Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Expositio Psalmi CXVIII

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,926 sections

  1. 3.39.1.1

    Mouet autem, qua ratione hic dixerit: ne abscondas a me mandata tua. quod enim absconditur, obscurum fit et occultum, cum supra dixerit: mandatum domini lucidum, in luminans oculos. si lucidum mandatum, quomodo absconditur, cum lucernam nemo ponat sub modio ? nisi forte lucidum est unum mandatum, multa autem mandata abscondita sunt. nam iudicia tua, inquit, sicut abyssus multa: non \'iudicium sicut abyssus\', sed \'iudicia\' dicuntur.

  2. 3.40.1.1

    Uide autem ordinem. supra ait: ne repellas me a mandatis tuis, in sequenti ait: ne abscondas a me mandata tua, hic ait: maledicti qui declinant a mandatis tuis. uere maledicti qui declinant a mandatis tuis, qui referre gratiam debuerunt, primo quia non sunt repulsi, secundo quia non abscondi a se diuina mandata meruerunt. declinat ergo aliquis quod optauit.

  3. 3.41.1.1

    Sequitur: aufer a me obprobrium et c o ntemptum, quoniam testimonia tua exquisiui. si contemptus obprobrii loco ducitur, quomodo scriptum est: c o ntemptibilia huius mundi elegit deus? sed considera, quia mundi c-ontemptibilia\' dixit, non \'dei\': quod enim in hoc mundo contemptibile, hoc pretiosum est apud deum. denique humilitas in hoc mundo contemnitur, sed dei iudicio conprobatur, et si publicanus se humiliauerit, exaltatur.

  4. 3.41.2.1

    audi, quem (non) pro nihilo habeat deus: quicumque sanctus est, qui sine macula uiuit, ueritatem custodit, non adpetiuit proximum suum. ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus; omnia quae malitiae sunt pro nihilo ab illo aestimantur. denique gentilitas non est, deuotio autem manet in aeternum. caue ergo, ne Christo obprobrio sis. nolo mihi quicumque maledicat et quasi peccatorem despiciat: quam graue, si Christus dignum obprobrio ducat! uae tibi, inquit. Chorazain et Bethsaida; condemnantur, quia non egerunt paenitentiam delictorum suorum.

  5. 3.41.3.1

    nos ergo agamus, ut a nobis auferatur obprobrium. quis autem est qui non est obprobrio dignus ? qui exquisiuit domini testimonia. multi quidem sunt qui uoluntinferre obprobrium seruis tuis, sed ipsi sunt probrosi magis, quia pro nomine tuo pati obprobrium gloriosum est.

  6. 3.42.1.1

    Et ideo ait: etenim sederunt principes et aduersum me detrectabant. uox martyris est, qui perductus ad iudicium persecutorum, cum cogeretur idolis immolare et 23 constanter resisteret, iudices autem sedentes in tribunalibus stipati officiis, indignantes, quod suis non obsecundaretur imperiis, conferrent quo dignum supplicio censerent, stabat intrepidus dicens:

  7. 3.42.2.1

    sederunt principes et aduersum medetrectabant. est etiam domini uox ista. cum conuenisset presbyterium plebis et principes sacerdotum et scribae et ad concilium Iudaeorum deductus esset dicentium: quid adhuc desideramus testes? audiuimus enim de ore ipsius, et staret ante praesidem et duceretur ad crucem, quid pulchrius diceret quam: sederunt principes et aduersum m e detrectabant ? hoc est: \'me stante sederunt principes et, quia tribunalium fulcro sublimes erant, dominum non uidebant.

  8. 3.42.3.1

    sedebant ergo elati fastigio principatus nec principem principum cogitabant. sed parum hoc. \'a due r sum me, inquit, detrectabant. ego eorum redemptor adueneram, ego ueneram ut omnium peccata mundarem, ut recuperarem amissos, restituerem paradiso sancti Iacob hereditatem, et illi aduersum me detrectabant. et ideo, imitatores mei, discipuli mei, nolite iniuriam erubescere, si stetis ante principes pro nomine meo, cum ego steterim pro uestra salute\'.

  9. 3.43.1.1

    Denique traditur in custodiam Petrus cum ceteris apostolis et postera die statutus ante concilium constanter dicebat: principes populi et seniores Israel, (si nos hodie diiudicamur quod benefactum sit homini infirmo, in quo iste saluus factus sit, notum sit omnibus uobis et omni plebi Israel, quod in. nomine Iesu Christi Nazareni, quem uos crucifixistis, quem deus suscitauî t a mortuis, in hoc iste astat coram uobis sanus), hoc est: \'uos estis qui statuistis et Christum. gloriae loco ducimus istam iniuriam, quia arguimur pro aegroti hominis sanitate; hanc hereditatem seruulis saluator omnium dereliquit\'.

  10. 3.43.2.1

    at illi conferebant inter se dicentes: quid faciemus istis hominibus? et dimiserunt eos. gloriabatur ergo Petrus et unusquisque apostolorum, quia digni habiti sunt qui iniuriam pro Christi nomine sustinerent. recte ergo tunc dicerent singuli: etenim sederunt principes et aduersum me detrectabant.

  11. 3.44.1.1

    Sederunt principes aduersus Esaiam et disputauerunt, ut secaretur; sed non timebat eos, qui dicebat: audite, principes Sodomorum. sederunt aduersus Hieremiam, ut mitteretur in lacum; sederunt aduersus Zachariam, qui occisus est inter templum et altare; sederunt aduersus Susannam et contra castitatis feminam iudicabant, sed ut ostenderetur principum bonum non esse concilium, excitauit pueri spiritum dominus et quam principes ream mortis pronuntiauerant, eandem propheta totius innoxiam criminationis absoluit.

  12. 3.45.1.1

    Sunt et alii principes, qui aduersus nos detrectant, de quibus dicitur: quoniam non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus et potestates, aduersus mundi huius rectores tenebrarum harum, aduersus spiritalia nequitiae quae sunt in caelestibus. isti sedent et explorant, qui iustus sit in hoc saeculo, qui christianus intente deo seruiat studiosus boni operis et facti.

  13. 3.45.2.1

    detrectant de eo dicentes: \'insidiemur illi, inpediamus eum, prohibeamus eum efficere quae desiderat, conteramus eius mentem, frangamus eius animum aduersis frequentibus ac repentinis et, si deo probatus est propter iustitiam, rogemus dari nobis temptationes eius.\' neque enim in tantum prophetam temptationum eius, quas plurimas subiit, potestatem

  14. 3.45.3.1

    habere potuissent, nisi dominus probandi sui militis causa dedisset, ut maiore eum gloria coronaret. quis igitur regem Saul excitauit in eum nisi spiritus malus, sicut legimus, qui se dolebat excludi, quotienscumque Dauid uel citharae sono uel bonorum consiliorum atque operum fidibus ac neruis mentem regis animumque demulcebat? quis excitauit Doech Syri nequitiam, ut sanctum uirum proderet et hospitalem humanitatem deduceret in periculum sacerdotis? quis inflammauit ardorem Amnon, ut domum incestaret propheticam et contristaret animum patris alterius incesta libidine, alterius iniuria, ut, qui aliis prophetabat, domus suae mala praeuidere non potuerit ?

  15. 3.45.4.1

    quis armauit furorem Abessalon, ut patrem domo excluderet et parricidali persequeretur proelio ? sed cum prope uiribus regni iam esset sanctus inferior, hoc uno incensa aduersum se diaboli restinxit spicula, quod, cum filius necem peteret patris, ille tamen salutem filii pietatis mandabat affectu.

  16. 3.46.1.1

    Ergo principes populi, ut Achitofel, et ceteri bellantium duces sederunt; tractabant principes populi cum Abessalon aduersus prophetam. et ideo dicit: e ten i m sed erunt principes et aduer sum m e detrectabant; s eru-us autem tuus meditabatur i n iustificationibus tuis. aduertimus arma iusti, quibus omnes aduersariorum repellat impetus.

  17. 3.46.2.1

    alibi ait: cireumierunt me et expugnauerunt me gratis. pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi, ego autem orabam. hic ait, quod studium ei non exercendae ad belli artes fuerit iuuentutis, non decipiendi aduersantis astutia ulla cordis, ut illum uinceret quem uidebat, sed aduersum eos proeliabatur quos non uidebat maiorque in eo pietas quam uirtus corporis militabat. itaque in dei exercebatur iustificationibus, ut contrario ictu diabolum uulneraret.

  18. 3.46.3.1

    ille eum ab intentione iustitiae et studio deuotionis occupationibus bellicis conabatur abducere, hic magis se diuini operis et cultus meditationibus occupabat. itaque dominus protexit eum, in quem sperauit, cum quo loquebatur, cui toto adhaerebat affectu. iustus enim aut deo loquitur orando aut diuina loquitur opera laudando et semper loquitur opera dei, ne loquatur os suum opera hominum. nihil terrenum iustus loquitur, nihil mortale agit.

  19. 3.47.1.1

    Ideoque dicit: etenim test i m on i a tua medi tatio me a est et consilia mea iustificatio tua. aduertis quid doceat, quod haec debeant esse consilia iusti, ut meditetur mandata dei et exerceatur in dei laudibus et oraculis, ut iustificet dominum semper? qui facit quae deus mandat, quae deo credit placere, deum iustificat. quod ex lectione euangelii possumus intellegere, dicente euangelista. quia Pharisaei spreuerunt consilium dei, non baptizati baptismo Iohannis.

  20. 3.47.2.1

    hoc in uno libro, in alio autem habes: non iustificauerunt deum, qui baptizari noluerunt. ideo dominus ad Iohannem dicentem: ego a te debeo baptizari, et tu uenis ad me? respondit: sine modo; sic enim oportet nos implere omnem iustitiam. qui ergo facit mandata dei, iustificat deum, quia facit eius iustitiam; et bonum est ut consilium dei sequantur hominum consilia, quia dei consilium certum semper, nostra autem plerumque incerta consilia ex rerum probantur euentu.

  21. 4.1.1.1

    \'Deleth\' quarta littera secundum Hebraeos significat Latine \'timorem\' uel, ut alibi inuenimus, \'natiuitatem. sed utrumque potest congruere et conuenire sensui. natiuitas enim eorum est quae generantur in hoc saeculo, per quam intelle gimus corporalia et materialia quae sunt caduca, et ideo a timore non distat; ex corporalibus enim et materialibus nascitur timor. quid enim est terrena natiuitas nisi timor?

  22. 4.2.1.1

    Denique inde incipit uersus: adhaesit pauimento anima mea; uiuifica me secundum uerbum tuum. per pauimentum terram intellegimus, per terram materialia. peccatori autem dictum est: terra es et in terram ibis, eo quod diuinis mandatis inhaerendum non putauerit, sed in mate-

  23. 4.2.2.1

    rialia et corporalia deflexerit, cui inpressa fuerit uitae huius saecularis delectatio. denique eiectus de paradiso, hoc est ex illo sublimi et caelesti loco ad quem raptus est Paulus siue in corpore siue extra corpus nesciens, ex illo ergo eminenti loco deiectus in terram deplorat Adam dicens: adhaesit pauimento anima mea, sicut alibi ait:

  24. 4.2.3.1

    humiliata est in puluere anima mea i et adhaesit in terra uenter meus. paenitentiam gerentis haec uox est, qui meminisset adhaerentem se deo nescisse nec potuisse discernere quod non discreuit et Paulus, utrum in corpore esset an extra corpus: ita infirmitatem pigritiamque corporis minime sentiebat cui domini adhaerebat praesentia. spiritus ergo propheticus, qui dolorem expressit. uel dominus, qui suscepit eius infirmitatem, personam repraesentat Adae eiusque adsumit adfectum.

  25. 4.3.1.1

    Loquatur ergo Adam: adhaesit pauimento anima ni e a. qui ante beatissimus auram carpebat aetheriam, curas uitae huius et taedia nesciebat, is nunc sollicitudine mundi huius, luxuriae studio pecuniaeque cupiditate curuatus ut uulpis foueis se inserit latibulisque terrestribus. merito adhaerebat pulueri qui se leuare non poterat, nisi eum supra crucem suam Christus leuasset, merito adhaerebat pauimento qui se abscondebat a Christo. non adhaeret pauimento cui dicit Iesus: sequere me. non adhaeret pauimento qui audit et sequitur legem dicentem: post dominum deum tuum ambulabis et ipsi adhaerebis.

  26. 4.4.1.1

    Quomodo ergo pauimento adhaereat unusquisque, quomodo deo, audi dicentem: qui adhaeret meretrici unum corpus est, qui autem adhaeret domino unus spiritus est. terra ista, quam gerimus, meretriciis quibusdam nos inlecebris capit et quasi uultus quosdam uoluptatum corporalium delectationum fucis inlinit, ut lateat in his ueritas et forensi quadam specie decipiant adpropinquantes. sed cum interiorem oculum mentis ad tL\'mpus obduxerint. postea tamen decusso uelut quodam puluere uoluptatum huiusmodi decore, quam sit inanis gratia saeculi huius aut corporis, facile deprehenditur.

  27. 4.5.1.1

    Bonum est igitur adhaerere domino nec inflexam ceruicem habere ad iugum mundi. ideoque ecclesiae uel forti animae dicit Sapientia: sicut turris Dauid ceruix tua, quae aedificata est in Thalpioth. mille ostia pendent in ea et omnia iacula potentium. erecta enim ad deum ceruix et iugo Christi habilis, quae nulla in terrarum inlecebras infle-

  28. 4.5.2.1

    xione curuetur, sicut Christi regalis est turris, cui iugum suum Nabuchodonosor non possit inponere. condidit enim turrem illam Dauid ille manu fortis et supra murorum aedificauit excelsa, ut subsidio pariter et decori sit, subsidio, quia hostem praeuidet et repellit, decori, quia non solum inter humilia, sed etiam inter excelsa supereminet; ita tamen subsidio uel decori, si habeat in se uerbi dogmata uelut quaedam falerum monilia, habeat etiam iacula potentium prophetarum, quae aduersus omnem extollentem se altitudinem lacertis quibusdam fidei diriguntur.

  29. 4.6.1.1

    Noli igitur in puluerem mortis deducere animam tuam, cui dominus etiam naturalem altitudinem tribuit et uigorem, quo se excitet et adsurgat. unde etiam de hac coniunctione animae et corporis dictum oportune accipitur, eo quod in naturali uitae nostrae mysterio conexa anima corpori uelut humi reptet et pauimento adhaereat partim propter hoc terrenum habitaculum, partim quia corpus istud e terra est. et regionis igitur diuersorium et materia ipsa corporis nostri huic concurrit sententiae. ideoque pulchre apostolus de mortis huius corpore liberari cupit, quia carcere quodam claudimur et in quodam luxuriae gurgustio siti tenebris inuoluimur delictorum.

  30. 4.7.1.1

    Ergo secundum uoluntatem dei ambulemus, ut adhaerere dicamur deo. nam qui secundum corporis adpetentiam uiuit, caro est, qui secundum praecepta dei, spiritus est. non ergo fiat anima nostra caro, hoc est, ut dicamur caro sicut et illi, qui in diluuio perierunt, de quibus dictum est: quia caro sunt, sed magis caro nostra oboediens animae gubernaculo fiat anima et hoc appellari mereatur nomine, sicut appellata est familia patriarchae Iacob et generationis eius sancta posteritas.

  31. 4.7.2.1

    sic enim scriptum est: hifi1ii Ballae, quam dedit Laban Rachel filiae suae, et peperit hos Iacob: omnes animae septem, et alibi: omnes autem animae quae intrauerunt in Aegyptum, qui exierunt de femoribus illius, praeter mulieres sexaginta, inquit, e t sex. et in principio Exodi legimus: erant autem omnes animae de Iacob quinque et septuaginta, qui erant cum Iacob. ergo illi, qui habitabant cum Ioseph, et de Aegypto exierunt et animae sunt.

  32. 4.8.1.1

    Qui autem, cum essent angeli dei, hoc est uitae probitate angelorum imitantes gratiam — qui enim non ducunt uxores et quae non nubunt erunt sicut angeli in caelo —, qui ergo, cum angeli uiderentur. capti sunt decore femineo, hi caro sunt: sicut dominus deus dixit: non permanebit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, propter quod caro sunt.

  33. 4.8.2.1

    et merito expertes libidinis angelis conparantur, caro non sunt, quia non sunt in carne sed in spiritu, quales erant illi qui doctorem apostolum sequebantur, quibus ait: uos autem non estis in carne sed in spiritu. qui autem corporea feminarum capiuntur libidine, caro sunt, atque utinam caro tantum et non etiam equi adhinnientes, quia in uxorem, inquit. proximi sui adhinniebant.

  34. 4.9.1.1

    Rogat ergo, qui deiectionem animae suae sentit ad pauimentum usque curuatae, ut uiuificetur secundum uerbum dei, quod animas ad se trahit quascumque miseratione sui leuare cupiens abducit a terris. uiuificatur autem anima, quae uias ambulat Christi, peccato mortua deo uiuens, ita ut mors peccati dominatum in ea posthaec habere non possit, posteaquam consepulta cum Christo iustificata est a peccato. sed qui iustificari cupit, uias suas ante pronuntiet.

  35. 4.10.1.1

    Ideoque secundo uersu ait: uias meas pronuntiaui, et exaudisti me; doce me iustificationes tuas. pulchro ordine ad iustificationes dei perueniendum putat, ut primum sua peccata fateatur. sic enim docemur et alibi: dic iniquitates tuas, ut iustificeris. itaque scire debemus, quid sit uias suas ambulare hominem et uias dei. qui facit uoluntates carnis et uiuit secundum concupiscentiam mundi huius, uias suas ambulat, quibus delectatur et gaudet; qui autem uenit uoluntatem facere patris sui qui in caelis est, cuius cibus est ut mandatum dei conpleat, qui non quaerit quod sibi uoluptati sit, sed quod placeat deo, ille uiam domini pergit, illam uiam, quae ait:

  36. 4.10.2.1

    ego sum uia et ueritas et uita. uides ergo. quia ille uiuit secundum uerbum dei, qui uiam ambulat Christi. ipse etiam dominus deus in Deuteronomio docet, quomodo in uiis suis ambules, dicens: et nunc, Israel, quid dominus deus petit a te, nisi ut timeas dominum deum tuum et ambules in uiis eius et diligas eum et seruias domino deo tuo ex toto corde tuo et ex tota anima tua, custodias mandata eius et iustitias eius? liquet igitur alias uias esse carnis, alias dei, et si quis uelit ambulare uias dei, ei prius esse uias carnis et corporis et saecularis sapientiae deserendas.

  37. 4.11.1.1

    Relinquens itaque eas Dauid pronuntiat et apud deum non tacet: confitetur errores, non negat lapsus. simile illi hoc dixit: adnuntiabo aduersus me iniquitatem meam domino. si enim se accusauerit iustus, uocem parati accusatoris exclusit. qui solet coacerbare peccata et uniuscuiusque exaggerare flagitia. obstruit ergo os eius, qui ipse de se fuerit ante confessus, et praestruit ueniam confitentis uerecundia. excusat reum pudor suus, accusat auctorem; qui enim sua delicta non tacuit, uidetur in se doluisse quod fecit, in diabolo prodidisse quod suasit. ideoque ait scriptura: iustus in exordio sermonis accusator est sui.

  38. 4.11.2.1

    qui se accusat, etsi peccator sit, iustus esse incipit, quia nec sibi parcit et dei iustitias confitetur, quem putat latere nihil posse. utinam Adam se prius accusare quam celare uoluisset! sed non satis est ut confiteamur errorem, uerum etiam, si corrigi uolumus, a domino postulemus, ut doceat nos iustificationes suas, ne postea errare possimus. a domino igitur doceri petit, quia unus est magister noster, ut ait Christus, nec otiose hoc petit: non enim ille beatus quem docet homo, sed quem tuerudieris, domine.

  39. 4.12.1.1

    Ubique meminit sui nec putat satis esse, ut doceat eum iustificationes suas dominus deus noster, sed addidit: uiam iustif icationum tuarum insinua mihi, et exercebor in mirabilibus tuis. uide ordinem. prius est ut discamus domini iustificationes, deinde ut gradus quosdam iustificationum et ordinem nouerimus, quid prius, quid consequens esse debeat.

  40. 4.12.2.1

    nam scire quid facias et ordinem nescire faciendi non est perfectae cognitionis; offendunt plerumque praepostera. denique iustus est, qui se in exordio sermonis accusat, iniustus autem, qui quod prius negauerat confitetur; ille uerecundiae inuenit gratiam, hic notam incurrit inpudentiae. ita ordinis ignorantia conturbat negotiorum naturam formamque meritorum. ille autem, qui didicerit primo mysteria dei, deinde ordinem mysteriorum, exercetur in mirabilibus dei.

  41. 4.13.1.1

    Graecus ἀδολεχήσω posuit, quod . in quo uidetur esse aliqua sermonis offensio secundum uulgarem consuetudinem, quia ἀδολεσχη̃σαι uulgo aestimatur uel halucinari uel plus quam oportet aliquid loqui et superfluum uideri, quod audienti fastidio est; et uidetur esse praeter ordinem, cum ordo rerum uideatur adferre fastidium, ut si causam uelis enarrare aliquam et ordinem serues, auditor autem ad rerum festinet exitum, superiora fastidit. sed non potest plene instrui nisi qui ordine sui cuncta cognouerit;

  42. 4.13.2.1

    inde non solum factum deprehenditur, sed etiam facti pondus et facientis affectus. ideoque Dauid quasi bonus sui iudex atque arbiter prope usque ad fastidium uult doceri et uel superfluo inmorari tempore quam necessarium ordinem praeterire. ἀδολεσχία enim uel halucinatio uidetur longa quaedam esse meditatio uel morosa quaedam mentis intentio: a quo non longe abest exercitium uel animi uel corporis. nam ut ille, qui exercet membra sua palaestra, diutius exercet, ut roboret, ita qui exercet mentem suam in scripturis diuinis uel in consiliis, diutius exercere debet.

  43. 4.14.1.1

    Exiuit in campum Isaac, Graecus dixit ἀδολεσχη̃σαι, Latinus deambulare uel exercere. Rebecca ueniebat — typus in eapraefigurabaturecclesiae—, parabantur nuptiae, in quibus sacramentum foret magnum. uidens patriarcha ista mysteria exiuit in campum diffundens acrimoniam suae mentis et deambulans in innocentia cordis sui. diuersis utique cogitationibus exercebat animum et in mirabilibus mysteriis delectabatur. cuius ut imitator euaderet sanctus propheta, doceri iustificationes dei et uiam iustitiarum caelestium cognoscere gestiebat, ut non dormiret anima eius saeculi istius somno nec mundanae captus uanitatis inlecebris a persequenda ueritatis intentione difflueret.

  44. 4.15.1.1

    Qua ratione igitur doceri uelit, subtexuit dicens: s t i llauit anima mea prae taedio. confirma me in uerbis tuis. aliqui codices habent dormitauit, quia ἐνύσταξεν et ἒσταξεν duabus litteris dissonant. potuit interpres uel antiquarius scriptor hic falli: ἐνύσταξεν \'dormire\' est, ἒσταξεν \'stillare\'. perfectior non dormitat, qui diuinis animum intendit mysteriis — denique ipse alibi dicit: si dedero somnum oculis meis aut palpebris meis dormitationem —, sed uigilat semper et, si caro dormit, cor uigilat.

  45. 4.15.2.1

    non ergo dormiebat, qui templum condere domino cogitabat uerborum caelestium exaedificatione, non lapidum. uerbum enim dei repulsorium taediorum est, quo somnus animae, sopor mentis excluditur; ex tristitia enim et sollicitudine saecularium somnus inrepit. qui autem adhaeret deo, curarum fugitans uoluptatem capit cognitionis aeternae, nullam illic mutationem rerum, sicut saecularium, pertimescens.

  46. 4.16.1.1

    Qui facilioribus igitur laborum utuntur conpendiis. dormitauit accipiunt; sed Origenes, qui multorum interpretationes diligenti discussit indagine, stillauit secutus est, eo quod perfecti anima quasibene conposita et confirmata non stillat, ut fastigia culminum, quae bene tecta atque munita sunt, ceterum inconposita cito stillant. inde usurpatum est: stillicidia eiciunt hominem in die hiemali de domo sua, in quo frigoris asperitate et frequenti aeris mutatione temptamur. denique docemur prouidere, ne fuga nostra fiat hieme aut sabbato; probatos enim iam nos dies debet repperire uel iudicii uel mortis, ne uiduatos uiriditatibus prosperorum et omni spoliatos secundorum flore successuum exitus mortis inueniat.

  47. 4.17.1.1

    Caueamus ergo, ne unusquisque nostrum eiciatur de statu mentis suae et naturali quadam mansione, si habeat foramina mansionum, e quibus fluentia stillicidia tamquam ex fundamentis subruant hominem nulla sapientiae soliditate fundatum. ideoque ait propheta: fili, ne defluas. confirmanda est igitur anima

  48. 4.17.2.1

    nostra, ne stillet, et indiuidua uirtutum conpage solidanda, ut possit regis aeterni seruare mysterium. ceterum is, quicumque est facilis in uerbis, uelut plenus rimarum hac atque illac effluens interiora euacuat sua et exterioribus passionibus inundatur, tegere se nesciens nec tenere uerbum quod acceperit, sicut sancta Maria, quae conseruabat omnia uerba in corde suo, ne quid ex eius corde deflueret.

  49. 4.18.1.1

    Tali se munitam dote uirtutum ecclesia loquitur, ut digna uideatur in cuius inuitatus sponsus succedat hospitium; hinc primum se praesumit esse placituram, si bene tectam et fida seruantem silentia Christus aspiciat: ecce es, inquit, formosus, consobrinus meus, et quidem pulcher; adclinatio

  50. 4.18.2.1

    nostra opaca, trabes domorum nostrarum cedri, lacunaria nostra cypressi. laudat sponsi decorem ecclesia, quem plus unusquisque tacito laudat affectu et fidus mysteriorum interpres tacendo plus praedicat; nam qui arcana diuulgat, inminuit Christi decorem. ideo nemo mittat margaritas suas porcis, ne conculcari faciat ornamenta pretiosa. non ergo in tabernaculo loquacis et garruli, quia in multiloquio peccatum admittitur, sed in uiri serii, qui sit parcus alloquii nec sermonis intemperans et uerborum sobrietate temulentiam loquacitatis euitans, caput suum Christus inclinat.

  51. 4.19.1.1

    Et merito opacam significat adclinationem, quia in ecclesia constitutos uirtus obumbrat altissimi. hac umbra Dauid protegi se postulabat, ne eum per diem sol ureret uel luna per noctem; hanc umbram spiritalis ministrat gratia torrida saeculi huius et mundi aestiua fugientibus. opaca igitur adclinatio Christi et ecclesiae, quibus dei paris aeterna illa requies adspirat.

  52. 4.19.2.1

    m hac ergo requiescamus umbra peccatorum nostrorum aestibus fatigati. si quos adussit libido, his domini crux refrigeret, in qua se reclinauit, ut nostra delicta susciperet: si quos culpa lassauit, hos Iesus gremio suscipiat et molli foueat amplexu. unde audeo dicere, quod caro Christi adclinatio sit ecclesiae.

  53. 4.20.1.1

    Trabes domorum nostrarum cedri. cedri specie maiorum qui iusti fuerunt gloria declaratur: iustus ut palma florebit et sicut cedrus quae in Libano est multiplicabitur. sicut enim cedrus non putrescit, ita nec maiorum gloria ulla uetustate corrumpitur.

  54. 4.21.1.1

    Lacunaria nostra cypressi. genus hoc arboris numquam amittit uiriditatem suam; hieme perusta atque aestate comam pascit nec diuerso colore mutatur. solam hanc arborem uentus suo numquam honore despoliat, sola numquam ueteri exuitur amictu aut nouo flore uestitur. sic apostolica quoque gratia nescit defectum et uenustate sui floret.

  55. 4.21.2.1

    anima ergo corrumpi nescit, quae florentibus membris uiget, semper iustitiae ceterarumque uirtutum culmina patienti magnanimitate sustentat et ideo non defluit neque deficit, quia nihil in ea rimosum est ac remissum. nihil mobile, nihil lubricum, nihil quod uitio sermonis ex ea possit effundi. ideoque confirmari se petit in uerbis [suis) propheta, ne moueantur pedes eius, ne effundantur gressus eius. quae, si quis recto uigeat corde, non patitur, sed radicatus atque fundatus aduersus omnes passionum fluctus inmobilis perseuerat.

  56. 4.22.1.1

    Confirmatus igitur in uerbis ait: u i a m i niquitatis a moue a me et lege tu a miserere mei non dixit: \'amoue me a uia iniquitatis\', sed: uiam iniquitatis amoue a me, quasi in nobis sit et nobis inesse uideatur. quamdiu enim exercemus aliquid inprobum, uia iniquitatis interius manet et non recedit a nobis; ideoque studiose agamus, ut eam a nobis separemus.

  57. 4.22.2.1

    sed quia hereditarium iniquitatis glutinum mentibus inhaesit humanis, opus est liberantis auxilio. precare et tu, dicito: \'infelix ego homo, quis amouebit a me iniquitatis uiam ? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.\' et pulchre uiam dixit iniquitatis, non iniquitatem, eo quod non quasi naturalis iniquitas sit in nobis, sed maiorum post peccata currentium sit adtrita uestigiis.

  58. 4.23.1.1

    Meritoque, quia uulnus grande ac uetus est, diu serpens, perfectioris medic-inae remedia deposcit obsecrans, ut domini legitima miseratione curetur. cito enim refricatur uulnus quod sanatum medicinae lege non fuerit, immo etiam seriorem curatio sentit profectum. ideoque si uirus in interiora proserpit, medicamenta foris adposita non sentit.

  59. 4.23.2.1

    exigit ergo medicinae ratio, ut aut sectione aut adustione curetur. nisi enim putrefacta recidantur aut umor inutilis decoquatur, frustra medicinae manus adhibentur ad uulnera. ideoque bonus medicus huiusmodi aegrum legitime dicit esse curandum, ut possit medicina proficere. lege ergo miseretur, qui cum iustitia sapientiaque miseretur, ut ea dimittat quae scit iure posse dimitti, ne, cum alterius miseretur, se ipsum legi faciat obnoxium. Agag postquam miserationi donatus est, fecit peccare Saul: peccauit enim in ipsa misericordia et ideo peccauit post misericordiam. 30

  60. 4.24.1.1

    Consideremus etiam, ne et ipsum deteriorem faciamus, cuius miseremur iniuste: plerumque enim non cohercere delinquentes maioris austeritatis est quam si ulciscaris. traduntur enim in passiones ignominiae, quicumque aliquid inhonestum commiserint, nullumque culpae pretium ferunt. denique eos, qui cognitorem deum suorum scelerum non putabant et quasi sine iudice et sine lege uiuebant, tradidit, inquit, illos deus in reprobum sensum, quia elegerunt uiam iniquitatis, uiam autem ueritatis eligere noluerunt.

  61. 4.25.1.1

    Sed propheta, qui sincero conuerti uoluit affectu, u i a m, inquit, ueritatis elegi ; iudicia tua non sum oblitus . non potest hoc dicere qui errat in dogmate, non potest Arrianus dicere, non potest Sabellianus, non Manic-heus; non potest dicere auarus, qui saecularia et materialia concupiscit, non potest dicere qui negotiatur; non est enim uia ueritatis habendi studium, cupiditas possidendi. quomodo uia ueritatis, cum ille diues in saeculo nequeat secum suas transferre diuitias et incipiat mendico illo Lazaro egentior esse post mortem?

  62. 4.25.2.1

    non est uia ueritatis honor saeculi, sollicitudo mundi.denique, qui uiam ueritatis elegit, paulo post dicit: auerte oculos meos, ne uideant uanitates. uanitas temporalium est, ueritas aeternorum. si uolumus igitur ambulare uiam ueritatis, peregrinemur saeculo magis quam deo et ambulemus per fidem. qui enim per fidem ambulat deo praesens est, qui ambulat per speciem adest saeculo. peregrinatur a domino; sed hic cito confunditur.

  63. 4.26.1.1

    Unde refugus ab huiusmodi uiro dicit Dauid: adhaesi testimoniis tuis, domine, ne confundas m e. adhaesit testimoniis domini qui eius mandata non respuit, iudicia non obliuiscitur nec uoluptatibus indulget suis. qui adhaeret domini testimoniis, renuntiat mundo, posteriora obliuiscitur, ad priora contendit, ut perueniat ad brauium, quod est insigne uictoriae. non ergo confunditur quem mundi huius inlecebrosa non ceperint, non

  64. 4.26.2.1

    confunditur, etiamsi erubescenda commiserit, qui ueniam delictorum poscit a Christo. ideoque respondetur ei: dimissa sunt tibi peccata tua. uade in pace. sed ita non confunditur, si fuerit in eo operata peccatorum remissio, ut non solum peccata, sed etiam peccandi affectum auferat. iustitia remittat iniquitates, fortitudo timorem, temperantia impuritates, ut non solum temporalis, sed etiam perpetua fiat remissio peccatorum. intret in animam tuam Christus, inhabitet in tuis Iesus mentibus, ut in tabernaculo uirtutis peccato locus esse non possit.

  65. 4.27.1.1

    Uiam. inquit, mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum ; neque enim poterat uiam currere, si cor eius coartaretur angustiis. denique currentibus uiam domini ait apostolus: dilatamini et uos et nolite iugum ducere cum in fidelibus et de se ait: os nostrum patet ad uos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. ideo et de Salomone dicitur: latitudo cordis eius sicut harena maris. et uide distantiam: uia sit angustior, cor latius, ut patris et filii et spiritus sancti susti-

  66. 4.27.2.1

    neat mansionem, ne ueniat uerbum dei et pulset et uidens cordis eius angustias dedignetur habitare. denique sapientia in exitu canitur, in plateis autem cum fiducia agit. plateae latae sunt; non igitur in uiis, sed in cordis latitudine sapientia decantatur. in hoc igitur campo interioris hominis, non in angustiis mentis currendum nobis est, ut conprehendamus; scriptum est enim: sic currite, ut omnes conprehendatis. denique conprehendit, qui ita cucurrit, ut diceret: cursum consummaui; cucurrit enim ut bonus equus.

  67. 4.28.1.1

    Siquidem habet equos suos Christus, de quibus dicit propheta: inmisisti in mare equos tuos turbantes aquas multas, eo quod gentium populos, qui mouentur ut aquae multae et excitantur ut fluctus aquarum, euangelizando commouerint apostoli, ut adsurgentes a terrenis idolorum caeremoniis in Christum crederent. et supra ait: ascendisti in equos tuos, equitatus tuus sanitas.

  68. 4.28.2.1

    o bonorum equorum duodecaiugum mirabile, quibus frena pacis, habenae sunt caritatis! constricti inter se concordiae uinculis et iugo fidei subiecti, quattuor rotis euangelii mysterium totius orbis finibus inuehentes, bonum aurigam portantes dei uerbum, cuius flagello fugatae sunt inlecebrae saeculares, exterminatus mundi istius princeps, iustorum cursus impletus est.

  69. 4.28.3.1

    o rationabilium equorum grande certamen, o mirandum mysterium! rota intra rotam currebat et non inpediebatur, nouum testamentum in ueteri testamento: intra illud currebat per quod adnuntiabatur. in quattuor partes ibant rotae et non reuertebantur retrorsum, quia spiritus uitae erat in his qui currebant in quattuor partes totius mundi, et sine offensione currebant, quia bona uita equorum quadrabat. currebant igitur equi, quia non dormiebat qui ascenderat equos.

  70. 4.29.1.1

    Animarum igitur nostrarum auriga Iesus, qui nos quoque uult ascendere equos nostros, hoc est nostra corpora, sed uigilare semper, ne dicatur nobis: dormitauerunt qui ascenderunt equos. transeundum est hoc mare inpigre. uix transitur a uigilantibus; si quis autem dormierit, transire non poterit, sed demergetur ut Aegyptius, cuius et anima et corpus interiit: equum enim et ascensorem proiecit in mare, qui non sequebantur legem, sed persequebantur.

  71. 5.1.1.1

    Sequitur quinta littera \'He\', quae significat Latine \'est\' uel, ut alibi inuenimus, \'uiuo\'. conuenit sibi utraque interpretatio; qui enim est, uiuit et qui uiuit, est. denique gentiles non sunt et ideo non uiuunt, sed mortui sunt. Iesus autem heri et hodie ipse est et in saecula, et qui est, uiuit; uiuo enim ego, dicit dominus. quomodo enim potest non esse qui uiuit ? uiuit autem Iesus, qui etiam mortuos uiuificat et uocat quae non sunt tamquam quae sint.

  72. 5.1.2.1

    nihil mirum, si domino cedit natura, ut uiuificentur et mortui et incipiant esse quae non erant. et ideo, quia uia etiam uita est secundum illum, qui ait: ego sum uia, ueritas et uita, uiam quaeramus, ut uitam habere mereamur. audiamus ergo illum qui uiuit in Christo: uiuit autem, qui ait: sed nos qui uiuimus benedicimus te, domine; in Christo enim Iesu etiam quicumque mortuus fuerit uiuit.

  73. 5.2.1.1

    Audiamus, inquam, quid dixit, ut uiueret: Le ge m m 1 h 1 constitue, domine, uiam iustitiarum tuarum, et quaeram illam semper. miles qui ingreditur iter uiandi. ordinem non ipse disponit sibi nec pro suo arbitrio uiam carpit nec uoluptaria captat conpendia, ne recedat a signis, sed itinerarium ab imperatore accipit et custodit illud, praescripto incedit ordine, cum annis suis ambulat rectaque uia conficit iter, ut inueniat commeatuum parata subsidia.

  74. 5.2.2.1

    si alio ambulauent itinere, annonam non arcipit, mansionem paratam non inuenit, quia imperator his iubet haec praeparari omnia qui secuntur nec dextra nec sinistra a praescripto itinere declinant. meritoque non deficit qui imperatorem sequitur suum; moderate enim ambulat, quia imperator non quod sibi utile, sed quod omnibus possibile considerat ideo et statiuas ordinat;

  75. 5.2.3.1

    triduo ambulat exercitus, quarto requiescit die. eliguntur ciuitates, in quibus triduum, quatriduum et plures interponantur dies, si aquis abundant, commerciis frequentantur. et ita sine labore conficitur iter, donec ad eam urbem perueniatur quae quasi regalis eligitur, in qua fessis exercitibus requies ministretur.

  76. 5.3.1.1

    Hanc legem uiandi esse praescriptam Christo ducente sanctis commeantibus, recognoscas uelim. profecti sunt enim et patres nostri de terra Aegypti per longa spatia terrarum; quorum statiuae omnes mansionesque descriptae sunt, donec Cades, id est ad sanctam terram, perueniretur. istae sunt statiuae filiorum Israel, quas descripsit Moyses ex praecepto domini. aduertimus ergo quis has ordinauerit mansiones, quomodo ambulare oporteret filios Israel.

  77. 5.3.2.1

    praeibat enim illos deus per diem in columna nubis, ut refrigeraret uiantibus, noctu autem in columna ignis, ut uiam ostenderet ambulantibus et tenebras dimoueret. lex uiarum columna erat et ignis et nubis; denique in columna nubis loquebatur ad eos. ubi uolebat exercitum requiescere a labore itineris, non mouebatur columna ignis nec transibat nebula lucis; quando autem uolebat exercitum mouere, prouehebatur et columna ignis in nocte, columna autem nubis in die.

  78. 5.3.3.1

    illa columna nubis specie quidem praecedebat filios Israel, mysterio autem significabat dominum Iesum in nube uenturum leui, sicut dixit Esaias, hoc est in uirgine Maria, quae nubes erat secundum hereditatem Euae, leuis erat secundum uirginitatis integritatem; leuis erat quae non homini quaerebat placere, sed domino, leuis erat quae non in iniquitate conceperat, sed spiritu superueniente generabat nec in delicto, sed cum gratia parturibat.

  79. 5.4.1.1

    Aliter quoque hanc interpretationem sumere licet. uenit in nube leui Christus in Aegyptum, hoc est: uenit in susceptione corporis in hoc saeculum; in nube uenit quem nebula corporis obumbrabat, sed leuis erat caro quam nulla sua grauabant delicta. quomodo enim peccatis grauaretur suis, qui auferebat omnium peccata populorum ? ecce, inquit, agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi. ante hesternum lectum est, quia stabat Iesus et habebat uestimenta sordida; mea enim peccata portabat.

  80. 5.4.2.1

    sumpsit uestimenta nostra, ut nos splendore inmortalitatis indueret. uenit in nube leui quasi iustitia — iniquitas enim in talento plumbeo sedet — Christus in corda iustorum, in quibus peccata non erant. et ideo bene lectum est hodie: quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi? pro nobis uerbum suscepit carnis infirmitatem, pro nobis esuriuit, uapulauit, crucifixus est, mortuus est, ut nobis, in quibus ante uita ignobilis et degener habebatur, inciperet mors esse pretiosa.

  81. 5.5.1.1

    Sed reuertamur ad confectionem itineris et ordinem mansionum. et tu sequere spiritaliter hanc legem uiandi, ut exeas ex Aegypto, et inde promouens fige tabernaculum in Sochoth. haec prima tibi statio sit; Sochoth prima mansio significat \'tabernaculum\'.

  82. 5.5.2.1

    fige ergo tabernaculum quod in te est mentisque tuae stationem confirma, ut radicatus atque fundatus maneas in fide Christi. sequitur mansio in Myrra, hoc est in amaritudine; non omnes mansiones aequales sunt. inde uentum est in Helim, ubi fontes duodecim et septuaginta arbores palmarum; post amaritudinem, ne populus deficeret, debuerunt amoena et fecunda succedere. inde Rafidin. quod est laudatio iudicii\'. inde sequitur Sina, habens in se et populi temptationem et legis promulgationem.

  83. 5.5.3.1

    uariantur merita mansionum, quia nullis iugis in hoc saeculo uiuendi potest esse successus. bonus igitur imperator alibi manna esurienti populo ministrauit, alibi potum de petra fluere, quo sitim populi restingueret, augusta prouisione praecepit, alibi legem dedit, alibi triumphos donauit, ut his beneficiis fotus exercitus nullum prolixi itineris sentiret laborem.

  84. 5.6.1.1

    Itaque in illo populo typus fuit, in nobis ueritas. nos igitur committamus iter nostrum ductui domini Iesu, qui legem primo introduxit et antea per Iesum terram repromissionis in possessionem populo suo dedit. sed etiam, quando Moyses uidebatur ductor esse, aderat illi Iesus, aderat autem non palam nec aperte ductorem aut principem populi sese gerens; expectabat enim, donec Moyses tempus expleret suum, quo conpleto successit Iesus.

  85. 5.6.2.1

    itaque si consideres uiginti, uidebis mysterium plenitudinis temporum et centum uiginti annos, post quos et Moyses in monte requieuit et Iesus manifeste mansionum suscepit principatum, ut iam non sub legis timore sit populus, sed resuscitatus a mortuis fructu uitae fruatur aeternae. ambulemus igitur secundum legis doctrinam, uia nobis lex dei sit.

  86. 5.7.1.1

    Hanc uiam ambulans ecclesia dicit: ego flos campi et lilium conuallium, sicut lilium in medio spinarum. in totam enim terram fides populi credentis exiuit et in spatioso posuit pedes suos Christus, et ideo pulchre ait florem se esse campi. flos erat etiam Paulus, qui dicebat: bonus odor

  87. 5.7.2.1

    Christi sumus deo, et uere flos, qui poterat nona et uetera de sui cordis proferre thesauro. pulchre etiam lilium dicitur ecclesia; sicut enim lilium fulget, ita etiam splendent opera sanctorum. pulcherrime etiam dictum est lilium conuallium, quia in humilibus magis elucet gratia. sed hoc lilium in medio spinarum, hoc inter Iudaeos et haereticos, hoc inter sollicitudines istius saeculi, quae mentem hominis animumque conpungunt. possumus etiam aliter accipere, quia, sicut lilium inter spinas eminet, ita super omnes conuentus ecclesia dei refulget.

  88. 5.8.1.1

    Refert etiam considerare, quod hoc lilium splendore circumfusum sit, intus autem quod habet rubeum sit, boni et ipsum odoris,

  89. 5.8.2.1

    eo quod caro Christi uelut mortalis diuinitatis claritudine circumsaepta caelestis habuerit protectionem gratiae. denique in posterioribus ait: fraternus meus candidus et rubeus, candidus claritate diuina, rubeus specie coloris humani, quem sacramento incarnationis adsumpsit. meritoque et ipsum quod est rubeum bene olet, quia caro Christi sine peccato est. quam perfidi contrectantes manus suas inquinauerunt, sancti uenerantes pietatis odore fragrarunt.

  90. 5.9.1.1

    Accepit hunc odorem dominus Iesus fragrantis ecclesiae suae et ait: ecce proxima mea bona. et ecclesia dicit ad Christum: ̒ecce bonus fraternus meus. ecce es bonus tam quam malum in lignis siluae\'. huiusmodi pomum odoram gratiam habet, ut ceterorum pomorum fragrantiam uincat. Christusergo adfixus ad lignum, sicut malum pendens in arbore, bonum odorem mundanae fundebat redemptionis, quia peccati grauis detersit faetorem et unguentum potus uitalis effudit.

  91. 5.9.2.1

    tamquam ma1um, inquit, in lignis siluae, ita consobrinus meus in medio filiorum, eo quod super prophetas et apostolos intima corda hominum uerborum suauitate mulcebat. sed non solum odor, uerum etiam cibus suauis in malo est: ergo cibus suauis est Christus.\'

  92. 5.10.1.1

    In umbra, inquit, eius concupiui et sedi: legem enim acceperat, hanc sequebatur, hanc currebat uiam. in lege itaque requiescens in umbra Christi requiescebat. bona umbra, quae nos ab iniquitatis calore sola defendit. cui autem dubium, quod lex dei umbra sit Christi? quid est lex diei festi neomeniae, sabbatorum, nisi umbra futurorum ? qui dies secundum legem Moysi, ut uideam sex dies et iterum septimum diem et sic perpetua saecula ? qui mensis secundum legem Moysi. ut sciens mensem sciam primam mensis neomeniam et uera sancta in neomeniis offerenda?

  93. 5.10.2.1

    qui secundum legem Moysi annus ex illis diebus constat, de quibus ait: sex annis seruiet Hebraeus et septimo anno liberabitur, ut inueniantur sex anni, quibus aliquis operatur terram, septimo autem anno remittet illam proselytis et pauperibus et bestiis terrae ? qui septimus annus, quo conceduntur debita omnia Hebraeis ? in hac umbra requiescebat patrum fides et prophetarum sancta deuotio.

  94. 5.11.1.1

    Dicit ergo congregatio religiosa uel sancta anima: in umbra eius concupiui et sedi. umbra est iubileus annus — quis enim eius mystica uidet, ut facie ad faciem cognoscat, quae anno quinquagesimo complenda lege praescripta sunt? —, umbra sunt dies festi secundum legem primo mense decima mensis usque ad quartam decimam et inde usque ad uicesimam primam mensis, [quae] umbra est celebritas illa inter primum et septimum mensem in tempore illo anonymo, umbra est sanctificata libertas in sabbato,

  95. 5.11.2.1

    umbra est dies festus septimi mensis neomeniae et memoriale tubarum septimi mensis dies decimus, dies propitiationis. uides, quia monas et decas duo festi dies, item quintus decimus dies, dies tabernaculorum per octo dies. in umbra haec omnia; in umbra prima dies uocata et octaua dies uocata in umbra, quae in scenopegiis praescripta secundum legem.

  96. 5.12.1.1

    Constitue mihi aliquos ex circumcisione credentes in lege doctos obseruantiae sollicitae uiros et nunc euangelii agnitione inluminatos, spiritali saginatos gratia; dicit in his ecclesia, quae uidet Christum, quae sponsum recipit, quae cibo eius pascitur: i n umbra eius concupiui et sedi et fructus eius dulcis in faucibus meis. qui fructus eius dulcis nisi praedicatio dominicae passionis, ut ipse ait:

  97. 5.12.2.1

    ecce hereditas domini filii, merces fructus uentris? qui enim dulcior fructus potest esse in faucibus nostris quam remissio peccatorum ? et bene flos est ecclesia, quae fructum adnuntiat, hoc est dominum Iesum Christum, de quo dictum est Mariae: benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus uentris tui.

  98. 5.13.1.1

    Ergo ubi gustauit fructum suauitatis, inpatiens ad perfectiora festinat dicens: introducite me in domum uini, constituite in me dilectionem. confirmate me in unguentis, stipate me in malis, quia uulnerata dilectionis ego sum. laeua eius sub capite meo et dextera eius amplexabitur me. adiuraui uos, filiae Hierusalem, in uirtutibus et fortitudinibus agri, si suscitaueritis et resuscitaueritis dilectionem usque quo uo- luerit.

  99. 5.13.2.1

    merito quaeri eum, mento aeSlQerat, quia bene omnia in hoc cursu atque itinere disposuit imperator noster. primum omnium fidei fundamento tabernaculum hoc confirmandum putauit: deinde, si qua est nobis aspera atque arida et praerupta mansio, imperator tamen iste turbata discernit, arida inrigat, deserta fecundat. si quid amaritudinis, si quid temptationis, si quid infirmitatis est, ductor noster et amara temperat et sollicita mitigat, dura dissoluit et inualida confirmat.

  100. 5.14.1.1

    Sicubi uult requiescere rex terrae exercitum suum, non ignobilem uicum, non commeatibus indigentem, non harenosa et nuda gignentium, sed urbem aedificiis nobilem, refertam et uberem copiarum aut agrum amoenum et uirentem pascuis aut nemorosa et campestria statiuis oportuna decernit. ergo si reges terrae norunt commoda prouidere sequentibus se, quanto magis deus, qui bonus est, nouit quemadmodum profutura disponat diligentibus se! ac primum si incognitum carpendum est iter, duces eliguntur uiarum qui praecurrant agmini.

← Previous · Next → — showing 201300 of 1,926

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa052.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.