Ancient Texts

← Library

De Iacob

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 104 sections

  1. 1.1.1

    Necessarius ad disciplinam bonus sermo omnibus, plenus prudentiae, et mens rationi intenta praecurrit uirtutibus, passiones coercet; docibilis enim uirtus. denique studio et discendo quaeritur, dissimulando amittitur. alioquin nisi sermo bonus necessarius esset ad correctionem, numquam lex diceret: non adulterabis. sed quia nudus sermo ad monendum utilis, ad persuadendum infirmus est, ideo adhibenda est rationis rectae consideratio, ut quod sermo bonus praescripserit ratio plenius tractata persuadeat. non enim seruili ad oboediendum constringimur necessitate, sed uoluntate arbitra, siue ad uirtutem propendimus siue ad culpam inclinamur. et ideo nos aut liber affectus ad errorem trahit aut uoluntas reuocat rationem secuta. passio autem grauissima culpae concupiscentia, quam ratio emollit et conprimit. emollire enim potest, eradicare non potest, quoniam animus qui est rationis capax suarum passionum non dominus, sed repressor. neque enim fieri potest ut facilis ad iracundiam non irascatur, sed ut ratione se temperet, indignationem cohibeat, a puniendo se reuocet, sicut et propheta nos docet dicens: irascimini et nolite peccare. concessit quod naturae est, negauit quod culpae est.

  2. 1.2.1

    omnis itaque ...... ex aliis, non ex se originem sumit ideoque secunda est. nam aut de naturalibus suscipitur aut de utilibus. itaque aut naturalia temperat aut utilitatis adsertor est. denique non animi excidit concupiscentiam, sed facit ne concupiscentiae seruiamus. quis enim tantus ut corporalem motum possit auferre nisi solus ille qui potuit de infructuosa ficulnea dicere, hoc est malitia Iudaeorum: ecce anni tres sunt, ex quo ueni quaerens fructum in ficulnea hac et non inuenio: succide ergo illam. cui respondit seruus: remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam et mittam cophinum stercoris. et si quidem fructum fecerit: sin autem, in futurum succide illam. merito ad dominum rettulit, quia excidendae corporalis prolapsionis potestatem sibi ipse uindicare non poterat, sed domino reseruabat.

  3. 1.3.1

    Denique quem de hominibus meliorem et fortiorem adsumemus quam sanctum Dauid, qui cupiditatem [sibi], qua concupiuerat aquam de lacu Bethleem hostili interclusam exercitu, sibi auferre non potuit, potuit mitigare? nam cum aliis utique defuisse non inueniamus, id est tanto exercitus numero, cum utique multo minus regi deesse potuerit ex ceteris fontibus aqua, inrationabilem quandam concupiscentiam passus desiderauit eam, quae hostium erat circumfusione uallata, unde sine maximo periculo non facile potuisset deferri. itaque ait: quis mihi potum dabit de lacu, qui est in Bethleem ad portam? et cum essent reperti tres uiri, qui hostium castra praeciderent et deferrent aquam, quam summo desiderio desiderasset, cognoscens quod periculo alieno aqua sibi eadem constitisset profudit illam domino, ne sanguinem illorum qui eam detulerant bibere uideretur. quae res indicio est quod concupiscentia quidem rationem praeueniat, sed ratio cupiditati resistat. humanum itaque passus est Dauid, ut inrationabiliter concupisceret, sed illud laudabile, quod inrationabilem concupiscentiam rationabiliter parato fraudauit remedio. dum laudo uiros, qui erubuerunt desiderium sui regis et maluerunt finem eius uerecundiae uel periculo propriae salutis adferre, plus laudo eum qui erubuit in suo desiderio alienum periculum et aquam dubiae sortis pretio quaesitam sanguini comparauit. simul quasi repressa uictor cupiditate profudit aquam domino, ut ostenderet quod concupiscentiam suam uerbi consolatione restingueret.

  4. 1.4.1

    potest igitur mens sobria inpressiones refrenare ac reprimere quamuis grauium passionum et feruorem omnem cupiditatis flagrantissimae refrigerare, deriuare alio motus et rectae rationis tractatione despuere passiones. etenim cum deus hominem constitueret et in eo mores sensusque plantaret, tunc motibus eius regale inposuit mentis imperium, ut omnes sensus motusque hominis eius uigore ac potestate regerentur. adiuncxit ad gratiam creaturae, ut mentem ipsam diuinis informaret praeceptis et sapientiae instrueret disciplinis, quibus et cauenda nosceret et eligenda cognosceret. mens igitur recta ratione tenens disciplinam sapientiae, ut diuina et humana cognoscat, eruditur in lege, per quam discit quas sibi subicere debeat passiones.

  5. 1.5.1

    Passionum autem uelut duces sunt naturales delectatio et dolor, quas secuntur ceterae. illae enim conplectuntur uniuersas, quarum utraque non solum corporis, sed etiam secundum animam passiones sunt. et quia diximus subesse\' his alias passiones, ante delectationem concupiscentia, post delectationem gratulatio est; ante dolorem autem est timor, post dolorem tristitia, commotio autem animi communis passio et delectationis et doloris est. transcurram alias, id est superbiam auaritiam ambitionem contentionem inuidiam, quae sunt secundum animam passiones, transcurram etiam inexplebilem uorandi libidinem effusionemque luxuriae atque lasciuiae, quae uitia nexa sunt corpori et secundum illud operantur. meritoque temperantia quam maxime passionum istarum restinguit ardorem, quae primum sobrietate atque moderamine animum temperat, mentem informat, deinde etiam deliciarum abstinentia restringit habenas corporalis ferocitatis. ideo lex recidit ciborum licentiam, epularum copias, non solum ut resecaret luxuriam, uerum etiam ut inhibentis contemplatione praecepti uiam tractationi rationis aperiret, quae inritamenta gulae ceterasque recideret cupiditates, corporeas passiones motusque cohiberet. temperantia est igitur correctionis praeuia, disciplinae magistra.

  6. 1.6.1

    A.b hac profectus Iacob sanctus primatus a fratre quos non habebat accepit eiusque praelatus adsensu docuit in reliquum intemperantes proprio sibi uiles esse iudicio. ab hac profectus Ioseph et calorem iuuentutis edomuit et temptatum adulterinis animum inlecebris rectae rationis inductione firmauit. denique quamuis fortis esset et ualidus, tamen tractatu rationis fulcire se maluit dicens uxori domini sui: si dominus meus nescit propter me aliquid in domo sua et omnia quaecumque habet dedit in manus meas, neque subtractum est a me quicquam praeter te, quia uxor illius es, et quomodo faciam uerbum hoc malum et peccabo coram deo? haec est igitur rectae rationis tractatio, quam Graeci nuncupant, qua mens sapientiae intenta solidatur. pulchra est enim ratio, quod nec beneficiis domini esse deberet ingratus nec occultum posset esse peccatum, quod deo teste committeret, quem latere non posset.

  7. 1.7.1

    Bona igitur ratio, quae et hostilem plerumque affectum exuit et dolorem iniuriae sequestrat. denique et in acie plerumque uictorem mitigat et ferituri mucronem retardat et rogantem morti eripit, eo quod subiectis parcere iusta ratio persuadeat. nam de excludendo uel mitigando iniuriae dolore quis melior magister quam patriarcha Iacob, qui proprios coarguens filios Symeon et Leui ait: odiosum me fecistis, ita ut saeuus uidear. et utique ulti fuerant sororis iniuriam, quae contra instituta patria uiolato fuerat pudore temerata. nec potuit Iacob, praeceptor disciplinae, custos pudoris, stuprum probare commissum, sed maluit insolentes ratione cohiberi sciens quod indignationem ratio temperare posset.

  8. 1.8.1

    temperantia est igitur, quae resecat cupiditates. hanc primis hominibus tenendam mandauit deus dicens: de fructu autem ligni, quod est in medio paradisi, non edetis neque tangetis illud, ne moriamini. et quia non est retenta, ideo transgressores uirtutis egregiae paradisi exules facti sunt et inmortalitatis exortes. hanc lex docet et uniuersorum infundit affectibus.

  9. 1.9.1

    Doceri autem eam et sapientiam et disciplinam scriptura testatur, de temperantia in lege, de ceteris in lob libro, in quo scriptum est: nonne dominus est qui docet intellectum et disciplinam? et in euangelio dominus ipse ait: discite a me quia mitis sum et humilis corde. et alibi ad discipulos ait: ite, docete gentes baptizantes eas in nomine patris et filii et spiritus sancti. unde autem discipuli dicti aut quid aliud a Christo nisi uirtutum operari praecepta discebant ? denique Dauid ait: uenite, filii, audite me, timorem domini docebo n o s. utique timor dei de numero uirtutum est, quia initium sapientiae timor dei, per quem adsciscitur piae forma doctrinae, de qua Paulus ait: gratias autem deo, quod fuistis serui peccati, sed oboedistis ex corde in eam formam doctrinae, in qua traditi estis, liberati autem a peccato serui facti estis iustitiae. doctrina igitur facit, ut possimus peruenire ad iustitiam. potest ergo adquiri iustitia discendo. intendamus igitur studio in formam euangelicae doctrinae. minimum studii plerumque pro maximo habetur. in studio enim sunt omnia, per quod adhibetur oboedientia, quae in utramlibet partem propenderit aut culpam. adiungit aut gratiam. haec nos in primo Adam traxit ad mortem, haec in Adam secundo ad uitam uocauit.

  10. 1.10.1

    Non est quod cuiquam nostram adscribamus aerumnam nisi nostrae uoluntati. nemo tenetur ad culpam, nisi uoluntate propria deflexerit. non habent crimen quae inferuntur reluctantibus, uoluntaria tantum commissa sequitur delictorum inuidia, quod in alios deriuemus. uoluntarium sibi militem eligit Christus, uoluntarium seruum sibi diabolus auctionatur. neminem iugo seruitutis adstrictum possidet, nisi se ei prius peccatorum aere uendiderit. quid carnem quasi infirmam accusamus? membra nostra arma sunt iniustitiae et arma iustitiae. uidisti pauperem iniuriam accipientem, protexisti eum: membra tua arma pietatis sunt, quibus pauperem ab iniuria uindicasti. uidisti egenum, donasti eum muneribus: dextera tua mortem a tuo pectore reppulisti. uidisti eum qui ducitur ad mortem, eripuisti eum, quia scriptum est: eripe eum qui ducitur ad mortem: membra tua sunt arma iustitiae, si iniuste hominem perire non passus es. uidisti mulierem, castigasti corpus tuum, mortificasti libidines, procaces meretricis oculos auersatus deseruisti: membra tua arma sunt [et arma] castimoniae. contra autem si oculus tuus uidit mulierem ad concupiscendum eam, aperuisti uulnus, inpressisti telum corpori tuo: membra tua arma peccati sunt. uidisti possessionem pupillorum et paternis eos expulisti sedibus, transtulisti terminos quos posuerunt patres tui: membra tua arma iniquitatis sunt.

  11. 1.11.1

    affectus igitur, non caro auctor est culpae, caro autem uoluntatis ministra. non ergo uendat nos uoluntas nostra. clamat apostolus: nescitis quoniam cui exhibetis uos seruos ad oboediendum, serui estis eius cui oboeditis, siue peccati in mortem siue oboeditionis ad iustitiam? ergo si aut peccato seruimus aut iustitiae, consideremus in qua parte seruitus tolerabilior, fructus uberior. sed qui potest esse fructus in morte? peccati enim stipendium mors et ideo nullus in eo fructus est, sed pudoris dispendium, cum ea quae gessimus erubescimus. seruire autem iustitiae libertas est; qui enim uocatus est in domino seruus libertus est domini: similiter qui liber uocatus est seruus est Christi. utraque condicio optima, esse sub Christo, sub quo et pretiosa seruitus et gloriosa libertas: pretiosa seruitus quasi tanti sanguinis pretio comparata, gloriosa autem libertas, quam nulla seruitus culpae, nulla peccatorum uincula constringunt, nulla flagitiorum onera, nulla criminum commercia degeneris nexui seruitutis addicunt

  12. 1.12.1

    Disce humilitatem, homo, apostolici uim cognosce magisterii. si seruum te dicas, libertus es: si liberum te iactes, seruus es. nam et ille qui quasi seruus redemptus est libertatem habet et iste qui quasi liber uocatus est bonum est illi ut seruum Christi se esse cognoscat, sub quo seruitus tuta est et libertas secura. quis quasi idiotam Paulum uel in ipso iure adserit? sciuit discernere inter libertum et liberum et ideo non perfunctorie, sed proprie dixit: qui enim uocatus est in dominos seruus, libertus est domini; similiter qui liber uocatus est seruus est Christi. reuera enim omnes Christi liberti sumus, nemo liber; omnes enim in seruitute generati. quid seruili condicioni adrogantiam libertatis adsumis? quid titulos nobilitatis usurpas, seruilis hereditas? nescis quod te Adae atque Euae culpa mancipauerit seruituti? nescis quod redemerit te Christus, non emerit? non auro et argento redempti estis de uana uestra conuersatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine agni clamat apostolus Petrus. ergo redemptus a domino es et seruus es qui creatus es, seruus es qui redemptus es et quasi domino seruitutem debes et quasi redemptori. nec inferiorem putes libertinitatem sub Christo quam libertatem esse. ad dignitatem aequalis, ad tuitionem praestantior est, ad gratiam par, aduersus lapsum cautior, aduersus superbiam tectior. ita libertatem accepisti, ut meminisse manumissoris tui debeas, ut patrono tuo noueris legitimum obsequium deferendum, ne ab ingrato reuocetur libertas. quid te beatius, qui sub domino regnas et sub patrono militas?

  13. 1.13.1

    Quid autem est quod tibi non contulit dominus? legem dedit, adiuncxit gratiam. lex enim peccatum denuntiauit, sed in condicione lubrica penitus cohibere non potuit. cognoui enim peccatum quod nesciebam, cognoui concupiscentiam esse peccatum, et hac occasione cognitionis peccati aera cumulata sunt, quia peccatum, quod ante per ignorantiam meam mortuum uidebatur, in me reuixit: ego autem mortuus sum sub peccati uulnere, quia cognitio culpae, quae mihi profutura uidebatur, haec nocuit, ut scirem quod uitare non poteram. peccatum enim prodidit et per bonum denuntiationis suae peccati ipsius aceruauit inuidiam. itaque supra modum factum est peccatum mihi, quia cumulatum est denuntiatione mandati; crescit enim culpa, cum proditur nec cauetur. quomodo ergo bonum mandatum, quod mihi mors est? aut quomodo non est mihi mors, quod per bonum significationis suae demonstrandum peccatum operatum\'est in me mortem? nam certum est quod mors mihi accessit, dum quod facio agnosco peccatum, sicut ipse dominus ait: si non uenissem et locutus fuissem his, peccatum non haberent.

  14. 1.14.1

    quid miraris igitur si lex quibusdam morti sit, cum morti sit et domini salutaris aduentus, per quem redempti sumus? infidelis enim mortem sibi quaerit ex gratia, manet autem mandati gratia. etenim sicut cognitio uenenatorum poculorum consummatur ad disciplinam medicinae, sic diuinum mandatum ad uitam aeternam. sicut autem ei qui male utitur noxiis potionibus cognitio earum in malum uertitur et periculum et quo magis uenena cognouerit hoc se intellegit amplius periclitari, sic forma mandati his qui male legem interpretantur uel demonstrata atque inter dicta peccata uitare non possunt mortis auctor est. sicut ergo bonum antidotum, etiamsi inprudenti aut intemperanti non bonum, sic bonum mandatum, etiamsi intemperanti non bonum est. ergo bonum mandatum, quod alicui mors est. responsum igitur habe primae propositioni, quia potest esse bonum mandatum, quod mihi mors est: bonum per naturam salutaris praecepti, mors per intemperantiam carnis.

  15. 1.15.1

    1 i » Et quia didicimus esse bonum mandatum quod mihi mors est, nunc discutiamus quomodo non sit mihi mors quod per bonum licet mihi operatum est mortem. sic enim proposuit apostolus: quod ergo bonum est mihi mors est? absit; sed peccatum, ut pareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. itaque spectemus singula. mandatum utique legis est, lex autem spiritalis est, cuius gratiam uideo, pulchritudinem laudo. formam praedico, praeceptum admiror: sed quia carnalis sum ego et uenundatus sum sub peccato, trahor inuitus ad culpam. etenim quasi seruo culpa dominatur. itaque odi crimen et facio. mens odit, caro concupiscit: ego tamen in utraque, qui legi mente consentio et carne quod nolo hoc ago. bonum ergo mandatum, cui consentio, et mens bona, quae quod bonum est eligit. bona ad iudicandum, sed infirma plerumque ad resistendum, quia repugnat ei corporis adpetentia et captiuam eam trahit ad erroris inlecebras.

  16. 1.16.1

    in quo periculo unum est remedium, ut quem lex liberare non potuit liberet dei gratia. sic enim scriptum est: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per legum Christum dominum nostrum. itaque fit ut, licet peccatum quod latebat id est concupiscentia mea, quam non putabam esse peccatum, mortem mihi operata. sit, dum proditur, et supra modum factum sit ipsum peccatum — erat enim peccatum, etsi nesciebatur, sed cognitione coaceruatum est et quasi incrementum erroris adsumpsit atque in naturam delicti cessit forma mandati.-, mihi tamen mors non sit, cui promptum est ad Christum confugere, per quem soluimur omni mortis periculo. absoluta igitur etiam secunda est propositio, quia mandatum mihi legis mors non est, etsi mortem operetur. quod enim conturbamur fragilitatis est, quod euadimus Christi.

  17. 1.17.1

    Ergo ut ad exordia sermonis huius reuertamur, mens bona est, quae habet tractationem rationis et intendit sapientiae disciplinis, sed grauis lucta est ei cum mortis corpore et plerumque rationem mentis uincit carnis inlecebra. ideo dominus primo legem dedit, cui mens hominis sese ad optemperandum dedit et ei seruire coepit, ut esset subdita; sed caro subiecta non erat, quia sapientia carnis non est legi subdita et praeceptis eius repugnabat. non enim poterat uirtuti oboedire cupiditatibus dedita et lenociniis carnalibus implicata. ideo laborandum est, ut teneamus dei gratiam. mens itaque bona, si rationi intendat, sed parum perfecta, nisi habeat gubernaculum Christi. uenit enim dominus Iesus, qui nostras passiones cruci suae adfigeret, peccata donaret. in cuius morte iustificati sumus, ut totus mundus eius mundaretur sanguine denique in morte ipsius baptizati sumus.

  18. 1.18.1

    si igitur in illius morte dimittuntur nobis peccata, etiam peccatorum nobis passiones in illius morte moriantur, illius crucis clauis teneantur. adfixae. si in illius morte mortui sumus, quid iterum tamquam uiuentes ad ea quae sunt mundana reuocamur? quid nobis cum elementis mundi, quid cum cupiditatibus, quid cum luxuria atque lasciuia, quibus in Christo mortui sumus? quodsi sumus in Christo mortui, in Christo resurreximus; cum Christo igitur uersemur, cum Christo superiora quae sunt, non quae corruptibilia et terrena quaeramus. Christus surgens a mortuis ueterem hominem adfixum cruci reliquit, nouum resuscitauit. Christus ideo mortuus est, ut et nos peccato moreremur, deo re-urgeremus. mortua est caro nostra, quid iterum peccato reuiuescit, quid iterum peccato oboedit? quid iterum peccatum regnat in mortuis, cum mors finis peccati sit? mortui sumus carne. renouati sumus spiritu. in spiritu ambulemus, quia spiritum Christi accepimus. si autem Christus in nobis, ergo sit nobis caro mortua propter peccatum, spiritus uero uiuat propter I iustificationem.

  19. 1.19.1

    sic quod erat inpossibile legi solutum est, si in spiritu ambulemus: sic passiones sepelimus, si crucem huius corporis non resoluamus, si chirographum peccati, quod deletum est in cruce Christi, non rescribamus, si ueteris hominis amictum quem exuimus non induamus. scriptum est enim in Canticis: exui tunicam meam, quomodo induam eam? laui pedes meos, quomodo inquinabo eos? mortificata igitur nobis sunt corporis membra, cur eius pullulant uitia? ideo lex non praeualuit, quia carnem non mortificauit, ideo quasi umbra praeteriit, quia non colorauit, ideo etiam obumbrauit nos a sole iustitiae, quia coaceruauit crimina: ergo et obfuit.

  20. 1.19.2

    Quid igitur opus fuit ut lex promulgaretur, si profutura non erat?

  21. 1.20.1

    habebamus iam legem naturae, erat unusquisque sibi lex, qui opus legis scriptum habebat in corde suo. illam non tenuimus: cur addebatur et altera, in cuius operibus caro non posset iustificari ? accessit uinculum, non solutio; addita est peccatorum agnitio, non remissio. peccauimus omnes, qui poteramus excusationem praetendere per ignorantiam: os obstructum est omnibus.

  22. 1.21.1

    profuit tamen mihi. coepi confiteri quod negabam, coepi delictum meum cognoscere et iniustitiam meam non operire, coepi pronuntiare aduersus me iniustitiam meam domino et tu remisisti impietates cordis mei. sed et illud mihi prodest quod non iustificamur ex operibus legis. ! non habeo igitur unde gloriari in operibus meis possim, non habeo unde me iactem et ideo gloriabor in Christo. non gloriabor quia iustus sum, sed gloriabor quia redemptus sum. gloriabor non quia uacuus peccatis sum, sed quia mihi remissa peccata sunt. non gloriabor quia profui neque quia profuit mihi quisquam, sed quia pro me aduocatus apud patrem Christus est, quia pro me Christi sanguis effusus est. facta est mihi culpa mea merces redemptionis, per quam mihi Christus aduenit. propter me Christus mortem gustauit. fructuosior culpa quam innocentia. innocentia arrogantem me fecerat, culpa subiectum reddidit.

  23. 1.22.1

    habes igitur quibus latio tibi profuit legis. sed dicis quia per legem superabundauit peccatum. sed ubi superabundauit peccatum, superabundauit et gratia. mortuus es peccato, homo; ergo lex iam non obest. resurgis per gratiam; ergo lex profuit, quia adquisiuit gratiam. accepisti etiam pignus Christi caritatis, quoniam qui pro te mortuus est aduocatus est tibi et sanguinis sui mercedem reseruat et qui peccatorem reconciliauit patri multo magis commendat innocentem et tuetur subditum, quia adsciuit innoxium.

  24. 1.23.1

    Tanti igitur beneficii debitor non rependis obsequium? heredem te fecit, coheredem te fecit, heredem dei, coheredem Christi: spiritum tibi adoptionis infudit. numera haec et adiunge non tam ad debiti nexum quam ad muneris accepti conseruationem. coheres Christi es, si conpatiare, si commoriare, si consepeliare cum Christo. /suscipe passiones eius, ut supra passiones cum eodem esse merearis. uide quomodo tibi peccata superiora donauit, ut nihil faceret obesse quod peccasti. uide quomodo te hortatur, ne amittas quod accepisti. breuis huius laboris est meta et corona fructus perpetui, tolerabilis passio, merces inaestimabilis. quid enim te angit? an ignobilitatis abiectio ? sed erit tibi in futurum gloriosa nobilitas deuotionis ac fidei. num census tenuior, uictus angustior ? sed erunt tibi diuitiae remunerationis aeternae, in quibus rei ullius egere non possis. num amissio filiorum ? recipies perpetuos, quos susceperas temporales. dicetur de te: beatus qui habet semen in Sion et domesticos inHierusalem.indignae inquit passiones sunt huius temporis ad futuram gloriam scriptura tibi dicit.

  25. 1.24.1

    adde quia uita beata his aduersis saecularium molestiarum aut passionum corporalium non minuitur, sed magis probatur. adde quod uel patrimonii damna non sentit uel necessitudinum forti mente abscondit dispendia, absorbet dolorem. adde quia nescit naufragia qui semper in portu tranquillitatis est. quid illud quod labor tibi conmunis cum omni est creatura, quia propter te mundus ipse seruitutem tolerat corruptionis, quia cum sanctis tibi laboris huius et expectationis conmune consortium est? sol occasum suum recognoscit, luna defectum, errorem stellarum lumina, dum totius corporis nostri expectatur redemptio.

  26. 1.25.1

    Sed uereris dubios uitae anfractus et aduersarii insidias, cum habeas auxilium dei, habeas tantam eius dignationem, ut filio proprio pro-te non pepercerit? pulchro uerbo usa est scriptura, ut dei patris erga te pium propositum declararet, qui morti obtulit filium. et filius mortis acerbitatem sentire non potuit, quod in patre fuit: nihil sibi reliquit, totum pro te obtulit, quod in plenitudine diuinitatis nihil ipse amisit et te redemit. considera affectum patrium. quod pietatis est quasi morituri filii suscepit periculum, quasi orbitatis hausit\' dolorem, ne tibi periret fructus redemptionis. tantum fuit domino studium tuae salutis, ut propemodum de suo pericli-II\'\' taretur, dum te lucraretur. ille propter te dispendia nostra suscepit, ut te diuinis insereret, caelestibus consecraret. mireĮ, etiam addidit: pro nobis omnibus tradidit illum, ut ostenderet quod ita omnes diligat, ut dilectissimum sibi filium pro singulis traderet. pro quibus igitur quod super omnia est dedit, potest fieri ut non in illo uniuersa donauerit? nihil enim excepit qui omnium cessit auctorem.

  27. 1.26.1

    nihil est igitur quod negari nobis posse uereamur, nihil est in quo de munificentiae diuinae diffidere perseuerantia debeamus, cuius fuit tam diuturna et iugis ubertas, ut primo praedestinaret, deinde uocaret et quos uocaret hos et iustificaret et quos iustificaret hos et clarificaret. poterit deserere quos tantis beneficiis suis usque ad praemia prosecutus est? inter tot beneficia dei num metuendae sunt aliquae accusatoris insidiae ? sed quis audeat accusare quos electos diuino cernit iudicio? num deus pater ipse qui contulit potest sua dona rescindere et quos adoptione suscepit eos a paterni affectus gratia relegare? sed metus est ne iudex seuerior sit: considera quem habeas iudicem. nempe Christo dedit pater omne iudicium. poterit ergo te ille damnare, quem redemit a morte, pro quo se obtulit, cuius uitam suae mortis mercedem esse cognoscit ? nonne dicet: quae utilitas in sanguine meo, si damno quem ipse saluaui? deinde consideras iudicem, non consideras aduocatum. potest iste seueriorem ferre sententiam, qui interpellare non desinit, ut paternae reconciliationis in nos conferatur gratia?

  28. 1.26.2

    Sed etsi qua inminerent grauia, nequaquam nos a Christo separare deberent.

  29. 1.27.1

    cur nos pro illo non etiam dura et acerba toleremus, qui pro nobis tam indigna suscepit? ideoque debet in nobis esse caritas, ut nullis periculis reuocemur a Christo. scriptum est enim: aqua multa excludere non poterit caritatem et flumina non concludent eam, quia torrentem transit anima diligentis. nulla tempestas, nullum profundum periculum, nullus terror mortis aut poenae uim caritatis inminuit; in his enim probamur, in his beata uita est, etiamsi multis periculis inundetur.

  30. 1.28.1

    non enim frangitur sapiens doloribus corporis nec uexatur incommodis, sed etiam in aerumnis beatus manet. neque enim aduersa corporis uitae beatae munus inminuunt neque de eius aliquid suauitate delibant, quia non in delectatione corporis uitae beatitudo est, sed in conscientia pura ab omni labe peccati et in eius mente qui cognoscit quia quod bonum est hoc delectat, etiamsi asperum sit, quod autem indecorum, etiamsi suaue, non mulcet. ergo causa bene uiuendi non delectatio corporalis, sed mentis prudentia est. non enim caro, quae subiecta est passioni, sed mens, quae iudicat, quia nihil melius delectat quam consiliorum honestas et operum pulchritudo; ea igitur beatae interpres est uitae. melior est enim prudentia uel ratio arbitra passionis quam passio praestantiusque quod iudicat quam quod iudicio subiectum est. neque enim fieri potest, ut ratione sit melius quod est inrationabile. habet ergo in se remunerationem suam qui sequitur Iesum et in suo affectu praemium et gratiam. etiamsi dura sustineat, beatus tamen est suis moribus, beatus ipsis periculis, sicut dominus definiuit dicens: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam.

  31. 1.29.1

    Est ergo beata uita in hominibus, sed in his scilicet, in quibus fuerit perfecta uita. perfecta autem uita non sensibilis ista, sed illa rationabilis secundum tractationem rationis et mentis uiuacitatem. in quo non est portio hominis, sed perfectio, quae non tam in condicione est hominis quam in operatione; haec enim beatum facit. huic igitur uiro quid est bonum nisi ipse sibi? quod habet, et adest ei hoc bonum et causa ei erit futurorum bonorum. de hoc bono dixit Solomon: bibe aquam de tuis uasis et de puteorum tuorum fontibus. superfluant tibi aquae de tuo fonte, in tuas autem plateas discurrant. sint tibi soli constitutae, et nemo alienus particeps sit tibi. fons aquae tuae sit tibi proprius.

  32. 1.30.1

    utere igitur interno bono tuo. testimonium autem boni huius maximum, quoniam qui habet alia non requirit. quid enim requirat qui inferiora despiciat, praestantissimo autem inhaereat, sicut scriptum est : ceruus amicitiae et pullus gratiarum confabuletur tibi? amicitia autem praecedat te et una sit tecum in omni tempore; bona enim uirtutum amicitia et summi boni caritas. nihil itaque aliud quaerit perfectus ille nisi solum et praeclarum bonum. unde et dicit: unam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini omnes dies uitae meae et uideam delectationem domini. neque uero eum tamquam angustum inopemque fastidias, quia unius boni uelut solitaria societate contentus sit. huius enim amicitia circumdatus plurimus erit. abundat enim huiusmodi uiro ad beatitudinem et ad possessionem boni, et ideo nihil aliud desiderat. nihil enim quasi nouum expetit qui omnia habet. nihil est enim boni quod non habeat nec superfluis delectatur, sed necessariis et eo ipso necessario, quod non sibi, sed carni adhaerenti sibi necessarium sit, idque indulget quod ab interioris hominis proposito non discrepet, quo faciat utrumque unum et reconciliet interiorem deo iuxta hominem atque exteriorem, ut fiat in utroque unus spiritus.

  33. 1.31.1

    Huius igitur propositi uir nec dispendiis minuitur nec aduersis frangitur nec repagulis inhibetur nec suorum amissionibus maestificatur. ad cuius informationem dicit apostolus: nolumus autem uos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non tristes sitis. sicut et ceteri qui spem non habent. solatur enim se resurrectionis fide et remunerationis futurae gratia nec recipit ea mente maestitiam, qua adhaeret deo, et diuinae praesentiae uoluptate laetatur. qui autem his contristatur non secundum deum contristatur, quod autem non secundum deum hoc plenum stultitiae. a perfecto igitur abest huius mundi tristitia, quae non secundum deum, et omnis sollicitudo corporalis aerumnae. huiusmodi enim inductioni mentis atque substantiae non adnumeratur habitudo corporis et quidam exterioris usus naturae, cum simul aduersus delicias corporis fragilitatemque ipsam naturae, orbitates, dispendia, contumelias inuictus animus uniformem debeat seruare constantiam. ut corpus ipsum scindat sensusque exuat carnis qui beatudinis palmam tenere desiderat, cuius fructus non in unius portione sit, sed in plurimarum et, si fieri potest omnium sit uirtutum consortio.

  34. 1.32.1

    nescit igitur perfectus incommoda huius corporis aut aduersa mundi neque sentit, qui alienum ab huiusmodi metu, ne accidant, animum gerit. non enim uita perfectior, si his careat, definitur, sed si ista contemnat. nam si ita definiretur, ut ea esset beata uita, quae ab huiusmodi casibus expers uacuaque repperiri posset, utique his accidentibus non posset beatus aliqui definiri. ea igitur sequestrata sunt et hoc solum in aestimatione beatae uitae est requisitum, ut non in aliis, sed in possessione ueri et boni eius definitio teneretur, quoniam qui id habet despuit cetera nec requirit.

  35. 1.33.1

    Quaero nunc utrum sapiens delectetur sanitate corporis. negare non possumus quod delectetur secundum naturam et libenter accipiat non dolere aliquid quam dolere, nisi forte pro Christo, pro quo, si causa poscat, et debilitatem corporis prompte accipiat et totum corpus suum morti offerat. idem tamen etiam praeter causam fidei atque iustitiae, si desit sanitas, non adficiatur animo neque frangatur dolore corporis, qui se potest uirtutum perfectione solari.

  36. 1.34.1

    quaero etiam utrum delectetur liberis? quis istud abnuat? neque enim durus et ferreus, sed perfectus quaeritur. tamen etsi amittat liberos, non ideo minus beatus, qui non ideo minus perfectus; quod enim perfectum beatum. quin etiam si aduersa toleret quam si secundis adfluat magis solet uideri huiusmodi perfectus, quamuis neque si desint neque si adsint externa conmoda aut corporis laeta, decedere quicquam uirtuti soleat uel accedere, sed plerisque tam laudi fuit tolerasse aduersa fortiter quam non incidisse. uerum haec specie aestimantur, non pondere:

  37. 1.35.1

    illud profundum uirum iustum nihil uelle nisi illud solum et praeclarum bonum, huic soli intendere, hoc unum in bonis ducere, non aliud cum illo, sed solum ipsum semper desiderare, hoc delectari. cui si aliud adiungatur quod delectet eum, ut est filiorum suauitas, non illud amittitur, sed istud adiungitur. non enim minuunt accidentia beatitudinem, quae augere non possunt, quia plenum illud et inuiolabile manet, in quod anima sese induit et cui se inseruit et infudit. manet semper inter aduersa et delectabilia perfecta uirtus, neque aduersa de perfectione eius quicquam minuunt neque delectabilia adiungunt perfectioni. quid enim est quod is qui ad summum ascendit aut damni de caducis sentiat aut conmoditatis?

  38. 1.36.1

    Neque uero, quod grauissimum apud plerosque habetur, se miserum putabit, si in captiuitatem uel ipse ueniat uel eius filii; non enim intolerabiliter feret quod habet natura uel quod uidetur domino. denique iustus dixit: bonum uerbum quod locutus est dominus et dixit: fiat pax et fides in diebus meis. non utique iustus iste Ezechias in filios deflexisse aerumnam captiuitatis gratulabatur, sed uoluntati domini obuiare non poterat et ideo mandata eius aequanimiter suscipiebat ut seruulus. accedit illud, quod aestimare poterat posse et in captiuitate meritum eminere uirtutis. neque enim minus beatus Hieremias in captiuitate, minus etiam Danihel. minus Hesdra, minus beati Ananias Azarias Misahel quam si in captiuitatem non incidissent, cum ideo in captiuitatem deducti sint, ut populo et praesentia in captiuitate solacia et spem euadendae captiuitatis adferrent. perfecti est enim uiri conmunitatem naturae sustentare uirtute animi et ad meliora adducere nec succumbere his quae plerisque terribilia et formidolosa uideantur, sed quasi fortem militem grauissimorum casuum sustinere incursus, conflictus subire et quasi prouidum gubernatorem nauem in tempestate regere atque occurrendo insurgentibus fluctibus magis uitare naufragium sulcando undas quam declinando. non iste in persecutione pauidus, non in tormentis mollior, ne torquentem exasperet, sed quasi athleta fortis, qui repercutiat uerberantem si non caedis, certe sermonis flagello, qui multis metuenda tormenta despiciat dicens: sagittae infantium factae sunt plagae eorum, qui cum grauissimo licet dolore luctetur nec se miserabilem praebeat, sed ostendat tamquam in lanterna lumen etiam inter asperas procellas et grauissimos flatus suam lucere nec extingui posse animi uirtutem. non iste in suorum iniuriis mollis nec de sepulchro sollicitus sui corporis, cui sciat caelum deberi, non in captiuitate ciuieae plebis abiectior, sed sicut iudex seuerus infidelium perfidiam erroresque condemnans, ut Danihel, qui sacerdotum furta prodebat et superstitiones eorum redarguebat ostendens nulla ueritate subnixas, sed fraudibus adumbratas. talis postremo est uir perfectus, qui omnes uelit bene agere nihilque cuiquam accidere mali et, si praeter uoluntatem eius acciderit, ipse tamen de propria beatitudine nil amittat.

  39. 1.37.1

    Sed forte aliquis putet aegritudinem atque inbecillitatem corporis impedimento esse ad perfectionis munus implendum, eo quod non possint opera manuum ulla factaque procedere. uerum ea sibi iustus impedimento esse non sentiet, immo etiam eum qui illa miserabiliter defleat corripiet et quasi ignauum arguet, quod plus in corporis usu quam in animi uirtute constituat, quod ea quibus seruiat desideret, cum habeat quod aliis magis possit iubere, quod in paupertate ingemiscat, qui possit supra mundi opes esse — fideli enim totus mundus diuitiarum est —, quod ignobilitatem defleat, qui debeat despicere regias potestates, diuitibus et potentibus imperare. haec enim uita iusti, qui etiam quas habeat facultates communes aestimare debeat, immo etiam inopibus diuidere, dispensare pauperibus, recidere uoluptates proprias, tenuare sumptum, adhibere parsimoniam temperantiae, sobrietatem tenere in prosperis, patientiam in aduersis, in dolore tolerantiam, magnanimitatem in periculis, sanitatis perpetuae uota nescire, mortis inminentis terrore non concuti neque eum praestantiorem putare cui secundum naturam liberi propinqui salubritas laetitia affluentia redundauerint quam cui illa defuerint neque externis saeculi, sed uirtutis domesticis merita pensare.

  40. 1.38.1

    illam quoque formam iusti esse quis abnuat. ut nihil metuat. nihil reformidet nisi uirtutis dispendia aliorumque uanas formidines conprimat, quas habeant de periculorum sollicitudine, mortis timore, corporis infirmitate, ut doceat dissolui corpore et cum Christo esse multo melius, ut ostendat quia operationes non impediuntur debilitatibus corporis. sed augentur. neque splendore generis aut propinquorum subsidiis aut opibus, sed bono commendatur affectu. neque enim minus beatus Helias quam Moyses, cum alter cibi indiguus melotide uili sine filiis, sine sumptu, sine comite, alter populorum ductor, laetus subole, succinctus potentia, diuerso genere meritum aequale fundauerint, sicut in euangelio declaratum est, quando cum domino Iesu in resurrectionis gloria refulserunt; uidetur enim parem his quasi paribus gloriae suae testibus dedisse mercedem. nec minus beatus Helisaeus quam Dauid, cum alter regibus subditus, alter regali potestate praeditus propheticae sanctificationis haut disparem sint adepti gratiam.

  41. 1.38.2

    Quid enim deest ei qui illud bonum possidet et habet sibi semper comitem sociamque uirtutem? in quo statu non poten- -. tissimus? in qua paupertate non diues? in qua generis ignobilitate non clarus? in quo otio non laboriosus? in qua debilitate non uegetus? in qua infirmitate non fortis? in qua somni quiete non feriatus, quem etiam quiescentem uirtus propria non relinquit? in qua solitudine non stipatus, quem uita beata circumdat, quem uestit gratia, quem gloriae amictus inlustrat? non minus enim otiosus quam cum operatur beatus, nec minus dormiens quam uigilans gloriosus, quia non minus dormiens quam cum uigilat incolomis et sanus est. quando autem feriatus uideri potest, cuius mens semper operatur? quando autem solus, qui cum illo bono semper est, de quo ait propheta: replebimur in bonis domus tuae? quando abiectus, cuius conuersatio in caelo? quando non decorus, qui ad illius decori et solius boni se conformat similitudinem, qui etiamsi membris solutus sit, tamen mente se erigat? et tamquam ille qui cithara canere solitus, si eam dissipatam resolutis neruis et confractam uiderit et usum eius interruptum. abiciat eam atque eius numeros non requirat, sed uoce ipse se mulceat, ita et iste citharam corporis sui otiosam iacere patietur, corde se oblectabit, bonae conscientiae recordatione mulcebit, diuinis oraculis et scriptis propheticis adleuabit, suaue illud et iocundum animo tenens, mente conplectens, cui nihil possit triste accidere, cum semper ei diuinae praesentiae adspiret gratia et ipse sibi adsit summa animi tranquillitate perfusus.

  42. 2.1.1

    Superiore libro de uirtutum praeceptis disputauimus, sequenti 459 clarorum uirorum utamur exemplis, qui in summis periculis positi beatitudinem uitae non amiserunt, sed potius adquisiuerunt. an non beatus Iacob etiam, cum patriam derelinqueret? immo plane beatus, qui dura exilii suscepit, ut fratris mitigaret iracundiam. nam si beatus est qui peccatum declinat, utique negari beatus non potest qui alterius culpam leuat, crimen auertit. paratum itaque parricidium declinauit exilio uoluntario eoque facto sibi salutem quaesiuit, fratri donauit innocentiam. merito itaque eum diuina ubique comitata est gratia, ut et, cum dormiret, beatae uitae munus adquireret. uidebat enim futurorum mysteria et diuina audiebat oracula. bonus in somno operarius et in paupertate diues, qui mercennariae uitae munere et patrimonium et coniugium eodem parauit officio. idem fraterni affectus reconciliator egregius certauit muneribus et obsequiis, ut indignationem omnem excluderet, dolorem offensionis auerteret, ostendens se minorem exilio non fuisse, qui posset largiri quae non acceperat.

  43. 2.2.1

    sed nimis ad inferiora propero et utilia transcurro, cum prius definiendum sit quid sit beatus. scriptum est enim: beatus uir, qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit, hoc scriptura significante eum beatum esse qui uel a perfidorum consortio temperauerit — ea est enim impietas auctorem uitae et parentem quendam salutis non recognoscere — uel in peccato non manserit uel in luxuria atque lasciuia non perseuerauerit. ipsum quoque in lege domini die ac nocte meditantem fore tamquam lignum quod dabit fructum in tempore suo. superiora merita sunt praemiorum, hoc meritorum praemium.

  44. 2.3.1

    Quid horum quae ad meritorum beatitudinis spectant defuit sancto Iacob, qui tantum abfuit ab impiorum consortiis, ut ex eo fidelis populus nomen acciperet Istrahel dictus, quod deum mentis internae oculis intueretur peccati abstinens, a luxuriae omnis ebrietate sobrius, ut dura laborum absorbuerit, otii secura neglexerit? nonne pulchre et uere de hoc dictum est quod et hic fructum dabit in tempore suo, de quo scriptum est: ecce odor fili mei tamquam odor agri pleni? erat enim perfectus in omni flore uirtutum et sacrae benedictionis atque caelestis beatitudinis redolebat gratiam. ipse est enim ager, quem benedixit dominus, non iste terrenus aut horridus siluis aut fragosus torrentibus aut palustris pigrioribus aquis aut ieiunus frumentis aut inutilis uitibus, adhuc infecunda glarea saxosus aut hiulcus et aridus siccitate aut sanguine madidus aut sentibus incultus et spinis, sed ille ager, de quo dicit ecclesia in Canticis: adiuraui uos, filiae Hierusalem, in uirtutib.us et fortitudinibus agri. hic namque est ager, de quo et dominus ait: et species agri mecum est. in hoc agro uua illa repperitur, quae expressa sanguinem fudit et mundum diluit, in hoc agro est ficus illa, sub qua sancti requiescent spiritalis gratiae suauitate recreati, in hoc agro est oliua illa fructifera dominicae fluens pacis unguentum, in hoc agro florent mala granata, quae plurimos fructus uno fidei munimine tegunt et quodam fouent caritatis amplexu.

  45. 2.4.1

    hos igitur fractus redolebat Iacob, qui deum per pericula sequebatur et tutum se ubique eius deductione credebat. nam licet dulcis et suauis odor agri sit, quia est odor naturae, tamen in sancto patriarcha uirtutum spirabat gratia. quam continens erat parsimonia, qui cibum sibi paratum non expetiuit. sed petenti fratri sine dilatione concessit. a quo primatus benedictionis accepit, quam pius erga parentes, ut praeferri germano seniori materno mereretur affectu et paternae benedictionis munere sacraretur, quam religiosus, ut fratrem recusaret laedere, quam uerecundus, ut patrem timeret fallere, quam honorificus, ut matri non posset quod iubebatur negare!

  46. 2.5.1

    Sed nec parentes nobis inexcusati relinquendi sunt, quod iuniorem filium seniori praetulerunt. simul cauendum, ne quis dum eorum intendit exemplo, iniquum inter filios habeat iudicium, ut alterum diligendum putet, alterum posthabendum. hinc enim excitantur odia fraterna et de pecuniae uilis incremento facinus parricidale conponitur. eadem foueat prolem mensura pietatis. esto tamen ut aliquid sibi amplius circa blandiorem aut similiorem rapiat affectus, par debet circa omnes esse forma iustitiae. plus confertur dilecto, cui fratrum amor quaeritur; plus autem adimitur ei qui praelationis iniustae oneratur inuidia. minitabatur Esau quod fratrem suum occideret, nec fraterna eum germanitas nec parentum reuerentia a parricidali furore reuocabat, et dolebat sibi benedictionem esse praereptam, cuius utique dignum se mansuetudine debebat probare, non scelere.

  47. 2.6.1

    sed et Rebecca non quasi filium filio, sed quasi iustum praeferebat iniusto. etenim aput matrem piam mysterium pignori praeponderabat: illum non tam fratri praeferebat quam offerebat domino, quem sciebat conlatum sibi munus posse seruare. in quo et alteri consulebat, quem diuinae subducebat offensae, ne grauiore implicaretur reatu, si acceptae gratiam benedictionis amitteret.

  48. 2.6.2

    Accipe tamen bonum certamen inter parentes. mater deferat affectum, pater iudicium.

  49. 2.7.1

    mater circa iuniorem tenera pietate propendat, pater circa seniorem naturae honorificentiam seruet. hic magis honoret, illa plus diligat. dum singuli singulos foueant, non in unum uterque conspirent, defrudent alterum. fiat aequalitas inter diuersa certamina et disparibus studiis par utrique aequali parentum amore gratia conferatur. conpenset alter quod alter imminuit. sic pio affectu Isaac patriarcha et sancta Rebecca certabant, ut neutrum inferiorem facerent, sed utrumque aequalem.

  50. 2.8.1

    uicit tamen ille, qui praeferebatur oraculo, uicit inpigritia tarditatem, mansuetudo duritiam. dum alter uenatu aspero praedam quaerit agrestem, hic mitium cibos morum, hic domesticam gratiam, hic tenerae mansuetudinis atque pietatis pio patri dulces epulas ministrauit. plus placet in animis quicquid occurrerit quam quidquid affectatum putaueris deferendum. accessit ad oues Iacob et attulit innocentiae partus uel sacrae prophetiae munera, quia patriarchae cibum nullum credidit dulciorem esse quam Christum, qui sicut ouis ad occisionem ductus est et sicut agnus ad uictimam. hunc uel publico parenti uel populo, cuius typum gerebat, cibum utilem iudicabat, quo futura erat remissio peccatorum.

  51. 2.9.1

    ideo stolam accepit fratris sui, quia senili praestabat sapientia, ideo iunior frater seniorem fratrem exuit, quia fidei emicuit dignitate. hanc stolam ecclesiae typo Rebecca protulit et dedit filio iuniori stolam ueteris testamenti, stolam propheticam et sacerdotalem, stolam regalem illam Dauiticam, stolam Solomonis, Ezechiae et Iosiae regum, et dedit populo Christiano, qui uti amictu sciret accepto, quoniam populus Iudaeorum eam sine usu habebat et proprios nesciebat ornatus. iacebat haec stola in umbra adiecta atque neglecta; obscurabatur enim tenebrosa impietatis caligine nec in angusto corde populi latius poterat explicari. induit eam Christianus populus et refulsit. inluminauit eam suae fidei claritate et piorum luce factorum. agnouit Isaac notum odorem generis sui, recognouit stolam scripturae ueteris, sed uocem plebis ueteris non recognouit et ideo cognouit esse mutatam. manet enim hodieque eadem stola, sed populi deuotioris canora coepit esse confessio meritoque dixit: uox quidem uox Iacob, manus autem manus Esau. et odoratus est odorem uestimentorum. et fortasse illud est, quia non operibus iustificamur, sed fide, quoniam carnalis infirmitas operibus inpedimento est, sed fidei claritas factorum obumbrat errorem, quae meretur ueniam delictorum.

  52. 2.10.1

    Celebrata benedictione postea frater senior aduenit. quo declaratur prius ecclesiae regnum quam synagogae in praedestinatione delatum, sed subintrasse synagogam, ut superabundaret peccatum et, cum superabundasset peccatum, superabundaret et gratia, simul clareret inpigrum regni caelestis candidatum esse debere, ut praeripiat benedictionem et praerogatiuam suae commendationis usurpet. unde non est notatus a patre iunior filius, sed laudatus, quod ait Isaac: frater tuus ueniens cum dolo accepit benedictionem tuam. bonus enim dolus, ubi inreprehensibilis est rapina; inreprehensibilis autem rapina pietatis, quia a diebus Iohannis regnum caelorum cogitur et cogentes diripiunt illud; festinantes enim patres pascha celebrabant, qui festinantes manducabant agnum, non demorantes, et fratrem Beniamin sanctus Ioseph piae conmento fraudis accersiuit et tenuit.

  53. 2.11.1

    et ipse tamen ut benediceretur cogendo I elicuit et inpetrauit, sed eam benedictionem, quae cum superiore congrueret et conueniret, ut seruiret fratri suo. etenim qui inperare non poterat et alterum regere seruire debebat, ut a prudentiore regeretur. neque enim fuit sancti patriarchae, ut filium suum degeneri condicioni seruitutis addiceret, sed ut bonus pater, cum duos haberet filios, unum intemperantem, prudentem et sobrium alterum. quo utrique consuleret, intemperanti praefecit sobrium et insipientem prudenti statuit oboedire, quia insipiens non potest uoluntarius i uirtutis esse discipulus nec perseuerare in studio, quia stultus sicut luna mutatur, meritoque ei libertatem proprii negauit arbitrii, ne uelut nauis in fluctibus sine gubernatore fluitaret. sed subdidit eum fratri secundum quod scriptum est: seruit enim inprudens prudenti. recte ergo eum subdidit, ut regentis imperio suum melioraret affectum. ideoque ait: super gladium tuum uiues et seruies fratri tuo; domina est enim pietas crudelitatis et mansuetudo duris motibus praestat.

  54. 2.12.1

    Seruit omnis qui auctoritatem purae non habet conscientiae, seruit quicumque uel metu frangitur uel delectatione inretitur uel cupiditatibus ducitur uel indignatione exasperatur uel maerore deicitur. seruilis enim omnis est passio, quoniam qui facit peccatum seruus est peccati et quod peius est multorum seruus est qui subiectus est uitiis. multis se dominis ad dixit, ut seruitio ei exire uix liceat. at uero ille qui uoluntatis suae arbiter est, iudex consilii, interpres arbitrii, qui coercet corporeae adpetentiam passionis, qui ea quae agit bene agit — bene autem agens recte agit, et qui recte agit inculpate et inreprehensibiliter agit habens suorum actuum potestatem - is profecto liber est. nam qui omnia prudenter agit et ita, ut uult, is solus est liber. non condicio fortuita seruum facit, sed probrosa insipientia. denique famulus prudens regit dominos stultos et proprii serui dominis faenerabunt. quid faenerabunt? non utique pecuniam, sed sapientiam, sicut et lex dicit: faenerabis gentibus multis, tu autem mutuum non accipies. faenerauit enim ludaeus proselyto diuinae legis oracula, sed quia ipse legis mysteria uidere non potuit et quae habebat nesciuit oracula, qui litteram faenerabat gentibus nunc ab his spiritalis doctrinae gratiam mutuatur meritoque subiectus est seruituti, quoniam qui mutuatur seruus est quasi addictus faenori creditoris, qui autem piae doctrinae faenus inpertit, is est princeps, sicut lex dicit: princeps eris gentium multarum, tibi autem principes ex ipsis non erunt. princeps enim est qui regit et qui habet sapientiae principatum. quem habuit populus Iudaeorum, sed quoniam quod docebat seruare non potuit, debet discere quod docere nesciuit.

  55. 2.13.1

    hoc est igitur quod ait patriarcha Isaac: seruies fratri tuo. erit autem cum deposueris et solueris iugum illius a collo tuo, significans duos futuros populos, unum ancillae filium, alterum liberae — seruit enim littera, libera est gratia — eumque populum, qui litterae intendit, tamdiu seruum fore, quamdiu spiritalis doctrinae sequatur interpretem. tunc quoque illud futurum quod apostolus dicit: ut reliquiae saluae fiant secundum electionem gratiae. seruies ergo fratri tuo, sed tunc senties seruitutis profectum, cum uoluntarius potius quam coactus oboedire coeperis fratri.

  56. 2.14.1

    Hinc orta est inuidia et minitabat Esau quod post obitum patris fratrem occideret. sed si id acciderit, discamus a Rebecca quemadmodum prouidendum sit, ne inuidia iracundiam excitet. iracundia in parricidium proruat. ueniat Rebecca, hoc est induatur patientia, bona custos innocentiae, suadeat ut irae locum demus. concedamus aliquo longius, donec tempore indignatio molliatur, offensionis obrepat obliuio. itaque patientia nec exilium reformidat, sed inpigre suscipit, non tam ut periculum salutis quam ut incentiuum sceleris declinetur. mater quoque pia abesse sibi dilectissimum filium tolerat plus ei conlatura quem laesit, utrique tamen consulens, ut alterum inmunem a parricidio, alterum integrum praestaret a crimine.

  57. 2.15.1

    audiuimus quid corporeis ebria cupiditatibus intemperantia locuta sit, consideremus quid uera uirtus agat. nihil requirit nisi dei gratiam, solum illud et summum bonum sequitur, solo eo contenta est, a quo accipimus omnia, ipsi autem nihil illi conferimus, quia nullo indiget. sicut ait Dauid: dixi domino meo: dominus meus es tu, quoniam bonorum meorum non indiges. quo enim indiget qui abundat omnibus et nobis largitur uniuersa, omnia sine defectu ministrat ?

  58. 2.15.2

    Et profectus est Iacob et dormiuit, quod est quieti animi indicium, et.

  59. 2.16.1

    uidit angelos dei ascendentes et descendentes. hoc est Christum praeuidit in terris, ad quem angelorum caterua descendit atque ascendit obsequium proprio domino pio praebitura seruitio.

  60. 2.17.1

    et uenit ad puteum, ut biberet de suis uasis et de puteorum suorum fontibus et superfluerent ei aquae de suo fonte; fons enim uitae est in manibus iusti.

  61. 2.18.1

    et uenit ad Laban et oues eius pauit. iniquitas incomitata residet. sapientia regendi officium non omittit. nescit uel in alienis uacare, nescit exul esse in peregrinis. quomodo enim enim, quae ubique suum ius seruat et in se habet quod possidet?

  62. 2.19.1

    quasi mercennarius ingreditur iustus et rector est, qui sibi gregem multarum praestantiumque uirtutum splendore fulgentem euangelicae praedicationis ministerio colligebat, ut potaturis ouibus uirgam storacinam et nucinam et de platano proponeret in uenis, quo concupiscentes beatissimae trinitatis praefigurata mysteria hautquaquam decoloros fetus piae mentis conceptione formarent. bonae oues, quae bonorum partus operum fidei sacrae non degeneres ediderunt. per storacem significatur incensum et sacrificium uespertinum, quod deo patri defertur in psalmo. per nucinam uirgam sacerdotale Christo munus offertur; haec enim uirga Aaron, quae reposita floruit, qua sacerdotalis gratia sanctificationis emicuit. per platanum spiritalis fructus significatur ubertas, quia arbori huic uitis adnectitur, ut eius laeta consortio in partus sese uberes fundat, siquidem dominicae munera passionis remissio-465 nemque omnium peccatorum adiuncta spiritus gratia fouere consueuit.

  63. 2.20.1

    • His itaque, ut scriptura dicit, diues factus est ualde bonum gregem nutriens Christo, quem fidei titulo et uarietate uirtutum gloriosi nominis nobilitauit insignibus. itaque nec sibi uidebatur angustus censu fidei opimus et Laban filiis ut opulentissimus in inuidiam uocabatur, qui suum gregem alieni gregis accessione cumulasset. et dixit ei deus: reuertere in terram patris tui et in gentem tuam, et ego ero tecum, ostendens nihil ei deesse, cui adesset omnium plenitudo; hoc solum abundare perfecto, in hoc constare omnia et omnia ad ipsum referri, nihil ei nouum. nihil superfluum necessarium, cui pax fida suppeteret, per quam reconciliaret quae primo fuerant discrepantia. nec mirum si pacem haberet qui columnam statuerat et uncxerat deo, quae est ecclesia. columna enim et firmamentum dicta est ueritatis. eam unguit qui in Christum fidei, in pauperes misericordiae fundit unguentum.

  64. 2.21.1

    nunc consideremus qualis uir iustus esse debeat, si inuidia fuerit exorta. primum ut declinet eam; melius est enim sine lite abire quam desidere cum iurgio. deinde ut talia possideat, quae secum auferre possit, ut in nullo teneri ab aduersario possit obnoxius, sed dicat: cognosce, si quid tuum est apud me. et quaesiuit Laban et nihil suum inuenit apud Iacob. magnus uir et uere beatus, qui nihil suum potuit amittere, nihil alienum habere, hoc est nihil minus habere, nihil superfluum. itaque ille perfectus est, cui nihil deest, iustus, cui nihil supra est; hoc enim est iustitiae tenere mensuram. quanta uirtus, cuius societas lucrum dabat, non inrogabat dispendium! hoc est perfectum esse, adhaerentibus sibi conmodi plurimum dare, nihil adferre inconmodi.

  65. 2.22.1

    Denique is qui nocere cupiebat inanem eum non potuit dimittere. sapiens enim numquam inanis est, semper in se habens amictum prudentiae, qui potest dicere: iustitiam induebam et uestiebar iudicium, sicut dixit Iob. namque haec mentis sunt interna uelamina, quae nemo alius possit auferre, nisi cum aliquem sua culpa dispoliat. denique sic dispoliatus Adam nudus inuentus est, at uero Ioseph etiam uestimento exteriore reiecto nudus non erat, qui salua habebat indumenta uirtutis. numquam ergo inanis sapiens. nam quomodo inanis, qui de plenitudine Christi accepit et seruat acceptum? quomodo inanis, cuius repleta est anima, quae acceptae gratiae uestimenta custodit? illud metuendum est, ne quis innocentiae uelamen amittat, ne impii sacrilegae persecutionis inpressione terminos iustitiae supergressi uestimentum animae ac mentis eripiant. quod non facile accidit, nisi prius aliquem uox suae iniquitatis exuerit. unde et Dauid dicit: si est iniquitas in manibus meis, decidam merito ab inimicis meis inanis: persequatur inimicus animam meam et conprehendat.

  66. 2.23.1

    nemo ergo ex inimicis potest tuam animam conprehendere, nisi prius inanis fuerit effecta. noli igitur metuere eos qui possunt auri argentique conpilare thensauros. isti nihil tibi auferunt. hoc enim auferunt quod non habebas, hoc auferunt quod possidere non poteras, hoc auferunt quod non ornabat animam tuam, sed onerabat, hoc auferunt quod non locupletabat cor tuum, sed potius deprimebat; ubi enim fuerit thensaurus tuus, ibi erit et cor tuum, sicut audisti legi hodie. multi seris portarum suarum includunt aurum suum, sed hi nec uectibus et claustris suis credunt: multi uigiles adhibent, sed ipsi quoque plus ipsos solent timere custodes: multi defosso auro incubant; aurum eorum sub terra et cor eorum sub terra. caue ergo ne et tu cor tuum terrae uiuus infodias. non ergo auri istius metuendi fures, ille tibi cauendus est faenerator, qui substantiam animae tuae scrutatur, si qua peccati grauioris aera contraxeris, qui cor tuum includit solo, qui animam tuam eo caespite obruit, quo aurum texeris, qui mentem tuam centesimarum incuruat usuris et graui condit sepulchro, de quo nullus resurgit. sequere sanctum Iacob, qui neque de alienis uitiis quicquam habebat neque suarum uirtutum erat inanis et uacuus, qui erat iustitiae fructu repletus.

  67. 2.24.1

    Sed haec moralia, illud mysticum quod uenit ad eum Laban, hoc est dealbatus, quia et Satanas transfigurat se in angelum lucis, et coepit ab eo sua requirere. respondit ei Iacob: cognosce si quid est tuum apud me, hoc est: nihil tuorum habeo. quaere, si quid agnoscis uitiorum tuorum et criminum. nihil mecum abstuli fraudum tuarum dolique consortia ulla non habeo, omnia tua tamquam contagium refugi. et quaesiuit Labau et nihil suum repperit. quam beatus uir, in quo inimicus nihil inuenit quod suum posset dicere, in quo diabolus nihil offendit quod suum agnosceret. inpossibile uidebatur istud in homine, sed typum gerebat eius, qui dixit in euangelio: ueniet huius mundi princeps et in me inueniet nihil. nihil est enim quicquid est diaboli, quod nullam potest habere perpetuitatem atque substantiam.

  68. 2.25.1

    ipse autem est qui praefigurabatur in Iacob dominus Iesus, duorum uir coniugiorum, hoc est consors quidam legis et gratiae, qui uirginem Rachel ante dilexit et praedestinatam sibi in coniugium pio amabat affectu. sed quoniam Lia tamquam lex subintrauit et oculis infirmior obrepsit tamquam synagoga, quae mentis caecitate Christum uidere non potuit, superabundauit gratia sanctae Rachel, quae supra primum illud est expetita coniugium, quae ecclesiae principatum futurum iam tunc nominis sui interpretatione signabat, beata Rachel, quae abstulit obprobrium suo partu: beata Rachel, quae abscondit cultus erroresque gentilium. quae simulacra eorum plena esse inmunditiae declarauit. nemo -credat paternae pietatis laesam esse reuerentiam, quod stante patre sedit, quoniam scriptum est: qui plus fecerit patrem aut matrem quam me non est me dignus. ubi causa agebatur religionis, lides debuit sedem habere iudicii et quasi rea stare perfidia.

  69. 2.25.2

    Haec eo usque probata sunt, ut proficiscenti Iacob sancto angeli dei occurrerent.

  70. 2.26.1

    denique uidit castra dei adplicantia et ait: castra dei haec sunt; perfectis enim et fidelibus diuina solent adesse praesidia. perfectus autem cogitabat de reconciliatione fraterna, ita ut humilitate eum inuitaret, officiis adquireret, muneribus quoque emendum putaret. occurrit itaque fratri cum uxoribus et pignoribus suis, ut, etiamsi ipsi indignaretur, necessitudinis obsequiis inflecteretur.

  71. 2.27.1

    et adorauit septies in terra. quid sibi istud uult esse? lex dicit: dominum deum tuum adorabis et ipsi soli seruies, et hic adorat intemperantem, iracundum, minantem parricidale flagitium. an terram adorauit illam humano cruore concretam. serpentum infusam uenenis aut ieiuna infelicem glarea aut duris atque asperis inhorrentem cautibus? quid sibi etiam uult quod septies adorauit? haereret absolutio, nisi illud occurreret, quod Petro in euangelio interroganti: si frater meus in me peccauerit, quotiens remittam ei? usque septies? respondit dominus Iesus: non solum septies, sed etiam septuagies septies. hoc igitur prophetico spiritu sanctus patriarcha significat in aduenientem respiciens, qui non solum usque septies, sed etiam usque septuagies septies ueniam fratri relaxari iuberet, ut eius contemplatione conuentus Esau iniuriam, quam se accepisse putabat, remitteret fratri et quamuis laesus rediret in gratiam, quia propterea suscepturus erat carnem dominus Iesus et uenturus in terras, ut multiplicatam nobis donaret ueniam delictorum.

  72. 2.28.1

    Denique petiturus a fratre concordiam dormiuit in castris. perfecta uirtus habet tranquillitatem et stabilitatem quietis; ideo dominus donum eius perfectioribus reseruauit dicens: pacem meam relinquo uobis, pacem meam do uobis. perfectorum est enim non facile mundanis moneri, non turbari metu, non exagitari suspicione, non terrore concuti, non dolore uexari, sed quasi in litore tutissimo aduersum insurgentes fluctus saecularium procellarum mentem inmobilem fida statione placidare. hoc firmamentum Christianis mentibus Christus inuexit, pacem internam inuehens animis probatorum, ut non turbetur cor nostrum neque exagitetur animus. hanc pacem super omnem mentem esse apostolus doctor asseruit dicens: et pax dei, quae superat omnem mentem, custodiet corda uestra et sensus in Christo Iesu. fructus itaque pacis est non perturbari in pectore. denique uita iusti quieta est. iniustus autem inquietudinis et perturbationis plenus est. itaque amplius suis suspicionibus adfligitur impius quam alienis plerique uerberibus maioresque uibices uulnerum in eius animo sunt quam in eorum corpore qui ab aliis uerberantur.

  73. 2.29.1

    grande est intra se aliquem tranquillum esse et sibi conuenire. foris pax aut inperatoris sollicita prouidentia aut manu militum quaeritur aut bellorum prospero cedit euentu aut internicione aliqua barbarorum, si in se hostili motu sua arma conuertant. in ea pace nulla nostra uirtus, sed euentus est. certe gloria pacis illius ad inperatorem refertur, istius pacis fructus in nobis est, quae est in mentibus singulorumque tenetur affectibus. istius pacis maior est fructus, quo spiritalis nequitiae temptamenta quam quo arma hostilia repelluntur. ista pax sublimior, quae corporalium passionum excludit inlecebras perturbationesque mitigat quam ea quae barbaricos sedat incursus; plus est enim clauso intra te hosti resistere quam remoto.

  74. 2.30.1

    Itaque Iacob, qui cor suum. ab omni simultate mundauerat et pacificum affectum gerebat, postquam reiecit omnia sua, solus remansit et luctatus est cum deo. quicumque enim saecularia neglegit ad imaginem dei similitudinemque propius accedit. quid est enim luctari cum deo nisi uirtutis suscipere certamen et cum superiore congredi potioremque ceteris imitatorem fieri dei?. et quia insuperabilis erat fides eius atque deuotio, secreta ei dominus mysteria reuelabat tangens latitudinem femoris eius, eo quod ex eius erat generatione dominus 469 Iesus oriundus ex uirgine, qui deo nec inpar nec inaequalis esset. cuius crucem obstupescentis femoris latitudo signabat, eo quod diffusa per uniuersum mundum remissione peccati salutaris foret omnibus, qui stupore sui corporis ac sopore resurrectionem tribueret defunctorum. unde non inmerito exortus est sol sancto Iacob, cuius generi crux domini salutaris inluxit, simul quia sol ei oriatur iustitiae qui deum cernit, quia ipse est lumen aeternum.

  75. 2.31.1

    claudicauit autem Iacob a femore suo. propter hoc non manducant hodieque filii Istrahel neruum. utinam manducassent et credidissent! sed quia non erant facturi uoluntatem dei, ideo non manducauerunt. sunt et qui ita accipiant, eo quod ideo claudicauerit ab uno femore Iacob, quia duobus populis ex eius generatione manantibus unius stupor iam mox circa fidei gratiam declarabatur futurus. ipse est ergo populus, qui stupore perfidiae claudicauit.

  76. 2.32.1

    Denique non multo post reuelationem istiusmodi cum esset ab alienigenae filio Dina, Iacob filia, deflorato uirginitatis pudore temerata, fratres eius, qui non intellexerunt mysterium, alienigenas, qui societatem fidei per coniunctionem generis offerebant, uindictae studio peremerunt, Iacob autem, qui morali mansuetudine clementiam diligebat uel mystico spiritu sacramentum congregandae ex gentibus praeuidebat ecclesiae, inuitus et dolenter scaenam illam exactae ultionis accepit. unde prophetanti aduentum domini Iesu responsum diuinum est datum: exsurgens ascende in locum Bethel, hoc est in domum panis, ubi natus est Christus, sicut Michaeas propheta testatur dicens: et tu, Bethleem, domus Ephratha, non es minima, ut sis inter principes Iuda. ex te enim exiet princeps in Istrahel. et egressus eius ab initio a diebus saeculi. uere domus panis. quae domus Christi est, qui nobis panis salutaris aduenit e caelo, ut iam nullus esuriat cibum sibi inmortalitatis adquirens. ibi iubetur habitare patriarcha, ibi aram deo facere, qui apparuit ei. ibi deos accepit alienos et abscondit eos sub lentisco, ibi quoque sepulta est Rachel in uia inquit Ephratha; haec est Bethleem. ibi etiam columnam statuit Iacob supra monumentum eius.

  77. 2.32.2

    Quanta mysteria, quia ibi est ecclesia dei, in qua apparet deus et loquitur cum seruulis suis !

  78. 2.33.1

    ibi eripiuntur et absconduntur simulacra gentium; fides enim ecclesiae omnem obseruantiam gentilitatis aboleuit. sed cur sub lentisco absconderit quaero. certe genus istud infructuosum est. ibi ergo sunt dii gentium, ubi nullus est fructus. ibi inaures gentilium infodiuntur, quas dederunt Iacob, ut iam nouam linguam audire adsuescant, ueterem perfidiae somnum nesciant, obsurdescant aures eorum sacrilegio, emundentur ad gratiam. non inmerito sanctus ibi Danihel falsum aduersum Susannam testimonium deprehendit. ibi enim uolebat adhuc radices suas locare perfidia, sed latere non potuit, quia prophetico spiritu deprehensa est. congruus autem error presbyteri uerae confessioni, ut ibi contaminatam diceret castitatem, ubi gentium defossa simulacra sunt, sed ueritas ecclesiae non texit perfidiam, sed abscondit et aures gentilitatis obstruxit.

  79. 2.34.1

    conuenienter quoque ibi sepulta est sancta Rachel, quia omnes qui baptizantur in Christo consepeliuntur cum eo. sic enim docemur dicente apostolo: consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum ille surrexit a morte per uirtutem propriam suscitatus, ita et nos eius gratia resurgamus. tunc igitur uere absconditur omnis error gentilium, cum quis fuerit ablutus a uitiis, quia confixus cruci uetus homo noster nescit iam ueteri seruire peccato. conpetenter etiam columna statuitur supra monumentum Rachel, quia ecclesia est columna et firmamentum ueritatis.

  80. 2.35.1

    I Senuit autem Iacob et ante iam senuerat moribus, sed certabant in eo inpigra uiuacitas iuuentutis et tranquillitas senectutis. est enim et senectus uirens gratia et iuuentus cana consiliis, de qua dicit scriptura: senectus enim uenerabilis et aetas senectutis uita inmaculata. ex hac uita fuit Iacob, qui bonis operibus praeuenit tempus longaeuae senectutis, ut et fructum eius ante tempus carperet et postrema eius in tempore non timeret. beatus quidem et iuuenis, qui bene uiuit, sed beatus et senex, qui bene uixit. quod enim iuuenis sperat adeptus est senior, quod senex fuit optat hoc esse qui iuuenis est. certe hic inquieti maris longiore sibi adhuc cursu manente iactatur fluctibus, senex uero sicut in portu ita in statione est senectutis. erat itaque huiusmodi Iacob, qui uix speranda iuuenibus bona incolomi et tuta gratiae claue iam clausa et obsignata retinebat. quod autem possideas eo quod adhuc speres praestabilius est. erat ergo senex Iacob, ad quem iuuenes aduersa temporis alicuius tempestate perculsi tamquam in portum sese recipiebant, ipse autem tamquam in specula uitae huius positus sollicito praetendebat adfectu et longe ante rebus dubiis praeuidebat remedia.

  81. 2.35.2

    i Denique fames erat in tota terra: senex depositus quae alacres iuuenes ignorabant primus utrum audierit.

  82. 2.36.1

    ... uidero. interim primus admonuit filios suos in Aegypto exuberare frumenta. eo proficiscendum, ut emerent quae sibi ad usum necessaria forent. libenter etiam ipse iuuenum consiliis adquiescebat, ut etiam filium iuniorem simul mitteret. et renuntiantibus illis quod Ioseph filius suus uiueret infracto licet corpore, sed uiuida animi uirtute non expectauit ut filius ad se ueniret, sed ipse magis perrexit ad filium; pietati enim mensura ordinis non praeponderat. nulla itaque sensit inpedimenta fessae senectutis, cum pergeret; pietas enim leuabat laborem. uerum ubi recepti filii fructu potitus aliquanto exacto tempore, septem decem uidelicet annorum, quod secundum illam patriarchae longaeuitatem exiguae portionis tempus est, finem uitae sibi adpropinquare cognouit, uocauit Ioseph filium et per generationis suae futurum heredem constrincxit eum, ne in Aegypto sepeliretur, acceptaque fide, cum paulo post infirmaretur et uenisset ad eum filius suus Ioseph: uelut resumptis uiribus sedit supra lectum suum et benedixit patriarchas duodecim et prophetauit.

  83. 2.37.1

    Dicant nunc aliqui. non beatum Iacob, cum in ipsis mortis esset diebus, qui paene plura cum deo quam cum hominibus alloquia miscebat, non beatum, cum oculi eius grauarentur in senectute et non posset uidere; uidetur enim quibusdam caecitas esse grauis aerumna calamitatis. sed tunc quoque beatus Iacob, quia discernebat spiritu quos oculis discernere aspectuque non poterat. uidebat futura, qui aestimabatur non uidere praesentia. denique errauit et ipse Ioseph, ut, cum ad dexteram eius adplicasset filium suum seniorem et ad sinistram ipsius, hoc est Iacob, adplicasset filium iuniorem, ut aetatis ordo benedictionis ordinem reseruaret, extenderet Iacob dexteram super nepotem iuniorem et sinistram super seniorem nepotem et uolenti filio patriam dexteram supra Manassen seniorem conuertere responderet: scio, fili, scio: et hic erit in populum et hic exaltabitur; sed frater eius iunior maior illo erit. et* causam praelationis adiuncxit dicens: semen eius erit multitudo gentium. adeo melius inpedito licet corporis aspectu uidebat, ut uidentem doceret errasse. quis enim melius uidet quam qui uidet Christum? aut quis potest dicere oculis inpeditum eum qui uidebat in Christo ecclesiam refulgentem ? nonne igitur clarum est quod debilitas beatitudinem impedire non possit? ille oculorum impeditus munere, ille defatigatis corporis uiribus. in lecto tamquam in sepulchro corpus relinquens adsurrexit in se et longe ab aliis atque intra semet ipsum sese colligens praesentibus se rebus subduxerat et nouissimorum dierum futurae miscebatur aetati. sic enim scriptum est: adnuntiabo inquit uobis quae occursura sunt uobis in nouissimis diebus.

  84. 2.38.1

    Quid igitur ei deerat, cui deus aderat, qui ei profecturo dixerat: descendam tecum in Aegyptum, et ego deducam te in perpetuum? nec defuit, quando in eo sanctus spiritus loquebatur. quis tam potens in suo domicilio quam iste in alieno? quis tam abundans in ubertate quam iste in fame? quis tam fortis in iuuentute quam iste in senectute? quis tam actuosus in negotio quam iste in otio? quis tam uelox in curriculo quam iste in lectulo? quis tam laetus in flore adulescentiae quam iste in mortis confinio ? quis tam diues in regno quam iste in peregrino loco? denique reges benedicebat. nec inmerito pauper non erat, qui nullo indigebat. pauper non erat, qui se pauperem non putabat. et quis pauperem dicat, cuius conuersatione dignus orbis terrarum non fuit, et ideo conuersatio eius erat in caelo? hic uero praediues in diuitiis simplicitatis et sinceritatis, decorus maiore animae quam corporis pulchritudine, quae marcescere non nouit, aetate inpiger, cui liceret, cum uellet, corporeo isto exire gurgustio et superna paradisi mentis uigore penetrare, exultans spiritu, cum sepulchri extrema mandaret. non enim terreno se tumulo claudendum, sed superno recipiendum domicilio praesumebat. et ideo tamquam alteri mandabat sepulchrum, sui autem securus mortem illam inmortalitatem putabat. uidebatur corporis inplicatus impedimento et uigilanti in futura tempora praecurrebat affectu dicens de persecutoribus domini. qui de tribu Symeon et Leui auctores erant nequitiae processuri: in consilium eorum non ueniat anima mea et in occursum eorum non contendant uiscera mea. quis autem tam ualidus in uirtute quam iste fortis in infirmitate, qui dicebat: maledictus furor eorum, quia superbus et temerarius, et ira illorum, quia indurata est. diuidam illos in Iacob et dispergam illos in Istrahel?

  85. 2.39.1

    Quis uero tam canorus cantibus quam iste uocibus, qui toto auditus est mundo, qui per omnes populos, per omnes auditur aetates? quis tam suauis numeris septem uocum differentias oblocutus quam iste septemplici spiritus sancti gratia resultauit? qui licet membra resolutus tamen adtollens se animo et erigens spiritu corporis sui tamquam citharae harmoniam dissoluta membrorum conpage destructam alta\', mente despiciens non requirebat, sed otiosam iacere humi patiebatur, ipse autem cantu se mulcebat interno et prophetico se modulamine delectabat dicens: Iuda, te conlaudent fratres tui. manus tuae super dorsum inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui. catulus leonis Iuda: ex germine mihi ascendisti: recumbens dormisti ut leo et tamquam catulus leonis. quis excitabit illum? et infra: lauabit in uino stolam suam et in sanguine uuae anaboladium suum. hilares oculi eius a uino et dentes candidiores lacte. qui cantus dulcior, qui sonus suauior quam remissio peccatorum et resurrectio mortuorum? hunc cantum sanctus Dauid ille, diuinae organum uocis et dominici sermonis interpres, cithara cecinit spiritali. his modulis gratiae sublimem illum animum mentemque mulcebat. hoc cantu mundi istius aspera mitigauit, hoc sonitu saeculi dura molliuit, hoc psalterio terrorem mortis infregit, hac suauitate cordarum inferna calcauit.

  86. 2.40.1

    sed audiamus etiam alia quae sanctus patriarcha Iacob admirabili illo suae organo mentis increpauit: Nephthalim uitis remissa, porrigens in germine suo decorem. filius meus ampliatus Ioseph, filius meus ampliatus, zelo adpetitus filius meus, filius meus adulescentior, ad me reuertere et infra: praeualuit super benedictiones montium manentium et desideria aeternorum collium. quid dulcius benedictione, quid gratius aeternitate? et ipsa uerba sunt cantus et in uerbis magna uotorum sunt praemia, meritorum fastigia.

  87. 2.40.2

    Quid suauius sancto Ioseph, qui nos liberauit ab obprobrio crucis dominicae sacramento?

  88. 2.41.1

    sicut enim maledictum factus est Christus, ut maledictum solueret legis, et peccatum factus est, ut mundi peccatum tolleret, ita obprobrium factus est, ut gentilitatis auferret obprobrium, sed illud obprobrium Christi thensauris Aegypti pretiosius aestimatum est. et ideo Moyses Pharao regis aulam reliquit et fidei elegit obprobrium, cui se obprobrio maria diuidebant. ipse ergo Nephthalim uitis totum remissa per mundum, ut omnibus populis ubertatem poculi spiritalis infunderet, ipse est ampliatus, habens nomen super omne nomen, qui quoniam se pro omnibus obtulit morti, ideo audit a patre: ad me reuertere. loquebatur Iacob et deus audiebatur. ille benedicebat et dominus personabat dicens filio: ad me reuertere, hoc est post passionem reuertere. reuertere ad sedem tuam, reuertere cum tropaeo, reuertere ad me, ut te resurgentem defuncti sequantur et tua potestate pariter atque exemplo resurgant, ut fias primogenitus ei mortuis, ut ad dexteram sedeas patris. unde et filius dixit: amodo uidebitis filium hominis sedentem ad dexteram uirtutis.

  89. 2.42.1

    neget quis beatum Iacob in ipso mortis supremo, qui diuina fundebat oracula? neget beatum Ioseph in carcere, ubi sapientiae spiritu interpretabatur somniorum quae audierat ueritatem et futurorum seriem reuelabat? neget beatum Esaiam, cum medius secaretur, Hieremiam, cum mergeretur, Danihel sanctum, cum inter leones staret intrepidus et prandium ei raptus ab angelo propheta deferret? non utique ideo beatus, quia alienum prandebat piandium, I sed quia meritis suis inpasta leonum ora claudebat. quis autem non beatam dixerit matrem Machabaeorum, quae septem filiorum funeribus octauam se addidit ad laudem caelestis triumphi ?

  90. 2.43.1

    Nec te Eleazare, praetermittam, utpote sacerdotem sacerdos, sed tuis iuuandus oratis, qui genus sacerdos, peritus in lege, maturus aeui, cum oblatus esses Antiocho persecutori, nec temptamentis potuisti capi nec praemiis inflecti nec suppliciorum acerbitatibus frangi. denique a blandimentis coepit, quia iudicabat tormenta sua posse superari. (erubesco) inquit \'canitiem tuam, reuereor senectutem, miror prudentiam: cur abstinendum bonis epulis putas, quas natura largitur? relaxa istiusmodi peruicaciam, expergiscere aliquando, dum adhuc malo tibi persuadere quam extorquere, ne uictus suppliciis facias quod refutas ratione inuitatus.) ad haec respondit senex: (nos, Antioche, non intentione ducimur, sed reuerentia legis tenemur, quae a suilla carne abstinendum praecepit. pulcherrimam creaturam iudicas, negare tamen non potes quod potior sit temperantia quam uoluptas, potior legis oboedientia quam praeuaricatio. quodsi hoc leue putas, ut carne uescamur suilla, qui in minimis legem contempserit quomodo in magnis tenebit? aut si pretiosa est creatura istiusmodi, uindicaris, cum eo quod sit pulcherrimum defraudamur. abstinentia autem nostra disciplina est castimoniae. discimus enim resecare luxuriam, cupiditates uincere, excludere concupiscentiam, delectationibus corporis obuiare. fortitudinis quoque exercitium est poenis pro lege non cedere, iustitiae quoque insigne atque prudentiae, ut quod sequendum elegimus timore dei morte proposita reseruemus. quis escam imperet liberis? quis autem se ridendum praebeat, ut in hoc seruiat? sed non ridebis. non sum ita senex, ut mihi non iuuenescat animi fortitudo.\'

  91. 2.44.1

    E Suspensus itaque cum hine atque inde grauit ir uerberaretur\' nec iam ferrent senilia membra uerberum poenas, lassatis carnificibus atque extensoribus in terram deflexus inflexibilem mentem gerebat. et quidam seu longaeuam miseratus aetatem seu temptamentis circumuenire, desiderans \'responde\' inquit tantummodo te manducaturum: nos te escae eius inmunem praestabimus). at ille clamans: \'nequaquam contingat mihi, ut fiam senex incentiuum iuuenilis erroris, qui huc usque eram salutaris forma instituti. his ergo ludibriis, ut paululum uiuam, lucrabor et totius uitae labores addicam breuis uiatico senectutis? senectus portus debet esse, non naufragium uitae superioris. non te negabo, lex patria, non abiurabo uos, sancta instituta maiorum, non decolorabo uos, infulae sacerdotales, non te perfidiae puluere turpabo palam, canities). quid multa? inmoriendo tormentis factus est ceteris magisterium perseuerantiae, qui electus erat ad infirmitatis exemplum. beatus igitur, in quo non potuerunt tormenta rationem uincere. an non beatus qui potuit uirtute animi uictor esse poenarum pietatisque remigio seruare integram in tantis fluctibus passionem ?

  92. 2.45.1

    Post ipsum statuti sunt septem pueri cum matre. insultare licet tyranno, qui dum callide a sene incipiendum putat, magistrum elegit, qui discipulos faceret fortiores, quorum uelut puerilem aetatem praemiis prouocabat ad culpam, urgebat terroribus ad formidinem. at illi non degeneres tanto duce respondent: quid contemnis < nos ) uel circumscribis ut pueros? sed fides cana est, sed ualida disciplina. experire certe, subice quibus placet poenis puerilia uiscera, non inuenies corda puerilia, nec potentiores erunt tormentorum machinae quam legitimae obseruationis excubiae. quem uicit senectus superabit aemula senectutis pueritia. sequimur patrem filii, discipuli doctorem. collige suppliciorum instrumenta proposita: meditationem patientiae, non terrorem inscitiae adferunt, dum uidentur\'.

  93. 2.46.1

    iussit maximum natu eligi. at ille ridens: (recte naturae ordinem seruas. sed cur dei legem temerandam putas? et pro pietate quidem omnes maximi sumus: sed tamen a me inchoatum gaudeo. quid quaeris, tyranne ? confiteor nos summo deo seruire. et doces quid agere debeamus. si tanta pertinacia uis extorquere ueritatem, cur non omni uirtute nos eam tenendam putemus?\' quid plura? adhibentur uariarum genera poenarum. sed uicit pietas inmanitatis furorem: exclusa est anima, non religio.

  94. 2.47.1

    Secundus accessit nec degener fratris munia piae confessionis inpleuit. et cum detraheretur membrana capitis, respondit: \'aufertis quidem membranam, sed habeo galeam spiritalem, quam non potestis auferre\'. et uere nemo auferre hanc galeam potest, sicut postea apostolus docuit in ecclesia domini: qui a caputuiri Christus est et eius sumus membra. recte puer istam diuino spiritu doctrinam apostolicam praeuidebat. exuebant inmanes bestiae conum capitis et pardalicis feritatibus saeuiebant. at ille deficiens \'quam dulce est\' inquit <mori pro religione, quam suauis omnis acerbitas mortis pro pietate, quia manet horum remuneratio laborum! tua sunt, rex, grauiora tormenta, tu <ta>citis. uehementius torqueris suppliciis, quia uides te uinci in potestate.\'

  95. 2.48.1

    Et hoc defuncto tertium statui sibi iussit. et cum eum partim temptaret insidiis, partim cuperet terrore percellere respondit ad eum: \'non faciam uoluntatem tuam nec succumbam imperio tuo. per beatam illam fratrum passionem et nobilitatem non negabo piam germanitatem. quaeuis adhibeto supplicia, quibus magis urguens hoc proficies asperitate poenarum, ut maiora testimonia nostrae germanitatis accipias). iussit itaque ei linguam amputari. at ille clamans \'uictus es\' inquit, \'Antioche, qui organum uocis abscidi iubes. confessus es te respondere non posse rationi maioraque probas linguae nostrae flagella quam tua uerbera. nos enim tua uerbera non timemus. tu nostrae uocis flagella non potes sustinere. sed haec flagella pietatis sunt, tua flagella perfidiae. sed etiam lingua sublata grauius te suo cadens murmure flagellabit. euadere te putas, Antioche. si uocem eripias? et tacentes deus audit et magis audit. ecce aperui os meum, laxaui linguam meam. abscide linguam, sed non abscides constantiam, non uirtutem auferes, non rationem obliterabis, non eripies testimonium ueritatis, non eripies cordis clamorem. si lingua amputetur, sanguis clamabit et dicetur tibi: uox sanguinis fratris tui clamat ad me. audit enim sanguinis uocem, qui audit internas cogitationes — \'tenebrae licet operiant et parietum saepta circumdent\' dicat inpius, quia nullus sibi testis adsistat — explorat uniuersa, uidet omnia deus, nec est aliquod facinus quod possit latere omnium iudicem, qui cognoscit uniuersa, antequam fiant. quid uerba damus? loquaciora sunt uulnera: etsi uulnera tegantur, etsi abscondatur cicatrix, non absconditur fides. nec tamen plaudas quod auferendo linguam confessionem laudis eripias. satis iam deum sermone laudauimus, nunc passione laudemus\'.

  96. 2.49.1

    Et hoc perempto iussit quartum uinciri ad rotam, ut eius uertigine membris omnibus solueretur. at ille cum torqueretur inmaniter \'dissoluis\' inquit \'corporis membra, sed adiungis gratiam passioni nec eripis solacium morti.\' est enim uox tonitrui in rota, quia in bono et inoffenso uitae istius cursu caeleste resultat oraculum, sicut in Iohanne et in Iacobo tonitrui filiis resultabat. itaque illud quod legi nunc manifestius recognosco, quia rota intra rotam currit nec impeditur. teres enim uita sine ulla offensione in quauis passione uersatur et intra haec quoque rota currit. currit lex intra gratiam et obseruantia legis intra diuinae curriculum misericordiae est: nam quo magis uoluitur, plus probatur. \'potius est hic ab impiis aduersa tolerare, ut ibi a domino consolationem inuenire possimus\'. et iste consummans cursum suum abrupit spiritum animamque uictor effudit.

  97. 2.50.1

    Quintus cum sisteretur, caeso prius eidem ignes iussit admoueri, subici incendia. manabat e uulneribus cruor et effossis ulceribus sanguis effusus ipsos flammarum extinguebat globos, at ille inter ignium crepitus audiebatur dicens: \'gratias tibi, domine, quod dedisti nobis dicere: transiuimus per ignem, sicut alibi idem dicit tuus propheta: igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum.; adstabo tibi sicut aurum purgatus incendio, et si quid fuit culpae, ignis exussit\'. itaque et iste transfiguratus a corruptela ad incorruptionem uitam exalauit.

  98. 2.51.1

    Sexto quoque admota tormenta sunt. at ille \'noli\' inquit \'frustra errare et tuae hoc adscribere potestati, quod ista aduersum nos exerceas. nostrorum hoc delictorum est pretium, ut peccantes puniamur, et gratias domino, quod hic a nobis duplicia peccata exiguntur, ut ibi nobis consolatio deferatur. gratias autem et tibi, quod tam durus et inmitis es, ut talibus nostris suppliciis dominus, in quem peccauimus, genti nostrae propitius fiat. nos quoque ableuamus aerumnam, dum fidei\' passionibus delectamur\'. et iste duris atque asperis dilaceratus,, suppliciis adpositus est ad fratres suos.

  99. 2.52.1

    Supererat iunior ex fratribus, et iam pudebat Antiochum inmaturae aetati ita se fuisse ludibrio. itaque dolis eum desiderans circumscribere pollicebatur honores, diuitias, amicitiam suam, consortium secretorum. at uero pia mater monebat filium dicens et huic sicut ceteris: \'nescio quemadmodum in uterum meum introistis, neque ego spiritum donaui uobis neque membra formaui, sed haec omnipotentis dei munera sunt\'. putauit Antiochus uidens matrem sollicitam quod saluti eius timeret et ipsi quoque suadere coepit, ut filium ab intentione reuocaret. at illa uoce patria dicebat filio: (tu solus, fili, superes, summa uotorum meorum; tu postremus clausisti partus meos, tu postremus conclude gaudia mea. miserere mei, quae te in utero tot mensuum curricula portaui, ne uno momento confundas senectutem meam, ne decolores tot fratrum tuorum tropaea, ne sacrum eorum comitatum relinquas, ne consortium deseras. te adhuc isti expectant triumphi. aspice in caelum, unde hausisti spiritum, ad patrem omnium, aspice in terram, quae tibi ante alimoniam ministrauit, aspice ad fratres, qui collegam requirunt, aspice ad matrem, quae tibi lac dedi. redde mercedem pii sanguinis: noli a fratribus, noli a matre diuelli. temporales opes sunt, quas promittit Antiochus, temporales honores: perpetua corona, quae a deo omnipotente defertur. nos mihi septem dierum dominus lumina dedit, sextum iam diem clausi et omnium opera bona ualde. debes mihi, fili, ut quae in illis sex laboraui, in te requiescam septimo, tamquam a saeculi iam operibus feriata. itaque proripiens so iuuenis ait: quid sustinetis? et multa uociferans, quod nequaquam diuelli posset a fratrum consortiis, quorum multo beatiora essent funera quam regis imperia, cum urgeret conuiciis regem, et ipse acerbis excruciatus tormentorum generibus uitae huius munus absoluit.

  100. 2.53.1

    INouissima mater oblata est neci. quis hanc beatam neget, quae quasi septem uallata moenibus <stetit> inter corpora filiorum nullum sentiens mortis incursum? quis inquam de eius dubitet beatitudine, quae septem turribus circumdata in paradisi sedem caput extulit, quae septem filiis cincta sacratissimum deo chorum non solis canorum uocibus, sed etiam passionibus ad concinendas domini laudes caelestibus inuexit altaribus ? quam bonus fidei partus, quam tutus portus iste pietatis, quam splendida lucerna ecclesiae septeno fulgens lumine et octauo utero cunctis oleum luminibus subministrans! de quibus pulchre dicitur: date partem illis septem et illis quidem octo, eo quod in utroque numero consortium gratiae consequantur in lege nutriti, per gratiam coronati, septem tamquam in sabbato, octo tamquam in euangelio, pia matre supplemento passionis adiuncta, quae in talibus filiis integram pietatis formam et parturiuit et peperit.

Next → — showing 1100 of 104

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa034.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.