Agamemnon
- 678
clarus niveos inter olores
- 679
Histrum cycnus Tanainque colens
- 680
extrema loqui, licet alcyones
- 681
Ceyca suum fluctu leviter
- 682
plangente sonent, cum tranquillo
- 683
male confisae credunt iterum
- 684
pelago audaces fetusque suos
- 685
nido pavidae titubante fovent;
- 686
non si molles comitata viros
- 687
tristis Iaceret bracchia tecum
- 688
quae turritae turba parenti
- 689
pectora, rauco concita buxo,
- 690
ferit ut Phrygium lugeat Attin,
- 691
non est lacrimis, Cassandra, modus,
- 692
quia quae patimur vicere modum.
- 693
Sed cur sacratas deripis capiti infulas?
- 694
miseris colendos maxime superos putem.
- 695
CASS, Vicere nostra iam metus omnis mala.
- 696
equidem nec ulla caelites placo prece
- 697
nec, si velint saevire, quo noceant habent.
- 698
Fortuna vires ipsa consumpsit suas.
- 699
quae patria restat, quis pater, quae iam soror?
- 700
bibere tumuli sanguinem atque arae meum.
- 701
quid illa felix turba fraterni gregis?
- 702
exhausta nempe: regia miseri senes
- 703
vacua relicti, totque per thalamos vident
- 704
praeter Lacaenam ceteras viduas nurus,
- 705
tot illa regum mater et regimen Phrygum,
- 706
fecunda in ignes Hecuba fatorum novas
- 707
experta leges induit vultus feros:
- 708
circa ruinas rabida latravit suas,
- 709
Troiae superstes, Hectori, Priamo, sibi.
- 710
Silet repente Phoebas et pallor genas
- 711
creberque totum possidet corpus tremor;
- 712
stetere vittae, mollis horrescit coma,
- 713
anhela corda murmure incluso fremunt,
- 714
incerta nutant lumina et versi retro
- 715
torquentur oculi, rursus immoti rigent.
- 716
nunc levat in auras altior solito caput
- 717
graditurque celsa, nunc reluctantis parat
- 718
reserare fauces, verba nunc clauso male
- 719
custodit ore maenaa impatiens dei.
- 720
Quid me furoris incitam stimulis novi
- 721
quid mentis inopem, sacra Parnasi iuga,
- 722
rapitis? recede, Phoebe, iam non sum tua,
- 723
extingue flammas pectori infixas meo.
- 724
cui nunc vagor vaesana? cui bacchor furens?
- 725
iam Troia cecidit— falsa quid vates ago?
- 726
Vbi sum? fugit lux alma et obscurat genas
- 727
nox alta et aether abditus tenebris latet,
- 728
sed ecce gemino sole praefulget dies
- 729
geminumque duplices Argos attollit domus.
- 730
Idaea cerno nemora: fatalis sedet
- 731
inter potentes arbiter pastor deas.
- 732
timete reges, moneo, furtivum genus:
- 733
agrestis iste alumnus evertet domum,
- 734
quid ista vaecors tela feminea manu
- 735
destricta praefert? quem petit dextra virum
- 736
Lacaena cultu, ferrum Amazonium gerens?
- 737
quae versat oculos alia nunc facies meos?
- 738
victor ferarum colla sublimis iacet
- 739
ignobili sub dente Marmaricus leo,
- 740
morsus cruentos passus audacis leae.
- 741
quid me vocatis sospitem solam e meis,
- 742
umbrae meorum? te sequor testis, pater,
- 743
Troiae sepultae; frater, auxilium Phrygum
- 744
terrorque Danaum, non ego antiquum decus
- 745
video aut calentes ratibus exustis manus,
- 746
sed lacera membra et saucios vinclo gravi
- 747
illos lacertos; te sequor, nimium cito
- 748
congresse Achilli Troile; incertos geris,
- 749
Deiphobe, vultus, coniugis munus novae,
- 750
iuvat per ipsos ingredi Stygios lacus,
- 751
iuvat videre Tartari saevum canem
- 752
avidique regna Ditis! haec hodie ratis
- 753
Phlegethontis atri regias animas vehet,
- 754
victamqne victricemqne. vos. umbrae, precor.
- 755
iurata superis unda. te pariter precor:
- 756
reserate paulum terga nigrantis poli,
- 757
levis ut Mycenas turba prospiciat Phrygum.
- 758
spectate. miseri: fata se vertunt retro.
- 759
Instant sorores squalidae
- 760
sanguinea iactant verbera.
- 761
fert laeva semustas faces
- 762
turgentque pallentes genae
- 763
et vestis atri funeris
- 764
exesa cingit ilia,
- 765
strepuntque nocturni metus
- 766
et ossa vasti corporis
- 767
corrupta longinquo situ
- 768
palude limosa iacent.
- 769
et ecce, defessus senex
- 770
ad ora ludentes aquas
- 771
non captat oblitus sitim,
- 772
maestus futuro funere:
- 773
exultat et ponit gradus
- 774
pater decoros Dardanus.
- 775
Iam pervagatus ipse se fregit furor,
- 776
caditque flexo qualis ante aras genu
- 777
cervice taurus vulnus incertum gerens,
← Previous · Next → — showing 701–800 of 1,058
Perseus Latin. CTS URN phi1017.phi007.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.