Ad Lucilium Epistulae Morales
- 1.10.3.1
Repeto memoria, quam magno animo quaedam verba proieceris, quanti roboris plena. Gratulatus sum protinus mihi et dixi: Non a summis labris ista venerunt, habent hae voces fundamentum. Iste homo non est unus e populo, ad salutem spectat.
- 1.10.4.1
Sic loquere, sic vive; vide ne te ulla res deprimat. Votorum tuorum veterum licet dis gratiam facias, alia de integro suscipe; roga bonam mentem, bonam valitudinem animi, deinde tunc corporis. Quidni tu ista vota saepe facias? Audacter deum roga; nihil illum de alieno rogaturus es.
- 1.10.5.1
Sed ut more meo cum aliquo munusculo epistulam mittam, verum est, quod apud Athenodorum inveni: Tunc scito esse te omnibus cupiditatibus solutum, cum eo perveneris, ut nihil deum roges, nisi quod rogare possis palam. Nunc enim quanta dementia est hominum! Turpissima vota dis insusurrant; si quis admoverit aurem, conticescent. Et quod scire hominem nolunt, deo narrant. Vide ergo, ne hoc praecipi salubriter possit: sic vive eum hominibus, tamquam deus videat; sic loquere cum deo, tamquam homines audiant. Vale.
- 1.11.1.1
Locutus est mecum amicus tuus bonae indolis, in quo quantum esset animi, quantum ingenii, quantum iam etiam profectus, sermo primus ostendit. Dedit nobis gustum, ad quem respondebit. Non enim ex praeparato locutus est, sed subito deprehensus. Ubi se colligebat, verecundiam, bonum in adulescente signum, vix potuit excutere; adeo illi ex alto suffusus est rubor. Hic illum, quantum suspicor, etiam cum se confirmaverit et omnibus vitiis exuerit, sapientem quoque sequetur. Nulla enim sapientia naturalia corporis vitia ponuntur. Quicquid infixum et ingenitum est, lenitur arte, non vincitur.
- 1.11.2.1
Quibusdam etiam constantissimis in conspectu populi sudor erumpit, non aliter quam fatigatis et aestuantibus solet, quibusdam tremunt genua dicturis, quorundam dentes colliduntur, lingua titubat, labra concurrunt. Haec nec disciplina nec usus umquam excutit, sed natura vim suam exercet et illo vitio sui etiam robustissimos admonet.
- 1.11.3.1
Inter haec esse et ruborem scio, qui gravissimis quoque viris subitus adfunditur. Magis quidem in iuvenibus apparet, quibus et plus caloris est et tenera frons; nihilominus et veteranos et senes tangit. Quidam numquam magis, quam cum erubuerint, timendi sunt, quasi omnem verecundiam effuderint.
- 1.11.4.1
Sulla tunc erat violentissimus, cum faciem eius sanguis invaserat. Nihil erat mollius ore Pompei; numquam non coram pluribus rubuit, utique in contionibus. Fabianum, cum in senatum testis esset inductus, erubuisse memini, et hic illum mire pudor decuit.
- 1.11.5.1
Non accidit hoc ab infirmitate mentis, sed a novitate rei, quae inexercitatos, etiamsi non concutit, movet naturali in hoc facilitate corporis pronos. Nam ut quidam boni sanguinis sunt, ita quidam incitati et mobilis et cito in os prodeuntis.
- 1.11.6.1
Haec, ut dixi, nulla sapientia abigit; alioquin haberet rerum naturam sub imperio, si omnia eraderet vitia. Quaecumque adtribuit condicio nascendi et corporis temperatum, cum multum se diuque animus conposuerit, haerebunt. Nihil horum vetari potest, non magis quam accersi.
- 1.11.7.1
Artifices scaenici, qui imitantur adfectus, qui metum et trepidationem exprimunt, qui tristitiam repraesentant, hoc indicio imitantur verecundiam: deiciunt enim vultum, verba submittunt, figunt in terram oculos et deprimunt. Ruborem sibi exprimere non possunt; nec prohibetur hic nec adducitur. Nihil adversus haec sapientia promittit, nihil proficit; sui iuris sunt, iniussa veniunt, iniussa discedunt.
- 1.11.8.1
Iam clausulam epistula poscit. Accipe, et quidem utilem ac salutarem, quam te affigere animo volo: Aliquis vir bonus nobis diligendus est ac semper ante oculos habendus, ut sic tamquam illo spectante vivamus et omnia tamquam illo vidente faciamus.
- 1.11.9.1
Hoc, mi Lucili, Epicurus praecepit. Custodem nobis et paedagogum dedit, nec immerito. Magna pars peccatorum tollitur, si peccaturis testis adsistit. Aliquem habeat animus, quem vereatur, cuius auctoritate etiam secretum suum sanctius faciat. O felicem illum, qui non praesens tantum, sed etiam cogitatus emendat! O felicem, qui sic aliquem vereri potest, ut ad memoriam quoque eius se conponat atque ordinet! Qui sic aliquem vereri potest, cito erit verendus.
- 1.11.10.1
Elige itaque Catonem. Si hic tibi videtur nimis rigidus, elige remissioris animi virum Laelium. Elige eum, cuius tibi placuit et vita et oratio et ipse animum ante se ferens vultus; illum tibi semper ostende vel custodem vel exemplum. Opus est, inquam, aliquo, ad quem mores nostri se ipsi exigant; nisi ad regulam prava non corriges. Vale.
- 1.12.1.1
Quocumque me verti, argumenta senectutis meae video. Veneram in suburbanum meum et querebar de inpensis aedificii dilabentis. Ait vilicus mihi non esse neglegentiae suae vitium, omnia se facere, sed villam veterem esse. Haec villa inter manus meas crevit; quid mihi futurum est, si tam putria sunt aetatis meae saxa?
- 1.12.2.1
Iratus illi proximam occasionem stomachandi arripio. Apparet, inquam, has platanos neglegi; nullas habent frondes. Quam nodosi sunt et retorridi rami, quam tristes et squalidi trunci! Hoc non accideret, si quis has circumfoderet, si inrigaret. Iurat per genium meum se omnia facere, in nulla re cessare curam suam, sed illas vetulas esse. Quod intra nos sit, ego illas posueram, ego illarum primum videram folium.
- 1.12.3.1
Conversus ad ianuam Quis est iste? inquam, iste decrepitus et merito ad ostium admotus? Foras enim spectat. Unde istunc nactus es? Quid te delectavit alienum mortuum tollere? At ille Non cognoscis me? inquit. Ego sum Felicio, cui solebas sigillaria adferre. Ego sum Philositi vilici filius, deliciolum tuum. Perfecte, inquam, iste delirat. Pupulus etiam delicium meum factus est? Prorsus potest fieri; dentes illi cum maxime cadunt.
- 1.12.4.1
Debeo hoc suburbano meo, quod mihi senectus mea, quocumque adverteram, apparuit. Conplectamur illam et amemus; plena est voluptatis, si illa scias uti. Gratissima sunt poma, cum fugiunt; pueritiae maximus in exitu decor est; deditos vino potio extrema delectat, illa quae mergit, quae ebrietati summam manum inponit.
- 1.12.5.1
Quod in se iucundissimum omnis voluptas habet, in finem sui differt. Iucundissima est aetas devexa iam, non tamen praeceps. Et illam quoque in extrema tegula stantem iudico habere suas voluptates. Aut hoc ipsum succedit in locum voluptatum, nullis egere. Quam dulce est cupiditates fatigasse ac reliquisse.
- 1.12.6.1
Molestum est, inquis, mortem ante oculos habere. Primum ista tam seni ante oculos debet esse quam iuveni. Non enim citamur ex censu. Deinde nemo tam senex est, ut inprobe unum diem speret. Unus autem dies gradus vitae est.
- 1.12.6.2
Tota aetas partibus constat et orbes habet circumductos maiores minoribus. Est aliquis, qui omnis conplectatur et cingat; hic pertinet a natali ad diem extremum. Est alter, qui annos adulescentiae cludit. Est qui totam pueritiam ambitu suo adstringit. Est deinde per se annus in se omnia continens tempora, quorum multiplicatione vita conponitur. Mensis artiore praecingitur circulo. Angustissimum habet dies gyrum, sed et hic ab initio ad exitum venit, ab ortu ad occasum.
- 1.12.7.1
Ideo Heraclitus, cui cognomen fecit orationis obscuritas, Unus, inquit, dies par omni est. Hoc alius aliter excepit. Dixit enim parem esse horis, nec mentitur; nam si dies est tempus viginti et quattuor horarum, necesse est omnes inter se dies pares esse, quia nox habet, quod dies perdidit. Alius ait parem esse unum diem omnibus similitudine; nihil enim habet longissimi temporis spatium, quod non et in uno die invenias, lucem et noctem, et in aeternum dies vices plures facit istas, non alias contractior, alias productior.
- 1.12.8.1
Itaque sic ordinandus est dies omnis, tamquam cogat agmen et consummet atque expleat vitam.
- 1.12.8.2
Pacuvius, qui Syriam usu suam fecit, cum vino et illis funebribus epulis sibi parentaverat, sic in cubiculum ferebatur a cena, ut inter plausus exoletorum hoc ad symphoniam caneretur: βεβίωται, βεβίωται.
- 1.12.9.1
Nullo non se die extulit. Hoc, quod ille ex mala conscientia faciebat, nos ex bona faciamus et in somnum ituri laeti hilaresque dicamus: Vixi et quem dederat cursum fortuna, peregi. Crastinum si adiecerit deus, laeti recipiamus. Ille beatissimus est et securus sui possessor, qui crastinum sine sollicitudine expectat. Quisquis dixit vixi, cotidie ad lucrum surgit.
- 1.12.10.1
Sed iam debeo epistulam includere. Sic, inquis, sine ullo ad me peculio veniet? Noli timere; aliquid secum fert. Quare aliquid dixi? Multum. Quid enim hac voce praeclarius, quam illi trado ad te perferendam? Malum est in necessitate vivere; sed in necessitate vivere necessitas nulla est. Quidni nulla sit? Patent undique ad libertatem viae multae breves, faciles. Agamus deo gratias, quod nemo in vita teneri potest. Calcare ipsas necessitates licet.
- 1.12.11.1
Epicurus, inquis, dixit. Quid tibi cum alieno? Quod verum est, meum est. Perseverabo Epicurum tibi ingerere, ut isti, qui in verba iurant, nec quid dicatur aestimant, sed a quo, sciant, quae optima sunt, esse communia. Vale.
- 2.13.1.1
Multum tibi esse animi scio. Nam etiam antequam instrueres te praeceptis salutaribus et dura vincentibus, satis adversus fortunam placebas tibi, et multo magis, postquam cum illa manum conseruisti viresque expertus es tuas, quae numquam certam dare fiduciam sui possunt, nisi cum multae difficultates hinc et illinc apparuerunt, aliquando vero et propius accesserunt; sic verus ille animus et in alienum non venturus arbitrium probatur.
- 2.13.2.1
Haec eius obrussa est: non potest athleta magnos spiritus ad certamen adferre, qui numquam suggillatus est; ille, qui sanguinem suum vidit, cuius dentes crepuere sub pugno, ille, qui subplantatus adversarium toto tulit corpore nec proiecit animum proiectus, qui quotiens cecidit, contumacior resurrexit, cum magna spe descendit ad pugnam.
- 2.13.3.1
Ergo, ut similitudinem istam prosequar, saepe iam fortuna supra te fuit, nec tamen tradidisti te, sed subsiluisti et acrior constitisti. Multum enim adicit sibi virtus lacessita; tamen si tibi videtur, accipe a me auxilia, quibus munire te possis.
- 2.13.4.1
Plura sunt, Lucili, quae nos terrent, quam quae premunt, et saepius opinione quam re laboramus. Non loquor tecum Stoica lingua, sed hac submissiore. Nos enim dicimus omnia ista, quae gemitus mugitusque exprimunt, levia esse et contemnenda; omittamus haec magna verba, sed, di boni, vera. Illud tibi praecipio, ne sis miser ante tempus, cum illa, quae velut imminentia expavisti, fortasse numquam ventura sint, certe non venerint.
- 2.13.5.1
Quaedam ergo nos magis torquent quam debent; quaedam ante torquent quam debent; quaedam torquent, cum omnino non debeant. Aut augemus dolorem aut fingimus aut praecipimus.
- 2.13.5.2
Primum illud, quia res in controversia est et litem contestatam habemus, in praesentia differatur. Quod ego leve dixero, tu gravissimum esse contendes; scio alios inter flagella ridere, alios gemere sub colapho. Postea videbimus, utrum ista suis viribus valeant an inbecillitate nostra.
- 2.13.6.1
Illud praesta mihi, ut, quotiens circumsteterint, qui tibi te miserum esse persuadeant, non quid audias, sed quid sentias, cogites et cum patientia tua deliberes ac te ipse interroges, qui tua optime nosti: Quid est, quare isti me conplorent? Quid est, quod trepident, quod contagium quoque mei timeant, quasi transilire calamitas possit? Est aliquid istic mali, an res ista magis infamis est quam mala? Ipse te interroga: Numquid sine causa crucior et maereo et quod non est malum, facio?
- 2.13.7.1
Quomodo, inquis, intellegam, vana sint an vera, quibus angor? Accipe huius rei regulam: aut praesentibus torquemur aut futuris aut utrisque. De praesentibus facile iudicium est; si corpus tuum liberum et sanum est, nec ullus ex iniuria dolor est. Videbimus quid futurum sit. Hodie nihil negotii habet.
- 2.13.8.1
At enim futurum est. Primum dispice, an certa argumenta sint venturi mali. Plerumque enim suspicionibus laboramus, et inludit nobis illa, quae conficere bellum solet, fama, multo autem magis singulos conficit. Ita est, mi Lucili; cito accedimus opinioni Non coarguimus illa, quae nos in metum adducunt, nec excutimus, sed trepidamus et sic vertimus terga, quemadmodum illi, quos pulvis motus fuga pecorum exuit castris, aut quos aliqua fabula sine auctore sparsa conterruit.
- 2.13.9.1
Nescio quomodo magis vana perturbant. Vera enim modum suum habent; quicquid ex incerto venit, coniecturae et paventis animi licentiae traditur. Nulli itaque tam perniciosi, tam inrevocabiles quam lymphatici metus sunt. Ceteri enim sine ratione, hi sine mente sunt.
- 2.13.10.1
Inquiramus itaque in rem diligenter. Verisimile est aliquid futurum mali; non statim verum est. Quam multa non expectata venerunt! Quam multa expectata nusquam conparuerunt! Etiam si futurum est, quid iuvat dolori suo occurrere? Satis cito dolebis, cum venerit; interim tibi meliora promitte.
- 2.13.11.1
Quid facies lucri? Tempus. Multa intervenient, quibus vicinum periculum vel prope admotum aut subsistat aut desinat aut in alienum caput transeat. Incendium ad fugam patuit; quosdam molliter ruina deposuit; aliquando gladius ab ipsa cervice revocatus est; aliquis carnifici suo superstes fuit. Habet etiam mala fortuna levitatem. Fortasse erit, fortasse non erit; interim non est. Meliora propone.
- 2.13.12.1
Nonnumquam nullis apparentibus signis, quae mali aliquid praenuntient, animus sibi falsas imagines fingit; aut verbum aliquod dubiae significationis detorquet in peius aut maiorem sibi offensam proponit alicuius quam est, et cogitat non quam iratus ille sit, sed quantum liceat irato. Nulla autem causa vitae est, nullus miseriarum modus, si timeatur quantum potest; hic prudentia prosit, hic robore animi evidentem quoque metum respue. Si minus, vitio vitium repelle; spe metum tempera. Nihil tam certum est ex his, quae timentur, ut non certius sit et formidata subsidere et sperata decipere.
- 2.13.13.1
Ergo spem ac metum examina, et quotiens incerta erunt omnia, tibi fave; crede quod mavis. Si plures habet sententias metus, nihilominus in hanc partem potius inclina et perturbare te desine, ac subinde hoc in animo volve, maiorem partem mortalium, cum illi nec sit quicquam mali nec pro certo futurum sit, aestuare ac discurrere. Nemo enim resistit sibi, cum coepit inpelli, nec timorem suum redigit ad verum. Nemo dicit: Vanus auctor est, vanus haec aut finxit aut credidit. Damus nos aurae ferendos.
- 2.13.14.1
Expavescimus dubia pro certis. Non servamus modum rerum. Statim in timorem vertit scrupulus.
- 2.13.14.2
Pudet me et triste tecum loqui, et tam lenibus te remediis focillare. Alius dicat: Fortasse non veniet. Tu dic: Quid porro, si veniet? Videbimus uter vincat. Fortasse pro me venit, et mors ista vitam honestabit. Cicuta magnum Socratem fecit. Catoni gladium adsertorem libertatis extorque; magnam partem detraxeris gloriae.
- 2.13.15.1
Nimium diu te cohortor, cum tibi admonitione magis quam exhortatione opus sit. Non in diversum te a natura tua ducimus; natus es ad ista, quae dicimus. Eo magis bonum tuum auge et exorna.
- 2.13.16.1
Sed iam finem epistulae faciam, si illi signum suum inpressero, id est aliquam magnificam vocem perferendam ad te mandavero. Inter cetera mala hoc quoque habet stultitia: semper incipit vivere. Considera quid vox ista significet, Lucili virorum optime, et intelleges, quam foeda sit hominum levitas cotidie nova vitae fundamenta ponentium, novas spes etiam in exitu inchoantium.
- 2.13.17.1
Circumspice tecum singulos; occurrent tibi senes, qui se cum maxime ad ambitionem, ad peregrinationes, ad negotiandum parent. Quid est autem turpius quam senex vivere incipiens? Non adicerem auctorem huic voci, nisi esset secretior nec inter vulgata Epicuri dicta, quae mihi et laudare et adoptare permisi. Vale.
- 2.14.1.1
Fateor insitam esse nobis corporis nostri caritatem; fateor nos huius gerere tutelam. Non nego indulgendum illi; serviendum nego. Multis enim serviet, qui corpori servit, qui pro illo nimium timet, qui ad illud omnia refert.
- 2.14.2.1
Sic gerere nos debemus, non tamquam propter corpus vivere debeamus, sed tamquam non possimus sine corpore. Huius nos nimius amor timoribus inquietat, sollicitudinibus onerat, contumeliis obicit. Honestum ei vile est, cui corpus nimis carum est. Agatur eius diligentissime cura, ita tamen, ut cum exiget ratio, cum dignitas, cum fides, mittendum in ignes sit.
- 2.14.3.1
Nihilominus, quantum possumus, evitemus incommoda quoque, non tantum pericula, et in tutum nos reducamus excogitantes subinde, quibus possint timenda depelli. Quorum tria, nisi fallor, genera sunt: timetur inopia, timentur morbi, timentur quae per vim potentioris eveniunt.
- 2.14.4.1
Ex his omnibus nihil nos magis concutit, quam quod ex aliena potentia inpendet. Magno enim strepitu et tumultu venit. Naturalia mala quae rettuli, inopia atque morbus, silentio subeunt nec oculis nec auribus quicquam terroris incutiunt. Ingens alterius mali pompa est. Ferrum circa se et ignes habet et catenas et turbam ferarum, quam in viscera inmittat humana.
- 2.14.5.1
Cogita hoc loco carcerem et cruces et eculeos et uncum et adactum per medium hominem, qui per os emergeret, stipitem et distracta in diversum actis curribus membra, illam tunicam alimentis ignium et inlitam et textam, et quicquid aliud praeter haec commenta saevitia est.
- 2.14.6.1
Non est itaque mirum, si maximus huius rei timor est, cuius et varietas magna et apparatus terribilis est. Nam quemadmodum plus agit tortor, quo plura instrumenta doloris exposuit (specie enim vincuntur qui patientia restitissent); ita ex iis, quae animos nostros subigunt et domant, plus proficiunt, quae habent quod ostendant. Illae pestes non minus graves sunt, famem dico et sitim et praecordiorum subpurationes et febrem viscera ipsa torrentem. Sed latent, nihil habent quod intentent, quod praeferant; haec ut magna bella aspectu apparatuque vicerunt.
- 2.14.7.1
Demus itaque operam, abstineamus offensis. Interdum populus est, quem timere debeamus; interdum si ea civitatis disciplina est, ut plurima per senatum transigantur, gratiosi in eo viri; interdum singuli, quibus potestas populi et in populum data est. Hos omnes amicos habere operosum est, satis est inimicos non habere. Itaque sapiens numquam potentium iras provocabit, immo declinabit, non aliter quam in navigando procellam.
- 2.14.8.1
Cum peteres Siciliam, traiecisti fretum. Temerarius gubernator contempsit austri minas, ille est enim, qui Siculum pelagus exasperet et in vertices cogat; non sinistrum petit litus, sed id, a quo propior Charybdis maria convolvit. At ille cautior peritos locorum rogat, quis aestus sit, quae signa dent nubes; longe ab illa regione verticibus infami cursum tenet. Idem facit sapiens; nocituram potentiam vitat, hoc primum cavens, ne vitare videatur. Pars enim securitatis et in hoc est, non ex professo eam petere, quia, quae quis fugit, damnat.
- 2.14.9.1
Circumspiciendum ergo nobis est, quomodo a vulgo tuti esse possimus. Primum nihil idem concupiscamus; rixa est inter competitores. Deinde nihil habeamus, quod cum magno emolumento insidiantis eripi possit. Quam minimum sit in corpore tuo spoliorum. Nemo ad humanum sanguinem propter ipsum venit, aut admodum pauci. Plures computant quam oderunt. Nudum latro transmittit; etiam in obsessa via pauperi pax est.
- 2.14.10.1
Tria deinde ex praecepto veteri praestanda sunt ut vitentur: odium, invidia, contemptus. Quomodo hoc fiat, sapientia sola monstrabit Difficile enim temperamentum est, verendumque, ne in contemptum nos invidiae timor transferat ne dum calcare nolumus, videamur posse calcari. Multis timendi attulit causas timeri posse. Undique nos reducamus; non minus contemni quam suspici nocet.
- 2.14.11.1
Ad philosophiam ergo confugiendum est; hae litterae, non dico apud bonos, sed apud mediocriter malos, infularum loco sunt. Nam forensis eloquentia et quaecumque alia populum movet, adversarios habet; haec quieta et sui negotii contemni non potest, cui ab omnibus artibus etiam apud pessimos honor est. Numquam in tantum convalescet nequitia^ numquam sic contra virtutes coniurabitur, ut non philosophiae nomen venerabile et sacrum maneat.
- 2.14.11.2
Ceterum philosophia ipsa tranquille modesteque tractanda est.
- 2.14.12.1
Quid ergo? inquis, Videtur tibi M. Cato modeste philosophari, qui bellum civile sententia reprimit? Qui furentium principum armis medius intervenit? Qui aliis Pompeium offendentibus aliis Caesarem simul lacessit duos?
- 2.14.13.1
Potest aliquis disputare an illo tempore capessenda fuerit sapienti res publica. Quid tibi vis, Marce Cato? Iam non agitur de libertate; olim pessumdata est. Quaeritur, utrum Caesar an Pompeius possideat rem publicam; quid tibi cum ista contentione? Nullae partes tuae sunt; dominus eligitur. Quid tua, uter vincat? Potest melior vincere, non potest non peior esse, qui vicerit. Ultimas partes attigi Catonis. Sed ne priores quidem anni fuerunt qui sapientem in illam rapinam rei publicae admitterent; quid aliud quam vociferatus est Cato et misit irritas voces, cum modo per populi levatus manus et obrutus sputis exportandus extra forum traheretur, modo e senatu in carcerem duceretur?
- 2.14.14.1
Sed postea videbimus, an sapienti opera rei publicae danda sit; interim ad hos te Stoicos voco, qui a re publica exclusi secesserunt ad colendam vitam et humano generi iura condenda sine ulla potentioris offensa. Non conturbabit sapiens publicos mores nec populum in se vitae novitate convertet.
- 2.14.15.1
Quid ergo? Utique erit tutus, qui hoc propositum sequetur? Promittere tibi hoc non magis possum quam in homine temperanti bonam valitudinem, et tamen facit temperantia bonam valitudinem. Perit aliqua navis in portu; sed quid tu accidere in medio mari credis? Quanto huic periculum paratius foret multa agenti molientique, cui ne otium quidem tutum est? Pereunt aliquando innocentes; quis negat? Nocentes tamen saepius. Ars ei constat, qui per ornamenta percussus est.
- 2.14.16.1
Denique consilium rerum omnium sapiens, non exitum spectat. Initia in potestate nostra sunt; de eventu fortuna iudicat, cui de me sententiam non do. At aliquid vexationis adferet, aliquid adversi. Non damnat latro, cum occidit.
- 2.14.17.1
Nunc ad cotidianam stipem manum porrigis. Aurea te stipe implebo, et quia facta est auri mentio, accipe quemadmodum usus fructusque eius tibi esse gratior possit. Is maxime divitiis fruitur, qui minime divitiis indiget. Ede, inquis, auctorem. Ut scias quam benigni simus, propositum est aliena laudare; Epicuri est aut Metrodori aut alicuius ex illa officina.
- 2.14.18.1
Et quid interest quis dixerit? Omnibus dixit. Qui eget divitiis, timet pro illis. Nemo autem sollicito bono fruitur; adicere illis aliquid studet. Dum de incremento cogitat, oblitus est usus. Rationes accipit, forum conterit, kalendarium versat; fit ex domino procurator. Vale.
- 2.15.1.1
Mos antiquis fuit usque ad meam servatus aetatem, primis epistulae verbis adicere: Si vales bene est, ego valeo. Recte nos dicimus: Si philosopharis, bene est. Valere autem hoc demum est. Sine hoc aeger est animus. Corpus quoque, etiam si magnas habet vires, non aliter quam furiosi aut phrenetici validum est.
- 2.15.2.1
Ergo hanc praecipue valitudinem cura, deinde et illam secundam, quae non magno tibi constabit, si volueris bene valere. Stulta est enim, mi Lucili, et minime conveniens litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi cervicem ac latera firmandi; cum tibi feliciter sagina cesserit et tori creverint, nec vires umquam opimi bovis nec pondus aequabis. Adice nunc, quod maiore corporis sarcina animus eliditur et minus agilis est. Itaque quantum potes, circumscribe corpus tuum et animo locum laxa.
- 2.15.3.1
Multa secuntur incommoda huic deditos curae; primum exercitationes, quarum labor spiritum exhaurit et inhabilem intentioni ac studiis acrioribus reddit. Deinde copia ciborum subtilitas inpeditur. Accedunt pessimae notae mancipia in magisterium recepta, homines inter oleum et vinum occupati, quibus ad votum dies actus est, si bene desudaverunt, si in locum eius, quod effluxit, multum potionis altius ieiunio iturae regesserunt. Bibere et sudare vita cardiaci est.
- 2.15.4.1
Sunt exercitationes et faciles et breves, quae corpus et sine mora lassent et tempori pareant, cuius praecipua ratio habenda est: cursus et cum aliquo pondere manus motae et saltus vel ille, qui corpus in altum levat, vel ille, qui in longum mittit, vel ille, ut ita dicam, saliaris aut, ut contumeliosius dicam, fullonius; quoius libet ex his elige usum rudem, facilem.
- 2.15.5.1
Quicquid facies, cito redi a corpore ad animum. Illum noctibus ac diebus exerce; labore modico alitur ille. Hanc exercitationem non frigus, non aestus inpediet, ne senectus quidem. Id bonum cura, quod vetustate fit melius.
- 2.15.6.1
Neque ego te iubeo semper inminere libro aut pugillaribus; dandum est aliquod intervallum animo, ita tamen ut non resolvatur, sed remittatur. Gestatio et corpus concutit et studio non officit; possis legere, possis dictare, possis loqui, possis audire, quorum nihil ne ambulatio quidem vetat fieri.
- 2.15.7.1
Nec tu intentionem vocis contempseris, quam veto te per gradus et certos modos extollere, deinde deprimere. Quid si velis deinde quemadmodum ambules discere? Admitte istos, quos nova artificia docuit fames; erit qui gradus tuos temperet et buccas edentis observet et in tantum procedat, in quantum audaciam eius patientia et credulitate produxeris. Quid ergo? A clamore protinus et a summa contentione vox tua incipiet? Usque eo naturale est paulatim incitari, ut litigantes quoque a sermone incipiunt, ad vociferationem transeunt. Nemo statim Quiritium fidem inplorat.
- 2.15.8.1
Ergo utcumque tibi impetus animi suaserit, modo vehementius fac convicium, modo lentius, prout vox quoque te hortabitur, in id latus. Modesta, cum recipies illam revocarisque, descendat, non decidat; media oris via abeat nec indocto et rustico more desaeviat. Non enim id agimus, ut exerceatur vox, sed ut exerceat.
- 2.15.9.1
Detraxi tibi non pusillum negotii; una mercedula et unum Graecum ad haec beneficia accedet. Ecce insigne praeceptum: Stulta vita ingrata est et trepida; tota in futurum fertur. Quis hoc, inquis, dicit? Idem qui supra. Quam tu nunc vitam dici existimas stultam? Babae et Isionis? Non ita est; nostra dicitur, quos caeca cupiditas in nocitura, certe numquam satiatura praecipitat, quibus si quid satis esse posset, fuisset, qui non cogitamus, quam iucundum sit nihil poscere, quam magnificum sit plenum esse nec ex fortuna pendere.
- 2.15.10.1
Subinde itaque, Lucili, quam multa sis consecutus recordare. Cum aspexeris, quot te antecedant, cogita, quot sequantur. Si vis gratus esse adversus deos et adversus vitam tuam, cogita, quam multos antecesseris. Quid tibi cum ceteris? Te ipse antecessisti.
- 2.15.11.1
Finem constitue, quem transire ne velis quidem, si possis; discedant aliquando ista insidiosa bona et sperantibus meliora quam adsecutis. Si quid in illis esset solidi, aliquando et inplerent; nunc hauriendum sitim concitant. Mittantur speciosi apparatus. Et quod futuri temporis incerta sors volvit, quare potius a fortuna inpetrem, ut det, quam a me, ne petam? Quare autem petam? Oblitus fragilitatis humanae congeram? In quid laborem? Ecce hic dies ultimus est. Ut non sit; prope ab ultimo est Vale.
- 2.16.1.1
Liquere hoc tibi, Lucili, scio, neminem posse beate vivere, ne tolerabiliter quidem sine sapientiae studio et beatam vitam perfecta sapientia effici, ceterum tolerabilem etiam inchoata. Sed hoc, quod liquet, firmandum et altius cotidiana meditatione Agendum est; plus operis est in eo, ut proposita custodias quam ut honesta proponas. Perseverandum est et adsiduo studio robur addendum, donec bona mens sit quod bona voluntas est.
- 2.16.2.1
Itaque tibi apud me pluribus verbis aut adfirmatione iam nil opus; intellego multum te profecisse. Quae scribis, unde veniant, scio; non sunt ficta nec colorata. Dicam tamen quid sentiam: iam de te spem habeo, nondum fiduciam. Tu quoque idem facias volo; non est, quod tibi cito et facile credas. Excute te et varie scrutare et observa; illud ante omnia vide, utrum in philosophia an in ipsa vita profeceris.
- 2.16.3.1
Non est philosophia populare artificium nec ostentationi paratum. Non in verbis, sed in rebus est. Nec in hoc adhibetur, ut cum aliqua oblectatione consumatur dies, ut dematur otio nausia. Animum format et fabricat, vitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demonstrat, sedet ad gubernaculum et per ancipitia fluctuantium derigit cursum. Sine hac nemo intrepide potest vivere, nemo secure. Innumerabilia accidunt singulis horis, quae consilium exigant, quod ab hac petendum est.
- 2.16.4.1
Dicet aliquis: Quid mihi prodest philosophia, si fatum est? Quid prodest, si deus rector est? Quid prodest, si casus imperat? Nam et mutari certa non possunt et nihil praeparari potest adversus incerta; sed aut consilium meum occupavit deus decrevitque quid facerem, aut consilio meo nihil fortuna permittit.
- 2.16.5.1
Quicquid est ex his, Lucili, vel si omnia haec sunt, philosophandum est: sive nos inexorabili lege fata constringunt, sive arbiter deus universi cuncta disposuit, sive casus res humanas sine ordine inpellit et iactat, philosophia nos tueri debet. Haec adhortabitur, ut deo libenter pareamus, ut fortunae contumaciter; haec docebit, ut deum sequaris, feras casum.
- 2.16.6.1
Sed non est nunc in hanc disputationem transeundum, quid sit iuris nostri, si providentia in imperio est, aut si fatorum series inligatos trahit, aut si repentina ac subita dominantur; illo nunc revertor, ut te moneam et exhorter, ne patiaris inpetum animi tui delabi et refrigescere. Contine illum et constitue, ut habitus animi fiat, quod est inpetus.
- 2.16.7.1
Iam ab initio, si te bene novi, circumspicies, quid haec epistula munusculi attulerit. Excute illam, et invenies. Non est quod mireris animum meum; adhuc de alieno liberalis sum. Quare autem alienum dixi? Quicquid bene dictum est ab ullo, meum est. Istuc quoque ab Epicuro dictum est: Si ad naturam vives, numquam eris pauper; si ad opiniones, numquam eris dives.
- 2.16.8.1
Exiguum natura desiderat, opinio inmensum. Congeratur in te quicquid multi locupletes possederant. Ultra privatum pecuniae modum fortuna te provehat, auro tegat, purpura vestiat, eo deliciarum opumque perducat, ut terram marmoribus abscondas, non tantum habere tibi liceat, sed calcare divitias. Accedant statuae et picturae et quicquid ars ulla luxuriae elaboravit; maiora cupere ab his disces.
- 2.16.9.1
Naturalia desideria finita sunt; ex falsa opinione nascentia ubi desinant, non habent. Nullus enim terminus falso est. Viam eunti aliquid extremum est; error inmensus est. Retrahe ergo te a vanis, et cum voles scire, quod petes, utrum naturalem habeat an caecam cupiditatem, considera, num possit alicubi consistere. Si longe progresso semper aliquid longius restat, scito id naturale non esse. Vale.
- 2.17.1.1
Proice omnia ista, si sapis, immo ut sapias, et ad bonam mentem magno cursu ac totis viribus tende. Si quid est, quo teneris, aut expedi aut incide. Moratur, inquis, me res familiaris; sic illam disponere volo, ut sufficere nihil agenti possit, ne aut paupertas mihi oneri sit aut ego alicui.
- 2.17.2.1
Cum hoc dicis, non videris vim ac potentiam eius, de quo cogitas, boni nosse. Et summam quidem rei pervides, quantum philosophia prosit, partes autem nondum satis subtiliter dispicis, necdum scis, quantum ubique nos adiuvet, quemadmodum et in maximis, ut Ciceronis utar verbo, opituletur et in minima descendat. Mihi crede, advoca illam in consilium; suadebit tibi, ne ad calculos sedeas.
- 2.17.3.1
Nempe hoc quaeris et hoc ista dilatione vis consequi, ne tibi paupertas timenda sit; quid si adpetenda est? Multis ad philosophandum obstitere divitiae; paupertas expedita est, secura est. Cum classicum cecinit, scit non se peti; cum aqua conclamata est, quomodo exeat, non quid efferat, quaerit; si navigandum est, non strepitat portus nec unius comitatu inquieta sunt litora. Non circumstat illum turba servorum, ad quos pascendos transmarinarum regionum est optanda fertilitas.
- 2.17.4.1
Facile est pascere paucos ventres et bene institutos et nihil aliud desiderantes quam inpleri. Parvo fames constat, magno fastidium. Paupertas contenta est desideriis instantibus satis facere.
- 2.17.4.2
Quid est ergo, quare hanc recuses contubernalem, cuius mores sanus dives imitatur?
- 2.17.5.1
si vis vacare animo, aut pauper sis oportet aut pauperi similis. Non potest studium salutare fieri sine frugalitatis cura; frugalitas autem paupertas voluntaria est. Tolle itaque istas excusationes: Nondum habeo, quantum satis est; si ad illam summam pervenero, tunc me totum philosophiae dabo. Atqui nihil prius quam hoc parandum est, quod tu differs et post cetera paras; ab hoc incipiendum est. Parare, inquis, unde vivam volo. Simul et para et disce; si quid te vetat bene vivere, bene mori non vetat.
- 2.17.6.1
Non est quod nos paupertas a philosophia revocet, ne egestas quidem. Toleranda est enim ad hoc properantibus vel fames. Quam toleravere quidam in obsidionibus, et quod aliud erat illis patientiae praemium quam in arbitrium non cadere victoris? Quanto hic maius est quod promittitur: perpetua libertas, nullius nec hominis nec dei timor. Et quidem vel esurienti ad ista veniendum est.
- 2.17.7.1
Perpessi sunt exercitus inopiam omnium rerum, vixerunt herbarum radicibus et dictu foedis tulerunt famem. Haec omnia passi sunt pro regno, quo magis mireris, alieno. Dubitabit aliquis ferre paupertatem, ut animum furoribus liberet?
- 2.17.7.2
Non est ergo prius adquirendum; licet ad philosophiam etiam sine viatico pervenire.
- 2.17.8.1
Ita est. Cum omnia habueris, tunc habere et sapientiam voles? Haec erit ultimum vitae instrumentum et, ut ita dicam, additamentum? Tu vero, sive aliquid habes, iam philosophare,—unde enim scis, an iam nimis habeas?—sive nihil, hoc prius quaere quam quicquam.
- 2.17.9.1
At necessaria deerant. Primum deesse non poterunt, quia natura minimum petit, naturae autem se sapiens accommodat. Sed si necessitates ultimae inciderunt, iamdudum exibit e vita et molestus sibi esse desinet. Si vero exiguum erit et angustum, quo possit vita produci, id boni consulet nec ultra necessaria sollicitus aut anxius ventri et scapulis suum reddet et occupationes divitum concursationesque ad divitias euntium securus laetusque ridebit ac dicet:
- 2.17.10.1
Quid in longum ipse te differs? Expectabisne fenoris quaestum aut ex merce conpendium aut tabulas beati senis, cum fieri possis statim dives? Repraesentat opes sapientia, quas cuicumque fecit supervacuas, dedit. Haec ad alios pertinent; tu locupletibus propior es. Saeculum muta, nimis habes. Idem est autem omni saeculo, quod sat est.
- 2.17.11.1
Poteram hoc loco epistulam claudere, nisi te male instituissem. Reges Parthorum non potest quisquam salutare sine munere; tibi valedicere non licet gratis. Quid istic? Ab Epicuro mutuum sumam: Multis parasse divitias non finis miseriarum fuit, sed mutatio.
- 2.17.12.1
Nec hoc miror. Non est enim in rebus vitium, sed in ipso animo. Illud, quod paupertatem nobis gravem fecerat, et divitias graves fecit. Quemadmodum nihil refert, utrum aegrum in ligneo lecto an in aureo conloces,—quocumque illum transtuleris, morbum secum suum transferet,—sic nihil refert, utrum aeger animus in divitiis an in paupertate ponatur. Malum illum suum sequitur. Vale.
- 2.18.1.1
December est mensis; cum maxime civitas sudat. Ius luxuriae publicae datum est. Ingenti apparatu sonant omnia, tamquam quicquam inter Saturnalia intersit et dies rerum agendarum. Adeo nihil interest, ut non videatur mihi errasse, qui dixit olim mensem Decembrem fuisse, nunc annum.
- 2.18.2.1
Si te hic haberem, libenter tecum conferrem, quid existimares esse faciendum: utrum nihil ex cotidiana consuetudine movendum an, ne dissidere videremur cum publicis moribus, et hilarius cenandum et exuendam togam. Nam quod fieri nisi in tumultu et tristi tempore civitatis non solebat, voluptatis causa ac festorum dierum vestem mutavimus.
← Previous · Next → — showing 101–200 of 2,359
Perseus Latin. CTS URN phi1017.phi015.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.