Apologia Prophetae David Ad Theodosium Augustum
- 1.1
Apologiam prophetae Dauid praesenti adripuimus stilo scribere, non quo ille indigeat hoc munere, qui tantis meritis enituit uirtutibusque effloruit, sed quia plerique gestorum eius lecta serie non introspicientes uim scripturarum uel occulta mysteriorum mirantur quomodo tantus propheta adulterii primo, deinde homicidii contagia non declinauerit. ideo nobis studio fuit ipsam recensere historiam.
- 2.1
quae patuisse peccato uidetur. namque in secundo Regnorum legimus libro quoniam deambulans Dauid in domo sua regia prospexerit lauantem mulierem — nomen illi Bersabee - formae egregiae et gratia et uultu decoram praestantique admodum facie. quibus inlecebris delenitum potiendi eius sumpsisse affectum. erat autem mulier uiro nupta; Uri nomen marito, cui mandatis regiis conposita scaena est necis. nam etsi nihil ad impedimentum cupiditatis, plurimum tamen ad uerecundiam adulterii obstare uita eius aestimabatur.
- 3.1
itaque ut a planioribus exordiamur, quem deus iustificauit ne tu diiudices. pro minimo mihi est inquit Paulus ut a uobis diiudicer aut ab humano die, sed neque me ipsum diiudico. et adhuc erat in corpore situs, adhuc temptationi obnoxius, sed ideo se non diiudicabat, quia spiritalis a nemine diiudicatur nisi a solo deo. denique subdidit: qui diiudicat me dominus est. itaque nolite ante tempus quid iudicare. sed Dauid iam tempus inpleuit et gratiam meruit et iustificatus a Christo est, quandoquidem Dauid se dici filium ipse dominus gratulabatur et qui eum ita confitebantur inluminabantur. cur hominem dei a praemio in iudicium uocas? iudicauit iam de eo dominus, de quo dixit ad Solomonem: si ambulaueris in conspectu meo, sicut ambulauit Dauid pater tuus in sanctitate cordis et iustitia ad hoc, ut faceret secundum omnia quae mandaui ei. hic ergo iudicio dignus an praemio est, qui fecit secundum omnia mandata caelestia ambulans in sanctitate et iustitia cordis? ubi aliorum peccata et uitia delitescunt, ibi Dauid uirtutis et gloriae suae diuinum accepit testimonium. et de eius peccato disputamus otiosi, pro cuius merito et gratia aliorum peccata reuelata sunt! nam cum offendisset Solomon, quod non custodisset mandata domini, et regnum eius disposuisset deus scindere in plurimas partes, ait ad eum: uerum tamen in diebus tuis non faciam haec propter Dauid patrem tuum. de manu filii tui accipiam illud. uerum tamen non totum regnum accipiam, sceptrum unum dabo propter Dauid seruum meum. iustificante igitur domino quis est qui tantum diiudicat uirum? quod deus inquit mundauit tu commune ne dixeris.
- 4.1
saluo tamen iudicio caelesti, quo etiam ipse honorifices tantum prophetam, in eius actus moresque ingredere. non miraris hominem et angelis adaequandam iudicas plurimum uitae suae, immo a pueritia in diuitiis honoribus imperiis demorantem, in multis temptationibus positum semel tantum locum errori dedisse et ei errori, quo etiam angeli caelorum, ut scriptura memorat, de sua gratia et uirtute deiecti sunt ? sane et alter legitur error ipsius, quod numerari fecerit populum.
- 5.1
Unusquisque nostrum per singulas horas quam multa delinquit, et tamen unusquisque de plebe peccatum suum confitendum non putat: ille rex tantus ac potens ne exiguo quidem momento manere penes se delicti passus est conscientiam sed praematura confessione atque inmenso dolore reddidit peccatum suum domino. quem mihi nunc facile repperias honoratum ac diuitem, qui si arguatur alicuius culpae reus, non moleste ferat? at ille regio clarus imperio, tot diuinis probatus oraculis, cum a priuato homine corriperetur quod grauiter deliquisset, non indignatus infremuit, sed confessus ingemuit culpae dolore. denique dominum dolor intimi mouit affectus, ut Nathan diceret: quoniam paenituit et dominus transtulit peccatum tuum.\' maturitas 10 itaque ueniae profundam regis fuisse paenitentiam declarauit, quae tanti erroris offensam traduxerit.
- 6.1
alii homines cum a sacerdotibus corripiuntur, peccatum suum ingrauant, dum negare cupiunt aut defendere, ibique eorum maior est lapsus, ubi speratur correctio. sancti autem domini, qui consummare certamen pium gestiunt et currere cursum salutis, sicubi forte ut homines corruerunt naturae magis fragilitate quam peccandi libidine, acriores ad currendum resurgunt pudoris stimulo maiora reparantes certamina, ut non solum nullum adtulisse aestimetur lapsus inpedimentum, sed etiam uelocitatis incentiua cumulasse. ergo si currentium non soluitur cursus, cum aliqui forte ceciderunt, non luctantium contentio, sed inoffensa manent certamina, quin etiam plerique post unum aut alterum lapsum gratia maiore uicerunt: quanto magis agonem pietatis ingressi non debent unius prolapsionis offensione censeri, cum beatus sit qui se potuerit reparare post lapsum, quoniam post mortem quoque resurgere munus beatorum est.
- 7.1
Alias quoque prodesse peccatum possumus conprehendere et prouidentia domini sanctis obrepsisse delicta. propositi enim ad imitandum nobis sunt, et ideo curatum est, ut et ipsi aliquando laberentur. nam si inoffensum a uitiis inter tot lubrica huius saeculi curriculum peregissent, dedissent nobis occasionem infirmioribus aestimandi cuiusdam superioris eos naturae ac diuinae fuisse, ut delictum recipere et culpae consortium habere non possent, quae opinio utique ut exortes nos illius substantiae ab inpossibili imitatione reuocaret. praeteriit igitur illos paulisper dei gratia, ut nobis ad imitationem uita eorum fieret disciplina et sicut innocentiae ita etiam paenitentiae magisterium de eorum actibus sumeremus. ergo dum lapsus eorum lego, consortes etiam illos infirmitatis agnosco: dum credo consortes, imitandos esse praesumo.
- 8.1
admonet etiam apostolus Paulus prospexisse dominum deum nostrum, ne uel reuelationum sublimitate uel secundo operum continuante processu humanus etiam in sanctis extolleretur adfectus nec sibi deputarent uirtutique adtribuerent suae quod diuina sibi operatione conlatum foret. ergo ne in tantum iudicium ruerent atque in perfidiae foueam deciderent, passus est illis dominus subintrare culpam, ut et ipsi aduerterent diuinis se auxiliis indigere ducemque salutis suae quaerendum esse cognoscerent. denique Paulus infirmitatem sibi profuisse testatur dicente domino roganti sibi, ut a se stimulus carnis suae discederet: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate consummatur. meritoque gloriatur in infirmitatibus; sciebat enim uirtutis abundantia plurimos etiam sanctos sine remedio conruisse. quanto igitur commodius uni aut duabus reprehensionibus locum dedisse quam traxisse in perpetuum diuinitatis offensam!
- 9.1
Quid etiam illa adiciam quae ex ipso usu mundi conicere possumus, quia plerosque cum in aliquo probauerimus officio, eosdem quasi industrios atque inpigros in alio munere uolumus experiri? quam multi athletae cum isto certandi genere praeualuerint, ad aliud genus uocantur certaminis! quid, si et te dominus deus tuus, cum aliquod specimen uirtutis dederis tuae. in alio uirtutum genere uult probare? Iob sanctum currentem inoffense temptari tamen filiorum interitu et corporis totius ulceribus passus est, ut in hoc quoque eius uirtutem probaret, si nec iniuriis et acerbitatibus coactus deuotionem sui minueret affectus. non liquet quod etiam sanctum Dauid fide nobilem, praestantissimum mansuetudine, manu fortem probare uoluerit, quemadmodum uitium tegeret, lapsum emendaret, ut nos doceret quemadmodum possemus admissum operire peccatum ?
- 10.1
nisi forte uilis causa alicui uidetur, ut propter nostram correctionem tantus errarit propheta, cum propter omnium redemptionem infirmitates nostras Christus susceperit, qui peccatum pro nobis factus est, cum peccatum non cognouerit. et indignum aestimatur nec ueri simile creditur quod Dauid propter posteritatis profectum unius lapsus opprobrium inciderit, cum ipse dominus pro nobis sit factus obprobrium, sicut ipse ait: ego autem sum uermis et non homo, obprobrium hominum et abiectio plebis et alibi: et opprobria exprobrantium ceciderunt super me? ergo futurae dispensationis mysterium in suis ante praemisit, et seruuli quidem condicionis suae peccata portarunt, ideo non potuerunt etiam ipsi exortes esse peccati: dominus autem onus suscepit alienum, ideo solus fuit sine consortio delictorum.
- 11.1
Ad summam apostolo quoque docente cognouimus in figura gesta esse conpluria, quae temporibus gesta superioribus sunt. nam cum dixisset in deserto patres a serpentibus uulneratos non aliter potuisse sanari, nisi Moyses serpentem suspendisset aereum, quo uiso letales illi morsus atque infusiones ueneni noxiae curabantur, subiecit: haec autem in figura facta sunt illis ad nostram conrectionem. in figura aereus serpens tamquam confixus cruci, quia uerus crucifigendus generi adnuntiabatur humano, qui serpentis diaboli uenena uacuaret, in figura maledictus, in ueritate autem qui totius mundi maledicta deleret. alibi quoque, id est ad Galatas ait quia duos filios habuit Abraham, unum de ancilla et unum de libera et subdidit: sed is quidem qui de ancilla secundum carnem natus est, qui autem de libera per repromissionem. quae sunt per allegorian dicta. quid sit per allegorian sequentibus exposuit euidenter dicens duas illas generationes, unam de ancilla, alteram de libera, duo esse testamenta, unum quidem a monte Sina in seruitutem generans, in quo monte legem Moyses accepit a domino, alterum autem ab Hierusalem, quae est libera, quae in Isaac filios, hoc est in libertate gratiae, non litterae seruitute generauit; seruis enim poena decernitur, liberis confertur gratia. nonne in typo geminae plebis Iacob duas accepit uxores, ex quibus diuersam subolem procreauit? cur patriarcha ludas propriae nurus post filii sui mortem legitur expetisse concubitum, quo geminorum partus est editus, nisi ut figura praecederet utroque Iesu domini testamento, quorum alterum in typo futurae mortis eius est conditum, alterum in euangelii ueritate, duos populos esse generandos, quorum posterior in crucis signo saepem omnem ac munitionem populi superioris incideret — hic est populus manu prior, ortu posterior — uel quia ipse dominus Iesus natus ex tribu Iuda opera sua ante praemisit quam nobis ex uirgine nasceretur?
- 12.1
Quid de Ioseph loquar, qui a fratribus adpetitus, exutus patrio uestimento, in lacum missus, in seruitutem uenditus euidens dominicae incarnationis expressit indicium, eo quod ille dilectus patri cum esset in dei forma, non rapinam arbitraretur esse se aequalem deo, sed ipse se exinaniret, ut formam serui accipiens ueniret et se usque ad mortem crucis humiliaret, cuius pretio et emptus et uenditus a suis fratribus genus redemit humanum? in cuius typo Dauid minor electus ex fratribus, unctus in regnum solus belli grauis periculo singulari certamine uniuersum populum liberauit, triumphauit in decem milibus, ita ut puellae cum tympanis psallerent: Saul triumphauit in milibus, Dauid in decem milibus. quae figura in illis iuuenculis nisi animarum, quae triumphalem psalmum concinunt Christo? genuit ex se filios, unum incestum et alium parricidam, eo quod incestus et parricidalis populus adfixam patibulo crucis carnem proprii uiolaturus esset auctoris. denique in tertio psalmo Abessalom titulus praemittitur et passio domini prophetatur.
- 13.1
quid de Solomone sancto loquar, cuius posteriora cum graui errore non careant, uulgus tamen Iudaicum ipsum aestimat uenisse pro Christo? et quam multos grauis erroris offensa reuocauit! maior itaque culpa plus profuit, ne supra hominem crederetur qui uitio non caruisset humano. fuit igitur in eo inuidiosa sapientia et culpa suasoria, quae hominem conprobaret.
- 14.1
quid igitur obstat, quominus etiam Bersabee sancto Dauid in figura sociata fuisse credatur, ut significaretur congregatio nationum, quae non erat Christo legitimo quodam fidei copulata conubio, quod auersariis quibusdam foret uestibulis in eius gratiam praeter legis ingressura praescriptum, in qua nuda mentis sinceritas et aperta simplicitas lauacri iustificante mysterio ueri Dauid et regis aeterni mentem transduceret, lacesseret caritatem? merito uenit occultus et qui falleret principem mundi tamquam Uri illum, qui interpretatione dicitur lumen meum, transfigurantem se in angelum lucis. uenit inquam in hunc mundum et uenit occultus, tamquam adulter intrauit, ut ius legitimum uindicaret.
- 15.1
Distinximus allegationes ualidas, ut arbitramur, et in figura fuisse textum huius historiae conprobauimus: nunc superiora repetamus et tamquam exutum spiritalibus indumentis introspiciamus errorem. peccauit Dauid, quod solent reges, sed paenitentiam gessit, fleuit, ingemuit, quod non solent reges, confessus est culpam, obsecrauit indulgentiam, humi stratus deplorauit aerumnam, ieiunauit, orauit, confessionis suae testimonium in perpetua saecula uulgato dolore transmisit. quod erubescunt facere priuati rex non erubuit confiteri. qui tenentur legibus audent suum negare peccatum, dedignantur rogare indulgentiam, quam petebat qui nullis legibus tenebatur humanis. quod peccauit condicionis est, quod subplicauit correctionis. lapsus communis, sed specialis confessio. culpam itaque incidisse naturae est, diluisse uirtutis. quis gloriatur inquit castum se habere cor? nec unius diei infans mundus esse scripturae testimonio declaratur.
- 16.1
da mihi aliquem sine prolapsione delicti. ualidissimus omnium Sampson legitur, qui leonem etiam suis manibus strangulauit; sed utinam amorem suum suffocare potuisset! messes incendit allophylorum et ipse mulieris unius arsit igniculo. Iephthae uictor ab hoste remeauit, sed uexilla referens triumphalia suo uictus est sacramento, ut pietatem occurrentis filiae parricidio remunerandam putaret. primum omnium quid opus fuit tam facile iurare et incerta uouere pro certis, quorum nesciret euentum? deinde aliquis sacramenta tristia domino deo reddit, ut cruentis soluat sua uota funeribus?
- 17.1
Nec de sacerdotibus silendum arbitror. ne nostra uidear dissimulare delicta. Aaron ipse summus sacerdos, quo duce pariter ac Moyse rubrum pedes mare transiuit populus Hebraeorum, rogatus a plebe ut deos sibi faceret quos adorarent aurum poposcit, in ignem misit, et caput uituli figuratum est, cui sunt oblata sacrificia. quo indicio claruit auri cupiditatem materiam esse perfidiae et auaritiae studio sacrilegia solere generari. iterum tantus sacerdos locum incidit offensionis cum sorore sua Maria. nam dum fratri uterque obtrectant quod alienigenam accepisset uxorem, ilico Mariam contagio maculosae carnis effloruit.
- 18.1
quo loci euidentis fuit figura mysterii, quod sacerdotalis ille populus patrum fraterno populo posterioribus temporibus derogaret Aethiopissae illius nesciens sacramentum. nam si cognouisset, non reprehendisset quod cum ueteri mysterio conueniret. itaque cum Iudaeus eum qui ex gentibus credidit dicit esse communem et uult a lege secernere, lepram habet, quam non poterit euadere, nisi spiritalis ei legis agnitio ad ueniam fuerit suffragata.
- 19.1
ergo et Dauid, qui sciret hominem se esse natum lapsui, ueniam postulauit, domini autem non desperauit misericordiam.
- 20.1
Nec parabola uidetur a mysterio discrepare. quis enim diues nisi dominus noster Iesus, qui de se ait, ut hodie lectum est, quod homo quidam cum diues esset, abiit in regionem longinquam acciper.e regnum et reuerti. et uere diues erat maiestatis suae opibus et diuinitatis propriae plenitudine, cui angeli et archangeli, uirtutes et potestates et principatus, throni et dominationes, Cherubin et Seraphin indefesso obsequio seruiebant. sed tamen cum diues esset, reliquit XCVIIII in montibus oues et unam ouem, quae lassa remanserat, requisiuit. hanc princeps istius mundi contemplatione illius diuitis egenus et pauper quasi filiam alimentis propriis nutriebat. merito itaque defecerat cui substantia erat cibus saeculi. errauerat haec ouis in Adam insidiis sollicitata serpentis.
- 21.1
et non mala ouis, quae erat uerbi plena, utpote rationabilis ebdomadis filia et sancti munus auctoris: tamen non pretiosis aliquibus, sed uilibus pauperis diu opibus alebatur. denique de pane inquit eius manducabat et de calice eius bibebat et in sinu eius dormiebat. non bona esca Aethiopum, noxius calix aureus Babylon, qui gentes inebriat: non utilis somnus est dormientibus, malo uigilare. denique turbati sunt omnes insipientes. corde, obdormierunt somnum suum et nihil inuenerunt. hospitii igitur gratia, quia susceperat hospitem, ut ei epulas exhiberet, illam pauperis ouem abstulit; de suis enim uel gregibus uel armentis si quod animal immolaret, nobis prodesse non poterat, quos nisi immolasset, non redemisset.
- 22.1
Infirmitates igitur nostrae fragilitatis in sua carne hospitali quodam suscepit affectu, cuius leuandae causa uel potius reficiendae carnem suam salutari illi optulit passioni, ut cibum nobis uitae praeberet aeternae. et bene agnam dixit scriptura, quia erat uirginis partus. bene dignus morte pronuntiatur diues iste iudicio prophetico, quia et Caiphas prophetauit dicens: expedit unum hominem mori pro populo. solus autem dominus Iesus tali dignus electus est morte, qua tolleret peccatum mundi. pulcre quoque addidit: agnam restituet, quia carnem propriam resuscitauit, carnem illam uirginalis integritatis reddidit. nec illud otiosum quod ait: in quadruplum restituet; quadruplatur enim resurrectio mortuorum, sicut docet apostolus dicens: seminatur in corruptione, surgit in incorruptione; seminatur in ignobilitate, surgit in gloria; seminatur in infirmitate, surgit in uirtute; seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale. restituet plane in quadruplum agnam etiam illo modo, quo potest iam homo dicere: si cui aliquid abstuli, reddo quadruplum. conuenienter etiam illud adiecit: quia non pepercit; non enim pepercit sibi Christus, ut omnibus subueniret.
- 23.1
ideoque dictum est a domino Iesu Christo ad seruum suum Dauid, ut mysterium declararet: quoniam tu hoc fecisti in occulto, et ego faciam hoc uerbum coram omni Istrahel in conspectu solis huius. et primo quidem nesciens sacramentum commotus est Dauid indignatione, sed non errauit affectu. postea uero ubi cognouit mysterium magnum - magnum enim sacramentum Christi et ecclesiae —, uidens remissionem futuram omnium peccatorum, praeuidens fulgorem gratiae per lauacrum regenerationis et infusionem spiritus sancti ait securus ueniae: peccaui domino, ut et ipse in eorum ueniret consortium quibus culpae remissio proueniret. aduertis quemadmodum peccatum proprium deplorauerit? quis igitur ei miretur esse dimissum?
- 24.1
Nunc consideremus opera eius, quibus potuit tegere peccatum. etenim quia non potest sine peccato esse humana fragilitas, cauendum ne plura peccata sint quam opera uirtutum. quod magna ui sapientiae suae sanctus Paulus expressit dicens: quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur, hoc est: non inuenitur quisquam inlibatus a culpa; habet quis bona merita, habet et uitia atque peccata. omnia itaque nostra quasi in trutina ponderantur. si bonis igitur factis peccata praeponderant, praecedunt ad iudicium: uergunt enim peccata quasi in profundum, uergunt quae manifesta sunt uel pondere atque acerbitate uel multitudine. quosdam autem inquit et subsequuntur, hoc est eos qui se egerint sobrie, sed fragilitate condicionis dederint aliquando etiam errori locum bona facta praecedunt. mala sequuntur. hi honestiores, sed tamen homines lapsi leuioribus uitiis et erratis. ergo iustos sequuntur peccata, non praeeunt: iniustos praecedunt. praeponderant peccata quae uergunt, sequuntur autem si quae recte facta sunt quasi quodam praeiudicio peccatorum praeeuntium praegrauata. similiter et facta bona manifesta sunt. lucent enim opere uirtutum et splendore meritorum et quae aliter se habent abscondi non possunt. ergo talia non teguntur, non obumbrat ea caritas quae operit multitudinem peccatorum, non operit operum bonorum gratia, non abscondit multitudo uirtutum: quasi nuda et intecta produntur. non est enim in his qui dicat: sub umbra alarum tuarum protege me; crux enim domini omnes abolet atque abscondit errores.
- 25.1
quis igitur magis operuit et texit quam sanctus Dauid, qui et alibi ait: et in umbra alarum tuarum speraui, donec transeat iniquitas, et sic dilexit dominum, ut nimia caritate peccatum omne tegeret atque absconderet. etenim si sanctus apostolus Petrus lapsum suum confessione caritatis aboleuit et ille interrogatus a domino dicente ei tertio: Simon lohannis, amas me? ut quem tertio negauerat tertio fateretur atque ita trino quodam dilectionis uelamine lapsum trinae negationis absconderet: si quia semel fleuit Petrus ueniam reportauit, quanto magis Dauid, qui lauabat per singulas noctes lectum suum et lacrimis stratum suum rigabat, cui erant lacrimae suae panis die ac nocte, qui cinerem sicut panem manducabat et potum suum cum fletu miscebat! etenim si eius qui conuersus ingemuerit miseretur Iesus, si Petrum aspexit et ille fleuit, quanto magis qui diu fleuit a conspectu domini non recessit? negauit Petrus et non fleuit, quia non respexerat Iesus: negauit secundo et non fleuit, quia non respexerat dominus: negauit tertio, respexit Iesus, et statim fleuit et fleuit amarissime. ideo Dauid, qui semper flebat, dicebat: oculi mei semper ad dominum, qui semper uidebatur a Christo, dicebat: per exitus aquarum descenderunt oculi mei.
- 26.1
Sed iam etiam facta eius consideremus. quis non tantarum laude uirtutum unius criminis obumbraret inuidiam? diuino electus examine statim probauit indignum se tanto non esse iudicio. processit in proelium et trepidantibus ceteris solus allophylum Goliam uerborum iactantia et inmanis corporis mole terribilem concurrenti simul fide ac uirtute prostrauit. unius fortitudo facta est uniuersorum uictoria. conferatur, si placet, priuatum crimen et triumphus omnium, mors unius et tantorum quos liberauit a morte uita populorum.
- 27.1
ueniamus ad alia. insidias patiebatur a rege; uitam eius quaerebat extinguere, sed dispositione diuina in eius rex potestatem traditus cum totus pateret ad uulnus, ferituris sociis Dauid sanctus occurrit et a corpore perituri uulnus letale detorsit dicens: nolite tangere christum domini. quin etiam inimici illius ultus est mortem, flebiliter satis deplorauit interitum et debitum sibi imperium diu distulit, quod sciebat deo auctore deberi.l quo solo docuit omnes homines non praeripiendum regnum, etiamsi debeatur, sed expectandum ut suo tempore deferatur. utinam hunc uirum imitati essent posteri! non tantas bellorum pertulissemus acerbitates. arguis quod unum occiderit, non consideras quod docuerit quemadmodum pax orbi Romano perpetua seruaretur. quam graui adhuc luimus uastitate. quam publico quodam totius orbis funere adpetiti necem regis exsoluimus? heu dura supplicia! inde adhuc nobis barbarus hostis insultat, dum parata aduersum se in nos arma uertuntur. sic uires ceciderunt publicae, sic Romana uirtus suis motibus fracta consenuit, dum publico rapitur parricidio, quod paternae sollicitudinis religione suscipitur. idque eo usque praecauit, ut cum Adoniam filium regnum sibi usurpare conperisset et serere conuentus, non eum qui praeripere gestiebat, sed eum qui expectaret eligeret.
- 28.1
saltabat ante arcam domini potentissimus regum et, cum a proprio reprehenderetur uxore, quod denudatus esset ante faciem puellarum, respondit: coram domino nudabor adhuc et ero nugas ante oculos tuos, ut honorificetur inquit dominus, qui me pro patre tuo adsciuit in regnum, docens contuitum regalis potentiae non habendum, ubi religioni exhibetur obsequium. honestum est enim pro religione facere, etsi id incongruum potestati sit.
- 29.1
Specta aliud memorabile. parricida filius regnum patrium uiolenter inuaserat. cedebat primo pater eius furori et locum proelii declinabat, ut uel sic impius a furore resipisceret. bello quoque interesse noluit, rogauit ad proelium profecturos ut parcerent filio. securus erat uictoriae, qui rogabat ut parcerent, nec pietatis alienus, qui perire debere etiam inpium filium non putabat. fleuit et magno luctu deplorauit exitum parricidae dicens: filius meus Abessalom, quis dabit mihi mortem pro te, filius meus Abessalom? uindicandum putabat eum qui pro paternae uindicta pietatis occiderat.
- 30.1
quam uero iniuriae patiens et doloris! cedebat, ut dm, fili sui Abessalom furori uallatus dextra laeuaque ualidis bellatoribus, maledicebat ei uir, cui nomen Semei, cruentum appellans et uirum sanguinis dignoque iudicio domini deiectum esse de regno: sed ne talibus quidem mouebatur conuiciis, mouebantur autem comites eius. denique unus ex sociis — Abessa nomen uiro — minitatus est quod iniuriae pretium caput eius auferret. sed rex conuersus ad Abessa quid mihi inquit et tibi est, fili Saruiae? ideo maledicit mihi, quoniam dominus dixit illi, ut maledicat. quam moraliter docuit quod iniuriarum uel periculorum nostrorum tempora temptationum certamina et examina probationum sint et ideo non sine diuino ea inrogari solere iudicio? exercetur bonus athleta conuiciis, exercetur laboribus et periculis, ut dignus sit cui deferatur corona iustitiae. et ideo ferenda patienter sunt quae putantur aduersa. denique et alibi id te docet scriptura diuina dicente . iusto: si bona accepimus de manu domini, quae mala sunt cur non sustineamus?
- 31.1
et addidit sanctus propheta dicens: ecce filius meus, qui exiuit de uentre meo, quaerit animam meam. si autem Iemineus maledicit mihi, dimitte illum ut maledicat, quoniam dixit illi dominus, ut uideat humilitatem meam, et retribuet mihi dominus pro maledicto hoc. o altitudo prudentiae, o insigne patientiae, o deuorandae contumeliae grande inuentum! moueris, inquit, Abessa, quod mihi maledicat extraneus, quem parricidio petit filius? dominus dixit ei ut maledicat mihi. sed non est maledicus dominus nec delectatur contumeliis.
- 32.1
uide quam singula diligenter custodiat. non accusat dominum quasi auctorem iniuriae, sed magis laudat quod patiatur. nos minora perpeti...., ut maiorum ueniam peccatorum adipiscamur. ecce uerborum contumelia parricidii leuauit aerumnam, absoluit procacem, cuius maledicta plus prosint, quae diuina remuneratione donantur. quis secum talem non conpenset iniuriam, ut quem homo laesit eum deus meliorum retributione soletur?
- 33.1
Alia quoque eius gesta consideremus. pugnauit aduersus progeniem gigantum, quando unus ex illis uersantem in proelio regem paene percusserat, quos ausus tamen aduersarius exceptae pretio mortis exsoluit.
- 34.1
hoc quoque percepto uictae gentis ferocis triumpho iterum in ualle Titanum bellum inmane suscepit, non minus aduersus hostem quam aduersus naturam. sitiens enim cum uersaretur in bello, quod biberet non habebat. quis mihi potum inquit dabit de lacu qui est in Bethleem ad portas? erat autem inter lacum et sanctum Dauid interfusus hostis et media hostilium saepta castrorum. praeciderunt tres uiri multitudinem aduersariorum et inpleuerunt aquam de lacu, qui erat in Bethleem, et optulerunt regi bibendam. sed rex noluit bibere et profudit illam domino — dignum etenim tanto munere fuit, ut quae erat uiuidae uirtutis insigne fieret pietatis sacrificium — dixitque dignam prophetico spiritu sententiam : non contingat mihi hoc facere, ne sanguinem uirorum qui abierunt ex animis illorum bibam. uicit ergo naturam, ut sitiens non biberet, et exemplum de se praebuit, quo omnis exercitus tolerare sitim disceret. exercuit etiam subditos ad uirtutis officium, ut etiam per pericula regali imperio uoluntarii milites obtemperarent. quod autem noluit bibere declarauit probandorum militum se imperasse gratia, non sitis uictum necessitate, prospexisse etiam ne cui regum bibendi usus alienis periculis quaereretur, postremo piae uulnus conscientiae deprecatum, eo quod aqua tot uirorum quaesita sanguine suauitatem bibendi habere non posset, quae propositae mortis horrore constaret.
- 35.1
quod si altius uelis spectare et introspicere mysterium, sitiebat Dauid non aquam de lacu, qui est in Bethleem, sed oriundum ex uirgine Christum in spiritu praeuidebat. uolebat ergo bibere non aquam fluminis, sed potum gratiae spiritalis, hoc est: non aquarum sitiebat elementum, sed sanguinem Christi. denique non bibit oblatam aquam, sed domino fudit significans sitire se Christi sacrificium, non naturae fluentum, illud sacrificium, in quo esset remissio peccatorum, illum sitire se fontem aeternum, non qui periculis quaereretur alienis, sed pericula aliena depelleret.
- 36.1
Tot igitur operibus tam mirandis unius sanguinem tectum non credimus? merito uox sanguinis Abel iusti clamabat ad dominum, quia nullis Cain impius bonis operibus tegebatur, quia parricidalis erat, quia non confitebatur flagitium, sed \'II negabat. Dauid uero occiderat quidem uirum minime reum, sed occiderat non studio crudelitatis inpulsus, sed ut obumbraret pudorem, tegeret uerecundiam concupiscentiae. non audeo dicere quod ui criminis fuerit oppressus — neque enim oppressus est qui sciuit quemadmodum a ruina illa peccati se posset leuare —, dico tamen quod ui temptationis inflexus sit. dixerat enim supra: proba me, domine, et tempta me, ure renes meos et cor meum et alibi: ego autem dixi in mea abundantia: non mouebor in aeternum et: igne me examinasti, et non est inuenta in me iniquitas. uoluit eum subiacere dominus temptationi, ne supra hominem sibi aliquid adrogaret; nam uirtus in infirmitate consummatur. neque enim cruento fecit affectu: nihil minus sancto prophetae adscribi potest, qui etiam uita decedens suprema uoce conuenit Solomonem filium, ut innocentem sanguinem a se tolleret, quem fuderat dux eius exercitus Ioab, quando Abenner, cum de ineunda societate tractaret, dux licet aduersarii agminis insidiis adpetitus occubuit. quem fleuit et post lectum eius ambulans depositis infulis potestatis exsequiarum iusta curauit. quo facto docuit etiam aduersariis fidem promissam esse seruandam. honorandam quoque et in hoste uirtutem. nonne tam mitis suae hereditate pietatis etiam huius naeuum detersit erroris ?
- 37.1
quam praeclarum autem quod tribus sibi oblatis condicionibus, quam uellet eligeret, quando numerato populo contraxit offensam, cum propositum esset utrum triennio famem super terram fieri uellet aut tribus mensibus fugere a facie inimicorum suorum persequentium se aut triduo mortem fieri in terra, tertium elegit, quod domini mallet se quam hominum committere potestati; dominus enim cito miseratus ignosceret. itaque sic ait: angustiae mihi sunt ualde in his tribus, sed magis incidam in manum domini, quoniam magna est misericordia eius ualde, quam in manus hominum incidam. hac humilitate prudentia mansuetudine fecit, ut uerbis scripturae utar, habere dominum propriae commotionis paenitentiam. denique sic scriptum est quia paenitentiam habuit dominus super malitiam.
- 38.1
quam uero etiam illud admirabile, quod angelo ferienti plebem se obtulit dicens: grex iste quid fecit? fiat manus tua in me et in domum patris mei! quo facto statim dignus sacrificio iudicatus est, qui absolutione aestimabatur indignus. nec mirum si tali sua oblatione pro populo peccati sui adeptus est ueniam, cum Moyses offerendo se domino pro plebis errore etiam plebis peccata deleuerit.
- 39.1
Texit igitur peccata sua an non ? sed quis hoc neget, cum hic ipse docuerit propheta quod remittantur iniquitates, tegantur peccata, non inputentur a domino ? peccatum remissum sibi ipse docuit, sicut scriptum est: delictum meum agnosco et iniustitiam meam non operui. dixi: pronuntiabo aduersum me iniustitiam meam domino, et tu dimisisti inpietatem cordis mei. si dixit pronuntiabo et ueniam meruit antequam pronuntiaret, quanto magis, ubi de se pronuntiauit dicens: iniquitatem meam ego agnosco, remissum est ei omne peccatum. licet specialiter de hoc et Nathan propheta responderit: et dominus traduxit peccatum tuum.
- 40.1
ergo et remissionem meruit iniquitatis et texit caritate atque operuit peccata sua et texit operibus bonis. nec inputatum est ei peccatum, quia non fuit in eo dolus malitiae, sed lapsus erroris. deinde quia non fuit inprobitatis aestus, sed umbra mysterii. et tamen confessus est delictum suum, agnouit iniquitatem, uidit lauacrum et uidit et credidit. dilexit multum, ut nimia caritate tegere quemuis posset errorem.
- 41.1
. Sed iam se ipse defendat; nam quinquagensimum psalmum ad eam scripsit historiam. et cum priorum gestorum suorum historiam subiecerit, ut de proditione Doec Syri, cuius est titulus in psalmo quinquagensimo primo, et Ziphaeorum, quae conprehendi titulo uidetur psalmi LIII, istam quae posterior est praemisit historiam, cum Doec ante prodiderit uel Ziphaei quam regnum Dauid propheta susciperet, quandoquidem regem Saul fugiens adhuc per diuersa secreta exul errabat, Bersabee autem iam cum regnaret accepit.
- 42.1
cur ergo secundum gestorum ordinem psalmorum quoque ordo non quadrat? quia non tam ordinem ordini quam mysterium gestis uoluit conuenire ideoque numerum remissionis aptare huic uoluit historiae. quinquagensimus enim numerus remissionis est numerus, sicut in euangelio dominus ipse nos docuit dicens: duo debitores erant cuidam faeneratori. unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. non habentibus illis unde redderent donauit utrisque. quis ergo eum plus diligit? et in lege habes quia iubeleus dicitur numerus quinquaginta annorum recursus celebrabilis admodum, quo debita uacuantur, confirmantur Hebraeorum libertates, possessionum refusiones. hunc numerum laeti celebramus post domini passionem remisso culpae totius debito chirographoque uacuato ab omni nexu liberi et suscipimus aduenientem in nos gratiam spiritus sancti: die pentecostes uacante ieiunio laus dicitur deo, alleluia cantatur. denique et puellae pater illius, quae per uim concubitus nulli ,łĮ\'I.J desponsata pertulerit, quinquaginta didragma argentea accipit, ipsa autem in coniugio permanebit. hoc ergo numero etiam uitia uertuntur in gratiam. magnus igitur psalmus, quo docemur quemadmodum agenda paenitentia sit. I
- 43.1
Miserere mei inquit, domine, secundum magnam misericordiam tuam. et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. in multum laua me ab iniustitia mea et a delicto meo munda me. quoniam iniquitatem meam ego agnosco et delictum meum contra me est semper. tibi soli peccaui et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, cum iudicaris. ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. quis nostrum etiamsi confiteatur delictum suum, non perstringendum potius quam repetendum putet? quis secundo repetat aut tertio? uide quot uersibus tantus propheta peccatum suum resonet, quam nullus uersus sine confessione delicti sit. congessit omnia simul iniquitates suas et iniustitiam personando iungens delicta peccatis atque ea saepe repetendo merito magnam misericordiam poscit, nec solum magnam misericordiam, sed etiam multitudinem miserationum. quod ergo peccatum talis non diluat deploratio, quam culpam precatio huiusmodi non emundet? ille pro uno peccato miserationum multitudinem deprecatur, nos pro pluribus peccatis uix semel eius misericordiam credimus obsecrandam. deinde legimus quia in uirtute sua magna et bracchio suo excelso populum suum de terra Aegypti liberauit, quando transduxit eum per mare rubrum, in quo fuit figura baptismatis. si ergo uirtus magna in figura fuit sacramentorum, quanto magis in ueritate eorum magna misericordia est. recte quoque illic poscitur miserationum multitudo, ubi multitudo peccantium est.
- 44.1
in multum laua me ab iniustitia mea et a delicto meo munda me. non tam saepius quam plenius lauari petit, ut conceptam sordem possit eluere. nouerat secundum legem pleraque <qui>dem mundandi esse subsidia, sed nullum plenum atque perfectum. ad illud ergo perfectum tota intentione festinat, quo iustitia omnis impletur, quod est baptismatis sacramentum, sicut ipse docet dominus Iesus. nam cum uenisset ad Iohannem, ait Baptista: ego a te debeo baptizari, et tu uenis ad me? respondit dominus: sine modo; sic enim decet nos implere omnem iustitiam. sed posteaquam baptizatus est Christus et spiritus sanctus super eum tamquam columba descendit et pater filium signauit e caelo, iustitia omnis impleta est. ideo propheta dicit: in multum laua me ab iniustitia mea; grandis enim squalor et macula I non exiguo, sed multo aufertur lauacro.
- 45.1
quod si quis aliter accipere uult, potest ita suum formare intellectum. mundat sermo diuinus, mundat nostra co-ntessio, ille dum auditur, ista dum promitur; mundat bona cogitatio, mundat honesta operatio, bonae quoque usus conuersationis. his mundatus unusquisque facilius haurit et tamquam in se rapit splendorem gratiae spiritalis. denique non una infusione uelleris statim pretiosus fucus inradiat, sed primum suco ignobili uellus inficitur, deinde aliis atque aliis sucis naturalis eius species frequenter eluitur et diuerso saepius colore mutatur ac sic postea uelut plenioris lauacri adhibetur infectio, ut purpurae uerior atque perfectior fulgor inrutilet. sicut igitur muricum plurimum in purpurae infectione ita in lauacro regenerationis miserationum est multitudo caelestium, ut iniquitas deleatur. itaque qui in multum lauatur ab iniustitia mundatur et a delicto et peccandi quandam inolitam studiis ac moribus deponit habitudinem et obliuiscitur qualitatem. et bene lauatur ab iniustitia uel iniquitate, quae maior est, emundatur a delicto, quod minus est.
- 46.1
1 Ideoque addidit: quoniam iniquitatem meam ego agnosco et delictum meum contra me est semper. non mediocre est, ut agnoscat unusquisque peccatum suum. ideoque et supra ait: lapsus quis intelleget? id est quis est tantus ut intellegat? quomodo illud: quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis ascendet in montem domini? non utique nullus, sed rarus; qui enim potest agnoscere potest declinare, potest quid sequatur eligere. plerique in suis lapsibus gloriantur et putant ea laudi esse quae crimini sunt, si alienum coinquinauit torum et pudicae feminae expugnauit affectum, si uiduae propositum aliqua fraude mutauit: alius nece hominis, latrocinii insidiis et rapto uiuere putat esse uirtutis: nonnulli circumuenire ac fallere arbitrantur esse sapientiae. ex his nullus potest dicere: quoniam iniquitatem meam ego agnosco, sed ille qui potest dolere quod fecerit, condemnare quod deliquerit, quem sua uitia conpungunt. unde et propheta. ait: quae dicitis in cordibus uestris et in cubilibus uestris conpungimini. plerique equorum cum ceciderint, se iactare consuerunt et quos casus non laeserit iactando se debilitantur et franguntur. alii, qualis Graecorum equorum fertur natura, cum uel in certamine curuli elisi fuerint uel fortuito ceciderint, nequaquam se mouere consuerunt et quandam tenent quietis et patientiae disciplinam. his si casus non nocuit, quies prodest ; certe non acerbatur offensio. nonne mutis animalibus deteriores aestimandi qui se in flagitiis suis iactant et putant insigne esse uirtutis ubi lapsus est criminis ? ideo quasi muto dicitur iumento: peccasti, quiesce.
- 47.1
unde pulchre addidit: et delictum meum contra me est semper. insipiens enim delectatur erroribus suis et nonis uetera obumbrando peccatis se existimat adiuuari ideoque exultat in crimine. at uero sapiens aduersum se iudicat esse delictum suum et tamquam hostiles acies ita lapsus culparum suarum aduersantium modo sibi arbitratur obsistere. quidquid personuerit, quidquid increpuerit, culpa ei propria semper occurrit: quidquid fuerit dictum aut lectum in se dictum putat: quidquid intenderit, se nutu, se oculis signari putat. si epuletur, si cogitet, si oret ac deprecetur, ante oculos eius semper error est proprius et momentis omnibus culpa pulsat conscientiam nec quiescere nec obliuisci sinit. uelut grauis censor exagitat se terrore perpetuo. omnia igitur aduersa habet qui ipse sibi displicet, ipse sui accusator, ipse sui testis est, nec inuenit quo fugiat qui ipse se perurget et stimulat. sed hoc bonae mentis est uulnus sentire peccati. nam qui expertes doloris sunt non sentiunt uulneris acerbitatem, quod est inmedicabilis aegritudinis: qui autem dolore aliquo punguntur sicut doloris sensu non carent ita non carent etiam sanitatis profectu. ubi enim doloris sensus ibi etiam sensus est uitae; sentire enim uitalis uigoris ac muneris est. unde et ille qui errorem suum non agnoscit insanit furit desipit, qui autem agnoscit utique resipiscit, non respuit remedia sanitatis, sed se ipse restringit, paenitet eum culpae, de ipsa semper cogitat et cogitando se ipse condemnat; iustus autem in primordio sermonis acc usa tor est sui. qui se accusat iustus est; qui iustus est sobrius est, sanus est. iustus fauere sibi nescit, rigorem iudicii etiam circa se non nouit inflectere, recordationem lapsus proprii perhorrescit et commissum erubescit errorem, omnem eius memoriam pauet metuit reformidat; grauem <se> sibi iudicat, se ipsum arbitrum refugit nec sese sibi audet committere, quod nullum putat sibi esse grauiorem quam eum quem latere non possit, fallere non queat, fugere ac uitare non reperiat, nisi ut se sibi abneget et domini crucem tollat.
- 48.1
Magna uis obnoxiae conscientiae, magna supplicia. timebant Eua et Adam et, cum domini uocem in paradiso ambulantis åudirent, cupiebant se abscondere, quos nemo quaerebat. Cain quoque metuebat, ne omnis eum quicumque inueniret occideret. ita in se ferebat ipse sententiam, quod dignus esset cui nullus ignosceret. unde bene ait: e t delictum meum contra me est semper, hoc est: sine interuallo aliquo recordatio et species ipsa mei me erroris inpugnat. considera quomodo nos confundat, cum aliquid deliquimus, quomodo incurset oculos, quomodo in memoriam semper recurrat. quem commissi pudet nescit aliquid postea tale committere, I unde similiter erubescat.
- 49.1
praecedit autem iniquitas, peccatum sequitur. radix est iniquitas, fructus autem radicis est culpa. unde uidetur iniquitas ad mentis inprobitatem referri, peccatum ad prolapsionem corporis. grauior iniquitas tamquam materia peccatorum, leuius peccatum. denique iniquitas per lauacrum remittitur, peccatum tegitur bonis factis et tamquam alis operibus obumbratur. unde bene supra hic ipse ait: beati, quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. caritas enim abscondit errorem et operit multitudinem peccatorum. multa quoque caritas remittit etiam ipsa peccata, sicut scriptum est de muliere, quae super dominum fudit unguentum: remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum.
- 50.1
sunt etiam qui accipiant priorem uersiculum de lauacro esse, secundum de paenitentia. qua gratia etiam Petrus, qui ante fuerat baptizatus, interrogatur, postquam uisus est dominum negasse : Simon Iohannis, diligis me? dicit ei: utique tu scis, domine, quia diligo te. et iterum interrogatur: Simon Iohannis, diligis me? et iterum respondet: tu scis quia amo te. et tertio interrogatur: Simon lohannis, amas me? et contristatus est, quia dixit ei tertio: amas me, et dicit ei : domine, omnia tu scis; tu nosti quia amo te. et dictum est ei trina uice: pasce oues meas; sequere me, quasi qui peccatum suum nimia caritate texisset. nec otiose post confessionem nimiae caritatis iubetur plebem regere, qui etiam turbatus non amiserat quemadmodum ipse se regeret ? hoc propter gratiam diximus caritatis, eo quod peccatum tegat. denique nonnulli ideo trinam interrogationem dilectionis factam esse dixerunt, quia trina fuerat negatio, ut trinae lapsum negationis professio caritatis totiens repetita deleret.
- 51.1
Sequitur: tibi soli peccaui. rex utique erat, nullis ipse legibus tenebatur, quia liberi sunt reges a uinculis delictorum; neque enim ullis ad poenam uocantur legibus tuti sub imperii potestate. homini ergo non peccauit, cui non tenebatur obnoxius. sed quamuis tutus imperio deuotione tamen ac fide erat deo subdit\'18 et legi eius subiectum se esse cognoscens peccatum suum negare non poterat, sed quasi reus cum amaritudine fatebatur, qui sciret maioribus uinculis se teneri, quia maiora deberet, quoniam plus ab eo exigitur, cui plus commissum est.) possumus etiam et ita accipere. quis me diiudicat, cum omnes sub peccato sint? denique dominus de illa adultera qui sine peccato est inquit prior lapidet eam. et I nemo lapidauit. hoc igitur ait propheta: tibi soli peccaui, qui solus sine peccato es. qui autem peccato obnoxius ea quasi peccatorem non potest iudicare. inexcusabilis est enim omnis homo, qui in alio ea quae agit ipse condemnat; in quo enim alium iudicat semet ipsum adiudicat. tibi inquit peccaui et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, cum iudicaris. tibi peccaui, qui me ad uirtutis studia prouocasti, qui me erudisti in lege tua. tibi soli peccaui, quem solum abscondita cogitationum et mentis occulta non fallunt.
- 52.1
e t malum coram t e feci, quem sola sanctificatio decet. hominis testimonium declinamus, sed in conspectu tuo ea quae sunt indigna committimus. iniuria est homini spectare flagitia, deum arbitrum esse omnium scimus et eo ipso teste peccamus: et tamen in his iustificatur magis dominus deus noster, quia iniustitia nostra dei iustitiam commendat et mendacium nostrum concelebrat ueritatem dei; sit enim deus uerax, omnis autem homo mendax.
- 53.1
Ut iustificeris in sermonibus tuis. sermones dei pleni ueritatis sunt atque iustitiae ideoque uera sunt quaecumque locutus est dominus de fragilitate humana, quia inclinatum est cor eorum ad nequitiam, propendit ad fraudem. et quia definiuit eo quod non sit homo qui non peccet omnes enim declinauerunt et inutiles facti sunt -, ideo uincit, dum iudicatur, quoniam prolapsione uniuersorum probauit quaecumque de nostra iudicauit fallacia. ergo si dixerimus quia iniquitatem fecimus, iustificamus deum in sermonibus suis; si autem dixerimus quia non peccauimus. mendacem facimus deum; sed inpossibile est mentiri eum.
- 54.1
nos igitur omnes sub peccato esse manifestum est. quantum igitur crimen, ut homo se peccatorem neget, quoniam quantum in ipso est summi dei uidetur arguere ac refutare mendacium, qui tam moderatus et patiens est, ut uincat, cum iudicatur. uenitur enim ad iudicium: deus dicit: populus meus, quid feci tibi aut quid contristaui te aut quid mol est us tibi fui? quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo seruitutis liberaui te et misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam. plebs mea, in mente habeto quid cogitauerit de te Balac. singula in conspectu tuo locat beneficia sua, ut tamquam de his iudices quae seruare debueras, quo magis reus fias, qui diuinis non potueris stare beneficiis. quid feci inquit tibi? tamquam reum se constituit et te iudicem. aut quid contristaui te? offensi uultus non abnuit crimen, si tu deo es contristatus auctore. aut quid molestus tibi fui? interpellationis iniuriam confitetur, si molestior aestimata est: addit beneficia, quorum gratia non erubuit qui existimabatur ingratus. in hac quoque causa considera quomodo dominus se ipsi Dauid iudicandum praebuit, ut uinceret ; dicit enim Nathan: haec dicit dominus deus Istrahel: ego uncxi te in regem super Istrahel et ego liberaui te de manu Saul et dedi tibi omnia quae erant domini tui et uxores illius in sinum tuum dedi et dedi tibi domum ipsius Istrahel et, si pauca sunt, adiciam tibi. et quare pro nihilo duxisti dominum, ut faceres nequiter in conspectu eius? horum commemoratione conuentus cum uideret inferiorem se esse, cum iudicat, ait: peccaui domino. ita iustificauit dominum, qui peccatum suum negare non ausus est possumus et ita accipere:
- 55.1
iustificat dominum qui peccatum fatetur. denique in euangelio habes quia publicani iustificauerunt deum baptizati baptismo Iohannis. Baptista autem Iohannes baptismum fecit paenitentiae. qui autem agit paenitentiam delicta non abnuit. ergo quia Dauid contra se habebat semper delictum suum, utique non negabat quod et erubescebat, non negabat quod et agnoscebat. non negando autem utique commissi paenitentiam gerebat erroris atque ita confitendo delictum iustificabat dominum et ipse iustificabatur a domino. iustificatur enim dominus, dum eius praedicatur iustitia et ab eo uenia postulatur. simul et ipse iustificat confitentem et iustificatur in sermonibus suis, sicut scriptum est: dic iniquitates tuas, ut iustificeris.
- 56.1
Sequitur: ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in delictis peperit me mater mea. quis tanto adfectu agit paenitentiam? humi stratus iacuit fusus in lacrimas, cibum non gustauit, lauacro se abdicauit. quid iam reliqua dicam, quod abstinuerit ornatu et comitatu regio? adiunxit confessionem iniquitatis suae et in perpetua saecula toto canendam orbe transmisit. ecce inquit in iniquitatibus conceptus sum et in delictis peperit me mater mea. auerte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele. ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. libera me de sanguinibus, deus deus salutis meae. <antequam nascimur, maculamur contagio et ante usuram lucis originis ipsius excipimus iniuriam. in iniquitate concipimur - non expressit utrum parentum an nostra - (et in delictis generat unumquemque mater sua). nec hic declarauit utrum in delictis suis mater pariat an iam sint aliqua delicta nascentis. sed uide ne utrumque intellegendum sit. nec conceptus exors iniquitatis est, quoniam et parentes non carent lapsu. et. ei nec unius diei infans sine peccato, multo magis nec illi materni conceptus dies sine peccato sunt. concipimur ergo in peccato parentum et in delictis eorum nascimur. sed et ipse partus habet contagia sua, nec unum tantummodo habet ipsa natura contagium: bonum quidem coniugium, sancta copula; sed tamen qui habent uxores ita sint ac si non habentes. ipse torus incoinquinatus et nemo alterum fraudare debet eo nisi : forte ad tempus, ut uacent orationi: tamen secundum apostolum non uacat orationi quis eo tempore, quo usum corporeae illius conuentionis exercet; et mulieri menstruatae coinquinatus est pannus nec potest illis diebus purgationis suae offerre sacrificium,. et mulieris quae generauerit dies partus et plerique alii a sacrificio feriati sunt, donec legitimo ritu feta mundetur.
- 57.1
ideo in quo uoluit dominus nulla huiusmodi originis esse contagia, dicit illi dominus: priusquam te formarem in utero matris tuae, noui te et, priusquam exires de uulua, sanctificaui te et prophetam in gentibus posui te. quis tantus, cui tam magna delata sunt? numquid Hieremias ? sed non ille utique in gentibus propheta propositus, sed in Iudaea tunc temporis, nunc autem etiam in nationibus, quae in Iesum dominum crediderunt. uide tamen ne illi dicatur, qui antequam nasceretur ex uirgine, iamdudum erat et erat semper et operabatur etiam in utero Mariae constitutus et ita sanctus erat, ut sanctificaret prophetas suos. in quo solo et. conceptus uirginalis et partus sine ullo fuit mortalis originis inquinamento. dignum etenim fuit ut qui non erat habiturus corporeae peccatum prolapsionis nullum sentiret generationis naturale contagium. merito ergo Dauid flebiliter in se deplorauit ipsa inquinamenta naturae, quod prius inciperet in homine macula quam uita.
- 58.1
, Dum haec dicit et peccatorum specialium atque communium. conluuiem confitetur, subito ei splendor ueritatis et candor gratiae spiritalis offulsit. supergressus enim umbram spiritu, prophetico ipsa uidit mysteriorum sacramenta caelestium, quorum typum Moyses praefigurauit in lege. uulneratus igitur caritatis uulnere et indagandae captus ueritatis cupiditate in superiora suae mentis extendit intuitum et in futura prospiciens thensauros sapientiae et scientiae uidit in Christo\\ praeuidit baptismatis sacramentum et miratus gratiam exclamauit subito dicens: ecce enim ueritatem. dilexisti:.. incerta et occulta sapientiae tuae m anifestasti ti mihi. non incerta mysteria, quia certa sunt, nec incerta secreta et arcana sapientiae, sed non manifesta. hoc enim significat, quia nullis essent manifestata; quod enim oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, hoc praeparauit deus diligentibus eum. uidens igitur ea dicit: ecce iam non in umbra nec in figura, non in typo, sed in ueritate lux aperta resplendet: ecce nunc ueritatem aspicio, splendorem ueritatis agnosco, nunc te maiore domine deus noster, ueneror adfectu. ecce enim ueritatem dilexisti:non per speculum, non in aenigmate, sed faciem ad faciem te mihi, Christe, demonstrasti; in tuis te inuenio sacramentis. haec sunt tuae uera sacramenta sapientiae, quibus mentis occulta mundantur.
- 59.1
itaque iam laetus atque securus, quod uibrasset ei sapientiae plenitudo, dicit ad dominum: asparges me hysopo, et mundabor; lauabis me, et super niuem dealbabor. bene et ueteris testamenti sacramenta non euacuat et euangelica docet mysteria praeferenda. hysopo mundari secundum legem postulat, lauari secundum euangelium concupiscit et supra niuem se extimat, si lotus fuerit, dealbandum. per hysopi fasciculum aspargebatur agni sanguine qui mundari uolebat typico baptismate. lauatur autem qui diluitur aeterni fontis inriguo et supra niuem dealbatur cui culpa dimittitur. denique de ipsa anima dicitur: quae est haec, quae ascendit dealbata? antequam baptizaretur, ipsa est quae dicebat: nigra sum et decora, filia Hierusalem. erat enim nigra, tenebroso peccatorum horrore deformis, sed posteaquam abluta per baptismum remissionem meruit delictorum, dealbata ascendit ad Christum. inde et per Esaiam dominus locutus est dicens: si fuerint peccata uestra sicut phoenicium, ut niuem dealbabo, id est: si \'cruenta, si tetra, mundabo. haec est nix intellegibilis, de qua ait in euangelio quod domini Iesu refulserint uestimenta sicut nix, eo quod peccatum non cognouerit, caro eius, quando se induit ueniens in hunc mundum, ab omni ment munda delicto. quid miraris si uidit baptismatis sacramenta cum supra dixerit, ubi descripsit domini passionem: dominus pascit me, e t nihil mihi deerit; in loco uiridi ibi me conlocauit, super aquam refectionis educauit me et alibi: uox domini super aquas, deus maiestatis? et de ipso sacramento plenius dixit: parasti in conspectu meo mensam; inpinguasti in oleo caput meum, et poculum tuum inebrians quam praeclarum est.
- 60.1
Merito ergo istis exultans ait: auditui meo dabis gaudium et laetitiam, exultabunt ossa humiliata. probasti, domine Iesu, quia numquam tua uerba praetereunt, probasti illud euangelicum quod dixisti: multi prophetae et iusti uoluerunt uidere quae uidetis et audire quae auditis. ecce Dauid solo laetatur auditu, quia futura esset remissio peccatorum, et prophetat quia exultabunt ossa humiliata. sicut omnia iusti ossa dicent : domine, quis similis tibi? sic exultabunt ossa humiliata, humiliantis scilicet animam suam iusti. dicuntur ergo ossa uirtutes, dicuntur ossa uelut quidam animi motus uel animae, qui motus humiliantur peccatis, exultant gratiae caelestis munere. dicuntur et ossa populi ecclesiarum, unde habes dictum in psalmo: non est absconditum os meum, quae fecisti in abscondito. os suum ecclesiam dixit et plebis deuotae conuentus sacros, quoniam sumus membra corporis Christi de carne ipsius et de ossibus eius. hoc igitur dicit, quia ecclesia domini omnia opera diuina cognoscet et fidem resurrectionis accipiet.
- 61.1
sequitur: auerte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele. usitata est deprecatio, ut eos quos laesimus obliuisci offensionis propriae postulemus. moraliter ergo deum rogat propheta, ut auertat faciem suam a peccatis eius et tamquam obliuia peccatorum eius adsumat. sed quia omnia spectat et nihil eum praeterit, obliuisci non potest sicut nos, quos breui interuallo temporis eorum quae cognouimus memoria subterfugit. Ideo bene ait, ut faciem suam auertat, non ab ipso, ne deficiat destitutus, sed a peccatis, ut uires non possint habere peccata ipsius. quos enim ++ aspicit dominus inluminat et in uultu domini pietas atque indulgentia est. ideoque hic ipse ait: de uultu tuo iudicium meum prodeat; de uultu enim domini uenia, non poena procedit. rogandus ergo, ut nos aspiciat, auertat autem faciem suam a peccatis nostris, ut deleat ea. quae enim non \'aspicit delet et quae deleuerit ea memoria sepelientur, sicut ipse dominus ait: ego sum, ego: sum qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero; tu autem memor esto e t iudicemur.
- 62.1
peccatum autem aut donatur aut deletur aut tegitur. donatur per gratiam, deletur per sanguinem crucis, tegitur per caritatem. similiter et iniquitas, quae aestimatur habitudo mentis iniustae, licet Iohannes in epistula eum qui fecerit peccatum et iniquitatem fecisse dixerit, sicut habemus scriptum:. omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit. peccatum est iniquitas, quia in peccato ipso iniquitas est; tamen, ut nobis uidetur, peccatum opus est iniquitatis, iniquitas autem operatrix culpae atque delicti. plus est ergo ut ipsa iniquitas deleatur, excidatur radix et seminarium peccatorum. tollatur mala radix, ne malos fructus faciat, aboleatur errois omnis affectus, uniuersa iniquitatum genera tollantur.
- 63.1
itaque quemadmodum intrans in animam sapientiae disciplina inprudentiam tollit et scientia ignorantiam, sic perfecta uirtus iniquitatem et remissio peccatorum delet omne peccatum. unde praeclare apostolus ait quia donauit nobis peccata dominus Iesus delens chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum inquit de medio tulit adfigens illud cruci, deleuit - sanguine suo atramentum Euae, deleuit obligationem hereditatis obnoxiae. fides igitur peccatum minuit. et ideo dominus dimittens peccata dicebat: fiat tibi secundum fidem tuam.
- 64.1
Sequitur: cor mundum crea in me, deus, et spiritum rectum innoua in uisceribus meis. superius mundari ab occultis petit, hic postulat cor mundum creari sibi, quod ei prouenit qui renouatur spiritu; in nouo enim homine cor mundum est, in quo ueterum delictorum fuerit deleta conluuies nec inscripta remanserit aliqua iniquitatis effigies. grande autem munus cordis esse mundi. unde pulcre Solomon: quis gloriabitur castum se habere cor? et dominus in euangelio: beati mundo corde; ipsi enim deum uidebunt. propterea etiam Dauid cor mundum habere cupiebat, ne a facie domini proiceretur.
- 65.1
in quo autem cor mundum est, innouatur in eius interioribus spiritus. uiscera enim uelut interiora sunt corporis: ita sunt et intellegibilia uiscera animae, ut sunt uiscera misericordiae, ut sunt interiora quae benedicunt dominum, de quibus ait: benedic, anima m a mea, dominum et omnia interiora mea nomen sanctum eius. uiscera autem animae adinuentiones sensuum sunt, bonae cogitationis studia, uirtutum perseuerantia, postremo illae quae graece ἒννοιαι dicuntur.
- 66.1
rectus autem spiritus, qui bene dirigit, qui deducit in uiam rectam; hic est spiritus ueritatis uel certe recta hominis conscientia nullis inflexa peccatis uel spiritus, qui in homine est. non praetermisimus quid alii sentiant; tamen nobis uidetur <quod>, quoniam de mysteriis dicit lectio et futurae gratia renouationis exprimitur, spiritus sancti infusio postulatur.
- 67.1
denique sequitur : n e proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum n e auferas a me. si quis nos offenderit seruulorum, auertere ab eo uultum solemus. plerique autem diuitum amendare consueuerunt mancipia sua et per agellulos relegare, et haec poena grauior aestimatur. denique solent magis se offerre uerberibus. si apud homines hoc graue ducitur, quanto magis apud dominum deum nostrum. quasi non hinc dolor parricidalis, reprimendus quidem, si qua eum pietas temperare potuisset, eruperit, quod faciem suam deus a Cain muneribus auertit, respexit autem super munera Abel. itaque tacito uultu alterum innocentem pronuntiauit, alterum peccatorem. ergo quasi ultimus seruus humiliat se et quasi in peccato deprehensus et offensae reus obsecrat, ut flagelletur potius quam proiciatur a facie domini.
- 68.1
quomodo proiciat deus a facie sua audi dicentem: tollite illum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium. qui non emendatur a facie eius in tenebris constituitur. ideo iustus, ne tenebras patiatur, ait: uultum tuum, domine, requiram. ubi enim Domini uultus ibi lumen est, sicut scriptum est: faciem tuam inlumina super seruum tuum. denique ubi primum intuitus Petrum uidit, et inluminauit.
- 69.1
grande igitur supplicium proici a facie dei. proiectus est Adam de paradiso nec inmerito; ipse enim se ante absconderat a facie dei. exiuit et Cain a facie dei non solum post parricidale commissum, sed etiam postquam deum putauit esse fallendum, ut crimen negaret. peccator igitur excluditur a facie dei, iustus autem dicit: ecce ego. denique ipse Dauid cum uideret interire populum, semet ipsum optulit dicens: \'ecce sum, ego peccaui et ego pastor male feci\', et sic ira domini mitigata est et uenia donata.
- 70.1
Simul ostendit quia sancti permanent, criminosi proiciuntur. ideoque seruanda est nobis gratia spiritalis, ne propter peccata nostra aufel\'atur a nobis. non enim proicitur in quo sanctus est spiritus, sed inoffenso muneris sui fructu studet se domino semper offerre, sicut ille qui dicenti domino: n u mquid et uos uultis discedere? respondit: ad quem ibimus? uerba uitae aeternae habes, et nos credimus? u s.
- 71.1
simul illud considerandum, quia non aufertur spiritus nisi domini uoluntate, sicut Bon datur nisi domini uoluntate. qui utique cum datur, non quasi coactus operatur, sed pro sua uoluntate diuiditur, sicut scriptum est dicente apostolo: haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus diuidens singulis prout uult. cum igitur non auferatur nisi domini uoluntate, apparet quia una trinitatis uoluntas est.
- 72.1
Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma. cui debetur et redditur: redditur rationabili naturae laetitia salutaris. laetitia autem et gaudium fructus est spiritus; firmamentum quoque nostrum spiritus principalis est. denique is qui principali confirmatur spiritu non est obnoxius seruituti, nescit seruire peccato, nescit fluitare, nescit errare nec studio nutat incertus, sed firmatus in petra solido stabilitur uestigio.
- 73.1
quem putamus dici spiritum principalem? plerique spiritum rectum ad dominum referunt Iesum. qui peccatum mundi abstulit et omne hominum genus sui sanguinis effusione renouauit. et ideo dictum: e t spiritum rectum innoua in uisceribus meis, spiritum autem sanctum, de quo dicit: et spiritum sanctum tuum ne auferas a me, spiritum intellegunt ueritatis, spiritum uero principalem deum patrem arbitrantur. quam moraliter autem ait: ne proicias me a facie tua! fideliter timet auferri sibi quam accepit gratiam. ideoque alibi ait: oculi mei semper ad dominum et in posterioribus: ecce sicut oculi seruorum in manibus dominorum suorum et sicut oculi ancillae in manibus dominae suae ita oculi nostri ad dominum deum nostrum, donec misereatur nobis. certe hic est spiritus auctor et princeps, qui regat mentem, confirmet adfectum, quo uelit trahat, in superiorem uitam dirigat.
- 74.1
sunt et qui spiritum acceperint hominis, qui in ipso est. de eo ait apostolus: quis enim scit hominum quae hominis sunt nisi spiritus, qui in ipso est? qui potest scire omnia, quem hominis occulta non fallunt potest habere in homine principatum.
- 75.1
Sequitur: docebo iniquos uias tuas et inpii ad te conuertentur. ille praecipuus gubernator, qui scopuloso in litore nauem gubernat, ille doctor bonus, qui duriora acuit ingenia ad eruditionis profectum, ille bellator egregius, dux mirabilis, qui timidiores accendit in proelium et exploratis locorum fulcit ingeniis, ut infirma uirium commodae stationis oportunitate conpenset: ille similiter magnus etiam fidei prae- . dicator, qui iniquos docet. unde pulchre ait: docebo in iquos. non dixit: docebo iustos - nouerunt enim iusti uias domini -, sed iniquos inquit docebo. denique auctor prudentiae et magister omnium dicit: non ueni iustos uocare, sed peccatores. et medicus ille caelestis non opus est sanis inquit medicus, sed infirmis.
- 76.1
siue igitur ex persona illius qui gentes uocauit sine ex sua bene posuit: docebo iniquos, quia commutare intimos adfectus potest propositumque conuertere doctrina caelestis et operatio diuina sacrilegis pectoribus studia pietatis infundere, ut hi qui sine lege uiuebant conuertantur ad dominum uerum, qui ante auertebantur, regalis quoque exemplo paenitentiae qui iniquitates et acerba exercent flagitia corrigantur et fide atque opere conuersi doctrinae remedium salutaris accipiant, ingrediantur domini uias, in quibus nullos erroris anfractus, nulla deuerticula praecipitis prolapsionis offendant. sicut enim- bonae uitae specimen et uirtutis exemplar in his uiris est, qui inoffensa uitae suae tempora percucurrerint, ita qui ante actis renuntiantes flagitiis uel incredulitatis erroribus emendauerint cursum posterioris aetatis iis ad imitandum propositi sunt qui uel opere uel cogitatione labuntur.
- 77.1
sequitur: libera me de sanguinib,us, deus deus salutis meae. et ad Uri mortem potest referri, quod mandatae necis eius conscius ueniam tanti poscat admissi et quamuis. rex legibus absolutus suae tamen reus sit conscientiae. quibus uinculis se enodare desiderans diuinum sibi precatur auxilium, ut ab omni criminis perpetrati labe mundetur. et reuera cum mitis et corde mansuetus egregia semper dederit sanctus propheta suae mansuetudinis et pietatis insignia, ita ut aduersariis suis frequenter ignouerit atque ab eorum nece putauerit abstinendum, non est mirum quod tam grauiter doleat fundendi sanguinis innoxii sibi obrepsisse peccatum. ideo liberari se a sanguinibus,. hoc est a peccatis mortalibus postulauit. laudauit dominum deum suum, iustitiam domini praedicauit ideoque addidit: exultabit lingua mea iustitiam tuam.
- 78.1
Domine, labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem tuam. qui enim laudat dominum ab inim\\cis suis . erit saluus, ut scriptum est. et certe supra dixerat in XXXXVIIII psalmo: peccatori autem dixit deus: quare tu enarras iustitias meas? cum ergo per os suum dixerit quod peccatorem prohibuerit deus suas enarrare iustitias, utique ipse enarrando iustitiam dei declarauit commissum hoc nequaquam sibi inputatum esse peccatum.
- 79.1
et addidit: labia mea aperies, et os meum adnuntiabit . laudem tuam. os peccatoris deus claudit, ne loquatur iustitias dei: iusti aperit, ut loquatur. cuius ergo labia aperit, hunc peccati absoluit reatu. illius autem aperit labia dominus qui accipit uerbum in apertione oris sui. unde et apostolus petit se adiuuari orationibus plebis, ut aperiatur sibi ostium uerbi ad loquendum mysterium Christi. linguam uero pro. sermone accipimus eius qui exultat in dei laudibus. unde et illud sic aestimatur: lingua mea calamus scribae uelociter scribentis, sermo infusus prophetae.
- 80.1
quod si ex persona Christi dictum accipimus, uide ne scriba sit uelociter scribens uerbum dei, quod animae uiscera percurrat et penetret et inscribat in ea uel naturae dona uel gratiae, lingua autem sit sanctum illud ortum corpus ex uirgine, quo uacuata sunt uenena serpentis et euangeli opera toto orbe celebranda decursa sunt. accedit ad euacuandum peccatum, quod humilitatem suscepit; contriuit cor suum, quod magis sacrificium dominus elegit quam holocausta pro peccatis, quae secundum legem offerri solebant. denique supra ait: holocausta etiam pro peccato non postulasti; tunc dixi: ecce uenio, id est: non rapinam arbitratus esse me aequalem deo uenio formam serui accipiens, uenio in specie - susceptionis humanae, in ueritate crucis, mortis humilitate oboedientiam probaturus, ut inoboedientia deleatur.
- 81.1
Merito ergo et hic dicit: quoniam si uoluisses. sacrificium dedissem utique; holocaustis non delectaberis. sacrificium deo spiritus contri bulatus: cor contribulatum et humiliatum deus non spernet. et sicut supra dixi certum est mysterio conuenire quod ipse dominus Iesus uidetur hic quoque ex sua persona loqui, qui superius illud personae suae euidenti testificatione deprompsit. ipse enim uerus Dauid, manu fortis, uerus humilis atque mansuetus, primus et nouissimus, aeternitate primus, humilitate ultimus, per cuius oboedientiam humani generis culpa deleta, refusa iustitia est. ipse, inquam, Iesus, umbrae finis et legis, aduenit humilitatis magister docere superbos sensu et tumore cordis inflatos ad mansuetudinem et simplicitatem esse migrandum. quomodo igitur in typo eius mysterii peccatum inputari potest, cum in ipso mysterio sit remissio peccatorum ? nisi forte ideo Dauid iniquitatem suam peccatumque confessus est eius admissi, ut ipse ad remissionem peccati et gratiam mysterii pertineret.
- 82.1
nam quid sibi uult quod uir peccatum suum confitens de Sion et Hierusalem psallit dicens: benefac, domine, in bona uoluntate tua Sion, et aedificentur muri Hierusalem, nisi quia adcelerari ei placet ecclesiae congregationem per uocationem gentium, quae non ancillae filiis, sed liberae Hierusalem, illius quae in caelo est, fidei suae prosapiam toto orbe diffunderet et spiritalium saepta murorum doctrinae apostolicae adsertione fundaret?
- 83.1
muri itaque Hierusalem fidei propugnacula, disputationum munimenta, uirtutum culmina sunt: muri Hierusalem ecclesiarum conuentus sunt toto orbe fundati; ecclesia enim dicit: ego murus et ubera mea turris. et bene Hierusalem muri ecclesiarum conuenticula, quoniam quisque bona fide atque opere ingreditur ecclesiam fit supernae illius ciuis et incola ciuitatis, quae descendit de caelo. hos muros lapidum aedificat structura uiuorum.
- 84.1
uidens igitur Hierusalem ueram et Sion dixit: cum benedixeris in uoluntate tua Hierusalem et Sion, tunc acceptabis sacrificium iustitiae, hoc est sacrificium corporis Christi, qui ait, cum de propria passione loqueretur: aperite mihi portas iustitiae et ingressus in eas confitebor domino. et in euangelio ait ad Iohannem: sine modo; sic enim oportet nos implere omnem iustitiam et infra: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. iustitia Christus est; sacrificium ergo Christi acceptabile futurum patri adserit. hoc est ergo, de quo et supra ait: sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in domino. haec est iustitiae spiritalis oblatio et holocaustum feruentis deuotionis et infusionis spiritus sancti, quod dicit futurum, cum ad illud spiritale domini altare coeperint admoueri animae credentium, quae renuntiantes uoluptatibus atque deliciis tamquam aratrum in uisceribus suis ducant, ut fructus piae possint adferre culturae.
- 85.1
uel certe ita: cum benedixeris ecclesiam ex gentibus adquisitam et spiritale sacrificium iustitiae coeperit frequentari, tunc et martyres sancti, qui suum pro Christo corpus optulerunt exarandum, tamquam uituli sacris altaribus offerentur, sicut in Apocalypsi Iohannis scriptum inuenimus quia sub altari erant animae eorum qui pro domini Iesu nomine corpora sua optulerunt martyrio, ut Christi sibi gratiam mercarentur. cui est honor, gloria, laus perpetua cum deo patre et spiritu sancto a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum amen.
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa015.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.