De Locis Santis
- 1
CAPITVLATIONES LIBRI PRIMI.
- 2
I. De situ Hierusalem.
- 3
II. De ecclesia rotundae formulae super sepulchrum Domini aedificata et de ipsius sepulchri figura et eius tegurioli.
- 4
III. De illo lapide, qui ad hostium monumenti eius aduolutus est, quem angelus Domini de caelo descendens post resurrectionem eius reuoluit.
- 5
IIII. De ecclesia sanctae Mariae, quae rotundae cohaeret ecclesiae.
- 6
V. De illa ecclesia, quae in Caluariae loco constructa est.
- 7
VI. De basilica, quam Constantinus uicinam supra dictae ecclesiae in eo fabriuauit loco, ubi crux Domini ruinis superata post multa tempora refossa inuenta est terra.
- 8
VII. De alia exedra inter ecclesiam Caluariae et Constantini basilicam sita, in qua calix Domini et spongia in eo recondita habetur, de qua in ligno pendens acetum suxerat et uinum.
- 9
VIII. De lancea militis, qua latus Domini ipse pupugit.
- 10
VIIII. De sudario illo, quo Domini caput sepulti contectum est.
- 11
X. De linteo, quod, ut fertur, sancta contexuit Maria.
- 12
XI. De alia summa columna in illo sita loco, ubi cruce Domini superposita mortuus reuixit iuuenis.
- 13
XII. De ecclesia sanctae Mariae in ualle Iosaphat fabricata, in qua monumentum eius habetur.
- 14
XIII. De turre Iosaphat in eadem constructa ualle.
- 15
XIIII. De monumentis Symeon et Ioseph.
- 16
XV. De spelunca in rupe montis Oliueti habita contra uallem Iosaphat, in qua IIII mensae et putei sunt duo.
- 17
XVI. De porta Dauid.
- 18
XVII. De illo loco, ubi ludas Scariothis laqueo se suspendit.
- 19
XVIII. De forma grandis basilicae in monte Sion fabricatae et de ipsius montis situ.
- 20
XVIIII. De agellulo illo, qui hebraice Acheldemag uocitatur.
- 21
XX. De asperis et petrosis locis ab Hierusalem usque ad ciuitatem Samuhelis late patentibus et usque ad Caesaream Palaestinae occasum uersus succedentibus.
- 22
XXI. De monte Oliuarum.
- 23
XXII. De altitudine et qualitate terrae illius.
- 24
XXIII. De loco dominicae ascensionis.
- 25
XXIIII. De ecclesia in eo aedificata.
- 26
XXV. De sepulchro Lazari et ecclesia super illud aedificata.
- 27
XXVI. De monasterio eidem adhaerente.
- 28
XXVII. De ecclesia ad dexteram Bethaniae partem constructa.
- 29
XXVIII. De uineis et segetibus montis Oliueti.
- 30
XXVIIII. De superioribus locis eius.
- 1.1.1
I. DE SITV HIERVSALEM.
- 1.1.2
De situ Hierusalem nunc quaedam scribenda sunt pauca ex his, quae mihi sanctus dictauit Arculfus, ea uero, quae in aliorum libris de eiusdem ciuitatis positione repperiuntur, a nobis praetermittenda sunt. In cuius magno murorum ambitu idem Arculfus octoginta quattuor numerauit turres et portas bis ternas, quarum per circuitum ciuitatis ordo sic ponitur: Porta Dauid ad occidentalem partem montis Sion prima numeratur, secunda porta uillae Fullonis, tertia porta sancti Stephani, quarta porta Beniamin, quinta portula, hoc est paruula porta; ab hac per gradus ad uallem Iosaphat descenditur; sexta porta Tecuitis. Hic itaque ordo per earundem portarum et turrium intercapidines a porta Dauid supra memorata per circuitum septemtrionem uersus, exinde ad orientem dirigitur. Sed quamlibet sex portae in muris numerentur, celebriores tamen ex eis < tres > portarum introitus frequentantur, unus ab occidentali, alter a septemtrionali, tertius ab orientali parte. Ea uero pars murorum cum interpositis turribus, quae a supra descripta Dauid porta per aquilonale montis Sion supercilium, quod a 2 meridie supereminet ciuitati, usque ad eam eiusdem montis frontem dirigitur, quae praerupta rupe orientalem respicit plagam, nullas habere portas conprobatur.
- 1.1.3
Sed et hoc etiam non esse praetereundum uidetur, quod nobis sanctus Arculfus de huius ciuitatis in Christo honorificentia praefatus narrauit inquiens: Diuersarum gentium undique prope innumera multitudo quindecima die mensis Septembris anniuersario more in Hierosolymis conuenire solet ad commercia mutuis uenditionibus et emptionibus peragenda. Unde fieri necesse est, ut per aliquot dies in eadem hospita ciuitate diuersorum hospitentur turbae populorum, quorum plurima camelorum et equorum asinorumque numerositas, mulorum nec non et boum masculorum, diuersarum uectorum rerum, per illas politanas plateas stercorum abominationes propriorum passim sternit, quorum nidor non mediocriter ciuibus inuehit molestiam, quae et ambulandi inpeditionem praebent. Mirum dictu, post diem supra memoratarum recessionis cum diuersis turmarum iumentis nocte subsequente inmensa pluuiarum copia de nubibus effusa super eandem descendit ciuitatem, quae totas abstergens abominabiles de plateis sordes ablutam ab inmunditiis fieri facit eam. Nam Hierosolymitanus ipse situs a supercilio aquilonali montis Sion incipiens ita est molli a conditore deo dispositus decliuio usque ad humiliora aquilonalium orientaliumque murorum loca, ut illa pluuialis exuberantia nullo modo in plateis stagnantium aquarum in similitudinem supersedere possit, sed instar fluuiorum de superioribus ad inferiora decurrat. Quae scilicet caelestium aquarum inundatio per orientales interfluens portas et omnia secum stercoralia auferens abominamenta uallem Iosaphat intrans torrentem Cedron auget et post talem Hierosolymitanam baptizationem continuatim eadem fluminalis exuberatio cessat. Hinc ergo non neglegenter annotandum est, quanti uel qualis honoris haec electa et praedicabilis ciuitas in conspectu aeterni genitoris habeatur, qui eam sordidatam diutius remanere non patitur, sed ob eius unigeniti honorificentiam citius eam emundat, qui intra murorum eius ambitum sanctae crucis et resurrectionis ipsius loca habet honorifica.
- 1.1.4
Ceterum in illo famoso loco, ubi quondam templum magnifice constructum fuerat, in uicinia muri ab oriente locatum nunc Saraceni quadrangulam orationis domum, quam subrectis tabulis et magnis trabibus super quasdam ruinarum reliquias construentes uili fabricati sunt opere, ipsi frequentant, quae utique domus tria hominum milia simul, ut fertur, capere potest.
- 1.1.5
Arculfus itaque de ipsius ciuitatis habitaculis a nobis interrogatus respondens ait: Memini me et uidisse et frequentasse multa ciuitatis eiusdem aedificia plurimasque domus grandes lapideas per totam magnam ciuitatem intra moenia circumdata mira fabricatas arte saepius considerasse, quae omnia nunc a nobis sunt praetermittenda, ut aestimo, exceptis eorum aedificiorum structuris, quae in locis sanctis, crucis uidelicet et resurrectionis, mirifice fabricata sunt, de quibus diligentius sanctum interrogauimus Arculfum, praecipue de sepulchro Domini et ecclesia super illud constructa, cuius mihi formam in tabula cerata ipse Arculfus depinxit.
- 1.2.1
II. DE ECCLESIA ROTVNDAE FORMVLAE SVPER SEPVLCHRVM DOMINI AEDIFICATA ET DE IPSIVS SEPVLCHRI FIGVRA ET EIVS TEGVRIOLI.
- 1.2.2
Quae utique ualde grandis ecclesia tota lapidea mira rotunditate ex omni parte conlocata a fundamentis in tribus consurgens parietibus inter unumquemque parietem et alterum latum habens spatium uiae, tria quoque altaria in tribus locis parietis medii artifice fabricatis: hanc rotundam et summam ecclesiam supra memorata habentem altaria, unum ad meridiem respiciens, alterum ad aquilonem, tertium ad occasum uersus, duodecim mirae magnitudinis lapideae sustentant columnae. Haec bis quaternales portas habet, hoc est quattuor introitus, per tres e regione interiectis uiarum spatiis stabilitos parietes, ex quibus quattuor exitus ad uulturnum spectant, qui et caecias dicitur uentus, alii uero quattuor ad eurum respiciunt.
- 1.2.3
In medio spatio huius interioris rotundae domus rotundum inest in una eademque petra excisum tegurium, in quo possunt ter terni homines stantes orare, et a uertice alicuius non breuis staturae stantis hominis usque ad illius domunculae camaram pes et semipes mensura in altum extenditur. Huius tegurioli introitus ad orientem respicit, quod totum extrinsecus electo tegitur marmore, cuius exterius summum culmen auro ornatum auream non paruam sustentat crucem. In huius tegurii aquilonea parte sepulchrum Domini in eadem petra interius excisum habetur, sed eiusdem tegurii pauimentum humilius est loco sepulchri. Nam a pauimento eius usque ad sepulchri marginem lateris quasi trium mensura altitudinis palmorum haberi dignoscitur. Sic mihi Arculfus, qui saepe sepulchrum Domini frequentabat, indubitanter emensus pronuntiauit.
- 1.2.4
Hoc in loco proprietas siue discrepantia nominum notanda inter monumentum et sepulchrum. Nam illud saepe supra memoratum rotundum tegurium alio nomine euangelistae monumentum uocant, ad cuius hostium aduolutum et ab eius hostio reuolutum lapidem resurgente Domino pronuntiant; sepulchrum uero proprie dicitur ille locus in tegurio, hoc est in aquilonali parte monumenti, in quo dominicum corpus linteaminibus inuolutum conditum quieuit, cuius longitudinem Arculfus in septem pedum mensura propria mensus est manu, quod uidelicet sepulchrum non, ut quidam falso opinantur, duplex et quandam de ipsa maceriolam petra habens excisam duo crura et femora duo intercidentem et separantem, sed totum simplex a uertice usque ad plantas lectum unius hominis capacem super dorsum iacentis praebens in modum speluncae, introitum a latere habens ad australem monumenti partem e regione respicientem culmenque humile desuper eminens fabrefactum, in quo utique sepulchro duodenae lampades iuxta numerum XII sanctorum apostolorum semper die ac nocte ardentes lucent, ex quibus quattuor in imo illius lectuli sepulchralis loco inferius positae, aliae uero bis quaternales super marginem eius superius conlocatae ad latus dexterum oleo nutriente praefulgent.
- 1.2.5
Sed et hoc etiam notandum esse uidetur, quod mausoleum Saluatoris, hoc est saepe supra memoratum tegurium, speleum siue spelunca recte uocitari possit, de quo uidelicet Domino Iesu Christo in ea sepulto propheta uaticinatur dicens: Hic habitabit in excelsa spelunca petrae fortissimae, et paulo post de ipsius Domini resurrectione ad apostolos laetificandos subinfertur: Regem cum gloria uidebitis.
- 1.2.6
Supradictae igitur rotundae ecclesiae formulam cum rotundo teguriolo in medio eius collocato, in cuius aquilonali parte dominicum habetur sepulchrum, subiecta declarat pictura nec non et trium aliarum figuras ecclesiarum, de quibus inferius intimabitur.
- 1.2.7
Has itaque quaternalium figuras ecclesiarum iuxta exemplar, quod mihi, ut superius dictum est, sanctus Arculfus in paginula figurauit cerata, depinximus, non quod possit earum similitudo formari in pictura, sed ut dominicum monumentum, licet tali uili figuratione, in medietate rotundae ecclesiae constitutum monstretur aut quae huic propior ecclesia uel quae eminus posita declaretur.
- 1.3.1
III. DE ILLO LAPIDE, QVI AD HOSTIVM MONVMENTI EIVS ADVOLVTVS EST, QVEM ANGELVS DOMINI DE CAELO DESCENDENS POST RESVRRECTIONEM EIVS REVOLVIT.
- 1.3.2
Sed inter haec de illo supra memorato lapide, qui ad hostium monumenti dominici post ipsius Domini sepultionem crucifixi multis trudentibus uiris aduolutus est, breuiter intimandum esse uidetur, quem Arculfus intercisum et in duas diuisum partes refert, cuius pars minor ferramentis dolata quadratum altare in rotunda supra scripta ecclesia ante hostium saepe illius memorati tegurii, hoc est dominici monumenti, stans constitutum cernitur; maior uero illius lapidis pars aeque circumdolata in orientali eiusdem ecclesiae loco quandrangulum aliud altare sub linteaminibus stabilitum exstat.
- 1.3.3
De illius ergo petrae coloribus, in qua illud saepe dictum tegurium dolatorum ferramentis interius cauatum dominicumque sepulchrum in aquilonali loco ipsius habens de una eademque petra excisum, qua et monumentum, hoc est ipsum tegurium, Arculfus a me interrogatus dixit: Illud dominici monumenti tegurium nullo intrinsecus ornatu tectum usque hodie per totam eius cauaturam ferramentorum ostendit uestigia, quibus dolatores siue excisores in eodem usi sunt opere; color uero illius eiusdem petrae monumenti et sepulchri non unus, sed duo permixti uidentur, ruber utique et albus, unde et bicolor eadem ostenditur petra. Sed de his ista sufficiant.
- 1.4.1
IIII. DE ECCLESIA SANCTAE MARIAE, QVAE ROTVNDAE COHAERET ECCLESIAE.
- 1.4.2
Ceterum de sanctorum structuris locorum pauca addenda sunt aliqua. Illi rotundae ecclesiae supra saepius memoratae, quae et Anastasis, hoc est resurrectio, uocitatur, quae in loco dominicae resurrectionis fabricata est, a dextera cohaeret parte sanctae Mariae matris Domini quadrangulata ecclesia.
- 1.5.1
V. DE ILLA ECCLESIA, QVAE IN CALVARIAE LOCO CON- STRVCTA EST.
- 1.5.2
Alia uero pergrandis ecclesia orientem uersus in illo fabricata est loco, qui hebraice Golgotha uocitatur, cuius in superioribus grandis quaedam aerea cum lampadibus rota in funibus pendet, infra quam magna argentea crux infixa statuta est eodem in loco, ubi quondam lignea crux, in qua passus est humani generis Saluator, infixa stetit.
- 1.5.3
In eadem uero ecclesia quaedam in petra habetur excisa spelunca infra locum dominicae crucis, ubi super altare pro quorundam honoratorum animabus sacrificium offertur, quorum corpora interim in platea iacentia ponuntur ante ianuam eiusdem Golgothanae ecclesiae, usquequo finiantur illa pro ipsis defunctis sacrosancta mysteria.
- 1.6.1
VI. DE BASILICA, QVAM CONSTANTINVS VICINAM SVPRA DICTAE ECCLESIAE IN EODEM FABRICAVIT LOCO, VBI CRVX DOMINI BVINIS SVPERATA POST MVLTA TEMFORA REFOSSA INVENTA EST TERRA.
- 1.6.2
Huic ecclesiae in loco Caluariae quadrangulata fabricatae structura lapidea illa uicina orientali in parte cohaeret basilica magno cultu a rege Constantino constructa, quae et Martyrium appellatur, in eo, ut fertur fabricatum loco, ubi crux Domini cum aliis latronum binis crucibus sub terra abscondita post ducentorum XXXIII cyclos annorum ipso Domino donante reperta est.
- 1.6.3
Inter has itaque duales ecclesias ille famosus occurrit locus, in quo Abraham patriarcha altare conposuit super illud inponens lignorum struem, et ut Isaac suum immolaret filium, euaginatum arripuit gladium, ubi nunc mensa habetur lignea non parua, super quam pauperum eleemosynae a populo offeruntur. Sed et hoc mihi diligentius interroganti sanctus addidit Arculfus inquiens: Inter Anastasim, hoc est illam saepe supra memoratam rotundam ecclesiam, et basilicam Constantini quaedam patet plateola usque ad ecclesiam Golgothanam, in qua uidelicet plateola die et nocte semper lampades ardent.
- 1.7.1
VII. DE ALIA EXEDRA INTER ECCLESIAM CALVARIAE ET CON- STANTINI BASILICAM SITA, IN QVA CALIX DOMINI ET SPONGIA IN EO RECONDITA HABETVR, DE QVA IN LIGNO PENDENS ACETVM SVXERAT ET VINVM.
- 1.7.2
Inter illam quoque Golgothanam basilicam et Martyrium quaedam inest exedra, in qua est calix Domini, quem a se benedictum propria manu in cena pridie quam pateretur ipse conuiua apostolis tradidit conuiuantibus, qui argenteus calix sextarii Gallici mensuram habens duasque ansulas in se ex utraque parte continens conpositas, in quo utique calice illa inest spongia, quam aceto plenam hysopo circumponentes Dominum crucifigentes obtulerunt ori eius: de hoc eodem calice, ut fertur, Dominus post resurrectionem cum apostolis conuiuans bibit, quem sanctus Arculfus uidit et per illius scrinioli, ubi reconditus habetur, operculi foramen pertusi manu tetigit propria osculatus; quem uidelicet calicem uniuersus ciuitatis populus cum ingenti ueneratione frequentat.
- 1.8.1
VIII. DE LANCEA MILITIS, QVA LATVS DOMINI IPSE PVPVGIT.
- 1.8.2
Idem Arculfus nihilominus et illam conspexit lanceam militis, qua latus Domini in cruce pendentis ipse percusserat. Haec eadem lancea in porticu illius Constantini basilicae inserta habetur in cruce lignea, cuius hastile in duas intercisum est partes, quam similiter tota Hierosolymitana frequentans osculatur et ueneratur ciuitas.
- 1.9.1
VIIII. DE SVDARIO ILLO, QVO DOMINI CAPVT SEPVLTI CON- TECTVM EST.
- 1.9.2
De illo quoque sacrosancto Domini sudario, quod in sepulchro super caput ipsius fuerat positum, sancti Arculfi relatione cognouimus, qui illud propriis conspexit obtutibus, hanc, quam nunc craxamus, narrationem, quam totus Hierosolymitanus ueram esse protestatur populus; plurimorum namque testimonio fidelium Hierosolymitanorum ciuium hanc pronuntiationem sanctus Arculfus didicit, qui sic ipso intentius audiente saepius pronuntiarunt dicentes:
- 1.9.3
Ante annos ferme ternos sacrosanctum linteolum, quod quidam satis idoneus credulus Iudaeus de sepulchro Domini statim post eius resurrectionem furatus multis diebus apud se occultauit, ipso donante Domino post multorum circulos annorum repertum in notitiam totius populi uenit. Ille igitur felix et fidelis furax illud dominicum sudarium, quod inprimis furanter abstulit, in extremis constitutus duobus filiis manifestans accersitis detulit dicens: 40 filioli mei, nunc optio uobis datur. Dicat ergo quisquis e duobus, quid potius optare desideret unus, ut et ego indubitanter scire possim, quis ex uobis erit, cui iuxta propriam optionem aut omnem substantiam meam, quam habeo, commendare debeo, aut hoc solummodo sacrum Domini sudarium.\' Quibus auditis ex ore patris uerbis unus, qui optauit genitoris diuitias accipere uniuersas, suscepit eas a fratre iuxta promissionem a patre sub testamento commendatas. Mirum dictu, ex illa die omnes eius diuitiae et patrimonia omnia, propter quae sudarium Domini uendidit, decrescere coeperunt et uniuersa, quae habuit, diuersis casibus perdita ad nihilum redacta sunt, alter uero supradicti beati furacis filius beatus, qui sudarium Domini omnibus praetulit patrimoniis, ex qua die illud de manu morientis accepit genitoris, magis ac magis crescens donante deo terrenis etiam opibus est ditatus nec fraudatus caelestibus. Et ita hoc dominicum sudarium patres filiis de eiusdem ter beati hominis semine nati quasi hereditario iure fideles fidelibus secundum eorum prosapiae seriem fideliter usque ad quintam commendabant generationem. Sed post quintae generationis tempora annorum multis processibus transactis eiusdem cognationis deficientibus hereditariis fidelibus sacrum linteum in manus aliquorum infidelium Iudaeorum deuenit, qui et ipsi, quamlibet indigni tali munere, tamen illud honorifice amplexi diuina donante largitione nimis diuersis locupletati opibus diuites facti sunt. Iudaei uero credentes orta in populo de sudario Domini certa narratione coeperunt cum infidelibus Iudaeis de sacro illo linteamine fortiter contendere, totis uiribus illud appetentes in manus accipere. Quae subnixa contentio Hierosolymitanam plebem in duas diremit partes, hoc est fideles credulos contra infideles incredulos. Unde et Saracenorum rex nomine Mauias ab utrisque interpellatus partibus ad eos incredulos Iudaeos, qui sudarium Domini pertinaciter retinebant, coram praesentibus Iudaeis Christianis inter utrosque diiudicans dixit: \'Sacrum quod habetis linteolum date in meam manum*. Qui regis uerbo obtemperantes illud de scrinio proferentes regnatoris in sinum deponunt. Quod cum magna reuerentia suscipiens rex in platea coram omni populo rogum fieri iussit, quo nimia inflammatione ardente surgens ipse et ad ipsum accedens rogum eleuata uoce ad utrasque discordes dixit partes: \'Nunc Christus mundi saluator passus pro humano genere, qui hoc, quod nunc in sinu contineo, sudarium in sepulchro suum super caput habuit positum, inter uos de hoc eodem linteo contendentes per flammam iudicet ignis, ut sciamus, cui parti horum duum exercituum contentiosorum hoc tale donum condonare dignetur\'. Et haec dicens sacrum Domini sudarium proiecit in flammas. Quod nullo modo ignis tangere potuit, sed integrum et incolume de rogo surgens quasi auis expansis alis coepit in sublime uolare et utrasque dissidentes contra se populi partes et quasi in procinctu belli consertas sedentes acies de summis prospiciens duas in uacuo aere per aliquorum interuallum momentorum circumuolans, proinde paulatim descendens, deo gubernante ad partem Christianorum interim Christum iudicem exorantium declinans in eorum sinu consedit. Qui deo gratias leuatis ad caelum manibus agentes cum ingenti laetatione ingeniculantes sudarium Domini magna cum honorificentia suscipiunt ad se de caelo uenerabile emissum donum hymnificasque laudes Christo eius donatori referunt et in scrinio ecclesiae in alio inuolutum linteamine recondunt. Quod noster frater Arculfus alia die de scrinio eleuatum uidit et inter populi multitudinem illud osculantis et ipse osculatus est in ecclesiae conuentu, mensuram longitudinis quasi octenos habens pedes. De quo haec dicta sufficiant.
- 1.10.1
X. DE ALIO SACRO LINTEO QVOD SICVT FERTVR SANCTA MARIA VIRGO MATER DOMINI CONTEXVERAT.
- 1.10.2
Aliud quoque linteamen maius Arculfus in eadem Hierosolymitana ciuitate uidit, quod, ut fertur, sancta Maria contexuit et ob id magna reuerentia in ecclesia habitum totus ueneratur populus. In quo uidelicet linteo duodecim apostolorum formulae habentur intextae et ipsius Domini imago figurata. Cuius linteaminis una pars rubei coloris et altera e regione in altero latere uiridis habetur.
- 1.11.1
XI. DE ALIA SVMMA COLVMNA IN ILLO SITA LOCO, VBI CRUCE DOMINI SVPERPOSITA MORTVVS REVIXIT IVVENIS.
- 1.11.2
De aliqua ualde summa columna, quae a locis sanctis ad septemtrionem in medio ciuitatis stans pergentibus obuia habetur, breuiter dicendum est. Haec eadem columna, in eo statuta loco, ubi mortuus iuuenis cruce Domini superposita reuixit, mirum in modum in aestiuo solstitio meridiano tempore ad centrum caeli sole perueniente umbram non facit, solstitio autem transmisso, quod est VIII kal. Iul., ternis diebus interiectis paulatim decrescente die umbram primum facit breuem, deinde processu dierum longiorem. Haec itaque columna, quam solis claritas in aestiuo solstitio meridianis horis stantis in centro caeli e regione desuper circumfulgens ex omni parte circumfusa perlustrat, Hierosolymam orbis in medio terrae sitam esse protestatur. Unde et psalmographus propter sancta passionis et resurrectionis loca, quae intra ipsam Heliam continentur, uaticinans canit: Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutem in medio terrae, hoc est Hierusalem, quae mediterranea et umbilicus terrae dicitur.
- 1.12.1
XII. DE ECCLESIA SANCTAE MARIAE IN VALLE IOSAPHAT FABRICATA, IN QVA MONVMENTVM EIVS HABETVR.
- 1.12.2
Sanctorum locorum sedulus frequentator, sanctus Arculfus, sanctae Mariae ecclesiam in ualle Iosaphat frequentabat, cuius dupliciter fabricatae inferior pars sub lapideo tabulato mirabili rotunda structura est fabricata, in cuius orientali parte altarium habetur, ad dexteram uero eius partem sanctae Mariae saxeum inest uacuum sepulchrum, in quo aliquando sepulta pausauit. Sed de eodem sepulchro quomodo uel quo tempore aut a quibus personis sanctum corpusculum eius sit sublatum, uel quo loco resurrectionem exspectat, nullus, ut fertur, pro certo scire potest. Hanc inferiorem rotundam sanctae Mariae ecclesiam intrantes illam uident petram ad dexteram parieti insertam, supra quam Dominus in agro Gethsamani illa nocte, qua tradebatur a Iuda in manus hominum peccatorum, flexis orauit genibus ante horam traditionis eius, in qua uidelicet petra duorum uestigia genuum eius quasi in cera mollissima profundius inpressa cernuntur. Ita nobis noster frater Arculfus pronuntiauit, sanctorum uisitator locorum, qui haec, quae nos describimus, propriis conspexit oculis. In superiore igitur aeque rotunda ecclesia sanctae Mariae IIII altaria inesse monstrantur.
- 1.13.1
XIII. DE TVRRE IOSAPHAT IN EADEM CONSTRVCTA VALLE.
- 1.13.2
In eadem supra memorata ualle non longe ab ecclesia sanctae Mariae turris Iosaphat monstratur, in qua ipsius sepulchrum cernitur.
- 1.14.1
XIIII. DE MONVMENTIS SVMEON ET IOSEPH.
- 1.14.2
Cui uidelicet turriculae quaedam lapidea domus a dextera cohaeret parte de rupe excisa et separata montis Oliueti, in qua intrinsecus ferramentis cauata duo monstrantur sepulchra sine aliquo ornatu,. quorum unum illius Symeonis iusti uiri est, qui infantulum dominum Iesum in templo ambis amplexus manibus de ipso prophetauit, alterum uero aeque iusti Ioseph, sanctae Mariae sponsi et domini Iesu nutritoris.
- 1.15.1
XV. DE SPELVNCA IN RVPE MONTIS OLIVETI HABITA CONTRA VALLEM IOSAPHAT, IN QVA IIII MENSAE ET PVTEI SVNT DVO.
- 1.15.2
In latere montis Oliueti quaedam inest spelunca haut procul ab ecclesia sanctae Mariae in eminentiore loco posita contra uallem Iosaphat, in qua duo profundissimi habentur putei, quorum unus sub monte in altum infinita profunditate productus extenditur, alter uero in speluncae pauimento, cuius uastissima, ut fertur, cauitas in profundum dimersa discendens recto tractu dirigitur, qui duo putei semper supercluduntur. In eadem ergo spelunca quatuor insunt lapideae mensae, quarum una est iuxta introitum speluncae ab intus sita domini Iesu, cui procul dubio mensulae sedes ipsius adhaeret, ubi cum duodenis apostolis simul ad alias mensas ibidem habitas sedentibus et ipse conuiua aliquando recumbere saepe solitus erat. Illius putei os conclusum, quem in pauimento speluncae inesse supra descripsimus, apostolorum mensis propius haberi monstratur. Huius speluncae portula ligneo, ut refert sanctus Arculfus, concluditur hostio, qui eandem Domini speluncam saepius frequentauit.
- 1.16.1
XVI. DE PORTA DAVID.
- 1.16.2
Porta Dauid montis Sion molli cliuo ab occidentali adhaeret parte. Per eandem de ciuitate egredientibus portam et montem Sion proximum ad sinistram habentibus pons lapideus occurrit eminus per uallem in austrum recto tramite directus arcibus suffultus.
- 1.17.1
XVII. DE ILLO LOCO, VBI IVDAS SCARIOTHIS LAQVEO SE SVSPENDIT.
- 1.17.2
Ad cuius medietatem ab occasu ille uicinus habetur locus, ubi ludas Scariothis disperatione coactus laqueo se suspendens disperierat. Ibidem et grandis hodieque monstratur ficus, de cuius, ut fertur, uertice inlaqueatus pependit, ut de ipso Iuda Iuuencus presbyter uersificus cecinit: Informem rapuit ficus de uertice mortem.
- 1.18.1
XVIII. DE FORMA GRANDIS BASILICAE IN MONTE SION FABRI- CATAE ET DE IPSIVS MONTIS SITV.
- 1.18.2
Et quia paulo superius montis Sion mentio intercessit, de quadam pergrandi basilica in eo constructa quaedam breuiter succincteque intimanda sunt, cuius sic describitur formula: Hic petra monstratur, super quam Stephanus lapidatus extra ciuitatem obdormiuit. Extra hanc supra descriptam grandem basilicam, quae intrinsecus talia sancta conplectitur loca, alia memorabilis exstat ad occidentalem partem eius petra, super quam, ut fertur, flagellatus est Dominus. Haec itaque apostolica ecclesia, ut supra dictum est, in montis Sion superiore campestri planitie lapidea est fabricata structura.
- 1.19.1
XVIIII. DE ILLO AGELLVLO, QVI HEBRAICE ACHELDEMACH VOCITATVR.
- 1.19.2
Hunc paruum agellulum ad australem montis Sion partem situm noster Arculfus saepe frequentans uisitabat, lapidum maceriam habentem, in quo diligentius plurimi humantur peregrini, alii uero ex ipsis aut pannis aut pelliculis tecti neglegentius relinquuntur inhumati super terrae faciem putrefacti iacentes.
- 1.20.1
XX. DE ASPERIS ET PETROSIS LOCIS AB HIERVSALEM VSQVE AD CIVITATEM SAMVHELIS LATE PATENTIBVS ET VSQVE AD CAESAREAM PALAESTINAE OCCASVM VERSVS SVCCEDENTIBVS.
- 1.20.2
Ab Helia septemtrionem uersus usque ad Samuhelis ciuitatem, quae Armathem nominatur, terra petrosa et aspera per quaedam monstratur interualla, ualles quoque spinosae usque ad Tamniticam regionem patentes. Aliter uero a supradicta Helia et monte Sion qualitas regionum monstratur usque ad Caesaream Palaestinae occasum uersus; nam quamuis aliqua repperiantur angusta et breuia aspera loca interposita, praecipue tamen latiores plani monstrantur campi interpositis oliuetis laetiores.
- 1.21.1
XXI. DE MONTE OLIVARVM.
- 1.21.2
Aliarum arborum genera exceptis uitibus et oliuis in monte Oliueti, ut refert sanctus Arculfus, raro repperiri possunt, segetes uero frumenti et ordei in eo ualde laete consurgunt; non enim brucosa, sed herbosa. et florida illius terrae qualitas demonstratur.
- 1.22.1
XXII. DE ALTITVDINE ET QVALITATE TERRAE ILLIVS.
- 1.22.2
Altitudo autem eius aequalis esse altitudini Sionei montis uidetur, quamuis mons Sion ad montis Oliueti conparationem in geometricae demensionibus, latitudine uidelicet et longitudine, paruus et angustus esse uideatur. Inter hos duos montes uallis Iosaphat, de qua superius dictum est, media interiacet a septemtrionali plaga in australem porrecta partem.
- 1.23.1
XXIII. XXIIII. DE LOCO DOMINICAE ASCENSIONIS ET ECCLESIA IN EO AEDIFICATA.
- 1.23.2
In toto monte Oliueti nullus alius locus altior esse uidetur illo, de quo Dominus ad caelos ascendisse traditur, ubi grandis ecclesia stat rotunda ternas per circuitum cameratas habens porticus desuper tectas. Cuius uidelicet rotundae ecclesiae interior domus sine tecto et sine camera ad caelum sub aere nudo aperta patet, in cuius orientali parte altare sub angusto protectum tecto constructum extat. Ideo itaque interior illa domus cameram supra collocatam non habet, ut de illo loco, in quo postremum diuina institerant uestigia, cum in caelum Dominus in nube subleuatus est, uia semper aperta et ad aethera caelorum directa oculis in eodem loco exorantium pateat.
- 1.23.3
Nam cum haec, de qua nunc pauca commemorantur, basilica fabricaretur, idem locus uestigiorum Domini, ut alibi scriptum repertum est, continuari pauimento cum reliqua stratorum parte non potuit, siquidem quaecumque adplicabantur, insolens humana suscipere terra respueret in ora adponentium excussis marmoribus. Quin etiam calcati deo pulueris adeo perenne documentum est, ut uestigia cernantur inpressa, et cum cotidie confluentium fides a Domino calcata diripiat, damnum tamen arena non sentit et eandem adhuc sui speciem ueluti inpressis signata uestigiis terra custodit.
- 1.23.4
In eodem igitur loco, ut sanctus refert Arculfus, sedulus eiusdem frequentator, aerea grandis per circuitum rota desuper explanata collocata est, cuius altitudo usque ad ceruicem haberi monstratur mensurata. In cuius medietate non parua patet pertusura, per quam desuper apertam uestigia pedum Domini plane et lucide inpressa in puluere demonstrantur. Illa quoque in rota ab occidentali parte quasi quaedam semper patet porta, ut per eam intrantes facile adire locum sacrati pulueris possint et per apertam desuper eiusdem rotae foramen de sacro puluere porrectis manibus particulas sumant.
- 1.23.5
Igitur nostri Arculfi de loco uestigiorum Domini narratio cum aliorum scriptis recte concordat, quod nec culmine domus nec aliquo speciali inferiore et uiciniore tegmine ullo quoque modo protegi potuerit, ut semper manifeste ab uniuersis eius frequentatoribus conspiciatur et dominicorum uestigia pedum in eiusdem loci puluere depicta clare demonstrentur. Haec enim eadem dominica uestigia ingentis claritudine lampadis supra eandem rotam in trocleis pendentis die et nocte flammantis inluminantur.
- 1.23.6
Illius itaque supra memoratae ecclesiae rotundae in occidentali parte bis quaternales superne fabrefactae habentur fenestrae ualuas habentes uitreas, quibus utique fenestris eiusdem numeri uicinae lampades intrinsecus e regione positae in funibus pendentes ardent, quae uidelicet lampades sic collocatae, ut unaquaeque lampas nec superius nec inferius pendeat, sed quasi adhaerens eidem fenestrae uideatur, cui interius e regione propinqua specialiter cernitur. Quarum utique lampadum in tantum claritas refulget, ut earum lumine quasi de superiore montis Oliueti loco coruscantium per uitrum habundanter effuso non tantum ea eiusdem montis pars, quae ad occasum uersus eidem adhaeret rotundae et lapideae basilicae, sed etiam ciuitatis Hierosolymae de ualle Iosaphat ascensus per quosdam gradus in altum sublimatus clare quamlibet in tenebrosis noctibus mirabiliter inlustretur et maior eiusdem pars urbis anterior e regione positae similiter eadem inluminetur claritudine. Haec fulgida et praedicabilis octenalium magnarum coruscatio lucernarum de monte sancto et de loco dominicae ascensionis noctu refulgentium maiorem, ut Arculfus refert, diuini amoris alacritatem credulorum respicientium cordibus infundit quendamque pauorem mentis cum ingenti interna conpunctione incutit.
- 1.23.7
Sed et hoc nobis non esse tacendum uidetur, quod saepe memoratus Arculfus de hac eadem rotunda ecclesia mihi diligentius interroganti retulit dicens: In anniuersaria diei dominicae ascensionis sollemnitate per omnes annos ualidissimi flaminis procella meridianis horis post peracta in eadem basilica sacrosancta missarum sollemnia forti impetu inruere in tantum solet, ut nullus hominum stare uel etiam sedere in illa ecclesia et uicinis ei locis quoquo possit modo, sed omnes tamdiu in terra prostratis uultibus superstrati iacent, donec illa terribilis procella pertranseat. Huius terrifici flatus causa facit, ut illa pars domus habere cameram non possit, quae supra locum inpressorum Domini uestigiorum, qui intra supradictae rotae medium foramen apertae monstratur, ad caelum semper patefacta appareat; nam quascunque materias desuper ad cameram conponendam, si quando humanae manus ars aedificare conabatur, supra memorati diuinitus emissa uenti ualiditas distruebat. De hac itaque formidabili procella sanctus Arculfus taliter nobis enarrauit, qui eadem hora, qua in die dominicae ascensionis ille ualidissimus inruit flatus, et ipse praesens in eadem ecclesia Oliueti interfuit montis. Cuius uidelicet rotundae ecclesiae figura uili quamuis pictura sic depicta declaratur, aereae nec non in eius medietate collocatae rotae formula hac discriptiuncula monstratur subiecta.
- 1.23.8
Sed et hoc etiam sancti Arculfi relatione didicimus, quod in eadem rotunda ecclesia ad consuetum octo supra memoratarum noctu intrinsecus refulgentium lucernarum prope innumerabiles in nocte festiua dominicae ascensionis aliae adici soleant lampades, quarum terribili et ammirabili coruscatione per uitreas fenestrarum ualuas habundanter effusa mons Oliueti non solum inluminari, sed etiam ardere totus uidetur totaque ciuitas inlustrari in humiliore et uicino sita loco.
- 1.25.1
XXV. DE SEPVLCHRO LAZARI ET ECCLESIA SVPER ILLVD AEDIFICATA.
- 1.25.2
Arculfus sanctorum supra memoratorum frequentator locorum quendam Bethaniae campulum magna oliuarum silua circumdatum uisitauit.
- 1.26.1
XXVI. DE MONASTERIO EIDEM ADHAERENTE.
- 1.26.2
Ubi grande inest monasterium et grandis basilica supra illam aedificata speluncam, de qua Dominus quadriduanum mortuum suscitauit Lazarum.
- 1.27.1
XXVII. DE ECCLESIA AD DEXTERAM BETHANIAE PARTEM CONSTRVCTA.
- 1.27.2
De alia celebriore ecclesia ad australem Bethaniae partem in eo montis Oliueti loco fundata, in quo Dominus ad discipulos habuisse sermonem dicitur, breuiter scribendum arbitramur. Hinc non neglegenter inquirendum est, qualem sermonem et quo tempore uel ad quas speciales personas discipulorum Dominus sit locutus. Quae tria, si trium euangelia scriptorum aperire uoluerimus, Matthaei, Marci, Lucae, nobis manifeste clarebunt, qui de sermonis qualitate concinentes loquuntur; de loco ipsius conuentionis nemo dubitare poterit et de sermonis forma, qui Matthaei euangelium legit, ubi de Domino ipse commemorat euangelista dicens: Sedente autem eo super montem Oliueti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: Dic nobis, quando haec erunt? Et quod signum aduentus tui et consummationis saeculi? De personis interrogantium hic Matthaeus tacuit, sed Marcus non tacet, qui ita scribit dicens: Interrogabant eum separatim- 1\'atim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas. Quibus interrogantibus respondens qualitatem habiti sermonis iuxta tres superius commemoratos euangelistas ostendit ita dicendo: Videte, ne quis uos seducat. Multi enim uenient in nomine meo dicentes, quia ego sum Christus, et cetera sequentia de nouissimis temporibus et saeculi consummatione, quae Matthaeus prolixo sermone prosequitur usque ad eum locum, quo et de tempore huius manifeste idem euangelista ex uerbis Domini protracti sermonis ostendit ita dicens: Et factum est, cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: Scitis, quia post biduum pascha fiet et filius hominis tradetur, ut crucifigatur et cetera. Aperte ergo ostenditur Dominum in die quartae feriae biduo restante usque ad primam azymorum diem, quae dicitur pascha, supra commemoratum sermonem prolixum ad interrogantes fuisse locutum quatuor supradictos discipulos. In loco itaque habiti illius sermonis superius memorata ob recordationem fundata ecclesia in magna habetur honorificentia.
Next → — showing 1–100 of 228
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0007.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.