De Fuga Saeculi
- 1.1
Frequens nobis de effugiendo saeculo isto sermo atque utinam quam facilis sermo tam cautus et sollicitus affectus! sed quod peius est frequenter inrepit terrenarum inlecebra cupiditatum et uanitatum offusio mentem occupat, ut quod studeas uitare hoc cogites animoque uoluas. quod cauere difficile est homini, exuere autem inpossibile. denique uoti magis eam esse rem quam effectus testatur propheta dicendo: declinacormeumin testimonia tua et non in auaritiam. non enim in potestate nostra est cor nostrum et nostrae cogitationes, quae inprouiso offusae mentem animumque confundunt atque alio trahunt quam tu proposueris, ad saecularia reuocant, mundana inserunt, uoluptaria ingerunt, inlecebrosa intexunt, ipsoque in tempore quo eleuare mentem paramus insertis inanibus cogitationibus ad terrena plerumque deicimur.
- 2.1
quis autem tam beatus, qui in corde suo semper ascendat ? sed hoc sine auxilio diuino qui fieri potest ? nullo profecto modo. denique supra eadem scriptura dicit: beatus uir, cuius est auxilium eius abs te, domine: ascensus in corde eius. beatus plane, quem delectatio non reuocat, quem non inclinat uoluptas, qui ad inferiora non respicit, quod nec ipsius Loth uxor potuit euadere. quo admonitus exemplo apostolus posteriora obliuiscens et ea quae sunt priora adpetens festinabat ad brauium et peruenire meruit, quia ante se Christum uidebat, a quo ad iustitiae uocabatur coronam. sed peruenit ille, qui se ipsum sibi abnegauit, ut Christum lucraretur. denique non ipse uiuebat, sed uiuebat in eo Christus.
- 3.1
Nam quis inter tot passiones huius corporis, inter tot inlecebras huius saeculi tutum atque intemeratum seruare uestigium potest? respexit oculus et sensum mentis auertit, audiuit auris et intentionem inflexit, inhalauit odor et cogitationem inpediuit, os libauit et crimen rettulit, tactus contigit et ignem adoleuit. intrauit mors per fenestram dixit propheta. fenestra tua oculus tuus est. si uideas mulierem ad concupiscendum, intrauit mors: si audias sermones meretricios, intrauit mors: si luxuria sensus tuos capiat, penetrauit mors. et ideo qui uult ascendere non laeta saeculi, non amoena, non delectabilia, sed plena doloris et fletus sequatur; melius est enim ire in domum luctus quam in domum gaudii. denique nec Adam de paradiso descendisset, nisi delectatione deceptus esset.
- 4.1
pulchre igitur Dauid, qui periculosos hominis etiam ipsos aspectus fuerat expertus, beatum illum dicit cui spes omnis in dei nomine. sic enim non respicit in uanitates et in insanias, si semper in Christum intendat, semper Christum interioribus oculis aspiciat. unde iterum ad ipsum conuersus ait: auerte oculos meos, ne uideant uanitatem. uanitas circus est, quia nihil prodest: uana est equorum uelocitas, quia mendax ad salutem est: uanitas theatrum est, uanitas ludus omnis. omnia inquit uanitas dixit Ecclesiastes quae in isto saeculo sunt. denique qui saluus esse uult supra mundum adscendat, quaerat uerbum apud deum, fugiat hunc mundum, terras relinquat; non enim potest percipere illud quod est et est semper, nisi prius hinc fugerit. unde et dominus uolens patri deo adpropinquare <ad> apostolos ait: surgite, eamus hinc.
- 5.1
Docet te etiam lex fugiendum saeculum, deum sequendum. quid enim aliud docet, cum dicit: disponetis uobis ciuitates ad refugium, et erunt uobis refugia, quo refugiat homicida, omnis qui percusserit animam inuitus et infra et infra: sex ciuitates ad refugia erunt uobis. tres ciuitates dabitis trans Iordanen et tres ciuitates dabitis in terra Chanaan? aperte quidem confugientibus hoc crimen homicidii refugia proposita sunt, sed consideremus *altius. quattuor sunt quae admonent profundius esse spectanda lectionis arcana istius. unum, qua ratione ex his ciuitatibus. quae Leuitis in portionem sorte obuenerunt, sex ciuitates ad refugium datae sunt homicidii crimine laborantibus, cur non etiam aliarum tribuum ciuitates ad hoc munus deputatae. secundum, qua ratione sex numero; non enim otiose numerus hic praescriptus uidetur neque plurium neque pauciorum ciuitatium. tertium, cur tres ultra Iordanen ciuitates et tres in regione Chananaea dispositae sint, quae refugio peccantibus forent. quartum, cur denumeratio et definitio temporis conprehensa, intra quod habitet homicida in ciuitate refugii, quoad moriatur sacerdos magnus et post mortem sacerdotis magni reuertatur homicida in ciuitatem habitationis suae. de singulis ergo oportet dicere atque eo ordine quo proposuimus quaesita absoluere.
- 6.1
Conpetenter itaque Leuitarum ciuitates datas ad refugium primo explicandum est. congrue autem prouisum liquet, quia Leuitae fugitantes sunt mundi huius, ut plactant deo, relinquant patriam parentes filios omnem cognationem, ut adhaereant uni deo. denique et Abrahae dictum est: exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui. sed forte dicas: Leuita non erat. sed habebat in lumbis suis Leui, ut legimus ad Hebraeos scriptum. et dominus Leuitis dicit, cum discipulis suis, hoc est apostolis dicit: si quis uult post me uenire, abneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me, quamquam ad omnes iam dictum sit: uos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in adoptionem. uenit plenitudo, reliquiae cessarunt. Christus enim omnes uocauit, omnibus profectio patet, ut omnes sequantur, omnibus regnum propositum et uita aeterna.
- 7.1
ergo cui deus portio est nihil debet curare nisi deum, ne alterius impediatur necessitatis munere. quod enim ad alia officia confertur, hoc religionis cultui atque huic nostro officio decerpitur. haec enim uera est sacerdotis fuga, abdicatio domesticorum et quaedam alienatio carissimorum, ut suis se abneget qui seruire deo gestit. recte ergo fugaces fugacibus commendauit aeternae legis sanctio, ut qui hunc mundum obliti sunt eos recipiant qui peccata sua condemnantes atque opera obliuionem uitae superioris expetant et saecularia quae gesserint abolere desiderent. fugitans igitur est suorum sacri altaris eius minister. unde dominus quasi princeps sacerdotum formam Leuitis in euangelio dans suo dixit: quae est mater mea aut qui sunt fratres mei? hoc est: non agnosco matrem, non recognosco fratres, ignoro proximos. mater mea et fratres mei hi sunt qui audiunt uerbum dei et faciunt. solum ergo uerbum dei nouit minister, cum eos nouit in quibus operatur dei uerbum. et ideo exul est mundi: fugitans corporis, fugitans passionum abdicat se omnibus, ut solus remaneat, sicut Helias dixit: et ego relictus sum solus. sed non erat solus, cum quo erat Christus. et ipse dominus relictus est solus, sed non sum inquit solus, quoniam pater mecum est. est etiam illa causa quia Leuitae ministri sunt dei.
- 8.1
et ideo ipsorum ciuitates fugientibus homicidis per legem deputantur, quia ipsis ius est diuina mandata exsequi circa eos qui crimen mortale admiserint. nescit ecclesia publicare leges suas: nouit, ut dominico sacerdos oboediat imperatu. audi Leuitam dicentem tradidi huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini nostri Iesu Christi. percussus igitur Leuitico gladio moriatur sensus carnis in nobis, ut uiuat anima nostra. nisi enim sensus carnis occiderit, nullus esse potest uitae fructus aeternae.
- 9.1
Sex autem ciuitatum refugia sunt ita, ut prima ciuitas sit cognitio uerbi et ad imaginem eius forma uiuendi. quicumque enim eam cognitionem fuerit ingressus tutus a poena est secundum quod et dominus ait: iam uos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum uobis. et alibi: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum uerum deum et quem misisti Iesum Christum. haec igitur ciuitas uelut metropolis, cui adiacent aliae quinque ciuitates Leuitarum. secunda est ciuitas consideratio diuinae operationis, qua creatus est mundus. tertia ciuitas est contemplatio potestatis regiae et maiestatis aeternae. quarta ciuitas propitiationis diuinae contuitus. quinta ciuitas legis diuinae contemplatio, quae praecipit quid faciendum sit. sexta quoque ciuitas portio legis, quae praescribit quid non faciendum sit. quanta abundantia diuinae misericordiae, quantae diuitiae pietatis eius, ut singulorum studia fragilitatesque humanae condicionis considerans, quibus et inuiti ac reluctantes ad culpam ducimur et non uoluntaria delicta uicti inlecebris frequenter committimus, diuersa nobis refugia proponeret, sex uidelicet urbium, ut quo numero mundus formatus est; eodem numero aduersus mundana uitia et saeculi huius naufragia remedium prouideretur!
- 10.1
Primum igitur remedium, ut si cui boni propositi uiro culpa inrepsit, is sine ulla conperendinatione, si perfectam uelit habere securitatem, ad ipsam rerum arcem omnium properet, ubi uerbum est dei in illo sinu patrio, id est arcano ac recessu dei, ubi est fons sapientiae, unde pro morte uitae aeternae hauriat potum inmortalem. secundum est remedium, ut qui non potest cognitionem boni illius praelibare et tardior uel ingenio est uel fidei conprehensione, quoniam ueloci mentis uigore atque ingenii acumine ad cognitionis summa contenditur, saltem opera domini consideret atque ex his quae facta sunt tanti contempletur operis auctorem, quoniam ex his bonis, quae sunt in constitutione istius creaturae — bona enim ualde, sicut dominus dixit, — bonum illud summum atque aeternum conprehenditur. qui ordo rerum, quae disciplina, quae gratia? nonne his quamuis tardum ingenium diligere auctorem suum prouocatur? etenim si parentes, quia nos genuerunt, amamus, quanto magis diligere debemus creatorem parentum auctoremque nostrum! ergo operatoria uirtus dei. etsi non uidetur, tamen ex suis operibus aestimatur operatoremque opera sua produnt, ut intellegatur qui non conprehenditur. unde et dominus ait: si mihi non creditis, uel operibus credite. bona igitur etiam haec ciuitas ad refugium, quae aedificatoris sui testificatur gratiam et affectum nostrum excitat, ut eius simus cupidiores qui tantam nobis fabricae huius uideatur contulisse pulchritudinem. tertius ordo est regalis potestatis contemplatio, ut subiciamur regi, si non deferimus tamquam parenti. metu enim praesidentis plerumque fit oboediens potestati qui est salutis ingratus, ut necessitatem sobrietatis agnoscat qui noluit ac nequiuit gratiam pietatis agnoscere. corrigit ergo necessitas quem pietas prouocare debuerat.
- 11.1
Hae sunt tres ciuitates trans Iordanen perfectiori prudentiae ad refugium datae, ut primo culpam fugiamus inductione animi conformes ad imaginem dei. ita enim creati sumus dicente deo: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. haec ergo primae illius lex ciuitatis est. deinde si per fragilitatem carnis et mundi inlecebras ita mentem nostram formare non possumus, reuerentia paternae generationis et sedulitate prolis leuemus; caritas enim multitudinem peccatorum operit. qui ergo ad imaginem dei esse non potuerit sit ad plenitudinem caritatis. illa ciuitas culpam excludit. haec soluit. haec denique lex secundae ciuitatis: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota uirtute tua. sed si rursus angusti animi et minuti sunt qui abundantiam caritatis et gratiam recipere non possunt. habes tertiam ciuitatem, ut diuinae potestatis formido te sobrium faciat et inflectat metus. et haec lex tertia: dominum deum tuum adorabis et ipsi soli seruies. haec igitur praecipuae uirtutes et ideo paucorum, non plurium supra Iordanen positae, ut exprimas quasi imago archetypum, diligas quasi filius patrem, adores quasi subditus regem.
- 12.1
qui autem lordanen transierint — Iordanis autem descensio eorum dicitur —, qui descenderint ergo ex illis superioribus uirtutibus ad haec inferiora, id est in quibus integritas caritas humilitas uacillauerit, habent propiora homini refugia quae petant. ut qui obnoxii delictis et inflexi uitiis sunt non uoluntariis sperent dominum sibi reconciliari posse, si ueniam petant, sperent posse corrigi, si praecepta sequantur caelestium testamentorum, quibus aut informamur ad innocentiam aut reuocamur a culpa. haec igitur intra Iordanen ciuitates sequentes sunt, ut propitiemus nobis deum, sequamur quae iubet, uitemus quae prohibet. sit ergo propitiandae diuinitatis ambitio, sequendae praeceptionis oboeditio, interdictae praeuaricationis cautio, quibus propitiatoriam dei misericordiam et nomotheticen eius prouidentiam uel institutorum obsequio uel interdictorum declinatione ueneremur.
- 13.1
Quartum superest quod de morte summi sacerdotis ait: quia usque ad illud tempus erit in ciuitate refugii 1. homicida ille, donec moriatur sacerdos magnus, in quo secundum litteram haeret interpretatio. primum ipsa fuga sorte magis quam aequitate alicuius examinis definita, dein in causis paribus inpar euentus; poterat enim fieri ut post homicidae illius refugium sequenti die obiret magnus sacerdos. quae autem sub incerto sententia? ergo quia haeret littera, quaeramus spiritalia. quis est iste magnus sacerdos nisi dei filius, uerbum dei, cuius aduocationem pro nobis habemus apud patrem, qui exors omnium est uoluntariorum et accidentium delictorum, in quo consistunt omnia quae in terra sunt et quae in caelo ? uinculo enim uerbi constricta omnia sunt et eius continentur potentia et in ipso constant, quoniam in ipso creata sunt et in ipso inhabitat omnis plenitudo. et ideo omnia manent, quia dissolui illa non sinit quae ipse constrinxit, quoniam in eius uoluntate consistunt; omnia enim quoad uult suo imperio cohercet et regit et naturali concordia ligat. uiuit igitur dei uerbum et maxime in animis uiuit piorum nec umquam moritur plenitudo diuinitatis. numquam enim moritur sempiterna diuinitas et aeterna dei uirtus. sane moritur nobis, si a nostra anima separetur, non quo morte corrumpatur, sed quo dissoluatur atque exuatur mens nostra ab eius coniunctione; mors enim uera est uerbi et animae separatio. denique statim incipit anima peccatis patere uoluntariis.
- 14.1
Habemus haec genera non adumbrata, sed expressa uirtutum in apostolo dicente eo: ita quod in me est, promptus sum et uobis, qui Romae estis, euangelizare. non enim erubesco euangelium; uirtus enim dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco. iustitia enim dei in eo reuelatur, id est in eo qui credidit. denique addidit: ex fide in fidem, sicut scriptum est; iustus autem ex fide uiuit. in quo igitur iustitia dei reuelatur nisi in eo qui conformis est imaginis filii dei? habes primum praeceptum ad imaginem dei. secundum quia inuisibilia dei per ea quae facta sunt intelleguntur, id est sempiterna uirtus eius et diuinitas operibus eius cognoscitur. haec est operatoria uirtus. tertium de imperiali potestate, quia uerbum dei regale est et iudiciale et plenum iustitiae sacerdotalis, remunerationem bonorum actuum et retributionem malorum uenturis in iudicium suum seruans, de quibus dicit apostolus: scimus autem quoniam iudicium dei est secundum ueritatem in eos qui talia agunt. itaque qui ueritatem et iustitiam dei cognouit non debet ea agere quae morte digna sint. sequitur bonitas dei propitiatoria utique, de qua dicit: an diuitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam bonitas dei ad paenitentiam te adducit? id est: debet te adducere. prouocat te quia bonus est deus, ut sperare possis tuorum peccatorum indulgentiam; non uult enim uindicare qui est paratus ignoscere. subtexuit etiam legislationem, id est nomotheticen, ut si quis contemplatione diuinae bonitatis resoluitur et magis ad neglegentiam quam ad paenitentiam prouocatur, legem sequatur, quoniam et quicumque inquit sine lege peccauerunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccauerunt per legem iudicabuntur..
- 15.1
Lex autem gemina est, naturalis et scripta: naturalis in corde, scripta in tabulis. omnes ergo sub lege, sed naturali, sed non est omnium, ut unusquisque sibi lex sit. ille autem sibi lex est qui facit sponte quae legis sunt et in corde suo scriptum opus legis ostendit. habes quae bona legis sint, quae tamen non solum scire uel audire perfunctorie, sed etiam facere debemus; non enim auditores legis iusti sunt apud deum, sed factores legis iustifica buntur; cognouisti etiam quae mala. primum natura ipsa boni operis magistra est. scis non furandum et seruum tuum, si furtum tibi fecerit, uerberas et si quis ad uxorem tuam affectauerit, persequendum putas. quod ergo in aliis reprehendis ipse committis: qui praedicas non furandum furaris, qui dicis non adulterandum adulteras. secuta est etiam lex, quae data est per Moysen, per legem autem agnitio peccati. accepisti etiam quid declinares et ea agis quae prohibita cognoscis. lex autem quid operatur nisi ut omnis mundus subditus fieret deo, quia non solum Hebraeo lata est, uerum etiam aduenam uocauit, quae non exclusit proselytum. sed quia lex os omnium potuit obstruere et non potuit mentem conuertere, ideo ultimum remedium postremae illius ciuitatis debebatur, in quo esset refugium salutare, ut mors principis sacerdotum ab omni nos mortis liberaret formidine atque exueret metu.
- 16.1
Qui est ille nisi de quo lectum est: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi? quem proposuit deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae. accipe autem quia ipse est princeps sacerdotum magnus. pater iurauit de eo dicens: tu es sacerdos in aeternum. recte in aeternum, quia alii temporales omnes sub peccato, hic autem inpraeuaricabile habet sacerdotium. omnes sub morte, hic autem semper uiuens, quoniam qui saluare alios potest ipse perire quemadmodum posset? talis enim inquit nobis decebat. recta est elocutio, siquidem apud eos qui uerborum et elocutionum dilectum habuerunt, huiusmodi inuenitur dicente aliquo: locum editiorem quam uictoribus decebat. quod ideo non praeterii, ut sciamus quia apostolus naturalibus magis quam uulgatis aut secundum artem utitur uerbis. talis ergo inquit nobis decebat princeps, sacerdos, iustus, sanctus, innocens, inmaculatus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus. hoc est igitur uerbum, quod supra caelos habitans inluminat omnia. unde et unctus naturaliter legitur a deo patre, quia lumen est uerbum, quod inluminauit omnem hominem uenientem in hunc mundum. hoc est uerbum dei, in quo est magnum sacerdotium, cuius Moyses in illo uestimento principis sacerdotum indumenta describit intellegibilia, quod uirtute sua induit mundum et tamquam eo amictus fulget in omnibus. induit etiam cognationem generis humani per huius corporis susceptionem ad dominum dicens .... et inenarrabilem caritatem infundens se omnibus spiritu et plenitudine diuinitatis suae, de cuius plenitudine omnes accepimus, ut sciamus supereminentem scientiae caritatem Christi et inpleamur in omnem plenitudinem dei. caput est enim omnium Christus, ex quo totum corpus producitur et mutua sibi conexione coniungitur incrementum sui aedificatione caritatis accipiens. hoc est igitur uerbum. quod supereminet, quod Moysi in illius arcae testimonii aedificatione dicit: et inmittes in arcam testimonia quaecumque dabo tibi et facies inpositionem propitiatorii et infra: inpones propitiatorium super arcam desuper et inmittes testimonia quae dabo, et innotescam tibi inde et loquar tibi desuper, hoc est: inde ubi supra caelos est, ubi apud patrem est, inde tibi loquar.
- 17.1
Accedamus itaque fidei suffragio subnixi et eius remigiis eleuati ad illam sedem gratiae, fugientes hoc saeculum et eius contagionem. hoc est autem fugere: abstinere a peccatis, ad similitudinem et imaginem dei formam uirtutum adsumere, extendere uires nostras ad imitationem dei secundum mensuram nostrae possibilitatis. uir enim perfectus imago et gloria est dei. unde et dominus ait: perfecti estote, sicut et pater uester, qui in caelis est, perfectus est. hoc est igitur similem esse dei, habere iustitiam, habere sapientiam et uirtute esse perfectum. deus enim sine peccato, et ideo qui peccatum fugit ad imaginem est dei. non est igitur dubium quod is qui a peccato abstinet fugit. unde et apostolus clamat: fugite fornicationem. persequuntur enim nos peccatorum inlecebrae, persequitur libido: sed tu fuge tamquam furiosam dominam, quae si conprehenderit, nec die nec nocte requiescere sinit, exagitat, urit, incendit. fuge auaritiam, ne te interius conprehendat. fuge perfidiam, ne te suis inuoluat retibus. unde et dominus ait: cum autem persequentur uos in ciuitate ista, fugite in aliam. amen dico uobis, non consummabitis ciuitates Istrahel, donec ueniat filius hominis. etenim quamuis propter infirmitatem carnis fugam nobis suadere uideatur, tamen melius fugit qui fugit inlecebram saecularem, ut non teneatur diuitiarum suarum sollicitudine, non thensauri contemplatione, non uitae istius cupiditate, sed directa animi intentione festinet ad gloriam regni caelestis, properet ad coronam nec terrenorum contuitu a sui corporis passione reuocetur.
- 18.1
Fuga ergo mors est uel celebrata vel adumbrata. et forte illas exprimit refugii legitimi ciuitates, ut fugiamus ad uirtutum culmina, quas pro praemiis bono faeneratori alibi dispensat dicens: quia in modico fidelis fuisti, eris potestatem habens supra decem ciuitates. lex VI nouit ciuitates: sed quia legem impleuit qui potuit dicere: non ueni soluere legem, sed implere, perfectiorem numerum remunerationis indulget.
- 19.1
non ergo erubescamus fugere; gloriosa enim haec fuga est fugere a facie peccati. sic fugit Iacob matre suadente; dixit enim Rebecca: exsurgens fuge in Mesopotamiam. sic fugit et Moyses a facie regis Pharao, ne eum aula regia coinquinaret, ne inretiret potentia. denique pretiosius Aegypti diuitiis aestimauit obprobrium Christi. sic fugit etiam Dauid a facie regis Saul, a facie Abessalom. denique fugiens addebat incrementa pietatis. qui et insidiatori pepercit et parricidae salutem rogauit. sic fugit populus Hebraeorum, ut fides eius et uita inter fluctus sibi aperiret uiam. fuga illa erat trames innocentiae, uirtutis uia, pietatis adsumptio. audeo dicere sic fugit et Ionas in Tharsis non corporis fuga, sed mentis ascensione, qui usque ad Christi ascendit similitudinem, ut fieret typus Christi. sicut enim Ionas fuit in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit inquit et filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. nam si sic non fugisset, numquam de uentre ceti esset auditus.
- 20.1
1 Sed si dubitas, doceat te Rebecca quam beata sit fuga, quam suscepit Iacob. suasit Rebecca: fuge inquit in Mesopotamiam. et Isaac dicit: surgens uade in Mesopotamiam in domum Bathuel. in hymnis uel oraculis a plerisque, ut ante nos scriptum est, Bathuel sapientia dicitur, interpretatione autem Latina filia dei significatur. in domum ergo sapientiae mittitur Iacob et accipere admonetur uxorem a filiabus Laban, qui habitabat in Charris, quod significat cauernas, in quibus species est sensuum, qui sunt tamquam in cauernis corporis, ut uisus in oculis, auditus in auribus, odor in naribus, in ore sapor. qui enim delectatur hoc mundo et tripudiat in uoluptatibus corporis obnoxius est sensuum passionibus atque in his habitat et deuersatur. unde et dicit Rebecca habitandum paucos dies cum illo, non multo tempore, ne corporeis coloretur uoluptatibus et saeculi capiatur inlecebris.
- 21.1
persuadet autem habitare, ut discat studiosus disciplinae uirtutes sensuum et uelut situs quosdam carnis atque regiones, ut se cognoscat et nouerit uehementiam carnis, quid et qua causa creatum sit, quemadmodum unusquisque sensus operetur. qui uiderit inquit mulierem ad concupiscendum. male sic uidet oculus. uideat ergo oculus et fungatur suo munere, non lubricae mentis imperio dirigatur ad lapsum, ut uitium referat pro officio. breue ergo tempus ad cognoscendos sensus uel potius experiendos datur et fortasse tenerioris adulescentiae prima exordia, statimque reuocatur, ne diutius titubet in lubrico et diuidua quadam inundatione corporis huius et saeculi mersentur animi interiora uestigia. cum autem uel expertus fuerit uel steterit in instabili et incerto atque umido solo, reuocatur a matre patientia uel perseuerantia, quae dicit: mittam ad te et accersam te inde, ut et illic in lubrico tutum portum inuenias sapientiae, quae te non sinat tamquam in naufragio fluctuare, et reuersus perseuerare circa dei noueris cultum et sis in conuentu gentium significans eius fide ecclesiam gentium congregandam.
- 22.1
His igitur patientiae mstmctus et perseuerantiae disciplinis profectus Iacob copulam sibi adquisiuit de sapientia consorte propositi opimam dote prudentiae, cum qua uitae tempora sine ulla offensione transcurreret. addito igitur thensauro sapientiae uariarum ouium sibi instituit gregem, sed illum rationabilem, uirtutum plurimarum diuersitate fulgentem. unde et iactantiam carnis eius recidit, quod significat femoris stupor salua sacri interpretatione mysterii. his ergo uirtutibus uelut gradibus quibusdam mens eius ascendit in caelum, et dei secreta cognouit et confirmatus est et repletus, ut Laban scrutans domum eius nihil apud eum inane, nihil uacuum repperiret, nulla simulacra, nullam effigiem uanitatis. non enim erat apud eum imago, sed ueritas, non effigies ignauiae, sed solida forma iustitiae et uiuae uirtutis expressio intellegibilis. itaque Laban perscrutatus est domum eius spiritalem et non inuenit eges ; plena enim erat non figurarum, sed negotiorum.
- 23.1
potuisset autem inuenire fundamenta uirtutum et culmina, nisi caecitatem cordis et perfidae mentis caliginem detulisset. denique ea inprobitatis caecitate suffusi mentem Sodomitae ostium nequaquam sancti Loth inuenire potuerunt. unde enim mens impia uidere potuit uiri sancti uel exitum uel ingressum? ipse quoque dominus in euangelio ait: uenit enim huius mundi princeps et in me inuenit nihil. quomodo nihil inuenire potuit in eo, in quo plenitudo diuinitatis habitabat et habitabat corporaliter, de quo uirtus exiebat et sanabat omnes ? quomodo nihil inuenire potuit in soliditate uirtutis, ubertate sapientiae intellegentiae iustitiae ? ipse dixisti, domine: plenus sum, ipse dixisti: mitte manum tuam in latus meum et noli esse incredulus, sed fidelis. misit manum qui non credebat et dominum te et deum repperit. non ergo uacuus, sed ille caecus inanis princeps istius mundi, qui nescit nisi sua cernere, nescit nisi sua inuenire, ea quae Christi sunt nescit agnoscere.
- 24.1
aut si sic quemadmodum plerique habent: non inuenit in me nihil, hoc est: non inueniet in me malitiam, quia malitia nihil est, non inueniet mortuum, quia mortuus non est. sed quomodo in eo mortuum repperiet, qui uiuificat mortuos et uocat quae non sunt tamquam quae. sunt ? non inueniet, inquit, peccatum in me, qui mundi peccatum abstuli. quomodo enim nihil habet qui omnia habet et quod plus est omnia habet quae pater habet, sicut ipse ait: omnia quae pater habet mea sunt?
- 25.1
Fugiamus ergo hinc, ubi nihil est, ubi inane est omne quod esse magnificum putatur, ubi et qui se putat aliquid esse nihil est et omnino non est. uidi inquit impium superexaltatum et eleuatum ultra caedros Libani et transiui, et ecce non erat. et tu transi sicut Dauid, transi sicut bonus seruus, ut dicatur tibi: transi, recumbe. transi sicut Moyses, ut uideas deum Abraham, Isaac et Iacob et uideas uisum magnum. hoc est uisum magnum. sed si uidere uis, solue calciamentum pedum tuorum, solue omne uinculum iniquitatis, solue uincula saeculi, relinque calciamentum, quod terrenum est. ideo Iesus sine calciamento, auro et argento, pecunia apostolos destinauit, ne secum terrena portarent. qui enim bonum quaerit non in calciamento, sed in pedum uelocitate et decore laudatur dicente scriptura: quam speciosi pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona! solue ergo calciamentum pedum tuorum, ut speciosi sint ad euangelizandum. solue dixit, non liga. solue, ut transeas et illum quem mirabaris in terra impium nihil esse, nihil posse repperias. transi igitur, hoc est fuge de terris, ubi malitia est, ubi auaritia. ideo dicit tibi Dauid: declina a malo et fac bonum. declinare fugere est utique; malum autem in terris, bonum in caelo est. unde et addidit: inquire pacem et sequere eam; pax in caelo est. denique de caelo ueniens dixit: pacem do uobis, pacem meam relinquo uobis. ergo quia fugienda et declinanda sunt mala, mala autem in terris, in terris iniquitates. fugiamus terrena, ne nos conprehendant iniquitates. quae etiam sanctum Dauid conprehenderunt, sicut ipse testatur dicens: conprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut uiderem, eo quod fumo iniquitatis oculus animae caecatur, ne uideat quae sunt lucida. sic ergo et Laban bona Iacob uidere non potuit et princeps mundi gloriam Christi.
- 26.1
Sed forte dicas: cur igitur Iacob ad Laban missus est, si Laban reprehensibilis ? si nomen consideremus, candidus dicitur latine. ergo ad splendidiora lacob iubetur egredi. sed quia carnalis erat, melius intellegimus splendidiora uitae huius. quasi nondum perfectus primo ad eum uadit, apud quem ad horam exultaret in luce eius. filios autem deteriores habebat, id est tolerabilius nomen quam opera. et ideo et matris consilio et diuino oraculo et ipsius Iacob amatoris disciplinae uoluntate deseritur ac derelinquitur.
- 27.1
abscondit autem simulacra sancta Rachel, id est ecclesia uel prudentia, quia ecclesia inanes ideas et uanas nescit simulacrorum figuras, sed ueram nouit trinitatis substantiam. denique umbram aboleuit, splendorem gloriae manifestauit. relinquamus ergo umbram, qui solem quaerimus, deseramus fumum, qui lumen sequimur. fumus iniquitas est, quia sicut fumus oculis, sic iniquitas utentibus ea. umbra uita est; umbra enim est nostra haec uita in terra, sicut Iob dixit. quid autem hic nisi temptationes ? omne tempus in sollicitudine, omnis uita in molestiis. in medio laqueorum inquit ambulabis. et alius in uia qua ambulabat extentos sibi, sed absconditos laqueos querebatur. ne deprehensus caderet, uolebat fugere sicut passer, sed adhuc laqueus contritus non erat. periit inquit fuga a me. grauatas habebat pennas per illam tenebrosam aquam in nubibus aeris et fortasse uolare non poterat. denique pennas illas quaerebat accipere, ut euolaret et requiesceret, sicut scriptum est: quis dabit mihi pennas sicut columbae, et uolabo et requiescam? ubi enim uolatus, ibi requies. denique alibi dicit: si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae.
- 28.1
Sed fortasse dicas: quomodo ergo hic dicit fugam a se perisse qui supra dixerat: si sumpsero pennas meas ante lucem? numquid contrarium est? absit. multa enim iustorum certamina. numquid semel athleta luctatur? quotiens post coronas multas uincitur in alio certamine! quotiens qui saepe uicerit interdum fluctuat et incerto haeret! et saepe ut, ut fortibus fortis congrediatur maioraque oriantur certamina, ubi maiora uirium documenta. ergo Dauid, ubi fugam quaerebat, ut euaderet aduersarium, et non inueniebat pennas suas. ancipiti fluctuabat certamine, siquidem, ubi in potestate habet pennas suas, titulus psalmi in finem est, id est ad perfectionem et consummationem uictoriae. denique quasi uictor dicit: domine, probasti me et cognouisti me. tu cognouisti sessionem meam et resurrectionem meam. merito habebat facultatem uolandi qui pennas resurrectionis acceperat, hic autem adhuc in spelunca est, id est in carne, in antro quodam istius corporis, cum rege Saul filio duritiae et intellegibilis illius principis potestate decernens, qui non uidetur, sed intellegitur. unde et psalmi titulus intellectus est, quem tamen Dauid positus in carne conclusit, sed ut concluderet rogando meruit. denique a uoce precationis coepit.
- 29.1
adde illud, quod ille ex persona saluatoris psalmus dicitur, iste ex persona Dauid, qui in potestate non habebat uictoriam, sed sperabat a Christo. et ipse tamen posteaquam expandit ad deum manus suas tamquam pennas animae suae et confugit ad dominum et spiritus sancti deductionem poposcit, quo cognosceret uiam, per quam posset ascendere, inclinari uidit caelos, ut Christus descenderet, et rogauit ut leuaret eum manu sua. aut forte ideo pennas suas iam non quaerebat, quia perfectior factus manum Christi desiderabat.
- 30.1
Qui unIt igitur manu Christi leuari ante ipse euolet, habeat pennas suas — qui fugit saeculum pennas habet — et si suas non habet — ne forte ille solus habeat suas qui potestatem habet uolandi —, si suas inquam non habet, ab eo qui habet accipiat. qui fugit ergo saeculum uolat. ecce inquit el ongaui fugiens et mansi in solitudine. euolauit ergo Dauid sicut nycticorax in domicilio, sicut passer singularis in domo. si autem ad Christum referas, euolauit in corporis passione, ut sub umbra alarum suarum protegeret populos nationum euolauit diuinitate, mansit corpore atque habitauit in deserto. ut plures fierent desertae filii quam eius quae habebat uirum. illud ergo corpus sequamur, ut et nos resurgamus; ubi enim corpus, ibi et aquilae.
- 31.1
qui non potest ut aquila uolare uolitet ut passer, qui non potest ad caelum uolet ad montes, fugiat ante ualles, quae cito corrumpuntur umore, et ad montes transeat. transiuit ad montem Segor nepos Abrahae et saluus factus est, quae autem non potuit ascendere affectu femineo reclinata salutem amisit. adpropinquate montibus aeternis dominus dicit per Michaeam prophetam, surgite hinc, quia non est uobis haec refrigeratio propter spurcitiam. corrupti estis corruptione, persecutionem passi estis. et dominus dicit: tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes, ubi mons Sion et ciuitas pacis Hierusalem non terrenis, sed uiuis constructa lapidibus et decem milia angelorum, primitiuorum ecclesia, perfectorum spiritus, iustorum deus, qui in sanguine suo melius locutus est quam Abel. ille enim uindictam clamauit, hic indulgentiam: ille peccatum fratris accusauit, hic peccatum mundi remisit: ille prodidit crimen, hic texit secundum quod scriptum est quia beati quorum tecta sunt peccata.
- 32.1
Sed qui fugit uelociter fugiat, ne conprehendatur, uelociter depraedetur hunc mundum ut Hebraeus Aegyptum. qui parturit pariat. ne onusto et degrauato iniquitatibus mentis utero fugere non possit, et fugiat non quasi lactantem ferens, sed quasi expeditum, non paruulum gestans, sed perfectum in Christo exhibens; fugiat non quasi feriatus in sabbato, sed tamquam operarius. in negotio, nec tamquam sterilis in frigore, sed tamquam opimus in messe. ideo enim dictum est: orate ne fiat fuga uestra hieme uel sabbato. fuga ergo fecunda uirtutum est, non effeta meritorum. fuga haec nescit frigus timoris, tremorem mortis, contractionem sollicitudinis, dissolutionis otia, lasciuiae ferias, torporem lentitudinis, sed uitae caelestis requirit inpigrum uiatorem, regni superioris competitorem strenuum, diuitem agricolam, qui fructus suos cogat et cogendo diripiat.
- 33.1
quid enim aliud a te, o homo, quaeritur nisi ut timeas deum, requiras eum, post ipsum ambules, conprehendas uias eius ? in quo, inquit, conprehendam dominum ? si conprehendam in holocaustis ? non in decem milibus haedorum, non in milibus arietum, non in fructibus impietatis reconciliatur dominus et peccata redimuntur, sed in bona uita domini gratia conprehenditur. renuntiatum est, inquit, tibi, homo, quid sit bonum. aut quid dominus exquirat a te aliud nisi ut facias iustitiam et diligas misericordiam et paratus sis ire cum domino tuo? dicit tibi ergo euangelium: surgite, eamus hinc, dicit tibi lex: post dominum deum tuum ambulabis. didicisti quomodo hinc fugias: quid moraris ? dicit tibi euangelium iterum: progenies uiperarum, quis uobis demonstrauit fugere ab ira uentura? et dicit hoc illis qui ueniebant ad baptismum paenitentiae.
- 34.1
Ergo paenitentia fuga est bona, gratia dei fuga est bona. in qua est adsumptio fugientis, desertum fuga est bona, ad quod fugit Helias, Helisaeus, Iohannes Baptista. fugit Helias mulierem Iezabel, id est effusionem uanitatis et fugit ad montem Choreb, quod significat exsiccationem, ut siccaretur in eo carnalis profluuium uanitatis et cognosceret plenius deum. erat enim ad torrentem Chorrad, quod est cognitio, ubi abundantiam profluentem diuinae cognitionis hauriret, ita fugiens saeculum, ut nec cibum corporis huius exquireret nisi quem aues detulissent ministrae, quamquam esca eius plerumque terrena non fuerit. denique quadraginta diebus in uirtute escae, quam acceperat, ambulauit. utique non mulierem fugiebat propheta tantus, sed hoc saeculum nec mortem timebat, qui se obtulerat requirenti et qui dicebat ad dominum: recipe animam meam, taedium uitae istius sustinens, non cupiditatem, sed fugiebat saecularem inlecebram et conuersationis maculosae contagionem et impiae ac praeuaricatricis nationis sacrilegia.
- 35.1
Solomon quoque iu mulieris illius specie corruptelam saeculi huius exponit et meretricias artes declinandas edocet. haec est mulier aliena et fornicaria, a qua te ut custodias adhortatur nec declines ad uias saeculi cor tuum, sed conloces illud in manu domini, in qua est cor regis. qui enim se ipsum regit, quod pluris est quam aliis imperare, cor eius in manu est dei, et quo uult deus conuertit illud. non mirum si conuertit in bonum, qui perfectae bonitatis est. in manu ergo dei simus, ut bonum quaeramus, illud bonum incorruptibile atque inmutabile, de quo dicit Amos propheta: exquirite bonum et non malignum, ut uiuatis: et sic erit uobiscum dominus deus omnipotens, quomodo dixistis: odio habuimus mala et dileximus bona. ubi ergo bonus deus, ibi bona sunt, quae desiderauit uidere Dauid et uisurum se credidit, sicut ait ipse: credo uidere bona domini in terra uiuentium. illa enim bona sunt, quae manent semper, quae non queunt temporis uel aetatis mutatione corrumpi.
- 36.1
in illis bonis est qui deum quaesiuerit et inuenerit. ubi enim cor hominis ibi et thensaurus eius est; non enim solet bonum datum deprecantibus dominus denegare. ergo quia bonus dominus est et maxime sustinentibus se bonus est, ipsi adhaereamus, cum ipso simus tota anima nostra, toto corde, tota uirtute, ut simus in lumine eius et uideamus eius gloriam et delectationis supernae fruamur gratia. ad illud igitur bonum erigamus animos et in illo simus atque in ipso uiuamus, ipsi adhaereamus, quod est supra omnem mentem et omnem considerationem et pace utitur perpetua ac tranquillitate, pax autem supra omnem mentem est et supra omnem sensum. hoc est bonum, quod penetrat omnia, et omnes in ipso uiuimus atque ex ipso pendimus, ipsum autem nihil supra se habet, sed est diuinum; nemo enim bonus nisi unus deus. quod ergo bonum diuinum et quod diuinum bonum. et ideo dicitur:aperiente te manum implebuntur omnia bonitate; per bonitatem enim dei nobis uniuersa tribuuntur merito bona, quibus nihil admixtum est mali. haec bona promittit scriptura fidelibus dicens: quae bona sunt terrae manducabitis. boni ergo illius similes simus, ut quae bona sunt adipiscamur, bonum quod est sine iniquitate et sine dolo et sine asperitate, cum gratia, cum pietate, cum sinceritate et beniuolentia caritate iustitia. itaque omnes uirtutes bonitas tamquam mater fecunda amplectitur.
- 37.1
Est igitur non mediocris causa cur hinc fugere debeamus, E ut perueniamus a malis ad bona, ab incertis ad fidelia et F plena ueritatis, a morte ad uitam. ipse quoque dominus dicendo: posui ante te bonum et malum, uitam et mortem demonstrauit quia bonum uita est, sed aeterna. si enim haec obnoxia saeculo atque eius malignitati, utique illa est bona, quae non corrumpitur et mutatur, quae nullo uitio degenerat, quae uirtute adquiritur. fugiamus ergo malitiam saeculi huius, in quo dies ipsi inquit mali sunt, et fugiamus inpigre. ideoque Esaias clamat: conualescite manus remissae et genua dissoluta, id est non corporis, sed animae genua conualescite, ut directum ad caeli altissima mentis uestigium possit adtolli, ut sit ductus solidior, uita maturior, gratia\' plenior, prudentia circumspectior.
- 38.1
hoc est enim fugere, scire quo tendas, ableuare se a saeculo, ableuare a corpore, ne iterum frustra se aliquis extollat, et inflata mente carnis suae non teneant caput, et dicatur de his: fugerunt e t non uiderunt. sed hoc est fugere hinc, mori elementis istius mundi, abscondere uitam in deo, declinare corruptiones, non attaminare cupiditates, nescire quae sint mundi istius. qui nobis uarios iniungit dolores, exinanit cum repleuerit, cum exinaniuerit replet. et haec omnia inania et uacua, in quibus nullus solidus est fructus. mortuus est diues et nihil habet, quia non est in deum diues, et ideo insipiens, quia sapientia cultura est dei, abstinere autem a malis disciplina est.
- 39.1
Quis ergo non fugiat malitiae locum, officinam iuprobitatis, quae interire nesciat? denique non otiose signum positum est supra Cain, ne quis eum occideret, ut significaretur quod non extinguatur et auferatur a terris malitia. timebat Cain, ne occideretur, quia fugere nesciebat. augetur enim et cumulatur ipso usu malitia et est sine moderatione, sine fine, dolo et fraude decernens, quae factis suis proditur et sanguine peremptorum, sicut et Cain proditus est. uersatur itaque in terris malitia atque istic errat, et ideo rogamus uoluntatem dei fieri in terris sicut et in caelis, ut et hic sit innocentia. itaque malitia, quoniam illic locum non habet, hic circuit, hic saeuit seque effundit, non mundano illo mersa diluuio, non Sodomitano exusta incendio. denique grauius postea in seminariis pullulauit usque in ipsum parricidales ac sacrilegas iniciens manus uniuersorum auctorem salutis. lex factum damnat, non aufert malitiam. ipse dominus Iesus peccatum damnauit, auctorem eius distulit, ut esset per quem iusti probarentur. etenim quia malum deus non fecit et nequitia diaboli inseruit, uindictam deus distulit, ut ab his ipsis quos deceperat diabolus uinceretur.
- 40.1
exercentur ergo decepti, ut et pretium luant facilitatis et sumant studia uirtutis, industriam cautionis. unde ait: estote astuti ut serpentes. quare sicut serpentes? ut et ille spolietur suo et qui alios exuere uoluit amittat quae sunt ipsius non uenena, sed merita naturae. denique deicitur ille, cum tu ascenderis. scriptum est enim: uidebam Satanan sicut fulgur cadentem de caelo. non fulgur inquit, sed sicut fulgur, quia suum lumen amisit, quod habebat, antequam tibi tuum lumen uellet auferre. uerum forte dicas quae de saluatore legimus quia sicut fulgur coruscans desub caelo ita erit et aduentus filii hominis. bene et hic sicut fulgur, quia supra fulgur. denique fulgur desub caelo, lumen autem uerum supra caelum. ergo Satanas sicut fulgur, quia amisit quod habuit: tu autem recepisti quod amiseras.
- 41.1
non enim ita circa illum sicut circa te soluta est sententia; nam Christi gratia, quae te resoluit, illum adstrinxit; manet enim maledictio directa in serpentem propter tuam deceptionem. sic enim dictum est ad eum: maledictus tu ab omnibus pecoribus terrae. omnium enim communis inimicus est qui fuit hostis bonorum et pro iis damnatur quos adhuc non laeserat, quoniam qui hominem laesit, cui illa subiecta omnia sunt, laesit omnia. communem etenim legem soluit, quia ipse homini cum ceteris subditus est. ideo communi odio atque execratione omnium maledictio eius oneratur. genus autem damnationis non mors, sed poena diuturna est. super pectus inquit tuum et u en t rem ambulabis. premenda enim fuit noxia conscientia et proterenda malitia fraudulentumque secretum tamquam a dei facie relegandum; simul ostenditur quod terrena malitia sit quae in terram recuruet. denique addidit: e t terram edes omnes dies uitae tuae.
- 42.1
Describi quidem his natura serpentis uidetur, sed magis omne malitiae uas describitur, omnis serpens inprobitatis, qui in uentrem se deicit atque intra se uenenum suum claudit et intus in pectore suo uoluit, cogitationibus suis lubricus et super fraudes suas ambulans, suis dolis se ipse inplicans, mouens semper atque exagitans sua uenena, cum cogitat, uentrem quoque, hoc est seminarium cordis sui proterens. unde pulchre Dauid ait: alienati sunt peccatores ab utero, errauerunt a uentre, locuti sunt falsa, furor his secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudiet uocem incantantium et uenefici. qui incantantur a sapiente. propter hoc etiam illud pulchre dictum uidetur, quod in libro prophetico legimus: uentrem meum doleo, uentrem meum, quia ibi est malitia, ubi debet esse innocentia, et illud plus laborat, quod in nobis debet esse tranquillius, atque id nequitiae uestigiis proculcatur, stimulatur unguibus, processu quodam inprobitatis incrementoque concutitur, ubi est genitale seminium posteritatis aeternae. uidetur quidem hoc ad id esse referendum, quod dolebat perisse quos creauit filios et suscepit, sed multo magis, quod in uentre suo uerbi seminarium non habebat. ideo uentrem suum dicit quasi pretiosissimum. pretiosus enim mentis uterus est, in quo fecunda seges consiliorum uerbi semine pullulare consueuit et uitae totius solent atque uirtutum ac disciplinarum quaedam membra formari.
- 43.1
Sed ut reuertamur ad propositum, quod malitiam deus reprimendam interim quam abolendam putauerit, ait ad serpentem: et inimicitias ponam inter te et mulierem et inter semen tuum et semen mulieris. ipsa tibi seruabit caput et tu illius calcaneum. ubi inimicitiae sunt, discordia. est nocendique studium, ubi nocendi studium, ibi malitia ponitur. ergo discordia inter serpentem et mulierem. discordiae malitia subest; non est ergo sublata malitia. denique seruatum est serpenti, ut calcaneum mulieris et seminis eius obseruaret, quo noceat et uenenum suum infundat. non ergo ambulemus in terrenis, et serpens nobis nocere non poterit. sumamus euangelicum calciamentum, quo uenenum serpentis excluditur, morsus eius hebetatur, ut simus calciati- pedes in euangelium. et fortasse ideo Moyses iubetur soluere calciamentum pedum suorum, ut sumeret calciamentum euangelii, uel quia non Moysi, id est non prophetis, sed apostolis praedicatio euangelii debebatur. ea est, quam supra diximus, dicta in serpentem sententia: in hominem quoque cuiusmodi directa sit consideremus.
- 44.1
maledictus est ille qui auctor est culpae, sed non est maledictus iste qui aliena fraude deceptus est; tamen quia non seruauit mandatum dei, operum suorum labore damnatur - maledicitur sane terra, sed in operibus peccatoris - et maledicitur, donec resoluatur in terram. ideo ergo suscepit Iesus carnem, ut maledictum carnis peccatricis aboleret, et factus est pro nobis maledictum, ut benedictio absorberet maledictionem, integritas peccatum, indulgentia sententiam, uita mortem. suscepit enim et mortem, ut impleretur sententia, satisfieret iudicato: male dictum carnis peccatricis usque ad mortem. nihil ergo factum est contra sententiam dei, cum sit diuinae condicio impleta sententiae; maledictum enim usque ad mortem, post mortem gratia. mortui ergo saeculo sumus: quid adhuc de saeculo decernimus ? mortui sumus cum Christo: quid adhuc uitae huius actus requirimus? mortem Christi in corpore nostro circumferimus, ut et uita Christi in nobis manifestetur. non ergo iam nostram illam uitam, sed Christi uitam uiuimus, uitam innocentiae, uitam castimoniae, uitam simplicitatis omniumque uirtutum. cum Christo resurreximus, in ipso uiuamus, in ipso ascendamus, ut serpens calcaneum nostrum quod uulneret in terris repperire non possit.
- 45.1
Fugiamus hinc. potes animo fugere, etsi retineris corpore. potes et hic esse et adesse ad dominum, si illi adhaereat anima tua, si post ipsum cogitationibus tuis ambules, si fide, non specie uias eius sequaris, si ad ipsum confugias. est enim refugium et uirtus, cui dicit Dauid: ad t e con fu g i et non sum deceptus. ergo quia deus refugium, deus autem in caelo et supra caelos, utique hinc illo fugiendum est, ubi pax, ubi requies ab operibus, ubi epulemur sabbatum magnum, sicut dixit Moyses : et erunt sabbata terrae uobis escae. epulatorium enim et plenum iocunditatis et tranquillitatis est requiescere in deo et eius delectationem uidere. qui ergo confugimus ad deum ad mundum reuertemur, qui peccato mortui sumus peccata repetemus, qui renuntiauimus saeculo et usui eius iterum in luto eius haerebimus? fugiamus hinc, quia tempus breue est.
- 46.1
audi quomodo fugias: et qui habent uxores ita sint ac si non habeant et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam. non possidentes et qui hoc mundo utuntur, tamquam non utantur; praeterit enim figura huius mundi. non ergo cum praetereunte figura mundi opera nostra praetereant, ne etiam ipsi praetereamus, sed maneamus in ueritate. si manemus in Christo, manemus in ueritate et cum eo manebimus et non praeteribimus, sed dicemus : benedictio domini super uos, benedicimus uos in nomine domini. qui enim praetereunt non possunt dicere, quia non dixerunt praetereuntes uiam: benedictio domini super uos, quemadmodum dixit propheta. itaque si uolumus non praeterire opera nostra, non praetereamus mandatum dei, non praetereamus requirendi Iesu domini diligentiam, emerendi eius gratiam. non praeteriuit eum illa mulier. quae usque in Pharisaei domum ingressa, in qua Christus recumbebat, in pedes eius superfudit unguentum.
- 47.1
non praetereamus disciplinae alicuius profectum, sicut etiam Ioseph adulescentulus non praeteriuit, quia fratres suos requirebat et ad eum festinabat locum, in quo pascebant oues, et cum cognouisset quia in Dothaim sunt, perrexit eo. significatur autem illo uerbo Dothaim defectus idoneus, id est uanarum opinionum defectus non mediocris, sed perfectus et plenus, in quo profectus est animae. sapiens enim quando minuit addit; deficiunt enim saeculares opiniones, quae mulieribus infirmis comparantur. unde pulchre, quo ostenderetur Sarra ad profectum uenisse, ut generaret risum et laetitiam, defecerunt inquit Sarrae fieri muliebria. bona ergo defectio cupiditatum, defectio uanitatis, quia ueritatis adiectio est. unde et sanctus ait: defecit in salutare tuum anima mea. paritura etenim erat quem concesserat eoque et promiserat deus, paritura laetitiam et sobriam illam iocunditatis ebrietatem, paritura ante expectatum ingenii celeritate partus, feta sapientiae. denique et de aliis Hebraeis mulieribus habes quia Hebraeae prius pariunt quam ueniant obstetrices, eo quod animae iustorum non expectent artes et disciplinas propter inuentionum genera nec requirant adiumenta generandi, sed sponte partus suos fundant expectationemque praeueniant.
- 48.1
Nec minus inpiger ad inueniendum quam ad exsequendum Iacob, cui cum mater dixisset ut inferret patri escas, definitionum genera suppetisse cernimus. nam et cito inuenit et inuentorum suorum auctorem testificatus est deum, in quo et diligentiae palma et ingenii significatur ubertas. prima ergo definitio in inuentione. quod inuenitur quaeritur et quod quaeritur temporis est et quod temporis est utique diligentiae est. quod autem praeuenit usum temporis deus infundit, deus dat, quod deus dat naturae, non diligentiae est. ingenium igitur diuini est muneris, quod autem diuini muneris hoc naturae. ingenium ergo naturae est, inuentio diligentiae: illud sine tempore, hoc indiget tempore. ideoque illud tempore praesto est, hoc in spatio temporis inuestigatur; illud supra nos, hoc uero ad nos refertur.
- 49.1
quaerenti igitur patri cibum uerbi - non enim in solo pane uiuit homo, sed in omni uerbo dei; talem cibum quaerebat Isaac, talem cibum esuriebat Petrus, quando uidit credituri gentilis populi mysteria - Esau praesto non habuit cibum spiritalis et uelocioris ingenii. dum ille uenatur et quaerit et praedurum atque agrestem sermonem suggerere parat, praeuenit Iacob celeri inuentione et miti et prope domestica responsione suaue uerbum ministrans, quo eum mulceret et delectaret. unde miratus pater ait: quid est hoc, quod tam cito inuenisti, fili? respondit Iacob: quod tradidit dominus deus tuus in manus meas. prima definitio in interrogatione est, secunda in responso. plena igitur omnia repperiens pater quae erant uel ingenii uel diligentiae definitionis consummatione conclusit dicens: ecce odor filii mei tamquam odor agri pleni, quem benedixit dominus. ager enim et naturale habet fertilitatis ingenium et culturae diligentiam temporalem meritoque in eo est plenitudo, cui utrumque non deest. simul cum addiderit: quem benedixit dominus, uidetur naturae gratiam praetulisse cultionis labori. et confirmauit Esau dicens : iuste uocatum est nomen illius Iacob; subplantauit enim me iam bis et primogenita mea accepit.
- 50.1
Sed forte dicas: in quo moram fecit qui ad uenationem a patre missus est ? sed considera quia et pater pronuntiauit quia paratum habere non posset quod spiritaliter petebatur. et ideo quia deficiebatur ingenio uel diligentiae subsidium ut adiungeret exigebat. celeritatis quoque admonet, qui ait: cape arcum et sagittam. accipit tamen et diligentiae fructum qui agnoscit superius esse ingenii munus.
- 51.1
nec inmerito domesticos cibos detulit. qui de domesticis seminis sui sapientiae sibi adquisiuit copulam. bona autem diligentia cum sapientia et inuentio cum ingenio est naturali. denique habens in promptu sapientiae copulam sanctus Isaac deambulabat in campo, immo abalienabatur. et nos primo sapientiae copulemur et sic exeamus in campum quaerere et inuenire cupientes. multi enim sine sapientia male quaerunt. et ideo Cain, quia non acceperat a deo prudentiam, male quaesiuit, male exiuit in campum, Abel bene, qui perfectum sacrificii munus impleuit; bonum enim sapientiae sacrificium, bona est hostia fides et omnis uirtus. denique sapientia interfecit suas hostias et miscuit in cratere suum uinum. et ideo ut insipientibus gentilibus potum fidei daret, ad craterem suum conuocauit eos dicens: qui est insipiens deuertat ad me et egentibus sensu dixit: uenite et edite de meis panibus et bibite uinum, quod miscui uobis. de hoc cratere Plato in suos libros transferendum putauit, ad cuius potum euocauit animas, sed eas explere nesciuit, qui potum non fidei, sed perfidiae ministrabat.
- 51.2
Fugiamus ergo hinc, sicut fugit de patria sanctus Iacob; sciebat enim ueram patriam esse superiorem.
- 52.1
fugiamus sicut cerui ad fontes aquarum: quos sitiebat Dauid sitiat et nostra anima. quis est ille fons? audi dicentem: quoniam apud t e fons uitae. huic fonti dicat anima mea: quando ueniam et parebo ante faciem tuam? fons enim deus est; sed qui hunc fontem desiderat effundat super se animam suam, ut nihil possessioni carnis relinquat, sed ubique anima superfluat.
- 53.1
pulchre eam effudit Susanna, ut euaporare in eam non possent corporis incendia, mortis formidines, uitae cupiditates. effusa super ipsam anima omne restincxit carnale desiderium, saeculare studium. quae etiam prodigiosorum senum et inpudentium presbyterorum potuit flammas restinguere, nisi in his profluuium libidinis redundasset. a quibus cum intenderetur calumnia, si adsensus negaretur adulterio, ingemuit Susanna et dixit: angustiae mihi adsunt undique. si enim hoc fecero, morte aeterna peribo: sin autem, non effugiam manus uestras. melius tamen iudicauit crimen potius fugere quam periculum. plorauit itaque, cum crimen obiceretur: plorauit cum sibi de pudica et casta adulteri iudicium uindicarent, non mortem deplorans, sed castitatis calumniam, religionis iniuriam plorauit et effudit super se non corpus, sed animam ; effudisset enim corpus, si carnalibus adquieuisset. denique cum morte damnaretur, exclamauit quasi iudex reorum, arbitra calumniantum et innocentis conscientiae auctoritate diuinam sibi in iudicium accersiuit cognitionem, non timore mortis percita, sed arguentis censurae potestate praecelsa. Susanna ergo fugit saeculum et se deo credidit ad illam arcem ciuitatis aeternae fugiens, quae totum mundum conplectitur, quoniam intra deum omnia.
- 54.1
fugit et Paulus ut euaderet per fenestram demissus in sporta - spartum enim triplex corrumpi non posse nouerat -, sed fugit, ut euangelium domini toto orbe praedicaret, et ideo in paradisum raptus est. et nos fugiamus per fenestram audientes praecepta domini et uisu sobrio atque oculorum castitate seruantes.
- 55.1
Fugiamus sicut Loth Sodomitana crimina amplius quam supplicia formidans. magis enim pius certe scelerum fugit contagia qui Sodomitanis domum clausit nec cohabitans nouerat eos quorum flagitia nesciebat et obprobria auersabatur nec fugiens respexit eos quorum conuersationes non desiderabat. fugit ergo sicut Loth, qui renuntiat uitiis, abdicat se incolarum moribus, qui post se non respicit, qui superiorem illam ciuitatem ingreditur introitu cogitationum suarum nec recedit ex ea, donec mor iatur princeps sacerdotum, qui tulit peccatum mundi. mortuus quidem semel est, sed moritur unicuique, qui baptizatur in morte Christi, ut consepeliamur cum eo et resurgamus cum eo et in nouitate uitae illius ambulemus.
- 56.1
bene fugis, si cor tuum non imitetur peccatorum consilia cogitationes<que> eorum. bene fugis, si oculus tuus fugiat calices et phialas, ne fiat liuidus, dum moratur in uino. bene fugis, si oculus tuus alienam declinet, ut lingua tua ueritatem custodiat. bene fugis, si non respondeas inprudenti ad inprudentiam illius. bene fugis, si auferas gressum pedum tuorum ex ore insipientium. cito enim malis ducibus erratur; sed si uis bene fugere, longe fac uias tuas ab eorum sermonibus.
- 57.1
Mortuus est tibi princeps sacerdotum, tibi crucifixus est, ut clauis eius adhaereas. te enim in illa carne et tua peccata suscepit; adfixa sunt illi patibulo tuorum delictorum chirographa, ut iam mundo nihil debeas, cui semel renuntiasti. et recte nihil debes. cui suppetit dicere: mihi enim mundus crucifix us est et ego mundo, ut iam mortem non timeas, si geras Christum, in quo potes dicere: ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? etenim cum uetus ille homo noster adfixus est cruci, destructum est peccatum, obtusus aculeus, uacuata culpa, ut ulterius seruire flagitiis desinamus. abiit enim et uetus homo. nunc autem iam non uetus homo in nobis, sed noua est creatura habens in se similitudinem Christi, cuius mortis similitudini consepulti imaginem uitae eius adsumpsimus, alas gratiae spiritalis accepimus.
- 58.1
sic igitur uolate, ut dicatur de uobis: qui sunt isti, qui sicut nebula uolant et sicut columbae cum pullis suis? ut nebulae uestrae rorent iustitiam et columbae pariant simplicitatem. sic nauigate quasi transfretantes mundum, non pererrantes quasi naues Tharsis, ut in intellegibiles portus cursum dirigatis et conuehatis diuitias maris. sic festinate, ut dicatur de uobis: leues facti sunt super aquilas. ab ira enim uentura fugiendum uidetis, quam declinare poterunt qui per paenitentiam sibi spem locauerint euadendi et reconciliationis futurae fidem hauserint, per dominum nostrum Iesum Christum, cui regnum est a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa029.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.