De Interpellatione Iob et David
- 1.1.1
Multas nobis perturbationes in hac uita esse subeundas scriptura diuina frequentibus demonstrat locis multasque suppetere consolationes, quibus animus capax uigoris et recti conscius absorbere debeat quae praesentium incommodorum sunt, spectare ea quae habeant perpetem iocunditatem. praeponderant enim consolationes perturbationibus, quia et praesentium sedationem adferunt et spem futurorum. unde et apostolus Paulus indignae sunt inquit passiones huius temporis ad superuenturam gloriam: indignae utique ad consolationem conparationis, non ad fructum redemptionis.
- 1.2.1
quae est enim tam praeclara cuiusque uita in terris, ut adaequare illam caelestem gloriam possit ? quid sublimius Paulo, qui tantum periculorum subiit, tantum doloris atque infirmitatum absorbuit? in iis quas pro Christi nomine subiit passionibus cottidie, ut ipse dicit, moriebatur et nihil indignum perpeti se in hoc tempore pro tantae gloriae spe atque expectatione censebat. Helias famem insidias mortisque terrores, laborum acerba tolerauit: et tamen solus ille igneis curribus, equis igneis de caelo deductus ad terras et de terris reuectus ad caelum omne meritum militiae huius abscondit atque ultra humana omnia gratiam pii ascensoris euexit. nam de Petro quid loquar? qui crucem suam futura remuneratione indignam arbitratus inuerso suspendi poposcit uestigio, ut aliquid passioni suae adderet, cuius aceruare ipse sibi supplicia nec timeret.
- 1.3.1
unde non inmerito sanctus Dauid ad illam gloriam cum in cetero opere tum maxime in quadragensimo primo psalmo se festinare testatus est dicens: quando ueniam et parebo ante faciem dei? in quo psalmo et perturbationes humanae fragilitatis et consolationes a domino euidenter expressit. in quo etiam interpellat pro nobis deum, quod oblitus operis sui, oblitus conlatae in hominem liberalitatis et gratiae quem tuendum atque ornandum susceperat dereliquerit et infirmum ac naufragum diuersis infirmitatibus reiecerit adterendum. quod idem ante ipsum fecerat sanctus Iob, sed iste moralius, ille uehementius. utriusque igitur interpellationes considerare cordi est, quod in his uitae humanae forma exprimitur, causa agitur, praerogatiua formatur. suo igitur ordine spectandae nobis sunt.
- 1.4.1
Amissis itaque Iob liberis atque omnibus suis praeter uxorem, quae sola ei ad temptationem fuerat seruata, perfusus etiam ulcere graui, cum uideret amicos suos non ad conso- landum uenisse, sed exaggerandum et aceruandum dolorem, aduertit a domino datam in se aduersario temptandi sui potestatem. et quamuis sagittas domini in corpore suo esse sentiret, quibus se conpungi diceret, tamen quasi bonus athleta, qui dolori non cederet nec dura certaminis recusaret, addidit: incipiens dominus uulneret, in fine autem non me perimat. quae enim mea uirtus, quia
- 1.4.2
sustineo, aut quod meum tempus, ut sufferat anima mea? numquid fortitudo lapidum fortitudo mea aut carnes meae sunt aereae? aut non in ipso confidebam? adiutorium autem a me recessit, uisitatio autem eius despexit me.
- 1.5.1
nonne temptamentum est uita hominis in terra et sicut mercennarii cottidiani uita eius aut sicut famulus timens dominum suum, qui se sub umbra optegat, aut sicut mercennarius expectans mercedem suam? sic et ego expectaui menses uacuos, noctes autem dolorum datae suntmihi. siquiescam, dico: quando dies? si surgam, iterum: quando uesper? plenus sum doloribus a uespere usque mane. fermentatur mihi corpus in putredine uermium, liquefacio autem glaebas terrae saniem radens ulcerum. uita autem mea leuior est fabula, in spe uacua perit. dicam: consolabitur me lectus meus. terres me in somniis et in uisionibus me percellis.
- 1.6.1
Quam misera hominis condicio, quae quasi mercennana aliis laborat, sibi indiget et nisi aliena misericordia sustentare se nequit! cottidie sub formidine, sub timore grauem tolerans seruitutem et, ne deprehendatur a domino, erratica atque fugitiua sub umbra quadam saeculi huius putat se posse delitiscere. considera illum, de quo ait in Ecclesiastico Sirach: omnis homo transgrediens in lecto suo, contemnens et dicens in anima sua: quis me uidet? tenebrae circumdant me et parietes. quem uereor? nonne tibi uidetur iste uere esse mercennarius, qui ..... prodegerit ut ille adulescens in euangelio, qui legitur acceptae a patre substantiae portionem ..... et egens atque inops, quo famem leuaret, pascere greges coepit alienos, ut mercede sumptum exerceret suum? sed ille tamen aliquando conuersus, quia reuertit ad patrem et peccata sua non repressit, sed prodidit: hic autem qui se existimat ab eo qui omnia uideat non uideri et tenebris putat commissa sua posse celari umbram praetendit, sed frustra latere se credit, cum oculus domini lucidior sole occulta omnia deprehendat, tenebrosa inluminet et intimi cordis penetret conscientiam atque in alta et profunda descendat. uanus ergo qui putat tenebris esse . se tutum, cum lucem uitare non possit, quae lucet in tenebris et tenebrae eam non conprehendunt. quasi fugitiuus itaque et malus mercennarius deprehenditur et antequam se occultet agnoscitur, quia domino omnia antequam quaerat cognita sunt non solum quae facta, sed etiam quae futura.
- 1.7.1
perit igitur in uacua spe qui putat quod suum crimen abscondat: fabula est ista, non ueritas. denique fabula peccantium odiosa, non habens fructum, sed gemitum. narratio enim fatui sarcina in uia. quid enim est aliud peccatum nisi sarcina, quod huius saeculi onerat uiatorem graui depressum fasce delicti ? qui si nollet oneri subiacere, debuit audire dicentem: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam.
- 1.8.1
Quid autem aerumnosius, cum ipse lectus communem ad quietem datus graue uulnus infligat? tunc enim solemus quae fecimus recordari, et factorum suorum stimulis conpungitur interior conscientia. unde et scriptura ait his: quae dicitis in cordibus uestris et in cubilibus uestris conpungimini? remedium quidem debiti, sed tamen conscientiam uulnerauit. sed esto ut aliquando fessis somnus obrepat, terremur insomniis, exagitamur uisionibus, ut iam non requies ista, sed poena sit. ita enim abeunt diuitiae saeculi uelut somnium exurgentis. sun*exit aliqui istius corporis somno, et nihil possedit idque ipsum quod se credebat habere amisit.
- 1.9.1
constituite mihi nunc diuitem illum, qui cotidiana lucra et quaestus uarios congerebat et exagitabatur cupiditatibus suis, subito resipiscentem considerantemque secum quia non cum morietur, accipiet omnia, neque simul descendet cum eo gloria domus eius et quod ea quae possidet m hac uita habeant aliquid uoluptatis, non etiam in futurum, aperientem oculos ad caelestia. nonne tibi uidetur sicut qui in somnis bibebat bibisse et sicut qui in somnis epulabatur epulatus, aperuisse autem oculos et cognouisse quod anima eius inane sperauit et adhuc esuriat et adhuc sitiat, quia modum non habet auaritia nec rapiendo expletur, sed incitatur hoc egentior, quo plura quaesiuerit? et hic ergo surrexit, et uanum est somnium.
- 1.10.1
Sed iterum ipsum audiamus dicentem. incumbebant illi amici, qui ad consolandum uenerant, et quasi inimici amaris eum perurguebant sermonibus. unum enim solacii genus est in aerumna et amaritudine constitutis culpa uacare, ut ea quae perpetiuntur aduersa non pro delicti pretio sustinere uideantur. hoc quoque uiro sancto adimere gestiebant, ut uideretur ipse suae auctor aerumnae, qui peccatis grauibus domini contraxisset offensam et pro impietatibus suis illa toleraret, describentes impiorum supplicia, qui uitia sererent et meterent sibi dolores, quod mandato perirent dei et spiritu irae ipsius interirent, qui insufflaret domos luteas inhabitantibus et arescerent, cogitationes destitueret uersutorum, os obstrueret iniusti. quae uera quidem de domini potestate, sed non conuenientia tanti uiri meritis adserebant. his ergo respondit: in ueritate noui quia ita est.
- 1.11.1
quomodo enim iustus mortalis apud dominum? si enim uoluerit iudicio contendere cum eo, non audiet illum, ut non ad unum uerbum eius mille sermonibus contradicat. sapiens est enim intellectu et fortis et magnus. quis tam durus, ut in conspectu eius possit subsistere? qui facit montes inueterescere, et nesciunt, et euertit eos iracundia: qui commouet orbem terrarum a fundamentis, et columnae eius mouentur: qui dicit soli, et non oritur, aduersus sidera autem consignat: qui extendit caelum solus et ambulat sicut in pauimento supra mare: qui facit uirgilias et uesperum et septentrionem et austri ministerium: qui facit magna et inuestigabilia, gloriosa et inmensa, quorum non est numerus. si praeterierit me, non uidebo et si praetergressus me fuerit, nec sic sciam. quanto uehementiore tuba iste increpuit de domini potestate? sed in ea iustorum auxilium, non ruina est. denique uidetur exprimi potentia, sed magis redemptionis nostrae mysteria declarantur.
- 1.12.1
Qui sunt enim montes quos inueterescere fecit nisi Moyses, Aaron, Iesus Naue, Gedeon, prophetae, omnes libri ueteris testamenti? uenit Iesus dominus: nouum detulit testamentum, et illud quod erat uetus factum est. innouatus est Christianus, inueterauit Iudaeus: renouata est gratia, inueterauit littera. euertit montes et conuertit. euertit enim et subruit intellectum secundum litteram et statuit intellegentiam spiritalem. intellectus ergo legis ille carnalis euanuit: facta est spiritalis. unde apostolus ait: scimus autem quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum.
- 1.12.2
sed et ipse qui carnalis erat factus est spiritalis, sicut ipse asseruit dicens: puto enim et ego spiritum dei habeo. hos ergo montes inueterauit Iesus, et Iudaei nesciunt. si enim cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent, numquam Iudaica adhuc deliramenta sequerentur. ipsi sunt ergo qui nesciunt. unde et in euangelio dicit dominus Iesus: dimitte illis, pater, quia nesciunt quid faciunt.
- 1.13.1
sed non excusantur, quia nesciunt, cum scire nolint quod debuerunt cognoscere. certe non illis inuidemus, domini si sententiam sequantur: sententia enim superiora solet absoluere, non futura. sed nec ille inmunis a scelere qui crucifixit suae auctorem salutis et postea ueniam non poposcit. esto ut ante ignorauerit quem persequebatur: in cruce tamen positum debuit recognoscere uniuersorum esse dominum elementorum, sub quo omnia elementa tremuerunt, caelum obscuratum est, sol refugit, terra dissiluit, defunctorum sepulchra patuerunt, mortui uiuentium recepere consortia. unde et centurio dixit: uere filius dei erat iste. centurio agnoscit alienum, Leuita non recognoscit suum: gentilis ueneratur, Hebraeus abiurat. non inmerito ergo columnae orbis terrarum motae sunt, quando non crediderunt principes sacerdotum: sed motae sunt ueteres, ut nouae confirmarentur, sicut ipse dignatus est dicere: ego confirmaui columnas eius. audi quas columnas confirmauerit: Petrus et Iacobus et Iohannes. qui uidebantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae communionis.
- 1.14.1
Quomodo ergo excusant nescisse se, quorum alii uiderunt, alii cognouerunt solem non expleto diei curriculo recepisse se et rursus ante peractum spatium noctis egressum noctem in die fecisse, in nocte diem. utique intellegere debuerunt quia sol iussus se recepit et iussus exiuit. praescripserat enim dominus quia tribus diebus futurus erat in corde terrae et tribus noctibus: didicit hoc sol, seruabat praeceptum. dubitabat ergo dicens: quid facio? orior et dies est, occido et nox est. si cursum meum seruauero, demorabor mundi salutem. festinemus ad redemptionem etiam nostram: festinare debeo etiam ipse ad nouam uitam; erit enim beneficio crucis, qua uniuersa renouantur, et sol nouus et caelum nouum. festino ergo ut illum possim uidere solem iustitiae inluminantem animas uniuersorum. sed quid faciam ? ipse uult post triduum fieri resurrectionem. inueni quid faciam, ut et moras non faciam et numerum dierum custodiam. non faciam integrum diem et integram noctem. adbreuiabo horas, ut tribus quidem diebus et noctibus sit inter mortuos dominus Iesus, citius tamen quam trium dierum et noctium interualla patiuntur resurgat a mortuis. adbreuiabo igitur horas, ubi ascenderit crucem. a sexta hora statim fiat nox, ne uideam domini passionem, sed fugiam parricidalis persecutionis spectaculum. occidam et erit nox horarum trium, egrediar et innouabo diem, ut sit horarum trium: percursus est primus dies, sequetur nox secunda spatio suo, sequetur similiter dies: incipiet nox tertia, resurget dominus in nocte, et erit dies in lumine resurgentis, ut compleatur illud: et nox tamquam dies inluminabitur. hic est ille dies magnus. quem Abraham uidit et gauisus est, de quo et Dauid dixit: hic est dies, quem fecit dominus; exultemus et laetemur in eo, cui non ministerio laboris, sed fructu exultationis interero.
- 1.15.1
I Ipse ergo dominus diem ducet, et ante mundi consummationem mundi uidebitur lumen, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. ipse est dominus qui signat et numerat multitudinem stellarum: ipse est qui caelum solus extendit, qui ambulauit tamquam in pauimento super mare, quando Petrus eum uidit ambulantem et dixit: domine. iube me ad te uenire super aquas. et iussit dominus, sed ille titubauit et nisi porrexisset ei dexteram dominus, demersus fluctibus occidisset. titubauit caro, saluauit dextera. et ait illi: modicae fidei, quare dubitasti? fides ergo ambulauit in apostolo, non caro. denique fides titubauit, et caro coeperat sentire naufragium. quod non inpropiie dictum est, quia caro nauis est animae, sicut scriptum est: qui descendunt mare in nauibus et alibi: ibi dolores sicut parturientis. in spiritu uehementi conteres naues Tharsis. animae enim nostrae cum uerbum parturiunt, edunt dolores: quae autem peperit iam non meminit tristitiae propter gaudium, quia natus est illi homo, qui mundum redemit. naues ergo Tharsis, id est intellegibiles, quae Solomoni aurum ferebant atque argentum, id est corpora nostra, quae habent thensaurum in uasis fictilibus, ut apostolus dixit, uel quod etiam hic partus dubio conteruntur, iuxta quod dictum est: uae praegnantibus et nutrientibus! — nam cum anima quatitur, caro fluctuat — uel spiritu uehementi exagitabuntur infuso, cum expleto tempore fuerit resurgendum, secundum quod scriptum est: ueni, spiritus, et insuffla in mortuos istos, et uiuent. unde et ipse Iob in posterioribus dicit: noui enim quia aeternus et potens est qui soluturus est me in terra resuscitare meam pellem, quae portauit. conteruntur autem, quia in iudicium resuscitantur. est autem bona contritio; cor enim contritum et humiliatum deus non spernit et alibi: sana contritiones eius. sed et ad Iosaphat dictum est: contritae sunt ire in Tharsis, eo quod se sacrilego miscuisset. utrumque igitur contritio significat, quia utrumque est in die iudicii, quando omnes qui in monumentis sunt audient uocem fili dei et procedent, qui bona fecerunt m resurrectionem uitae, qui male egerunt in resurrectionem iudicii. quod etiam Dauid propheta significat dicens: ibi dolores parturientis. sicut audiuimus, ita et uidimus in ciuitate domini uirtutum, in ciuitate dei nostri. namque et dolorem futurum et laetitiam conprehendit, dolorem de iudicio, de absolutione laetitiam.
- 1.16.1
Sed ad propositae nobis interpellationis seriem reuertamur.
- 1.16.2
multas inquit contritiones fecit mihi. respirare me non sinit, impleuit me amaritudine; et quia uirtute est potens, nemo potest iudicio eius resistere. si iustus sum corde, lingua mea errat. magnum et potentem disperdit ira. improbi in morte graui, iusti autem inridentur; dati sunt enim in manus impii. uide singula. potentibus ira sua est grauis, improbis nequitia. iustis condicionis infirmitas. ita nihil periculo uacat. fortitudo et magnitudo uiri sua potestate decipitur, improbitas adflictatur, uirtus ridetur. ille, quia plus potest, labitur, iste, quia nihil potest, adfligitur. condicionis est uitium, quia uita nostra leuior est cursore; transiuit, et nihil uidit. tamquam nauis uestigium aut aquilae uolantis quaerentis escam, ita praeterit et uita hominis. quod loquimur, obliuiscimur, nec ullum transitus nostri insigne deprehenditur nisi quod sit plenum maeroris et gemitus. concutior inquit omnibus membris. utinam sit mediator noster et arguens et diiudicans inter utrumque nostrum.
- 1.17.1
dicam domino: quare sic me iudicas? an bonum tibi est ut ego iniustus sim, quia reppulisti opera manuum tuaum et consilio impoiorum intendisti? numquid sicut mortalis uidet, sic uideas? aut uita tua sicut hominis aut anni tui sicut uiri, quia exquisisti iniquitates meas et peccata mea inuestigasti? nosti enim quia impie non gessi; sed quia est qui de manibus tuis eruat? magna fides, magna auctoritas conscientiae deum testem suae mentis arcessere. quod condicionis est non negat, quod impietatis repellit, quod infirmitatis fatetur. peccasse condicionis est, quia nemo inmunis est lapsus: impie agere non condicionis, sed perfidiae et nequissimae mentis uenenum est. non agnoscit hoc iustus, sed absolutio hominis in dei miseratione, non hominis potestate est.
- 1.18.1
manus tuae inquit plasmauerunt me: postea conuertisti et perculisti me. memento quia lutum me fecisti et in terram me resolues. numquid non ut lac me mulsisti, confecisti me sicut caseum? corium et carnem me induisti, ossibus et neruis me inseruisti: uitam autem et misericordiam posuisti in me, et uisitatio tua protexit spiritum meum. quanta deploratio sancti uiri pro communi infirmitate, quanta conuentionis auctoritas, quod deus hominem manibus suis fecerit? excusatur culpa infirmitatis optentu, commendatur gratia priuilegio operationis aeternae et protectionis dignatione caelestis. de quo loco etiam Dauid pulcherrime locutus est dicens: quid est homo quod memor es eius, aut filius hominis nisi quia uisitas eum?
- 1.19.1
Haec inquit habens in te noui quia omnia potes, inpossibile autem tibi nihil.
- 1.19.2
si enim peccauero, custodies me, ab iniquitate autem inmaculatum me non fecisti. si impius fuero, uae mihi! si sim iustus, non possum me erigere; plenus enim sum confusionis. inuestigor sicut leo ad necem. uide tria: si peccauero, inquit custodies m e : et ideo, o homo, fatere peccatum, ut ueniam consequaris. dic iniquitates tuas, ut iustificeris. quid erubescis fateri eas, in quibus natus es? negantis, non fatentis est crimen negare quod natus sis. quod accepisti utinam serues. cur putes te habere quod non acceperis? ergo peccator fateatur, impius ingemiscat, iustus non se erigat et extollat, ne per arrogantiam fructum iustitiae amittat.
- 1.20.1
et pulchre ait: si lustus sum, me non possum erigere; plenus enim sum confusionis. iustus enim aduertit magis fragilitatem suam quam in .... sapiens agnoscit, non agnoscit insipiens. denique lapsibus suis sapiens conpungitur, insipiens delectatur: iustus accusator est sui, iniustus adsertor; iustus praeuenire uult accusatorem confessione peccati, iniustus peccatum suum occultare desiderat. ille in principio sermonis occurrit, ut prodat errorem, iste multiloquio sermonis sui somnum accusationis inuoluit, ne prodat errorem.
- 1.21.1
Iterum adiciens dicit: quare adscripsisti aduersum me mala et adposuisti mihi adulescentiae peccata? pulchre id aetatis arripuit ad querellam, quae magis ad uitium lubrica esse consueuit. habet enim pueritia innocentiam, senectus prudentiam, ipsa uicina adulescentiae iuuentas bonae existimationis intuitum et uerecundiam delinquendi: adulescentia sola est inualida uiribus, infirma consiliis, uitio calens, fastidiosa monitoribus, inlecebrosa deliciis. in tanto igitur et tam confragoso et procelloso mundi istius turbine, cur tam crebra naufragia inprouidae adscribuntur aetati ? unde praeclare Dauid totius temporis eius ueniam sibi a domino postulauit dicens: delictum iuuentutis meae et ignorantiae ne memineris, quia tunc maxime calor corporis feruet et aestu sanguinis uaporantis ignescit.
- 1.22.1
Sed iterum ipsum audiamus. mortalis inquit filius mulieris breuis uitae est et plenus iracundiae, qui sicut flos floruit et cecidit, discedit autem ut umbra et non resistit. nonne et ab hoc ratio quaeritur, et hunc fecisti intrare in iudicium sub conspectu tuo? quis autem mundus est a sorde ? sed nemo, etiam si unius diei sit uita eius super 634 terram. uere miserabilis condicio, ut peccati sui, quod uitare non possit, rationem praestare cogatur, iudicium intrare, in conspectum subire domini omnipotentis conpellitur, edere causas gestorum suorum, quae tot uitae suae aetatibus percurrerit, cum mundus a peccato quiuis esse non possit, ut ab ipsis incunabulis prius obrepat infantiae culpa quam sit ullus sensus erroris. quamque illud miserabile, ut breuis sit uita eius, dulcis inlecebra, multiplex aerumna, iracundia cottidiana. itaque in exigua delectatione amaritudo perpetua est.
- 1.23.1
est inquit arbori spes; si enim fuerit excisa, uiridescet et, si in petra mortuus ramus eius fuerit, ab odore aquae florebit, faciet autem messem sicut nouella. uir autem defunctus abiit, cadens autem otalis homo non ultra est. tempore autem fluctuat mare. spectauimus prophetici sermonis <seriem> ex duobus inferioribus elementis, terra ac mari. quae omni iniuriae crebrisque tempestatibus subiacent. quam ualidum argumentum nostrae expressit aerumnae! terrena, inquit, uirgulta nemorosaque arborum, etiam cum fuerint mortua, in usus uitales resurgunt. mare quoque ipsum temporum solet uicibus fluctuare. at uero caro nostra semper exaestuat sibique ipsa tempestas est nec umquam a motibus procellarum miserandisque naufragiis feriatur.
- 1.24.1
24 Cum autem dormierit, non resurget usque dum caelum non adsuatur. quod uidetur declarare, donec caelum nouetur; erit enim caelum nouum et terra noua, sicut scriptum est. quod enim adsuitur uetus est, quod uetus est mutabitur. denique audi dicentem: initio terram tu fundasti, domine, et opera manuum tuarum sunt caeli. ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnes sicut uestimentum ueterescent, et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur. possumus etiam illud adtexere, quoniam quod uetus est adsuitur, quod nouum cogitur. a diebus autem Iohannis Baptistae regnum caelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud. adsuebat ergo illud synagoga in paucis, ecclesia cogit in milibus, uel quia nunc adsui caelum uidetur nebulis et caligine nocturnisque tenebris et croceo diei surgentis rubore diuersa ac discolora specie saepe contextum — tunc autem nox non erit amplius et non indigebunt luce lucernae et lumine solis. quia dominus inluminabit super eos, sicut dixit Iohannes — uel quia nae his qui adsuunt ceruicalia ad euertendas animas populi.
- 1.25.1
deploranti prophetae miseriam nostrae fragilitatis, quae et in hac uita requiem non haberet et uniuersa subito incursu mortis amitteret, spiritus sanctus infudit tamdiu non resurrecturos homines, donec ueniret qui non adsueret uetera nouis nec uestimentum nouum conmitteret in uestimentum uetus, sed omnia faceret noua, sicut ipse dixit: ecce faciam noua. ipse est enim resurrectio, primogenitus ex mortuis, in quo omnes quidem praerogatiuam futurae resurrectionis accepimus : solus tamen adhuc resurrectione perpetua resurrecxit.
- 1.26.1
Audito igitur quid locutus esset in eo deus et cognito per spiritum sanctum quod filius dei non solum ueniret in terras, sed etiam descensurus esset ad inferos, ut mortuos resuscitaret — quod tunc quidem factum est ad testimonium praesentium et exemplum futurorum — conuersus ad dominum ait: utinam in inferno me conseruares, absconderes autem me, donec desinat ira tua et statuas mihi tempus, in quo memoriam mei facias. si enim mortuus fuerit homo, uiuet consummans dies uitae ipsius. sustinebo donec iterum fiam. deinde uocabis me, ego autem te obaudiam, opera uero manuum tuarum ne despicias. numerasti autem meas adinuentiones, nec praeteribit te quicquam ex peccatis meis. signasti autem iniquitates meas in sacculo et notasti, si quid inscius praeteriui. quam suauis locus, qui nos de resurrectione confirmat et quam uidetur uoci dominicae, quae legitur in euangelio, conuenire, ubi ait: tunc incipient dicere montibus: cadite super nos, et collibus: operite nos. erit enim in consummatione saeculi ira domini. recte ergo sanctus in iudicium mauult resurgere quam in tempus diuinae iracundiae, quae terribilis etiam innocentibus est.
- 1.27.1
simul etiam illud prophetare intellegitur dicendo: statues mihi tempus, in quo memoriam mei facias, quod in passione domini resuscitandus foret, sicut in fine libri istius demonstratur, nec tamen deplorare desinit et quo magis intellegit sibi resurrectionem esse propositam, uitam hanc fugere desiderat, uidens se in manus traditum aduersariorum, proiectum se in potestatem impiorum, cui etiam amici in inimicos conuersi sint, qui cum debuerint consolari, ruinam supra ruinam inferant. memor tamen conscientiae suae purae et mundae orationis ait: terra non cooperias in sanguine carnis meae, ut oratio eius sicut incensum dirigatur ad dominum, non in terra deuersetur. sancti enim oratio nubes penetrat. peccatoris orationem, sicut a deo Cain dictum est parricidae, aperiens os suum terra in sanguine carnis abscondit. maledictus inquit a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua, quoniam operaberis terram.
- 1.28.1
Flebiliter itaque sanctus deplorat uitae istius tempora. pereo inquit et spiritu circumferor, oro autem sepul-636 turam et non inpetro. precor laborans. et quid faciam? dies mei transierunt in horrore, dirupti sunt articuli cordis mei. nec tamen usquam derogat iudicio dei; scit enim profundam esse altitudinem sapientiae et scientiae dei et inscrutabilia iudicia eius atque inuestigabiles uias eius.
- 1.29.1
non calcauerunt inquit eas filii glorificantium, nec transiuit per eas leo. quis enim potuit uias eius conprehendere, quis abdite occulta penetrauit? unde inquit inuenta est sapientia aut quis locus disciplinae? nescit mortalis homo uiam eius, nec inuenta est in hominibus. abyssus dixit: non est in me, et mare dixit: non est mecum. non tibi licet scire, o homo, alta sapientiae; ideo tibi scriptum est: noli altum sapere, sed time. quid curiose cupis inuestigare quod tibi scire non expedit nec cognoscere datur? Paulus audiuit aliqua secreta sapientiae, quae prohibitus est aliis intimare, et ideo raptus est in paradisum, raptus usque ad tertium caelum, ut audiret ea quae positus in terris audire non poterat. si quae audiuit homo, non licuit ei loqui, quemadmodum quod non audiuit inquirit? imperatoris tibi huius in terris non licet scire consilia, et uis scire diuina? non licet tibi curiosius inuestigare quae in terris geruntur, et curiosius requiris quid supra caelum agatur? cur tu disputas unde nata sit sapientia? nescit homo uiam eius, nec in hominibus inuenta est perfecta sapientia. non in Moyse, non in Aaron, non in Iesu Naue luit, non in ipso Dauid qui ait: incerta at occulta sapientiae tuae manifestasti mihi, quia ipse dixit in posterioribus: uelut iumentum factus sum apud te. supra te est scire, o homo; altitudinem sapientiae, satis est tibi ut credas. si enim non credideritis, inquit nec intellegetis. abyssum scire non potes, abyssum non potes conprehendere, quomodo altitudinem sapientiae conprehendes ? abyssus dixit: non est in me, et tu potes dicere quia in te est sapientia?
- 1.30.1
Abyssus ergo dixit: non est in me, quia ipse dominus dixit: non derelinques animam meam in infernum. et apostolus dixit: quis descendit in abyssum? hoc est Christum ex mortuis deducere. ergo si interrogatur abyssus: ubi est sapientia? respondet: non est in me, quia resurrexit. si interrogatur mare: ubi est sapientia ? dicit: non est mecum, quia calcauit me nec fluctus mei eam turbare potuerunt. et tu ergo in hoc saeculi istius positus freto noli perfectam illam dei sapientiam in hoc mundo quaerere, quia mundus eam non cognouit. sed si uis eam inuenire, calca fluctus istius mundi, sicut calcauit Petrus, et ambula super aquas istius saeculi. porriget tibi dexteram sapientia, sicut porrexit et Petro, quia nemo fuit quem non saeculi istius unda turbauerit. turbauit et Abraham, turbauit et Moysen, turbauit et Petrum. Moyses per mare transiuit et per mare peditem duxit exercitum, sed ante ipse turbatus est. Petrus super aquas calcauit, sed mersus fuerat corpore, quia infirmioris fidei uestigio claudicauit. ergo noli sapientiam in mari quaerere, quia non dixit cum mari se futurum dominus Iesus, sed cum apostolis suis, ut aliqua, eum ex parte cognoscerent, quibus ait: ecce ego uobiscum sum usque ad consummationem mundi. beati cum quibus est: utinam et nobiscum sit, sed nobiscum mare est. Petrus cum Christo, quia et ipse calcauit mare: nobis aurum cordi atque argentum est. sapientia autem supra aurum, non in auro est. ideo qui sapientiam habere cupiebat argentum inquit et aurum non habeo, sed quod habeo do tibi. in nomine Iesu Christi Nazaraei surge et ambula. quia aurum non habebat, in nomine Christi habebat operationis piae gratiam. ideo et tibi dicitur: attrahe sapientiam in interiora. latuit inquit omnem hominem, et a uolatilibus caeli abscondita erat. nec homines sciebant ubi erat nec angeli, quia ipsi sunt aues caeli, de quibus dictum est: et uidi angelum uolantem per caelum.
- 1.31.1
Nemo potuit nosse sapientiam, quia nemo nouit filium nisi pater et nemo nouit patrem nisi filius et cui uoluerit filius reuelare. ipse ergo reuelauit Iohanni, cum quo esset sapientia, et ideo dixit ille non quod suum erat, sed quod sapientia infudit ei: in principio erat uerbum et uerbum erat aput deum. nescit sapientiam interitus, nescit malitia. interitus enim eam tenere non potuit, quae dixit: ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? nescit eam malitia, quia dixit: quaerent me mali et non inuenient. possunt dicere: audiuimus gloriam eius. solus est deus, qui nouit eam. quia deus inquit bene constituit uiam eius, ipse nouit locum eius. quod sit receptaculum sapientiae audi discipulum eius dicentem: unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarrauit. agnouit enim patrem filius, quia ipse ait: sicut agnoscit me pater, et ego agnosco patrem. aequa mensura est cognitionis, ubi unitas potestatis est. pater ergo, qui omnia nouit, uentorum libram, aquarum mensuram, ipse uidit sapientiam et enarrauit eam per prophetas suos, quia pater enarrauit sapientiam et inuestigauit eam, sicut et filius patrem enarrauit, quem nihil praeterit, et dixit:s o homo, quid uis profunda scire sapientiae, quae supra uos sunt? timere deum sapientia est, abstinere autem a malis disciplina est.
- 2.1.1
Superior nobis disputatio fuit de interpellatione sanctorum, quod fragilis et inbecilla condicio humana, quae nusquam sui habeat firmitatem nisi in protectione caelesti: hodie nobis ea sumenda est, quod uulgus hominum, plerique etiam prudentium ualde mouentur, cum uident iniustos affluere rebus secundis, iustos autem frequenter adflictari in hoc saeculo. et uere lubricus hic locus, in quo etiam sancti uix potuerunt uerae opinionis tenere uestigium. denique turbatus est et ipse Dauid, qui in superioribus dixerat: occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. uerum tamen confirmauit se ipse postea et perfectae rationis uiam innestig-auit. lob quoque sanctus cum tribus illis ueteribus amicis, qui ad consolandum uenerant, de ea opinione in sermone luctatus est. utriusque igitur disputationes in medium proferamus. digni sunt enim, qui nobis magisterium uiuendi adferant, quandoquidem in aduersis positi plus deo placere meruerunt. audiamus igitur utrumque suo ordine.
- 2.2.1
increpuerant uehementer sanctum Iob Eliphas Themanorum rex et Baldad Saucheorum tyrannus et Sophar Minaeorum rex, eo quod propter peccata sua tantum supplicii sustineret. infirmo etenim ingenio non aduertebant quod dominus eum temptandum dedisset, ut athleta Christi temptationibus eruditus maiore ad coronam gloria perueniret. non uidentes itaque tantum sapientiae sacramentum angusti cordis timore, ne uiderentur iniustitiae deum arguere, qui poenis adfici innoxium perpeteretur, in sanctum Iob poenarum menta retorquebant dicentes quia omnis uita impii in sollicitudine et diuitiae iniuste congregatae euomentur; omnia quae patiatur homo grauia in terra propter peccata sua eum perpeti, qui etiamsi in rebus prosperis sit, perpetuari ei secunda non posse et tamquam somnium cito euanescere, ut non inueniatur locus eius; laetitiam autem . impiorum esse grauiorem ruinam, ideoque etiam sanctum Iob a prosperis in aduersa mutatum et delictorum suorum pretio ex summis in ultima corruisse: labi eum qui se adsereret innocentem, cum portio impii huiusmodi sit, ut superueniens in eum a domino indignatio ningat ei dolores et interitus domum eius inuoluat.
- 2.3.1
Audiebat haec sanctus Iob et quasi athleta fortis, in stercore sedens, in tantis uibicibus et saeui doloribus uulneris, totum corpus diris perfusus ulceribus mysteria loquebatur nec anquirendis propriae remediis aegritudinis, sed sacris uacabat sermonibus. fortiores itaque sermones aegri hominis quam illorum qui non aegrotabant. illi enim loquebantur iniustitias, sed non secundum scientiam: praedicabant diuina iudicia, poenas reorum, praemia sanctorum, sed reum a iusto discernere nesciebant. denique quem dominus deus iustum pronuntiauit, eum condemnabant iniustitiae, arcessebant iniquitatis. ignorabant ergo quid cuique conueniret. at uir sanctus lob discernebat spiritu quomodo cuique eum oporteret loqui; fortior ergo quam illi qui sani et incolumes uiderentur. et quid dico fortiorem inuentum ceteris? fortior [erat aeger quam cum sanus esset] se ipso iuuentus est; fortior enim erat aeger Iob quam sanus fuerat, secundum quod scriptum est quia uirtus in infirmitatibus consummatur. ergo et lob cum infirmaretur, tunc ualidior erat. non enim aegrotabat animo, etsi doleret corpore, quia non erat in carne anima eius, cuius passionibus non adhaerebat, sed in spiritu, cuius uirtute se texerat.
- 2.4.1
ideo ergo non carnis gemitus et corporis infirmitates, sed uoces spiritus loquebatur, quibus urgeret, non quibus cederet. et primo quidem lenius, ut illis pudorem incuteret, quia urguebant iustum iniuste dicentes quod minora peccatis suis supplicia sustineret, et non erubescebant ipsi peccatores accusare falsis innocentem. \'esto\' inquit \'ego errauerim et aput me deuius ille inhabitet, qui mentibus hominum offundit errores, ut loquar sermones quos non oportet, sicut uos dicitis, et errent uerba mea nec oportune meus sermo promatur: cur uos in me insilitis et conuiciamini non considerantes quia a domino mihi uenit ista temptatio, qui me uallo quodam perturbationum arbitratus est saepiendum. exerceor aduersis, circumuallatus undique laboribus et periculis: et insultatis adhuc uolentes opprimere quem deberetis iuuare. ecce rideo in opprobriis et non loquar nec respondebo conuiciis uestris. non enim uos estis qui iudicatis, sed qui iudicat me dominus est, et ipsius tamen iudicii nondum tempus aduenit. quid opus est clamare ante iudicium ? bonum est tacere dum expectatur qui iudicat, bonum est conuicium conuicio non referre, ne et nos inter detrahentes adnumeremur.\'
- 2.5.1
Imitemur ergo hunc uirum, qui silentio suo redarguebat conuiciantes. ostendebat enim uirtutem animi sui, quem contumeliae non monerent, et conscientiae innocentiam manifestabat, qui obiecta non recognosceret, sed quasi a se aliena rideret. at uero nos quasi aliquid nobis obiciatur, dum purgare uolumus. acerbamus: dum ulcisci cupimus, confitemur. cum dicat scriptura ut auertas dedecoris sermonem et auferas uestimentum tuum; praeterit enim iniuriosus. taceamus ergo, ut praetereat, ne uestimentum nostrum prouocatus exurat; scriptum est enim: noli incendere carbones peccatoris, ne forte exuraris in igne flammae eius. propterea ergo sanctus tacet, etsi seruus proteruit; etsi pauper conuiciatur, tacet iustus; etsi peccator opprobria iacit, iustus ridet: etsi infirmus maledicit, iustus benedicit. tacebat Dauid, cum Gera filius Semei malediceret, Iob ridebat.
- 2.6.1
Paulus benedicebat, sicut ipse ait: maledicimur et benedicimus. magisterio quippe diuino processus humanae uirtutis excreuit, quia iam uenerat qui ex infirmibus faceret fortiores, et audierat dicentem: benedicite maledicentes uobis et orate pro calumniantibus uos. quod uerbo dixit et exemplo probauit. denique in cruce positus de persecutoribus suis conuiciantibus sibi dicebat: pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciant, ut oraret pro calumniantibus, quibus poterat ipse dimittere. Iob ergo ridebat, quia nondum uenerat Christus, cui soli sei-uabatur magnarum praerogatiua uirtutum. quia ipse est uirtutum principium, sicut dixit: dominus creauit me principium uiarum suarum.
- 2.7.1
Et ridens tacebat. qua ratione tacendum sit docet: clamabo. et nondum iudicium. ipse\' inquit \'uoluit.me haec perpeti. tamquam muralibus temptationibus clausus non possum fugere, donec placeat deo destruere altitudines temptationum mearum. nunc enim si clamo, nondum iudicium. adhuc in agone sum, adhuc luctor, adhuc certamen superest mihi; nondum enim exiuit corona; nemo autem nisi qui legitime certauerit coronatur\'.
- 2.8.1
debebatur illi certamen tertium. amiserat omnia sua, id est patrimonium cum filiis, patiebatur uulnera caro eius: manebat ut temptationes uerborum uinceret. non mediocre certamen. sermone deceptus est Adam, uerbo uictus Sampso; nihil enim sic penetrat animam sicut sermo fucatus, nihil iterum sic mordet ut durior sermo. multi cum uicerint adhibita tormenta, sermonum duritiam non sustinuerunt. laborabat Iob, sed sustinebat et uerborum iuxta uulnerum onera portabat. uidit eum agonotheta suus, de nube et turbine manum laboranti dedit et obluctantes graui lapsu cecidisse pronuntiauit, uictorem adseruit, coronam detulit.
- 2.9.1
Quid autem pulcrius quam ridere, cum maledicitur nobis gaudere enim debemus, si aliena dicantur. primum quia uolens inimicus aliquid aduersum nos dicere, quo crimen adfigeret, non inuenit quod uerum est, sed falsa pro ueris conposuit. deinde quia dixit ipse dominus in euangelio de huiusmodi criminatione,, quae innocentibus falso inrogaretur propter iustitiam: gaudete et exultate, quoniam merces uestra multa est in caelo. tacere ergo debet qui recognoscit obiectum, ne uulnus exasperet et scindatur cicatrix, tacere et qui non recognoscit; audit enim alterius, non suum crimen. quod si referat, suum facit: si taceat. retorquet et conuiciantem uulnerat. tacere debet etiam ille qui de memorata mercede praesumit; non enim patitur praeiudicium, cui non est iudicium. et si fuerit praeiudicium in saeculo, non erit in iudicio dei. denique ut cognoscas quia non praeiudicat contumelia bonae conscientiae, audi sanctum Iob dicentem. locupletiorem utique testem quam si imperio orbis Romani potitus esset: nunc ommutescam et derelinquam: si nunc mihi praeiudicium est, tunc a facie tua non abscondar.
- 2.10.1
haec ergo parcius in exordio respondit, ut admoneret illos iudicii dei atque ab insolentia et furore reuocatos quasi bonus medicus faceret resipiscere. sed posteaquam eos aduertit perseuerare in contumeliis, plura fortiora repetiuit et tamquam pugno eos ualidiore percussit, qui uerborum suorum saxis lapidabant innoxium. audite, inquit audite uerba mea, non sit mihi a uobis consolationem quaerere: portate me, quia fortiora loquar, graue erit pondus uerborum meorum. dicam et ego secundum uestram opinionem, eo quod multi abundant in hoc saeculo rerum secundarum successibus et alii grauantur, in aerumna positi sunt: et uidetur hoc secundum peccatorum merito deferri. quod etsi dicam, nolite ridere, quasi uobis adquieuero. etsi peccator sum, non sum homini reus, quia sub peccato est et ipse qui iudicat et sibi in me potestatem uindicat. aut si iudicor quasi homo, commune istud est. increpari non debeo: infirmitas condicionis est, non specialis inprobitas.
- 2.11.1
Sed dicite mihi: si propter peccatum meum hoc patior, sicut obicitis, quare impii uiuunt, nec solum uiuunt, sed etiam repleti sunt diuitiis et fructus multiplicant, sed etiam filiis potiuntur, abundant domus eorum? haec euidenter specie bona, sed altiore mysterio inuenies, quoniam quae putantur bona non sunt bona et quae putantur mala potiora illis aestimantur.
- 2.12.1
inueterauerunt inquit in diuitiis. πεπαλαίωνται dixit, ut non tam diuturna diuitiarum possessio quam inueterata molestia copiarum significata uideatur, sicut uidit Ecclesiastes diuitias custodiri in malum possidenti eas, quae pereunt in summa distentione ac sollicitudine. pereunt enim quae hic relinquuntur et mortuo prodesse non possunt. habuit igitur defunctus ex illis sollicitudinem, requiem inuenire non potuit, qui reliquit quod erubesceret nec secum abstulit quod teneret, longe dispar ab eo de quo scriptum est: beatus homo, qui repleuit desiderium suum ex his; non confundetur, cum loquitur inimicis suis in porta. cui hereditas dominus est et merces ex Mariae uirginis partu, hic in exitu sapientiae laudibus praedicatur, quoniam non habuit quod erubesceret qui nihil eorum quae sunt saeculi concupiuit, sed aduersarium depositis ueteris hominis exuuiis telo continentiae uulnerauit, ut obstrepere ei in istius uitae fine non posset uulnere claudus et uirtutum admiratione confusus. habes ergo non esse laudabilem qui inueteratus in pecuniae cupiditate sit, non renouatus in perceptione gratiae.
- 2.13.1
Uideamus aliud: semen eorum inquit secundum animam, id est non inter iustos habentur. iusti enim in spiritu seminant et de spiritu metent uitam aeternam, illi uero qui secundum animam seminant spiritalia metere non possunt, quia animalis homo non percipit quae sunt spiritus dei; stultitia enim illi est et non potest scire quae sunt spiritus et ideo non repletur spiritalibus, sed iudicatur.
- 2.14.1
filii eorum in oculis, id est quae faciunt ideo faciunt, ut uideantur ab hominibus. non quia boni consulant ut hoc eligant, quod futuro iudicio conprobetur. filios ergo scriptura pro operibus frequenter declarat, eo quod locupletior in bonis factis quam in filiis sit nostra posteritas. unde et Ezechias de graui aegritudine liberatus ex hodierno inquit filios faciam, qui nuntiabunt iustitiam tuam, domine salutis meae, et non cessabo benedicens te cum psalterio omnes dies uitae meae; bona enim posteritas deuotionis et fidei, quae captiuitati nesciuit succumbere, quam Ezechiae filii pertulerunt.
- 2.15.1
et addidit dicens quia non est illis timor, non est flagellum a domino.
- 2.15.2
iustus autem dicit: quoniam flagellatus sum tota die et optat flagellari, ut recipiatur a domino, et uult timere deum, quia timor domini initium sapientiae est. nec beatitudinem putat, si non abortit bucula sua, sicut putant stulti. per bouem enim quid significatur nisi ruralis culturae labor, qui semper in orbem redit et numquam desinit, sed cum expleri uidetur, reuocatur in exordium? isti sunt qui colunt Sodomam et Gomorram. ergo qui colunt Aegyptum glaebasque terrarum aratro quodam solidae mentis inuertunt laborem sibi pariunt et dolores metunt. ideo bucula eorum non abortit, sed parit, ut augeatur labor eorum, et quae conceperunt omnia generant sine timore dei, iusti autem longe aliter gloriantur; non enim in abundantia diuitiarum nec in partu pecorum, sed in domino gloriantur dicentes: de timore tuo in utero accepimus et parturiuimus spiritum salutis. de iustis ergo dicitur quia salutis spiritum generauerunt, quem acceperunt de timore dei, non de malitia istius saeculi, de qua legimus: ecce parturiuit iniustitiam et concepit laborem et peperit iniquitatem. melior ergo abortus quam partus est saecularium- . larium. denique de homine, qui in hoc saeculum uenit et uanitatem mundi huius et tenebras pertulit longaeuitate diuturna, Ecclesiastes pronuntiauit quia melior illo abortus. huic enim requies magis quam illi, quia non expertus est uarietatem saeculi, in qua etsi mille annos qui uixerit. quod bonum est uidere non potuit. fugisse ergo haec magis est gratiae quam subisse est.
- 2.16.1
i Sed fortasse illud moueat quod adiunxit quia manent sicut oues aeternae, pueri autem eorum ludunt accipientes psalterium et citharam et delectantur uoce psalmi. consummarunt autem in bonis uitam suam, in requie autem inferni dormierunt. distingue haec et quia spiritalis es diiudica. impii sicut aeterni sunt, non aeterni, quia non possunt aeternitatem accipere ab eo qui non sit aeternus. non ergo potest dare quod non habet nec potest inluminare qui non possidet lucem, sed transfigurat se in angelum lucis, ut decipiat incredulos. transfigurat autem se simulatione falsae lucis, non splendore perpetuae claritatis. unde et saluator ait: uidebam Satanan sicut fulgur cadentem de caelo. nec fulgur est, sed sicut fulgur. considera haereticum aliquem intentum abstinentiae corporis et cognitioni caelestium sacramentorum: sicut aeternus putatur, non habet aeternae uitae stipendium, quia falsam habet imitationem qui fidei non habet ueritatem. huius paruuli ludunt sicut illa quae cum luxuriata fuerit, nubere uult. luxuriata est in psalterio et cithara. id est in sono uocis, non in sacramentorum profundo, ut labiis resultaret, non in corda conferret.
- 2.17.1
Huiusmodi itaque in bonis saeculi consummauerunt uitam suam, hanc utique quam uiuebant, non illam cuius mercedem sperabant, et ideo in requie inferni dormierunt, non in requie caelesti. nos autem oremus hic potius laborem subire, ut in regno caelorum consolationem quietis aeternae mereamur adipisci. magna enim inlecebra delinquendi est rerum affluentia secundarum: in superbiam extollit, obliuionem auctoris infundit. considera illum diuitem in euangelio supra ostrum et purpuram recumbentem, cuius de mensa micas iustus ille pauper Lazarus colligebat: nonne uidetur tibi diues ille ad deum dicere: discede a me; uias tuas scire nolo. et uere nolunt scire huiusmodi uias domini; si enim uellent, cognoscerent, sed quia plenae sunt laboris, fugiuntur et declinantur a perditis. quasi ebrius itaque non recognoscit salutis auctorem. deinde conuersus ad conpotores suos manducemus inquit et bibamus. quid prodest, si seruiamus ei? aut quae utilitas, si obseruemus eum? haec itaque dicit saecularium rerum abundantia temulentus, quia non continuo in saeculo scelerum merita rependuntur; supinabatur enim, quia in manibus ei ad uoluptatem omnia suppetebant, et conscius impietatis suae, cuius poena sequestrabatur, putabat quod deus impiorum scelera non uideret.
- 2.18.1
huic ergo opinioni eius respondit sanctus lob: noli esse securus ac dissolutus aestimare quod ad te in hoc ipso saeculo domini flagella non ueniant. etiam impiorum lucerna extinguitur. ad tempus lucet, non habet lumen aeternum. et ipsis quamuis saeculum faueat, quia eius qui principatum habet in saeculo faciunt uoluntatem, solet uenire rerum conuersio et dolores ab ira et indignatione caelesti, ut uentilentur sicut paleae a uento. iniusti sicut paleae uentilantur, iusti sicut triticum. denique audi dicentem Petro dominum: ecce Satanas expeti uit ut uos uenti let sicut triticum; ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua. deficiunt illi qui sicut paleae uentilantur, non deficit qui ad similitudinem illius grani est, quod cecidit et resurrexit plurimorum fructuum accessione cumulatum. ideo dicit propheta: heu me, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe! stipulae igitur, quae cito exuritur, inpietas comparatur, et pulueri. ideo postquam dixit: erunt sicut paleae a uento, subtexuit uersiculum statim dicens: aut sicut puluis, quem abstulit uentus. denique ut cognoscas quia impius sicut puluis cito fatiscit atque euanescit, habes in primo psalmo dictum: non sic impii, non sic. id est: non sicut iusti, sed tamquam puluis, quem proicit uentus a facie terrae.
- 2.19.1
Et facit discretionem inter iustum et impium. hic inquit moritur in simplicitatis suae potentia, totus in abundantia et gratia, interiora autem eius plena sunt adipis, medulla eorum superfluit. ille autem conficit in amaritudine animae cursum uitae istius nihilque boni epulatus finem accipit. cui pro meritis suis quid potest dignum repraesentari ? in sepulchra inducitur et in tumulo uigilat suo. ne haec quidem poena mediocris, mortis requiem non habere, deferri eum non ad terram uiuentium, sed ad tumulos mortuorum. qui uiuit enim non inter mortuos quaeritur, sed in Abrahae sinu uitam carpit aeternam. ideoque uiri illi duo in ueste fulgenti dicebant ad mulieres: quid quaeritis uiuentem cum mortuis?
- 2.20.1
I deinde enumerat scelera impiorum, quod confinia transcenderint, et cum pastore diripuerint gregem, subiunctorium pupilli abduxerint, pignorauerint uiduae bouem, agrum demessuerint non suum, infirmi autem in uineis eorum sine mercede et cibo operati sint, detractis uestimentis nudos fecerint dormire plerosque, quorum animae operimentum ademerint. stillicidiis umescebant montium et, quia integimentum deerat, petra sese operiebant. rapiebantur pupilli ab uberibus matrum suarum, lapsi opprimebantur qui magis erigi debuissent. esurientes fraudabantur cibo, anima infantulorum grauiter ingemescebat.
- 2.21.1
numquid haec ignorare potuit quem nihil praeterit? nuda inferna in conspectu ipsius et non est amictus nequissimis, quia latere non possunt. extendit Borean pro nihilo, suspendit terram in nihilo, alligans aquam in nubibus suis, et non est rupta nubes sub pedibus eius. columnae caeli dissiluerunt et timuerunt ab increpatione eius. uirtute conpescuit mare, disciplina autem strauit cetum maris. claustra caeli reformidant eum: praecepto mortificauit draconem praeuaricatorem. uirtutem tonitrui eius quis intellegit? in tantis ergo flagitiis quae spes impio est? numquid si confidat in domino saluabitur? dicam inquit uobis quid sit in manu domini et desinite inania inanibus addere.
- 2.22.1
Et describit quam miserabilis impiorum portio sit, quod etsi plures habeant filios, sine posteritate sint, quibus deest bonorum meritorum successio; illa enim uera posteritas, quae non in terris, sed in caelo est. huiusmodi ergo uiris hereditas inopia est et mors successio. cum diuitias coaceruauerint, mendicabunt, quia cum mortui fuerint, indigebunt qui requiem inuenire non possunt. uiduas eorum nemo miserabitur. sed manebunt desertae atque omnis copulae solacio destitutae. etsi congregetur pecunia sicut terra atque ut lutum praeparatum fuerit aurum, inanis erit sicut aranea eorum sub- stantia et omne nominis eorum patrimonium tamquam tineis consumetur. dormiens diues nihil adiciet, aperuit oculos suos et iam non est. in doloribus permanet. nihil ergo sunt omnia quae in hoc mundo sunt. aurum in metallis. argentum in metallis: de metallo eruitur et in metallum reuertitur. quid enim aliud nisi metallum est mens auari? quae tamquam defossum tenet quidquid acceperit et in uenis terrae ac latibulis abscondit, eo quod uti nesciat. de metallis cottidie aurum promitur: de auaro proferre quis potuit?
- 2.23.1
cum igitur nihil prosit uana fames auri. quia quidquid congregauerit labitur, miserandi profecto qui deseruerunt uiam iustam et obliti sunt eam, cui pretiosi lapides haudquaquam sunt comparandi.
- 2.23.2
difficilis inuestigatu, inperuia superbis, interclusa iactantibus, humilioribus plana, aperta sapientibus. et ideo sapientiam debemus quaerere, ut ambulemus in uia iusta, per quam aduersarius ille sicut leo rapiens et rugiens, qui per. currit hunc mundum, transire non potuit. sed qui uult sapientiam inuestigare, non in abysso eam quaerat sicut philosophi, qui arbitrantur quod ipsi sua sponte suo ingenio profunda eius possint cognoscere, non in mari eam requirat — etenim ubi tempestas, ubi procelia uenti est, non potest ibi esse sapientia — sed ibi quaerat, ubi est tranquillitas mentis et pax, quae super omnem intellectum est.
- 3.1.1
Decursa est interpellatio sancti lob: nunc adoriamur eam interpellationem, quam repperimus in psalmis. ipse quidem Dauid pluribus locis de saeculi uanitate non tacuit et inania esse quae putantur bona istius mundi frequenter adseruit et maxime in psalmo tricensimo octauo, in quo dicit: uerumtamen uniuersa uanitas, omnis homo uiuens. quamquam in imagine dei ambulet homo, tamen uane conturbatur; thensaurizat et ignorat cui congregat ea, et alibi: usquequo peccatores. domine, usquequo peccatores gloriabuntur? quod hic habeant umbratilem gloriam! ubi de saeculo excesserint, fructum consolationis inuenire non possint. idem tamen inseruit psalmum LXXII, in quo ipse sub Asaph nomine protestatur quod eius primo fuerit prolapsionis, ut non mediocri dolore perstrictus sit. cum uideret peccatores in hoc mundo affluere diuitiis, abundare rebus secundis, se autem, qui iustificauerit cor suum, esse in adflictionibus et aerumnis nec mediocrem traxisse offensam in exordio, sed postea per domini flagella correctum et inluminatum diuinae cognitionis gratia seriem uerae didicisse traditionis.
- 3.2.1
nusquam autem inuenio sanctum Asaph aliquibus aduersis fuisse uexatum, at uero sanctus Dauid plurima grauia et periculorum plena tolerauit; de suis enim laboribus dicit, unde et psalmus non quasi sancti Asaph, sed quasi sancto Asaph, ut docet titulus, superscribitur. quod ex graeco psalterio apertius manifestatur, ut uideatur Dauid etiam huic Asaph sicut et aliis canendum quem scripserat ipse psalmum dedisse. sed quia scriptum est in ipso titulo defecisse psalmos Dauid — quomodo autem defecerunt, cum decursis his decem psalmis postea psalmos Dauid titulorum inscriptio conprehendat usque in ultimum finem ? - ideo sequestrata huiusmodi definitione quae sit psalmi series consideremus et a primo uersiculo interpellationis propheticae ducamus exordium.
- 3.3.1
Quam bonus deus Istrahel rectis corde! elucet in principio emendationis profectus. nemo enim potest deum bonum uere fateri nisi is qui non ex sucessibus commodorum suorum, sed ex caelestium mysteriorum profundo et diuinae dispositionis altitudine bonitatem eius agnoscit. quae non specie praesentium, sed futurorum utilitate pensanda est. iusto itaque semper bonus est deus et cum torquetur doloribus corporis et cum adfligitur acerbitate poenarum, semper dicit: si bona accepimus de manu domini, quae mala sunt cur non sustinemus? gratulatur hic se conteri, ut in futurum consolationem inuenire possit sciens quoniam qui bona receperit in hac uita habet mercedem suam. futura praemia sperare non poterit qui non luctatus, non exercitus sit diuersorum certamine proeliorum.
- 3.3.2
qui uero siue iuste siue iniuste adficitur in hoc saeculo gratulatur uel quod hic soluat pretia delictorum suorum uel quia nouit eam esse apud dominum uberiorem gratiam, si iniuste pro eius nomine aut pro bono aliquo opere acerba patiatur, secundum quod scriptum est quia nulla gloria est, si peccantes punimini et suffertis, sed si benefacientes et patientes, haec est gratia apud deum. in hoc enim uocati estis, quia et Christus pro uobis mortuus est relinquens uobis exemplum, ut sequamini uestigia eius, qui peccatum non fecit nec inuentus est dolus in ore eius: qui cum malediceretur, non remaledixit, cum pateretur, non comminabatur. ergo iustus etiam si in eculeo sit, semper iustus est, quia iustificat deum et minora se peccatis suis dicit sustinere, semper sapiens est; non enim aufertur eculei tormentis uera et perfecta sapientia, non amittit quod est, quia timorem excludit foras studio et proposito caritatis: nouit ut sapiens dicere quia indigna sunt quae in hoc corpore sustinemus remuneratione futurae gloriae et omnes huius temporis passiones superuenturam mercedem aequare non possunt. bonus igitur huic semper est deus, qui nouit quo tempore metat. et ideo quasi bonus agricola hic arat agrum suum quodam abstinentiae rigidioris uomere: hic stirpat quadam falce uirtutum amputatrice uitiorum: hic stercorat humiliando se usque ad terram sciens quia deus de terra suscitat inopem et de stercore erigit pauperem, denique apostolus Paulus nisi aestimatus esset stercora, numquam Christum sibi potuisset adquirere: hic custodit fructus suos, ut illic securus recondat. semper itaque ei bonus est deus, quia semper quae bona sunt. de deo sperat.
- 3.4.1
Accipe aliud. quam bonus inquit deus Istrahel rectis corde! non ergo omnibus bonus est deus? ille quidem omnibus bonus est, quia saluator est omnium hominum, maxime fidelium. et ideo uenit dominus Iesus, ut saluum faceret quod perierat; uenit enim, ut peccatum mundi tolleret, uulnera nostra curaret. sed quia non omnes medicinam expetunt, sed plerique refugiunt, ne medicamentis conpungatur uis ulceris, ideo uolentes curat, non adstringit inuitos. accipiunt igitur sanitatem qui medicinam expetunt, illi autem qui refutant medicum nec requirunt bonitatem medici quam non experiuntur sentire non possunt. qui autem curatur etiam sanatur, ideoque his bonus est medicus quos sanauit. his igitur bonus deus quibus peccata donauit; qui autem insanabile peccatum habet mentis suae ulcere quomodo potest medicum bonum aestimare, quem refugit? pulchre itaque apostolus, ut praemisimus, explanauit quia et omnibus bonus est deus, qui uult omnes homines saluos fieri. et maxime fidelibus diuinae bonitatis praerogatiua seruatur, quibus et uoluntas dei opitulatur et gratia. sed et psalmista dicendo: quam bonus deus Istrahel rectis corde!
- 3.4.2
ad ipsorum sententiam rettulit qui aliter de deo sentire non norunt nisi quia bonus ad omnia et in omnibus est.
- 3.5.1
Denique sequentibus exponit ipse quid senserit. dicendo: mei autem paene moti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei, quia zelaui in peccatoribus pacem peccatorum uidens. non utique pedes corporis <dicit et> gressus, sed directionem mentis et gressum, de quo alibi dicit: non ueniat mihi pes superbiae et manus peccatorum non moueat me. ideo semper petendum est ut dirigat dominus nostrorum animorum uestigia, ne labantur et lubrico quodam erroris effusa stabilitatem sui tenere non possint. prolapsionis autem causa ea est quod pacem aemulatus est peccatorum. aemulari autem debemus quae bona sunt, non ea quae plena dedecoris, sicut et apostolus Paulus expressit dicens: bonum autem aemulari in bono semper nec te moueat quod pacem in malo posuit.
- 3.6.1
denique et in euangelio habes esse pacem, quam respuit Christus, ut ipse ait: pacem meam relinquo uobis, pacem meam do uobis: non sicut mundus dat, ego do uobis. est enim pax quae non habet offendiculum, est quae habet. quae ex dilectione est non habet offendiculum, quae ex simulatione habet. ideo et propheta dicit: pax, pax; et ubi est pax? refugiamus ergo pacem peccatorum; conspirant enim aduersum innocentem, coeunt ut iustum opprimant, uiduam exterminent uel expugnent eius pudorem.
- 3.7.1
et ideo non est reclinatio morti eorum, non declinatio, ut plerique codices Latini scripti sunt, sed reclinatio. quando enim laboramus et incuruamur ad opus aliquod atque inclinamur, nos reclinare consueuimus; peccatores autem grauium scilicet delictorum et maxime impii se reclinare non possunt, de quibus dictum est: et dorsum illorum semper incurua. non enim se erigunt ad caelestia qui Christo non adhaeserunt. et ideo nec resurgunt cum eo quorum mors pessima, sicut scriptum est: mors peccatorum pessima. qui autem Christo commoritur et consepelitur cum illo non solum reclinatur, sed etiam resuscitatur. de quo pulchre illud conuenit dictum: uniuersum stratum uersasti in infirmitate eius, maxime si martyr sit, cuius infirmitas passione soluitur, mors resurrectione.
- 3.8.1
Uidimus illum diuitem, qui indutus purpura et bysso in hoc saeculo recumbebat et epulabatur cottidie splendide, de cuius mensa quae cadebant pauper Lazarus colligebat, quemadmodum in tormentis positus in inferno se reclinare non poterat, sed uix ad Abraham non totum se, sed solos oculos erigebat rogans ut mitteret Lazarum, qui extremum digiti sui in aquam tingueret et linguam eius refrigeraret. ergo morti reclinatio non erat, nec firmamentum in plaga eius. nihil enim prosunt flagella post mortem.
- 3.9.1
et ideo Dauid dum esset in istius corporis uita, in flagella se praeparabat, ut eum dominus reciperet castigatum. considera iterum mihi sanctum Iob, qui perfusus erat ulceribus et concutiebatur omnibus membris et plenus erat totius corporis sui doloribus, glaebas terrae uulnerum suorum sanie et umore dissoluens, quemadmodum cum se in hoc corpore positus reclinare non posset, requiem mortis inuenerit. ideoque conscius sui dixit: mors uiro requies. is igitur in plaga non motus est nec nutauit sermonis sui lubrico, qui in omnibus illis nihil peccauit labiis suis, sicut scriptura testatur, sed magis plagae suae repperit firmamentum, per quam confirmatus in Christo est. ergo et Iob et Dauid, quia hic flagellati sunt, firmamentum habuerunt in plaga sua, quia flagellat pater filium quem suscipit, qui autem hic non flagellantur ibi non suscipiuntur ut filii. ideoque in. laboribus hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur, ut in perpetuum cum diabolo flagellentur.
- 3.10.1
Ideo optinuit inquit eos superbia eorum, cooperti sunt iniquitate et impietate sua. malum uestimentum iniquitas, quod si qui uoluerit in nobis tenere, remittere nos oportet, ne incipiat in iudicium uenire nobiscum. et si qui tunicam nostram quam accepimus spiritalem auferre conetur, remitte pallium iniquitatis, sume operimentum fidei atque patientiae, quo se operibat Dauid in ieiunio, ne amitteret integimenta uirtutis. ipsum ieiunium operimentum est. denique nisi sanctum Ioseph texisset ieiuna sobrietas, adulterae proteruitas exuisset. quo ieiunio si se tegere uoluisset Adam, nudus non fuisset effectus. sed quia de ligno scientiae boni et mali contra interdictum caeleste gustauit et imperatum ieiunium praeuaricatus est incontinentiae cibo, nudum se esse cognouit. quod si ieiunauisset, et fidei seruasset exuuias nec se aspexisset intectum. non ergo nos induamus iniquitate et impietate, ne de aliquo nostrum dicatur: et induit se maledictionem.
- 3.11.1
male se induit et Adam, qui dum quaerit integimenta foliorum, maledictionis excepit sententiam. induerunt se maledictione Iudaei, de quibus scriptum est: prodiuit quasi ex adipe iniquitas eorum, transierunt in dispositionem cordis. ab adipe adipale enim dicitur, id est pingue. sicut enim anima bonis pasta et referta uirtutibus tamquam adipe et pinguedine repletur, ut scriptum est, sic iniquitas, quae quasi ex adipe procedit, non tenuis et exilis significatur, sed plena uitiorum. denique non fortuito quodam lapsu in errorem incidere, sed consilio et dispositione in sacrilegium transierunt.
- 3.12.1
Posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transiuit super terram. ponere in caelo os suum quid sit docet nos ille ex fratribus adulescentior, qui regressus ad patrem dixit: pater, peccaui in caelum et coram te. ponunt autem in caelum os suum qui sibi criminum auctoritates natiuitatis putant quadam necessitate deferri. hi nec caelo nec terris parcere solent, ut cursu quodam stellarum arbitrentur uitam hominis gubernari. nihil prouidentiae, nihil bonis moribus derelinquunt. atque utinam et isti sicut ille unus de duobus adulescentibus reuertissent: bonus dominus remedium non negasset. et tamen etiamsi ipsi nolint sanari, reseruat dominus regressionis gratiam, ut qui in Istrahel expulsi sunt per cordis proprii caecitatem per plenitudinem ecclesiae reuertantur et non uacuos dies uitae istius ducant, sed plenos habeant bonae operationis et fidei, cum repleuerit eos dominus gratia spiritali. quomodo autem reuertantur accipe. quia caecitas inquit ex parte Istrahel contigit, donec plenitudo gentium intraret et sic omnis Istrahel saluus fieret. sed quia mysterium oportebat impleri ut concluderet deus omnia in incredulitate, id est redargueret atque conuinceret — cum enim duo contendunt, si unus superior sit, dicitur: conclusit illum alterum — ideoque per suam misericordiam, ut subditus fieret deo mundus, regressus est quidem populus in heredibus, <sed> seri sceleris errore traductus est, ut deum non crederet occultorum esse praescium. sed dominus illis ut quandoque redimantur, salutis futurae gratiam reseruauit dicens: ideo reuertetur huc populus meus. quid est huc? id est ad me, ad aequitatem et iustitiam meam, ad cultum meum.
- 3.13.1
et implebit dies uitae suae. quod utique sic accipies, ut populus quidem redimatur, qui crediderit. in quo etsi non redimantur qui non crediderunt, tamen redemptio populi dei praerogatiua defertur.
- 3.14.1
isti ergo m errore positi dixerunt: quomodo sciuit deus? et si est scientia omnis in altissimo? putant enim non esse in deo scientiam, quia peccatores abundant prosperis saecularibus. et adhuc inducit eos loquentes: ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculum optinuerunt diuitias. habes hoc in euangelio planius expressum, ubi Simon ille Pharisaeus uidens quod mulier illa peccatrix uenit in domum eius et super pedes Christi effudit unguentum dicebat intra se: hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est. sed patientia dei non praeiudicat ueritati et praescientia eius ac prouidentia hoc ipso amplius probatur quod in peccato positus successu affluit saecularium prosperorum. quod fortior uidens ridet. incautus transducitur et mouetur.
- 3.15.1
Denique psalmista dicit dixisse se: ergo sine causa iustificaui cor meum et laui inter innocentes manus meas, hoc est: uideo illos abundare, uideo illis commoda omnia secundare, me autem conteri atque exagitari temptationibus plurimis. frustra ergo dedi me innocentiae atque ad studium sobriae conuersationis intendi. et pulchre ait: laui inter innocentes manus meas, ut non adrogare sibi summam innocentiae, sed sedulum deferre studium uideretur. interea non inpune huiusmodi a se sermonem exisse testatur.
- 3.16.1
nam tota die flagellatum esse se memorat, quia frustra iustificasse se domino cor suum dixerat; post flagella autem continuo secuta est prauae opinionis correctio. statim enim index meus inquit in matutinis, id est in aperto et perspicuo; lux enim ueritatis conprehendens eum non siuit haec sentire quae dixit. reuincebat itaque et redarguebat me ueritatis lumen offusum animo meo, eo quod non recte dixerim: sine causa iustificaui cor meum. locutus enim illa sum tamquam in tenebris constitutus et recordanti illa mihi cor conpungebatur, conpuncto autem corde inluminabatur affectus, ut fieret in corde meo ignis flammigerans, qui faciebat in me diei spiritale principium. inluminata itaque oriente mihi die et quasi in multis matutinis positus intellegebam quia extra constitutionem generationis filiorum dei factus sum, qui cum primo credidissem eo quod operator mundi prouidens generationi humanae omnia ad utilitatem nostri uel tristia uel ea quae parum delectent fecerit, tam bonam sententiam postea prauis opinionibus turbatus amiserim.
- 3.17.1
conferebam itaque cum corde meo et dicebam mihi: si narrabo sic quia sine causa iustificaui cor meum; occurrebat mihi dei uox dicens: ecce generationi filiorum tuorum, cui disposui, id est: ecce in scripturis inuenis quia disposui, o tu Adam, generationi filiorum tuorum quia fortuito diuitiae ad impios, non aliquo merito deferantur. nec praemia uirtutis sunt emolumenta thensauri, ut e contrario < non) inopia poena peccati est, sed indiscrete ueniunt ista, quae modo fluminis quodam saeculi profluuio uolutantur.
- 3.18.1
et existimabam et uidebar mihi cognoscere hoc esse uerum, hoc congruere diuinae prouidentiae et conuenire, me autem frustra in his turbatum esse in quibus inhaerere non debui.
- 3.19.1
Itaque quia uidebar mihi ueram sententiam conprehendisse et cognitionem esse rei ipsius adsecutus, dicebam mihi: hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium dei et intellegam in nouissimo, id est: solus mihi labor superest, ut ingrediar in sanctuarium dei, ubi est Cherubin, id est cognitionis profundum, et non laborem in incertis et opinionibus; narratio enim fatui sicut sarcina in uia. ideo ingrediamur adytum cognitionum sacrarum atque interiora penetralia ueritatis, ut non sit in nobis labor; sapientia enim nos a sensu laboris abducit. denique non est labor in Iacob, causa autem laboris ignorantia est, quoniam qui nescit iustis reposita esse praemia non reficitur a laboribus, sed magis inprudentiae suae labore curuatur et frangitur. ingrediamur ergo sanctuarium dei, ubi sunt Cherubin, in quibus est recordantia sacrae cognitionis et ueri illius atque aeterni luminis.
- 3.20.1
in illo candelabro imago resplendet, quo possimus intellegere in nouissimo. sanctus etenim in ultimo cognoscit et perfectam sapientiam processu aetatis adipiscitur dicens: notum mihi fac, domine, finem meum et numerum dierum meorum qui est, ut sciam quid desit mihi. qui est finis nisi ille, cum traditur regnum deo patri, quando reuelantur occulta sapientiae? hunc. finem nostri certaminis requirebat propheta cupiens cognoscere quid deesset -suae perfectioni; finis enim disciplinae nostrae et studiorum perfectio est.
- 3.21.1
Haec ergo prima uerae ratio cognitionis, quia fortuito accidant quae in saeculo sunt: secunda illa, quia propter eorum tergiuersationes posuisti eis successus profluos saecularium commodorum et abundantiam diuitiarum, ne causarentur propter inopiam se et acerbitatem alicuius doloris et luctus minus fuisse deuotos atque in culpam latrocinii et direptionis studium necessitate egestatis inpulsos. non enim ad tranquillitatem uitae usuramque laetitiae diuitiis opimati aut honoribus eleuati sunt, sed ut querella excluderetur, coaceruaretur aerumna.
- 3.22.1
deiciuntur itaque dum eleuantur huiusmodi uiri. non enim gratia, sed ruina est, ubi nec diuturni usus muneris reseruatur et adimitur excusatio delinquendi, quod enim grauioris pondus querellae quam illud diuinum quod habes in Michaeae libro prophetae: popule meus, quid feci tibi aut in quo contristaui te aut quid molestus tibi fui? responde mihi. nonne eduxi te de terra Aegypti et de domo seruitutis liberaui te? ecce quomodo deiciuntur impii, dum adleuantur, querella eorum excluditur, poena aceruatur. caelestibus enim beneficiis inuitati deserere non debuerunt uitae securitatis et prosperitatis datorem, cui magis debuerant obtemperare. sed sicut iustitia dei magna ita etiam seuera uindicta. quando enim impius perseuerare consueuit, de quo et alibi habes scriptum: uidi impium superexaltatum et eleuatum super caedros Libani et transiui, et ecce non erat: et quaesiui eum, et non est inuentus locus eius? incredibilis celeritas extinctionis eius. uides subito impium in hoc saeculo potentem: dum tu transis, ille iam non est. quanta est enim umbra in terra, quam non diuturna! transpone uestigium, et umbra praeteriit. aut si hic aliquid mouet, ad ea quae futura sunt attolle mentis uestigium et inuenies illic impium non futurum, quem hic esse credebas; non enim est qui nihil est. denique dominus eos cognouit qui sunt ipsius; qui autem non sunt eos non agnoscit, quia ipsi eum qui est non agnouerunt.
- 3.23.1
J J De ipsis ergo et hic dicit: defecerunt et perierunt propter iniquitatem suam uelut somnium exurgentis, id est: ita deficiunt et euanescunt impii, sicut somnium exurgentis e somno primum, quia in tenebris sunt et in tenebris ambulauerunt nec residet aliquod eorum boni operis uestigium, sed similes eorum qui somnium uident. qui autem somniat in nocte somniat, nox autem in tenebris. filii tenebrarum sunt priuati sole iustitiae et splendore uirtutis, dormientes semper et non uigilantes, de quibus bene dicitur: dormierunt somnum suum et nihil inuenerunt. etenim cum animae eorum a corpore <sint> separatae, tamquam resoluti a corporis somno nihil inuenient, nihil tenebunt et quod tenere se arbitrabantur amittent, quoniam stultus et insipiens cum diuitiis exundauerit, relinquet alienis diuitias suas neque simul ad inferna descendet cum eo gloria domus eius.
- 3.24.1
sequentia quoque demonstrant quomodo ipsius non inueniatur imago, sed intereat, quoniam imago eius in ciuitate domini illa superiore Hierusalem non inuenitur. dominus enim pinxit nos ad imaginem et similitudinem suam, sicut ipse docet dicens: ecce ego, Hierusalem, pinxi muros tuos. si bene egerimus, manet in nobis ista imago caelestis; si male quis agit, deletur in illo haec imago, illius utique qui descendit e caelo, et est in eo imago terreni. unde et apostolus dicit: sicut portauimus imaginem illius : terreni, portemus et imaginem huius caelestis. bonorum ergo imagines perseuerant et in illa dei ciuitate resplendent. si quis autem ad grauiora peccata deflexerit nec egerit paenitentiam, imago eius aboletur uel eicitur, sicut Adam de paradiso eiectus est et exclusus. quicumque autem pie honesteque se gesserit intrat in ciuitatem dei et infert imaginem suam, ut in illa dei fulgeat ciuitate. domine, in \'.ciuitate tua imagines ipsorum ad nihilum rediges, quia isti in lumine fulgere non possunt qui tenebrosis se operibus. induerunt. exemplum arcessamus de saeculo. uide quemadmodum in ciuitatibus bonorum principum imagines perseuerent, deleantur imagines tyrannorum.
- 3.25.1
Haec ergo considerans animoque intendens sanctus propheta delectatus est, qui fuerat ante turbatus. unde ait ipse: quia delectatum est cor meum et renes mei resoluti sunt. et ego ad nihilum redactus sum et nesciui. et uelut iumentum factus sum apud te. et ego semper tecum. (cum cognouissem* inquit \'quia deus humana curat et respicit, requieuerunt renes mei,\' hoc est: ex maxima fatigatione ueteris inprudentiae requieui per agnitionem boni caelestis et gratiae. sunt etiam quidam renes animae, qui uexantur in nobis per ignorantiae laborem: hi resoluuntur ad requiescendum caelestis agnitione doctrinae et quasi fulcro quodam caelestium praeceptorum subnixi fouentur. \'tunc\' inquit \'intellexi quia uane fatigabar, quoniam id quod uerum est nesciebam.\' et uelut iumentum factus sum*.
- 3.26.1
++ pulchre addidit apud te; comparatione enim caelestium homo quid est nisi iumentum inrationabile ? nam et stellae, cum sint lucidae, uanescunt solis exortu. et Moyses ait: non sum idoneus ab hesterno die. ex quo coepisti loqui cum seruo tuo. et tenui inquit uoce et tardilocus sum. ita ergo et homo, non dicam Christi, sed angelorum comparatione mutum uidetur esse iumentum. sed tamen nemo desperet, quia homines et iumenta saluos facit dominus. et ideo quia non ex me, sed ex te didici, tibi adhaerebo semper, ut desinam esse iumentum, et dicas mihi: tu autem hic sta mecum. circumfusus enim dei gratia incipit homo esse qui per imprudentiam praetendebat insensibilitatem et inscientiam bestialem; homo enim eo probatur, si capax sit rationis et gratiae, itaque a mutis animalibus separatum esse se gaudet et in hominum adscitum esse consortia, quae deus uisitat et tuetur. quid est enim homo nisi quia eius memor est dominus aut quia a domino uisitatur?
- 3.27.1
Unde quasi uisitatus ab eo dicit: tenuisti manum dexteram meam et in uoluntate tua deduxisti me et cum gloria adsumpsisti me. sic accepimus et secundum Graecum sic conuenit. dixit enim Graecus: ἐϰράτησας τη̉ς χειός, id est tenuisti manum, τη̃ς δεξιᾱς μου dexteram meam. bene dirigitur cuius dexteram deus manu sua tenet. potest dicere: dominus a dextris meis, ne commouear. Adam si a dextris suis dominum habere uoluisset, non esset a serpente deceptus. sed quia oblitus est mandatum dei et uoluntatem serpentis impleuit, manum eius diabolus tenuit et ad lignum scientiae mali et boni fecit extendi, ut interdicta decerperet. praeiudicatum est in illo omnibus et coepit uniuersis aduersarius ad dexteram stare. unde et illa in Iudan maledicti forma processit: et diabolus stet a dextris eius. si illud maledictum graue, maxima est ista benedictio, qua maledictionis durae uincla laxantur. ideo dominus Iesus ad dexteram sibi diabolum statuit, sicut in Zacchariae legimus libro; hominis enim causam locumque susceperat. ibi ergo stetit, ubi Adae stabat hereditas. quasi bonus athleta permisit eum ad dexteram sibi stare, ut eum retrorsum repelleret dicens: uade retro, Satanas. itaque aduersarius loco deiectus recessit; tibi autem ne diabolus staret a dextris, ait: ueni, sequere me. praeuidens igitur Dauid aduentum domini, qui nos a potestate aduersarii liberaturus descendit e caelo, ait: dominus a dextris mihi, ne commouear. cui autem a dextris erat diabolus mouebatur. merito ergo et hic ait: tenuisti manum dexteram meam, id est: ut iam peccare non possim, ut ille lubrico ante fluctuabundus uestigio fida possim statione consistere. quam bene hoc apostolus dixit, quando turbatum eum dominus uidit et extendens suam dexteram titubare non passus est atque intrepido firmauit incessu. liberatus itaque Petrus quid aliud est locutus nisi hos propheticos uersus: tenuisti manum dexteram meam, et in uoluntate tua deduxisti me et cum gloria adsumpsisti me? quae est dextera nisi actuosa animae uirtus? quae si uoluntate domini dirigatur, nihil aliud desiderat, nil requirit, nullas mundi huius opes, nulla adiumenta deposcit.
- 3.28.1
Ideo dicit sanctus: quid enim mihi restat in caelo? et a te quid uolui super terram? id est: tu portio mea es, abundas mihi ad omnia, nihil quaesiui aliud nisi ut te partem haberem, nulli me caelesti, ut gentiles faciunt, subdidi creaturae, nullas saeculi huius diuitias et uoluptatum inlecebras concupiui. nullius egeo, qui. a te adsumptus sum, nec superest in caelestibus quod amplius quaeram. nihil habens omnia habeo, quia Christum habeo, cui pater altissimus non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum; quomodo ergo non cum illo omnia nobis donauit? sicut apostolus dixit; omnia enim in Christo, per quem omnia et in quo constant omnia. omnia ergo in illo habens aliam non quaero mercedem, quia ipse merces est uniuersorum. ideoque perfecto dixit: tolle crucem tuam et sequere me. qui illum sequitur non praemio ducitur ad perfectionem, sed perfectione consummatur ad praemium. imitatores enim Christi non propter spem boni sunt, sed pro amore uirtutis; Christus enim per naturam bonus, non propter praemii cupiditatem. ideo passus est, quia eum benefacere delectauit, non quia incrementum gloriae ex sua passione quaerebat. ideo qui illum imitari cupit non quod sibi, sed quod aliis prosit operatur. unde non inmerito deficit sibi, aliis autem uirtutis incremento ualescit.
- 3.29.1
et conuenienter dicit: defecit cor meum et caro mea, deus cordis mei. neque enim possunt perpetua succedere, nisi terrena defecerint. deficit ergo caro, quando mortificantur quae sunt carnalia, deficiunt et illi qui mortificationem Iesu Christi in sua carne circumferunt; mors enim Christi in illis operatur, ut omnis errorum moriatur inlecebra. unde colligitur quia et cor hominis deficit, quando mortificantur cogitationes malae, quae de corde procedunt, ut terrena omnia abscondat obliuio et fiat deus cordis eorum qui beati mundo corde deum uidere mereantur, ut adpropinquent tibi et non se segregent. deus enim adpropians, non repulsor adpropinquantium est; omnibus enim uult salutis causa esse, non mortis. denique neminem repellit nisi qui se ab eius conspectu putauerit sequestrandum. quoniam ecce inquit qui elongant se a te peribunt.
- 3.30.1
unusquisque enim operibus suis pietati tuae sese aut iungit aut separat; fugit enim deum qui operatur ea quorum cognitione metuat deprehendi, sicut ille qui tectus parietibus et circumfusus tenebris a domino deo sese existimat non uideri, uidetur autem, cum dicitur: perdidisti omnes qui fornicantur abs te. sicut enim mulier quae fornicatur non adhaeret uiro nec una caro cum uiro suo nec unus spiritus est, sed diuidit sese ac separat fornicando, ita quaecumque anima non adhaeret deo, sed uanis idolorum cultibus inseruiens fornicatur diuidit se sacrilegii scaeuitate et longe fit a domino, quae prope esse deberet; perit autem qui separatur a domino.
- 3.31.1
unde sanctus, qui dei iudicium reformidat, semper adhaerere uult Christo et in eo spem suam ponere, ut laudet dominum, cui est honor, gloria, perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.
- 4.1.1
Multi quidem deplorauerunt infirmitatem fragilitatis humanae, . excellentius tamen ceteris sanctus Iob et sanctus Dauid. ille superior directus uehemens acer et quasi grauibus exasperatus doloribus maiore coturno : hic blandus et placidus atque mansuetus, mitiore affectu, ut uere quem imitandum sibi proposuit cerui imitaretur affectum. nec te moueat, si tantum prophetam ferae similitudine uidear praedicare, cum legeris ad apostolos dictum: estote astuti sicut serpentes, simplices sicut columbae.
- 4.2.1
sed tamen quamuis istiusmodi similitudines piis adstruantur exemplis sitque innocens et mitis natura ceruorum, illum ceruum ad imitationem prophetae propositum hoc loco arbitror, de quo Solomon paternae mentis adsertor in Prouerbiis dixit: ceruus amicitiae et pullus gratiarum confabuletur tibi. uerus enim dei filius in semet ipso naturam, quam animantibus ipse donauit, expressit, qui in hunc mundum tamquam ceruus aduenit et cum iis se mira simplicitate iungebat a quibus ei parabantur insidiae. fertur enim huiusmodi ceruorum esse simplicitas, ut cum se exagitari uiderint, iis sese equitibus adnectant, qui ministerio fraudis adpositi specie fugae ac simulatione societatis inductos ad retia usque deducant. ita ergo dominus tamquam ignarus periculi atque inprouidus Iudaeis dolum sibi struentibus admiscebatur et societatem sibi Iudae proditoris adsciuit, cuius simulatione funesta usque ad crucis laqueos et retia passionis accessit. unde conuersus ad eum dixit: Iuda, osculo filium hominis tradis? et hoc quidem modo uenit ad synagogae retia uolensque se induit, sed non implicatus est nec instrictus, qui omnes resoluit.
- 4.3.1
denique eminebat super retia. et quia sui eum non susceperant, uocabat ecclesiam et ei suam gratiam conferebat, sicut ipsa sacrosancta ecclesia in Canticis protestatur dicens: adiuraui uos, filiae Hierusalem, in uirtutibus et fortitudinibus agri, si susci taueri tis et resusci taueritis caritatem usquequo uoluerit. petit ergo in odore agri, quem olebat sanctus Iacob, id est illa fide, illa deuotione excitari sponsum suum a filiabus Hierusalem, ut festinet ad sponsam, et excitari in se eius caritatem aut etiam ipsum excitari, quia caritas sponsus est. deus enim caritas est, sicut dixit Iohannes. sed ille non passus se ab aliis excitari, qui sponte properabat, egressus de thalamo suo exultabat ut gigans ad currendam uiam. uidit eum sponsa et uocem uenientis audiuit subitoque conuersa ait: ecce hic aduenit saliens super montes, transiliens super colles; maiores enim salit, minores transilit, ne piae festinationis inpedimenta patiatur. similis inquit est consobrinus meus capreolae aut inulo ceruorum super montes Bethel. bonus ceruus, cuius mons domus est dei, in quam tanta celeritate currebat, ut sponsae uota et desideria praeueniret. denique quem de longinquo uenientem uiderat, repente sibi adesse cognouit, unde et ait: ecce hic post parietem nostrum, prospiciens per fenestras, eminens per retia. respondit consobrinus meus et dixit mihi: exurge, ueni, proxima mea, formonsa mea, columba mea, quia ecce hiems praeteriit, imber abiit; discessit sibi; flores uisi sunt in terra. hiems synagoga est, imber populus Iudaeorum, qui solem uidere non potuit, flores apostoli sunt. et addidit: messis incisionis aduenit, uox turturis audita est in terra nostra. messis illa ecclesiae fides est, uox turturis pudicitia est.
- 4.4.1
Nec his solis .... sed etiam cerui similitudinem suscepit Christus, quia ueniens in terras serpentem illum diabolum sine ulla sui offensione protriuit, cui calcaneum suum obtulit, sed eius uenena non sensit. unde dictum est ei: super aspidem et basiliscum ambulabis. simus ergo et nos cerui, ut super serpentes ambulare possimus. erimus cerui, si uocem Christi sequamur, quae praeparat ceruos et facit morsus serpentium non timere ac si qui forte fuerint uulnerati, aufert eorum dolorem soluendo delictum. de his ceruis dicit dominus ad Iob: custodisti partus ceruorum? numerasti autem menses eorum plenos partus, partus autem eorum soluisti uel enutristi filios eorum, ut non timeant? audi quomodo non timeant filii ceruorum talium. doceat te Esaias dicens: et puer paruulus mittet manum in cauernam aspidum, et non illi nocebunt. et ut agnoscas quod ecclesiae filios significare uidetur addidit: partus autem eorum emittes? rumpent filii eorum et multiplicabuntur in generatione. exibunt et non reuertentur retro. nemo enim mittens manum in aratrum et aspiciens retro habilis est regno dei.
- 4.5.1
merito ergo ceruus factus est dominus, ut tales sibi ceruos uox domini praepararet, de quibus ait: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur nouis, serpentes tollent et si mortiferum quid biberint, non illis nocebit. tollebant enim serpentes, cum spiritu oris sui sancti apostoli de latebris corporum eruerent nequitias spiritalis, nec uenena mortifera sentiebant. denique cum exiliens de sarmentis Paulum uipera momordisset, uidentes barbari pendentem uiperam de manu eius, putabant repente moriturum. at ille stabat intrepidus nec uulnere mouebatur nec ueneno infundebatur. unde uidentes eum non tamquam hominis condicione genitum, sed tamquam dei gratia editum supra homines esse arbitrabantur. uide ceruum uiperas de latebris eruentem spiritu diuino, qui erat in naribus eius, sicut dixit Iob.
- 4.5.2
conuersus inquit Paulus in spiritu et respiciens cum dolore ad pythonem ait: praecipio tibi in nomine domini Iesu Christi continuo exire ab ea. et exiuit eadem hora. uide ceruum quando uenit ad baptismum et sacri fontis ablutus inriguo omnia persecutionis uenena reiecit. uide ceruum dominum Iesum, quando uenit ad Iohannem Baptistam et dicenti sibi Iohanni: ego a te debeo baptizari, et tu uenis ad me? respondit: sine modo. et hoc dicto in aquas salutem sitiens publicam tota auiditate descendit. sed iam satis nobis in exordio tractatus sicut in principio anni more uulgi ceruus adlusit. pergamus ad cetera.
- 4.6.1
Interpellat, ut dixi, Dauid dicens ad dominum: sicut ceruus desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te, deus. sitiuit anima mea ad deum uiuum. quando ueniam et parebo ante faciem dei? aestuat sanctus nec sese capit — maior est enim animi magnificentia quam cuiuslibet corporis magnitudo — et securus menti de terris ad caelestia euolare desiderat, sicut et alibi dicit ipse: quis dabit mihi pinnas sicut columbae: et uolabo et requiescam. hic enim laquei, quibus etsi non inplicatur iustus, tamen inpeditur: hic dolores et sollicitudines, illic laetitia, ubi gratia: hic postremo corporis uincula, quae Paulus soluere gestiebat, ut omnibus exutus inpedimentis domino liber adsisteret. hoc ergo sitiebat anima Dauid, ut iam non per fidem, sed faciem ad faciem deum uideret, nec solum peregrinaretur a corpore, sed corpore solueretur; dissolui enim et cum Christo esse multo melius, quia iusto mori est lucrum. et grande quidem lucrum carere peccato, delictorum inlecebris non moueri. quis enim mundus ab sorde, quando nec unius diei uita hominis in terra caret delictorum contagione ? uiuendo ergo innocentiae damna contrahimus, morte finem erroris adipiscimur. lucrum ergo morte adquiritur, uitae autem usu tamquam miseris debitoribus usurarii nominis ad reatum faenus augetur. et bene sitit anima, quae festinat ad fontem, non aquae istius, sed uitae aeternae, de quo supra dixit: quoniam apud te fons uitae et in lumine tuo uidebimus lumen. merito ergo Dauid properabat peruenire et apparere ante faciem dei, cuius uultus lumen est, quia omnes quos dominus spectat inluminat.
Next → — showing 1–100 of 130
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa032.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.