Brevis Ciborum. Excerpta.
- 1.1.1
Caccabinam minorem; olera diversa elixa compóne et pullinam inter se, si volueris, condis liquamine et oleo, et bulliat. teres piper modicum et folium et cum triturá commisces ovum et tribulas.
- 1.2.1
Alias: tritura, unde perfundes caccabinam: teres ergo folium quantum conpetat cum caerefolii una et quarta parte de lauri baca et medium caulis elixi et folia coriandri et solves de iuscello eius et vaporabis in cinere calido et adorna. ante quam fundas in vasculo, perfundis conditum et sic ponis.
- 2.1.1
Caccabinam fusilem: malvas, porros, betas sive cauliculos elixatos, turdos atque isicia de pullo, copadia porcina sive pullina et cetera quae in praesenti habere poteris, conpones variatim. teres piper, ligusticum cum vini veteris pondo duo, liquaminis pondo I, mellis pondo I, olei aliquantum. gustata, item permixta et temperata mittis in patinam et fac ut modice ferveat. et cum coquitur, adicies lactis sextarium unum, ova dissoluta cum lacte perfundes, patinam, mox constrinxerit,
- 3.1.1
Ofellas garatas: ponis ofellas in sartagine, adicis liquaminis libram unam, olei similiter, mellis aliquantum et sic frigis.
- 4.1.1
Ofellas assas: exbromabis diligenter et in sartagine mittes. friges oenogaro. postea simul cum ipso oenogaro inferes et piper aspargis.
- 5.1.1
Aliter ofellas: si in liquamine frigantur et calidae melle unguantur et sic inferantur.
- 6.1.1
Ofellas garatas: lasar, zingiber, cardamomum et unum acetabulum liquaminis misces cum his omnibus tritis et ibi ofellas coques.
- 7.1.1
Pisces scorpiones rapulatos: coquis in liquamine et oleo et cum mediaverit coctura, tolles. rapas 'elixas madidas et minutissime concisas manibus depressabis, ut umorem non habeant, et cum pisce obligas, et bulliat cum oleo abunde. et, iam bullivit, teres cuminum, lauri bacam dimidiam, addes propter colorem crocum. amulabis de oryza propter spissitudinem. superfundes et tunc inferes. addes modicum acetum.
- 8.1.1
Pisces frixos cuiuscumque generis sic facies: teres piper, coriandri semen, lasaris radices, origanum, rutam, caryotam, suffundes acetum, oleum, liquamen, adicis defritum. haec omnia temperabis et in caccabulo mittis et ferveat. cum calefeceris, eodem pisces superfundes. asparso pipere inferes.
- 9.1.1
Item pisces frixos sic facies: teres piper, ligusticum, bacam lauri, coriandrum, mel, liquamen, vinum, passo vel caroeno temperas. coques igni lento, amulo oryzae obligas et inferes.
- 10.1.1
Pisces assos: teres piper, ligusticum, satureiam, cepam siccam, suffundes acetum, adicies caryotam, anethum, ovorum vitella, mel, acetum, liquamen, oleum, deiritum. haec omnia in uno mixta perfundes.
- 11.1.1
Pisces oenoteganon: friges pisces, teres piper, ligusticum, rutam, condimenta viridia, cepam siccam. adicis oleum, vinum, liquamen et inferes.
- 12.1.1
Sardas sic facies: teres piper, ligustici semen, origanum, cepam siccam, ovorum coctorum vitella, acetum, oleum. haec in unum temperas et perfundes.
- 13.1.1
Pisces oenoteganon: a crudo pisces quos volueris lavas, conponis in patinam, mittis oleum, liquamen, vinum, fasciculos porri et coriandri, coquitur. teres piper, origanum, ligusticum et fasciculos quos elixasti, teres et suffundes inpensam de patina. facis ut obliget. cum bene tenuerit, pipere asparso inferes.
- 14.1.1
Mullos anethatos sic facies: rades pisces, lavabis, in patinam conpones, adicies oleum, liquamen, vinum, fasciculos porri et coriandri, mittes ut coquatur. adicies piper in mortario, fricabis, adicies oleum et partem aceti, vino passo temperabis. traicies in caccabo, pones ut ferveat. amulo obligabis et patinam piscium perfundis. insuper piper aspargis.
- 15.1.1
Aliter mullos: radis, lavas, conponis in patinam. adicis oleum, liquamen, vinum, in coctura fasciculum porri et coriandri, inponis ut coquatur. teres piper, ligusticum, origanum, adicies de iure suo hoc de patella, vino passo temperas, mittis in caccabo, ponis ut ferveat, amulo obligabis et patellam postea perfundes, piper asparges et inferes.
- 16.1.1
Murenam aut anguillas vel mullos sic facies: purgabis, conpones in patinam diligenter. adicies in mortario piper, ligusticum, origanum, mentam, cepam aridam, infundes vini acetabulum, liquaminis dimidium, mellis tertiam partem, modice defritum ad cocleare. debent autem hoc iure cooperiri, ut super cocturam supersit aliquid iuris.
- 17.1.1
Locustam et scillam: teres piper, ligusticum, api semen, infundes acetum, liquamen, ovorum vitella et mixta in unum perfundes et inferes.
- 18.1.1
In piscibus elixis: teres piper, ligusticum, api semen, origanum, suffundes acetum, adicies nucleos pineos, caryotae quod satis sit, mel, acetum, liquamen, sinape. temperabis et uteris.
- 19.1.1
Patinam solearum ex ovis: radis, purgas, conponis in patinam, adicies liquamen, oleum, vinum, fasciculum porri et coriandri semen, mittis ut coquatur. teres piper modicum, origanum, suffundis ius de suo sibi, adicies iuri decem cruda ova, dissolves et in unum corpus facies. traicies in patinam super soleas. ad ignem lentum pones ut decoquat, et cum duxerit, piper adspargis.
- 20.1.1
Porcellum coriandratum: assas porcellum diligenter, facies moretarium sic, in quod teres piper, anethum, origanum, coriandrum viride, admisces mel, vinum, liquamen, oleum, acetum, defritum. haec omnia calefacta perfundes et asparges uvam passam, nucleos pineos et cepam concisam et sic inferes.
- 21.1.1
Porcellum aenococtum: porcellum accipies, ornabis, coque in oleo et liquamine. cum coquitur, adicies in mortario piper, rutam, bacam lauri, liquamen, passum sive caroenum, vinum vetus, simul omnia teres, temperas et traicies in patinam aheneam. mittis eum.
- 22.1.1
porcellum eo iure percoque, cum autem levas, amulo obligabis et sic in vas transferes et inferes.
- 23.1.1
Porcellum thymo sparsum: porcellum lactentem pridie occisum elixas sale et anetho et in aqua frigida adsidue intingis, ut candorem habeat. deinde condimenta viridia, thymum, puleium modicum, ova dura, cepam concisam minutatim, ea omnia superspargis et condis liquaminis hemina una, olei pondo uno, passi pondo uno, et sic ministras.
- 24.1.1
Porcellum oxyzomum: porcellum accuratum ornabis et mittes in iuscellum sic conditum: adicies in mortario piperis grana L, mellis quantum conpetat, cepas siccas III, coriandri viridis sive sicci modicum, liquaminis heminam, olei sextarium I, aquae heminam I, simul temperas in caccabulo. mittis in eo porcellum. dum bullire coeperit, saepius agitabis, ut spissum fiat. si aliquid minus iuris facere coeperit, tunc adicies heminam unam aquae sic percoque et sic porcellum inferes.
- 25.1.1
Porcellum lasaratum: teres in mortario piper, ligusticum, careum, misces cuminum paululum, lasar vivum, lasaris radicem, suffundis acetum, addis nucleos pineos, caryotam, mel, acetum, liquamen, sinape factum. oleo omnia temperas et perfundis.
- 26.1.1
Porcellum iuscellatum: mittis in mortario piper, ligusticum aut anethum, coriandrum, rutam, bacam lauri, fricabis, suffundes liquamen, porrum, passi sive mellis modicum, vinum modicum, olei aliquantum. cum coxeris, amulo obligabis.
- 27.1.1
Agnum simplicem: de agno decoriato facies copadiola, lavabis diligenter, mittes in caccabo. adicies oleum, liquamen, vinum, porrum, coriandrum cultro concisum. cum bullire coeperit, saepius agitabis et inferes.
- 28.1.1
Haedum lasaratum: haedi intestina bene purgata imples pipere, liquamine, lasere, oleo et intra haedum mittes et bene consues et cum haedo simul coquuntur. et cum decoxerit, adicies in mortario rutam, bacam lauri et levatum haedum atque exsucatum ipso iure perfundis et sic ponis.
- 29.1.1
Turdos hapantamynos: teres piper, lasar, bacan lauri, admisces cumino garum et sic turdum per guttur imples et filo ligabis. et facies ei impensam, in qua decoquatur, quae habeat oleum, sales, aquam, anethum et capita porrorum.
- 30.1.1
Turtures: aperies, ornabis diligenter, teres piper, lasar, liquamen modicum, infundis ipsas turtures ut combibant sibi, et sic assas.
- 31.1.1
Ius in perdices: teres in mortario piper, apium, mentam et rutam, suffundis acetum, addis caryotam, mel, acetum, liquamen, oleum. simul coques et inferes. Expli(cit) breuis ciborum.
Open Greek and Latin: Latin. CTS URN phi2003.phi002.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.