Hercules
- 100
Incipite, famulae Ditis, ardentem citae
- 101
concutite pinum et agmen horrendum anguibus
- 102
Megaera ducat atque luctifica manu
- 103
vastam rogo flagrante corripiat trabem,
- 104
hoc agite, poenas petite vitiatae Stygis.
- 105
concutite pectus, acrior mentem excoquat
- 106
quam qui caminis ignis Aetnaeis furit:
- 107
ut possit animo captus Alcides agi,
- 108
magno furore percitus, vobis prius
- 109
insaniendum est. Iuno, cur nondum furis?
- 110
me me, sorores, mente deiectam mea
- 111
versate primam, facere si quicquam apparo
- 112
dignum noverca; vota mutentur mea:
- 113
natos reversus videat incolumes precor
- 114
manuque fortis redeat, inveni diem,
- 115
invisa quo nos Herculis virtus iuvet.
- 116
me vicit: et se vincat et cupiat mori
- 117
ab inferis reversus, hic prosit mihi
- 118
Iove esse genitum, stabo at, ut certo exeant
- 119
emissa nervo tela, librabo manu,
- 120
regam furentis arma, pugnanti Herculi
- 121
tandem favebo — scelere perfecto licet
- 122
admittat illas genitor in caelum manus.
- 123
Movenda iam sunt bella: clarescit dies
- 124
ortuque Titan lucidus croceo subit.
- 125
Iam rara micant sidera prono
- 126
languida mundo; nox victa vagos
- 127
contrahit ignes luce renata,
- 128
cogit nitidum Phosphoros agmen:
- 129
signum celsi glaciale poli
- 130
septem stellis Arcados ursae
- 131
lucem verso temone vocat.
- 132
Iam caeruleis evectus equis
- 133
Titan summa prospicit Oeta;
- 134
iam Cadmeis incluta Bacchis
- 135
aspersa die dumeta rubent
- 136
Phoebique fugit reditura soror.
- 137
labor exoritur durus et omnis
- 138
agitat curas aperitque domos.
- 139
Pastor gelida cana pruina
- 140
grege dimisso pabula carpit;
- 141
ludit prato liber aperto
- 142
nondum rupta fronte iuvencus,
- 143
vacuae reparant ubera matres;
- 144
errat cursu levis incerto
- 145
molli petulans haedus in herba.
- 146
Pendet summo stridula ramo
- 147
pinnasque novo tradere soli
- 148
gestit querulos inter nidos
- 149
Thracia paelex,
- 150
turbaque circa confusa sonat
- 151
murmure mixto testata diem.
- 152
Carbasa ventis credit dubius
- 153
navita vitae,
- 154
laxos aura complente sinus,
- 155
hic exesis pendens scopulis
- 156
aut deceptos instruit hamos
- 157
aut suspensus spectat pressa
- 158
praemia dextra:
- 159
sentit tremulum linea piscem.
- 160
Haec, innocuae quibus est vitae
- 160b
tranquilla quies
- 161
et laeta suo parvoque domus;
- 162
spes immanis
- 163
urbibus errant trepidique metus.
- 164
Ille superbos aditus regum
- 165
duraeque fores expers somni
- 166
colit, hic nullo fine beatas
- 167
componit opes gazis inhians
- 168
et congesto pauper in auro.
- 169
Illum populi favor attonitum
- 170
fluctuque magis mobile vulgus
- 171
aura tumidum tollit inani;
- 172
hic clamosi rabiosa fori
- 173
iurgia vendens
- 174
improbus iras et. verba locat.
- 175
Novit paucos secura quies,
- 176
qui velocis memores aevi
- 177
tempora numquam reditura tenent,
- 178
dum fata sinunt, vivite laeti:
- 179
properat cursu vita citato
- 179b
volucrique die
- 180
rota praecipitis vertitur anni;
- 181
durae peragunt pensa sorores
- 182
nec sua retro fila revolvunt.
- 183
At gens hominum fertur rapidis
- 184
obvia fatis incerta sui:
- 185
Stygias ultro quaerimus undas.
- 186
nimium, Alcide, pectore forti
- 187
properas maestos visere manes:
- 188
certo veniunt tempore Parcae,
- 189
nulli iusso cessare licet,
- 190
nulli scriptum proferre diem:
- 191
recipit populos urna citatos.
- 192
Alium multis gloria terris
- 193
tradat et omnes fama per urbes
- 194
garrula laudet
- 195
caeloque parem tollat et astris;
- 196
alius curru sublimis eat:
- 197
me mea tellus
← Previous · Next → — showing 101–200 of 1,389
Perseus Latin. CTS URN phi1017.phi001.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.