De Beneficiis
- 3.28.5.1
Servum vocas quemquam tu ? Quo tandem ab istis gerulis raperis cubile istud tuum circumferentibus ? Quo te penulati in militum quidem non vulgarem cultum subornati, quo, inquam, te isti efferunt ? Ad ostium alicuius ostiarii, ad hortos alicuius, ne ordinarium quidem habentis officium ; et deinde negas tibi a servo tuo beneficium dari posse, cui osculum alieni servi beneficium est ? Quae est tanta animi discordia ?
- 3.28.6.1
Eodem tempore servos despicis et colis, imperiosus intra limen atque impotens, humilis foris et tam contemptus quam contemnens. Neque enim ulli magis abiciunt animos, quam qui improbe tollunt, nullique ad calcandos alios paratiores, quam qui contumelias facere accipiendo didicerunt.
- 3.29.1.1
Dicenda haec fuerunt ad contundendam insolentiam hominum ex fortuna pendentium vindicandumque ius beneficii dandi servis, ut filiis quoque vindicaretur. Quaeritur enim, an aliquando, liberi maiora beneficia dare parentibus suis possint, quam acceperint.
- 3.29.2.1
Illud conceditur multos filios maiores potentioresque extitisse quam parentes suos ; aeque et illud meliores fuisse. Quod si constat, potest fieri, ut meliora tribuerint, cum et fortuna illis maior esset et melior voluntas.
- 3.29.3.1
" Quidquid," inquit, " est, quod det patri filius, utique minus est, quia hanc ipsam dandi facultatem patri debet. Ita numquam beneficio vincitur, cuius beneficium est ipsum, quod vincitur." Primum quaedam initium ab aliis trahunt et tamen initiis suis maiora sunt ; nec ideo aliquid non est maius eo, quo coepit, quia non potuisset in tantum procedere, nisi coepisset.
- 3.29.4.1
Nulla non res principia sua magno gradu transit. Semina omnium rerum causae sunt et tamen minimae partes sunt eorum, quae gignunt. Adspice Rhenum, adspice Euphraten, omnes denique inclutos amnes. Quid sunt, si illos illic, unde effluunt, aestimes ? Quidquid est, quo timentur, quo nominantur, in processu paraverunt.
- 3.29.5.1
Adspice trabes, sive proceritatem aestimes, altissimas, sive crassitudinem spatiumque ramorum, latissime fusas. Quantulum est his comparatum illud, quod radix tenui fibra complectitur ! Tolle radicem : nemora non surgent, nec tanti montes vestientur. Innituntur fundamentis suis templa excelsa urbis ; tamen, quae in firmamentum totius operis iacta sunt, latent. Idem in ceteris evenit;
- 3.29.6.1
principia sua semper sequens magnitudo obruet. Non potuissem quicquam consequi, nisi parentum beneficium antecessisset ; sed non ideo, quidquid consecutus sum, minus est eo, sine quo consecutus non essem.
- 3.29.7.1
Nisi me nutrix aluisset infantem, nihil eorum, quae consilio ac manu gero, facere potuissem nec in hanc emergere nominis claritatem, quam civili ac militari industria merui ; numquid tamen ideo maximis operibus praeferes nutricis officium ? Atqui quid interest, cum aeque sine patris beneficio quam sine nutricis non potuerim ad ulteriora procedere ? Quod si initio meo, quidquid iam possum, debeo, cogita non esse initium mei patrem, ne avum quidem ; semper enim erit ulterius aliquid, ex quo originis proximae origo descendat. Atqui nemo dicet me plus debere ignotis et ultra memoriam positis maioribus quam patri; plus autem debeo, si hoc ipsum, quod genuit me pater meus, maioribus debet.
- 3.30.1.1
" Quidquid praestiti patri, etiam si magnum est, infra aestimationem paterni muneris est, quia non esset, si non genuisset." Isto modo etiam, si quis patrem meum aegrum ac moriturum sanaverit, nihil praestare ei potero, quod non beneficio eius minus sit ; non enim genuisset me pater, nisi sanatus esset. Sed vide, ne illud verius sit aestimari, an id, quod potui, et id, quod feci, meum sit, mearum virium, meae voluntatis.
- 3.30.2.1
Illud, quod natus sum, per se intuere, quale sit : animadvertis exiguum et incertum et boni malique communem materiam, sine dubio primum ad omnia gradum, sed non ideo maiorem omnibus, quia primus est.
- 3.30.3.1
Servavi patrem meum et ad summam provexi dignitatem et principem urbis suae feci nec tantum rebus a me gestis nobilitavi, sed ipsi quoque gerendarum ingentem ac facilem nec tutam minus quam gloriosam dedi materiam ; honores, opes, quidquid humanos ad se animos rapit, congessi, et eum supra omnes starem, infra illum steti. Die nunc :
- 3.30.4.1
" Hoc ipsum, quod ista potuisti, patris munus est " ; respondebo tibi : " Est prorsus, si ad ista facienda nasci satis est ; sed si ad bene vivendum minima portio est vivere et id tribuisti, quod cum feris mihi et animalibus quibusdam minimis, quibusdam etiam foedissimis commune est, noli tibi adserere, quod non ex tuis beneficiis, etiam si non sine tuis, oritur."
- 3.31.1.1
Puta me vitam pro vita reddidisse. Sic quoque munus tuum vici, cum ego dederim sentiente cum sentiens me dare, cum vitam tibi non voluptatis meae causa aut certe per voluptatem dederim, cum tanto maius sit retinere spiritum quam accipere, quanto levius mori ante mortis metum.
- 3.31.2.1
Ego vitam dedi statim illa usuro, tu nescituro, an viveret ; ego vitam dedi mortem timenti, tu vitam dedisti, ut mori possem ; ego tibi vitam dedi consummatam, perfectam, tu me expertem rationis genuisti, onus alienum.
- 3.31.3.1
Vis scire, quam non sit magnum beneficium vitam sic dare ? Exposuisses ; nempe iniuria erat genuisse ! Quo quid colligo ? Minimum esse beneficium patris matrisque concubitum, nisi accesserunt alia, quae prosequerentur hoc initium muneris et aliis officiis ratum facerent.
- 3.31.4.1
Non est bonum vivere, sed bene vivere. At bene vivo. Sed potui et male ; ita hoc tantum est tuum, quod vivo. Si vitam imputas mihi per se, nudam, egentem consilii, et id ut magnum bonum iactas, cogita te mihi imputare muscarum ac vermium bonum.
- 3.31.5.1
Deinde, ut nihil aliud dicam, quam bonis artibus me studuisse et cursum ad rectum iter vitae direxisse, in ipso beneficio tuo maius, quam quod dederas, recepisti; tu enim me mihi rudem, imperitum dedisti, ego tibi filium, qualem genuisse gauderes.
- 3.32.1.1
Aluit me pater. Si idem praesto, plus reddo, quia non tantum ali se, sed a filio ali gaudet et maiorem ex animo meo quam ex ipsa re percipit voluptatem, illius alimenta ad corpus tantum meum pervenerunt. Quid ?
- 3.32.2.1
si quis in tantum processit, ut aut eloquentia per gentes notesceret aut iustitia aut bellicis rebus et patri quoque ingentem circumfunderet famam tenebrasque natalium suorum clara luce discuteret, non inaestimabile in parentes suos beneficium contulit ?
- 3.32.3.1
An quisquam Aristonem et Gryllum nisi propter Xenophontem ac Platonem filios nosset ? Sophroniscum Socrates expirare non patitur. Ceteros enumerare longum est, qui durant ob nullam aliam causam, quam quod illos liberorum eximia virtus tradidit posteris.
- 3.32.4.1
Utrum maius beneficium dedit M. Agrippae pater ne post Agrippam quidem notus, an patri dedit Agrippa navali corona insignis, unicum adeptus inter dona militaria decus, qui tot in urbe maxima opera excitavit, quae et priorem magnificentiam vincerent et nulla postea vincerentur ?
- 3.32.5.1
Utrum Octavius maius beneficium dedit filio an patri divus Augustus, quamvis illum umbra adoptivi patris abscondit ? Quantam cepisset voluptatem, si illum post debellata arma civilia vidisset securae paci praesidentem, non adgnoscens bonum suum nec satis credens, quotiens ad se respexisset, potuisse illum virum in domo sua nasci ! Quid nunc ceteros prosequar, quos iam consumpsisset oblivio, nisi illos filiorum gloria e tenebris eruisset et adhuc in luce retineret ?
- 3.32.6.1
Deinde, cum quaeramus, non quis filius patri maiora beneficia reddiderit, quam a patre acceperat, sed an aliquis possit maiora reddere, etiam si, quae rettuli, exempla nondum satis faciunt nec beneficia parentium suorum superiaciunt, capit tamen hoc natura, quod nondum ulla aetas tulit. Si singula paternorum meritorum magnitudinem exsuperare non possunt, plura in unum congesta superabunt.
- 3.33.1.1
Servavit in proelio patrem Scipio et praetextatus in hostes ecum concitavit. Parum est, quod, ut perveniret ad patrem, tot pericula maximos duces eum maxime prementia contempsit, tot oppositas difficultates, quod ad primam pugnam exiturus tiro per veteranorum corpora cucurrit, quod annos suos transiluit ?
- 3.33.2.1
Adice, ut idem patrem reum defendat et conspirationi inimicorum potentium eripiat, ut alterum illi consulatum ac tertium aliosque honores etiam consularibus concupiscendos congerat, ut pauperi raptas belli iure opes tradat et, quod est militaribus viris speciosissimum, divitem illum spoliis etiam hostilibus faciat.
- 3.33.3.1
Si adhuc parum est, adice, ut provincias et extraordinaria imperia continuet, adice, ut dirutis maximis urbibus Romani imperii sine aemulo ad ortus occasusque venturi defensor et conditor maiorem nobilitatem nobili viro adiciat, dici Scipionis patrem ! Dubium est, quin generandi vulgare beneficium vicerit eximia pietas et virtus ipsi urbi nescio utrum maius praesidium adferens an decus ?
- 3.33.4.1
Deinde, si hoc parum est, finge aliquem tormenta patris discussisse, finge in se transtulisse. Licet tibi, in quantum velis, extendere beneficia filii, cum paternum munus et simplex sit et facile et danti voluptarium, quod necesse est ille multis dederit, etiam quibus dedisse se nescit, in quo consortem habet, in quo spectavit legem, patriam, praemia patrum, domus ac familiae perpetuitatem, omnia potius quam eum, cui dabat. Quid ?
- 3.33.5.1
si quis sapientiam consecutus hanc patri tradiderit, etiamnunc disputabimus, an maius aliquid iam dederit, quam acceperat, cum vitam beatam patri reddiderit, acceperit tantum vitam ?
- 3.34.1.1
" Sed patris," inquit, " beneficium est, quidquid facis, quidquid praestare illi potes." Et praeceptoris mei, quod institutis liberalibus profeci; ipsos tamen, qui tradiderunt illa, transcendimus, utique eos, qui prima elementa docuerunt, et quamvis sine illis nemo quicquam adsequi posset, non tamen, quantumcumque quis adsecutus est, infra illos est. Multum inter prima ac maxima interest, nec ideo prima maximorum instar sunt, quia sine primis maxima esse non possunt.
- 3.35.1.1
Iam tempus est quaedam ex nostra, ut ita dicam, moneta proferre. Qui id beneficium dedit, quo est aliquid melius, potest vinci. Pater dedit filio vitam, est autem aliquid vita melius ; ita pater vinci potest, quia dedit beneficium, quo est aliquid melius.
- 3.35.2.1
Etiamnunc, qui dedit alicui vitam, si et semel et iterum liberatus est mortis periculo, maius accepit beneficium quam dedit. Pater autem vitam dedit potest ergo, si saepius periculo mortis liberatus a filio fuerit, maius beneficium accipere quam dedit.
- 3.35.3.1
Qui beneficium accipit, maius accipit, quo magis eo indiget. Magis autem indiget vita, qui vivit, quam qui natus non est, ut qui ne indigere quidem omnino possit ; maius ergo beneficium accipit pater, si vitam a filio accipit, quam filius a patre, quod natus est.
- 3.35.4.1
" Patris beneficia vinci a filii beneficiis non possunt. Quare ? Quia vitam accepit a patre, quam nisi accepisset, nulla dare beneficia potuisset." Hoc commune est patri eum omnibus, qui vitam alicui dederunt ; non potuissent enim referre gratiam, nisi vitam accepissent. Ergo nec medico gratia in maius referri potest (solet enim et medicus vitam dare), nec nautae, si naufragum sustulit. Atqui et horum et aliorum, qui aliquo modo nobis vitam dederunt, beneficia vinci possunt ; ergo et patrum possunt.
- 3.35.5.1
Si quis mihi beneficium dedit, quod multorum beneficiis adiuvandum esset, ego autem illi beneficium dedi id, quod nullius egeret adiutorio, maius dedi quam accepi. Pater filio vitam dedit perituram, nisi multa accessissent, quae illam tuerentur ; filius patri si dedit vitam, dedit eam, quae nullius desideraret auxilium in hoc, ut permaneret ; ergo maius beneficium accepit a filio pater, qui vitam accepit, quam ipse illi dedit.
- 3.36.1.1
Haec non destruunt parentium venerationem nec deteriores illis liberos faciunt, immo etiam meliores ; natura enim gloriosa virtus est et anteire priores cupit. Alacrior erit pietas, si ad reddenda beneficia eum vincendi spe venerit. Ipsis patribus id volentibus laetisque contigerit, quoniam pleraque sunt, in quibus nostro bono vincimur.
- 3.36.2.1
Unde certamen tam optabile ? Unde tantam felicitatem parentibus, ut fateantur ipsos liberorum beneficiis impares ? Nisi hoc ita iudicamus, excusationem damus liberis et illos segniores ad referendam gratiam facimus, quibus stimulos adicere debemus et dicere : " Hoc agite, optimi iuvenes ! Proposita est inter parentes ac liberos honesta contentio, dederint maiora an receperint. Non ideo vicerunt, quia occupaverunt.
- 3.36.3.1
Sumite modo animum, qualem decet, et deficere nolite : vincetis optantes. Nec desunt tam pulchro certamini duces, qui ad similia vos cohortentur ac per vestigia sua ire ad victoriam saepe iam partam ex parentibus iubeant.
- 3.37.1.1
" Vicit Aeneas patrem, ipse eius in infantia leve tutumque gestamen, gravem senio per media hostium agmina et per cadentis circa se urbis ruinas ferens, cum complexus sacra ac penates deos religiosus senex non simplici vadentem sarcina premeret ; tulit illum per ignes et (quid non pietas potest ?) pertulit colendumque inter conditores Romani imperii posuit. " Vicere Siculi iuvenes : cum Aetna maiore vi peragitata in urbes, in agros, in magnam insulae partem effudisset incendium, vexerunt parentes suos ; discessisse creditum est ignes et utrimque flamma recedente limitem adapertum, per quem transcurrerent iuvenes dignissimi, qui magna tuto auderent. " Vicit Antigonus, qui, cum ingenti proelio superasset hostem, praemium belli ad patrem transtulit et imperium illi Cypri tradidit. Hoc est regnum nolle regnare, cum possis. " Vicit patrem imperiosum quidem Manlius, qui, eum ante ad tempus relegatus esset a patre ob adulescentiam brutam et hebetem, ad tribunum plebis, qui patri suo diem dixerat, venit ; petito tempore, quod ille dederat sperans fore proditorem parentis invisi, (et bene meruisse se de iuvene credebat, cuius exilium pro gravissimo crimine inter alia Manlio obiciebat), nanctus adulescens secretum stringit occultatum sinu ferrum et : ' Nisi iuras,' inquit, ' te diem patri remissuruin, hoc te gladio transfodiam. In tua potestate est, utro modo pater meus accusatorem non habeat.' Iuravit tribunus nec fefellit et causam actionis omissae contioni reddidit. Nulli alii licuit impune tribunum in ordinem redigere.
- 3.38.1.1
Alia ex aliis exempla sunt eorum, qui parentes suos periculis eripuerint, qui ex infimo ad summum protulerint et e plebe acervoque ignobili numquam tacendos saeculis dederint.
- 3.38.2.1
Nulla vi verborum, nulla ingenii facultate exprimi potest, quantum opus sit, quam laudabile quamque numquam memoria hominum exiturum, posse hoc dicere : ' Parentibus meis parui, cessi imperio eorum, sive aecum sive inicum ac durum fuit, obsequentem submissumque me praebui ; ad hoc unum contumax fui, ne beneficiis vincerer.
- 3.38.3.1
' Certate, obsecro vos, et fessi quoque restituite aciem. Felices, qui vincent, felices, qui vincentur ! Quid eo adulescente praeclarius, qui sibi ipsi dicere poterit (neque enim est fas alteri dicere) : 'Patrem meum beneficiis vici' ? Quid eo fortunatius sene, qui omnibus ubique praedicabit a filio se suo beneficiis victum ? Quid autem est felicius quam ibi cedere ? "
- 4.1.1.1
Ex omnibus, quae tractavimus, Aebuti Liberalis, potest videri nihil tam necessarium aut magis, ut ait Sallustius, cum cura dicendum, quam quod in manibus est : an beneficium dare et in vicem gratiam referre per se res expetendae sint.
- 4.1.2.1
Inveniuntur, qui honesta in mercedem colant quibusque non placeat virtus gratuita ; quae nihil habet in se magnificum, si quicquam venale. Quid enim est turpius, quam aliquem computare, quanti vir bonus sit, cum virtus nec lucro invitet nec absterreat damno adeoque neminem spe ac pollicitatione corrumpam ut contra impendere in se iubeat et saepius in ultro tributis sit ? Calcatis ad illam utilitatibus eundum est ; quocumque vocavit, quocumque misit, sine respectu rei familiaris, interdum etiam sine ulla sanguinis sui parsimonia vadendum nec umquam imperium eius detractandum.
- 4.1.3.1
" Quid consequar," inquit, " si hoc fortiter, si hoc grate fecero ? " Quod feceris ; nihil tibi extra promittitur. Si quid commodi forte obvenerit, inter accessiones numerabis. Rerum honestarum pretium in ipsis est. Si honestum per se expetendum est, beneficium autem honestum est, non potest alia eius condicio esse, cum eadem natura sit. Per se autem expetendum esse honestum saepe et abunde probatum est.
- 4.2.1.1
In hac parte nobis pugna est cum Epicureis, delicata et umbratica turba in convivio suo philosophantium, apud quos virtus voluptatum ministra est, illis paret, illis deservit, illas supra se videt. " Non est," inquis, " voluptas sine virtute."
- 4.2.2.1
Sed quare ante virtutem est ? De ordine putas disputationem esse ? De re tota et de potestate eius ambigitur. Non est virtus, si sequi potest ; primae partes eius sunt, ducere debet, imperare, summo loco stare ; tu illam iubes signum petere ! " Quid," inquit, " tua refert ?
- 4.2.3.1
Et ego sine virtute nego beatam vitam posse constare. Ipsam voluptatem, quam sequor, cui me emancipavi, remota illa improbo et damno. De hoc uno disputatur, utrum virtus summi boni causa sit an ipsa summum bonum." Ut hoc unum quaeratur, ordinis tantum existimas mutationem ? Ista vero confusio est et manifesta caecitas primis postrema praeferre.
- 4.2.4.1
Non indignor, quod post voluptatem ponitur virtus, sed quod omnino cum voluptate, contemptrix eius et hostis et longissime ab illa resiliens, labori ac dolori familiarior, virilibus incommodis, quam isti effeminato bono.
- 4.3.1.1
Inserenda haec, mi Liberalis, fuerunt, quia beneficium, de quo nunc agitur, dare virtutis est et turpissimum id causa ullius alterius rei dare, quam ut datum sit. Nam si recipiendi spe tribueremus, locupletissimo cuique, non dignissimo daremus ; nunc vero diviti importuno pauperem praeferimus. Non est beneficium, quod ad fortunam spectat.
- 4.3.2.1
Praeterea, si, ut prodessemus, sola nos invitaret utilitas, minime beneficia distribuere deberent, qui facillime possent, locupletes et potentes et reges aliena ope non indigentes ; di vero tot munera, quae sine intermissione diebus ac noctibus fundunt, non darent; in omnia enim illis natura sua sufficit plenosque et tutos et inviolabiles praestat ; nulli ergo beneficium dabunt, si una dandi causa est se intueri ae suum commodum.
- 4.3.3.1
Istud non beneficium, sed fenus est circumspicere, non ubi optime ponas, sed ubi quaestuosissime habeas, unde facillime tollas. Quod cum longe a dis remotum sit, sequitur, ut inliberales sint ; nam si una beneficii dandi causa sit dantis utilitas, nulla autem ex nobis utilitas deo speranda est, nulla deo dandi beneficii causa est.
- 4.4.1.1
Scio, quid hoc loco respondeatur : " Itaque non dat deus beneficia, sed securus et neclegens nostri, aversus a mundo aliud agit aut, quae maxima Epicuro felicitas videtur, nihil agit, nec magis illum beneficia quam iniuriae tangunt."
- 4.4.2.1
Hoc qui dicit, non exaudit precantium voces et undique sublatis in caelum manibus vota facientium privata ac publica ; quod profecto non fieret, nec in hunc furorem omnes profecto mortales consensissent adloquendi surda numina et inefficaces deos, nisi nossemus illorum beneficia nunc oblata ultro, nunc orantibus data, magna, tempestiva, ingentes minas interventu suo solventia.
- 4.4.3.1
Quis est autem tam miser, tam neclectus, quis tam duro fato et in poenam genitus, ut non tantam deorum munificentiam senserit ? Ipsos illos complorantes sortem suam et querulos circumspice : invenies non ex toto beneficiorum caelestium expertes, neminem esse, ad quem non aliquid ex illo benignissimo fonte manaverit. Parum est autem id, quod nascentibus ex aequo distribuitur ? Ut quae secuntur inaequali dispensata mensura transeamus, parum dedit natura, cum se dedit?
- 4.5.1.1
" Non dat deus beneficia." Unde ergo ista, quae possides, quae das, quae negas, quae servas, quae rapis ? Unde haec innumerabilia oculos, aures, animum mulcentia ? Unde illa luxuriam quoque instruens copia (neque enim necessitatibus tantummodo nostris provisum est ; usque in delicias amamur) ?
- 4.5.2.1
Tot arbusta non uno modo frugifera, tot herbae salutares, tot varietates ciborum per totum annum digestae, ut inerti quoque fortuita terrae alimenta praeberent ? Iam animalia omnis generis, alia in sicco solidoque, alia in umido nascentia, alia per sublime demissa, ut omnis rerum naturae pars tributum aliquod nobis conferret ?
- 4.5.3.1
Flumina haec amoenissimis flexibus campos cingentia, illa praebitura commercio viam vasto et navigabili cursu vadentia, ex quibus quaedam aestatis diebus mirabile incrementum trahunt, ut arida et ferventi subiecta caelo loca subita vis aestivi torrentis irriget ? Quid mercatorum torrentium venae ? Quid in ipsis litoribus aquarum calentium exundatio ? Te, Lari maxime, teque, fluctibus et fremitu adsurgens, Benace, marino ?
- 4.6.1.1
Si pauca quis tibi donasset iugera, accepisse te diceres beneficium; immensa terrarum late patentium spatia negas esse beneficium ? Si pecuniam tibi aliquis donaverit et arcam tuam, quoniam tibi id ma gnum videtur, impleverit, beneficium vocabis ; tot metalla deus defodit, tot flumina emisit terra, super quae decurrunt sola, aurum vehentia ; argenti, aeris, ferri immane pondus omnibus locis obrutum, cuius investigandi tibi facultatem dedit, ac latentium divitiarum in summa terra signa disposuit : negas te accepisse beneficium ?
- 4.6.2.1
Si domus tibi donetur, in qua marmoris aliquid resplendeat et tectum nitidi us auro aut coloribus sparsum, non mediocre munus vocabis. Ingens tibi domicilium sine ullo incendii aut ruinae metu struxit, in quo vides non tenues crustas et ipsa, qua secantur, lamna gracili ores, sed integras lapidis pretiosissimi moles, sed totas variae distinctaeque materiae, cuius tu parvula frusta miraris, tectum vero aliter nocte, aliter interdiu fulgens : negas te ullum munus accepisse ?
- 4.6.3.1
Et cum ista, quae habes, magno aestimes, quod est ingrati hominis, nulli debere te iudicas ? Unde tibi istum, quem trahis, spiritum ? Unde istam, per quam actus vitae tuae disponis atque ordinas, lucem ? Unde sanguinem, cuius cursu vitalis continetur calor ? Unde ista palatum tuum saporibus exquisitis ultra satietatem lacessentia ? Unde haec irritamenta iam lassae voluptatis ? Unde ista quies, in qua putrescis ac marces ?
- 4.6.4.1
Nonne, si gratus es, dices : Deus nobis haec otia fecit, namque erit ille mihi semper deus, illius aram saepe tener nostris ab ovilibus inbuet agnus, ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum ludere, quae vellem, calamo permisit agresti.
- 4.6.5.1
Ille deus est, non qui paucas boves, sed qui per totum orbem armenta dimisit, qui gregibus ubique passim vagantibus pabulum praestat, qui pascua hibernis aestiva substituit, qui non calamo tantum cantare et agreste atque inconditum carmen ad aliquam tamen observationem modulari docuit, sed tot artes, tot vocum varietates, tot sonos alios spiritu nostro, alios externo cantus edituros commentus est.
- 4.6.6.1
Neque enim nostra ista, quae invenimus, dixeris, non magis, quam quod crescimus, quam quod ad constitutum temporum sua corpori officia respondent : nunc puerilium dentium lapsus, nunc ad surgentem iam aetatem et in robustiorem gradum transeuntem pubertas et ultimus ille dens surgenti iuventae terminum ponens. Insita sunt nobis omnium aetatium, omnium artium semina, magisterque ex occulto deus producit ingenia.
- 4.7.1.1
" Natura," inquit, " haec mihi praestat." Non intellegis te, cum hoc dicis, mutare nomen deo ? Quid enim aliud est natura quam deus et divina ratio toti mundo partibusque eius inserta ? Quotiens voles, tibi licet aliter hunc auctorem rerum nostrarum compellare ; et Iovem illum Optimum ac Maximum rite dices et Tonantem et Statorem, qui non, ut historici tradiderunt, ex eo, quod post votum susceptum acies Romanorum fugientium stetit, sed quod stant beneficio eius omnia, stator stabilitorque est. Hunc eundem et Fatum si dixeris, non mentieris ;
- 4.7.2.1
nam cum fatum nihil aliud sit, quam series implexa causarum, ille est prima omnium causa, ex qua ceterae pendent. Quaecumque voles, illi nomina proprie aptabis vim aliquam effectumque caelestium rerum continentia : tot appellationes eius possunt esse, quot munera.
- 4.8.1.1
Hunc et Liberum patrem et Herculem ac Mercurium nostri putant : Liberum patrem, quia omnium parens sit, cui primum inventa seminum vis est vitae consultura per voluptatem ; Herculem, quia vis eius invicta sit quandoque lassata fuerit operibus editis, in ignem recessura ; Mercurium, quia ratio penes illum est numerusque et ordo et scientia. Quocumque te flexeris, ibi illum videbis occurrentem tibi ;
- 4.8.2.1
nihil ab illo vacat, opus suum ipse implet. Ergo nihil agis, ingratissime mortalium, qui te negas deo debere, sed naturae, quia nec natura sine deo est nec deus sine natura, sed idem est utrumque, distat officio.
- 4.8.3.1
Si, quod a Seneca accepisses, Annaeo te debere diceres vel Lucio, non creditorem mutares, sed nomen, quoniam, sive praenomen eius sive nomen dixisses sive cognomen, idem tamen ille esset. Sic nune naturam voca, fatum, fortunam ; omnia eiusdem dei nomina sunt varie utentis sua potestate. Et iustitia, probitas, prudentia, fortitudo, frugalitas unius animi bona sunt ; quidquid horum tibi placuit, animus placet.
- 4.9.1.1
Sed ne aliam disputationem ex obliquo habeam, plurima beneficia ac maxima in nos deus defert sine spe recipiendi, quoniam nec ille conlato eget nec nos ei quidquam conferre possumus ; ergo beneficium per se expetenda res est. Una spectatur in eo accipientis utilitas ; ad hanc accedamus sepositis commodis nostris.
- 4.9.2.1
" Dicitis," inquit, " diligenter eligendos, quibus beneficia demus, quia ne agricolae quidem semina harenis committant ; quod si verum est, nostram utilitatem in beneficiis dandis sequimur, quemadmodum in arando serendoque ; neque enim serere per se res expetenda est. Praeterea quaeritis, ubi et quomodo detis beneficium, quod non esset faciendum, si per se beneficium dare expetenda res esset, quoniam, quocumque loco et quocumque modo daretur, beneficium erat."
- 4.9.3.1
Honestum propter nullam aliam causam quam propter ipsum sequimur ; tamen, etiam si nihil aliud sequendum est, quaerimus, quid faciamus et quando et quemadmodum ; per haec enim constat. Itaque, cum eligo, cui dem beneficium, id ago, ut quandoque beneficium sit, quia, si turpi datur, nec honestum esse potest nec beneficium.
- 4.10.1.1
Depositum reddere per se res expetenda est; non tamen semper reddam nec quolibet loco nec quolibet tempore. Aliquando nihil interest, utrum infitier an palam reddam. Intuebor utilitatem eius, cui redditurus sum, et nociturum illi depositum negabo. Idem in beneficio faciam.
- 4.10.2.1
Videbo, quando dem, cui dem, quemadmodum, quare. Nihil enim sine ratione faciendum est ; non est autem beneficium, nisi quod ratione datur, quoniam ratio omnis honesti comes est. Quam saepe hominum donationem suam inconsultam obiurgantium hanc exaudimus vocem:
- 4.10.3.1
" Mallem perdidisse quam illi dedisse " ! Turpissimum genus damni est inconsulta donatio multoque gravius male dedisse beneficium quam non recepisse ; aliena enim culpa est, quod non recipimus ; quod, cui daremus, non elegimus, nostra.
- 4.10.4.1
In electione nihil minus quam hoc, quod tu existimas, spectabo, a quo recepturus sim ; elige enim eum, qui gratus, non qui redditurus sit, saepe autem et non redditurus gratus est et ingratus, qui reddidit.
- 4.10.5.1
Ad animum tendit aestimatio mea ; ideo locupletem sed indignum praeteribo, pauperi viro bono dabo ; erit enim in summa inopia gratus et, cum omnia illi deerunt, supererit animus.
- 4.11.1.1
Non lucrum ex beneficio capto, non voluptatem, non gloriam ; uni placere contentus in hoc dabo, ut quod oportet faciam. Quod oportet autem non est sine electione. Quae qualis futura sit, interrogas ? Eligam virum integrum, simplicem, memorem, gratum, alieni abstinentem, sui non avare tenacem, benevolum ; hunc ego cum elegero, licet nihil illi fortuna tribuat, ex quo referre gratiam possit, ex sententia gesta res erit.
- 4.11.2.1
Si utilitas me et sordida computatio liberalem facit, si nulli prosum, nisi ut in vicem ille mihi prosit, non dabo beneficium proficiscenti in diversas longinquasque regiones, afuturo semper ; non dabo sic adfecto, ut spes ei nulla sit convalescendi ; non dabo ipse deficiens, non enim habeo recipiendi tempus.
- 4.11.3.1
Atqui ut scias rem per se expetendam esse bene facere, advenis modo in nostrum delatis portum, statim abituris, succurrimus ; ignoto naufrago navem, qua revehatur, et damus et struimus. Discedit ille vix satis noto salutis auctore et numquam amplius in conspectum nostrum reversurus debitores nobis deos delegat precaturque, illi pro se gratiam referant ; interim nos iuvat sterilis beneficii conscientia. Quid ?
- 4.11.4.1
cum in ipso vitae fine constitimus, cum testamentum ordinamus, non beneficia nihil nobis profutura dividimus ? Quantum temporis consumitur, quam diu secreto agitur, quantum et quibus demus ! Quid enim interest, quibus demus a nullo recepturi ?
- 4.11.5.1
Atqui numquam diligentius damus, numquam magis iudicia nostra torquemus, quam ubi remotis utilitatibus solum ante oculos honestum stetit, tam diu officiorum mali iudices, quam diu illa depravat spes ac metus et inertissimum vitium, voluptas. Ubi mors interclusit omnia et ad ferendam sententiam incorruptum iudicem misit, quaerimus dignissimos, quibus nostra tradamus, nec quicquam cura sanctiore componimus, quam quod ad nos non pertinet. At mehercules tunc magna voluptas subit cogitantem :
- 4.11.6.1
" Hunc ego locupletiorem faciam, et huius dignitati adiectis opibus aliquid splendoris adfundam." Si non damus beneficia nisi recepturi, intestatis moriendum sit !
- 4.12.1.1
"Dicitis," inquit, "beneficium creditum insolubile esse ; creditum autem non est res per se expetenda." Cum creditum dicimus, imagine et translation utimur ; sic enim et legem dicimus iusti iniustique regulam esse, et regula non est res per se expetenda. Ad haec verba demonstrandae rei causa descendimus ; eum dico creditum, intellegitur tamquam creditum. Vis scire ? Adicio insolubile, eum creditum nullum non solvi aut possit aut debeat.
- 4.12.2.1
Adeo beneficium utilitatis causa dandum non est, ut saepe, quemadmodum dixi, cum damno ac periculo dandum sit. Sic latronibus circumventum defendo, ut tuto transire permittatur ; reum gratia laborantem tueor et hominum potentium factionem in me converto, quas illi detraxero sordes, sub accusatoribus isdem fortasse sumpturus, cum abire in partem alteram possim et securus spectare aliena certamina ; spondeo pro iudicato et suspensis amici bonis libellum deicio creditoribus eius me obligaturus ; ut possim servare proscriptum, ipse proscriptionis periculum adeo.
- 4.12.3.1
Nemo Tusculanum aut Tiburtinum paraturus salubritatis causa et aestivi secessus, quoto anno empturus sit, disputat ; cum erit, tuendum est.
- 4.12.4.1
Eadem in beneficio ratio est ; nam cum interrogaveris, quid reddat, respondebo : bonam conscientiam. Quid reddat beneficium ? Dic tu mihi, quid reddat iustitia, quid innocentia, quid magnitudo animi, quid pudicitia, quid temperantia ; si quicquam praeter ipsas, ipsas non petis. In quid mundus vices suas solvit ?
- 4.12.5.1
In quid sol diem extendit et contrahit ? Omnia ista beneficia sunt, fiunt enim nobis profutura. Quomodo mundi officium est circumagere rerum ordinem, quomodo solis loca mutare, ex quibus oriatur, in quae cadat, et haec salutaria nobis facere sine praemio, ita viri officium est inter alia et beneficium dare. Quare ergo dat ? Ne non det, ne occasionem bene faciendi perdat.
- 4.13.1.1
Vobis voluptas est inertis otii facere corpusculum et securitatem sopitis simillimam appetere et sub densa umbra latitare tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem vocatis, animi marcentis obiectare torporem et cibis potionibusque intra hortorum latebram corpora ignavia pallentia saginare ;
- 4.13.2.1
nobis voluptas est dare beneficia vel laboriosa, dum aliorum labores levent, vel periculosa, dum alios periculis extrahant, vel rationes nostras adgravatura, dum aliorum necessitates et angustias laxent.
- 4.13.3.1
Quid mea interest, an recipiam beneficia ? Etiam cum recepero, danda sunt. Beneficium eius commodum spectat, cui praestatur, non nostrum ; alioquin nobis illud damus. Itaque multa, quae summam utilitatem aliis adferunt, pretio gratiam perdunt. Mercator urbibus prodest, medicus aegris, mango venalibus ; sed omnes isti, quia ad alienum commodum pro suo veniunt, non obligant eos, quibus prosunt. Non est beneficium, quod in quaestum mittitur. " Hoc dabo et hoc recipiam " auctio est.
- 4.14.1.1
Non dicam pudicam, quae amatorem ut incenderet reppulit, quae aut legem aut virum timuit ; ut ait Ovidius : Quae, quia non licuit, non dedit, illa dedit. Non immerito in numerum peccantium refertur, quae pudicitiam timori praestitit, non sibi. Eodem modo, qui beneficium ut reciperet dedit, non dedit.
- 4.14.2.1
Ergo et nos beneficium damus animalibus, quae aut usui aut alimento futura nutrimus ! Beneficium damus arbustis, quae colimus, ne siccitate aut immoti et neclecti soli duritia laborent !
- 4.14.3.1
Nemo ad agrum colendum ex aequo et bono venit nec ad ullam rem, cuius extra ipsam fructus est ; ad beneficium dandum non adducit cogitatio avara nec sordida, sed humana, liberalis, cupiens dare, etiam eum dederit, et augere novis ac recentibus vetera, unum habens propositum, quanto ei, cui praestat, bono futura sit ; alioqui humile est, sine laude, sine gloria, prodesse, quia expedit.
- 4.14.4.1
Quid magnifici est se amare, sibi parcere, sibi adquirere ? Ab omnibus istis vera beneficii dandi cupido avocat, ad detrimentum iniecta manu trahit et utilitates relinquit ipso bene faciendi opere laetissima.
- 4.15.1.1
Numquid dubium est, quin contraria sit beneficio iniuria ? Quomodo iniuriam facere per se vitanda ac fugienda res est, sic beneficium dare per se expetenda. Illic turpitudo contra omnia praemia in scelus hortantia valet ; ad hoc invitat honesti per se efficax species.
- 4.15.2.1
Non mentiar, si dixero neminem non amare beneficia sua, neminem non ita compositum animo, ut libentius eum videat, in quem multa congessit, cui non causa sit iterum dandi beneficii semel dedisse. Quod non accideret, nisi ipsa nos delectarent beneficia. Quam saepe dicentem audias :
- 4.15.3.1
" Non sustineo illum deserere, cui dedi vitam, quem e periculo eripui. Rogat me, ut causam suam contra homines gratiosos agam ; nolo, sed quid faciam ? Iam illi semel, iterum adfui." Non vides inesse isti rei propriam quandam vim, quae nos dare beneficia cogit, primum quia oportet, deinde quia dedimus ?
- 4.15.4.1
Cui initio ratio non fuisset praestandi aliquid, ei praestamus ob hoc, quia praestitimus ; adeoque ad beneficia nos non impellit utilitas, ut inutilia tueri ac fovere perseveremus sola beneficii caritate, cui etiam infeliciter dato indulgere tam naturale est quam liberis pravis.
- 4.16.1.1
Idem isti gratiam referre ipsos fatentur, non quia honestum est, sed quia utile. Quod non esse ita minore opera probandum est, quia, quibus argumentis collegimus beneficium dare per se rem expetendam esse, isdem etiam hoc colligimus.
← Previous · Next → — showing 301–400 of 906
Perseus Latin. CTS URN phi1017.phi013.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.