, sed egentibus uel debilibus uel his, qui ex diuitiis in paupertatem aut captiuitatem aut necessitatem aliquam deciderunt. ergo qui eget misericordia peccator est, qui autem peccator non est utique iustus est et non eget misericordia dei.

  93. 8.30.1.1

    Secundum quid igitur unusquisque, hoc est secundum quem statum egeat misericordia aut iustitiam habeat, considerandum est. aliter enim eget iustitia dei angelus, aliter homo, aliter eget misericordia archangelus, aliter homo. angelica enim natura non utique ita corruptelae obnoxia est ut natura generis humani, et ideo illa eget misericordia dei, ne possit errare et auersa a se dei gratia labatur in uitium, homo autem, etsi iam firmiore proposito est, tamen propter contractorum seriem peccatorum misericordiam quaerit.

  94. 8.30.2.1

    itaque etsi uterque misericordia indiget, aliter tamen angelo misericordia, aliter homini debetur. leue enim uitium in angelo iudicio grauiore censetur, peccatum quoque adulescentiae in homine mitiore sententia quam peccatum senectutis adstringitur et citius relaxatur.

  95. 8.31.1.1

    Propheta igitur in isto uersiculo diuidit causas, ut et misericordiam quasi homo postulet, quia nemo sine sorde peccati, et iustitiam quasi propheta deposcat uel certe quoniam, licet peccauerit sicut homo et quasi peccator misericordia egeat, tamen correxit errorem, paenitentiam gessit, abstinuit a temulentia delinquendi sobrietate uirtutis. petit ergo iustitiam secundum uerbum dei, quia uerbi dei sententia est, ut conuersis uenia donetur, si legitime est facta conuersio.

  96. 8.32.1.1

    Cogitaui uias meas et auerti pedes meos in testimonia tua. diuiduus sensus: aut quia uias superiores meas cogitaui plenas lapsus atque peccati, et ideo, ut remissionem peccatorum possim mereri morum conuersione studioque uirtutum, auerti pedes meos in testimonia tua, ut non iam meis gressibus, quibus ante sum lapsus, sed testimoniorum tuorum iti-

  97. 8.32.2.1

    neribus ambularem, quo tuorum semitae mandatorum me errare non sinerent nec uestigium in deuia et tortuosa deflecterem. frequenter enim ignorantes iter, si strata uiarum sequantur. perueniunt quo desiderant peruenire et carent erroris anfractu; sin autem usurpent scire quod nesciunt et putent aliqua sequenda conpendia, a publici tractus itinere recedentes erroris labyrinthos frequenter incurrunt, ut eos de itinere deflexisse paeniteat, et ideo post multa laborum dispendia ad iter quod reliquerant redire contendunt.

  98. 8.33.1.1

    Hic ergo sensus unus est, alius autem ita: cogitaui uias meas, non superiores, sed futuras, ut ante meos actus cogitationibus praeuenirem, ne inconsulta operatione progressus aliquid in ipsis conationibus offensionis inciderem, ut, si agere aliquid uelim, ante cogitem. utrum agendum sit illud quod desidero aut quo agendum modo, similiter si adloquendum, utrum adloqui debeam, deinde publice an secreto loqui, praesentibus aliquibus aut nullis; sicut illud est ut, si uelis fratrem corripere, primo solus corripias, secundo praesentibus duobus aut tribus testibus. tertio, si non audierit, coram ecclesia. itaque si praetermisso ordine uelis coram ecclesia fratrem increpare quem ante monere debueras, erratum ipse cognoscis. omnia igitur cum cogitatione facito, ut non te paeniteat operis tui.

  99. 8.33.2.1

    an uero si uiam ingressus, cum ueneris ad competum aliquod — ita enim appellatur plurimarum uelut quidam concursus uiarum —, si nescias quod iter ingredi debeas, stas tamen et cogitas ipse tecum, utrum primam an secundam an tertiam an quartam uel certe quintam, si ita est, uiam eligas quam sequaris nec putas prius adoriundum iter quam animo definieris et pleniore mentis intentione decideris, stas igitur cogitans quae sit uia, quae in ciuitatem ducat ad quam tibi putas esse pergendum, quanto igitur magis animo debes ac mente consistere, qui ad regnum caeleste contendis, et cogitare tecum, quia non omnis uia illo ducit, non omnis uia illo dirigit ad Hierusalem illam quae in caelo est!

  100. 8.34.1.1

    Sunt uiae quae malos exitus habent, quas diaboli temptamenta triuerunt, et ideo exitus earum exitus mortis sunt. hae nempe sunt uiae, de quibus legisti in Prouerbiis, quia sunt uiae quae uidentur uiro rectae esse, ultima autem earum aspiciunt in profundum inferni. est autem uia angustior illa quae ducit ad dei regnum. uolens igitur eam ingredi uiam, quae ad deum ducit, non circumspicies, non tecum ipse tractabis, non considerabis, ne facile capiaris affectu, si uiae latitudine prouocatus ingrediaris iter quod ad inferna deducat? cogita ergo ante atque perpende quid facias.

← Previous · Next → — showing 501600 of 1,926

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa052.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.