Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Facta et Dicta Memorabilia

Perseus Latin · Perseus Latin · 1,115 sections

  1. 4.3.5.1

    M'. autem Curius, exactissima norma Romanae frugalitatis idemque fortitudinis perfectissimum specimen, Samnitium legatis agresti se in scamno adsidentem foco eque ligneo catillo cenantem—quales epulas apparatus indicio est—spectandum praebuit: ille enim Samnitium diuitias contempsit, Samnites eius paupertatem mirati sunt: nam cum ad eum magnum pondus auri publice missum attulissent, benignis uerbis inuitatus ut eo uti uellet, uultum risu soluit et protinus 'superuacuae' inquit, 'ne dicam ineptae legationis ministri, narrate Samnitibus M'. Curium malle locupletibus imperare quam ipsum fieri locupletem, atque istud ut pretiosum, ita malo hominum excogitatum munus refertote et mementote me nec acie uinci nec pecunia corrumpi posse'.

  2. 4.3.5.2

    Idem, cum Italia Pyrrum regem exegisset, nihil omnino ex praeda regia, qua exercitum urbemque ditauerat, adtigit. decretis etiam a senatu septenis iugeribus agri populo, sibi autem quinquaginta, popularis adsignationis modum non excessit parum idoneum rei publicae ciuem existimans qui eo, quod reliquis tribueretur, contentus non esset.

  3. 4.3.6.1

    Idem sensit Fabricius Luscinus honoribus et auctoritate omni ciuitate temporibus suis maior, censu par unicuique pauperrimo, qui a Samnitibus, quos uniuersos in clientela habebat, x aeris et v pondo argenti et decem seruos sibi missos in Samnium remisit, continentiae suae beneficio sine pecunia praediues, sine usu familiae abunde comitatus, quia locupletem illum faciebat non multa possidere, sed modica desiderare. ergo domus eius quemadmodum aere et argento et mancipiis Samnitium uacua, ita gloria ex iis parta referta fuit.

  4. 4.3.6.2

    Consentanea repudiatis donis Fabricii uota extiterunt: legatus enim ad Pyrrum profectus, cum apud eum Cineam Thessalum narrantem audisset quendam Athenis esse clarum sapientia suadentem ne quid aliud homines quam uoluptatis causa facere uellent, pro monstro eam uocem accepit continuoque Pyrro et Samnitibus istam sapientiam deprecatus est. licet Athenae doctrina sua glorientur, uir tamen prudens Fabricii detestationem quam Epicuri maluerit praecepta. quod euentus quoque indicauit: nam quae urbs uoluptati plurimum tribuit, imperium maximum amisit, quae labore delectata est, occupauit, et illa libertatem tueri non ualuit, haec etiam donare potuit.

  5. 4.3.7.1

    Curi et Fabrici Q. Tuberonem cognomine Catum discipulum fuisse merito quis existimauerit. cui consulatum gerenti cum Aetolorum gens omnis usus uasa argentea magno pondere et exquisita arte fabricata per legatos misisset, qui superiore tempore gratulandi causa ad eum profecti retulerant fictilia se in eius mensa uidisse, monitos ne continentiae quasi paupertati succurrendum putarent cum suis sarcinis abire iussit. quam bene Aetolicis domestica praetulerat, si frugalitatis eius exemplum posterior aetas sequi uoluisset! nunc quo uentum est? a seruis impetrari uix potest ne eam supellectilem fastidiant, qua tunc consul uti non erubuit.

  6. 4.3.8.1

    At Perse rege deuicto Paulus, cum Macedonicis opibus ueterem atque hereditariam urbis nostrae paupertatem eo usque satiasset, ut illo tempore primum populus Romanus tributi praestandi onere se liberaret, penates suos nulla ex parte locupletiores fecit, praeclare secum actum existimans, quod ex illa uictoria alii pecuniam, ipse gloriam occupasset.

  7. 4.3.9.1

    Atque huic animi eius iudicio Q. Fabius Gurges, N. Fabius Pictor, Q. Ogulnius subscripserunt. qui legati ad Ptolomaeum regem missi munera, quae ab eo priuatim acceperant, in aerarium, et quidem prius quam ad senatum legationem referrent, detulerunt, scilicet de publico ministerio nihil cuiquam praeter laudem bene administrati officii accedere debere iudicantes. iam illud humanitatis senatus et attentae maiorum disciplinae indicium est: data sunt enim legatis quae in aerarium reposuerant non solum patrum conscriptorum decreto, sed etiam populi permissu † rum at quem legata quaestores prompta uni cuique distribuerunt. ita in isdem Ptolomaei liberalitas, legatorum abstinentia, senatus ac populi aequitas debitam probabilis facti portionem obtinuit.

  8. 4.3.10.1

    Fabiorum et Ogulni continentiae Calpurnium Pisonem in consimili genere laudis aemulum fuisse res ipsa documento est. consul graui fugitiuorum bello a se liberata Sicilia eos, quorum praecipua opera usus fuerat, imperatorio more donis prosequebatur. inter quos filium suum aliquot locis proeliatum fortissime titulo trium librarum aureae coronae decorauit praefatus non oportere a magistratu e publica pecunia erogari quod in ipsius domum rediturum esset tantumque ponderis se testamento adulescenti legaturum promisit, ut honorem publice a duce, pretium priuatim a patre reciperet.

  9. 4.3.11.1

    Age, si quis hoc saeculo uir inluster pellibus haedinis pro stragulis utatur tribusque seruis comitatus Hispaniam regat et quingentorum assium sumptu transmarinam prouinciam petat, eodem cibo eodemque uino quo nautae contentus sit, nonne miserabilis existimetur? atqui ista patientissime superior Cato tolerauit, quia illum grata frugalitatis consuetudo in hoc genere uitae cum summa dulcedine continebat.

  10. 4.3.12.1

    Multum a prisca continentia spatio annorum posterior Cato discedit, utpote in ciuitate iam diuite et lautitia gaudente natus. is tamen, cum bellis ciuilibus interesset, filium secum trahens xii seruos habuit, numero plures quam superior, temporum diuersis moribus pauciores.

  11. 4.3.13.1

    Exultat animus maximorum uirorum memoriam percurrens. Scipio Aemilianus post duos inclytos consulatus totidemque suae praecipuae gloriae triumphos septem seruis sequentibus officio legationis functus est. et, puto, Karthaginis ac Numantiae spoliis conparare plures potuerat, nisi operum suorum ad se laudem, manubias ad patriam redundare maluisset. itaque, cum per socios et exteras gentes iter faceret, non mancipia eius, sed uictoriae numerabantur, nec quantum auri et argenti, sed quantum amplitudinis pondus secum ferret aestimabatur.

  12. 4.3.14.1

    Continentia uero etiam in uniuersae plebis animis saepe numero cognita est, sed abunde erit ex his duo exempla longe inter se distantium saeculorum retulisse. Pyrrus impetus sui terrore soluto ac iam Epiroticis armis languentibus beniuolentiam populi Romani mercari, quia uirtutem debilitare nequiuerat, cupiens paene totum regiarum opum apparatum in urbem nostram transtulerat. ceterum cum et magni pretii et uarii generis a legatis eius tam uirorum quam feminarum apta usui munera circa domos ferrentur, nulla cuiusquam dono ianua patuit, Tarentinaeque petulantiae animosus magis quam efficax defensor haud scio maiore cum gloria huius urbis moribus repulsus sit.

  13. 4.3.14.2

    In illa quoque procella, quam C. Marius et L. Cinna rei publicae inflixerant, abstinentia populi Romani mirifica conspecta est: nam cum a se proscriptorum penates uulgi manibus diripiendos obiecissent, inueniri nemo potuit, qui ciuili luctu praedam peteret: unus enim quisque se ab his perinde ac si a sacris aedibus abstinuit. quae quidem tam misericors continentia plebis tacitum crudelium uictorum conuicium fuit.

  14. 4.3e.1.1

    Ac ne eiusdem laudis commemorationem externis inuideamus, Pericles Atheniensium princeps, cum tragoediarum scriptorem Sophoclea in praetura collegam haberet, atque is publico officio una districtus pueri ingenui praetereuntis formam inpensioribus uerbis laudasset, intemperantiam eius increpans dixit praetoris non solum manus a pecuniae lucro, sed etiam oculos a libidinoso aspectu continentes esse debere.

  15. 4.3e.2.1

    Sophocles autem aetate iam senior, cum ab eo quidam quaereret an etiam nunc rebus ueneriis uteretur, 'di meliora!' inquit: 'libenter enim istinc tamquam ex aliqua furiosa profugi dominatione'.

  16. 4.3e.3.1

    Aeque abstinentis senectae Xenocratem fuisse accepimus. cuius opinionis non parua fides erit narratio, quae sequitur. in peruigilio Phryne nobile Athenis scortum iuxta eum uino grauem accubuit pignore cum quibusdam iuuenibus posito, an temperantiam eius corrumpere posset. quam nec tactu nec sermone aspernatus, quoad uoluerat in sinu suo moratam, propositi inritam dimisit. factum sapientia inbuti animi abstinens, sed meretriculae quoque dictum perquam facetum: deridentibus enim se adulescentibus, quod tam formosa tamque elegans poti senis animum inlecebris pellicere non potuisset, pactumque uictoriae pretium flagitantibus de homine se cum iis, non de statua pignus posuisse respondit. potestne haec Xenocratis continentia a quoquam magis uere magisque proprie demonstrari quam ab ipsa meretricula expressa est? Phryne pulchritudine sua nulla parte constantissimam eius abstinentiam labefecit: quid? rex Alexander diuitiis quatere potuit? ab illo quoque statuam et quidem aeque frustra temptatam putes. legatos ad eum cum aliquot talentis miserat. quos in academiam perductos solito sibi, id est modico apparatu et admodum paruulis copiis excepit. postero die interrogantibus cuinam adnumerari pecuniam uellet, 'quid? uos' inquit 'hesterna cena non intellexistis ea me non indigere?' ita rex philosophi amicitiam emere uoluit, philosophus regi suam uendere noluit.

  17. 4.3e.4.1

    Alexander uero cognomen inuicti adsecutus continentiam Diogenis cynici uincere non potuit. ad quem cum in sole sedentem accessisset hortareturque ut, si qua praestari sibi uellet, indicaret, quemadmodum erat in crepidine conlocatus, sordidae appellationis, sed robustae uir praestantiae, 'mox' inquit 'de ceteris, interim uelim a sole mihi non obstes'. quibus uerbis illa nimirum inhaesit sententia: Alexander Diogenen gradu suo diuitiis pellere temptat, celerius Dareum armis.

  18. 4.3e.4.2

    Idem Syracusis, cum holera ei lauanti Aristippus dixisset, si 'Dionysium adulari uelles, ista non esses', 'immo', inquit 'si tu ista esse uelles, non adularere Dionysium'.

  19. 4.4.pr.1

    Maxima ornamenta esse matronis liberos, apud Pomponium Rufum collectorum libro sic inuenimus: Cornelia Gracchorum mater, cum Campana matrona apud illam hospita ornamenta sua pulcherrima illius saeculi ostenderet, traxit eam sermone, donec e schola redirent liberi, et 'haec' inquit 'ornamenta sunt mea'. omnia nimirum habet qui nihil concupiscit, eo quidem certius † quam cuncta possidet, quia dominium rerum conlabi solet, bonae mentis usurpatio nullum tristioris fortunae recipit incursum. itaque quorsum attinet aut diuitias in prima felicitatis parte aut paupertatem in ultimo miseriarum statu ponere, cum et illarum frons hilaris multis intus amaritudinibus sit referta et huius horridior aspectus solidis et certis bonis abundet? quod melius personis quam uerbis repraesentabitur.

  20. 4.4.1.1

    Regio imperio propter nimiam Tarquinii superbiam finito consulatus initium Valerius Publicola cum Iunio Bruto auspicatus est idemque postea tres consulatus acceptissimos populo Romano gessit et plurimorum ac maximorum operum praetexto titulum imaginum suarum amplificauit, cum interim fastorum illud columen patrimonio ne ad exequiarum quidem inpensam sufficiente decessit, ideoque publica pecunia ductae sunt. non adtinet ulteriore disputatione tanti uiri paupertatem scrutari: abunde enim patet quid uiuus possederit, cui mortuo lectus funebris et rogus defuit.

  21. 4.4.2.1

    Quantae amplitudinis Menenium Agrippam fuisse arbitremur, quem senatus et plebs pacis inter se faciendae auctorem legit? quantae scilicet esse debuit arbiter publicae salutis. hic, nisi a populo conlatis in capita sextantibus funeratus esset,—ita pecuniae inops decessit—sepulturae honore caruisset. uerum idcirco perniciosa seditione diuidua ciuitas manibus Agrippae in unum contrahi uoluit, quia eas pauperes quidem, sed sanctas animaduerterat. cuius ut superstitis nullum fuit, quod in censum deferretur, ita extincti hodieque amplissimum est patrimonium Romana concordia.

  22. 4.4.3.1

    In C. uero Fabricii et Q. Aemilii Papi principum saeculi sui domibus argentum fuisse confitear oportet: uterque enim patellam deorum et salinum habuit, sed eo lautius Fabricius, quod patellam suam corneo pediculo sustineri uoluit. Papus quoque satis animose, qui cum hereditatis nomine ea accepisset, religionis causa abalienanda non putauit.

  23. 4.4.4.1

    Illi etiam praediuites, qui ab aratro arcessebantur, ut consules fierent, uoluptatis causa sterile atque aestuosissimum Pupiniae solum uersabant deliciarumque gratia uastissimas glebas plurimo cum sudore dissipabant? immo uero, quos pericula rei publicae imperatores adserebant, angustiae rei familiaris—quid cesso proprium nomen ueritati reddere?—bubulcos fieri cogebant.

  24. 4.4.5.1

    Atilium autem, qui ad eum arcessendum a senatu missi erant ad imperium populi Romani suscipiendum, semen spargentem uiderunt. sed illae rustico opere adtritae manus salutem publicam stabilierunt, ingentes hostium copias pessum dederunt, quaeque modo arantium boum iugum rexerant, triumphalis currus habenas retinuerunt, nec fuit his rubori eburneo scipione deposito agrestem stiuam aratri repetere. potest pauperes consolari Atilius, sed multo magis docere locupletes quam non sit necessaria solidae laudis cupidini anxia diuitiarum conparatio.

  25. 4.4.6.1

    Eiusdem nominis et sanguinis Atilius Regulus, primi Punici belli qua gloria, qua clades maxima, cum in Africa insolentissimae Karthaginis opes crebris uictoriis contunderet ac prorogatum sibi ob bene gestas res in proximum annum imperium cognosset, consulibus scripsit uilicum in agello, quem vii iugerum in Pupinia habebat, mortuum esse, occasionemque nanctum mercennarium amoto inde rustico instrumento discessisse, ideoque petere ut sibi successor mitteretur, ne deserto agro non esset unde uxor ac liberi sui alerentur. quae postquam senatus a consulibus accepit, et agrum Atili ilico colendum locari et alimenta coniugi eius ac liberis praeberi resque, quas amiserat, redimi publice iussit. tanti aerario nostro uirtutis Atilianae exemplum, quo omnis aetas Romana gloriabitur, stetit.

  26. 4.4.7.1

    Aeque magna latifundia L. Quinti Cincinnati fuerunt: vii enim iugera agri possedit ex hisque tria, quae pro amico ad aerarium subsignauerat, multae nomine amisit. poenam quoque pro filio Caesone, quod ad causam dicendam non occurrisset, huius agelli reditu soluit. et tamen ei quattuor iugera aranti non solum dignitas patris familiae constitit, sed etiam dictatura delata est. anguste se habitare nunc putat cuius domus tantum patet, quantum Cincinnati rura patuerunt.

  27. 4.4.8.1

    Quid Aelia familia, quam locuples! xvi eodem tempore Aeli fuerunt, quibus una domuncula erat eodem loci, quo nunc sunt Mariana monumenta, et unus in agro Veiente fundus minus multos cultores desiderans quam dominos habebat inque circo maximo et Flaminio spectaculi locus. quae quidem loca ob uirtutem publice donata possidebant.

  28. 4.4.9.1

    Eadem gens nullum ante scripulum argenti habuit quam Paulus Perse deuicto Q. Aelio Tuberoni genero suo quinque pondo argenti ex praeda donaret: taceo enim quod princeps ciuitatis filiam ei nuptum dedit, cuius pecunia tam ieiunos penates uidebat. qui ipse quodque adeo inops decessit, ut, nisi fundus, quem unum reliquerat, uenisset, unde uxor eius dotem reciperet non extitisset. animi uirorum et feminarum uigebant in ciuitate, eorumque bonis dignitatis aestimatio cunctis in rebus ponderabatur. haec imperia conciliabant, haec iungebant adfinitates, haec in foro, haec intra priuatos parietes plurimum poterant: patriae enim rem unus quisque, non suam augere properabat pauperque in diuite quam diues in paupere imperio uersari malebat. atque huic tam praeclaro proposito illa merces reddebatur, quod nihil eorum, quae uirtuti debentur, emere pecunia licebat, inopiaeque inlustrium uirorum publice succurrebatur.

  29. 4.4.10.1

    Itaque, cum secundo Punico bello Cn. Scipio ex Hispania senatui scripsisset petens ut sibi successor mitteretur, quia filiam uirginem adultae iam aetatis haberet, neque ei sine se dos expediri posset, senatus, ne res publica bono duce careret, patris sibi partes desumpsit consilioque uxoris ac propinquorum Scipionis constituta dote summam eius ex aerario erogauit ac puellam nuptum dedit. dotis modus xl milia aeris fuit, quo non solum humanitas patrum conscriptorum, sed etiam habitus ueterum patrimoniorum cognosci potest: namque adeo fuerunt arta, ut Tuccia Caesonis filia maximam dotem ad uirum x aeris attulisse uisa sit, et Megullia, quia cum quinquaginta milibus aeris mariti domum intrauit, Dotatae cognomen inuenerit. idem senatus Fabricii Luscini Scipionisque filias ab indotatis nuptiis liberalitate sua uindicauit, quoniam paternae hereditati praeter opimam gloriam nihil erat quod acceptum referrent.

  30. 4.4.11.1

    M. autem Scaurus quantulam a patre hereditatem acceperit in primo libro eorum, quos de uita sua tres scripsit, refert: ait enim sibi sex sola mancipia totumque censum quinque atque xxx milium nummum relictum. in hac ille pecunia futurus senatus princeps nutritus est spiritus.

  31. 4.4.11.2

    Haec igitur exempla respicere, his adquiescere solaciis debemus, qui paruulos census nostros numquam querellis uacuos esse sinimus. nullum aut admodum parui ponderis argentum, paucos seruos, vii iugera aridae terrae, indigentia domesticae inpensae funera, inopes dotum filias, sed egregios consulatus, mirificas dictaturas, innumerabiles triumphos cernimus. quid ergo modicam fortunam quasi praecipuum generis humani malum diurnis atque nocturnis conuiciis laceramus, quae ut non abundantibus, ita fidis uberibus Publicolas, Aemilios, Fabricios, Curios, Scipiones, Scauros hisque paria robora uirtutis aluit. exurgamus potius animis pecuniaeque aspectu debilitatos spiritus pristini temporis memoria recreemus: namque per Romuli casam perque ueteris Capitolii humilia tecta et aeternos Vestae focos fictilibus etiam nunc uasis contentos iuro nullas diuitias talium uirorum paupertati posse praeferri.

  32. 4.5.pr.1

    A qua tempestiuus ad uerecundiam transitus uidetur: haec enim iustissimis uiris praecepit ut priuatas facultates neglegerent, publicas quam amplissimas esse cuperent, digna cui perinde atque caelesti numini templa extruantur araeque consecrentur, quia parens est omnis honesti consilii, tutela sollemnium officiorum, magistra innocentiae, cara proximis, accepta alienis, omni loco, omni tempore fauorabilem prae se ferens uultum.

  33. 4.5.1.1

    Sed ut a laudibus eius ad facta ueniamus, a condita urbe usque ad Africanum et Ti. Longum consules promiscuus senatui et populo spectandorum ludorum locus erat. numquam tamen quisquam ex plebe ante patres conscriptos in theatro spectare sustinuit: adeo circumspecta ciuitatis nostrae uerecundia fuit. quae quidem certissimum sui documentum etiam illo die exhibuit, quo L. Flamininus extrema in parte theatri constitit, quia a M. Catone et L. Flacco censoribus senatu motus fuerat, consulatus iam honore defunctus, frater etiam T. Flaminini Macedoniae Philippique uictoris: omnes enim transire eum in locum dignitati suae debitum coegerunt.

  34. 4.5.2.1

    Confregit rem publicam Terentius Varro Cannensis pugnae temerario ingressu. idem delatam ab uniuerso senatu et populo dictaturam recipere non sustinendo pudore culpam maximae cladis redemit effecitque ut acies deorum irae, modestia ipsius moribus imputaretur. itaque titulo imaginis eius speciosius non recepta dictatura quam aliorum gesta adscribi potest.

  35. 4.5.3.1

    Nos autem ad praeclarum uerecundiae opus transgrediamur. magna cum inuidia fortuna praetoriis comitiis Africani superioris filium Cn. Scipionem et scribam C. Cicereium in campum deduxerat, utque nimis inpotens sermone uulgi carpebatur, quod tanti uiri sanguinem clientelamque comitiali certamine confuderat. ceterum crimen eius in suam laudem Cicereius conuertit: nam ut uidit omnibus se centuriis Scipioni anteferri, templo descendit abiectaque candida toga conpetitoris sui suffragatorem agere coepit, ut scilicet praeturam melius Africani memoriae concederet quam sibi uindicaret. † nec maximum esse uerecundiae pretium: Scipio tunc honorem adeptus est, sed si Cicereio magis gratulati sunt.

  36. 4.5.4.1

    Ac ne protinus comitiis abeamus, consulatum petens L. Crassus, cum omnium candidatorum more circum forum supplex populo ire cogeretur, numquam adduci potuit ut id praesente Q. Scaeuola grauissimo et sapientissimo uiro, socero suo, faceret. itaque rogabat eum ut a se, dum ineptae rei inseruiret, discederet, maiorem uerecundiam dignitatis eius quam candidae togae suae respectum agens.

  37. 4.5.5.1

    Pompeius autem Magnus Pharsalica acie uictus a Caesare, cum postero die Larisam intraret, oppidique illius uniuersus populus obuiam ei processisset, 'ite' inquit 'et istud officium praestate uictori', dicerem, non dignus qui uinceretur, nisi a Caesare esset superatus, certe modestus in calamitate: nam quia dignitate sua uti iam non poterat, usus est uerecundia.

  38. 4.5.6.1

    Quam praecipuam in C. quoque Caesare fuisse et saepe numero apparuit et ultimus eius dies significauit: conpluribus enim parricidarum uiolatus mucronibus inter ipsum illud tempus, quo diuinus spiritus mortali discernebatur a corpore, ne tribus quidem et xx uulneribus quin uerecundiae obsequeretur absterreri potuit, si quidem utraque togam manu demisit, ut inferior pars corporis tecta conlaberetur. in hunc modum non homines expirant, sed di immortales sedes suas repetunt.

  39. 4.5e.1.1

    Quod sequitur externis adnectam, quia ante gestum est quam Etruriae ciuitas daretur. excellentis in ea regione pulchritudinis adulescens nomine Spurinna, cum mira specie conplurium feminarum inlustrium sollicitaret oculos ideoque uiris ac parentibus earum se suspectum esse sentiret, oris decorem uulneribus confudit deformitatemque sanctitatis suae fidem quam formam inritamentum alienae libidinis esse maluit.

  40. 4.5e.2.1

    Athenis quidam ultimae senectutis, cum spectatum ludos in theatrum uenisset, eumque nemo e ciuibus sessum reciperet, ad Lacedaemoniorum legatos forte peruenit. qui hominis aetate moti canos eius et annos adsurgendi officio uenerati sunt sedemque ei inter ipsos honoratissimo loco dederunt. quod ubi fieri populus aspexit, maximo plausu alienae urbis uerecundiam conprobauit. ferunt tunc unum e Lacedaemoniis dixisse 'ergo Athenienses quid sit rectum sciunt, sed id facere neglegunt'.

  41. 4.6.pr.1

    A placido et leni adfectu ad aeque honestum, uerum aliquanto ardentiorem et concitatiorem pergam legitimique amoris quasi quasdam imagines non sine maxima ueneratione contemplandas lectoris oculis subiciam, ualenter inter coniuges stabilitae fidei opera percurrens, ardua imitatu, ceterum cognosci utilia, quia excellentissima animaduertenti ne mediocria quidem praestare rubori oportet esse.

  42. 4.6.1.1

    Ti. Gracchus anguibus domi suae mare ac femina deprehensis, certior factus ab aruspice mare dimisso uxori eius, femina ipsi celerem obitum instare, salutarem coniugi potius quam sibi partem augurii secutus marem necari, feminam dimitti iussit sustinuitque in conspectu suo se ipsum interitu serpentis occidi. itaque Corneliam nescio utrum feliciorem dixerim, quod talem uirum habuerit, an miseriorem, quod amiserit. o te, Thessaliae rex Admete, crudelis et duri facti crimine sub magno iudice damnatum, qui coniugis tuae fata pro tuis permutari passus es, eaque, ne tu extinguerere, uoluntario obitu consumpta lucem intueri potuisti, et certe parentum prius indulgentiam temptaueras!

  43. 4.6.2.1

    Vilior Graccho iniquae fortunae uictima, quamuis senatorii uir ordinis, C. Plautius Numida, sed in consimili amore par exemplum: morte enim uxoris audita doloris inpotens pectus suum gladio percussit. interuentu deinde domesticorum inceptum exequi prohibitus colligatusque, ut primum occasio data est, scissis fasceis ac uulnere diuolso constanti dextra spiritum luctus acerbitate permixtum ex ipsis praecordiis et uisceribus hausit, tam uiolenta morte testatus quantum maritalis flammae illo pectore clausum habuisset.

  44. 4.6.3.1

    Eiusdem ut nominis, ita amoris quoque M. Plautius: nam cum imperio senatus classem sociorum sexaginta nauium in Asiam reduceret Tarentumque appulisset, atque ibi uxor eius Orestilla, quae illuc eum prosecuta fuerat, morbo oppressa decessisset, funerata ea et in rogum inposita inter officium unguendi et osculandi stricto ferro incubuit. quem amici, sicut erat, togatum et calceatum corpori coniugis iunxerunt ac deinde subiectis facibus utrumque una cremauerunt. quorum ibi factum sepulcrum est,—Tarenti etiam nunc conspicitur—quod uocatur *t*w*n *d*u*o *f*i*l*o*u*n*t*w*n. nec dubito quin, si quis modo extinctis sensus inest, Plautius et Orestilla fati consortione gestientes uultus tenebris intulerint. saneque, ubi idem et maximus et honestissimus amor est, aliquanto praestat morte iungi quam distrahi uita.

  45. 4.6.4.1

    Consimilis adfectus Iuliae C. Caesaris filiae adnotatus est. quae, cum aediliciis comitiis Pompei Magni coniugis sui uestem cruore respersam e campo domum relatam uidisset, territa metu ne qua ei uis esset adlata, exanimis concidit partumque, quem utero conceptum habebat, subita animi consternatione et graui dolore corporis eicere coacta est magno quidem cum totius terrarum orbis detrimento, cuius tranquillitas tot ciuilium bellorum truculentissimo furore perturbata non esset, si Caesaris et Pompei concordia communis sanguinis uinculo constricta mansisset.

  46. 4.6.5.1

    Tuos quoque castissimos ignes, Porcia M. Catonis filia, cuncta saecula debita admiratione prosequentur. quae, cum apud Philippos uictum et interemptum uirum tuum Brutum cognosses, quia ferrum non dabatur, ardentes ore carbones haurire non dubitasti, muliebri spiritu uirilem patris exitum imitata. sed nescio an hoc fortius, quod ille usitato, tu nouo genere mortis absumpta es.

  47. 4.6e.1.1

    Sunt et alienigeni amores iusti obscuritate ignorantiae non obruti, e quibus paucos attigisse satis erit. gentis Cariae regina Artemisia uirum suum Mausolum fato absumptum quantopere desiderauerit leue est post conquisitorum omnis generis honorum monumentique usque ad vii miracula prouecti magnificentiam argumentari: quid enim aut eos colligas aut de illo inclito tumulto loquare, cum ipsa Mausoli uiuum ac spirans sepulcrum fieri concupierit eorum testimonio, qui illam extincti ossa potioni aspersa bibisse tradunt?

  48. 4.6e.2.1

    Hypsicratea quoque regina Mitridatem coniugem suum effusis caritatis habenis amauit, propter quem praecipuum formae suae decorem in habitum uirilem conuertere uoluptatis loco habuit: tonsis enim capillis equo se et armis adsuefecit, quo facilius laboribus et periculis eius interesset. quin etiam uictum a Cn. Pompeio per efferatas gentes fugientem animo pariter et corpore infatigabili secuta est. cuius tanta fides asperarum atque difficilium rerum Mitridati maximum solacium et iucundissimum lenimentum fuit: cum domo enim et penatibus uagari se credidit uxore simul exulante.

  49. 4.6e.3.1

    Verum quid Asiam, quid barbariae inmensas solitudines, quid latebras Pontici sinus scrutor, cum splendidissimum totius Graeciae decus Lacedaemon praecipuum uxoriae fidei specimen tantum non nostris ostentet oculis, plurimis et maximis patriae suae laudibus admiratione facti conparandum?

  50. 4.6e.3.2

    Minyae, quorum origo ex inclyto sociorum Iasonis numero Lemniorum in insula concepta per aliquot saeculorum uices stabili in sede manserat, † a Pelasgicis expulsi ramis, alienae opis indigentes excelsa Taygetorum montium iuga supplices occupauerunt. quos Spartana ciuitas respectu Tyndaridarum —amque in illo nobilis famae nauigio destinatum sideribus par fratrum fulserat—deductos inde legibus commodisque suis inmiscuit. sed hoc tantum beneficium in iniuriam bene meritae urbis regnum adfectantes uerterunt. igitur publicae custodiae inclusi capitali adseruabantur supplicio. quod cum uetere instituto Lacedaemoniorum nocturno tempore passuri essent, coniuges eorum inlustris ibi sanguinis uelut adlocuturae perituros uiros inpetrato a custodibus aditu carcerem intrauerunt commutataque ueste per simulationem doloris uelatis capitibus eos abire passae sunt. hoc loco quid aliud adiecerim quam dignas fuisse quibus Minyae nuberent?

  51. 4.7.pr.1

    Contemplemur nunc amicitiae uinculum potens et praeualidum neque ulla ex parte sanguinis uiribus inferius, hoc etiam certius et exploratius, quod illud nascendi sors, fortuitum opus, hoc unius cuiusque solido iudicio inchoata uoluntas contrahit. itaque celerius sine reprehensione propinquum auersere quam amicum, quia altera diremptio non utique iniquitatis, altera utique leuitatis crimini subiecta est: cum enim deserta sit futura uita hominis nullius amicitiae cincta praesidio, tam necessarium subsidium temere adsumi non debet, semel autem recte adprehensum sperni non conuenit. sincerae uero fidei amici praecipue in aduersis rebus cognoscuntur, in quibus quidquid praestatur totum a constanti beniuolentia proficiscitur. felicitatis cultus maiore ex parte adulatione quam caritate erogatur, certe suspectus est perinde ac plus semper petat quam inpendat. accedit huc, quod infractae fortunae homines magis amicorum studia desiderant uel praesidii uel solacii gratia: nam laeta quidem et prospera negotia, utpote cum diuina subfragatione foueantur, humana minus indigent. tenacius igitur eorum nomina posteritatis memoria adprehendit, qui aduersos casus amicorum non deseruerunt quam qui prosperum uitae cursum comitati sunt. nemo de Sardanapalli familiaribus loquitur, Orestes Pylade paene amico quam Agamemnone notior est patre, si quidem illorum amicitia in consortione deliciarum et luxuriae contabuit, horum durae atque asperae condicionis sodalicium ipsarum miseriarum experimento enituit. sed quid externa attingo, cum domesticis prius liceat uti?

  52. 4.7.1.1

    Inimicus patriae fuisse Ti. Gracchus existimatus est, nec inmerito, quia potentiam suam saluti eius praetulerat. quam constantis tamen fidei amicum etiam in hoc tam prauo proposito C. Blossium Cumanum habuerit operae pretium est cognoscere. hostis iudicatus, ultimo supplicio adfectus, sepulturae honore spoliatus beniuolentia tamen eius non caruit: nam cum senatus Rupilio et Laenati consulibus mandasset ut in eos, qui cum Graccho consenserant, more maiorum animaduerterent, et ad Laelium, cuius consilio praecipue consules utebantur, pro se Blossius deprecatum uenisset familiaritatisque excusatione uteretur, atque is dixisset: 'quid? si te Gracchus templo Iouis optimi maximi faces subdere iussisset, obsecuturusne illius uoluntati propter istam, quam iactas, familiaritatem fuisti?' 'numquam istud' inquit 'Gracchus imperasset'. satis, immo etiam nimium: totius namque senatus consensu damnatos eius mores defendere ausus est. uerum quod sequitur multo audacius multoque periculosius: conpressus enim perseueranti interrogatione Laeli in eodem constantiae gradu stetit seque etiam hoc, si modo Gracchus annuisset, facturum respondit. quis illum sceleratum putasset fuisse, si tacuisset? quis non etiam sapientem, si pro necessitate temporis locutus esset? at Blossius nec silentio honesto nec prudenti sermone salutem suam, ne qua ex parte infelicis amicitiae memoriam desereret, tueri uoluit.

  53. 4.7.2.1

    In eadem domo aeque robusta constantis amicitiae exempla oboriuntur: prostratis enim iam et perditis C. Gracchi consiliis rebusque, cum tota eius conspiratio late quaereretur, desertum omni auxilio duo tantum amici Pomponius et Laetorius ab infestis et undique ruentibus telis oppositu corporum suorum texerunt. quorum Pomponius, quo is facilius euaderet, concitatum insequentium agmen in porta trigemina aliquamdiu acerrima pugna inhibuit nec uiuus pelli potuit, sed multis confectus uulneribus transitum eis super cadauer suum, credo etiam post fata inuitus, dedit. Laetorius autem in ponte sublicio constitit et eum, donec Gracchus transiret, ardore spiritus sui saepsit ac ui iam multitudinis obrutus conuerso in se gladio celeri saltu profundum Tiberis petiit, quamque in eo ponte caritatem toti patriae Horatius Cocles exhibuerat, unius amicitiae adiecta uoluntaria morte praestitit. quam bonos Gracchi, si aut patris aut materni aui sectam uitae ingredi uoluissent, habere milites potuerant! quo enim impetu, qua perseuerantia animi Blossius et Pomponius et Laetorius tropaea ac triumphos eorum adiuuissent, furiosi conatus tam strenui comites, sinistris quidem auspiciis amicitiae condicionem secuti, sed quo miseriora, hoc certiora fideliter cultae nobilitatis exempla.

  54. 4.7.3.1

    L. autem Reginus, si ad debitam publico ministerio sinceritatem exigatur, posteritatis conuicio lacerandus, si amicitiae fido pignore aestimetur, in optimo laudabilis conscientiae portu relinquendus est: tribunus enim plebis Caepionem in carcerem coniectum, quod illius culpa exercitus noster a Cimbris et Teutonis uidebatur deletus, ueteris artaeque amicitiae memor publica custodia liberauit nec hactenus amicum egisse contentus etiam fugae eius comes accessit. pro magnum et inexuperabile tuum, numen, amicitia! cum ex altera parte res publica manum iniceret, ex altera tua illum dextera traheret, et illa ut sacrosanctus esse uellet exigeret, tu exilium indiceres—adeo blando uteris imperio—supplicium honori praetulit.

  55. 4.7.4.1

    Admirabile hoc opus tuum, sed quod sequitur aliquanto laudabilius: recognosce enim quo usque Volumni constantem erga amicum suum caritatem sine ulla rei publicae iniuria euexeris. qui ortus equestri loco, cum M. Lucullum familiariter coluisset eumque M. Antonius, quia Bruti et Cassii partes secutus fuerat, interemisset, in magna fugiendi licentia exanimi amico adhaesit hucusque in lacrimas et gemitus profusus, ut nimia pietate causam sibi mortis arcesseret: nam propter praecipuam et perseuerantem lamentationem ad Antonium pertractus est. cuius postquam in conspectu stetit, 'iube me' inquit, 'imperator, protinus ad Luculli corpus ductum occidi: neque enim absumpto illo superesse debeo, cum ei infelicis militiae auctor extiterim'. quid hac fidelius beniuolentia? mortem amici hostis odio leuauit, uitam suam consilii crimine astrinxit, quoque illum miserabiliorem redderet, se fecit inuisiorem. nec difficiles Antoni aures habuit ductusque, quo uoluerat, dexteram Luculli auide osculatus, caput, quod abscisum iacebat, sublatum pectori suo adplicauit ac deinde demissam ceruicem uictori gladio praebuit. loquatur Graecia Thesea nefandis Pirithoi amoribus suscribentem Ditis se patris regnis commisisse: uani est istud narrare, stulti credere. mixtum cruorem amicorum et uulneribus innexa uulnera mortique inhaerentem mortem uidere, haec sunt uera Romanae amicitiae indicia, illa gentis ad fingendum paratae monstro similia mendacia.

  56. 4.7.5.1

    L. quoque Petronius huiusce laudis consortionem merito uindicat: paria enim in cultu amicitiae auso par gloriae portio adserenda est. admodum humili loco natus ad equestrem ordinem et splendidae militiae stipendia P. Caeli beneficio peruenerat. cui gratum animum, quia laeta in materia exhibere non contigerat, in ea, quam inicam fortuna esse uoluit, cum multa fide praestitit. erat ob Octauio consule Placentiae praepositus Caelius. qua a Cinnano exercitu capta et senior iam et graui ualitudine adfectus, ne in potestatem hostium ueniret, ad auxilium dexterae Petroni confugit. quem is ab incepto consilio frustra conatus abstrahere in isdem perseuerantem precibus interemit caedique eius suam iunxit, ne eo iacente, per quem omnia dignitatis incrementa adsecutus fuerat, superesset. ita alterius fato uerecundia, alterius pietas causam praebuit.

  57. 4.7.6.1

    Iungendus Petronio Ser. Terentius est, quamquam ei, sicut cupierat, pro amico suo perire non contigit: incepto namque egregio, non inrito euentu aestimari debet, quia, quantum in illo fuit, et ipse extinctus est et D. Brutus periculum euasit mortis. qui fugiens a Mutina, ut ad se interficiendum ab Antonio missos equites aduenisse cognouit, quodam in loco iustae poenae debitum spiritum tenebris furari conabatur, eoque iam facta inruptione Terentius fideli mendacio obscuritate ipsa suffragante Brutum se esse simulauit et corpus suum trucidandum equitibus obiecit. uerum cognitus a Furio, cui Brutianae ultionis officium mandatum fuerat, nece sua amici supplicium discutere non potuit. sic inuitus fortuna cogente uixit.

  58. 4.7.7.1

    Ab hoc horrido et tristi pertinacis amicitiae ad laetum et serenum uultum transeamus atque inde eam euocatam, ubi omnia lacrimis, gemitu, caedibus fuerant referta, in eo, quo dignior est, felicitatis domicilio conlocemus, gratia, honore abundantissimisque opibus fulgentem. orere igitur ab illa, quae sanctorum umbris dicata esse creditur, sede hinc Decime Laeli, illinc M. Agrippa, alter uirorum, deorum alter maximum amicum et certa mente et secundis ominibus sortiti, totumque beatae turbae gregem, qui uestro ductu ueneranda sincerae fidei stipendia laudibus et praemiis onustus peregit, in lucem uobiscum protrahite: uestros enim constantis animos, uestra strenua ministeria, uestram inexpugnabilem taciturnitatem proque dignitate et salute amicorum perpetuam excubationem et stationem beniuolentiae et rursus harum rerum uberrimos fructus posterior intuens aetas in excolendo iure amicitiae qua libentius qua etiam religiosius erit operata.

  59. 4.7e.1.1

    Haeret animus in domesticis, sed aliena quoque bene facta referre Romanae urbis candor hortatur. Damon et Phintias Pythagoricae prudentiae sacris initiati tam fidelem inter se amicitiam iunxerant, ut, cum alterum ex his Dionysius Syracusanus interficere uellet, atque is tempus ab eo, quo prius quam periret domum profectus res suas ordinaret, impetrauisset, alter uadem se pro reditu eius tyranno dare non dubitaret. solutus erat periculo mortis qui modo gladio ceruices subiectas habuerat: eidem caput suum subiecerat cui securo uiuere licebat. igitur omnes et in primis Dionysius nouae atque ancipitis rei exitum speculabantur. adpropinquante deinde finita die nec illo redeunte unus quisque stultitiae tam temerarium sponsorem damnabat. at is nihil se de amici constantia metuere praedicabat. eodem autem momento et hora a Dionysio constituta et eam qui acceperat superuenit. admiratus amborum animum tyrannus supplicium fidei remisit insuperque eos rogauit ut se in societatem amicitiae tertium sodalicii gradum mutua culturum beniuolentia reciperent. hascine uires amicitiae? mortis contemptum ingenerare, uitae dulcedinem extinguere, crudelitatem mansuefacere, odium in amorem conuertere, poenam beneficio pensare potuerunt. quibus paene tantum uenerationis quantum deorum inmortalium caerimoniis debetur: illis enim publica salus, his priuata continetur, atque ut illarum aedes sacra domicilia, harum fida hominum pectora quasi quaedam sancto spiritu referta templa sunt.

  60. 4.7e.2.1

    Quod ita esse rex Alexander sensit. Darei castris, in quibus omnes necessarii eius erant, potitus Hephaestione gratissimo sibi latus suum tegente ad eos adloquendos uenit. cuius aduentu mater Darei recreata humi prostratum caput erexit Hephaestionemque, quia et statura et forma praestabat, more Persarum adulata tamquam Alexandrum salutauit. admonita deinde erroris per summam trepidationem excusationis uerba quaerebat. cui Alexander 'nihil est' inquit 'quod hoc nomine confundaris: nam et hic Alexander est'. utri prius gratulemur? qui hoc dicere uoluit an cui audire contigit? maximi enim animi rex et iam totum terrarum orbem aut uictoriis aut spe conplexus tam paucis uerbis se cum comite suo partitus est. o donum inclytae uocis danti pariter atque accipienti speciosum! quod priuatim quoque merito ueneror clarissimi ac disertissimi uiri promptissimam erga me beniuolentiam expertus. nec metuo ne parum conueniat mihi Pompeium meum instar esse Alexandri, cum illi Hephaestio suus alter fuerit Alexander. ego uero grauissimo crimini sim obnoxius, constantis et benignae amicitiae exempla sine ulla eius mentione transgressus, cuius in animo uelut in parentum amantissimorum pectore laetior uitae meae status uiguit, tristior adquieuit, a quo omnium commodorum incrementa ultro oblata cepi, per quem tutior aduersus casus steti, qui studia nostra ductu et auspiciis suis lucidiora et alacriora reddidit. itaque paui inuidiam quorundam optimi amici iactura, uidelicet quia fructu torseram, non quidem meo merito, gratiam meam, quantacumque fuit, cum his, qui ea uti uoluerunt, partitus. uerum nulla tam modesta felicitas est, quae malignitatis dentes uitare possit. et quo secessu quosdam fugeris aut quibus infulis misericordiae permulseris, ne alienis malis perinde ac bonis suis laetentur et gestiant? diuites sunt aliorum iacturis, locupletes calamitatibus, immortales funeribus. sed illi quatenus alienis incommodis suorum adhuc expertes insultent optima uindex insolentiae uarietas humanae condicionis uiderit.

  61. 4.8.1.1

    Nostrum opus pio egressu ad proprium dolorem prouectum in suum ordinem reuocetur, liberalitatisque conmemorationi uacemus. cuius duo sunt maxime probabiles fontes, uerum iudicium et honesta beniuolentia: nam cum ab his orietur, tunc demum ei ratio constat. dono autem ipsi gratiam et magnitudo quidem sua, sed efficaciorem aliquanto opportunitas conciliat: accedit enim pretio rei inaestimabile momentum occasionis. quae Fabio Maximo tot ante saecula paruam pecuniae summam erogatam ad hoc usque tempus laudabilem fecit. captiuos ab Hannibale interposita pactione nummorum receperat. qui cum a senatu non praestarentur, misso in urbem filio fundum, quem unicum possidebat, uendidit eiusque pretium Hannibali protinus numerauit, si ad calculos reuocetur, paruum, utpote septem iugeribus et hoc in Pupinia addictis redactum, si animo † praerogantis, omni pecunia maius: se enim patrimonii quam patriam fidei inopem esse maluit, eo quidem maiore cum commendatione, quod proni studii certius indicium est supra uires niti quam uiribus ex facili uti: alter enim quod potest praestat, alter plus etiam quam potest.

  62. 4.8.1.2

    8

  63. 4.8.2.1

    Itaque eiusdem temporis femina Busa nomine, regionis autem Apulae ditissima, merito quidem liberalitatis testimonium receperit, sed excellentes opes suas Fabianis rei familiaris angustiis non conparauerit: nam etsi circa x ciuium nostrorum, Cannensis proelii reliquias, benignissime intra Canusina moenia alimentis sustentauit, saluo tamen statu fortunarum suarum munificam se populo Romano praestitit: Fabius in honorem patriae paupertatem inopia mutauit.

  64. 4.8.3.1

    In Q. quoque Considio saluberrimi exempli nec sine paruo ipsius fructu liberalitas adnotata est. qui Catilinae furore ita consternata re publica, ut ne a locupletibus quidem debitae pecuniae propter tumultum pretiis possessionum deminutis solui creditoribus possent, cum centies atque quinquagies sestertii summam in faenore haberet, neque de sorte quemquam debitorum suorum neque de usura appellari a suis passus est, quantumque in ipso fuit, amaritudinem publicae confusionis priuata tranquillitate mitigauit, opportune mirificeque testatus se nummorum suorum, non ciuilis sanguinis esse faeneratorem: nam qui nunc praecipue negotiatione delectantur, cum pecuniam domum cruentam retulerunt, quam inprobando gaudio exultent cognoscent, si diligenter senatus consultum, quo Considio gratiae actae sunt, legere non fastidierint.

  65. 4.8.4.1

    Queri mecum iam dudum populus Romanus uidetur, quod, cum singulorum munificentiam consecter, de sua taceam: ad summam enim eius laudem pertinet quem animum regibus et urbibus et gentibus praestiterit recognosci, quod omne praeclari facti decus crebra memoria in se ipso reuirescit. Asiam bello captam Attalo regi muneris loco possidendam tradidit, eo excelsius et speciosius urbi nostrae futurum imperium credens, si ditissimam atque amoenissimam partem terrarum orbis in beneficio quam in fructu suo reponere maluisset. ipsa uictoria donum felicius, quia multum occupasse inuidiam habere potuit, tantum tribuisse gloria carere non potuit.

  66. 4.8.5.1

    Illius uero Romanae liberalitatis caelestem spiritum nullae litterae satis dignis laudibus prosequentur: Philippo enim Macedoniae rege superato, cum ad Isthmicum spectaculum tota Graecia conuenisset, T. Quintius Flamininus tubae signo silentio facto per praeconem haec uerba recitari iussit: 'S. P. Q. R. et T. Quintius Flamininus imperator omnes Graeciae urbes, quae sub dicione Philippi regis fuerunt, liberas atque inmunes esse iubet.' quibus auditis maximo et inopinato gaudio homines perculsi primo ueluti non audisse se quae audierant credentes obticuerunt. iterata deinde pronuntiatione praeconis tanta caelum clamoris alacritate conpleuerunt, ut certe constet aues, quae superuolabant, adtonitas pauentesque decidisse. magni animi fuisset a tot captiuorum capitibus seruitutem detraxisse, quot tunc nobilissimis et opulentissimis urbibus populus Romanus libertatem largitus est.

  67. 4.8.5.2

    Ad cuius maiestatem pertinet non solum quae ipse benigne tribuit, sed etiam quae alio tribuente sensit commemorari: ut enim illic meritae, ita hic redditae laudis conmendatio est.

  68. 4.8e.1.1

    Hiero Syracusarum rex audita clade, qua Romani apud Trasimennum lacum erant adflicti, ccc milia modium tritici et cc hordei aurique ducenta et xl pondo urbi nostrae muneri misit. neque ignarus uerecundiae maiorum nostrorum, ne aurum nollent accipere, in habitum id Victoriae formauit, ut eos religione motos munificentia sua uti cogeret, uoluntate mittendi prius, iterum prouidentia cauendi ne remitteretur liberalis.

  69. 4.8e.2.1

    Subnectam huic Acragantinum Gillian, quem propemodum ipsius liberalitatis praecordia constat habuisse. erat opibus excellens, sed multo etiam animo quam diuitiis locupletior semperque in eroganda potius quam in corripienda pecunia occupatus, adeo ut domus eius quasi quaedam munificentiae officina crederetur: illinc enim publicis usibus apta monumenta extruebantur, illinc grata populi oculis spectacula edebantur, illinc epularum magnifici apparatus labentique annonae subsidia oriebantur. et cum haec uniuersis, priuatim alimenta inopia laborantibus, dotes uirginibus paupertate pressis, subsidia detrimentorum incursu quassatis erogabantur. hospites quoque cum urbanis penatibus tum etiam rusticis tectis benignissime excepti, uariis muneribus ornati dimittebantur. quodam uero tempore d simul Gelensium equites ui tempestatis in possessiones suas conpulsos aluit ac uestiuit. quid multa? non mortalem aliquem, sed propitiae Fortunae benignum esse diceres sinum. ergo quod Gillias possidebat omnium quasi commune patrimonium erat. pro cuius salute et incrementis cum Acragantina ciuitas tum etiam uicinae regiones uotis excubabant. conloca e contraria parte arcas inexorabilibus claustris obseratas, nonne praestantiorem aliquanto existimes illam inpensam quam hanc custodiam?

  70. 5.1.pr.1

    Liberalitati quas aptiores comites quam humanitatem et clementiam dederim, quoniam idem genus laudis expetunt? quarum prima † inopia, proxima occupatione, tertia ancipiti fortuna praestatur, cumque nescias quam maxime probes, eius tamen commendatio praecurrere uidetur, cui nomen ex ipso numine quaesitum est.

  71. 5.1.1a.1

    Ante omnia autem humanissima et clementissima senatus acta referam. qui, cum Karthaginiensium legati ad captiuos redimendos in urbem uenissent, protinus his nulla pecunia accepta reddidit iuuenes numerum duum milium et septingentorum et xl trium explentis † simis rerum tantum hostium exercitum dimissum, tantam pecuniam contemptam, tot Punicis iniuriis ueniam datam: ipsos legatos obstipuisse arbitror ac secum dixisse 'o munificentiam gentis Romanae deorum benignitati aequandam! o etiam nostram legationem supra uota felicem! nam quod beneficium numquam dedissemus, accepimus.'

  72. 5.1.1b.1

    Illud quoque non paruum humanitatis senatus indicium est: Syphacem enim, quondam opulentissimum Numidiae regem, captiuum in custodia Tiburi mortuum publico funere censuit efferendum, ut uitae dono honorem sepulturae adiceret.

  73. 5.1.1b.2

    8

  74. 5.1.1c.1

    consimilique clementia in Perse usus est: nam cum Albae, in quam custodiae causa relegatus erat, decessisset, quaestorem misit, qui eum publico funere efferret, ne regias reliquias iacere inhonoratas pateretur.

  75. 5.1.1d.1

    Hostibus haec et miseris et fato functis officia regibus erogata, illa amicis et felicibus et uiuis tributa sunt. confecto Macedonico bello Musochanes Masinissae filius cum equitibus, quos in praesidium Romanorum adduxerat, ab imperatore Paulo ad patrem remissus tempestate classe dispersa Brundisium aeger delatus est. quod ubi senatus cognouit, continuo illo quaestorem ire iussit, cuius cura et hospitium adulescenti expediretur et omnia, quae ad ualitudinem opus essent, praeberentur inpensaeque liberaliter cum ipsi tum toti comitatui praestarentur, naues etiam ut prospicerentur, quibus se bene ac tuto cum suis in Africam traiceret. equitibus singulas libras argenti et quingenos sestertios dari imperauit. quae tam prompta et tam exquisita patrum conscriptorum humanitas efficere potuit ut, etiamsi expirasset adulescens, aequiore animo desiderium eius pater toleraret.

  76. 5.1.1e.1

    Idem senatus, cum ad gratulandum sibi Prusian Bithyniae regem Perse deuicto uenire audisset, obuiam illi P. Cornelium Scipionem quaestorem Capuam misit censuitque ut ei domus Romae quam optima conduceretur et copiae non solum ipsi, sed etiam comitibus eius publice praeberentur, in eoque excipiendo tota urbs unius humani amici uultum habuit. itaque qui amantissimus nostri uenerat, duplicata erga nos beniuolentia in regnum suum reuersus est.

  77. 5.1.1f.1

    Ne Aegyptus quidem Romanae humanitatis expers fuit. Rex eius Ptolomaeus a minore fratre regno spoliatus petendi auxilii gratia cum paucis admodum seruis squalore obsitus Romam uenerat ac se in hospitium Alexandrini pictoris contulerat. id postquam senatui relatum est, accersito iuuene quam potuit accurata excusatione usus est, quod nec quaestorem illi more maiorum obuiam misisset nec publico eum hospitio excepisset, eaque non sua neglegentia, sed ipsius subito et clandestino aduentu facta dixit et illum e curia protinus ad publicos penates deduxit hortatusque est ut depositis sordibus adeundi ipsius diem peteret. quin etiam curae habuit ut ei munera per quaestorem cotidie darentur. his gradibus officiorum iacentem ad regium fastigium erexit effecitque ut plus spei in auxilio populi Romani quam metus in sua fortuna reponeret.

  78. 5.1.2.1

    Atque ut ab uniuersis patribus conscriptis ad singulos ueniam, L. Cornelius consul primo Punico bello, cum Olbiam oppidum cepisset, pro quo fortissime dimicans Hanno dux Karthaginiensium occiderat, corpus eius e tabernaculo suo amplo funere extulit nec dubitauit hostis exequias ipse celebrare, eam demum uictoriam et apud deos et apud homines minimum inuidiae habituram credens, quae quam plurimum humanitatis habuisset.

  79. 5.1.3.1

    Quid de Quintio Crispino loquar, cuius mansuetudinem potentissimi adfectus, ira atque gloria, quatere non potuerunt? Badium Campanum et hospitio benignissime domi suae exceperat et aduersa ualitudine correptum adtentissima cura recreauerat. a quo post illam nefariam Campanorum defectionem in acie ad pugnam prouocatus, cum et uiribus corporis et animi uirtute aliquanto esset superior, monere ingratum quam uincere maluit: nam 'quid agis' inquit, 'demens, aut quo te praua cupiditas transuersum rapit? parum habes publica impietate furere, nisi etiam priuata lapsus fueris? unus uidelicet tibi Romanorum Quintius placet, in quo sceleste exerceas arma, cuius penatibus et honoris uicissitudinem et salutem tuam debes! at me foedus amicitiae diique hospitales, sancta nostro sanguini, uestris pectoribus uilia pignora, hostili certamine congredi tecum uetant. quin etiam, si in concursu exercituum fortuito umbonis mei inpulsu prostratum agnouissem, adplicatum iam ceruicibus tuis mucronem reuocassem. tuum ergo crimen sit hospitem occidere uoluisse, meum non eris hospes occisus. proinde aliam qua occidas dexteram quaere, quoniam mea te seruare didicit'. dedit utrique caeleste numen debitum exitum, si quidem in eo proelio Badius obtruncatus est, Quintius insigni pugna clarus euasit.

  80. 5.1.4.1

    Age, M. Marcelli clementia quam clarum quamque memorabile exemplum haberi debet! qui captis ab se Syracusis in arce earum constitit, ut urbis modo opulentissimae, tunc adflictae fortunam ex alto cerneret. ceterum casum eius lugubrem intuens fletum cohibere non potuit. quem si quis ignarus uiri aspexisset, alterius uictoriam esse credidisset. itaque, Syracusana ciuitas, maxima clade tua aliquid admixtum gratulationis habuisti, quia, si tibi incolumem stare fas non erat, leniter sub tam mansueto uictore cecidisti.

  81. 5.1.5.1

    Q. uero Metellus Celtibericum in Hispania gerens bellum, cum urbem Centobrigam obsideret et iam admota machina partem muri, quae sola conuelli poterat, disiecturus uideretur, humanitatem propinquae uictoriae praetulit: nam cum Rhoetogenis filios, qui ad eum transierat, Centrobigenses machinae ictibus obiecissent, ne pueri in conspectu patris crudeli genere mortis consumerentur, quamquam ipse Rhoetogenes negabat esse inpedimento quominus etiam per exitium sanguinis sui expugnationem perageret, ab obsidione discessit. quo quidem tam clementi facto etsi non unius ciuitatis moenia, omnium tamen Celtiberarum urbium animos cepit effecitque ut ad redigendas eas in dicionem populi Romani non multis sibi obsidionibus opus esset.

  82. 5.1.6.1

    Africani quoque posterioris humanitas speciose lateque patuit: expugnata enim Karthagine circa ciuitates Siciliae litteras misit, ut ornamenta templorum suorum a Poenis rapta per legatos recuperarent inque pristinis sedibus reponenda curarent. beneficium dis pariter atque hominibus acceptum!

  83. 5.1.7.1

    Huic facto par eiusdem uiri † humanitas. a quaestore suo hastae subiectos captiuos uendente puer eximiae formae et liberalis habitus missus est. de quo cum explorasset Numidam esse, orbum relictum a patre, educatum apud auunculum Masinissam, eo ignorante inmaturam aduersus Romanos ingressum militiam, et errori illius ueniam dandam et amicitiae regis fidissimi populo Romano debitam uenerationem tribuendam existimauit. itaque puerum anulo fibulaque aurea et tunica laticlauia Hispanoque sagulo et ornato equo donatum datis qui eum prosequerentur equitibus ad Masinissam misit, eos uictoriae maximos fructus ratus, dis ornamenta, hominibus regibus sanguinem suum restituere.

  84. 5.1.8.1

    L. etiam Pauli in tali genere laudis memoria adprehendenda est. qui, cum Persen parui temporis momento captiuum ex rege ad se adduci audisset, occurrit ei Romani imperii decoratus ornamentis conatumque ad genua procumbere dextera manu adleuauit et Graeco sermone ad spem exhortatus est. introductum etiam in tabernaculum lateri suo proximum in consilio sedere iussit nec honore mensae indignum iudicauit. proponatur in conspicuo acies, qua prostratus est Perses, et harum rerum, quas retuli, contextus, utro magis spectaculo delectentur homines dubitabunt: nam si egregium est hostem abicere, non minus tamen laudabile infelicis scire misereri.

  85. 5.1.9.1

    Haec L. Pauli humanitas admonet me ne de Cn. Pompei clementia taceam. regem Armeniae Tigranem, qui et per se magna cum populo Romano bella gesserat et infestissimum urbi nostrae Mitridatem Ponto pulsum uiribus suis protexerat, in conspectu suo diutius iacere supplicem passus non est, sed benignis uerbis recreatum diadema, quod abiecerat, capiti reponere iussit certisque rebus imperatis in pristinum fortunae habitum restituit, aeque pulchrum esse iudicans et uincere reges et facere.

  86. 5.1.10.1

    Quam praeclarum tributae humanitatis specimen Cn. Pompeius, quam miserabile desideratae idem euasit exemplum! nam qui Tigranis tempora insigni regio texerat, eius caput tribus coronis triumphalibus spoliatum in suo modo terrarum orbe nusquam sepulturae locum habuit, sed abscisum a corpore inops rogi nefarium Aegyptiae perfidiae munus portatum est etiam ipsi uictori miserabile: ut enim id Caesar aspexit, oblitus hostis soceri uultum induit ac Pompeio cum proprias tum et filiae suae lacrimas reddidit, caput autem plurimis et pretiosissimis odoribus cremandum curauit. quod si non tam mansuetus animus diuini principis extitisset, paulo ante Romani imperii columen habitum—sic mortalium negotia fortuna uersat—inhumatum iacuisset. Catonis quoque morte Caesar audita et se illius gloriae inuidere et illum suae inuidisse dixit patrimoniumque eius liberis ipsius incolume seruauit. et hercule diuinorum Caesaris operum non parua pars Catonis salus fuisset.

  87. 5.1.11.1

    M. etiam Antoni animus talis humanitatis intellectu non caruit: M. enim Bruti corpus liberto suo sepeliendum tradidit, quoque honoratius cremaretur, inici ei suum paludamentum iussit, iacentem hostem deposito aestimans odio: cumque interceptum a liberto paludamentum conperisset, ira percitus protinus in eum animaduertit hac ante praefatione usus: 'quid? tu ignorasti cuius tibi uiri sepulturam conmisissem'? fortem piamque eius uictoriam Philippii campi libenter uiderunt, sed ne ista quidem generosissimae indignationis uerba inuiti audierunt.

  88. 5.1e.1.1

    Commemoratione Romani exempli in Macedoniam deductus morum Alexandri praeconium facere cogor, cuius ut infinitam gloriam bellica uirtus, ita praecipuum amorem clementia meruit. is, dum omnes gentes infatigabili cursu lustrat, quodam loci niuali tempestate oppressus senio iam confectum Macedonem militem nimio frigore obstupefactum ipse sublimi et propinqua igni sede residens animaduertit factaque non fortunae, sed aetatis utriusque aestimatione descendit et illis manibus, quibus opes Darii adflixerat, corpus frigore duplicatum in suam sedem inposuit: id ei salutare futurum, quod apud Persas capital extitisset, solium regium occupasse. quid ergo mirum est, si sub eo duce tot annis militare iucundum ducebant, cui gregarii militis incolumitas proprio fastigio carior erat? idem non hominum ulli, sed naturae fortunaeque cedens, quamquam uiolentia morbi dilabebatur, in cubitum tamen erectus dexteram omnibus, qui eam contingere uellent, porrexit. quis autem illam osculari non cuperet, quae iam fato oppressa maximi exercitus conplexui humanitate quam spiritu uiuidior suffecit?

  89. 5.1e.2.1

    Non tam robusti generis humanitas, sed et ipsa tamen memoria prosequenda Pisistrati Atheniensium tyranni narrabitur. qui, cum adulescens quidam amore filiae eius uirginis accensus in publico obuiam sibi factam osculatus esset, hortante uxore ut ab eo capitale supplicium sumeret respondit, 'si eos, qui nos amant, interficiemus, quid eis faciemus, quibus odio sumus'? minime digna uox cui adiciatur eam ex tyranni ore de humanitate manasse. in hunc modum filiae iniuriam tulit, suam multo laudabilius. a Thrasippo amico inter cenam sine fine conuicio laceratus ita et animum et uocem ab ira cohibuit, ut putares satellitem a tyranno male audire. abeuntem quoque, ueritus ne propter metum maturius se conuiuio subtraheret, inuitatione familiari coepit retinere. Thrasippus concitatae temulentiae impetu euectus os eius sputo respersit nec tamen in uindictam sui ualuit accendere. ille uero etiam filios suos uiolatae patris maiestati subuenire cupientis retraxit. posteroque die Thrasippo supplicium a se uoluntaria morte exigere uolente uenit ad eum dataque fide in eodem gradu amicitiae mansurum, ab incepto reuocauit. si nihil aliud dignum honore memoriae gessisset, his tamen factis abunde se posteritati conmendasset.

  90. 5.1e.3.1

    Aeque mitis animus Pyrri regis. audierat quodam in conuiuio Tarentinorum parum honoratum de se sermonem habitum: accersitos qui ei interfuerant percontabatur an ea, quae ad aures ipsius peruenerant, dixissent. tum ex his unus, 'nisi' inquit 'uinum nos defecisset, ista, quae tibi relata sunt, prae eis, quae de te locuturi eramus, lusus ac iocus fuissent'. tam urbana crapulae excusatio tamque simplex ueritatis confessio iram regis conuertit in risum. qua quidem clementia et moderatione adsecutus est ut et sobrii sibi Tarentini gratias agerent et ebrii bene precarentur.

  91. 5.1e.3.2

    Ab eadem altitudine humanitatis legatis Romanorum ad redimendos captiuos castra sua petentibus, quo tutius uenirent, Lyconem Molosson obuiam misit, quo honoratius exciperentur, ipse cum ornatu regio salutatum extra portam occurrit, secundarum rerum prouentu non corruptus, ut officii respectum in iis deponeret, qui tum maxime armis cum eo dissidebant.

  92. 5.1e.4.1

    Cuius tam mitis ingenii debitum fructum ultimo fati sui tempore cepit: nam cum diris auspiciis Argiuorum inuasisset urbem, abscisumque eius caput Alcyoneus Antigoni regis filius ad patrem— propugnator enim laborantibus aderat—laetus uelut aliquod felicissimum uictoriae opus attulisset, Antigonus correpto iuuene, quod tanti uiri subitae ruinae inmemor humanorum casuum effuso gaudio insultaret, humo caput sublatum causea, qua uelatum caput suum more Macedonum habebat, texit corporique Pyrri redditum honoratissime cremandum curauit. quin etiam filium eius Helenum captiuum ad se pertractum et cultum et animum regium gerere iussit ossaque ei Pyrri aurea inclusa urna Epirum in patriam ad Alexandrum fratrem portanda dedit.

  93. 5.1e.5.1

    Campani autem exercitum nostrum cum consulibus apud Caudinas furcas sub iugum a Samnitibus missum nec inermem tantum, sed etiam nudum urbem suam intrantem perinde ac uictorem et spolia hostium prae se ferentem uenerabiliter exceperunt protinusque consulibus insignia honoris, mili tibus uestem, arma, equos, commeatum benignissime praestando et inopiam et deformitatem Romanae cladis mutarunt. quo animo si pro imperio nostro aduersus Hannibalem quoque usi fuissent, truculentis securibus materiem saeuiendi non praebuissent.

  94. 5.1e.6.1

    Facta mentione acerrimi hostis mansuetudinis eius operibus, quam Romano nomini praestitit, locum, qui inter manus est, finiam: Hannibal enim Aemilii Pauli apud Cannas trucidati quaesitum corpus, quantum in ipso fuit, inhumatum iacere passus non est. Hannibal Ti. Gracchum Lucanorum circumuentum insidiis cum summo honore sepulturae mandauit et ossa eius in patriam portanda militibus nostris tradidit. Hannibal M. Marcellum in agro Bruttio, dum conatus Poenorum cupidius quam consideratius speculatur, interemptum legitimo funere extulit punicoque sagulo et corona donatum aurea rogo inposuit. ergo humanitatis dulcedo etiam in efferata barbarorum ingenia penetrat toruosque et truces hostium mollit oculos ac uictoriae insolentissimos spiritus flectit. nec illi arduum ac difficile est inter arma contraria, inter destrictos conminus mucrones placidum iter reperire. uincit iram, prosternit odium hostilemque sanguinem hostilibus lacrimis miscet. quae etiam Hannibalis admirabilem uocem pro funeribus Romanorum ducum arbitria statuentis expressit. quin aliquanto ei plus gloriae Paulus et Gracchus et Marcellus sepulti quam oppressi attulerunt, si quidem illos Punico astu decepit, Romana mansuetudine honorauit. uos quoque, fortes ac piae umbrae, non paenitendas sortitae estis exequias: nam ut optabilius in patria, ita speciosius pro patria conlapsae supremi officii decus infelicitate amissum uirtute recuperastis.

  95. 5.2.pr.1

    Gratas uero animi significationes et ingrata facta libuit oculis subicere, ut uitio ac uirtuti iusta merces aestimationis ipsa comparatione accederet. sed quoniam contrario proposito sese distinxerunt, nostro quoque stilo separentur, prioremque locum obtineant quae laudem quam quae reprehensionem merentur.

  96. 5.2.1.1

    Atque ut a publicis actis ordiar, Marcium patriae conantem admotoque portis urbis ingenti Volscorum exercitu funus ac tenebras Romano imperio minantem Veturia mater et Volumnia uxor nefarium opus exequi precibus suis passae non sunt. in quarum honorem senatus matronarum ordinem benignissimis decretis adornauit: sanxit namque ut feminis semita uiri cederent, confessus plus salutis rei publicae in stola quam in armis fuisse, uetustisque aurium insignibus nouum uittae discrimen adiecit. permisit quoque his purpurea ueste et aureis uti segmentis. super haec aedem et aram Fortunae muliebri eo loco, quo Coriolanus exoratus fuerat, faciendam curauit, memorem beneficii animum suum exquisito religionis cultu testando.

  97. 5.2.1.2

    Quem secundi etiam Punici belli tempore exhibuit: cum enim a Fuluio Capua obsideretur ac duae Campanae mulieres beniuolentiam erga Romanos dimittere ex animis noluissent, Vestia Oppia mater familiae et Cluuia Facula meretrix, quarum altera cotidie pro salute exercitus nostri sacrificauit, altera captis militibus Romanorum alimenta subministrare non destitit, urbe illa oppressa senatus his et libertatem et bona restituit, et si quid amplius praemii petissent, libenter se daturum adseuerauit. uacasse tanto gaudio patribus conscriptis duabus humillimis feminis referre gratiam, nedum tam prompte retulisse mirandum.

  98. 5.2.2.1

    Quid illa quoque iuuentute Romana gratius, quae Nautio et Minucio consulibus ultro nomina sua militari sacramento obtulit, ut Tusculanis, quorum fines Aequi occupauerant, praesidium ferrent, quia paucis ante mensibus constantissime et fortissime imperium populi Romani defenderant? ergo, quod auditu nouum est, ne patriae grata uoluntas cessasse uideretur, exercitus se ipse conscripsit.

  99. 5.2.3.1

    Magnum grati populi specimen in Q. Fabio Maximo enituit: nam cum quinque consulatibus salutariter re publica administrata decessisset, certatim aes contulit, quo maior ac speciosior funeris eius pompa duceretur. eleuet aliquis praemia uirtutis, cum animaduertat fortes uiros felicius sepeliri quam uiuere ignauos.

  100. 5.2.4.1

    Fabio autem etiam incolumi summa cum gloria gratia relata est. dictatori ei magister equitum Minucius scito plebis, quod numquam antea factum fuerat, aequatus partito exercitu separatim in Samnio cum Hannibale conflixerat. ubi temere inito certamine pestiferum habiturus exitum subsidio Fabi conseruatus, et ipse eum patrem appellauit et ab legionibus suis patronum salutari uoluit ac deposito aequalis imperii iugo magisterium equitum, sicut par erat, dictaturae subiecit inprudentisque uulgi errorem gratae mentis significatione correxit:

← Previous · Next → — showing 401500 of 1,115

Perseus Latin. CTS URN phi1038.phi001.perseus-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.