Hercules Oetaeus
- 1
Sator deorum, cuius excussum manu
- 2
utraeque Phoebi sentiunt fulmen domus,
- 3
secure regna— protuli pacem tibi,
- 4
quacumque Nereus porrigi terras vetat,
- 5
non est tonandum: perfidi reges iacent,
- 6
saevi tyranni, fregimus quicquid fuit
- 7
tibi fulminandum. sed mihi caelum, parens,
- 8
adhuc negatur? parui certe Iove
- 9
ubique dignus teque testata est meum
- 10
patrem noverca, quid tamen nectis moras?
- 11
numquid timemur? numquid impositum sibi
- 12
non poterit Atlas ferre cum caelo Herculem?
- 13
quid astra, genitor, quid negas? mors me tibi
- 14
certe remisit, omne concessit malum
- 15
quod terra genuit, pontus aer inferi:
- 16
nullus per urbes errat Arcadias leo,
- 17
Stymphalis icta est, Maenali nulla est fera;
- 18
sparsit peremptus aureum serpens nemus
- 19
et hydra vires posuit et notos Hebro
- 20
cruore pingues hospitum fregi greges
- 21
hostisque traxi spolia Thermodontiae.
- 22
vidi silentum fata nec tantum redi,
- 23
sed trepidus atrum Cerberum vidit dies
- 24
et ille solem, nullus Antaeus Libys
- 25
animam resumit, cecidit ante aras suas
- 26
Busiris, una est Geryon sparsus manu
- 27
taurusque populis horridus centum pavor.
- 28
quodcumque tellus genuit infesta occidit
- 29
meaque fusum est dextera: iratis deis
- 30
non licuit esse. si negat mundus feras,
- 31
animum noverca, redde nunc nato patrem ,
- 32
vel astra forti, nec peto ut monstres iter;
- 33
permitte tantum, genitor: inveniam viam.
- 34
vel si times ne terra concipiat feras,
- 35
properet malum quodcumque, dum terra Herculem
- 36
habet videtque: nam quis invadet mala
- 37
aut quis per urbes rursus Argolicas erit
- 38
Iunonis odio dignus? in tutum meas
- 39
laudes redegi, nulla me tellus silet:
- 40
me sensit ursae frigidum Scythicae genus
- 41
Indusque Phoebo subditus, cancro Libys;
- 42
te, clare Titan, testor: occurri tibi
- 43
quacumque fulges, nec meos lux prosequi
- 44
potuit -triumphos, solis excessi vices
- 45
intraque nostras substitit metas dies.
- 46
natura cessit, terra defecit gradum:
- 47
lassata prior est. nox et extremum chaos
- 48
in me incucurrit: inde ad hunc orbem redi,
- 49
nemo unde retro est. tulimus Oceani minas,
- 50
nec ulla valuit quatere tempestas ratem 50
- 51
quamcumque pressi— pars quota est Perseus mei?
- 52
iam vacuus aether non potest odio tuae
- 53
sufficere nuptae quasque devincam feras
- 54
tellus timet concipere nec monstra invenit.
- 55
ferae negantur: Hercules monstri loco
- 56
iam coepit esse; quanta enim fregi mala.
- 57
quot scelera nudus! quicquid immane obstitit,
- 58
solae manus stravere; nec iuvenis feras
- 59
timui nec infans, quicquid est iussum, leve est,
- 60
nec ulla nobis segnis illuxit dies.
- 61
o quanta rudi monstra quae nullus mihi
- 62
rex imperavit! institit virtus mihi
- 63
Iunone peior, sed quid inpavidum genus
- 64
fecisse prodest? non habent pacem dei:
- 65
purgata tellus omnis in caelo videt
- 66
quodcumque timuit: transtulit Iuno feras.
- 67
ambit peremptus cancer ardentem plagam
- 68
Libyaeque sidus fertur et messes alit;
- 69
annum fugacem tradit Astraeae leo,
- 70
at ille, iactans fervidam collo iubam,
- 71
austrum madentem siccat et nimbos rapit.
- 72
invasit omnis ecce iam caelum fera
- 73
meque antecessit: victor e terris meos
- 74
specto labores, astra portentis prius
- 75
ferisque Iuno tribuit, ut caelum mihi
- 76
faceret timendum, sparserit mundum licet
- 77
caelumque terris peius ac peius Styge
- 78
irata faciat, dabitur Alcidae locus.
- 79
si post feras, post bella, post Stygium canem
- 80
haud dum astra merui, Siculus Hesperium latus
- 81
tangat Pelorus, una iam tellus erit;
- 82
illinc fugabo maria: si iungi iubes,
- 83
committat undas Isthmos, et iuncto salo
- 84
nova ferantur Atticae puppes via.
- 85
mutetur orbis, vallibus currat novis
- 86
Hister novasque Tanais accipiat vias.
- 87
da, da tuendos, Iuppiter, saltem deos:
- 88
illa licebit fulmen a parte auferas,
- 89
ego quam tuebor, sive glacialem polum,
- 90
seu me tueri fervidam partem iubes,
- 91
hac esse superos parte securos puta.
- 92
Cirrhaea Paean templa et aetheriam domum
- 93
serpente caeso meruit: o quotiens iacet
- 94
Python in hydra! Bacchus et Perseus deis
- 95
iam se intulere: sed quota est mundi plaga
- 96
oriens subactus aut quota est Gorgon fera?
- 97
quis astra natus laudibus meruit suis
- 98
ex te et noverca? quem tuli mundum peto.
- 99
Sed tu, comes laboris Herculei, Licha,
- 100
perfer triumphos, Euryti victos lares
Next → — showing 1–100 of 2,030
Perseus Latin. CTS URN phi1017.phi009.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.