Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Ad Lucilium Epistulae Morales

Perseus Latin · Perseus Latin · 2,359 sections

  1. 2.18.3.1

    Si te bene novi, arbitri partibus functus nec per omnia nos similes esse pilleatae turbae voluisses nec per omnia dissimiles; nisi forte his maxime diebus animo imperandum est, ut tunc voluptatibus solus abstineat, cum in illas omnis turba procubuit; certissimum enim argumentum firmitatis suae capit, si ad blanda et in luxuriam trahentia nec it nec abducitur.

  2. 2.18.4.1

    Hoc multo fortius est, ebrio ac vomitante populo siccum ac sobrium esse, illud temperatius, non excerpere se nec insigniri nec misceri omnibus et eadem, sed non eodem modo, facere. Licet enim sine luxuria agere festum diem.

  3. 2.18.5.1

    Ceterum adeo mihi placet temptare animi tui firmitatem, ut ex praecepto magnorum virorum tibi quoque praecipiam: interponas aliquot dies, quibus contentus minimo ac vilissimo cibo, dura atque horrida veste dicas tibi: Hoc est quod timebatur?

  4. 2.18.6.1

    In ipsa securitate animus ad difficilia se praeparet et contra iniurias fortunae inter beneficia firmetur. Miles in media pace decurrit, sine ullo hoste vallum iacit et supervacuo labore lassatur, ut sufficere necessario possit. Quem in ipsa re trepidare nolueris, ante rem exerceas. Hoc secuti sunt, qui omnibus mensibus paupertatem imitati prope ad inopiam accesserunt, ne umquam expavescerent quod saepe didicissent.

  5. 2.18.7.1

    Non est nunc quod existimes me dicere Timoneas cenas et pauperum cellas, et quicquid aliud est, per quod luxuria divitiarum taedio ludit; grabatus ille verus sit et sagum et panis durus ac sordidus. Hoc triduo et quatriduo fer, interdum pluribus diebus, ut non lusus sit, sed experimentum; tunc, mihi crede, Lucili, exultabis dipondio satur et intelleges ad securitatem non opus esse fortuna; hoc enim, quod necessitati sat est, dat et irata.

  6. 2.18.8.1

    Non est tamen quare tu multum tibi facere videaris. Facies enim, quod multa milia servorum, multa milia pauperum faciunt; illo nomine te suspice, quod facies non coactus, quod tam facile erit tibi illud pati semper quam aliquando experiri. Exerceamur ad palum. Et ne inparatos fortuna deprehendat, fiat nobis paupertas familiaris. Securius divites erimus, si scierimus, quam non sit grave pauperes esse.

  7. 2.18.9.1

    Certos habebat dies ille magister voluptatis Epicurus, quibus maligne famem extingueret, visurus, an aliquid deesset ex plena et consummata voluptate, vel quantum deesset et an dignum quod quis magno labore pensaret. Hoc certe in his epistulis ait, quas scripsit Charino magistratu ad Polyaenum. Et quidem gloriatur non toto asse se pasci, Metrodorum, qui nondum tantum profecerit, toto.

  8. 2.18.10.1

    In hoc tu victu saturitatem putas esse? Et voluptas est. Voluptas autem non illa levis et fugax et subinde reficienda, sed stabilis et certa. Non enim iucunda res est aqua et polenta aut frustum hordeacei panis, sed summa voluptas est posse capere etiam ex his voluptatem et ad id se deduxisse, quod eripere nulla fortunae iniquitas possit.

  9. 2.18.11.1

    Liberaliora alimenta sunt carceris, sepositos ad capitale supplicium non tam anguste, qui occisurus est, pascit Quanta est animi magnitudo ad id sua sponte descendere, quod ne ad extrema quidem decretis timendum sit! Hoc est praeoccupare tela fortunae.

  10. 2.18.12.1

    Incipe ergo, mi Lucili, sequi horum consuetudinem et aliquos dies destina, quibus secedas a tuis rebus minimoque te facias familiarem; incipe cum paupertate habere commercium. Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum Finge deo.

  11. 2.18.13.1

    Nemo alius est deo dignus quam qui opes contempsit. Quarum possessionem tibi non interdico, sed efficere volo, ut illas intrepide possideas; quod uno consequeris modo, si te etiam sine illis beate victurum persuaseris tibi, si illas tamquam exituras semper aspexeris.

  12. 2.18.14.1

    Sed iam incipiamus epistulam conplicare. Prius, inquis, redde quod debes. Delegabo te ad Epicurum; ab illo fiet numeratio: Inmodica ira gignit insaniam. Hoc quam verum sit, necesse est scias, cum habueris et servum et inimicum.

  13. 2.18.15.1

    In omnes personas hic exardescit affectus; tam ex amore nascitur quam ex odio, non minus inter seria quam inter lusus et iocos. Nec interest, ex quam magna causa nascatur, sed in qualem perveniat animum. Sic ignis non refert quam magnus, sed quo incidat. Nam etiam maximum solida non receperunt; rursus arida et corripi facilia scintillam quoque fovent usque in incendium. Ita est, mi Lucili, ingentis irae exitus furor est, et ideo ira vitanda est non moderationis causa, sed sanitatis. Vale.

  14. 2.19.1.1

    Exulto, quotiens epistulas tuas accipio. Inplent enim me bona spe et iam non promittunt de te, sed spondent. Ita fac, oro atque obsecro. Quid enim habeo melius, quod amicum rogem, quam quod pro ipso rogaturus sum? Si potes, subduc te istis occupationibus; si minus, eripe. Satis multum temporis sparsimus; incipiamus vasa in senectute colligere.

  15. 2.19.2.1

    Numquid invidiosum est? In freto viximus, moriamur in portu. Neque ego suaserim tibi nomen ex otio petere, quod nec iactare debes nec abscondere. Numquam enim usque eo te abigam generis humani furore damnato, ut latebram tibi aliquam parari et oblivionem velim; id age, ut otium tuum non emineat, sed appareat.

  16. 2.19.3.1

    Deinde videbunt de isto, quibus integra sunt et prima consilia, an velint vitam per obscurum transmittere; tibi liberum non est. In medium te protulit ingenii vigor, scriptorum elegantia, clarae et nobiles amicitiae. Iam notitia te invasit. Ut in extrema mergaris ac penitus recondaris, tamen priora monstrabunt.

  17. 2.19.4.1

    Tenebras habere non potes; sequetur, quocumque fugeris, multum pristinae lucis.

  18. 2.19.4.2

    Quietem potes vindicare sine ullius odio, sine desiderio aut morsu animi tui. Quid enim relinques, quod invitus relictum a te possis cogitare? Clientes? Quorum nemo te ipsum sequitur, sed aliquid ex te. Amicitia olim petebatur, nunc praeda; mutabunt testamenta destituti senes, migrabit ad aliud limen salutator. Non potest parvo res magna constare; aestima, utrum te relinquere an aliquid ex tuis malis.

  19. 2.19.5.1

    Utinam quidem tibi senescere contigisset intra natalium tuorum modum, nec te in altum fortuna misisset! Tulit te longe a conspectu vitae salubris rapida felicitas, provincia et procuratio, et quicquid ab istis promittitur; maiora deinde officia te excipient et ex aliis alia.

  20. 2.19.6.1

    Quis exitus erit? Quid expectas, donec desinas habere, quod cupias? Numquam erit id tempus. Qualem dicimus seriem esse causarum, ex quibus nectitur fatum, talem esse cupiditatum; altera ex fine alterius nascitur. In eam demissus es vitam, quae numquam tibi terminum miseriarum ac servitutis ipsa factura sit. Subduc cervicem iugo tritam; semel illam incidi quam semper premi satius est.

  21. 2.19.7.1

    Si te ad privata rettuleris, minora erunt omnia, sed affatim implebunt; at nunc plurima et undique ingesta non satiant. Utrum autem mavis ex inopia saturitatem an in copia famem? et avida felicitas est et alienae aviditati exposita. Quamdiu tibi satis nihil fuerit, ipse aliis non eris.

  22. 2.19.8.1

    Quomodo, inquis, exibo? Utcumque. Cogita, quam multa temere pro pecunia, quam multa laboriose pro honore temptaveris; aliquid et pro otio audendum est, aut in ista sollicitudine procurationum et deinde urbanorum officiorum senescendum in tumultu ac semper novis fluctibus, quos effugere nulla modestia, nulla vitae quiete contigit. Quid enim ad rem pertinet, an tu quiescere velis? Fortuna tua non vult. Quid si illi etiam nunc permiseris crescere? Quantum ad successus accesserit, accedet ad metus.

  23. 2.19.9.1

    Volo tibi hoc loco referre dictum Maecenatis vera in ipso culmine elocuti: Ipsa enim altitudo attonat summa. Si quaeris, in quo libro dixerit; in eo, qui Prometheus inscribitur. Hoc voluit dicere, attonita habet summa. Est ergo tanti ulla potentia, ut sit tibi tam ebrius sermo? Ingeniosus ille vir fuit, magnum exemplum Romanae eloquentiae daturus, nisi illum enervasset felicitas, immo castrasset. Hic te exitus manet, nisi iam contrahes vela, nisi, quod ille sero voluit, terram leges.

  24. 2.19.10.1

    Poteram tecum hac Maecenatis sententia parem facere rationem. Sed movebis mihi controversiam, si novi te, nec voles quod debeo in aspero et inprobo accipere. Ut se res habet, ab Epicuro versura facienda est. Ante, inquit, circumspiciendum est, cum quibus edas et bibas, quam quid edas e bibas. Nam sine amico visceratio leonis ac lupi vita est.

  25. 2.19.11.1

    Hoc non continget tibi, nisi secesseris; alioqui habebis convivas, quos ex turba salutantium nomenclator digesserit. Errat autem, qui amicum in atrio quaerit, in convivio probat. Nullum habet maius malum occupatus homo et bonis suis obsessus, quam quod amicos sibi putat, quibus ipse non est, quod beneficia sua efficacia iudicat ad conciliandos amicos, cum quidam, quo plus debent, magis oderint. Leve aes alienum debitorem facit, grave inimicum.

  26. 2.19.12.1

    Quid ergo? Beneficia non parant amicitias? Parant, si accepturos licuit eligere, si conlocata, non sparsa sunt.

  27. 2.19.12.2

    Itaque dum incipis esse mentis tuae, interim hoc consilio sapientium utere, ut magis ad rem existimes pertinere, quis, quam quid acceperit. Vale.

  28. 2.20.1.1

    Si vales et te dignum putas, qui aliquando fias tuus, gaudeo. Mea enim gloria erit, si te istinc, ubi sine spe exeundi fluctuaris, extraxero. Illud autem te, mi Lucili, rogo atque hortor, ut philosophiam in praecordia ima demittas et experimentum profectus tui capias non oratione nec scripto, sed animi firmitate, cupiditatum deminutione; verba rebus proba.

  29. 2.20.2.1

    Aliud propositum est declamantibus et adsensionem coronae captantibus, aliud his, qui iuvenum et otiosorum aures disputatione varia aut volubili detinent; facere docet philosophia, non dicere, et hoc exigit, ut ad legem suam quisque vivat, ne orationi vita dissentiat, ut ipsa intra se vita unius sit omnium actionum sine dissensione coloris. Maximum hoc est et officium sapientiae et indicium, ut verbis opera concordent, ut ipse ubique par sibi idemque sit.

  30. 2.20.2.2

    Quis hoc praestabit? Pauci, aliqui tamen. Est enim difficile hoc; nec hoc dico, sapientem uno semper iturum gradu, sed una via.

  31. 2.20.3.1

    Observa te itaque, numquid vestis tua domusque dissentiant, numquid in te liberalis sis, in tuos sordidus, numquid cenes frugaliter, aedifices luxuriose. Unam semel ad quam vivas regulam prende et ad hanc omnem vitam tuam exaequa. Quidam se domi contrahunt, dilatant foris et extendunt; vitium est haec diversitas et signum vacillantis animi ac nondum habentis tenorem suum.

  32. 2.20.4.1

    Etiamnunc dicam, unde sit ista inconstantia et dissimilitudo rerum consiliorumque: nemo proponit sibi, quid velit, nec si proposuit, perseverat in eo, sed transilit; nec tantum mutat, sed redit et in ea, quae deseruit ac damnavit, revolvitur.

  33. 2.20.5.1

    Itaque ut relinquam definitiones sapientiae veteres et totum conplectar humanae vitae modum, hoc possum contentus esse: Quid est sapientia? Semper idem velle atque idem nolle. Licet illam exceptiunculam non adicias, ut rectum sit, quod velis; non potest enim cuiquam idem semper placere nisi rectum.

  34. 2.20.6.1

    Nesciunt ergo homines, quid velint, nisi illo momento, quo volunt; in totum nulli velle aut nolle decretum est. Variatur cotidie iudicium et in contrarium vertitur ac plerisque agitur vita per lusum. Preme ergo quod coepisti, et fortasse perduceris aut ad summum aut eo, quod summum nondum esse solus intellegas.

  35. 2.20.7.1

    Quid fiet, inquis, huic turbae familiarium sine re familiari? Turba ista cum a te pasci desierit, ipsa se pascet, aut quod tu beneficio tuo non potes scire, paupertatis scies. Illa veros certosque amicos retinebit; discedet quisquis non te, sed aliud sequebatur. Non est autem vel ob hoc unum amanda paupertas, quod a quibus ameris ostendet? O quando ille veniet dies, quo nemo in honorem tuum mentiatur!

  36. 2.20.8.1

    Huc ergo cogitationes tuae tendant, hoc cura, hoc opta, omnia alia vota deo remissurus, ut contentus sis temet ipso et ex te nascentibus bonis. Quae potest esse felicitas propior? Redige te ad parva, ex quibus cadere non possis, idque ut libentius facias, ad hoc pertinebit tributum huius epistulae, quod statim conferam.

  37. 2.20.9.1

    Invideas licet, etiam nunc libenter pro me dependet Epicurus. Magnificentior, mihi crede, sermo tuus in grabato videbitur et in panno. Non enim dicentur tantum illa, sed probabuntur. Ego certe aliter audio, quae dicit Demetrius noster, cum illum vidi nudum, quanto minus quam stramentis, incubantem; non praeceptor veri, sed testis est.

  38. 2.20.10.1

    Quid ergo? Non licet divitias in sinu positas contemnere? Quidni liceat? Et ille ingentis animi est, qui illas circumfusas sibi, multum diuque miratus, quod ad se venerint, ridet suasque audit magis esse quam sentit. Multum est non corrumpi divitiarum contubernio; magnus ille, qui in divitiis pauper est.

  39. 2.20.11.1

    Nescio, inquis, quomodo paupertatem iste laturus sit, si in illam inciderit. Nec ego, Epicure, an tuus iste pauper contempturus sit divitias, si in illas inciderit; itaque in utroque mens aestimanda est inspiciendumque, an ille paupertati indulgeat, an hic divitiis non indulgeat. Alioquin leve argumentum est bonae voluntatis grabatus aut pannus, nisi apparuit aliquem illa non necessitate pati, sed malle.

  40. 2.20.12.1

    Ceterum magnae indolis est ad ista non properare tamquam meliora, sed praeparari tamquam ad facilia. Et sunt, Lucili, facilia; cum vero multo ante meditatus accesseris, iucunda quoque; inest enim illis, sine qua nihil est iucundum, securitas.

  41. 2.20.13.1

    Necessarium ergo iudico, id quod tibi scripsi magnos viros saepe fecisse: aliquos dies interponere, quibus nos imaginaria paupertate exerceamus ad veram. Quod eo magis faciendum est, quod deliciis permaduimus et omnia dura ac difficilia iudicamus. Potius excitandus e somno et vellicandus est animus admonendusque naturam nobis minimum constituisse. Nemo nascitur dives. Quisquis exit in lucem, iussus est lacte et panno esse contentus; ab his initiis nos regna non capiunt. Vale.

  42. 2.21.1.1

    Cum istis tibi esse negotium iudicas, de quibus scripseras? Maximum negotium tecum habes; tu tibi molestus es. Quid velis nescis; melius probas honesta quam sequeris; vides, ubi sit posita felicitas, sed ad illam pervenire non audes. Quid sit autem, quod te inpediat, quia parum ipse dispicis, dicam.

  43. 2.21.1.2

    Magna esse haec existimas, quae relicturus es, et cum proposuisti tibi illam securitatem, ad quam transiturus es, retinet te huius vitae, a qua recessurus es, fulgor tamquam in sordida et obscura casurum.

  44. 2.21.2.1

    Erras, Lucili; ex hac vita ad illam adscenditur. Quod interest inter splendorem et lucem, cum haec certam originem habeat ac suam ille niteat alieno, hoc inter hanc vitam et illam; haec fulgore extrinsecus veniente percussa est, crassam illi statim umbram faciet quisquis obstiterit; illa suo lumine inlustris est.

  45. 2.21.2.2

    Studia te tua clarum et nobilem efficient.

  46. 2.21.3.1

    exemplum Epicuri referam. Cum Idomeneo scriberet et illum a vita speciosa ad fidelem stabilemque gloriam revocaret, rigidae tunc potentiae ministrum et magna tractantem: Si gloria, inquit, tangeris, notiorem te epistulae meae facient quam omnia ista, quae colis et propter quae coleris.

  47. 2.21.4.1

    Numquid ergo mentitus est? Quis Idomenea nosset, nisi Epicurus illum litteris suis incidisset? Omnes illos megistanas et satrapas et regem ipsum, ex quo Idomenei titulus petebatur, oblivio alta suppressit. Nomen Attici perire Ciceronis epistulae non sinunt. Nihil illi profuisset gener Agrippa et Tiberius progener et Drusus Caesar pronepos; inter tam magna nomina taceretur, nisi sibi Cicero illum adplicuisset.

  48. 2.21.5.1

    Profunda super nos altitudo temporis veniet, pauca ingenia caput exerent et in idem quandoque silentium abitura oblivioni resistent ac se diu vindicabunt.

  49. 2.21.5.2

    Quod Epicurus amico suo potuit promittere, hoc tibi promitto, Lucili. Habebo apud posteros gratiam, possum mecum duratura nomina educere. Vergilius noster duobus memoriam aeternam promisit et praestat: Fortunati ambo! Siquid mea carmina possunt. Nulla dies umquam memori vos eximet aevo, Dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum Accolet imperiumque pater Romanus habebit.

  50. 2.21.6.1

    Quoscumque in medium fortuna protulit, quicumque membra ac partes alienae potentiae fuerunt, horum gratia viguit, domus frequentata est, dum ipsi steterunt; post ipsos cito memoria defecit. Ingeniorum crescit dignatio nec ipsis tantum honor habetur, sed quicquid illorum memoriae adhaesit, excipitur.

  51. 2.21.7.1

    Ne gratis Idomeneus in epistulam meam venerit) ipse eam de suo redimet. Ad hunc Epicurus illam nobilem sententiam scripsit, qua hortatur, ut Pythoclea locupletem non publica nec ancipiti via faciat. Si vis, inquit, Pythoclea divitem facere, non pecuniae adiciendum, sed cupiditati detrahendum est.

  52. 2.21.8.1

    Et apertior ista sententia est quam ut interpretanda sit, et disertior quam ut adiuvanda. Hoc unum te admoneo, ne istud tantum existimes de divitiis dictum; quocumque transtuleris, idem poterit. Si vis Pythoclea honestum facere, non honoribus adiciendum est, sed cupiditatibus detrahendum. Si vis Pythoclea esse in perpetua voluptate, non voluptatibus adiciendum est, sed cupiditatibus detrahendum; si vis Pythoclea senem facere et inplere vitam, non annis adiciendum est, sed cupiditatibus detrahendum.

  53. 2.21.9.1

    Has voces non est quod Epicuri esse iudices; publicae sunt. Quod fieri in senatu solet, faciendum ego in philosophia quoque existimo: cum censuit aliquis, quod ex parte mihi placeat, iubeo illum dividere sententiam et sequor, quod probo. Eo libentius Epicuri egregia dicta commemoro, ut istis, qui ad illum confugiunt spe mala inducti, qui velamentum ipsos vitiorum suorum habituros existimant, probem quocumque ierint honeste esse vivendum.

  54. 2.21.10.1

    Cum adieris eius hortulos et inscriptum hortulis legeris Hospes, hic bene manebis, hic summum bonum voluptas est, paratus erit istius domicilii custos hospitalis, humanus, et te polenta excipiet et aquam quoque large ministrabit et dicet: Ecquid bene acceptus es? Non inritant, inquit, hi hortuli famem, sed extinguunt. Nec maiorem ipsis potionibus sitim faciunt, sed naturali et gratuito remedio sedant. In hac voluptate consenui.

  55. 2.21.11.1

    De his tecum desideriis loquor, quae consolationem non recipiunt, quibus dandum est aliquid, ut desinant. Nam de illis extraordinariis, quae licet differre, licet castigare et opprimere, hoc unum commonefaciam: ista voluptas naturalis est, non necessaria; huic nihil debes; si quid inpendis, voluntarium est. Venter praecepta non audit; poscit, appellat. Non est tamen molestus creditor; parvo dimittitur, si modo das illi, quod debes, non quod potes. Vale.

  56. 3.22.1.1

    Iam intellegis educendum esse te ex istis occupationibus speciosis et malis. Sed quo modo id consequi possis quaeris. Quaedam non nisi a praesente monstrantur. Non potest medicus per epistulas cibi aut balinei tempus eligere; vena tangenda est. Vetus proverbium est gladiatorem in harena capere consilium; aliquid adversarii vultus, aliquid manus mota, aliquid ipsa inclinatio corporis intuentem monet.

  57. 3.22.2.1

    Quid fieri soleat, quid oporteat, in universum et mandari potest et scribi; tale consilium non tantum absentibus, etiam posteris datur. Illud alterum, quando fieri debeat aut quemadmodum, ex longinquo nemo suadebit, cum rebus ipsis deliberandum est.

  58. 3.22.3.1

    Non tantum praesentis, sed vigilantis est occasionem observare properantem. Itaque hanc circumspice, hanc si videris, prende et toto impetu, totis viribus id age, ut te istis officiis exuas.

  59. 3.22.3.2

    Et quidem quam sententiam feram, adtende. Censeo aut ex ista vita tibi aut e vita exeundum. Sed idem illud existimo, leni eundum via, ut quod male inplicuisti, solvas potius quam abrumpas, dummodo si alia solvendi ratio non erit, vel abrumpas. Nemo tam timidus est, ut malit semper pendere quam semel cadere.

  60. 3.22.4.1

    Interim, quod primum est, impedire te noli. Contentus esto negotiis, in quae descendisti, vel quod videri mavis, incidisti. Non est quod ad ulteriora nitaris; aut perdes excusationem et apparebit te non incidisse. Ista enim, quae dici solent, falsa sunt: Non potui aliter. Quid, si nollem? Necesse erat. Nulli necesse est felicitatem cursu sequi; est aliquid, etiam si non repugnare, subsistere nec instare fortunae ferenti.

  61. 3.22.5.1

    Numquid offenderis, si in consilium non venio tantum, sed advoco, et quidem prudentiores quam ipse sum, ad quos soleo deferre, si quid delibero? Epicuri epistulam ad hanc rem pertinentem lege, Idomeneo quae inscribitur, quem rogat, ut quantum potest fugiat et properet, antequam aliqua vis maior interveniat et auferat libertatem recedendi.

  62. 3.22.6.1

    Idem tamen subicit nihil esse temptandum, nisi cum apte poterit tempestiveque temptari. Sed cum illud tempus captatum diu venerit, exiliendum ait. Dormitare de fuga cogitantem vetat et sperat salutarem etiam ex difficillimis exitum, si nec properemus ante tempus nec cessemus in tempore.

  63. 3.22.7.1

    Puto, nunc et Stoicam sententiam quaeris. Non est quod quisquam illos apud te temeritatis infamet; cautiores quam fortiores sunt. Expectas forsitan, ut tibi haec dicant: Turpe est cedere oneri. Luctare cum officio, quod semel recepisti. Non est vir fortis ac strenuus qui laborem fugit, nisi crescit illi animus ipsa rerum difficultate.

  64. 3.22.8.1

    Dicentur tibi ista, si operae pretium habebit perseverantia, si nihil indignum bono viro faciendum patiendumve erit; alioqui sordido se et contumelioso labore non conteret nec in negotiis erit negotii causa. Ne illud quidem, quod existimas facturum eum, faciet, ut ambitiosis rebus inplicitus semper aestus earum ferat. Sed cum viderit gravia, in quibus volutabatur, incerta, ancipitia, referet pedem, non vertet terga, sed sensim recedet in tutum.

  65. 3.22.9.1

    Facile est autem, mi Lucili, occupationes evadere, si occupationum pretia contempseris. Illa sunt, quae nos morantur et detinent: Quid ergo? Tam magnas spes relinquam? Ab ipsa messe discedam? Nudum erit latus, incomitata lectica, atrium vacuum?

  66. 3.22.9.2

    Ab his ergo inviti homines recedunt et mercedem miseriarum amant, ipsas execrantur.

  67. 3.22.10.1

    Sic de ambitione quomodo de amica queruntur; id est, si verum adfectum eorum inspicias, non oderunt, sed litigant. Excute istos, qui, quae cupiere, deplorant et de earum rerum locuntur fuga, quibus carere non possunt; videbis voluntariam esse illis in eo moram, quod aegre ferre ipsos et misere locuntur.

  68. 3.22.11.1

    Ita est, Lucili; paucos servitus, plures servitutem tenent.

  69. 3.22.11.2

    Sed si deponere illam in animo est et libertas bona fide placuit, in hoc autem unum advocationem petis, ut sine perpetua sollicitudine id tibi facere contingat, quidni tota te cohors Stoicorum probatura sit? Omnes Zenones et Chrysippi moderata, honesta, tua suadebunt.

  70. 3.22.12.1

    Sed si propter hoc tergiversaris, ut circumspicias, quantum feras tecum et quam magna pecunia instruas otium, numquam exitum invenies. Nemo cum sarcinis enatat. Emerge ad meliorem vitam propitiis dis, sed non sic, quomodo istis propitii sunt, quibus bono ac benigno vultu mala magnifica tribuerunt, ad hoc unum excusati, quod ista, quae urunt, quae excruciant, optantibus data sunt.

  71. 3.22.13.1

    Iam inprimebam epistulae signum; resolvenda est, ut cum sollemni ad te munusculo veniat et aliquam magnificam vocem ferat secum, et occurrit mihi ecce nescio utrum verior an eloquentior. Cuius? inquis; Epicuri, adhuc enim alienas sarcinas adsero;

  72. 3.22.14.1

    Nemo non ita exit e vita, tamquam modo intraverit. Quemcumque vis occupa, adulescentem senem medium; invenies aeque timidum mortis, aeque inscium vitae. Nemo quicquam habet facti, in futurum enim nostra distulimus. Nihil me magis in ista voce delectat quam quod exprobratur senibus infantia.

  73. 3.22.15.1

    Nemo, inquit, aliter quam qui modo natus est exit e vita. Falsum est; peiores morimur quam nascimur. Nostrum istud, non naturae vitium est. Illa nobiscum queri debet et dicere: Quid hoc est? Sine cupiditatibus vos genui, sine timoribus, sine superstitione, sine perfidia ceterisque pestibus; quales intrastis exite.

  74. 3.22.16.1

    Percepit sapientiam, si quis tam securus morietur quam nascitur; nunc vero trepidamus, cum periculum accessit, non animus nobis, non color constat; lacrimae nihil profuturae cadunt. Quid est turpius quam in ipso limine securitatis esse sollicitum?

  75. 3.22.17.1

    Causa autem haec est, quod inanes omnium bonorum sumus, vitae iactura laboramus. Non enim apud nos pars eius ulla subsedit; transmissa est et effluxit. Nemo quam bene vivat, sed quam diu, curat, cum omnibus possit contingere, ut bene vivant, ut diu, nulli. Vale.

  76. 3.23.1.1

    Putas me tibi scripturum, quam humane nobiscum hiemps egerit, quae et remissa fuit et brevis, quam malignum ver sit, quam praeposterum frigus, et alias ineptias verba quaerentium? Ego vero aliquid, quod et mihi et tibi prodesse possit, scribam. Quid autem id erit, nisi ut te exhorter ad bonam mentem? Huius fundamentum quod sit quaeris? Ne gaudeas vanis. Fundamentum hoc esse dixi; culmen est.

  77. 3.23.2.1

    Ad summa pervenit, qui scit, quo gaudeat, qui felicitatem suam in aliena potestate non posuit; sollicitus est et incertus sui, quem spes aliqua proritat, licet ad manum sit, licet non ex difficili petatur, licet numquam illum sperata deceperint.

  78. 3.23.3.1

    Hoc ante omnia fac, mi Lucili: disce gaudere.

  79. 3.23.3.2

    Existimas nunc me detrahere tibi multas voluptates, qui fortuita summoveo, qui spes, dulcissime oblectamenta, devitandas existimo? Immo contra nolo tibi umquam deesse laetitiam. Volo illam tibi domi nasci; nascitur, si modo intra te ipsum sit. Ceterae hilaritates non implent pectus, frontem remittunt, leves sunt, nisi forte tu iudicas eum gaudere, qui ridet. Animus esse debet alacer et fidens et super omnia erectus.

  80. 3.23.4.1

    Mihi crede, verum gaudium res severa est. An tu existimas quemquam soluto vultu et, ut isti delicati locuntur, hilariculo mortem contemnere, paupertati domum aperire, voluptates tenere sub freno, meditari dolorum patientiam? Haec qui apud se versat, in magno gaudio est, sed parum blando. In huius gaudii possessione esse te volo; numquam deficiet, cum semel unde petatur inveneris.

  81. 3.23.5.1

    Levium metallorum fructus in summo est; illa opulentissima sunt, quorum in alto latet vena adsidue plenius responsura fodienti. Haec, quibus delectatur vulgus, tenuem habent ac perfusoriam voluptatem, et quodcumque invecticium gaudium est, fundamento caret. Hoc, de quo loquor, ad quod te conor perducere, solidum est et quod plus pateat introrsus.

  82. 3.23.6.1

    Fac, oro te, Lucili carissime, quod unum potest praestare felicem: dissice et conculca ista, quae extrinsecus splendent, quae tibi promittuntur ab alio vel ex alio, ad verum bonum specta et de tuo gaude. Quid est autem hoc de tuo? Te ipso et tui optima parte. Corpusculum quoque, etiam si nihil fieri sine illo potest, magis necessariam rem crede quam magnam; vanas suggerit voluptates, breves, paenitendas, ac nisi magna moderatione temperentur, in contrarium abituras. Ita dico: in praecipiti voluptas ad dolorem vergit, nisi modum tenuit.

  83. 3.23.6.2

    Modum autem tenere in eo difficile est, quod bonum esse credideris. Veri boni aviditas tuta est.

  84. 3.23.7.1

    Quid sit istud, interrogas, aut unde subeat? Dicam: ex bona conscientia, ex honestis consiliis, ex rectis actionibus, ex contemptu fortuitorum, ex placido vitae et continuo tenore unam prementis viam. Nam illi, qui ex aliis propositis in alia transibunt aut ne transibunt quidem, sed casu quodam transmittuntur, quomodo habere quicquam certum mansurumve possunt suspensi et vagi?

  85. 3.23.8.1

    Pauci sunt, qui consilio se suaque disponant, ceteri eorum more, quae fluminibus innatant, non eunt, sed feruntur. Ex quibus alia lenior unda detinuit ac mollius vexit, alia vehementior rapuit, alia proxima ripae cursu languescente deposuit, alia torrens impetus in mare eiecit. Ideo constituendum est, quid velimus, et in eo perseverandum.

  86. 3.23.9.1

    Hic est locus solvendi aeris alieni. Possum enim tibi vocem Epicuri tui reddere et hanc epistulam liberare: Molestum est semper vitam incohare. Aut si hoc modo magis sensus potest exprimi: Male vivunt, qui semper vivere incipiunt.

  87. 3.23.10.1

    Quare? inquis, desiderat enim explanationem ista vox. Quia semper illis inperfecta vita est. Non potest autem stare paratus ad mortem, qui modo incipit vivere. Id agendum est, ut satis vixerimus. Nemo hoc putat, qui orditur cum maxime vitam.

  88. 3.23.11.1

    Non est quod existimes paucos esse hos; propemodum omnes sunt. Quidam vero tunc incipiunt, cum desinendum est. Si hoc iudicas mirum, adiciam quod magis admireris: quidam ante vivere desierunt quam inciperent. Vale.

  89. 3.24.1.1

    Sollicitum esse te scribis de iudicii eventu, quod tibi furor inimici denuntiat, existimas me suasurum, ut meliora tibi ipse proponas et adquiescas spei blandae. Quid enim necesse est mala accersere, satis cito patienda cum venerint, praesumere ac praesens tempus futuri metu perdere? Est sine dubio stultum, quia quandoque sis futurus miser, esse iam miserum. Sed ego alia te ad securitatem via ducam:

  90. 3.24.2.1

    si vis omnem sollicitudinem exuere, quicquid vereris ne eveniat, eventurum utique propone, et quodcumque est illud malum, tecum ipse metire ac timorem tuum taxa; intelleges profecto aut non magnum aut non longum esse, quod metuis.

  91. 3.24.3.1

    Nec diu exempla, quibus confirmeris, colligenda sunt; omnis illa aetas tulit. In quamcumque partem rerum vel civilium vel externarum memoriam miseris, occurrent tibi ingenia aut profectus aut inpetus magni.

  92. 3.24.3.2

    Numquid accidere tibi, si damnaris, potest durius quam ut mittaris in exilium, ut ducaris in carcerem? Numquid ultra quicquam ulli timendum est quam ut uratur, quam ut pereat? Singula ista constitue et contemptores eorum cita, qui non quaerendi, sed eligendi sunt.

  93. 3.24.4.1

    Damnationem suam Rutilius sic tulit, tamquam nihil illi molestum aliud esset quam quod male iudicaretur. Exilium Metellus fortiter tulit, Rutilius etiam libenter; alter, ut rediret, rei publicae praestitit, alter reditum suum Sullae negavit, cui nihil tunc negabatur. In carcere Socrates disputavit et exire, cum essent qui promitterent fugam, noluit remansitque, ut duarum rerum gravissimarum hominibus metum demeret, mortis et carceris.

  94. 3.24.5.1

    Mucius ignibus manum inposuit. Acerbum est uri; quanto acerbius, si id te faciente patiaris! Vides hominem non eruditum nec ullis praeceptis contra mortem aut dolorem subornatum, militari tantum robore instructum, poenas a se inriti conatus exigentem; spectator destillantis in hostili foculo dexterae stetit nec ante removit nudis ossibus fluentem manum, quam ignis illi ab hoste subductus est. Facere aliquid in illis castris felicius potuit, nihil fortius. Vide quanto acrior sit ad occupanda pericula virtus quam crudelitas ad inroganda: facilius Porsenna Mucio ignovit, quod voluerat occidere, quam sibi Mucius, quod non occiderat.

  95. 3.24.6.1

    Decantatae, inquis, in omnibus scholis fabulae istae sunt; iam mihi, cum ad contemnendam mortem ventum fuerit, Catonem narrabis. Quidni ego narrem ultima illa nocte Platonis librum legentem posito ad caput gladio? Duo haec in rebus extremis instrumenta prospexerat, alterum ut vellet mori, alterum, ut posset. Compositis ergo rebus, utcumque componi fractae atque ultimae poterant, id agendum existimavit, ne cui Catonem aut occidere liceret aut servare contingeret.

  96. 3.24.7.1

    Et stricto gladio, quem usque in illum diem ab omni caede purum servaverat: Nihil, inquit, egisti, fortuna, omnibus conatibus meis obstando. Non pro mea adhuc sed pro patriae libertate pugnavi, nec agebam tanta pertinacia, ut liber, sed ut inter liberos viverem. Nunc quoniam deploratae sunt res generis humani, Cato deducatur in tutum.

  97. 3.24.8.1

    Inpressit deinde mortiferum corpori vulnus. Quo obligato a medicis cum minus sanguinis haberet, minus virium, animi idem, iam non tantum Caesari sed sibi iratus nudas in vulnus manus egit et generosum illum contemptoremque omnis potentiae spiritum non emisit, sed eiecit.

  98. 3.24.9.1

    Non in hoc exempla nunc congero, ut ingenium exerceam, sed ut te adversus id, quod maxime terribile videtur, exhorter. Facilius autem exhortabor, si ostendero non fortes tantum viros hoc momentum efflandae animae contempsisse, sed quosdam ad alia ignavos in hac re aequasse animum fortissimorum, sicut illum Cn. Pompei socerum Scipionem, qui contrario in Africam vento relatus cum teneri navem suam vidisset ab hostibus, ferro se transverberavit et quaerentibus, ubi imperator esset, Imperator, inquit, se bene habet.

  99. 3.24.10.1

    Vox haec illum parem maioribus fecit et fatalem Scipionibus in Africa gloriam non est interrumpi passa. Multum fuit Carthaginem vincere, sed amplius mortem. Imperator, inquit, se bene habet. An aliter debebat imperator, et quidem Catenis, mori?

  100. 3.24.11.1

    Non revoco te ad historias nec ex omnibus saeculis contemptores mortis, qui sunt plurimi, colligo. Respice ad haec nostra tempora, de quorum languore ac deliciis querimur; omnis ordinis homines suggerent, omnis fortunae, omnis aetatis, qui mala sua morte praeciderint.

← Previous · Next → — showing 201300 of 2,359

Perseus Latin. CTS URN phi1017.phi015.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.