Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Expositio Psalmi CXVIII

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,926 sections

  1. pr.1.1.1

    Licet mystice quoque uelut tubae increpuerit sono Dauid propheta, tamen moralium magnus magister, quantum in eo excellat ethica, psalmi huius summa declarat gratia, siquidem cum suauis omnis doctrina moralis sit, tum maxime suauitate carminis et psallendi dulcedine delectat aures animumque demulcet.

  2. pr.1.2.1

    meritoque plerisque locis moralium psalmorum sententias tamquam stellarum diffudit lumina, quae elucent atque eminent; centesimum uero et octauum decimum psalmum uelut pleni luminis solem meridiano feruentem calore in processa libri constituit aetate, ut neque matutini ortus semiplena exordia neque uespertini occasus quidam senilis defectus claritati aliquid perfecti splendoris decerperent.

  3. pr.1.3.1

    quem per singulas Hebraeorum digessit litteras, ut, quemadmodum paruulorum ingenia primis litterarum elementis adsuescunt discendi usum adsumere, ita etiam nos huiusmodi elementis usum discamus uiuendi.

  4. pr.2.1.1

    Litteris autem singulis octonos uersiculos adscripsit, ut simul et unitatem doceret, non pluralitatem — unitas enim cohercet omnia et regit, cui subiecta sunt omnia -; et purgationem legitimae sanctificationis. octaua enim die sollemnis purgatio uel ex lege, quia octaua die circumcisionis sollemnitas impleri statuta est.

  5. pr.2.2.1

    uel quia totus mundus coinquinatus erat peccatis nostris et septem illis pollutus diebus. - ubi autem autem dies resurrectionis, conuiuificati domino Iesu resurreximus et erecti sumus in nouitate uitae praeferentes ablutionis gratiam. meritoque primogenita offerimus animantia in figura primogeniti filii dei castitatis et simplicitatis spiritale sacrificium acceptum deo non quarto aut quinto die, ne inmundum aut inconsummatum sacrificium sit, sed octaua die,

  6. pr.2.3.1

    qua omnes in Christi resurrectione non solum resuscitati, sed etiam confirmati sumus.. unde licet in baptismate statim sit plena purgatio, tamen, quia ablutionis ipsius sacrificiique rationem baptizatus debet cognoscere, non offert sacrificium nisi octauum ingrediatur diem, ut informatus agnitione sacramentorum caelestium non quasi rudis hostia, sed quasi rationis capax tunc demum suum munus altaribus sacris offerat, cum coeperit esse instructior, ne offerentis inscitia contaminet oblationis mysterium.

  7. pr.3.1.1

    Titulus autem psalmi Alleluia est, hoc est, \'laus dei\'. in his enim hymnis uere deus laudatur, in quibus est peccatorum remissio. denique in superiore psalmo passio domini praemissa est, quae mundum hunc diluit, ut dignos faceret populos qui deum inmaculato ore laudarent. ipsa quoque litterarum elementa-\' menta. ut omnia Hebraea nomina, non sunt rationabilis interpretationis uacua atque immunia. quorum significationes locis \' suis aperiemus. centesimus et undecimus psalmus per has litteras in Hebraeo in principiis uersiculorum digestus est et est totus ethicus; et centesimus et decimus mihi ita scriptus uidetur. denique uicenos et binos uersus habent et singulis uersibus singulae explicantur sententiae; unde et per metra adseruntur esse descripti.

  8. 1.1.1.1

    Prima littera \'Aleph\' dicitur, cuius interpretatio \'doctrina\' est. sollicitus ergo auditor plenos doctrinae esse uersus qui secuntur debes praesumere.

  9. 1.2.1.1

    Beati inmaculati, inquit, in uia, qui ambulant in lege domini. beati qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eu m. quam pulcher ordo, quam plenus doctrinae et gratiae! non prius: qui scrutantur testimonia eius dixit - potuit enim conuenire secundum litteram —, sed prius: beati inmaculati in uia. ante enim uita quam doctrina quaerenda est. uita enim bona et sine doctrina habet gratiam, doctrina sine uita integritatem non habet; i n maliuolam etenim animam non cadet sapientia. ideoque ait: quaerent me mali et non inuenient, quia inprobitate caecatur mentis oculus et caligante sibi iniquitate mysteria profunda inuenire non potest. primum ergo exercenda est uitae militia, corrigendi mores. cum haec instituerimus ad cursum debitum, ut sit offensionis correctio, puritatis gratia, tunc ad studia percipiendae cognitionis ueniamus suo ordine et uia. prima igitur sunt moralia, secunda mystica. in illis uita, in his cognitio, ita ut, si perfectionem requiras, nec uita sine cognitione nec cognitio sine uita sit, utrumque adstipuletur alteri. ideoque ait scriptura: seminate uobis ad iustitiam, uindemiate ad fructum uitae, inluminate uobis lumen cognitionis. non prius inluminate\', sed \'seminate nec solum \'seminate\' prius \'ad iustitiam\', sed etiam \'uindemiate\', inquit, \'ad fructum uitae\', et sic \'inluminate lumen cognitionis\', ut perfectio non solum consitis, sed etiam receptisfructibus adprobetur. in primo quoque psalmo hunc ordinem tenuit, ut in uia ambulandum doceret prius et tunc in lege meditandum. qui enim non abiit in consilio impiorum, utique de pietatis uia et iustitiae semita non recessit meritoque in uia ambulans beatus pronuntiatur et die ac nocte meditationem legis exercens habet gratiam beatitudinis.

  10. 1.3.1.1

    Quam institutionem secutus Salomon librum de Prouerbiis scripsit, quo moralem locum uberius expressit. naturalem in Ecclesiaste, mysticum in Canticis canticorum. quamquam si diligenter discutias, et in Prouerbiis mystica pleraque repperies et in Canticis moralium suauitatem. nam utique mysticum est: sapientia

  11. 1.3.2.1

    aedificauit sibi domum et subdidit columnas septem; interfecit suas hostias et cetera. hoc quoque in Canticis, licet tam mysticum quam morale, in quo blanditiarum suauitas et affectus amantis exprimitur: osculetur me ab osculo oris sui, quoniam optima ubera tua super uinum et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

  12. 1.4.1.1

    Constitue ergo uirginem desponsatam multo tempore et iusto feruentem amore, quae multa praeclara opera dilecti probabilium testium adsertione cognouerit, desideriis suspensis dilatam frequenter iam non ferentem moras, quae omnia fecisset, ut sponsum uideret, aliquando uotis potitam suis ad inprouisum sponsi aduentum gaudio turbatam non quaerere primordia salutationis, non uerborum uices, sed statim quod desiderasset exigere.

  13. 1.4.2.1

    ita ergo et sancta ecclesia, quae in primordiis mundi desponsata in paradiso. praefigurata in diluuio, adnuntiata per legem, uocata per prophetas diu redemptionem hominum, euangelii decorem, dilecti expectasset aduentum. inpatiens morae in oscula ruit dicens: osculetur me ab osculo oris sui et delectata osculis adiecit: quoniam optima ubera tua super uinum.

  14. 1.5.1.1

    Et ut moralius dicamus, intellege mihi carnem illam, quae madefacta fuerat in Adam serpentis ueneno, quae criminum marcebat faetore, quae procedebat in filiabus Sion alta ceruice et nutibus oculorum et itinere pedum trahens tunicas et pedibus suis ludens, crinibus cincinnis et conpositis uultibus atque redimiculis et omni affectato decore plus dedecens, eandem tamen plurimis edoctam oraculis, quod uenturus esset qui serpentis inlecebris exclusis sancti spiritus infunderet gratiam, ut omnis caro uideret salutare dei, omnis caro ad deum ueniret, inarsisse desiderio, sed metuentem, ne ut inpatiens, ut lasciua, ut luxuriosa, ut querula, sicut ante fuerat, displiceret, quamuis longiore quam ferre iam morantis aduentus dominici expectatione quateretur, non inmurmurantem tamen nec transgredientem, sed leuantem in omni loco puras manus sine ira et disceptatione in habitu ornato, cum uerecundia et sobrietate ornantem se, non intortis crinibus aut auro aut margaritis aut ueste pretiosa, sed his quae castitatis et bonae conuersationis decerent gratiam, orare dicentem:

  15. 1.5.2.1

    osculetur me ab osculo oris sui, quoniam optima ubera tua super uinum. iam uolebat adhaerere Christo caro, iam festinabat innubere, ut esset unus spiritus et fieret caro Christi, quae erat ante meretricis. osculetur, inquit, \'me\' — osculatur nos dei uerbum, quando sensum nostrum spiritus cognitionis inluminat — et tamquam despiciens omnes iucunditates et delectationes suas, caelestibus cupiens inhaerere mandatis ait: \'quoniam optima praecepta testamentorum tuorum super omnem adpetentiam carnis et saeculi uoluptatem\'..

  16. 1.5.3.1

    meminerat enim se m Eua ante sic lapsam, dum uoluptatem corporis praefert mandatis caelestibus. unguentum exinanitum nomen tuum, hoc est: totus inmundus inpuritatibus diuersorum facinorum faetebat hic mundus; nunc spirat ubique suauitas pudicitiae, unguentum fidei. flos integritatis. et a moralibus uenit ad mystica dicens: introduxit me rex in cubiculum suum. exultemus et laetemur in te; diligamus ubera tua super uinum. simplex est enim osculum, negotiosum autem cubiculi secretum.

  17. 1.6.1.1

    In ipso quoque euangelio pulcherrimus de moralibus locus est, ut unusquisque uas suum mundet, dicente domino: Phari saee caece, munda prius quod intus est calicis et parapsidis, ut fiat et id quod foris est mundum. nam nisi se unusquisque intus mundauerit, etiamsi foris speciosus uideatur et iustus, similis erit dealbatis sepulchris, ut foris quidem iustus uideatur. intus uero sit faetidus. sic est doctrina sine uitae innocentia.

  18. 1.6.2.1

    sed nec ipsa doctrina potest mercedem habere, ubi gratiam non habet innocentia. peccatori autem dixit deus: quare tu enarras iustitias meas? sed reuertamur ad propositum psalmum.

  19. 1.7.1.1

    Beati, inquit, inmaculati in u i a, qui a ambulant in lege domini. beati qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. primus uersus moralis, secundus mysticus. quis hoc dicit? propheta utique, qui fungebatur carnis alloquio, et dicit hoc post eum psalmum, quo descripta est domini nostri Iesu Christi passio.

  20. 1.7.2.1

    ubi : ergo ei diuina sacramenta reuelata sunt et induit dominicae resurrectionis laetitiam et passionis degustauit gratiam, uidit iustorum congregationes, populos redemptorum, perditorum salutem, mortuorum resurrectionem, sanctificationem sacramentorum, exclamauit dicens: beati inmaculati in uia, qui ambulant in lege domini, hoc est: ecce maledicta terra in Adam coepit habere beatitudinem, si tamen legem domini non derelinquat; ecce inmaculatus est homo, qui erat ante pollutus. quam pretiosum est iam custodire praeceptum domini, quam pretiosum etiam praecepti ipsius scire mysterium!

  21. 1.8.1.1

    Sed quis est inmaculatus? non utique qui in quacumque uia ambulat, sed qui in Christo ambulat. ipse enim dixit: ego sum u i a. in hac uia qui ambulat, errare non nouit, si tamen ab hac uia numquam recedat. est et uia lex, et ideo, dum inmaculatus est. in lege domini ambulat; nec ambulare uia hac desinat. ne inmaculatus esse desistat. non declinet in dexteram aut laeuam.

  22. 1.8.2.1

    non titubet, non resistat, non expectet, sed ambulet superiora obliuiscens et ea quae sunt priora appetens ad destinatum sequatur, ad brauium festinet, contendat usque ad finem; finis enim legis est Christus. multi uolunt ambulare in uia, sed non usque ad finem. non ambulant Iudaei usque ad finem, qui non usque ad Christum ambulant, non ambulat Manicheus in uia, qui legem refutat, sed ambulat uera fides, quae et legem suscipit et plenitudinem legis agnoscit.

  23. 1.9.1.1

    Si quis ergo in uia ambulat, scrutetur testimonia domini. quod licet mysticum sit, tamen etiam moralia in se habet, quoniam melius potest ambulare in uia, qui scrutatur domini testimonia. nam ut quis intemperantissimus, captus adulterinae cupiditatis aestu et uictus libidine uel indulgens flagitiis, qui repugnare nolit adpetentiae suae carnis, conuersus huc atque illuc, si neminem forte uideat. in facinus ruit, idem tamen quamuis parata occasione potiendi explorat diligenter omnia, in diuersum oculos suos incuriosus iustitiae, sollicitus famae detorquet frequenter, erubescit testimonium erroris. qui non erubescit errorem, ac si quem forte spectatorem cognouerit facinoris sui, uerecundia sequestrat intemperantiam et, quamuis cum ancilla uel meretrice uulgari, ubi nullum sit deprehendendi periculum. temptamenta moliatur libidinis, pudore tamen inceptum deserit, quanto magis, si quis alleuet mentis oculos et consideret plena esse angelorum omnia, aera terras mare ecclesias, quibus angeli praesunt - mittit enim dominus angelos suos ad defensionem eorum.

  24. 1.9.2.1

    quiheredesfuturisunt promissorum caelestium -, concepto potest renuntiare peccato! unde ista turba innocentium, nisi ex illis peccatoribus ? eadem natura est omnium, sed diuersa disciplina. circumcisio nihil est et gentilitas nihil est, sed obseruatio mandatorum dei naturae ipsius auget gratiam. (an) merita commutat ille, qui dicit: tenebrae in circuitu, et parietes me operiunt; peccatorum meorum non erit memor altissimus?

  25. 1.10.1.1

    Non reueritus esses angelorum praesentiam, si praesentes esse crederes ? non metueres non dicam facere, sed loqui aut etiam cogitare quod prauum est, si tibi scriptura diuina suasisset, quia deus cogitationum arbiter, secretorum testis est uerax, sicut ipse ait: estote mihi testes, et ego testis, dicit dominus deus, et puer meus quem elegi? hominem uereris praesentem, dei patris et filii non uereris praesentiam ? sed non uis credere, ne possis cauere; non uis audire, cum legitur. quia deus nouit occulta hominum, ne incipias scire quod timeas et timere ne pecces. audi ergo scripturam diuinam, ut conuertaris a uia praua et maligna.

  26. 1.10.2.1

    noli, sicut caecus oculis corporalibus aut sicut surdus, qui eo, quod non potest uidere aut audire praesentes, solum esse se credit et in plurimorum coetu, dum putat nullum esse praesentem, perpetrare adoritur quod arbitratur esse secretum — non enim potest uidentes uidere qui non uidet —, similiter et tu mentis caecatus oculis noli aestimare quod sine teste delinquas. quia hominis praesentiam declinare potuisti; plures sunt qui redarguant quam quos cauere potuisti. ipsum te fugere tui accusatorem non potes, quem conuenit propria conscientia, et si negas aliis, tibi non negas, et si homini infitiaris. deo fateris, et si uolueris negare, tuae te cogitationes reuincunt.

  27. 1.11.1.1

    Heliseo adsistebant angeli quos uidebat, et ideo agmina hostium non timebat; sed timebat puer eius, qui angelos non uidebat. aperuit oculos eius ad uocem prophetae gratia dei, uidit angelorum exercitus et credidit esse praesentes, quos antea, quia non uidebat, putabat absentes. et tu lege prophetam, ut uideas, lege. ut aperiat oculos tuos, ne te hostilis legio perterreat et obsessum

  28. 1.11.2.1

    esse te credas qui liber es, qui munitus es spiritalibus turmis, si prophetam non derelinquas. cum tibi propheta loquitur, quia deus dixit: ego caelum et terram compleo, cum tibi propheta dicit: quia plures nobiscum sunt, quia in circuitu nostro angeli sunt, attolle oculos mentis et uidebis non solum angelos, sed etiam deum, qui dicat tibi: aperi mihi, soror mea, proxima mea. pulsat ad ianuam et quando tu dormis; si tamen uel excitatus euigiles uel uocatus ianuam tui pectoris aperias, introibit. quodsi fugias lectionem propheticam, si domi non legas, in ecclesia audire nolis, nonne, sicut ille, qui auerso coniuet obtutu, ne uideat quod possit uidere, claudit oculos, ne aspiciat, cui potestas uidendi est, aut sicut in furore plerique

  29. 1.11.3.1

    iniecere manus oculis suis, ita et tu primo auerteris coniuenti magis dissimulatione quam refragatione praerupta? nam cum ad ecclesiam uenis et christianum te adseris, sanus uideris, aperis oculos, quibus possis uidere; sed dum audire dissimulas quae leguntur, claudis, ne uideas tibi, etsi aliis uidere uideris, inicis etiam quasdam perfidiae et intemperantiae manus oculis animae tuae et caecitatem infers cordi tuo, quod est grauius, uoluntariam, ut uidens non uideas, audiens non audias.

  30. 1.12.1.1

    Putas te solum esse, cum fornicaris, et non recordaris, quia oculi domini uident orbem terrarum? non audis dicentem: ecce uenit hora ut dispergamini unus quisque in sua et me solum relinquatis; sed non sum solus, quia pater mecum est? adest ergo pater, adest et filius dei, adsunt ministri, adsunt Cherubim et Seraphim, quae dicunt: sanctus sanctus sanctus, plena est terra maiestatis tuae.

  31. 1.12.2.1

    plenus est mundus sanctarum uirtutum. quia plenus est nequitiarum; plenus est orbis terrarum remediis. quia plenus est laqueis. putas quod in lupanari Christus te non uideat, quem uidet lupanar intrare ? putas quod in adulterio te non deprehendat, quem uidet adulterium cogitantem? num parietes refugit, qui spectat errores, et secretum criminis auersatur. qui sc-enam criminis intuetur? an putas tunc primum te intrare meritorium, cum fornicem meretricis ingrederis? intrasti iam. quando cogitationes tuas meretrix introiuit, intrasti iam, quando ad potiendae prostibulae cupiditatem gressu mentis intrasti, pulsasti lupanaris fores, quando ad mulieris concupiscendae decorem oculos mentis aperuisti.

  32. 1.12.3.1

    et si uerum audire uis, quomodo te in lupanan non uidit Christus, quando te uidit, quia adulterando in corde tuo te ipsum lupanar esse fecisti? denique ipse dicit dominus Iesus: qui uiderit mulierem ad concupiscendum e a m, iam adulterauit eam in corde suo. unde tamen tam religiosus in opinione. qui tam probrosus in crimine?

  33. 1.13.1.1

    Sed adquiesco tibi. quod Iesus te nolit uidere. nolit reuincere qui nolit acc-usare, nolint uidere et angeli; sed uidet diabolus qui tecum introiuit, immo qui te introduxit, uident ministri eius qui te circumdederunt, ne uideres angelos dei, uidet Belial, uidet legio, qui te inpulerunt, ne quis reuocaret, ne quis teneret. noli putare, quod conludium tibi praestet silentii, qui uult tecum supplicii habere consortium. studet plures similes sui uidere et in eo habet gloriam, quod plures perditos fecerit. ipse est incentor. ipse accusator;

  34. 1.13.2.1

    ipse in ludam introiuit, ipse eum ad proditionem inpulit, ipse misit ad laqueum. quanti dicturi sunt in illo die aduersus eum: \'tu nos circumuenisti, tu inpulisti!\' exemplum quaeris? accipe dicentem Euam praeuaricationis suae auctorem fuisse serpentem. sed illum implicauit, non se absoluit, cui respondit dominus: \'non praeceperam, ne gustaretis de ligno solo, quod est in medio paradiso?\' respondebit ergo et pluribus: \'diabolum audistis suadentem noxia; me non potuistis audire uitalia mandantem?\'

  35. 1.14.1.1

    Et ideo operemur iustitias. non enim qui operantur iniquitate in uiis eius ambulauerunt. tu mandasti mandata tua custodire nimis. utinam dirigantur uiae meae ad custodiendas iusti iustificationes tuas!tunc non c o confundar. cum respiciam in omnia mandata tua.

  36. 1.14.2.1

    non solum: mandasti, inquit. custodire m a ndata tua , sed etiam: custodire nimis. quando hoc mandauit ? in paradiso quidem mandauit Adae, ut custodiret mandata: sed fortasse non mandauerat nimis custodire et ideo lapsus est. ideo inflexus uoce mulieris suae, ideo deceptus erat a serpente putans quod, si in parte aliqua recederet a mandato. non penitus erraret. sed quia semel a semita mandatorum recessit. totam deseruit uiam, inuenit eum serpens extra uiam et expoliauit omnibus, nudum reliquit. ideo dominus, quia lapsus erat qui in paradiso erat, postea per legem per prophetas per euangelium per apostolos monuit, ut nimium custodias mandata domini dei tui. omne.

  37. 1.14.3.1

    inquit, uerbum quod locutus fueris, reddes pro eo rationem. noli dissimulare; ab aliquo mandato iota unum uel unus apex non praeterit. noli recedere de uia. si in uia ambulans uix tutus es a latrone, quid facies, si te extra uiam uagantem inuenerit? dirigantur gressus tui et, ne infirmus sis ad dirigendum, precare, ut dominus dirigat uias tuas.

  38. 1.15.1.1

    Hic optat: utinam dirigantur uiae meae! alibi dicit: expectans expectaui dominum, et exaudiuit me; et statuit pedes meos in petra et direxit gressus meos. roga ergo et tu, ut dominus dirigat uestigia mentis tuae. quo possis domini custodire iustificationes. non confunderis, cum respexeris in omnia mandata; ante enim confusus es in Adam et Eua. denique nudus factus es, operuisti te foliis, quia confundebaris, abscondisti te a conspectu dei, quia erubescebas, ita ut diceret tibi deus: Adam, ubi es? cum illi dicit, tibi dicit; Adam enim interpretatione Latina \'homo\' dicitur, hoc est: homo, ubi es?\' et Adam respondit: timens, quia nudus eram et tota mente confusus, ante conspectum tuum uenire non ausus sum\\ ergo ne confundamur, custodiamus mandata domini et custodiamus omnia; nam si quis unum mandatum custodiat et aliud praeuaricetur. nihil ei prodest. custodiuit se aliquis a sanguine, non custodiuit ab adulterio; utique in uno conuictus punitur etiam legibus saecularibus nec prodest ei alterius criminis abstinentia, si in altero fuerit deprehensus.

  39. 1.16.1.1

    C on f it Confitebor or tibi, domine , in directione co r dis — aduertis quas uias dirigas ? —, in eocum didicero i- ce r o iudicia iustitiae tuae. iusti iustificationes tuas custodiam, non derelinquas me usque quaque. hoc loco mystica plenius cognoscere se uelle testatur,

  40. 1.16.2.1

    ut ingrediatur penetralia mysteriorum caelestium et aperiantur sibi thesauri sapientiae et scientiae in Christo absconditi. unde et Salomon ait: adtrahe nos; post te in odore u unguentorum tuorum curremus. introduxit me rex in cubiculum suum. et fortasse illud, quod ait supra: osculetur me ab osculis oris sui, significat spiritus sancti superuenientis gratiam, sicut angelus ad Mariam dixit: spiritus sanctus superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi. quando autem introduxit eam rex in cubiculum suum, passionis tempus, lateris conpunctio declaratur, sanguinis effusio, sepulturae unguentum, resurrectionis mysterium, ut osculum quasi sponsa acceperit, in cubiculum autem Christi sit introducta ecclesia non iam quasi tantummodo desponsata, sed etiam quasi nupta, nec solum

  41. 1.16.3.1

    thalamum sit ingressa, sed etiam legitimae claues copulae consecuta sit. ideoque quasi in thalamo sita ait: colligatio guttae frater meus mihi, inter media ubera re- quiescit. quodsi cubiculum quaerimus, ipse nos edoceat, qui ait: tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum etclauso ostio ora patrem tuum in abscondito. cubiculum ecclesiae corpus est Christi; introduxit eam rex in omnia interiora mysteria, dedit ei claues, ut aperiret sibi thesauros scientiae sacramentorum, clausas ante fores panderet, cognosceret quietis gratiam, defuncti somnum, uirtutem resurrectionis.

  42. 1.17.1.1

    In illo cubiculo iustitias domini Iesu nupta repperit. quae sunt illae iustitiae ? utique sacramenta baptismatis, sicut legimus, quia, cum uenienti ad baptismum diceret Iohannes: ego a te debeo baptizari, et tu uenis ad me?, respondit Iesus: sine modo; sic enim decet nos implere omnem iustitiam.

  43. 1.17.2.1

    in illo cubiculo iustificationes didicit, consilium dei cognouit, sicut scriptum est, quia omnis populus audiens et publicani iustificauerunt deum, baptizati baptismo Iohannis; Pharisaei autem et legis periti consilium dei spreuerunt in se, non baptizati ab eo.

  44. 1.17.3.1

    quod illi spreuerunt, nos elegimus et sequimur consilium dei, quia nihil potest esse sublimius; hoc enim diuinum, quo fit remissio peccatorum. cum didicerit itaque iustitias domini, deum timens non confundetur. denique et Paulus ait: in nullo confundar.

  45. 1.18.1.1

    Et quia nullus potest perfectus esse sine fauore dei neque tutus, ideo rogare debet, ne penitus eum relinquat deus. nam supra rogauit Dauid, ne derelinqueretur, dicens: ne derelinquas me, domine deus meus, hic ait: ne derelinquas me usque quaque, hoc est \'multum\'. supra forte quasi adhuc inperfectus et in magnis perturbationibus positus. ne derelinqueretur, timebat, hic autem iam fortior non timet derelinqui, ut temptetur, sed rogat. ne penitus derelinquatur. plerumque enim derelinquit deus quos uult probari, penitus autem derelinquit quos deserit. dereliquit penitus ludam.

  46. 1.18.2.1

    non derehquit autem sanctum Iob. in cuius patrimonium, in cuius corpus potestatem diabolo dedit. in animam non dedit; nam si dedisset in animam, penitus dereliquisset eum. numquid non ideo relictus est Iob, ut relictus probaretur, probatus coronaretur? dereliquit igitur ludam. cui ait: quod facis, fac celerius; dereliquit enim penitus. quem sceleris sui permisit effectui. alios autem apostolos cum uidisset esse turbatos, quia dixerat: quo ego uado , uos non potestis uenire. addidit: non turbetur cor uestrum, et infra:

  47. 1.18.3.1

    iterum uenio et accersio uos ad me ipsum, ut ubi sum ego et uos sitis. denique turbatus Petrus, qui derelinqui timeret, ait: domine. quo uadis? uidit dominus turbari eum et respondit ei: quo ego uado non potes me modo sequi, sequeris autem postea. sic et in mari cum titubaret, clamauit ad Christum et porrexit ei dexteram Christus, ne penitus derelictus periret.

  48. 1.19.1.1

    Nemo autem debet inflari, quod numquam derelinquatur, uel dolere. quod aliquando derelinquatur, siquidem ipse filius se dicit derelictum, sicut habes: deus deus meus, respice m e; quare me dereliquisti? et ille quidem numquam derelictus a patre est, cum quo pater semper est; scriptum est enim: ecce iam uenit hora ut dispergamini unusquisque in sua et me solum relinquatis; sed non sum solus, quoniam pater mecum est.

  49. 1.19.2.1

    sed secundum corpus, in quo est traditus passioni, uox ista processit, quoniam derelinqui nobis uidemur, quando sumus in peri -, periculis constituti. unde et Paulus ait de patre deo: qui filio prop.rio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. dereliquisse uidetur, quia non pepercit, qui tradidit morti; sed non penitus dereliquit, cui dicitur: quia non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem.

  50. 2.1.1.1

    In quo corrigit iuuenior uiam suam? superiorum octo uersuum non absurda nobis cecidit disputatio, ideoque et sequentia persequi studium fuit. et primum litterae secundae, hoc est \'Beth\', interpretatio consideranda est. quae in Latino conuersa \'confusio\' declaratur.

  51. 2.1.2.1

    sed qui uiam suam corrigit, non confundetur. uerum quia is, qui corrigit, ante in errore fuit — quomodo enim corrigitur, nisi quod ante deflexum fuit a uero ? —, utique in lapsu positus et adulescentiae luxu ac lasciuae aetatis captus inlecebris, ubi ad iuuentutis prouectus confinia sobria mente resipiscit, tamquam confusus animo, quonam modo erubescenda deponat et plena probitatis adsumat, diu secum uoluit et diuersis fluctuans cogitationibus librat atque examinat posteriora obliuiscens et ea quae sunt priora appetens, quemadmodum uiam suam corrigat offensionemque adulescentioris aetatis seria iuuentutis fronte praetexat.

  52. 2.1.3.1

    unde ne diu dubitet huiusmodi et m incerto haereat, dat propheta consilium quasi cum eo ipse deliberans; tunc enim salubriora consilia credimus, si propensiore meditatione examinata uideantur. sed ipsa deliberationis susceptio docta definitione distinguitur, ut diuersarum cogitationum concursus auferat, dicens: in quo corrigit iuuenior uiam suam? hic enim deliberantis est finis, quo uiam suam corrigat.

  53. 2.2.1.1

    Et respondet: in custodiendo uerba t u a. et bene ad deum conuersus respondit deliberanti, quasi prece atque oratione delata consilium hoc domini inspiratione reppererit, ut non praesumptionis humanae, sed dignationis diuinae remedium crederetur. mens enim nostra uerborum caelestium conspersa seminibus, quae ante degenerabat in stirpibus, meliores cultus edere fructusque adferre incipit. dirigamus igitur semitas nostras nec tortuosi serpentis sequamur anfractus. uiae enim domini rectae, peruersae autem uiae errantium, de quibus dicitur:

  54. 2.2.2.1

    o qui dereliquerunt semitas rectas! m ordinem seges laeta porrigitur atque in uersum quendam uineta ponuntur; ceruorum cursus directior, uulpiculae flexuosus. ideo de Herode dicitur: ite dicite uulpi illi, quia deflexerat a uia recta nec iter suum in iuuentute correxerat, dignus Hieremiae threno, quo deflentur peccatores qui iugum uerbi in iuuentute suscipere recusarunt. ideo captiui ducti sunt, ideo deplorantur tamquam mortui, quia uitae nescierunt semitas et digna opera cadauerum busto non declinauerunt. flens ergo mortem perpetuam Iudaeorum dicit Hieremias: bonum est uiro cum tollit iugum in iuuentute; sedebit singulariter et silebit, quia tulit in se.

  55. 2.3.1.1

    Non solum tollere iugum uerbi, sed in iuuentute debemus tollere; si enim sero tollamus, incipimus paenitentiam superiorum magis habere quam tenere gratiam. praeueniamus ergo iuuentutis annos correctione congrua, ut magis dicamus singuli: deus qui pascitme a iuuentute mea, quam recordationem habentes lapsuum defleamus dicentes: delicta iuuentutis meae et ignorantiae meae ne memineris. hoc debilitatis est remedium, illud robur salutis.

  56. 2.3.2.1

    salutis medicina uulneri quaeritur, gratia sanitati. ideoque ait: bonum est uiro cum tollit iugum in iuuentute. ei autem, qui post decursae iuuentutis annos iugum tulerit, non est statim perfectum bonum: stimulant enim eum peccata sua, exagitat conscientiam consuetudo peccandi et usus erroris instabilem facit. luctandum est diu huiusmodi uiro, ut abolefaciat inueterata atque diuturna. huic in periculo res est, illi in bono.

  57. 2.4.1.1

    Denique sedebit ille singulariter, quasi is, qui facile non inueniat aequalem singularibus donatus praemiis, et silebit quietus et feriatus ab omni interpellatione mundanae sollicitudinis et uoluptatis et diuinis uacabit oraculis, quae solent singulariter sedentibus reuelari, sicut sancto Dauid, qui ait: quoniam tu, domine, singulariter in spe constituisti me. et hic quidem non in secreto solus sedebat, sed cum praeesset po- 1, pulis, singulari tamen gratia praeminebat. Helias solus sedebat, cum ab angelo uel etiam coruis cibum deferentibus pasceretur; solus. non solum secretus a turbis, uerum etiam segregatus a meritis plurimorum. denique reuelationes illi diuinae gratiae refulgebant; cuius muneris fructum pro mercede adipiscebatur, quia a iuuentute sua iugum uerbi suscipiendum putauit, ne trahenda essent longo diutius fune peccata.

  58. 2.5.1.1

    Potest iuuenior iste, qui fecit bonum tollendo in iuuentute iugum uerbi, nondum perfectus, quia adhuc iunior, segregans uero se a conloquiis aequalium, quae plerumque corrumpunt mores bonos, et contagia uolens fugere peccantium ita intellegi singulariter sedere et silere, ne rudis aetatis facilitate labatur, sed intendere seniorum praeceptis, prophetarum oraculis, apostolorum magisteriis, laudandus eo, quia prius uult loquenda cognoscere quam

  59. 2.5.2.1

    proferre quae sentiat antequam loqui discat, timens, ne in multiloquio peccatum contrahat. unde puto et Pythagoram illum philosophum imitatorem iuuenis huius prophetici instituisse sectam, ut discipuli sui quinquennio non loquentes tanto silentio loqui discerent, cum praesertim et Dauid superioris aetatis quam Pythagoram fuisse non dubium sit, qui ait: dixi: custodiam uias meas, ut non delinquam in lingua mea; posui ori meo custodiam. et quia forte aliquando aliquid

  60. 2.5.3.1

    locutus esset incautius, ideo postea a deo poni ori suo custodiam postulabat. Esaiam quoque Pythagoricis anteriorem fuisse quis nesciat ? qui cum audisset: clama, non prius clamauerit, quam audiret quid clamare deberet; respondit enim: quid clamabo? unde dictum est ei: omnis caro faenum, uerbum autem domini manet in aeternum, et prophetica uoce clamauit.

  61. 2.6.1.1

    Uterque igitur iuuenis praedicandus. ille tamen serius, hic cautus; ille se ipso contentus et numquam sibi solus, iste pulchram aetati lubricae disciplinam adsciscens silentii nec adhuc sibi abundans, sed aliis se timens credere, quaerens tamen a iuuentute congregare. quae in senectute et sibi et proximis suis prosint, ne dicatur ei: quae in iuuentute non collegisti, quomodo inuenies in senectute?

  62. 2.6.2.1

    ergo is, si in consilio seniorum sederit, manum adhibebit ori suo, ut audiens sententias colligat, quod sibi ad maturiorem seruet aetatem: quemadmodum Maria, cum uerba Christi audiret, conferebat ea omnia in corde suo; quemadmodum Iohannes, cum caput suum supra pectus Iesu domini reclinaret, hauriebat profunda secreta sapientiae.

  63. 2.7.1.1

    En tibi iuuenem, qui uiam suam in iuuentute correxit! piscator erat cum fratre suo; uidit dominum Iesum, cum plicaret retia sua, et audiuit dicentem: uenite, faciam uos piscatores hominum, et relictis retibus suis et patre secutus est eum. uiam saeculi coeperat currere, sed auditis imperiis deseruit uitam mundi, secutus est Christum, probauit, quia in eo corrigit iuuenior uiam suam, si Christi uerba custodiat, dicens ad eum: diligamus ubera tua super uinum, sic tamen bibens, ut non absorberetur uino, sed gratia eius laetitiam cordis hauriret, non corporis ebrietate titubaret.

  64. 2.7.2.1

    denique bibens hoc uinum aperuit oculos suos et uidit uiam rectam, reliquit tortuosas uias, dicens: aequitas dilexit te, hoc est: \'non flexuosa itinera te sequuntur, sed solus ad te potest iustitiae trames peruenire\'. qui enim diligit iustitiam, non se auertit a Christo; quomodo enim arbitrum iusti remuneratoremque meritorum innocens metuat conscientia?

  65. 2.8.1.1

    In hoc ergo iuuene spectato magna mysteria, quae in Canticis canticorum sanctus Salomon repletus domini spiritu resultauit. constitue dominum Iesum recumbentem in conuiuio, reclinantem se lohannem supra pectus eius. mirantes alios, quod seruus se supra dominum reclinaret. quod caro illa peccatrix supra templum uerbi recumberet. quod anima illa carnis uinculis innexa aulam diuinae

  66. 2.8.2.1

    plenitudinis scrutaretur. haec ergo mirantibus aliis respondet anima Iohannis: fusca sum et decora, filiae Hierusalem, fusca per culpam, decora per gratiam. dicit et caro: fusca sum et decora, fusca puluere saeculari quam certando collegi, decora oleo spiritali quo mundi huius puluerem squaloremque detersi, fusca per uitium, sed decora iam per lauacrum quod abluit omne delictum; fusca sum, quia peccaui, decora, quia iam me diligit Christus, quam relegauerat in Eua, recepit ex uirgine, suscepit ex Maria.

  67. 2.9.1.1

    Dicit etiam synagoga, cuius mysteria hoc loco plerisque uidentur exprimi; quae cum se reici iam uideret propter totius plebis inpietatem, solabatur se tamen, quia ipsum Christum de populo suo, Petrum Iohannem Iacobum Christo adhaerentes uidebat, quia habebat eloquia sibi credita, et ideo dicebat: fusca sum et decora, filiae Hierusalem, fusca per increduli-

  68. 2.9.2.1

    tatem, decora per legem, fusca per lapsum, decora, quia dilexit me sol et prior facta sum congregatio dei. nolite refugere me, quia fusca sum; ideo fusca sum, quia sol me reliquit iustitiae, qui ante inluminare consueuerat. amisi colorem uultus mei. obtunsa facta est acies oculorum meorum, quibus ante solem uidebam; in tenebris ambulo, quia diem Christi nescio. nolite tamen despicere me, quoniam qui reliquit potest rursum aspicere, misereri iterum.

  69. 2.9.3.1

    solet congregare dispersos, desertos requirere, colligere destitutos.\' omnes tribus Israel, conuenite, aspicite me decoram ante derelictam; nolite aspicere me, quoniam obfuscata s u m. hoc est: non hoc solum aspiciatis. quia obfuscata sum. non est intuitus me sol, et ideo obfuscata sum. sed lucet sol super iustos et iniustos, super iustos per gratiam, super iniustos per misericordiam. illis mercedem meritorum tribuens, istis peccata dimittens. et gentibus non lucebat ante, nunc lucet, nunc illis oritur qui oriebatur mihi; qui illis remisit. remittet et mihi.

  70. 2.9.4.1

    nolite , arbitrari, quoniam obfuscata sum. quod penitus reliquerit me sol et iam non intueatur, non requirat aegram. dissimulauit a me, quia non seruaui mandata eius; reconciliabitur, cum uiderit meorum paenitentiam delictorum. non uidit me sol, quia non recepi aduenientem, non aperui fenestras, ut uitae lumen intraret. cum aperuero. inluminabit oculos meos, qui uenit ut totum mundum inluminaret, et uideant etiam non uidentes.

  71. 2.10.1.1

    Filii matris meae pugnauerunt aduersum me, posuerunt me custodem in uineis: uineam meam non custodiui. putant aliqui hoc de illis dici, qui synagogam ad legis praecepta constringunt, ut legem custodiat, uineam suam tueatur, quam custodire non potuit; denique custodiebat ut faceret uuas, fecit autem spinas. quae sic igitur uinea, uenit Dauid testificari nobis dicens: uin eam e x Aegypto transtulisti, eiecisti genteset e t plantasti eam. possunt et apostoli esse filii matris eius.

  72. 2.10.2.1

    qui uere inpugnauerunt synagogam dicentes: ecce conuertimur ad gentes et nationibus uerbum dei seminare coeperunt. possunt et prophetae intellegi, qui mouendo denuntiandoque, ut uineam suam custodiret synagoga. nihil profecerunt. fecit enim spinas inprobitatis, quae uirtutis uberes fructus deferre debuerat. et ideo confitetur. quia populum suum custodire non potuit, meritoque sero quaerit tenere, quem, cum teneret. amisit, multo dissimilior eius . quae dicit: inueni quem dilexit anima mea: tenui eum et non relinquam eum.

  73. 2.11.1.1

    Denique illa inuitat in hortum suum sponsum, haec, ubi pascat requirens, dicit ad ipsum: adnuntia mihi, quem dilexit anima mea. cur \'quem dilexit anima mea\' dicis et non \'quem diligit\' ? cur dimisisti quem tenebas ? dilexisti patrum fide, amisisti incredulitate; tenebas caritatis uinculis, amisisti longo fune perfidiae. ideo nescis ubi pascat, ubi maneat; nam si scires, non quaereres.

  74. 2.11.2.1

    dicis enim: ubi pascis, ubi manes in meridie ?meridiem nosti esse ecclesiam quae teneat L Christum, et tu eum in noctibus quaeris ? dic, inquit, mihi, Christe; responde uel propter id, quia ante carus fuisti atque dilectus mihi; etsi ego tantae praerogatiuam caritatis amisi. tu tamen quasi pius responde mihi: ubi pascis, ubi manes? reliquisti me, abisti ad gentes, recessisti longe a me et illis propior factus es, a quibus longe eras. sed factus es prope, quia crediderunt sanguini tuo;

  75. 2.11.3.1

    a me recessisti, quia ego cracem tuam non suscepi ut mundi redemptionem, sed ut noxii damnationem. qui autem receperunt sicut salutis auctorem, in meridie sunt; illis luces, illis refulges, illis calet gratia tua sicut meridies. mihi matutinus eras cum adhuc crederem, sed non credebam plene. quia non sum inuenta in meridie sicut Ioseph cum fratribus suis, qui cenabant meridie. illis meridies factus es, qui pascuntur in diuitiis tuis et in te sperant. ideo, ut dixit Dauid, deduces eorum iustitiam tamquam lumen et iudicium eorum tamquam meridiem.

  76. 2.12.1.1

    Quaeris ergo tamquam aliena. quae proxima eras. tamquam pauper, quae diues fuisti. uis sequi quae praecedebas; atque utinam uel sequaris quos praecedere debuisti! mercennaria esse desideras quae ante mercennarios colligebas; mercennariae utique uox ista dicentis est: ne forte fiam circumamicta super greges sodalium tuorum. quae proselytos ex gentibus ante suscipiebas. nunc ipsa in nationibus uis pro proselytis suscipi et tamquam aduena congregari.

  77. 2.13.1.1

    Respondet Iesus: nisi noscas te decoram inter mulieres. quid est se noscere, nisi ut sciat unusquisque hominem ad imaginem et similitudinem dei factum, rationis capacem, qui terram suam excolere tamquam bonus agricola debeat aratro quodam et falce sapientiae, ut uel dura findantur uel luxuriantia recidantur, qui inferiorem sui portionem animi imperio debeat gubernare?

  78. 2.13.2.1

    unde etiam in Lege scriptum est: adtende tibi. ne fiat uerbum absconditum in corde tuo. tibi, inquit, adtende; non utique dicit pecuniae tuae, non possessionibus tuis, non uiribus corporis, sed animo tuo ac menti tuae, unde omnia consilia, facta cogitationesque manant. tibi ergo adtende ibi, ubi potiorem esse te nosti. nosce te ipsum. quod Apollini Pythio adsignant gentiles uiri, quasi ipse auctor fuerit huius sententiae, cum de nostro usurpatum ad sua transferant et longe anterior Moyses fuerit. qui scripsit librum Deuteronomii, quam philosophi qui ista finxerunt.

  79. 2.14.1.1

    Unde et Salomon oraculum diuinum secutus scripsit in Canticis canticorum: nisi scias te decoram inter mulieres. hoc est: nisi cognoscas te mortalem, rationalem et cito tua peccata fatearis, cito dicas iniquitates tuas, ut iustificeris, nisi conuertaris et prior accuses delicta tua, uenit dies mortis et iam nullum conuersionis remedium est;

  80. 2.14.2.1

    praeueniris, dum non cogitas. accende facem tuam, priusquam sponsi tibi claudatur ianua, qui expectare diu non solet neglegentes. nisi scias te, inquit, decoram inter mulieres et dicas: fusca sum et decora, fusca sum, quia peccaui, sed decora, quia diligor, quia genus sum Abrahae, electum genus, dilectum deo, nihil tibi proderit patrum gratia; potens enim deus est de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.

  81. 2.14.3.1

    et alibi in euangelio legisti, quia Abrahae filiam ligauit diabolus nequitiae suae uinculis, quam soluit dominus die sabbati. nisi ergo scias te, nihil tibi proderit, etsi dicas: \'Abrahae sum filia‘. quae non credis, quae errorem non corrigis; Abraham quidem saluatur, sed te nobilitas generis non iuuabit, nisi fides seruauerit. non te decipiat data patribus repromissio. non suscipio personam hominis, non suscipio praerogatiuam generis, nisi uidero congruentem generi morum nobilitat.m, ut fiat iusti generis electio.

  82. 2.15.1.1

    Quodsi scias te et cognoscas, quia peccato obnoxia es, exeundum in calcaneis gregum est tibi. exi ergo nuda pede e t pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum. qui sine peccato est, agnos pascit, oues pascit: quae autem peccato\' obnoxia est, pascit haedos qui a sinistris sunt; non enim potest esse in dextera pastoris boni. sequatur magis dicentem Petro: ueni retro me, satana. sequendo Petrus in dextera meruit collocari, ideoque ei dicitur: pasce agniculos meos. sed quo exeat. audi: ad tabernac-ula, inquit, pastorum, hoc est: ad gentes, ad dispersionem.

  83. 2.15.2.1

    ideoque dixit: percutiam pastorem et dispergentur oues gregis, ut repleatur totus orbis terrarum grege Christi, significans tunc fore saluam synagogam, cum se huic dispersioni et ipsa sociauerit, quae repleuit hunc mundum; tabernacula enim pastorum regna sunt terrae. ideoque propheta Dauid nationes adnuntians credituras ait: regna terrae, cantate deo. ergo sciat se iuuenior, ut corrigat uiam suam.

  84. 2.16.1.1

    Sed dicis: \'qui potest cognoscere uiam suam iuuenior, ut corrigat, cum propheta dicat: tria sunt inpossibilia mihi intellegere et quartum quod non agnosco: uestigia aquilae uolantis, uiam serpentis in petra et secus semitas nauis fluctuantis et uias uiri in iuuentute? si Salomon fatetur, quod non cognoscat uias uiri in iuuentute, quomodo iuuenior potest cognoscere?

  85. 2.16.2.1

    cui respondebitur, quod illae uiae uiri in iuuentute non cognoscantur, quae sunt secus uias serpentis in petra et secus semitas nauis fluctuantis et uestigia uolantis aquilae, quae ungues asperos habet et supra nubes uolat, in aere errat et in mari piscem interficit. et tamen non est inpossibile hoc quartum, sicut illa tria; cognoscit enim dominus qui sunt ipsius et uult ut sciat se unusquisque, sciat se populus dei.

  86. 2.17.1.1

    Sed esto, non cognoscantur errantium uiae, sicut dicit dominus: non noui uos; discedite a me operarii iniquitatis. hic autem iuuenior, qui potest corrigere uiam suam, fortasse iunior sit aetate, non moribus et habeat in primo flore iuuentutis suae senilem intellectum, de quo ait: canities autem est intellectus hominibus, quibus maturitas consilii grauitasque subpetit. unde et Hieremiae dicitur: noli dicere, quia iuuenis sum. et utique erat aetate

  87. 2.17.2.1

    iuuenis, sed prohibet eum iuuenem se dicere, qui esset maturioris prudentiae. Danihel cum puer esset, accepit spiritum quo dignus senectutis primitiis haberetur, ut redargueret senes, ipse non senior longaeuitate, sed gratia; erat enim in illo aetas senectutis tutis uita inmaculata , cui bene conpetit Dauiticum illud dicere: super seniores intellexi. ideoque tamquam de ueterani consilii et senilis scientiae uiro diuinum pronuntiauit oraculum: quis prudentior quam Danihel ?

  88. 2.18.1.1

    X Nunc illud aduertamus, si possibile est, ut corrigat iuuenior uiam suam an non. si non est, ergo mentitur propheta; *sed quia non mentitur, possibile est, ita tamen possibile, ut, quod inpossibile uideatur, fiat possibile, si custodiat iuuenior uerba dei, si autem non custodiat, inpossibile. unde illud euangelicum: f a -

  89. 2.18.2.1

    cilius est camelum per foramen acus transire quam diuitem intrare in regna caelorum. quod quamlibet inpossibile esse dixit, sic intellegimus inpossibile esse, quia diuites non custodiunt mandata dei; si autem custodiant, fit possibile quod inpossibile uidebatur. hic est camelus qui intrat per angustam uiam, et quae illum ante capere non poterat concupiscentem, iam capit custodientem mandata diuina. (ad)eustodiendum 25 autem uerba dei, quia custodiuit ea, Moyses quasi senior eligitur, et nunc, quibus hoc spiritu dei committitur officii, ut eligant seniores uiros, eligunt sine dubio inter seniores iuuenem corrigentem uiam suam in custodiendo uerba dei. et si senioris aetatis uirum 3 elegerint, non quasi longaeuum utique elegerunt, sed quasi custodientem uerba dei: quod si repperitur in iuniore, utique et ipse est eligendus. liquet igitur ex his, quod non senectutis longaeuitas eligatur, sed custodia uerborum dei. denique ipse Moyses Iesum Naue et Caleph iuuenes prae ceteris adprobabat, quorum consilium in terrae electione magis quam multorum seniorum et ipse secutus est et deus praetulit.

  90. 2.19.1.1

    Unde et illud de Iacob, quod supra diximus: deus qui pascit me a iuuentute mea, manifestatur nobis de eo dictum, qui tulerit iugum uerbi in iuuentute sua et recedens ab Esau et similibus eius sedit singulariter, in se tempus expectans, quo possit cum disciplina proferre sermonem; et propterea spiritali est donatus alimento, adhuc aeui integer, sed ueteranus consilio. neque enim dignum est ut credamus, quod tantus patriarcha ---------- de corporali cibo dixerit: deus qui pascit me a iuuen tute mea, quia nec corporalem panem desiderabat, cum diceret: si dominus deus mecum e s t. det panem mihi manducare et uestem indui. omnium, quae das mihi, decimam decimabo tibi. nam si patres nostri spiritalem escam manducauerunt et spiritalem potum biberunt. quanto magis sanctus Iacob cibo pastus est spiritali!

  91. 2.20.1.1

    Ille quoque intellectus hoc loco suppetit nec alienus a uero est, quia iuuenior ille ex congregatione gentium populus, qui, antequam in Christo crederet, tortuoso errabat anfractu, in eo corrigit uiam suam, quia dei uerba custodiuit, quae noluit custodire populus Iudaeorum, et ideo ille uiam salutis inuenire non potuit. consideremus et sequentem uersum.

  92. 2.21.1.1

    I n toto corde meo exquisiui te. ne rep ella s me a m andatis tuis. si deus repellit unumquemque, quem repellendum putat, uideamus, ne excusationem ei tribuat, qui, cum sequi deum uellet, repulsus sit. et primum quemadmodum bonus deus repellit sequentem, nisi ipse mereatur repelli? sicut ipse dominus ait: uulpes foueas habent, et ideo quasi uulpem repellit, et alibi: quia omni habenti dabitur, ei autem, qui non habet, et quod uidetur habere auferetur ab eo. cui addit nisi ei,

  93. 2.21.2.1

    qui toto corde exquirit eum, ut, quod deest naturae, id dei operatione adquirat et gratia ? sicut Salomon, qui ex toto corde exquirens deum sapientiam postulauit et, quia non opes sibi regias, sed diuinae munus gratiae depoposcit, accipere meruit sapientiae disciplinam, repletus est domini spiritu, ut cognosceret mandata omnia. qui autem non habet, ut in cordc suo exquirat dominum, et facit quidem opus dei, sed neglegenter facit, maledicto subiectus est, sicut legimus, quia maledictus omnis qui opus dei facit neglegenter. merito ergo repellitur, quia maledicto dignus est, quia polluit magis et inpedit opus quod neglegenter putauerit exequendum.

  94. 2.22.1.1

    Consideremus ergo, utrum bonitas sit repelli ab opere neglegentem an uero retinere, et imaginem rei huius ex aliis sumamus artibus. curat medicus aegrotum, sed neglegentia et desidia medici uirus uulneris serpit. quanto igitur melius remoueri huiusmodi medicum, qui tempus terit, cum profectum nullum sentiat uulneratus, ut curandi officium ad eum medicum transferatur, qui maturius possit aegroto sua diligentia subuenire! nonne clementior est, qui repellit nihil proficientem quam qui retinet ad discrimen aegroti?

  95. 2.22.2.1

    constitue aliquem praepositum aedificantibus uel etiam texentibus, qui debeat summam operis explicare: utrum is tibi probabilior uidetur, si in id diligenter insistat ac, si quem forte incuriosum aduerterit de his qui operantur in domo aliqua construenda, repellat eum, melius credens non aedificare quam hiantibus rimis aedificata dissolui, atque aliquem in eius substituat locum, qui cum diligentia aedificet ? similiter etiam textrini praepositum repulsorem neglegentium, ut substituat diligentes, ne longa textrinum corrumpat incuria, non magis probabis quam illum, qui desides in sua neglegentia perseuerare patiatur?

  96. 2.23.1.1

    Transi nunc ad eos, qui mandata aedificant et legem intexunt et animam uniuscuiusque receperunt sanandam. nonne, si quis eorum aedificet domum dei cum iustitia, texat indumentum cum diligentia, sanet animam cum gratia, opus bonum facit ?

  97. 2.23.2.1

    si uero incuriosus ac remissus aliquis fabri, textoris, medici spiritalis locum occupet ut sacerdos summus. ut presbyter, ut minister altaris sacri, nonne commodius est non subire unumquemque id muneris, quod implere non queat. quam subeuntem neque ipsum strenue suscepto fungi munere et eripere locum alteri, qui nauiter cum possit tueri? quid quod etiam ipsi consulitur qui, remissior cum sit, repellitur, ne plus offensionis contrahat?

  98. 2.24.1.1

    Quid sit autem repelli, consideremus. lectum est enim: sicut uulnerati dormientes proiecti in monumentis, quorum non meministi amplius, et quidem ipsi de manu tua repulsi sunt. aduertamus igitur, quos uulneratos et proiectos in monumentis repellit, quorum non meminerit amplius. isti sunt, qui a mandatis dei repelluntur: peccatori autem dixit deus: quare tu enarras iustitias meas? et quia a mandatis repelluntur, repelluntur de manu dei et bene prospexit, ne quis de

  99. 2.24.2.1

    manu dei uideatur eripi, quia nemo potest quem quam rapere de manu dei. qui ergo priuatur muneris suscepti officio uel gratia, non rapitur, sed reicitur, ut dixit dominus Iesus ad Hierusalem: quotiens uolui congregare filios tuos, et noluisti! ecce relinquetur uobis domus uestra deserta. abstulit illis sanctificationem, altare thymiamatis et orationis sacrarium, propitiatorium, altare sacrificiorum, sacerdotum et leuitarum ministeria, et tamen, cum haec sublata essent omnia, quae secundum legis mandata habebant, ait apostolus: numquid reppulit deus hereditatem suam? non, inquit, reppulit, sed: conclusit omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.

  100. 2.25.1.1

    Sunt ergo, qui ad tempus a mandatis propter misericordiam repelluntur, sicut et illis consulitur qui uomuntur. nam quemadmodum manens in corpore, quod uomendum est, plus acescit, ita qui debet excludi, si retineatur nec se corrigat, totum corpus exulcerat. meritoque angelo Laodiciae dicit testis fidelis et uerus: scio opera tua, quia neque frigidus es neque calidus. utinam frigidus esses uel calidus! sed quia tepidus es, incipiam te euomere ex ore meo. aperte neglegentiam grauiore damnat iudicio quam inprudentiam; frigidus est enim qui fidem nescit, calidus qui sancti spiritus feruore succensus est.

Next → — showing 1100 of 1,926

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa052.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.