De Joseph
- 1.1
Sanctorum uita ceteris norma uiuendi est, ideoque digestam plenius accipimus seriem scripturarum, ut dum Abraham, Isaac et Iacob ceterosque iustos legendo cognoscimus, uelut quendam nobis innocentiae tramitem eorum uirtute reseratum enitentibus uestigiis persequamur. de quibus mihi cum frequens tractatus fuerit, hodie sancti Ioseph historia occurrit. in quo cum plurima fuerint genera uirtutum, tum praecipue insigne effulsit castimoniae. iustum est igitur ut, cum in Abraham didiceritis inpigram fidei deuotionem, in Isaac sincerae mentis puritatem, in Iacob singularem animi laborumque patientiam, ex illa generalitate uirtutum in ipsas species disciplinarum intendatis animum. nam licet illa diffusiora, tamen ista expressiora sunt eoque facilius mentem penetrant quo magis circumscripta ac determinata sunt.
- 2.1
Sit igitur nobis propositus sanctus Ioseph tamquam speculum castitatis. in eius enim moribus, in eius actibus lucet pudicitia et quidam splendet castimoniae comes nitor gratiae. unde etiam a parentibus plus quam ceteri filii diligebatur. sed ea res inuidiae fuit, quod silentio praetereundum non fuit.
- 3.1
hinc ergo argumentum totius historiae processit, simul ut cognoscamus perfectum uirum non moueri ulciscendi doloris iniuria nec malorum rependere uicem. unde et Dauid ait: si reddidi retribuentibus mihi mala. quid autem esset quo praeferri Ioseph mereretur ceteris, si aut laedentes laesisset aut diligentes dilexisset? hoc enim plerique faciunt. sed illud mirabile, si diligas inimicum tuum, quod saluator docet. iure ergo mirandus qui hoc fecit ante euangelium, ut laesus parceret, adpetitus ignosceret, uenditus non referret iniuriam, sed gratiam pro contumelia solueret, quod post euangelium omnes didicimus et seruare non possumus.
- 4.1
discamus ergo et sanctorum inuidiam, ut imitemur patientiam, et cognoscamus illos non naturae praestantioris fuisse, sed obseruationis nec uitia nescisse, sed emendasse. quodsi inuidia etiam sanctos adussit, quanto magis cauendum est ne inflammet peccatores?
- 5.1
Instruimur igitur qualis esse debeat affectus parentum filiorumque gratia. amare liberos dulce et inpensius amare praedulce, sed frequenter amor ipse patrius, nisi moderationem teneat, nocet liberis, si aut nimia indulgentia dilectum resoluat aut praelatione unius ceteros ab adfectu germanitatis auertat. plus adquiritur filio, cui fratrum adquiritur amor. haec praeclarior munificentia patrum. haec ditior hereditas filiorum. iungat liberos aequalis gratia, quos iuncxit aequalis natura. lucrum pietas nescit pecuniae, in quo pietatis dispendium est. quid miraris si propter fundum aut domum oriuntur inter fratres iurgia, quando propter tunicam inter Iacob sancti filios exarsit inuidia ?
- 6.1
quid ergo ? reprehendendus Iacob, quia praeferebat unum ceteris ? sed nec libertatem possumus auferre parentibus, ne eos plus diligant quos plus credant mereri. nec filiis resecare debemus studium plus placendi. denique et Iacob illum plus amabat, in quo maiora uirtutum insignia praeuidebat, ut non tam filium pater praetulisse uideatur quam propheta mysterium, meritoque uariam tunicam fecit ei, quo significaret eum diuersarum uirtutum amictu fratribus praeferendum.
- 7.1
Denique in puero adhuc refulsit diuina gratia, siquidem somniauit quod, cum alligasset, ut sibi uidebatur per uisum, manipulos cum fratribus suis, surrexerit manipulus eius et steterit erectus, conuersi autem fratrum manipuli adorauerint manipulum suum. in quo utique futura domini Iesu resurrectio reuelata est. quem et Hierosolymis cum uidissent, undecim adorauere discipuli et omnes sancti, cum resurrexerint, adorabunt fructus honorum operum praeferentes, sicut scriptum est: uenientes autem ueni ent cum exultatione tollentes manipulos suos. unde fratres, licet somnii fidem per inui- diam derogarent, interpretationem tamen eius propriis sermonibus exprimentes responderunt ei: numquid regnando regnaturus es nobis aut dominando dominaturus es nobis? regem enim uenturum uisio illa significabat, quem omnis caro generis humani inflexo adoraret genu.
- 8.1
uidit autem aliud somnium et narrauit illud patri suo et fratribus, eo quod sol et luna et undecim stellae adorarent eum. unde obiurgauit illum pater eius dicens: quid ergo erit hoc uisum, quod somniasti? numquid uenientes ego et mater tua et fratres tui adorabimus te super terram? quis est ille quem parentes et fratres adorauerunt super terram nisi Christus Iesus, quando eum Ioseph et mater. cum discipulis adorabant, deum uerum in illo corpore confitentes, de quo solo dictum est: laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen? obiurgatio autem patris quid significat nisi duritiam populi Istrahel, ex quibus Christus secundum carnem, quem hodieque deum esse non credunt nec uolunt adorare quasi dominum, quia ex se, natum esse cognoscunt? audiunt itaque responsa eius, et non intellegunt: legunt ipsi quod eum sol et luna laudant, sed nolunt credere dictum esse de Christo. itaque Iacob typo fallitur alieno, sed suo amore non fallitur. pietas in eo paterna non deerrat, sed erraturae plebis adfectus exprimitur.
- 9.1
Non ergo tanto somnio patriarcha non credidit, qui utrumque pariter gemino prophetabat oraculo, ut et personam iusti repraesentaret et populi, quod dei filius uenturus esset in terras, qui et diligeretur a iustis et negaretur a perfidis. uidebat igitur futurae incarnationis mysteria, qui filium mittebat ad fratres, ut uideret si recte sunt oues. quas oues deus in illo iam tunc patriarchae studio requirebat nisi eas, de quibus ipse dominus Iesus in euangelio dixit: non ueni nisi ad oues perditas domus Istrahel? et misit inquit in Sychem, quod interpretatione dicitur umerus siue dorsum, hoc est ad eos qui non conuerterentur ad dominum, sed fugientes a facie eius se auerterent, quod est proprie peccatoris; exiit enim Cain a facie dei, et propheta dicit: pones eos dorsum. iustus autem non se auertit a domino, sed occurrit dicens: oculi mei semper ad dominum. et Esaias dicenti domino: quem mittam? sponte se obtulit dicens: ecce ego. et Symeon expectauit, ut uideret Christum dominum, et, posteaquam uidit, quoniam remissorem peccatorum et totius mundi uiderat redemptorem, quasi leuatus a peccato poposcit usu carnis huius absolui dicens: nunc dimitte, domine, seruum tuum, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. et Zacchaeus hinc primum suae praerogatiuam commendationis inuenit, quod in arborem, ut Christum uideret. ascendit. ergo Ioseph a patre est missus ad fratres, ab illo magis patre, qui filio proprio non pepercit, sed E pro nobis omnibus tradidit eum, ab illo patre, de quo scriptum est: deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati.
- 10.1
Et errabat, inquit, Joseph, quia fratres suos inuenire non poterat. non inmerito errabat, qui quaerebat errantes; eos enim agnoscit dominus qui sunt ipsius. denique et Iesus fatigatus ex itenere sedebat super puteum. fatigabatur, qui non inueniebat dei populum, quem quaerebat; exierat enim a facie domini. qui enim culpam sequitur exit a Christo. peccator exit. iustus intrat. denique Adam se peccator abscondit, iustus autem dicit: intret ratio mea in conspectu tuo.
- 11.1
inuenit autem fratres suos Ioseph in Dothaim, quod significat defectionem. ubi est enim nisi in defectione qui deum deserit? nec mirum si deficiebant qui non audiebant dicentem: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. uenit igitur Ioseph in Dothaim, et praeuiderunt illum de longe uenientem, antequam adpropiaret ad illos. et insaeuiebant, ut occiderent eum. mento longe erant qui erant in defectione et ideo insaeuiebant, quia iis non adpropiauerat Christus. nam si adpropiasset iis typus Christi, fratrem utique dilexissent; sed prope esse non poterant qui parricidium cogitabant. ecce inquit somniator ille uenit. nunc ergo uenite occidamus illum. nonne haec uerba dicebant qui de parricidiali sacrilegio cogitabant, sicut Solomon de ipsis ait:
- 12.1
tollamus iustum, quia inu- ] tilis est nobis? et addiderunt in Genesi: et uidebimus quid erunt somnia eius. hoc scriptum est de Ioseph, conpletum est de Christo, quando Iudaei in eius passione dixerunt: sirex Istrahel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. confidit in deum: liberet nunc eum, si uult eum. numquid et ipsi fratres tam impii, ut fratrem occiderent? et unde tantorum merita patriarcharum, ut lex tribus totius plebis eorum uocabulis designaret ? quomodo conueniunt pietatis nomina et sceleris insignia ? sic etiam isti typo populi, non animi sui uitio laborabant. inde omnis inuidia, inde parricidii meditatio: inuidia per figuram, pietas per adfectum.
- 13.1
Denique Ruben et ludas germanitatis pia iura seruantes de manibus eorum liberare eum cupiebant, meritoque ludas paterna benedictione praefertur, cum dicitur ei: adorabunt te filii patris tui. catulus leonis Iuda et ipse expectatio gentium. quod utique soli conuenit Christo, cui repositum fuit ut adoraretur a fratribus et expectaretur a gentibus, lauaret in uino stolam suam proprii corporis passione, quia carnem suam nulla peccati labe maculauit. Aser quoque non utique sibi conuenire credebat Aser, pinguis eius panis et ipse Aser cum principibus. quid uero ipse Ioseph, cui dictum est: filius ampliandus meus Ioseph, filius ampliandus meus, zelatus filius meus, filius meus adulescentior, ad me reuertere, in quem consilium conferentes maledicebant, in quo benedictio praeualuit super benedictiones montium manentium et desideriis collium aeternorum, quem significari in se intellegebat nisi illum qui omnium merita supereminens supra omnium desideria sanctorum inmensae teneret apicem potestatis, quem uoto nullus aequaret? conpensatur ergo in patriarchis inuidia per gratiam, qui et excusantur a culpa et reuelationis munere consecrantur. non enim tam culpabile est dixisse quae plebis sunt quam beatum uidisse quae Christi sunt. subierunt personam peccatoris populi, ut acciperent gratiam domini redemptoris. certe culpam aboleuit gratia, gratiam culpa non minuit.
- 14.1
et ut agnoscamus omne hoc de populo et de domino Iesu esse mysterium, uenite inquit uendamus Ioseph Ismahelitis. quid interpretationis habet nomen Ioseph nisi quod diuinam gratiam significet et expressionem dei summi? quis igitur uenditur nisi ille qui, cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens? neque enim nos eum emissemus, nisi uendidissent eum sui. male uendiderunt, peius emerunt. uendiderunt negotiatoribus, bonum odorem emerunt a proditoribus; uendidit enim Iudas, emerunt Ismahelitae, qui significantur Latina interpretatione odio habentes deum suum. ideo alibi uiginti, alibi uiginti et quinque aureis, alibi triginta inuenimus emptum Ioseph, quia non omnibus unius aestimatione pretii ualet Christus. aliis minus, aliis amplius. fides ementis incrementum est mercis. religiosiori pretiosior deus, peccatori pretiosior est redemptor. pluris et illi ualet qui plus habet gratiae. sed etiam cui multa donata sunt pluris ualet, quia cui plus remissum est plus diligit, sicut ipse dominus in euangelio pronuntiauit de illa muliere, quae super eius pedes effudit unguentum et lacrimis lauit et capillis suis tersit et osculis siccauit, de qua ait ad Simonem: propter quod dico tibi: remissa sunt ei peccata eius multa, quoniam dilexit multum. cui autem minus dimittitur minus diligit. interdum diuersitates pretii non solum quantitatis habent, sed etiam numeri expressionem, sicut habes de unguento, quod ad sepeliendum se dominus fusum esse memorauit, (ut) scriptum dicente Iuda: potuit hoc ueniri denariis trecentis, quo numero non quantitatis, sed significatio crucis uidetur expressa. ita hic quoque diuersitas uel uiginti uel triginta. aureorum uel argenteorum habet uel geminatae uel trinitae perfectionis indicium. nam uiginti quinque aurei iubelaei, qui est remissionis numerus, significant pretiosissimam portionem. hic quoque, ut dominicae figuram passionis aduertas, ait ludas patriarcha: tradamus Ioseph Ismahelitis; manus autem nostrae non sint iniectae super eum. et bene superius dixerat: manus autem nolite inferre ei, quod Iudaei in domini passione dixerunt: nobis non licet interficere quemquam, ut sermo Iesu inpleretur significans qua morte moriturus esset.
- 15.1
iam tunc ergo crucis futurae figurabatur insigne, simul et quod exutus est tunica, id est carne, quam adsumpsit, exutus est decora diuersitate uirtutum. ergo tunica eius, id est caro, non diuinitas cruentata est et indumentum ei carnis, non inmortalitatem uitae auferre potuerunt. hanc tunicam Iudaeicae bestiae cruentauerunt, illae de quibus dicit:
- 16.1
ecce ego mitto uos sicut agnos inter 5 lupos. quod autem lacus siccus erat, quid mirum si Iudaeorum lacus aquam non habet, qui dereliquerunt fontem aquae uiuae et fecerunt sibi contritos lacus ? et ut scias uerum hoc esse mysterium, ipse de se dominus ait: posuerunt me in lacu inferiori, in tenebris et in umbra mortis.
- 17.1
Illi igitur emunt Christum, qui bonos odores deferunt, thymiama, quo adolent altaria piae mentis, unde et Dauid graece ait: ϰαευϑυνϑήω προσευχή μου ὡς OO(itajia < 500, resinam quoque, qua marmora confracta sociantur. est resina spiritalis, quae fracturam animae tuae solidet et diuulsa conectat, resoluta constringat. haec enim spiritalis resina conroborat et quaedam conminuta animae membra conponit, ut sine offensione socientur. denique Hieremias hanc quaerit, ut Babyloniam curet sanare, si possit, dicens: accipite resinam conruptioni eius, si quo modo sanabitur. curauimus Babyloniam, nec sanata est. non est sanata synagoga, quia resina ista migrauit ad ecclesiam. ideo ex Galaad ueniebant negotiatores, hoc est de possessione uel incolatu testimonii merces suas ad ecclesiam transferentes, ut gentium peccata resina ista curaret. de quibus dicitur: conualescite, manus dimissae et genua dissoluta. fides sincera resina est. hanc adhibebat Petrus, cum diceret clodo: in nomine Iesu Christi Nazaraei surge et ambula. meritoque surrexit et ambulauit. hanc habebat, cum diceret paralytico: Aeneas, sanat te dominus lesus: surge et sterne tibi. et surrexit et strauit sibi. hanc habebat, cum diceret mortuae: surge in nomine domini nostri Iesu Christi. et defuncta surrexit. huius resinae temperamento lapides illi, de quibus potens est deus resuscitare filios Abrahae, conpaginantur. huius resinae medi camento claudus erigitur, paralyticus reformatur, mortua resuscitatur.
- 18.1
illud quoque quod haedi sanguine respersernnt tunicam eius uidetur significare, quoniam falsis testimoniis adpetentes in inuidiam deduxere peccati omnium peccata donantem. nobis agnus est, illis haedus. nobis agnus dei occisus est, quibus abstulit peccata mundi: illis haedus, quorum aceruauit errores, delicta cumulauit. ideoque ait: inplete mensuram patruum uestrorum.meritoquelaeob posteritatis suae deplorans dispendia quasi pater filium flebat amissum, quasi propheta lugebat interitum Iudaeorum. denique scidit etiam uestimentum suum, quod in passione domini Iesu factum legimus a principe sacerdotum, in quo esset non priuata persona, sed publici munus officii. et uelum templi scissum est, ut profanata mysteria, nudatum populum salutaribus indumentis, diuisum regnum talibus manifestaretur insignibus destruendum, quia omne regnum diuisum facile destruetur. et uere diuisum, quando id quod erat Christi coepit esse iam diaboli. neque enim poterant indiuisi manere qui a patre filium separabant.
- 19.1
Uenditus est ergo Ioseph, ductus in Aegyptum, emptus a praeposito coquorum. non otiosa persona, quae cruda ciborum coqueret, ut epularentur animi fidei suauitate; nullus enim cibus scientia et doctrina dulcior. erat ante in Aegypto cruda perfidia, quam nullus diuinae cognitionis ardor et uerae scientiae cupiditas nulla molliuerat, non eloquia domini ignita decocserant. uenditus est autem Ioseph in Aegypto, quia Christus uenturus erat ad eos quibus dictum est: peccatis uestris uenditi estis et ideo suo sanguine redemit quos propria peccata uendiderant. sed uenditus Christus condicionis susceptione, non culpae peccati pretio non tenetur, quia peccatum ipse non fecit. pretio igitur nostrum debitum, non sua aera contraxit, chirographum sustulit, faeneratorem remouit, exuit debitorem: unus exoluit quod ab omnibus debebatur. non licebat nobis exire seruitio. suscepit hoc ille pro nobis, ut seruitutem mundi repelleret, libertatem paradisi restitueret, gratiam nouam consortii sui honore donaret. hoc de mysteiio.
- 20.1
ceterum quod ad moralem pertinet locum, quia omnes saluos uult fieri dominus deus noster, dedit etiam per Ioseph his qui sunt in seruitute solacium, adtribuit magisterium, ut discerent etiam in ultima condicione posse mores esse superiores nec ullum statum inmunem esse uirtutis, si animus se uniuscuiusque cognoscat, carnem seruituti subditam esse, non mentem multosque seruulos esse dominis liberiores, si in seruitute positi a seruilibus putent operibus abstinendum. seruile est omne peccatum, libera est innocentia. unde et dominus ait: omnis qui facit peccatum seruus est peccati. quomodo enim non seruus auarus omnis, qui pro exiguo pecuniae lucello se ipsum auctionatur ? timet omnia ne congesta amittat qui non utenda congessit, maiore periculo seruaturus quo maiora quaesiuit. quomodo non mendicus cui sunt parua quae possidet? nam etsi mihi diues uideatur, sibi eget, nec testimoniis sua uota solatur qui quod optat nescit credere. quomodo autem non et ille seruus qui subditus libidini est? primum suis ardet incendiis et pectoris sui facibus exuritur. quibus recte dicit propheta: ambulate in lumine ignis uestri et in flamma, quam accendistis. suscipit omnes metus, insidiatur somno singulorum, ut unius cupiditate potiatur, fit seruus omnium. seruit igitur ac miseram quidem seruitutem qui ipse sibi dominos facit, ipse uult habere quos timeat; nihil enim tam speciale seruitutis est quam semper timere. ille uero in quauis condicione seruitii semper liber qui amore non capitur, auaritiae uinculis non tenetur, metu. criminis non alligatur, qui securus spectat praesentia, quem futura non terrent. nonne tibi uidetur iste in seruitute dominari, ille autem in libertate seruire ? seruiebat Ioseph, regnabat Pharao: beatior huius seruitus quam regnum illius. denique tota Aegyptus conlapsa esset fame, nisi regnum suum consilio seruuli subdidisset.
- 21.1
habent igitur unde glorientur originis seruuli; seruiuit et Ioseph. habent unde se consolentur qui ex libertate in seruitutem aliqua necessitate uenerunt. habent quod imitentur, ut discant condicionem se mutare posse, non mores, esse et in uernaculis libertatem et in seruitute constantiam. habent etiam domini quod per seruulos bonos sperent. Abraham filio per uernaculum inuenit uxorem. benedixit dominus domum Aegyptii propter Ioseph, et facta benedictio domini in toto censu eius et in domo et in agris. et conuertit inquit [ei] omnia quaecumque erant illi in manus Ioseph. aduertimus quod ea quae domini gubernare non poterant seruuli gubernauerunt.
- 22.1
Sed quid de priuata domo dispositiones eius seruuli adstruam, 25 qui rexit imperium ? plus tamen est quod ipse ante se rexit et, cura esset decorus aspectu et speciosus facie ualde, uenustatem sui uultus non ad alienam diriuauit iniuriam, sed ad suam seruauit gratiam, hoc se pulchriorem ratus, si non dispendio castitatis, sed cultu pudoris speciosior probaretur. illum esse uerum decorem, qui non alienos oculos caperet nec fragiles mentes uulneraret, sed iudicia adquireret uniuersorum fraudi nullis futurus, laudi sibi. iam si qua petulantibus aspexit oculis, crimen est solius quae male uidit, non huius qui male nollet uideri, nec in eo quod uisus est culpa est. non erat in potestate seruuli ut non uideretur: maritus debuit cauere uxoris oculos. si ille nihil timebat de coniuge, arbitrabatur iste testimonium esse castimoniae, non remissionem incuriae. discant tamen etiam uiri cauere oculos feminarum; adamantur et qui nolunt amari. denique adamatus est Ioseph, qui amantem contemneret. et bene excusauit eum scriptura dicens: inmisit oculos uxor domini eius in Ioseph, hoc est: non ipse se ostentauit nec cepit incautam, sed illa retia sua misit et indagine sui capta est, laqueos suos sparsit et suis haesit uinculis.
- 23.1
dixit autem illi: dormi mecum. prima adulterae oculorum tela sunt, secunda, sed qui non capitur oculis potest uerbo resistere. suppetit defensio, ubi adhuc liber affectus est. ideo scriptum est quia ille noluit. primum igitur mentis congressione superauit tamquam scuto animi inruentem repellens, deinde sermonem tamquam hastam uibrauit, ut se illa reuocaret. et dixit uxori domini sui. recte uxor domini, non ipsa domina dicitur, quae non potuit extorquere quod uoluit impetrare. nam quomodo domina, quae dominandi non habebat effectum, quae disciplinam dominae non tenebat, quae seruulis libidinis incentiua praestabat ? ille dominus, qui amantis non excepit faces, qui lenocinantis uincula non sensit, quem nulla mortis formido perterruit, qui maluit liber criminis mori quam potentiae criminosae eligere consortium. ille liber qui turpe credidit uicem gratiae non referre. denique non ut meticulosus excusat nec tamquam periculi timidus cauet, sed tamquam beneficii erilis et innocentiae suae debitor fugit crimen ingrati peccatique labem et culpae contagium quasi iustus horrescit. tertium spiculum adultera interpellandi adsiduitate uibrabat. sed Ioseph non audiebat eam. habes post prima uerba quid caueas. non solum lubrica, sed etiam procax inportuna petulans est libido, nec habet quod uereatur adultera. quae dispendia pudoris prima non doluit insidiatur, ut capiat.
- 24.1
Denique officii sui et commissi muneris ingressum gratia remotis arbitris ac domesticis adprehendit eum dicens: dormi mecum. excusatur Ioseph scripturae testimonio, quia commissum a domino deserere nequibat obsequium. non enim satis est quod securus sui domus interiora quasi qui capi non posset ingressus est: iustus debuit prouidere, ne furenti copiam daret et eius illa peccato periret. sed qui aduersari sibi domini sui uidebat uxorem neclecti officii etiam a domino cauere debebat offensam. simul adhuc sermonis, non conprehensionis putabat audaciam.
- 25.1
excusatur quod ingressus est, praedicatur quod elapsus est nec pluris fecit uestimenta corporis quam animi castimoniam. reliquit tamquam non sua quae adultera suis manibus detinebat et aliena iudicauit quae tactu inpudicae potuerant conprehendi. magnus tamen uir, qui uenditus seruile nesciuit ingenium, adamatus non redamauit, rogatus non adquieuit, conprehensus aufugit, qui cum ab uxore domini conueniretur, teneri ueste potuit, non potuit animo capi ac ne ipsa uerba diu quidem passus contagium iudicauit, si diutius moraretur, ne per manus adulterae libidinis incentiua transirent. itaque uestem exuit, crimen excussit et relictis quibus tenebatur exuuiis spoliatus quidem, sed non nudus aufugit, quia erat tectior indumento pudoris; non est enim nudus nisi quem culpa nudauerit. denique in superioribus habemus quod Adam, posteaquam dei mandata praeuaricatione deseruit et peccati grauis aera contracxit, nudus erat. unde et ipse ait: uocem tuam audiui in paradiso et timui, quia nudus sum, et abscondi me. intellexit enim esse se nudum, qui infulas diuinae protectionis amiserat. et ideo latebat, quia uestem fidei non habebat, quam utique praeuaricando deposuit. magnam rem uides. ille nudus erat, qui tunicam non amisit: iste nudus non erat, qui uestimentis se exuit, quae in manibus adulterae dereliquit. eadem scriptura illum nudum adseruit, hunc abnuit. et ideo expoliauit iste se potius quam nudauit, qui incorrupta uirtutum uestimenta seruabat, expolians se ueterem hominem cum actibus eius, ut indueret nouum. qui secundum imaginem creatoris in agnitione renouatur: ille autem nudus remansit, qui se iterum uestire non potuit singulari spolio uirtutis exutus. unde pelliciam accepit tunicam, quia peccator habere non poterat spiritalem. reliquit igitur uestimenta Ioseph et nudauit adulterae inuerecundiam, quae postea latere non potuit.
- 26.1
Denique exiuit foras et ipsa adulterii sui temptamenta uulgauit exaltans uocem suam, eo quod relictis uestibus Hebraeus aufugerat. ipsa igitur quod debuerat celare prodebat, ut conposito crimine laederet innocentem. iustus autem accusare non nouit et ideo inpune hoc inpudica faciebat. illam igitur uere exutam dixerim, etiam aliena uestimenta seruantem. quae omnia amiserat uelamina castitatis, illum satis ornatum. satis defensum, cuius uox non audiebatur et innocentia loquebatur. sic Susanna postea, dum tacet in iudicio, melius est locuta oraculo et ideo prophetae meruit defensionem, quae propriae uocis non quaesiuit auxilium. illum ergo beatiorem dixerim, cum in carcerem mitteretur, quia subibat pro castitate martyrium. bonum enim munus pudicitia, sed minoris meriti, cum periculum non habet; ubi uero etiam salutis periculo defenditur, ibi plenius coronatur. inaudita causa, inexplorata fide ueri tamquam reus criminis in carcerem Ioseph mittitur, sed eum dominus nec in carcere deserebat. non turbentur innocentes, cum falsis criminibus adpetuntur, cum oppressa iustitia truduntur in carcerem.
- 27.1
uisitat deus et in carcere suos, et ideo 5 ibi plus est auxilii, ubi plus periculi. sed quid mirum si uisitat Christus in carcere positos, qui ipsum se in suis in carcere clausum esse memorauit, sicut habes scriptum: in carcere eram, et non uenistis ad me? quo non penetrat diuina misericordia ? inuenit Ioseph huiusmodi gratiam, ut qui fuerat clausus m carcere ipse potius carceris claustra seruaret, cederet munere clauicularius, inclusos omnes potestati eius committeret. itaque non solum Ioseph carcerem non sentiebat, sed etiam alios quoque carceris leuabat aerumna.
- 28.1
Huius igitur iniuriae auctor mulier et spadones sunt: sed mulier est Aegyptiarum, quae procaces cum uiris solent miscere sermones, lacessere uerecundos, refugientes insequi, pudentes perurguere. cum uitia sua non posset defendere, innoxios criminabatur perfidiam admiscens perfidiae, aliena tenens, alios ipsa condemnans, modum nullum ponens furori. quae enim causa crudelitatis nisi quod cupiditatibus suis obsisti uidebat et desideria sua uetita adsensione fraudari ? en propter quod aperiatur carcer, ut suscipiat innocentes, soluantur catenae reis, ut inponantur fidelibus, dimittantur ueritatis adulteri, ut includatur qui adulterium fidei recusauit.
- 29.1
de istis uero spadonibus quid dicam ? qui exemplo debent esse spadonibus ceteris quod status eorum fragilis et tenuis et in uoluntate regia spes omnis quibus leuis offensa summum periculum sit, secundae autem res uile ministerium. gloriabatur alter quod esset uini praepositus, alter quod pistorum. uterque offendit missique in carcerem et conmendati sancto Ioseph ab ipso carceris clauiculario, cum essent illic dies complures, uiderunt somnium. et cum reuiseret eos Ioseph, tristes turbatosque animi offendit, quia turbabantur somnio, cuius interpretem non inuenirent. nonne per deum inquit interpretatio somnii est? narrate ergo mihi. et narrauit praepositus uini somnium suum: erat uitis in conspectu meo, in uite autem tres radices et ipsa florens, ferens germina, maturi etbutrones uuarum et calix Pharao in manu mea. et sumpsi eam et expressi eam in calicem et dedi calicem in manus Pharao. et dixit illi Ioseph: tres radices tres dies sunt. adhuc triduum, et in mentem habebit Pharao principatum tuum et restituet te super officium tuum pristinum et dabis calicem in manus Pharao. sed memor esto per temet ipsum, cum tibi bene erit, et facies in me misericordiam et memor eris mei ad Pharao et educes me de carcere isto, quia furto inuolatus sum de terra Hebraeorum et hic nihil mali feci, sed miserunt me in lacum carceris huius.
- 30.1
alterius somnium non libet dicere. meministis certe uerborum meorum, quod etiam tunc refugerim eius interpretationem in eo, cuius exitum refugio, mortem horresco. de isto prius dicamus, qui sibi beatus uidebatur, cum esset uini praepositus, et hunc summum credebat apicem omnis potentiae, quod regi calicem dabat. haec gloria illius, haec magnificentia in hoc saeculo: hac defraudatus dolebat, huic redditus gratulabatur. sed hoc somnium est et omnis potentia saeculi somnium, non ueritas est. denique per somnium uidit reddi sibi principatum suum. et Esaias dicit ita esse huiusmodi homines, qui in hoc saeculo delectantur rebus secundis. sicut qui in somnis manducat et bibit uidetur sibi cibo aut potu, dum dormit, repleri, sed cum uigilauerit, incipit esurire amplius — tunc intellegit quam inanis ille cibus et potus fuerit somniantis —: sic qui in hoc dormit saeculo nec oculos aperit ad mysteria diuina, quamdiu somno grauatur corporis, putat alicuius momenti esse hanc saecularem potentiam — quasi in somnis eam uidet — ubi euigilauerit, deprehendit quam inanis huius uoluptas saeculi sit.
- 31.1
Considera nunc illum uerum Hebraeum, illum non somnii, sed ueritatis et praeclarae uisionis interpretem, qui de illa diuinitatis plenitudine ac libertate caelestis gratiae in hunc corporeum carcerem uenerit, quem non potuit saeculi huius inlecebra mutare, non ulla corruptela mundanae uoluptatis euertere, qui temptatus non decidit, adpetitus non adpetiuit, postremo adulterina quadam synagogae manu ueste corporis adprehensus carnem exuit, liber mortis ascendit. calumniata est meretrix, ubi eum tenere non potuit, quem non carcer terruit. non inferna tenuerunt. quin etiam quo ueluti puniendus descenderat, inde alios liberauit:
- 32.1
ubi ipsi stringebantur mortis uincula, ibi laxauit ipse uincula mortuorum. considera ergo istum Hebraeum dicentem illi praeposito spadonum, qui contraxerat offensam regiam, quem restituerat muneri suo: memor esto per temet ipsum. cum tibi bene erit, et facies in me misericordiam et memor eris mei. ideo secundo repetiuit, quia sciebat non recordaturum quid euasisset iniuriae, cum potentiam recepisset. ideo secundo admonuit, quia secundo liberauit, ut si prioris beneficii eum memoria non teneret, uel posterioris subiret, non despiceret auctorem salutis suae, non perfida praeuaricatione uiolaret. sed quod peius est, cito beneficii inrepit obliuio rebus secundis. redditus officio suo non est memor factus interpretis, sed oblitus est eum. sed etsi ille obliuiscebatur, Christus non obliuiscebatur, sed loquebatur ei et per seruulum loquebatur dicens ad eum: memor esto per temet ipsum, hoc est uel officii tui contemplatione quid audieris recordare. sed etsi nunc oblitus es, memor eris mei, ut euadas periculum, qui oblitus es beneficium. tamen elatus potentia non recordabatur. et quanta haec potentia, ubi uini ministerium? en unde omnis iactantia! quia erat spadonum praepositus, qui uinum poculis regiis ministrabant.
- 33.1
Et factum est inquit post biennium. mentior de hoc nostri spadonis tempore, nisi et dies conuenit, quia post biennium recepit officium nec recordatus est, sed admonitus. cognouit enim quod etiam regnum ipsum in hoc saeculo esset somnium qui suo somnio non credidit. didicit etiam regum .... esse somnia nec ipsorum potestates esse perpetuas. sed cito hunc locum praetereat dolor. ne ipsa commemoratione crudescat; ne ipsius quidem sermonis mei meminisse delectat, quem tunc temporis uel effuderit dolor uel extorserit ecclesiae contumelia.
- 34.1
admonitus ergo sui per somnium regis ait: peccatum meum recordor. sera quidem ista est, sed utinam uera confessio. post peccatum fateris quod ante peccatum cauere debueras. quam cito oblitus fueras memor esto mei. scis nempe tunc temporis hunc fuisse sermonem, sed obtunsas aures habebas fastu potentiae et uini ebrius non audiebas uerba sobrietatis. uel nunc memor esto mei, qui peccatum sero fateris. qui rogas seruulum cur dominum negas? inebriare iam non uino, sed sancto spiritu. recordare quid passus sit, cum quo dormisti somnum tuum et somniasti somnium. et ipse praepositus erat et praepositus epularum regis, quae ad opus pistorium pertinebant. sublimem se esse credebat, quia in potestate habebat panem regium: nesciebat multos anfractus esse huius potentiae. minabatur aliis ipse mox supplicio dedendus extremo nec audiuit eum, qui licet seruulus domini tamen loquebatur oraculum, quod ipsius iussu regis, de quo sibi plurimum blandiebatur, caput amissurus esset,. esca auibus derelinquendus. uel hoc te exemplum reuocare debebat, ut perfidiae non crederes.
- 35.1
sunt et alia exempla de fastu et fragilitate ministrorum regalium, quae posterioris temporis historia habet. et Doec praepositus erat et praepositus regis animalium ad disciplinam mulorum, hoc est spadonum animalium. hic quoque sacerdotem domini detulit et regem fraude conmouit in sacerdotis periculum et hic Syrus erat. num mentior, quando et patria et facta conueniunt? Aman quoque a cubiculo regis et ipse praepositus, dum inuadere ecclesias domini inproba temeritate contendit populumque fidelem spoliare ac persequi, grauibus sacrilegia suppliciis expendit.
- 36.1
Sed reuertamur ad istum uini praepositum, qui quasi multo ebrius mero beneficii auctorem oblitus est diu, aliquando tamen, ut regi prouideret interpretem, non quasi gratus, sed quasi callidus intimauit seriem rei gestae. quo cognito rex quoque eum iussit arcessiri erutumque de carcere interrogauit, si posset interpretari sibi somnium. cuius explanatione delectatus remouit iniuriam, honorem detulit. itaque uidete si non praesentibus et ista conueniunt. iniuria inlata est prius quam cognosceretur a rege, gratia relata, ubi regi est cognitus. ita rex uacat culpa, quia et id quod excepit uir sanctus iniuriae alienum fuit et id quod recepit gratiae regis est proprium.
- 37.1
somnium autem et eius interpretatio huiusmodi est: quaecumque inquit facit deus ostendit Pharao. septem uaccae bonae septem anni sunt, et septem spicae bonae septem anni sunt. somnium Pharao unum est. et septem uaccae macrae, quae ascendebant post illas, septem anni sunt, et septem spicae macrae et a uento corruptae septem anni sunt. erit septem annis famis. uerbum autem quod dixi \'quaecumque deus facit ostendit Pharao\', ecce septem anni ueniunt ubertatis magnae in totam terram Aegypti; uenient autem septem anni famis post haec et obliuiscentur ubertatem in tota Aegypto. et consumet famis totam terram et non agnoscetur ubertas terrae a fame, quae futura est post haec; ualida enim nimium. quod autem iterauit somnium Pharao bis, quia uerum erit uerbum a deo et festinabit deus facere illud.
- 38.1
Uetus somnium, res recentes. posterioribus priora consumpta sunt et ubi erat ante ubertatis copia, ibi rerum omnium facta est indigentia. quod si quis huiusmodi consilium regi dedisset, ut aliquid de superiori ubertate posteriori principatus sui seruaret aetati, reliquo quoque tempori larga donandi affluentia redundasset. sed inmodica aeui superioris effusio etiam posteriora destituit et homines diripientes uniuersa aliquem loseph adhibere nolebant. etsi non ego Ioseph — quis enim istud ? —, clamabam tamen uaccas illas pinguis non solum lasciuiam, sed etiam incuriam diuinae significare reuerentiae — de perfidis enim dictum est: tauri pingues obsederunt me et de Iudaeorum populo scriptum est: inpinguatus et obesus factus est et dilatatus est et dereliquit deum, qui fecit eum — et ideo somnium illud redundantiae saecularis perpetuum esse non posse: fore tempus, quo his famis dura succederet.
- 39.1
nec tamen hoc somnium uni aut duobus demonstratum arbitror, sed omnibus propositum, eo quod septem anni istius mundi pingues et saeculari ubertate opimi absorbeantur ab illis saeculis, quae futura sunt, in quibus perpetua quies et legis obseruantia spiritalis, quam Ephraem illa tribus patrum deo fructuosa custodiat, bona uacca, non illa corporeo distenta ubere, sed abundans spiritalis lactis et gratiae, super cuius decorem ceruicis deus sedere se dicit, ut scriptum est: Ephraem uacca docta diligere uictoriam. ego autem transiui super decorem ceruicis eius. non ergo inpinguet caput nostrum oleum peccatoris nec falsi fructus delectare nos debent, ne dicatur et de nobis: seminastis inpietatem et iniquitates eius uindemiastis. manducasti fructum falsum, quia sperasti in curribus tuis. nec me mouet quod habet spicas macras et uento corruptas, quia et Dauid tum melior erat, quando sicut aranea tabescebat, et spiritus contribulatus sacrificium dei est et illi praestantiores euadunt quos in hoc saeculo grauibus iniuriis spiritus malignus exercuit.
- 40.1
unde magis mystica meruisse praemia Ioseph arbitror, quia de mysticis est locutus. quid enim sibi uult anulus digito eius insertus nisi ut intellegamus pontificatum ei fidei esse delatum, ut alios ipse signaret? quid stola, quae amictus est sapientiae, nisi tributum ei ab illo rege caelesti prudentiae principatum? torques aureus intellectum bonum uidetur exprimere; currus quoque significat fastigium sublime meritorum. quis autem est qui ex gentibus accepit uxorem nisi qui ecclesiam sibi ex nationibus congregauit et suscepit ex ea filium Manassem, per quem oblitus est omnes dolores suos, quos habuit de sacrilegiis Iudaeorum? suscepit alium quoque filium Ephraem, per cuius profectum claruit quod suscepta in carne humilitas et diuinitatem non humiliauit et cumulauit gloriam.
- 41.1
Denique quicumque famem patiebantur adloseph mittebantur. qui sunt isti nisi de quibus dictum est: conuertentur ad uesperam et famem patientur ut canes? erat autem fames non unius loci, sed totius terrae, quia non erat qui faceret bonitatem. ideo dominus esus ieiunia mundana miseratus aperuit horrea sua et mysteriorum caelestium thensauros scientiae sapientiaeque patefecit absconditos. ut nulli alimenta deessent. dixit enim Sapientia: uenite edite panes meos, et ideo ab illo solo dicitur: dominus pascit me, et nihil mihi deerit qui saturatur a Christo. aperuit ergo horrea sua Christus et uendebat non aera pecuniae, sed fidei pretium et deuotionis stipendium quaerens. uendebat autem non paucis in Iudaea, sed uendebat omnibus, ut ab uniuersis nationibus crederetur.
- 42.1
et omnes regiones uenerunt in Aegyptum ad Ioseph emere; optinuerat enim fames. omnes enim esuriunt quos non pauerit Christus. emamus ergo alimenta, quibus famem possimus repellere. nemo paupertatis suae contemplatione reuocetur, nemo uereatur qui argentum non habet. non quaerit Christus argentum, sed fidem, quae argento pretiosior est. denique emit eum Petrus, qui non habebat argentum. argentum inquit et aurum non habeo, sed quod habeo do tibi. in nomine Christi Iesu surge et ambula. et propheta Esaias dicit: qui sititis ite ad aquam et quicumque non habetis argentum ite emite et bibite et manducate sine argento et pretio uini. neque enim pretium quaesiuit a nobis qui pro nobis sanguinis sui pretium soluit, quia non auro et argento, sed pretioso nos redemit sanguine. ergo id pretium debes, quo emptus es. etsi ille non semper exigat, tu tamen debes. eme igitur tibi Christum non eo quod pauci habent, sed eo quod omnes habent per naturam, pauci offerunt per timorem. suum est quod a te Christus reposcit. ipse uitam omnibus dedit, ipse pro omnibus mortem suam optulit. solue pro auctore quod soluturus es lege. non mediocris iste contractus est, non omnes eum facile uident. denique illae uirgines in euangelio, quas ueniens sponsus exclusit, ideo foris relictae sunt, quia uenale oleum non emerunt. unde dicitur his: ite potius ad uendentes et emite uobis. et negotiator non inmerito praedicatur, qui uendidit omnia sua et emit margaritam.
- 43.1
Et Iacob dixit filiis suis: quare pigri estis? ecce audiui quia est frumentum in Aegypto. descendite illo et emite nobis escas. non semel hoc Iacob dixit, cotidie omnibus filiis suis dicit, qui serius ueniunt ad gratiam Christi: quare pigri estis? ecce audiui quia est frumentum in Aegypto. ex hoc frumento granum est quod resurgit.
- 44.1
qui igitur famem sustinet suae segnitiae debet adscribere. ecce inquit audiui quia est frumentum in Aegypto. citius utique iuniores aliquid quam seniores audire consuerunt, dum foris positi multi circumeunt. sed hanc negotiationem prius senex audit, sed ille senex, in quo est fidei longaeua canities, prior senex intellegit, senex, in quo uenerabilis est senectus et aetas senectutis uita inmaculata. nec omnes hanc negotiationem suscipiunt nisi filii Iacob et ipsi prouectioris aetatis. ideo decem pergunt, non pergit iunior. non misit eum pater, ne contingat inquit eum infirmitas. adhuc obnoxius erat infirmitate Beniamin iunior. patriarcha quidem legitur Beniamin, sed ille ex tribu Beniamin Paulus praefigurabatur. merito Iacob de eius infirmitate dubitabat. denique infirmatus est, ut sanaretur: caecitatem passus est, sed haec infirmitas ad salutem. denique illa caecitas lucem adtulit. accepimus historiam, cognoscamus mysterium.
- 45.1
sine Beniamin patriarchae primo perrexerant, sine Paulo apostoli. uterque non primus aduenit, sed arcessitus a primis uberiorem mercem priorum suo fecit aduentu. est inquit frumentum in Aegypto, hoc est: ubi maior fames, ibi maior ubertas est. magnum frumentum in Aegypto. denique et deus pater dicit: ex Aegypto uocaui filium meum. ex isto grano illa fecunditas; neque enim messis esse potuisset, nisi Aegyptii granum ante seuissent. est ergo frumentum, quod nemo ante esse credebat; in hoc frumento negotiantur patriarchae. et illi quidem argentum detulerant, sed bonus Ioseph frumentum dedit, argentum reddidit; non enim pecunia emitur Christus, sed gratia: pretium tuum fides est, hac emuntur diuina mysteria. portat autem frumentum hoc asinus ille ante inmundus in lege, sed iam mundus in gratia.-
- 46.1
Tenebatur tamen Beniamin iunior et patrio adhuc haerebat adfectu. tenebant eum legis uincula, mos paternus. fames inualescebat, quia sero ueniebat. intercedunt pro eo duo, Ruben et ludas, hoc est humilitas atque confessio. his uadibus aput patrem utitur, his committitur, quorum unus primitiuus, alius resuscitatus. lex primitiui, euangelium resuscitati. his deducitur Beniamin iunior et bonis odoribus comitatus aduenit portans secum resinam, qua lapides marmorum conectuntur, eo quod praedicatione propria tamquam spiritali resina uiuos lapides etiam iste conecteret: portans etiam mel, quo noxia uulneris interius exeduntur sine acerbitate aliqua sectionis. talis enim Pauli praedicatio, ut putrem aboleret adfectum conruptumqne euacuaret umorem disputationis suae aculeo, urere magis aegra mentis uiscera cupiens quam secare. incensum orationis et casiam et guttam sepulturae insignia esse Dauid propheta nos docuit dicens: murra et gutta et casia a uestimentis tuis. uenit enim Paulus crucem domini praedicare, ilicem semper uirentem et nuces, quarum testa durior, fructus tenerior — meritoque uirga sacerdotalis Aaron nucina et Hieremiae baculum huiusmodi —, argentum quoque duplex. non otiosa munera esse quis dubitet, cum et patriarchae uita et apostoli sermo semper uirescat in pectoribus singulorum et eloquium sanctorum sicut argentum igne examinatum praecepti salubris fulgore resplendeat? nec inmerito duplex argentum referunt, in quibus Pauli praefigurabatur aduentus, qui laborantes presbyteros in uerbo atque doctrina duplici honore donabat.
- 47.1
Uidit autem illos Ioseph et Beniamin fratrem suum ex eadem matre. iam uidentur Hebraei et uidentur a Christo, qui Ioseph uerus est, quando cum Pauli ueniunt typo, et loquitur illis mitia atque mansueta, ut pariter cibum sumant. supra autem, quia sine Beniamin uenerunt, agnoscebat quidem eos, sed ab his se auertebat, ut scriptum est: et loquebatur his dura, quia ipsi non agnoscebant eum a quo agnoscebantur. Pauli igitur merito profecerunt, quem dominus Iesus tamquam iuniorem fratrem ex eadem matre generatum amplius ceteris fratribus diligebat. aduertant Iudaei quem dominum negauerunt. qui etiam crucifixus ex synagoga eorum tamen tamquam ex eadem ortos parente plus diligit, si uel sero cognoscant suae salutis auctorem. sed propriorum conscii delictorum non credunt tantam Christi esse misericordiam, ut donet peccatum, remittat iniuriam. ideoque praefigurabantur in patriarchis quales essent futuri. inuitabantur ad gratiam, ad salutaris mensae uocabantur conuiuium, et calumniam sibi parari, insidias fieri suspicabantur.
- 48.1
et coeperunt ad hominem, qui erat supra domum, in ianua domus causam suam uelle agere. adhuc dubitant introire et ex operibus suis malunt iustificari qui causam uolunt adstruere quam gratiam accipere et ideo in portis redarguuntur. qui autem fructum uteri uirginalis expectat et hereditatem domini, filii mercem negotiatur non erubescit in porta, sed in exitu uitae huius repellit inimicum, ne ad altiora properanti conscius culpae grauioris obsistat.
- 49.1
unde mystice lUis respondit maior domus. et is qui sit intellege, cum legeris Moysen fidelem in tota domo eius. maiores enim domus Moyses Petrus Paulus et ceteri sancti sunt, Christus autem solus est dominus. scriptum est quia Moyses fidelis in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicta essent, Christus uero tamquam filius in domo sua, quae domus nos sumus, si libertatem et gloriam spei tenuerimus.
- 50.1
Hic ergo maior domus respondit illis: propitius sit uobis, nolite timere. deus enim uester et deus patrum uestrorum dedit uobis thensauros in sacculis uestris: argentum uestrum probum acceptum 502 habeo. illi enim dixerant: argentum uniuscuiusque in sacculis nostris inuenimus. argentum nostrum ad pondus rettulimus. o magna mysteria et euidenter expressa! hoc est dicere: cur inflamini? argentum uos habere uestrum in sacculis saepius usurpatis? quid enim habetis quod non accepistis ? si autem accepistis, quid gloriamini quasi non acceperitis? iam saturati estis, diuites facti estis. qui argentum habere uos creditis, sed argentum uobis deus patrum uestrorum dedit. ille deus uester, ille patrum uestrorum deus est, quem negastis. sed ignoscit. sed indulget, sed recipit, si reuertamini. ipse est, qui uestrum non quaerit argentum, suum donat. ipse uobis dedit argentum in sacculis uestris. iam sacculi uestri argentum habent, qui lutum habebant; et ideo uester est qui dicit: conscidisti saccum meum et induisti me laetitia. laetitiae munus est Christus. ipse est argentum uestrum, ipse est pretium uestrum. non exigit a uobis dominus lesus frumenti sui pretium, non quaerit uestri pondus argenti.
- 51.1
argentum uestrum reprobum est, argentum sacculi non est bonum. argentum uestrum probum acceptum habeo, hoc est: non est illud materiale argentum, sed spiritale argentum uestrum, hoc est probum, quod fida deuotione quasi Iacob filii detulistis, quod sine damno datur et sine ullo adnumeratur dispendio, quandoquidem tali pretio detrimentum mortis excluditur, lucrum uitae adquiritur.
- 51.2
Parauerunt autem munera, donec introiret Ioseph meridie.
- 52.1
accelerauit meridiem fides Pauli. ante caecus erat, postea coepit lumen uidere iustitiae, quoniam qui reuelat ad dominum uiam suam et sperat in eum, dominus quoque educet tamquam lumen iustitiam eius et iudicium eius sicut meridiem. et Abrae quando deus apparuit ad ilicem Mambrae, meres erat, cui de praesentia domini lux aeterna fulgebat. meridies est, quando Ioseph uerus in domum suam intrat, ut prandeat. tunc enim plus dies lucet, quando sacramenta celebramus.
- 53.1
et intulerunt inquit ei munera. nos munera inferimus, ille instaurat conuiuium. ille dicit: adponite panes, quos soli Hebraei sumunt, Aegyptii manducare non possunt. sed ante conuiuium quanta dignatio! quam usus istius et sedulitatis et gratiae morale magisterium! adhuc de calumnia, quam sibi a Ioseph fieri putabant, fratres suspecti erant. ille inuitabat ad prandium: horum nutabat adfectus, illius perseuerat gratia. primus adpellat, primus interrogat: quomodo habetis?
- 54.1
et iterum ait: recte est pater uester senior? superioris est inferiorem ad conloquium prouocare, dare sermonis fiduciam, quaerere non solum de ipsis, sed etiam de parentibus.
- 55.1
respondent illi: recte est puer tuus, pater noster. ille seniorem dixit, ut honoraret: isti puerum nominarunt, ut deferrent humilitatis obsequium, quod senectus honoratae sit dignitatis, pueritia autem subiecta uideatur et propior uerecundiae quam superbiae.
- 56.1
Respiciens autem oculis uidit Beniamin fratrem suum ex eadem matre. morale est, ut quos diligimus eos uideamus prae ceteris et quos animi intentio tenet priores eos obtutus offendat oculorum, siquidem plerumque circa alia mentis occupatione districti quos habemus ante oculos non uidemus. ita duce animo dirigitur noster aspectus. uidit igitur Beniamin fratrem suum sanctus Ioseph, quem tenebat animo, quem oculis requirebat, quo absente fratres paene non uiderat, quia uidere nihil proderat. nec solum uidisse contentus quasi nesciret interrogauit: hic frater uester est adulescentior? consuetudo et gratia caritatis est, ut dilectos nobis non solum oculis, sed etiam sermone teneamus. agnouerat Ioseph dilectum suum, sed ideo interrogabat, ut quem tenebat animus uox sonaret.
- 57.1
demque non expectauit ut responderetur, sed continuo benedixit eum et turbatus est desiderii sui fructu. torquebantur autem uiscera eius, quia conplectendi eius quem desiderauerat libertas differebatur. denique ingressus in promptuarium plorauit et lauit faciem suam et continuit se. grandis amoris aculei cito corda conpungunt, nisi desiderii frena laxentur. uincebatur adfectu Ioseph, differebatur consilio: ratio cum amore certabat. fleuit, ut amoris pii aestus lacrimis temperaret.
- 58.1
: Haeo moraliter; mystice autem uidit dominus lesus Paulum oculi enim domini super iustos — et dixit: hic frater uester est adulescentior? adhuc adulescentior dicitur, qui nondum maturam canae fidei gerebat aetatem, nondum in uirum perfectum excreuerat. in illam, sicut ipse ait, mensuram aetatis plenitudinis Christi. denique adulescens legitur tantum ibi, ubi lapidantium Stephanum uestimenta seruabat. et ideo Philemonem non adulescentiae suae, sed senectutis similem esse cupiebat, ut scripsit: magis obsecro, cum sis talis ut Paulus senex. ideo adulescentiores uiduas praedicat declinandas, non propter aetatem, sed propter quandam pubiscentium delictorum lasciuiam inmaturitatemque uirtutis. ceterum maior in iuuene quam in sene laus castitatis est. puto autem quod a uero non sit alienum, si illud intellegamus, quia, cum hoc Paulus haberet et horreret correptus, quod caecitas accidisset ei, inciperet tamen adpropinquare dicendo: domine, quid me uis facere? ideo adulescentior dicebatur a Christo. ut qui uocabatur ad gratiam excusaretur a culpa, quod ea lubricae fuisset aetatis. denique uidit eum Christus. ubi lux circumfulsit eum, et quia adulescentes metu magis quam ratione reuocantur a uitio, adhibuit stimulum et miseratus admonuit, ne aduersus stimulum calcitraret.
- 59.1
turbatus est autem, sicut habes in euangelio quia turbauit se spiritu, cum Lazarum suscitaret, et ibi fleuit. ut prius lacrimis suis mortui delicta lauaret. sed intra fleuit et lauit faciem suam. caecitas Pauli fletus est Christi: lauat faciem suam, ubi lumen ei reparatur amissum. lauit faciem suam Christus, ubi baptizatus est Paulus, per quem dominus Iesus a pluribus uideretur. et ideo in conuiuio pars eius quinquipliciter maior effecta est, quod haberet superioribus anteferri non solum mentis prudentia, sed etiam militia corporis et gratia castitatis.
- 60.1
Biberunt autem et inebriati sunt pariter cum eo. a principio fidei maior Paulo praerogatiua defertur, de quo dictum est ad Ananiam: uade, quoniam uas electionis est mihi ad sufferendum nomen meum coram gentibus. a principio inebriatur ebrietate, sed sobria, ut et ipse cum sanctis diceret: et poculum tuum inebrians quam praeclarum est!
- 61.1
et scyphus argenteus soli sacco eius mseritur. nesciebat hoc Beniamin: fallebatur Paulus, sed uocabatur. mittitur post eum mane; nox enim processerat caecitatis, dies fidei adpropinquabat.
- 62.1
per ordinem singulorum prius inspiciuntur sacculi. docet te moralitatem scriptura diuina. per ordinem ante discubuerunt in conuiuio contra eum, primitiuus secundum aetatem. uides quod seniori locus ille sit deferendus. per ordinem iterum requiruntur sacculi singulorum, ut scias electum Paulum caelesti esse iudicio. discussit ceteros, hunc praetulit. in nullius alterius sacco scyphus inuentus est argenteus nisi istius. quid sibi uult quod insertus est sacculo ? Ioseph quidem inebriauit ut falleret, scyphum misit ut fratrem quem diligebat pia fraude reuocaret, sed refulgent mysteria diuina.
- 63.1
Hoc inuenit in nobis Chnstus argentum, quod ipse donauerit. habemus naturae argentum, habemus et gratiae. natura opus est creatoris, gratia munus est redemptoris. etsi non possumus uidere dona Christi, ille tamen donat et operatur occulte et donat omnibus, sed seruare paucorum est et non amittere. non omnibus tamen donat omnia. triticum multis datur, scyphus uni, qui prophetico et sacerdotali donatur munere. non enim omnis, sed propheta dicit: calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo.
- 64.1
in corpore igitur Pauli iam doctrinae caelestis adloquium refulgebat, cum esset eruditus in lege. sed quia adhuc iustitiae dei subiectus non erat, intra saccum erat scyphus, doctrina intra legem, lucerna intra modium. missus tamen Ananias, qui benedictionem daret, manum inponeret, saccum solueret. sacco soluto reluxit argentum et decidentibus squamis uelut quibusdam sacci uinculis statim uidit. uinculum eius perfidia erat, absolutio eius fides facta est. et ideo tamquam soluto sacco, hoc est deposito legis uelamine, quod supra cor est positum ludaeorum, conuersus ad dominum, liber a nexu adeptus gratiam libertatis ait: nos itaque omnes reuelata facie gloriam dei speculantes ad eandem imaginem reformamur. soluto enim calciamento legis nudo uestigio liberi sermonis euangelium praedicabat. tenebant eum Iudaei et inpedire cupiebant, sed ubi in eius sacco argentum resplenduit, sciderunt uestimenta sua et reuersi sunt retro. libera enim pro Christo Pauli praedicatio nudauit populum Iudaeorum et omnem eorum rescidit gratiam,
- 65.1
ideoque retro regressi sunt, qui ante se uidere non poterant. retro redeunt qui Christum amittunt. denique et in euangelio, cum corriperent ad mortem dominum Iesum, redeuntes retro ceciderunt in terram. merito retro reuertebantur, qui in terrenam labem ab illa caelesti gratia recidebant. nolebant igitur moraliter redire sine fratre, mystice sine Paulo reuerti, quo amisso adserebant in maerorem deducendam parentis populi senectutem.
- 66.1
et ideo ludas apud Ioseph remanere cupiebat, ne uideret mala, quae inuenerunt patrem suum, hoc est iam praeuidebat et cauere cupiebat mala, quae uentura erant populo Iudaeorum. sed cum adhuc haec ipsa non esset in typo illo principum populi Iudaeorum libera praedicatio, fleuit loseph, hoc est in illo plorauit Iesus.
- 67.1
Et iussit omnes recedere, ut cognosceretur a fratribus; non506 uenerat enim, sicut ipse ait, nisi ad oues, quae perierunt domus Istrahel. et emittens uocem cum fletu ego sum inquit Ioseph; adhuc pater meus uiuit? hoc est: expandit manus suas ad populum non credentem et contradicentem, non legatum neque nuntium quaerens, sed ipse dominus saluum facere uolens populum suum. ipse qui loquebar adsum inquit et palam factus non quaerentibus me adpareo his qui me non interrogabant. quid igitur aliud tunc clamauit nisi: ego sum Iesus, cum a principibus Iudaeorum < temptatus > interrogantibus: tu es filius dei? responderet: uos dicitis quod ego sum, cum Pilato diceret: tu dicis quia rex sum; ego in hoc natus sum, cum principi sacerdotum dicenti: adiuro te per deum uiuum, ut dicas nobis si tu es Christus filius dei, referret: tu dixisti. amen dico uobis, amodo uidebitis filium hominis sedentem ad dexteram uirtutis et uenientem cum nubibus caeli. hoc est ergo quod ait: ego sum Ioseph, ego sum diuinae potentiae. adhuc pater meus uiuit? hoc est: ego patrem non nego, ego fratres agnosco, si aut uos fratrem aut pater filium recognoscat. adhuc ergo populus meus uiuit, de cuius populi familia fratrem mihi elegi ?
- 68.1
accedite ad me, quia ego ad uos adpropinquaui et eo usque, ut per carnis susceptionem facerem me uestrae consortem naturae. nolite uel participem fugere uestrae societatis, si non agnoscitis auctorem salutis.
- 69.1
et accesserunt inquit ad illum, et dixit: ego sum Ioseph frater uester, quem uos tradidistis in Aegyptum. nunc ergo nolite maesti esse neque uobis durum uideatur, quoniam hic me uendidistis; ad uitam enim misit me deus ante uos. quam fraterna pietas, quam dulcis germanitas, ut etiam parricidale excusaret admissum dicens diuinae illud prouidentiae fuisse, non inpietatis humanae, quandoquidem non ab hominibus oblatus ad mortem, sed a domino missus ad uitam sit. quid aliud habet illa domini nostri Iesu Christi, qui fratres omnes pietate superauit, in cruce positi intercessio pro plebe dicentis: pater, dimitte illis; non enim sciunt quid faciunt? quid aliud illa appellatio sanctitatis in medio discipulorum dicentis: pax uobis: ego sum, nolite timere? et cum conturbati et conterriti existimarent spiritum uidere, iterum dixit ad illos: quid turbati estis et quare cogitationes ascendunt in corde uestro? uidete ecce manus meas et pedes meos, quia ego sum ipse. palpate et uidete quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. haec ergo iam tunc futura posterioribus temporibus mysteria reuelata sunt.
- 70.1
Denique ipsis exprimuntur sermonibus, ut ipsum esse intellegamus et qui ante in Ioseph et postea in suo locutus est corpore, quandoquidem nec uerba mutauit. ait enim tunc: nolite maesti esse et infra: ascendite ad patrem meum et dicite illi: haec dicit filius tuus Ioseph: fecit me deus dominum totius terrae Aegypti. et in euangelio ait: nolite timere. ite nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, et ibi me uidebunt. et infra ait: data est mihi omnis potestas in caelis et in terra, hoc est dicere: diuinae hoc fuit dispositionis, ut acciperem potestatem, non acerbitatis humanae. non obicit scelus qui enumerat praemium.
- 71.1
quod autem habet in Genesi: ad uitam enim misit me deus ante uos reddit in euangelio dicens: docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine patris et fili et spiritus sancti; haec enim est merces et uita sanctorum, quod etiam alios redemerunt.
- 72.1
illud quoque aduerte non otiose scriptum in Genesi: et eris prope me, tu et fili tui et filii filiorum tuorum; hoc est enim quod dixit in euangelio: ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.
- 73.1
quam euidens quoque illud mysterium, quod ueluti conpleto omni mandato fratrem suum Beniamin amplectitur Ioseph et cecidit super collum eius, sicut conpleto euangelio Paulum Christus amplectitur quibusdam misericordiae suae bracchiis, ut interna opinione curuatum uelut a collo in caelum erigat. unde et ille erectus a Christo ait: nostra autem conuersatio in caelis est.
- 74.1
Et gauisus est Pharao, quod Ioseph agnouisset fratres suos. unde et uulgata est uox in domo Pharao et hortatus est sanctum Ioseph, ut fratres suos inuitet. ut ueniant cum patre, et mandat inpleri eorum sarcinas tritico et in uehicula dari. unde haec humanitas barbaro, nisi illud ostenderetur magnum mysterium, quod iam non inuidet ecclesia, cum redimuntur Iudaei, et populus Christianus hac adiunctione . laetatur et quibus potest subsidiis iuuat et mittit euangelizantes regnum dei, quo maturius euocentur? quibus dantur binae stolae.
- 75.1
et allegat Paulum, cum eius dicta depromit, cui trecenti aurei et quinque stolae diuersi coloris conferuntur a Christo. trecentos aureos habet qui crucem praedicat Christi, ideoque ait: neque enim iudicaui scire me aliquid inter uos nisi Christum Iesum et hunc crucifixum. et bene aureos accipit. quia non in suasoriis sapientiae uerbis, sed in ostensione spiritus praedicabat. quinque autem stolas accipit uel sapientiae multiplicis disciplinas uel quod nullis sensuum corporalium captus inlecebris ubi aliis periculum illic teneret uictoriam, qui omnes uoluptates carnis singulari continentia et uirtute superaret, cuius ingenium studiumque nulla corporis hebetaret infirmitas, qui, cum esset in corpore, corpus se habere nesciret. denique raptus in paradisum siue in corpore siue extra corpus nesciens audiuit uerba ineffabilia, quae loqui homini non liceret, qui postremo terrenum nihil oleret in terris, sicut ipse docet dicens: quia Christi bonus odor sumus deo in his qui salui fiunt.
- 76.1
praecellit igitur Paulus et eius exuberat portio, sed tamen habent et alii praedicatores gratiam suam. binas stolas accipiunt. quas? illas utique, de quibus dubitare non debes, quia legisti de Sapientia dictum: binas uestis fecit uiro suo. una est mystica, moralis altera. sed non omnes apostoli, non omnes prophetae. non omnes pastores, non omnes uirtutes, non omnes habent gratiam curationum, non omnes linguis loquuntur. ubi diuersa praemia, merita diuersa.
- 77.1
et praemittuntur et patri munera. filius honorat patrem, Christus populum suum inuitat promissis, inuitat muneribus. portant haec munera illi asini inutiles et laboriosi ante, nunc utiles, portant in typo Christi munera portaturi in euangelio munerum largitorem.
- 78.1
Dimisit autem fratres suos et abierunt. et dixit illis Ioseph: nolite irasci in uia. quam bene docet ab iracundia praecauendum, quod ea possit etiam amantes sui separare germanos, et maxime in uia fugiendam esse discordiam, ubi ipse uiandi comitatus debet inuiolabilis gratiae habere consortium. quid aliud autem ait dominus noster Iesus ex hoc corpore recessurus, cum discipulos dimitteret suos, nisi ne irascerentur in uia, dicens: pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis? ubi enim pax est, iracundia locum non habet, ablegatur discordia, fugatur dissensio. hoc est ergo quod ait: pacem meam do uobis, id est nolite irasci in uia. et uide ne in hac uia dicat, hoc est in hoc cursu totius uitae indignationem cauendam, quod ira saepe etiam innocentes in crimen adducat, quia, dum iusto amplius irascimur et uolumus alienum coercere peccatum, grauiora peccata conmittimus. ideo apostolus non uos ipsos inquit uindicantes, carissimi, sed date locum irae, hoc est declinemus eam, ne nos illa corripiat. unde et dominus Iesus dimittens ad euangelizandum discipulos misit eos sine auro, sine argento, sine pecunia, sine uirga, id est ut et incentiua litis et instrumenta eriperet ultionis.
- 79.1
Et ascenderunt inquit de Aegypto et uenerunt in terram Chanaan ad Iacob patrem suum et nuntiauerunt illi dicentes quia Ioseph filius tuus uiuit et ipse est princeps totius terrae Aegypti. quae est terra Chanaan? quae nutabat. quid igitur tam euidens quam apostolorum tempora designari, quibus ingressi Iudaeorum synagogas nutantes Iesu domini potentiam praedicabant, sicut habemus in Actibus apostolorum dicente Petro: hunc ergo legum resuscitauit deus, cuius nos testes sumus. dextera igitur dei exaltatus repromissione spiritus sancti accepta a patre effudit hoc donum, quod uos uidetis? aduertimus certe quomodo et uiuere eum et terrae totius principem dicat, qui aperiens horrea sua spiritalis gratiae donet omnibus ubertatem. haec dicebant apostoli, sed Iudaei non credebant, sed iniciebant manus in eos et trudebant in custodiam praedicatores salutis.
- 80.1
unde et de Iacob scriptum est: expauit mente; non enim credebat eis. expauit adfectu plebis incredulae, sed posteaquam Christi gesta cognouit, tantis beneficiis et operibus delinitus resumpsit spiritum dicens: magnum mihi est, si adhuc filius meus Ioseph uiuit. ibo et uidebo illum, priusquam moriar. primum et maximum fidei fundamentum in resurrectionem Christi credere. quicumque enim crediderit resuscitatum festinus requirit, deuotus accedit et intima deum mente ueneratur; credit enim quod ipse non moriatur, si credat in resurrectionis auctorem.
- 80.2
Et eleuans se Istrahel uenit ad puteum iuramenti et immolauit hostiam deo patris sui Isaac.
- 81.1
merito eleuatur qui festinat ad Christum. fides praecedit deuotionem. prius so eleuauit, postea immolauit: ille enim bene immolat qui cognitionem diuinitatis inuestigauerit.
- 82.1
dixit autem deus ad Istrahel in uisu nocte dicens: Iacob, Iacob. qui dixit: quid est? dicens: ego sum deus patrum tuorum: noli timere, descende in Aegyptum; in gentem enim magnam te faciam ibi. ego descendam tecum in Aegyptum et ego deducam te in perpetuum. quemadmodum quae ipsi legunt non intellegunt et Moysen quem laudant abnegant, cum eius scriptis nolunt credere! quid euidentius quam quod hoc loco inuitantur, ut ad ecclesiam dei transeant et qui ante intra Iudaeae terminos coartabantur angustos ad populum dei migrent, qui ex toto orbe, ex omnibus nationibus et populis congregatus in magnam factus est gentem ? denique in omnem terram exiuit sonus eorum. uocatur ergo a filiis suis Iacob, id est a Petro Iohanne Paulo populus Iudaeorum inuitatur ad gratiam.
- 83.1
ipse quoque deus noster proprio eum hortatur oraculo, spondet ei profectum fidei muneris sui fructum dicens ei: Ioseph mittet manum super oculos tuos. non utique sanctus patriarcha. sollicitus erat a quo ei oculi clauderentur, licet etiam intellectu simplici moralis exprimatur adfectus. nam si eos quos diligimus cupimus frequenter amplecti, quanto magis recessuri ex hoc corpore ipso carorum pignorum tactu delectamur extremo et hoc mulcemur uiatico. tamen mystice licet nobis intellegere quod postea cogniturus deum sit populus Iudaeorum. hoc est enim mysterium, quod uerus Ioseph immittet manus super oculos eius, ut qui non uidebat ante iam uideat. ueni ad euangelium, lege quemadmodum caecus ille sanatus sit, cui lesus manum inposuit et eius abstulit caecitatem. non enim morituris manum Christus inponit, sed uicturis, aut si morituris, recte, quia prius morimur, ut reuiuiscamus; non enim possumus deo uiuere, nisi peccato ante moriamur.
- 84.1
Descendunt igitur in Aegyptum septuaginta quinque animae, sicut scriptum est, et hoc mystice numero remissionis, quia post tantam duritiam, post tanta peccata haberentur indigni, nisi donaretur his remissio peccatorum. occurrit illi ludas, hoc est confessio erroris. hunc sui uenturus Iudaeorum populus praenuntium mittit. ideo et Ioseph uerus, id est arbiter et interpres diuinitatis, occurrit, quia praecedit iam confessio quos ante perfidia possidebat. interpres est enim diuinitatis Christus, quia deum nemo uidit umquam, nisi unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarrauit. hic senilis iam aetatis et fessum suscipiet ultimis temporibus populum Iudaeorum, non secundum illius merita, sed secundum electionem suae gratiae et inponet manum super oculos eius, ut caecitatem auferat. cuius ideo distulit sanitatem, ut postremus crederet, qui ante non putauit esse credendum, et praerogatiuam superioris electionis amitteret. unde et apostolus ait: quia caecitas ex parte Istrahel contigit, donec plenitudo gentium intraret et sic omnis Istrahel saluus fieret.
- 85.1
gesta igitur patriarcharum futurorum mysteria sunt. denique ipse Iacob sic ait ad filios suos: congregamini, ut adnuntiem uobis quae occursura sunt uobis in nouissimis diebus. congregamini et audite Istrahel patrem uestrum.
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa035.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.