Facta et Dicta Memorabilia
- 2.7.15.6
Sed cum aliquotiens senatus pro militari disciplina seuere excubuerit, nescio an tum praecipue, cum milites, qui Regium iniusto bello occupauerant mortuoque duce Iubellio M. Caesium scribam eius sua sponte imperatorem delegerant, carcere inclusit, ac M. Fuluio Flacco tribuno plebi denuntiante ne in ciues Romanos aduersus morem maiorum animaduerteret, nihilo minus propositum executus est. ceterum quo minore cum inuidia id perageretur, quinquagenos per singulos dies uirgis caesos securi percuti iussit eorumque corpora sepulturae mandari mortemque lugeri uetuit.
- 2.7e.1.1
Leniter hoc patres conscripti, si Karthaginiensium senatus in militiae negotiis procurandis uiolentiam intueri uelimus, a quo duces bella prauo consilio gerentes, etiam si prospera fortuna subsecuta esset, cruci tamen suffigebantur, quod bene gesserant deorum inmortalium adiutorio, quod male commiserant ipsorum culpae inputante.
- 2.7e.2.1
Clearchus uero Lacedaemoniorum dux egregio dicto disciplinam militiae continebat, identidem exercitus sui auribus inculcando a militibus imperatorem potius quam hostem metui debere. quo aperte denuntiabat futurum ut spiritum poenae inpenderent, quem pugnae acceptum ferre dubitassent. idque a duce praecipi non mirabantur maternarum blanditiarum memores, quibus exituri ad proeliandum monebantur ut aut uiui cum armis in conspectum earum uenirent aut mortui in armis referrentur. hoc intra domesticos parietes accepto signo Spartanae acies dimicabant. sed aliena prospexisse tantum modo satis est, cum propriis multoque uberioribus et felicioribus exemplis gloriari liceat.
- 2.8.pr.1
Disciplina militaris acriter retenta principatum Italiae Romano imperio peperit, multarum urbium, magnorum regum, ualidissimarum gentium regimen largita est, fauces Pontici sinus patefecit, Alpium Taurique montis conuulsa claustra tradidit, ortumque e paruula Romuli casa totius terrarum orbis fecit columen. ex cuius sinu quoniam omnes triumphi manarunt, sequitur ut de triumphandi iure dicere incipiam.
- 2.8.1.1
Ob leuia proelia quidam imperatores triumphos sibi decerni desiderabant. quibus ut occurreretur, lege cautum est ne quis triumpharet, nisi qui V milia hostium una acie cecidisset: non enim numero, sed gloria triumphorum excelsius urbis nostrae futurum decus maiores existimabant. ceterum ne tam praeclara lex cupiditate laureae oblitteraretur, legis alterius adiutorio fulta est, quam L. Marcius et M. Cato tribuni plebei tulerunt: poenam enim imperatoribus minatur, qui aut hostium occisorum in proelio aut amissorum ciuium falsum numerum litteris senatui ausi essent referre, iubetque eos, cum primum urbem intrassent, apud quaestores urbanos iurare de utroque numero uere ab iis senatui esse scriptum.
- 2.8.2.1
Post has leges iudicii illius tempestiua mentio introducetur, in quo de iure triumphandi inter clarissimas personas et actum et excussum est. C. Lutatius consul Catulus et Q. Valerius praetor circa Siciliam insignem Poenorum classem deleuerant. quo nomine Lutatio consuli triumphum senatus decreuit. cum autem Valerius sibi quoque eum decerni desideraret, negauit id fieri oportere Lutatius, ne in honore triumphi minor potestas maiori aequaretur, pertinaciusque progressa contentione Valerius sponsione Lutatium prouocauit, ni suo ductu Punica classis esset oppressa, nec dubitauit restipulari Lutatius. itaque iudex inter eos conuenit Atilius Calatinus, apud quem Valerius in hunc modum egit, consulem ea pugna in lectica claudum iacuisse, se autem omnibus imperatoriis partibus functum. tunc Calatinus, prius quam Lutatius causam suam ordiretur, 'quaero' inquit, 'Valeri, a te, si dimicandum necne esset contrariis inter uos sententiis dissedissetis, utrum quod consul an quod praetor imperasset maius habiturum fuerit momentum.' respondit Valerius non facere se controuersiam quin priores partes consulis essent futurae. 'age deinde' inquit Calatinus, 'si diuersa auspicia accepissetis, cuius magis auspicio staretur?' 'item' respondit Valerius 'consulis'. 'iam hercules' inquit, 'cum de imperio et auspicio inter uos disceptationem susceperim, et tu utroque aduersarium tuum superiorem fuisse fatearis, nihil est quod ulterius dubitem. itaque, Lutati, quamuis adhuc tacueris, secundum te litem do'. mirifice iudex, quod in manifesto negotio tempus teri passus non est: probabilius Lutatius, quod ius amplissimi honoris constanter defendit: sed ne Valerius quidem inprobe, quia fortis et prosperae pugnae ut non legitimum ita praemium petiit.
- 2.8.3.1
Quid facias Cn. Fuluio Flacco, qui tam expetendum aliis triumphi honorem decretum sibi a senatu ob res bene gestas spreuit ac repudiauit, nimirum † non plura praecerpens quam acciderunt?— nam ut urbem intrauit, continuo quaestione publica adflictus exilio multatus est,—ut, si quid religionis insolentia commisisset, poena expiaret.
- 2.8.4.1
Sapientiores igitur Q. Fuluius, qui Capua capta, et L. Opimius, qui Fregellanis ad deditionem conpulsis triumphandi potestatem a senatu petierunt, uterque editis operibus magnificus, sed neuter petitae rei compos non quidem inuidia patrum conscriptorum, cui numquam aditum in curiam esse uoluerunt, sed summa diligentia obseruandi iuris, quo cautum erat ut pro aucto imperio, non pro reciperatis quae populi Romani fuissent triumphus decerneretur: tantum enim interest adicias aliquid an detractum restituas, quantum distat beneficii initium ab iniuriae fine.
- 2.8.5.1
Quin etiam ius, de quo loquor, sic custoditum est, ut P. Scipioni ob reciperatas Hispanias, M. Marcello ob captas Syracusas triumphus non decerneretur, quod ad eas res gerendas sine ullo erant missi magistratu. probentur nunc cuiuslibet gloriae cupidi, qui ex desertis montibus myoparonumque piraticis rostris laudis inopes laureae ramulos festinabunda manu decerpserunt: Karthaginis imperio abrupta Hispania et Siciliae caput abscisum, Syracusae, triumphalis iungere currus nequiuerunt: et quibus uiris? Scipioni et Marcello, quorum ipsa nomina instar aeterni sunt triumphi. sed clarissimos solidae ueraeque uirtutis auctores humeris suis salutem patriae gestantes, etsi coronatos intueri senatus cupiebat, iustiori tamen reseruandos laureae putauit.
- 2.8.6.1
His illud subnectam: moris est ab imperatore ducturo triumphum consules inuitari ad cenam, deinde rogari ut uenire supersedeant, ne quis eo die, quo ille triumpharit, maioris in eodem conuiuio sit imperii.
- 2.8.7.1
Verum quamuis quis praeclaras res maximeque utiles rei publicae ciuili bello gessisset, imperator tamen eo nomine appellatus non est, neque ullae supplicationes decretae sunt, neque aut ouans aut curru triumphauit, quia, ut necessariae istae, ita lugubres semper existimatae sunt uictoriae utpote non externo, sed domestico partae cruore. itaque et Nasica Ti. Gracchum et † G. Metellus Opimi factiones maesti trucidarunt. Q. Catulus M. Lepido collega suo cum omnibus seditionis copiis † extinctoque tum moderatum prae se ferens gaudium in urbem reuertit. Gaius etiam Antonius Catilinae uictor abstersos gladios in castra retulit. L. Cinna et C. Marius hauserant quidem auidi ciuilem sanguinem, sed non protinus ad templa deorum et aras tetenderunt. iam L. Sulla, qui plurima bella ciuilia confecit, cuius crudelissimi et insolentissimi successus fuerunt, cum consummata atque constructa potentia sua triumphum duceret, ut Graeciae et Asiae multas urbes, ita ciuium Romanorum nullum oppidum uexit.
- 2.8.7.2
Piget taedetque per uulnera rei publicae ulterius procedere. lauream nec senatus cuiquam dedit nec quisquam sibi dari desiderauit ciuitatis parte lacrimante. ceterum ad quercum pronae manus porriguntur, ubi ob ciues seruatos corona danda est, qua postes Augustae domus sempiterna gloria triumphant.
- 2.9.pr.1
Castrensis disciplinae tenacissimum uinculum et militaris rationis diligens obseruatio admonet me ut ad censuram pacis magistram custodemque transgrediar: nam ut opes populi Romani in tantum amplitudinis imperatorum uirtutibus excesserunt, ita probitas et continentia, censorio supercilio examinata, est opus effectu par bellicis laudibus: quid enim prodest foris esse strenuum, si domi male uiuitur? expugnentur licet urbes, corripiantur gentes, regnis manus iniciantur, nisi foro et curiae officium ac uerecundia sua constiterit, partarum rerum caelo cumulus aequatus sedem stabilem non habebit. ad rem igitur pertinet nosse atque adeo recordari acta censoriae potestatis.
- 2.9.1.1
Camillus et Postumius censores aera poenae nomine eos, qui ad senectutem caelibes peruenerant, in aerarium deferre iusserunt, iterum puniri dignos, si quo modo de tam iusta constitutione queri sunt ausi, cum in hunc modum increparentur: 'natura uobis quemadmodum nascendi, ita gignendi legem scribit, parentesque uos alendo nepotum nutriendorum debito, si quis est pudor, alligauerunt. accedit his quod etiam fortuna longam praestandi huiusce muneris aduocationem estis adsecuti, cum interim consumpti sunt anni uestri et mariti et patris nomine uacui. ite igitur et non odiosam exsoluite stipem, utilem posteritati numerosae.'
- 2.9.2.1
Horum seueritatem M. Valerius Maximus et C. Iunius Brutus Bubulcus censores consimili genere animaduersionis imitati sunt: L. enim Annium senatu mouerunt, quod quam uirginem in matrimonium duxerat repudiasset nullo amicorum in consilio adhibito. at hoc crimen nescio an superiore maius: illo namque coniugalia sacra spreta tantum, hoc etiam iniuriose tractata sunt. optimo ergo iudicio censores indignum eum aditu curiae existimauerunt,
- 2.9.2.2
8
- 2.9.3.1
sicut Porcius Cato L. Flamininum, quem e numero senatorum sustulit, quia in prouincia quendam damnatum securi percusserat tempore supplicii ad arbitrium et spectaculum mulierculae, cuius amore tenebatur, electo. et poterat inhiberi respectu consulatus, quem is gesserat, atque auctoritate fratris eius Titi Flaminini. sed et censor et Cato, duplex seueritatis exemplum, eo magis illum notandum statuit, quod amplissimi honoris maiestatem tam taetro facinore inquinauerat nec pensi duxerat isdem imaginibus ascribi meretricis oculos humano sanguine delectatos et regis Philippi supplices manus.
- 2.9.4.1
Quid de Fabrici Luscini censura loquar? narrauit omnis aetas et deinceps narrabit ab eo Cornelium Rufinum duobus consulatibus et dictatura speciosissime functum, quod X pondo uasa argentea conparasset, perinde ac malo exemplo luxuriosum in ordine senatorio retentum non esse. ipsae medius fidius mihi litterae saeculi nostri obstupescere uidentur, cum ad tantam seueritatem referendam ministerium adcommodare coguntur, ac uereri ne non nostrae urbis acta commemorare existimentur: uix enim credibile est intra idem pomerium X pondo argenti et inuidiosum fuisse censum et inopiam haberi contemptissimam.
- 2.9.5.1
M. autem Antonius et L. Flaccus censores Duronium senatu mouerunt, quod legem de coercendis conuiuiorum sumptibus latam tribunus plebi abrogauerat. mirifica notae causa: quam enim inpudenter Duronius rostra conscendit illa dicturus: 'freni sunt iniecti uobis, Quirites, nullo modo perpetiendi. alligati et constricti estis amaro uinculo seruitutis: lex enim lata est, quae uos esse frugi iubet. abrogemus igitur istud horridae uetustatis rubigine obsitum imperium: etenim quid opus libertate, si uolentibus luxu perire non licet?'
- 2.9.6.1
Age, par proferamus aequali iugo uirtutis honorumque societate iunctum, instinctu autem aemulationis animo dissidens. Claudius Nero Liuiusque Salinator, secundi Punici belli temporibus firmissima rei publicae latera, quam destrictam simul egerunt censuram! nam cum equitum centurias recognoscerent et ipsi propter robur aetatis etiam nunc eorum essent e numero, ut est ad Polliam uentum tribum, praeco lecto nomine Salinatoris citandum necne sibi esset haesitauit. quod ubi intellexit Nero, et citari collegam et equum uendere iussit, quia populi iudicio damnatus esset. Salinator quoque eadem animaduersione Neronem persecutus est adiecta causa, quod non sincera fide secum in gratiam redisset. quibus uiris si quis caelestium significasset futurum ut eorum sanguis inlustrium imaginum serie deductus in ortum salutaris principis nostri conflueret, depositis inimicitiis artissimo se amicitiae foedere iunxissent, seruatam ab ipsis patriam communi stirpi seruandam relicturi. Salinator uero quattuor atque XXX tribus inter aerarios referre non dubitauit, quod, cum se damnassent, postea consulem et censorem fecissent, praetexuitque causam, quia necesse esset eas alterutro facto crimine temeritatis aut periurii teneri. unam tantum modo tribuum Maeciam uacuam nota reliquit, quae eum suffragiis suis ut non damnatione, ita ne honore quidem dignum iudicauerat. quam putemus constantis et praeualidi illum ingenii fuisse, qui neque tristi iudiciorum exitu conpelli neque honorum magnitudine adduci potuit quo se blandiorem in administratione rei publicae gereret?
- 2.9.7.1
Equestris quoque ordinis bona magnaque pars cccc iuuenes censoriam notam patiente animo sustinuerunt, quos M'. Valerius et P. Sempronius, quia in Sicilia ad munitionum opus explicandum ire iussi facere id neglexerant, equis publicis spoliatos in numerum aerariorum retulerunt.
- 2.9.8.1
Turpis etiam metus censores summa cum seueritate poenam exegerunt: M. enim Atilius Regulus et L. Furius Philus M. Metellum quaestorem conpluresque equites Romanos, qui post infeliciter commissam Cannensem pugnam cum eo abituros se Italia iurauerant, dereptis equis publicis inter aerarios referendos curauerunt. eos quoque graui nota adfecerunt, qui cum in potestatem Hannibalis uenissent, legati ab eo missi ad senatum de permutandis captiuis, neque inpetrassent quod petebant, in urbe manserunt, quia et Romano sanguini fidem praestare conueniens erat et M. Atilius Regulus censor perfidiam notabat, cuius pater per summos cruciatus expirare quam fallere Karthaginienses satius esse duxerat. iam haec censura ex foro in castra transcendit, quae neque timeri neque decipi uoluit hostem.
- 2.9.9.1
Secuntur duo eiusdem generis exempla, eaque adiecisse satis erit. C. Geta, cum a L. Metello et Cn. Domitio censoribus senatu motus esset, postea censor factus est. item M. Valerius Messala censoria nota perstrictus censoriam postmodum potestatem impetrauit. quorum ignominia uirtutem acuit: rubore enim eius excitati omnibus uiribus incubuerunt, ut digni ciuibus uiderentur, quibus dari potius quam obici censura deberet.
- 2.10.pr.1
Est et illa quasi priuata censura, maiestas clarorum uirorum, sine tribunalium fastigio, sine apparitorum ministerio potens in sua amplitudine obtinenda: grato enim et iucundo introitu animis hominum adlabitur admirationis praetexto uelata. quam recte quis dixerit longum et beatum honorem esse sine honore.
- 2.10.1.1
Nam quid plus tribui potuit consuli quam est datum reo Metello? qui cum causam repetundarum diceret tabulaeque eius ab accusatore expostulatae ad nomen inspiciendum circa iudices ferrentur, totum consilium ab earum contemplatione oculos auertit, ne de aliqua re, quae in his relatae erant, uideretur dubitasse. non in tabulis, sed in uita Q. Metelli argumenta sincere administratae prouinciae legenda sibi iudices crediderunt, indignum rati integritatem tanti uiri exigua cera et paucis litteris perpendi.
- 2.10.2.1
Sed quid mirum, si debitus honos a ciuibus Metello tributus est, quem superiori Africano etiam hostis praestare non dubitauit? si quidem rex Antiochus bello, quod cum Romanis gerebat, filium eius a militibus suis interceptum honoratissime excepit regiisque muneribus donatum ultro et celeriter patri remisit, quamquam ab eo tum maxime finibus imperii pellebatur. sed et rex et lacessitus maiestatem excellentissimi uiri uenerari quam dolorem suum ulcisci maluit.
- 2.10.2.2
Ad eundem Africanum in Liternina uilla se continentem conplures praedonum duces uidendum eodem tempore forte confluxerunt. quos cum ad uim faciendam uenire existimasset, praesidium domesticorum in tecto conlocauit eratque in his repellendis et animo et apparatu occupatus. quod ut praedones animaduerterunt, dimissis militibus abiectisque armis ianuae adpropinquant et clara uoce nuntiant Scipioni non uitae eius hostes, sed uirtutis admiratores uenisse conspectum et congressum tanti uiri quasi caeleste aliquod beneficium expetentes: proinde securum se † nobis spectandum praebere ne grauetur. haec postquam domestici Scipioni retulerunt, fores reserari eosque intromitti iussit. qui postes ianuae tamquam aliquam religiosissimam aram sanctumque templum uenerati cupide Scipionis dexteram adprehenderunt ac diu osculati positis ante uestibulum donis, quae deorum inmortalium numini consecrari solent, laeti, quod Scipionem uidisse contigisset, ad † lares reuerterunt. quid hoc fructu maiestatis excelsius, quid etiam iucundius? hostis iram admiratione sui placauit, spectaculo praesentiae suae latronum gestientis oculos uidit. delapsa caelo sidera hominibus si se offerant, uenerationis amplius non recipient.
- 2.10.3.1
Et haec quidem uiuo Scipioni, illud autem Aemilio Paulo exanimi contigit: nam cum exequiae eius celebrarentur ac forte tunc principes Macedoniae legationis nomine Romae morarentur, funebri lecto sponte sua sese subiecerunt. quod aliquanto maius uidebitur, si qui cognoscat lecti illius frontem Macedonicis triumphis fuisse adornatam: quantum enim Paulo tribuerunt, propter quem gentis suae cladium indicia per ora uulgi ferre non exhorruerunt! quod spectaculum funeri speciem alterius triumphi adiecit: bis enim te, Paule, Macedonia urbi nostrae inlustrem ostendit, incolumem spoliis suis, fato functum umeris.
- 2.10.4.1
Ne fili quidem tui Scipionis Aemiliani, quem in adoptionem dando duarum familiarum ornamentum esse uoluisti, maiestati parum honoris tributum est, cum eum adulescentem admodum a Lucullo consule petendi auxilii gratia ex Hispania in Africam missum Karthaginienses et Masinissa rex de pace disceptatorem uelut consulem et imperatorem habuerunt. ignara quidem fatorum suorum Karthago: orientis enim illud iuuentae decus deorum atque hominum indulgentia ad excidium eius alebatur, ut superius cognomen Africanum capta, posterius euersa Corneliae genti daret.
- 2.10.5.1
Quid damnatione, quid exilio miserius? atqui P. Rutilio conspiratione publicanorum perculso auctoritatem adimere non ualuerunt. cui Asiam petenti omnes prouinciae illius ciuitates legatos secessum eius opperientes obuiam miserunt. exulare aliquis † loco hoc aut triumphare iustius dixerit.
- 2.10.6.1
C. etiam Marius in profundum ultimarum miseriarum abiectus ex ipso uitae discrimine beneficio maiestatis emersit: missus enim ad eum occidendum in priuata domo Minturnis clausum seruus publicus natione Cimber et senem et inermem et squalore obsitum strictum gladium tenens adgredi non sustinuit et claritate uiri obcaecatus abiecto ferro attonitus inde ac tremens fugit. Cimbrica nimirum calamitas oculos hominis praestrinxit, deuictaeque gentis suae interitus animum comminuit, etiam dis inmortalibus indignum ratis ab uno eius nationis interfici Marium, quam totam deleuerat. Minturnenses autem maiestate illius capti conprehensum iam et constrictum dira fati necessitate incolumem praestiterunt. nec fuit eis timori asperrima Sullae uictoria, cum praesertim ipse Marius eos a conseruando Mario absterrere posset.
- 2.10.7.1
M. quoque Porcium Catonem admiratio fortis ac sincerae uitae adeo uenerabilem senatui fecit, ut, cum inuito C. Caesare consule aduersus publicanos dicendo in curia diem traheret et ob id iussu eius a lictore in carcerem duceretur, uniuersus senatus illum sequi non dubitaret. quae res diuini animi perseuerantiam flexit.
- 2.10.8.1
Eodem ludos Florales, quos Messius aedilis faciebat, spectante populus ut mimae nudarentur postulare erubuit. quod cum ex Fauonio amicissimo sibi una sedente cognosset, discessit e theatro, ne praesentia sua spectaculi consuetudinem impediret. quem abeuntem ingenti plausu populus prosecutus priscum morem iocorum in scaenam reuocauit, confessus plus se maiestatis uni illi tribuere quam sibi uniuerso uindicare. quibus opibus, quibus imperiis, quibus triumphis hoc datum est? exiguum uiri patrimonium, astricti continentia mores, modicae clientelae, domus ambitioni clausa, paterni generis una inl. imago, minime blanda frons, sed omnibus numeris perfecta uirtus. quae quidem effecit ut quisquis sanctum et egregium ciuem significare uelit, sub nomine Catonis definiat.
- 2.10e.1.1
Dandum est aliquid loci etiam alienigenis exemplis, ut dometicis aspersa ipsa uarietate delectent. Harmodi et Aristogitonis, qui Athenas tyrannide liberare conati sunt, effigies aeneas Xerxes ea urbe deuicta in regnum suum transtulit. longo deinde interiecto tempore Seleucus in pristinam sedem reportandas curauit. Rhodii quoque eas urbi suae adpulsas, cum in hospitium publice inuitassent, sacris etiam in puluinaribus conlocauerunt. nihil hac memoria felicius, quae tantum uenerationis in tam paruulo aere possidet.
- 2.10e.2.1
Quantum porro honoris Athenis Xenocrati, sapientia pariter ac sanctitate claro, tributum est! cum testimonium dicere coactus ad aram accessisset, ut more eius ciuitatis iuraret omnia se uere retulisse, uniuersi iudices consurrexerunt proclamaruntque ne ius iurandum diceret, quodque sibimet ipsis postmodum dicendae sententiae loco remissuri non erant, sinceritati eius concedendum existimarunt.
- 3.pr.1.1
Adtingam quasi cunabula quaedam et elementa uirtutis, animique procedente tempore ad summum gloriae cumulum peruenturi certo cum indolis experimento datos gustus referam.
- 3.1.1.1
Aemilius Lepidus puer etiam tum progressus in aciem hostem interemit, ciuem seruauit. cuius tam memorabilis operis index est in Capitolio statua bullata et incincta praetexta senatus consulto posita: iniquum enim putauit eum honori nondum tempestiuum uideri, qui iam uirtuti maturus fuisset. praecucurrit igitur Lepidus aetatis stabilimentum fortiter faciendi celeritate duplicemque laudem e proelio retulit, cuius eum uix spectatorem anni esse patiebantur: arma enim infesta et destricti gladii et discursus telorum et aduentantis equitatus fragor et concurrentium exercituum impetus iuuenibus quoque aliquantum terroris incutit, inter quae gentis Aemiliae pueritia coronam mereri, spolia rapere ualuit.
- 3.1.2.1
Hic spiritus ne M. quidem Catonis pueritiae defuit: nam cum in domo M. Drusi auunculi sui educaretur, et ad eum tribunum pl. Latini de ciuitate inpetranda conuenissent, a Q. Poppedio Latii principe, Drusi autem hospite, rogatus ut socios apud auunculum adiuuaret, constanti uultu non facturum se respondit. iterum deinde ac saepius interpellatus in proposito perstitit. tunc Poppedius in excelsam aedium partem leuatum abiecturum inde se, nisi precibus obtemperaret, minatus est: nec hac re ab incepto moueri potuit. expressa est itaque illa uox homini: 'gratulemur nobis, Latini et socii, hunc esse tam paruum, quo senatore ne sperare quidem nobis ciuitatem licuisset'. tenero ergo animo Cato totius curiae grauitatem percepit perseuerantiaque sua Latinos iura nostrae ciuitatis adprehendere cupientes reppulit.
- 3.1.2.2
Idem, cum salutandi gratia praetextatus ad Sullam uenisset et capita proscriptorum in atrium adlata uidisset, atrocitate rei commotus paedagogum suum nomine Sarpedonem interrogauit quapropter nemo inueniretur, qui tam crudelem tyrannum occideret: cumque is non uoluntatem hominibus, sed facultatem deesse, quod salus eius magno praesidio militum custodiretur, respondisset, ut ferrum sibi daret obsecrauit, adfirmando perfacile se eum interfecturum, quod in lecto illius considere soleret. paedagogus et animum Catonis agnouit et propositum exhorruit eumque postea ad Sullam excussum semper adduxit. nihil hoc admirabilius: puer in officina crudelitatis deprehensum uictorem non extimuit tum maxime consules, municipia, legiones, equestris ordinis maiorem partem trucidantem. ipsum Marium illo loci statuisses, celerius aliquid de sua fuga quam de Sullae nece cogitasset.
- 3.1.3.1
Cuius filium Faustum C. Cassius condiscipulum suum in schola proscriptionem paternam laudantem ipsumque, cum per aetatem potuisset, idem facturum minitantem colapho percussit. dignam manum, quae publico parricidio se non contaminaret.
- 3.1e.1.1
Et ut a Graecis aliquid, Alcibiades ille, cuius nescio utrum bona an uitia patriae perniciosiora fuerint—illis enim ciues suos decepit, his adflixit—, cum adhuc puer ad Periclen auunculum suum uenisset eumque secreto tristem sedentem uidisset, interrogauit quid ita tantam in uultu confusionem gereret. at illo dicente mandatu se ciuitatis propylaea Mineruae, quae sunt ianuae arcis, aedificasse consumptaque in id opus ingenti pecunia non inuenire quo pacto ministerii rationem redderet atque ideo conflictari, 'ergo' inquit 'quaere potius quemadmodum rationem non reddas'. itaque uir amplissimus et prudentissimus suo consilio defectus puerili usus est atque id egit, ut Athenienses finitimo inplicati bello rationibus exigendis non uacarent. sed uiderint Athenae utrum Alcibiadem lamententur an glorientur, quoniam adhuc inter execrationem hominis et admirationem dubio mentis iudicio fluctuatur.
- 3.2.pr.1
Nos quia iam initia procursusque uirtutis patefecimus, actum ipsum persequemur, cuius ponderosissima uis et efficacissimi lacerti in fortitudine consistunt.
- 3.2.pr.2
Nec me praeterit, conditor urbis nostrae, Romule, principatum hoc tibi in genere laudis adsignari oportere. sed patere, obsecro, uno te praecurri exemplo, cui et ipse aliquantum honoris debes, quia beneficio illius effectum est ne tam praeclarum opus tuum Roma dilaberetur.
- 3.2.1.1
Etruscis in urbem ponte sublicio inrumpentibus Horatius Cocles extremam eius partem occupauit totumque hostium agmen, donec post tergum suum pons abrumperetur, infatigabili pugna sustinuit atque, ut patriam periculo inminenti liberatam uidit, armatus se in Tiberim misit. cuius fortitudinem dii immortales admirati incolumitatem sinceram ei praestiterunt: nam neque altitudine deiectus quassatusue nec pondere armorum pressus nec ullo uerticis circuitu actus, ne telis quidem, quae undique congerebantur, laesus tutum natandi euentum habuit. unus itaque tot ciuium, tot hostium in se oculos conuertit, stupentis illos admiratione, hos inter laetitiam et metum haesitantis, unusque duos acerrima pugna consertos exercitus, alterum repellendo, alterum propugnando distraxit. denique unus urbi nostrae tantum scuto suo quantum Tiberis alueo munimenti attulit. quapropter discedentes Etrusci dicere potuerunt: Romanos uicimus, ab Horatio uicti sumus.
- 3.2.2.1
Immemorem me propositi mei Cloelia facit, paene eadem enim tempestate, certe aduersus eundem hostem et in eodem Tiberi inclytum ausa facinus: inter ceteras enim uirgines obses Porsennae data hostium nocturno tempore custodiam egressa equum conscendit celerique traiectu fluminis non solum obsidio se, sed etiam metu patriam soluit, uiris puella lumen uirtutis praeferendo.
- 3.2.3.1
Redeo nunc ad Romulum, qui ab Acrone Caeninensium rege ad dimicandum prouocatus, quamquam et numero et fortitudine militum superiorem se crederet, tutiusque erat toto cum exercitu quam solum in aciem descendere, sua potissimum dextera omen uictoriae corripuit. nec incepto eius fortuna defuit: occiso enim Acrone fusisque hostibus opima de eo spolia Ioui Feretrio retulit. hactenus istud, quia publica religione consecrata uirtus nulla priuata laudatione indiget.
- 3.2.4.1
Ab Romulo proximus Cornelius Cossus eidem deo spolia consecrauit, cum magister equitum ducem Fidenatium in acie congressus interemisset. magnus initio huiusce generis inchoatae gloriae Romulus: Cosso quoque multum adquisitum est, quod imitari Romulum ualuit.
- 3.2.5.1
Ne M. quidem Marcelli memoriam ab his exemplis separare debemus, in quo tantus uigor animi fuit, ut apud Padum Gallorum regem ingenti exercitu stipatum cum paucis equitibus inuaderet, quem protinus obtruncatum armis exuit eaque Ioui Feretrio dicauit.
- 3.2.6.1
Eodem et uirtutis et pugnae genere usi sunt T. Manlius Torquatus et Valerius Coruinus et Aemilianus Scipio. hi etiam ultro prouocatos hostium duces interemerunt, sed quia sub alienis auspiciis rem gesserant, spolia Ioui Feretrio non posuerunt consecranda.
- 3.2.6.2
Idem Scipio Aemilianus, cum in Hispania sub Lucullo duce militaret atque Intercatia, praeualidum oppidum, circumsederetur, primus moenia eius conscendit. neque erat in eo exercitu quisquam aut nobilitate aut animi indole aut futuris actis, cuius magis saluti parci et consuli deberet. sed tunc clarissimus quisque iuuenum pro amplificanda et tuenda patria plurimum laboris ac periculi sustinebat, deforme sibi existimans, quos dignitate praestaret, ab his uirtute superari. ideoque Aemilianus hanc militiam aliis propter difficultatem uitantibus sibi depoposcit.
- 3.2.7.1
Magnum inter haec fortitudinis exemplum antiquitas offert. Romani Gallorum exercitu pulsi, cum se in Capitolium et in arcem conferrent, inque his collibus morari omnes non possent, necessarium consilium in plana parte urbis relinquendorum seniorum ceperunt, quo facilius iuuentus reliquias imperii tueretur. ceterum ne illo quidem tam misero tamque luctuoso tempore ciuitas nostra uirtutis suae oblita est: defuncti enim honoribus apertis ianuis in curulibus sellis cum insignibus magistratuum, quos gesserant, sacerdotiorumque, quae erant adepti, consederunt, ut et ipsi in occasu suo splendorem et ornamenta praeteritae uitae retinerent et plebi ad fortius sustinendos casus suos . uenerabilis eorum aspectus primo hostibus fuit et nouitate rei et magnificentia cultus et ipso audaciae genere commotis. sed quis dubitaret quin et Galli et uictores illam admirationem mox in risum et in omne contumeliae genus conuersuri essent? non expectauit igitur hanc iniuriae maturitatem M. Atilius, uerum barbam suam permulcenti Gallo scipionem uehementi ictu capiti inflixit eique propter dolorem ad se occidendum ruenti cupidius corpus obtulit. capi ergo uirtus nescit, patientiae dedecus ignorat, fortunae succumbere omni fato tristius ducit, noua et speciosa genera interitus excogitat, si quisquam interit, qui sic extinguitur.
- 3.2.8.1
Reddendus est nunc Romanae iuuentuti debitus gloriae titulus, quae C. Sempronio Atratino consule cum Volscis apud Verruginem parum prospere dimicante, ne acies nostra iam inclinata propelleretur, equis delapsa se ipsa centuriauit atque in hostium exercitum inrupit. quo demoto proximum tumulum occupauit effecitque ut omnis Volscorum conuersus impetus legionibus nostris ad confirmandos animos salutare laxamentum daret. itaque, cum iam de tropaeis statuendis cogitarent, proelium nocte dirimente uictoresne an uicti discederent incerti abierunt.
- 3.2.9.1
Strenuus ille quoque flos ordinis equestris, cuius mira uirtute Fabius Maximus Rullianus magister equitum bello, quod aduersus Samnites gerebatur, male commissi proelii crimine leuatus est: namque Papirio Cursore propter auspicia repetenda in urbem proficiscente castris praepositus ac uetitus in aciem exercitum ducere, nihilo minus manus cum hoste, sed tam infeliciter quam temere conseruit: procul enim dubio superabatur. ceterum optimae indolis iuuentus detractis equorum frenis uehementer eos calcaribus stimulatos in aduersos Samnites egit obstinataque animi praesentia extortam manibus hostium uictoriam et cum ea spem maximi ciuis Rulliani patriae restituit.
- 3.2.10.1
Qualis deinde roboris illi milites, qui uehementi ictu remorum concitatam fuga Punicam classem nantes lubricis pelagi quasi camporum firmitate pedites in litus retraxerunt?
- 3.2.11.1
Eiusdem temporis et notae miles, qui Cannensi proelio, quo Hannibal magis uires Romanorum contudit quam animos fregit, cum ad retinenda arma inutiles uulneribus manus haberet, spoliare se conantis Numidae ceruicem conplexus os naribus et auribus corrosis deforme reddidit inque plenis ultionis morsibus expirauit. sepone iniquum pugnae euentum, quantum interfectore fortior interfectus! Poenus enim in uictoria obnoxius morienti solacio fuit, Romanus in ipso fine uitae uindex sui extitit.
- 3.2.12.1
Militis hic in aduerso casu tam egregius uirilis animus, quem relaturus sum imperatoris: P. enim Crassus cum Aristonico bellum in Asia gerens a Thracibus, quorum is magnum numerum in praesidio habebat, inter Elaeam et Zmyrnam exceptus, ne in dicionem eius perueniret, dedecus arcessita ratione mortis effugit: uirgam enim, qua ad regendum equum usus fuerat, in unius barbari oculum direxit. qui ui doloris accensus latus Crassi sica confodit, dumque se ulciscitur, Romanum imperatorem maiestatis amissae turpitudine liberauit. ostendit fortunae Crassus quam indignum uirum tam graui contumelia adficere uoluisset, quoniam quidem iniectos ab ea libertati suae miserabiles laqueos prudenter pariter ac fortiter rupit donatumque se iam Aristonico dignitati suae reddidit.
- 3.2.13.1
Eodem mentis proposito usus est Scipio Metellus: namque infeliciter Cn. Pompei generi sui defensis in Africa partibus classe Hispaniam petens, cum animaduertisset nauem, qua uehebatur, ab hostibus captam, gladio praecordia sua transuerberauit, ac deinde prostratus in puppi quaerentibus Caesarianis militibus ubinam esset imperator respondit 'imperator se bene habet', tantumque eloqui ualuit, quantum ad testandam animi fortitudinem aeternae laudi satis erat.
- 3.2.14.1
Tui quoque clarissimi excessus, Cato, Vtica monumentum est, in qua ex fortissimis uulneribus tuis plus gloriae quam sanguinis manauit: si quidem constantissime in gladium incumbendo magnum hominibus documentum dedisti, quanto potior esse debeat probis dignitas sine uita quam uita sine dignitate.
- 3.2.15.1
Cuius filia minime muliebris animi. quae, cum Bruti uiri sui consilium, quod de interficiendo ceperat Caesare, ea nocte, quam dies taeterrimi facti secutus est, cognosset, egresso cubiculum Bruto cultellum tonsorium quasi unguium resecandorum causa poposcit eoque uelut forte elapso se uulnerauit. clamore deinde ancillarum in cubiculum reuocatus Brutus obiurgare eam coepit, quod tonsoris praeripuisset officium. cui secreto Porcia 'non est hoc' inquit 'temerarium factum meum, sed in tali statu nostro amoris mei erga te certissimum indicium: experiri enim uolui, si tibi propositum parum ex sententia cessisset, quam aequo animo me ferro essem interemptura'.
- 3.2.16.1
Felicior progenie sua superior Cato, a quo Porciae familiae principia manarunt. qui cum ab hoste in acie uehementer † paruulo peteretur, uagina gladius eius elapsus decidit. quem subiectum proeliantium globo atque undique hostilibus pedibus circumdatum postquam abesse sibi animaduertit, adeo constanti animo in suam potestatem redegit, ut illum non periculo oppressus rapere, sed metu uacuus sumere uideretur. quo spectaculo adtoniti hostes postero die ad eum supplices pacem petentes uenerunt.
- 3.2.17.1
Togae quoque fortitudo militaribus operibus inserenda est, quia eandem laudem foro atque castris edita meretur. cum Ti. Gracchus in tribunatu profusissimis largitionibus fauore populi occupato rem publicam oppressam teneret palamque dictitaret interempto senatu omnia per plebem agi debere, in aedem Fidei Publicae conuocati patres conscripti a consule Mucio Scaeuola quidnam in tali tempestate faciendum esset deliberabant, cunctisque censentibus ut consul armis rem publicam tueretur, Scaeuola negauit se quicquam ui esse acturum. tum Scipio Nasica, 'quoniam' inquit 'consul, dum iuris ordinem sequitur, id agit, ut cum omnibus legibus Romanum imperium corruat, egomet me priuatus uoluntati uestrae ducem offero', ac deinde laeuam manum ima parte togae circumdedit sublataque dextra proclamauit: 'qui rem publicam saluam esse uolunt me sequantur', eaque uoce cunctatione bonorum ciuium discussa Gracchum cum scelerata factione quas merebatur poenas persoluere coegit.
- 3.2.18.1
Item, cum tr. pl. Saturninus et praetor Glaucia et Equitius designatus tr. pl. maximos in ciuitate nostra seditionum motus excitauissent, nec quisquam se populo concitato opponeret, primum M. Aemilius Scaurus C. Marium consulatum sextum gerentem hortatus est ut libertatem legesque manu defenderet protinusque arma sibi adferri iussit. quibus allatis ultima senectute confectum et paene dilapsum corpus induit spiculoque innixus ante fores curiae constitit ac paruulis et extremis spiritus reliquiis ne res publica expiraret effecit: praesentia enim animi sui senatum et equestrem ordinem ad uindictam exigendam inpulit.
- 3.2.19.1
Sed ut armorum togaeque prius, nunc etiam siderum clarum decus, diuum Iulium, certissimam uerae uirtutis effigiem, repraesentemus, cum innumerabili multitudine et feroci impetu Neruiorum inclinari aciem suam uideret, timidius pugnanti militi scutum detraxit eoque tectus acerrime proeliari coepit. quo facto fortitudinem per totum exercitum diffudit labentemque belli fortunam diuino animi ardore restituit. idem alio proelio legionis Martiae aquiliferum ineundae fugae gratia iam conuersum faucibus conprehensum in contrariam partem † detraxit dexteramque ad hostem tendens 'corsum tu' inquit 'abis? illic sunt cum quibus dimicamus'. et manibus quidem unum militem, adhortatione uero tam acri omnium legionum trepidationem correxit uincique paratas uincere docuit.
- 3.2.20.1
Ceterum ut humanae uirtutis actum exequamur, cum Hannibal Capuam, in qua Romanus exercitus erat, obsideret, Vibius Accaus Paelignae cohortis praefectus uexillum trans Punicum uallum proiecit, se ipsum suosque conmilitones, si signo hostes potiti essent, execratus, et ad id petendum subsequente cohorte primus impetum fecit. quod ut Valerius Flaccus tribunus tertiae legionis aspexit, conuersus ad suos 'spectatores' inquit, 'ut uideo, alienae uirtutis huc uenimus, sed absit istud dedecus a sanguine nostro, ut Romani gloria cedere Latinis uelimus. ego certe aut speciosam optans mortem aut felicem audaciae exitum uel solus procurrere paratus sum'. his auditis Pedanius centurio conuulsum signum dextra retinens 'iam hoc' inquit 'intra hostile uallum mecum erit: proinde sequantur qui id capi nolunt', et cum eo in castra Poenorum inrupit totamque secum traxit legionem. ita trium hominum fortis temeritas Hannibalem, paulo ante spe sua Capuae potitorem, ne castrorum quidem suorum potentem esse passa est.
- 3.2.21.1
Quorum uirtuti nihil cedit Q. Occius, qui propter fortitudinem Achilles cognominatus est: nam ut reliqua eius opera non exequar, abunde tamen duobus factis, quae relaturus sum, quantus bellator fuerit cognoscetur. Q. Metello consuli legatus in Hispaniam profectus, Celtibericum sub eo bellum gerens, postquam cognouit a quodam gentis huius iuuene se ad dimicandum prouocari—erat autem illi forte prandendi gratia posita mensa—, relicta ea arma sua extra uallum deferri equumque educi clam iussit, ne a Metello inpediretur, et illum Celtiberum insolentissime obequitantem consectatus interemit detractasque corpori eius exuuias ouans laetitia in castra retulit. idem Pyrresum nobilitate ac uirtute omnes Celtiberos praestantem, cum ab eo in certamen pugnae deuocatus esset, succumbere sibi coegit. nec erubuit flagrantissimi pectoris iuuenis gladium ei suum et sagulum utroque exercitu spectante tradere. ille uero etiam petiit ut hospitii iure inter se iuncti essent, quando inter Romanos et Celtiberos pax foret restituta.
- 3.2.22.1
Ne Acilium quidem praeterire possumus, qui, cum decumae legionis miles pro C. Caesaris partibus maritima pugna proeliaretur, abscisa dextra, quam Massiliensium naui iniecerat, laeua puppim adprehendit nec ante dimicare destitit quam captam profundo mergeret. quod factum parum iusta notitia patet. at Cynaegirum Atheniensem simili pertinacia in consectandis hostibus usum uerbosa cantu laudum suarum Graecia omnium saeculorum memoriae litterarum praeconio inculcauit.
- 3.2.23.1
Classicam Acilii gloriam terrestri laude M. Caesius Scaeua eiusdem imperatoris centurio subsecutus est: cum pro castello enim, cui praepositus erat, dimicaret, Gnaeique Pompei praefectus Iustuleius summo studio et magno militum numero ad † eum capiendum niteretur, omnes, qui propius accesserant, interemit ac sine ullo regressu pedis pugnans super ingentem stragem, quam ipse fecerat, conruit. cuius capite, umero, femine saucio, oculo eruto, scutum c et xx ictibus perfossum apparuit. talis in castris diui Iuli disciplina milites aluit, quorum alter dextera, alter oculo amisso hostibus inhaesit, ille post hanc iacturam uictor, hic ne hac quidem iactura uictus.
- 3.2.23.2
Tuum uero, Scaeui, inexuperabilem spiritum in utra parte rerum naturae admiratione prosequar nescio, quoniam excellenti uirtute dubium reliquisti inter undasne pugnam fortiorem edideris an in terra uocem miseris: bello namque, quo C. Caesar non contentus opera sua litoribus Oceani claudere Britannicae insulae caelestis iniecit manus, cum quattuor conmilitonibus rate transuectus in scopulum uicinum insulae, quam hostium ingentes copiae obtinebant, postquam aestus regressu suo spatium, quo scopulus et insula diuidebantur, in uadum transitu facile redegit, ingenti multitudine barbarorum adfluente, ceteris rate ad litus regressis solus immobilem stationis gradum retinens, undique ruentibus telis et ab omni parte acri studio ad te inuadendum nitentibus, quinque militum diurno proelio suffectura pila una dextera hostium corporibus adegisti. ad ultimum destricto gladio audacissimum quemque modo umbonis inpulsu, modo mucronis ictu depellens hinc Romanis, illinc Britannicis oculis incredibili, nisi cernereris, spectaculo fuisti. postquam deinde ira ac pudor cuncta conari fessos coegit, tragula femur traiectus saxique pondere ora contusus, galea iam ictibus discussa et scuto crebris foraminibus absumpto, profundo te credidisti ac duabus loricis onustus inter undas, quas hostili cruore infeceras, enasti, uisoque imperatore armis non amissis, sed bene inpensis, cum laudem merereris, ueniam petisti, quod sine scuto redisses, magnus proelio, sed maior disciplinae militaris memoria. itaque ab optimo uirtutis aestimatore cum facta tum etiam uerba tua centurionatus honore donata sunt.
- 3.2.24.1
Sed quod ad proeliatorum excellentem fortitudinem adtinet, merito L. Sicci Dentati commemoratio omnia Romana exempla finierit, cuius opera honoresque operum ultra fidem ueri excedere iudicari possent, nisi ea certi auctores, inter quos M. Varro, monumentis suis testata esse uoluissent. quem centies et uicies in aciem descendisse tradunt, eo robore animi atque corporis utentem, ut maiorem semper uictoriae partem traxisse uideretur: sex et xxx spolia ex hoste retulisse, quorum in numero octo fuisse eorum, cum quibus inspectante utroque exercitu ex prouocatione dimicasset, xiiii ciues ex media morte raptos seruasse, v et xl uulnera pectore excepisse, tergo cicatricibus uacuo: nouem triumphales imperatorum currus secutum, totius ciuitatis oculos in se numerosa donorum pompa conuertentem: praeferebantur enim aureae coronae octo, ciuicae xiiii, murales iii, obsidionalis i, torques lxxxiii, armillae clx, hastae xviii, phalerae xxv, ornamenta etiam legioni, nedum militi satis multa.
- 3.2e.1.1
Ille quoque ex pluribus corporibus in unum magna cum admiratione Calibus cruor confusus est. in quo oppido cum Fuluius Flaccus Campanam perfidiam principes ciuitatis ante tribunal suum capitali supplicio adficiendo uindicaret litterisque a senatu acceptis finem poenae eorum statuere cogeretur, ultro se ei T. Iubellius Taurea Campanus obtulit et quam potuit clara uoce 'quoniam' inquit, 'Fului, tanta cupiditate hauriendi sanguinis nostri teneris, quid cessas in me cruentam securem destringere, ut gloriari possis fortiorem aliquanto uirum quam ipse es tuo iussu esse interemptum?' eo deinde dicente libenter id se fuisse facturum, nisi senatus uoluntate inpediretur, adfirmante, 'at me' inquit, 'cui nihil patres conscripti praeceperunt, aspice, oculis quidem tuis gratum, animo uero tuo maius opus edentem', protinusque interfecta coniuge ac liberis gladio incubuit. quem illum uirum putemus fuisse, qui suorum ac sua caede testari uoluit se Fuluii crudelitatem suggillare quam senatus misericordia uti maluisse?
- 3.2e.2.1
Age, Darei quantus ardor animi! qui, cum sordida et crudeli magorum tyrannide Persas liberaret unumque ex his obscuro loco abiectum corporis pondere urgueret, praeclari operis socio plagam ei inferre dubitanti, ne, dum magum petit, ipsum uulneraret, 'tu uero' inquit 'nihil est quod respectu mei timidius gladio utaris: uel per utrumque illum agas licet, dum hic quam celerrime pereat'.
- 3.2e.3.1
Hoc loci Leonidas nobilis Spartanus occurrit, cuius proposito, opere, exitu nihil fortius: nam cum ccc ciuibus apud Thermopylas toti Asiae obiectus grauem illum et mari et terrae Xerxen, nec hominibus tantum terribilem, sed Neptuno quoque conpedes et caelo tenebras minitantem, pertinacia uirtutis ad ultimam desperationem redegit. ceterum perfidia et scelere incolarum eius regionis et loci opportunitate, qua plurimum adiuuabatur, spoliatus occidere dimicans quam adsignatam sibi a patria stationem deserere maluit adeoque alacri animo suos ad id proelium, quo perituri erant, cohortatus est, ut diceret 'sic prandete, conmilitones, tamquam apud inferos cenaturi'. mors erat denuntiata: Lacedaemonii, perinde ac uictoria esset promissa, dicto intrepidi paruerunt.
- 3.2e.4.1
Othryadae quoque pugna pariter ac morte † speciosa Thyreatium laude quam spatio latius solum cernitur. qui sanguine suo scriptis litteris dereptam hostibus uictoriam tantum non post fata sua in sinum patriae cruento tropaei titulo retulit.
- 3.2e.5.1
Excellentissimos Spartanae uirtutis prouentus miserabilis lapsus sequitur. Epaminondas, maxima Thebarum felicitas idemque Lacedaemonis prima clades, cum uetustam eius urbis gloriam inuictamque ad id tempus publicam uirtutem apud Leuctram et Mantineam secundis proeliis contudisset, traiectus hasta, sanguine et spiritu deficiens recreare se cocantes primum an clypeus suus saluus esset, deinde an penitus fusi hostes forent interrogauit. quae postquam ex animi sententia conperit, 'non finis' inquit, 'conmilitones, uitae meae, sed melius et † athius initium aduenit: nunc enim uester Epaminondas nascitur, quia sic moritur. Thebas ductu et auspiciis meis caput Graeciae factas uideo, et fortis et animosa ciuitas Spartana iacet armis nostris abiecta: amara dominatione Graecia liberata est. orbus quoque, non tamen sine liberis morior, quoniam mirificas filias Leuctram et Mantineam relinquo'. e corpore deinde suo hastam educi iussit eoque uultu expirauit, quo, si eum di inmortales uictoriis suis perfrui passi essent, sospes patriae moenia intrasset.
- 3.2e.6.1
Ac ne Theramenis quidem Atheniensis in publica custodia mori coacti parua mentis constantia, in qua xxx tyrannorum iussu porrectam ueneni potionem non dubitanter hausit quodque ex ea superfuerat iocabundus inlisum humo clarum edere sonum coegit renidensque seruo publico, qui eam tradiderat, 'Critiae' inquit 'propino: uide igitur ut hoc poculum ad eum continuo perferas'. erat autem is ex xxx tyrannis crudelissimus. profecto supplicio est se liberare tam facile supplicium perpeti. itaque Theramenes perinde atque in domestico lectulo moriens uita excessit, inimicorum existimatione punitus, suo iudicio finitus.
- 3.2e.7.1
Sed Theramenes a litteris et doctrina uirilitatem traxit, Numantino uero Rhoetogeni ad consimilem uirtutem capessendam quasi magistra gentis suae ferocitas extitit: perditis namque et adflictis rebus Numantinorum, cum omnes ciues nobilitate, pecunia, honoribus praestaret, uicum suum, qui in ea urbe speciosissimus erat, contractis undique nutrimentis ignis incendit protinusque strictum gladium in medio posuit ac binos inter se dimicare iussit, ut uictus incisa ceruice ardentibus tectis superiaceretur. qui, cum tam forti lege mortis omnis absumpsisset, ad ultimum se ipse flammis inmersit.
- 3.2e.8.1
Verum ut aeque populo Romano inimicae urbis excidium referam, Karthagine capta uxor Hasdrubalis exprobrata ei impietate, quod a Scipione soli sibi impetrare uitam contentus fuisset, dextra laeuaque communes filios mortem non recusantis trahens incendio se flagrantis patriae obiecit.
- 3.2e.9.1
Mulieris fortitudinis exemplo aeque fortem duarum puellarum casum adiciam. cum pestifera seditione Syracusarum tota regis Gelonis stirps euidentissimis exhausta cladibus ad unicam filiam Harmoniam uirginem esset redacta et in eam certatim ab inimicis impetus fieret, nutrix eius aequalem illi puellam regio cultu ornatam hostilibus gladiis subiecit, quae, ne cum ferro quidem trucidaretur, cuius esset condicionis ediceret proclamauit. admirata illius animum Harmonia et tantae fidei superesse non sustinuit reuocatosque interfectores professa quaenam esset in caedem suam conuertit. ita alteri tectum mendacium, alteri ueritas aperta finis uitae fuit.
- 3.3.pr.1
Egregiis uirorum pariter ac feminarum operibus fortitudo se oculis hominum subiecit patientiamque in medium procedere hortata est, non sane infirmioribus radicibus stabilitam aut minus generoso spiritu abundantem, sed ita similitudine iunctam, ut cum ea uel ex ea nata uideri possit.
- 3.3.1.1
quid enim his, quae supra retuli, facto Mucii conuenientius? cum a Porsenna rege Etruscorum urbem nostram graui ac diutino bello urgueri aegre ferret, castra eius clam ferro cinctus intrauit immolantemque ante altaria conatus occidere est. ceterum inter molitionem pii pariter ac fortis propositi oppressus nec causam aduentus texit et tormenta quantopere contemneret mira patientia ostendit: perosus enim, credo, dexteram suam, quod eius ministerio in caede regis uti nequisset, iniectam foculo exuri passus est. nullum profecto di inmortales admotum aris cultum adtentioribus oculis uiderunt. ipsum quoque Porsennam oblitum periculi sui ultionem suam uertere in admirationem coegit: nam 'reuertere' inquit 'ad tuos, Muci, et eis refer te, cum uitam meam petieris, a me uita donatum'. cuius clementiam non adulatus Mucius tristior Porsennae salute quam sua laetior urbi se cum aeternae gloriae cognomine Scaeuolae reddidit.
- 3.3.2.1
Pompei etiam probabilis uirtus, qui, dum legationis officio fungitur, a rege Gentio interceptus, cum senatus consilia prodere iuberetur, ardenti lucernae admotum digitum cremandum praebuit eaque patientia regi simul et desperationem tormentis quicquam ex se cognoscendi incussit et expetendae populi Romani amicitiae magnam cupiditatem ingenerauit. ac ne plura huiusce generis exempla domi scrutando saepius ad ciuilium bellorum detestandam memoriam progredi cogar, duobus Romanis exemplis contentus, quae ut clarissimarum familiarum commendationem, ita nullum publicum maerorem continent, externa subnectam.
- 3.3e.1.1
Vetusto Macedoniae more regi Alexandro nobilissimi pueri praesto erant sacrificanti. e quibus unus turibulo arrepto ante ipsum adstitit. in cuius brachium carbo ardens delapsus est. quo etsi ita urebatur, ut adusti corporis eius odor ad circumstantium nares perueniret, tamen et dolorem silentio pressit et brachium inmobile tenuit, ne sacrificium Alexandri aut concusso turibulo impediret aut edito gemitu religione aspergeret. rex, quo patientia pueri magis delectatus est, hoc certius perseuerantiae experimentum sumere uoluit: consulto enim sacrificauit diutius nec hac re eum proposito repulit. si huic miraculo Dareus inseruisset oculos, scisset eius stirpis milites uinci non posse, cuius infirmam aetatem tanto robore praeditam animaduertisset.
- 3.3e.1.2
Est et illa uehemens et constans animi militia, litteris pollens, uenerabilium doctrinae sacrorum antistes, philosophia. quae ubi pectore recepta est, omni inhonesto atque inutili adfectu dispulso, totum in solidae uirtutis munimento confirmat potentiusque metu facit ac dolore.
- 3.3e.2.1
Incipiam autem a Zenone Eleate. qui cum esset in dispicienda rerum natura maximae prudentiae inque excitandis ad uigorem iuuenum animis promptissimus, praeceptorum fidem exemplo uirtutis suae publicauit: patriam enim egressus, in qua frui secura libertate poterat, Agrigentum miserabili seruitute obrutum petiit, tanta fiducia ingenii ac morum suorum fretus, ut sperauerit et tyranno et Phalari uaesanae mentis feritatem a se deripi posse. postquam deinde apud illum plus consuetudinem dominationis quam consilii salubritatem ualere animaduertit, nobilissimos eius ciuitatis adulescentes cupiditate liberandae patriae inflammauit. cuius rei cum indicium ad tyrannum manasset, conuocato in forum populo torquere eum uario cruciatus genere coepit subinde quaerens quosnam consilii participes haberet. at ille neque eorum quemquam nominauit et proximum quemque ac fidissimum tyranno suspectum reddidit increpitansque Agrigentinis ignauiam ac timiditatem effecit ut subito mentis inpulsu concitati Phalarim lapidibus prosternerent. senis ergo unius eculeo inpositi non supplex uox nec miserabilis eiulatus, sed fortis cohortatio totius urbis animum fortunamque mutauit.
- 3.3e.3.1
Eiusdem nominis philosophus, cum a Nearcho tyranno, de cuius nece consilium inierat, torqueretur supplicii pariter atque indicandorum gratia consciorum, doloris uictor, sed ultionis cupidus, esse dixit quod secreto audire eum admodum expediret, laxatoque eculeo, postquam insidiis opportunum animaduertit, aurem eius morsu corripuit nec ante dimisit quam et ipse uita et ille parte corporis priuaretur.
- 3.3e.4.1
Talis patientiae aemulus Anaxarchus, cum a tyranno Cypriorum Nicocreonte torqueretur nec ulla ui inhiberi posset quo minus eum amarissimorum maledictorum uerberibus inuicem ipse torqueret, ad ultimum amputationem linguae minitanti 'non erit' inquit, 'effeminate adulescens, haec quoque pars corporis mei tuae dicionis', protinusque dentibus abscisam et conmanducatam linguam in os eius ira patens expuit. multorum aures illa lingua et in primis Alexandri regis admiratione sui adtonitas habuerat, dum terrae condicionem, habitum maris, siderum motus, totius denique mundi naturam prudentissime et facundissime expromit. paene tamen occidit gloriosius quam uiguit, quia tam forti fine inlustrem professionis actum conprobauit, Anaxarchique † non uitam modo deseruit, sed mortem reddidit clariorem.
- 3.3e.5.1
In Theodoto quoque uiro grauissimo Hieronymus tyrannus tortorum manus frustra fatigauit: rupit enim uerbera, fidiculas laxauit, soluit eculeum, lamminas extinxit prius quam efficere potuit ut tyrannicidii conscios indicaret. quin etiam satellitem, in quo totius dominationis summa quasi quodam cardine uersabatur, falsa criminatione inquinando fidum lateri eius custodem eripuit beneficioque patientiae non solum quae occulta fuerunt texit, sed etiam tormenta sua ultus est. quibus Hieronymus, dum inimicum cupide lacerat, amicum temere perdidit.
- 3.3e.6.1
Apud Indos uero patientiae meditatio tam obstinate usurpari creditur, ut sint qui omne uitae tempus nudi exigant, modo Caucasi montis gelido rigore corpora sua durantes, modo flammis sine ullo gemitu obicientes. atque his haud parua gloria contemptu doloris adquiritur titulusque sapientiae datur.
- 3.3e.7.1
Haec e pectoribus altis et eruditis orta sunt, illud tamen non minus admirabile seruilis animus cepit. seruus barbarus Hasdrubalem, quod dominum suum occidisset grauiter ferens, subito adgressus interemit, cumque conprehensus omni modo cruciaretur, laetitiam tamen, quam ex uindicta ceperat, in ore constantissime retinuit. non ergo fastidioso aditu uirtus: excitata uiuida ingenia ad se penetrare patitur neque haustum sui cum aliquo personarum discrimine largum malignumue praebet, sed omnibus aequaliter exposita quid cupiditatis potius quam quid dignitatis attuleris aestimat inque captu bonorum suorum tibi ipsi pondus examinandum relinquit, ut quantum subire animo sustinueris, tantum tecum auferas. quo euenit ut et humili loco nati ad summam dignitatem consurgant et generosissimarum imaginum fetus in aliquod reuoluti dedecus acceptam a maioribus lucem in tenebras conuertant. quae quidem planiora suis exemplis reddentur, ac prius de his ordiar, quorum in meliorem statum facta mutatio splendidam relatu praebet materiam.
- 3.4.1.1
Incunabula Tulli Hostili agreste tugurium cepit: eiusdem adulescentia in pecore pascendo fuit occupata: ualidior aetas imperium Romanum rexit et duplicauit: senectus excellentissimis decorata in altissimo maiestatis fastigio fulsit.
- 3.4.2.1
Verum Tullus etsi magnum admirabilis incrementi, domesticum tamen exemplum est: Tarquinium autem ad Romanum imperium occupandum fortuna in urbem nostram aduexit, alienum, quod † exactu, alieniorem, quod ortum Corintho, fastidiendum, quod mercatore genitum, erubescendum, quod etiam exule Demarato natum patre. ceterum tam prosperum condicionis suae euentum industria sua pro inuidioso gloriosum reddidit: dilatauit enim fines, cultum deorum nouis sacerdotiis auxit, numerum senatus amplificauit, equestrem ordinem uberiorem reliquit, quaeque laudum eius consummatio est, praeclaris uirtutibus effecit ne haec ciuitas paenitentiam ageret, quod regem a finitimis potius mutuata esset quam de suis legisset.
- 3.4.3.1
In Tullio uero fortuna praecipue uires suas ostendit, uernam huic urbi natum regem dando. cui quidem diutissime imperium obtinere, quater lustrum condere, ter triumphare contigit. ad summam autem unde processerit et quo peruenerit statuae ipsius titulus abunde testatur seruili cognomine et regia appellatione perplexis.
- 3.4.4.1
Miro gradu Varro quoque ad consulatum macellaria patris taberna conscendit. et quidem fortuna parum duxit sordidissimae mercis capturis alito duodecim fasces largiri, nisi etiam L. Aemilium Paulum dedisset collegam. atque ita se in eius sinum infudit ut, cum apud Cannas culpa sua uires populi Romani exhausisset, Paulum, qui proelium committere noluerat, occidere pateretur, illum in urbem incolumem reduceret. quin etiam senatum gratias ei agentem, quod redire uoluisset, ante portas eduxit extuditque ut grauissimae cladis auctori dictatura deferretur.
- 3.4.5.1
Non paruus consulatus rubor M. Perpenna est, utpote quam consul ante quam ciuis, sed in bello gerendo utilior aliquanto rei publicae Varrone imperator: regem enim Aristonicum cepit Crassianaeque stragis punitor extitit, cum interim, cuius uita triumphauit, mors Papia lege damnata est: namque patrem illius, nihil ad se pertinentia ciuis Romani iura conplexum Sabelli iudicio petitum redire in pristinas sedes coegerunt. ita M. Perpennae nomen adumbratum, falsus consulatus, caliginis simile imperium, caducus triumphus, † aliena in urbe inprobe peregrinatus est.
- 3.4.6.1
M. uero Porci Catonis incrementa publicis uotis expetenda fuerunt, qui nomen suum Tusculi ignobile Romae nobilissimum reddidit: ornata sunt enim ab eo litterarum Latinarum monumenta, adiuta disciplina militaris, aucta maiestas senatus, prorogata familia, in qua maximum decus posterior ortus est Cato.
- 3.4e.1.1
Sed ut Romanis externa iungamus, Socrates, non solum hominum consensu, uerum etiam Apollinis oraculo sapientissimus iudicatus, Phaenarete matre obstetrice et Sophronisco patre marmorario genitus ad clarissimum gloriae lumen excessit. neque immerito: nam cum eruditissimorum uirorum ingenia in disputatione caeca uagarentur mensurasque solis ac lunae et ceterorum siderum loquacibus magis quam certis argumentis explicare conarentur, totius etiam mundi habitum conplecti auderent, primus ab his indoctis erroribus abductum animum suum intima condicionis humanae et in secessu pectoris repositos adfectus scrutari coegit, si uirtus per se ipsa aestimetur, uitae magister optimus.
- 3.4e.2.1
Quem patrem Euripides aut quam matrem Demosthenes habuerit ipsorum quoque saeculo ignotum fuit. alterius autem matrem holera, alterius patrem cultellos uenditasse omnium paene doctorum litterae locuntur. sed quid aut illius tragica aut huius oratoria ui clarius?
- 3.5.pr.1
Sequitur duplicis promissi pars adopertis inlustrium uirorum imaginibus reddenda, quoniam quidem sunt referendi qui ab earum splendore degenerauerunt, taeterrimis ignauiae ac nequitiae sordibus inbuta nobilia portenta.
- 3.5.1.1
Quid enim monstro similius quam superioris Africani filius Scipio, qui in tanta domestica gloria ortus a paruulo admodum regis Antiochi praesidio capi sustinuit, cum ei uoluntaria morte absumi satius fuerit quam inter duo fulgentissima cognomina patris et patrui, altero maiori oppressa Africa iam parto, altero maiore ex parte recuperata Asia surgere incipiente, manus uinciendas hosti tradere eiusque beneficio precarium spiritum obtinere, de quo mox L. Scipio speciosissimum deorum hominumque oculis subiecturus erat triumphum.
- 3.5.1.2
Idem praeturae petitor candidam togam adeo turpitudinis maculis obsolefactam in campum detulit, ut, nisi gratia Cicerei, qui patris eius scriba fuerat, adiutus esset, honorem a populo impetraturus non uideretur. quamquam quid interfuit utrum repulsam an sic adeptam praeturam domum referret? quam cum propinqui ab eo pollui animaduerterent, id egerunt, ne aut sellam ponere aut ius dicere auderet, insuperque e manu eius anulum, in quo caput Africani sculptum erat, detraxerunt. dii boni, quas tenebras e quo fulmine nasci passi estis!
← Previous · Next → — showing 201–300 of 1,115
Perseus Latin. CTS URN phi1038.phi001.perseus-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.