Amores
- 2.4.3
Confiteor — siquid prodest delicta fateri;
- 2.4.4
In mea nunc demens crimina fassus eo.
- 2.4.5
Odi, nec possum, cupiens, non esse quod odi;
- 2.4.6
Heu, quam quae studeas ponere ferre grave est!
- 2.4.7
Nam desunt vires ad me mihi iusque regendum;
- 2.4.8
Auferor ut rapida concita puppis aqua.
- 2.4.9
Non est certa meos quae forma invitet amores —
- 2.4.10
Centum sunt causae, cur ego semper amem.
- 2.4.11
Sive aliqua est oculos in humum deiecta modestos,
- 2.4.12
Uror, et insidiae sunt pudor ille meae;
- 2.4.13
Sive procax aliqua est, capior, quia rustica non est,
- 2.4.14
Spemque dat in molli mobilis esse toro.
- 2.4.15
Aspera si visa est rigidasque imitata Sabinas,
- 2.4.16
Velle, sed ex alto dissimulare puto.
- 2.4.17
Sive es docta, places raras dotata per artes;
- 2.4.18
Sive rudis, placita es simplicitate tua.
- 2.4.19
Est, quae Callimachi prae nostris rustica dicat
- 2.4.20
Carmina — cui placeo, protinus ipsa placet.
- 2.4.21
Est etiam, quae me vatem et mea carmina culpet —
- 2.4.22
Culpantis cupiam sustinuisse femur.
- 2.4.23
Molliter incedit — motu capit; altera dura est —
- 2.4.24
At poterit tacto mollior esse viro.
- 2.4.25
Haec quia dulce canit flectitque facillima vocem,
- 2.4.26
Oscula cantanti rapta dedisse velim;
- 2.4.27
Haec querulas habili percurrit pollice chordas —
- 2.4.28
Tam doctas quis non possit amare manus?
- 2.4.29
Illa placet gestu numerosaque bracchia ducit
- 2.4.30
Et tenerum molli torquet ab arte latus —
- 2.4.31
Ut taceam de me, qui causa tangor ab omni,
- 2.4.32
Illic Hippolytum pone, Priapus erit!
- 2.4.33
Tu, quia tam longa es, veteres heroidas aequas
- 2.4.34
Et potes in toto multa iacere toro.
- 2.4.35
Haec habilis brevitate sua est. corrumpor utraque;
- 2.4.36
Conveniunt voto longa brevisque meo.
- 2.4.37
Non est culta — subit, quid cultae accedere possit;
- 2.4.38
Ornata est — dotes exhibet ipsa suas.
- 2.4.39
Candida me capiet, capiet me flava puella,
- 2.4.40
Est etiam in fusco grata colore Venus.
- 2.4.41
Seu pendent nivea pulli cervice capilli,
- 2.4.42
Leda fuit nigra conspicienda coma;
- 2.4.43
Seu flavent, placuit croceis Aurora capillis.
- 2.4.44
Omnibus historiis se meus aptat amor.
- 2.4.45
Me nova sollicitat, me tangit serior aetas;
- 2.4.46
Haec melior, specie corporis illa placet.
- 2.4.47
Denique quas tota quisquam probet urbe puellas,
- 2.4.48
Noster in has omnis ambitiosus amor.
- 2.5.1
Nullus amor tanti est — abeas, pharetrate Cupido! —
- 2.5.2
Ut mihi sint totiens maxima vota mori.
- 2.5.3
Vota mori mea sunt, cum te peccasse recordor,
- 2.5.4
O mihi perpetuum nata puella malum!
- 2.5.5
Non male deletae nudant tua facta tabellae,
- 2.5.6
Nec data furtive munera crimen habent.
- 2.5.7
O utinam arguerem sic, ut non vincere possem!
- 2.5.8
Me miserum! quare tam bona causa mea est?
- 2.5.9
Felix, qui quod amat defendere fortiter audet,
- 2.5.10
Cui sua 'non feci!' dicere amica potest.
- 2.5.11
Ferreus est nimiumque suo favet ille dolori,
- 2.5.12
Cui petitur victa palma cruenta rea.
- 2.5.13
Ipse miser vidi, cum me dormire putares,
- 2.5.14
Sobrius adposito crimina vestra mero.
- 2.5.15
Multa supercilio vidi vibrante loquentes;
- 2.5.16
Nutibus in vestris pars bona vocis erat.
- 2.5.17
Non oculi tacuere tui, conscriptaque vino
- 2.5.18
Mensa, nec in digitis littera nulla fuit.
- 2.5.19
Sermonem agnovi, quod non videatur, agentem
- 2.5.20
Verbaque pro certis iussa valere notis.
- 2.5.21
Iamque frequens ierat mensa conviva relicta;
- 2.5.22
Conpositi iuvenes unus et alter erant.
- 2.5.23
Inproba tum vero iungentes oscula vidi —
- 2.5.24
Illa mihi lingua nexa fuisse liquet —
- 2.5.25
Qualia non fratri tulerit germana severo,
- 2.5.26
Sed tulerit cupido mollis amica viro;
- 2.5.27
Qualia credibile est non Phoebo ferre Dianam,
- 2.5.28
Sed Venerem Marti saepe tulisse suo.
- 2.5.29
'Quid facis?' exclamo, 'quo nunc mea gaudia differs?
- 2.5.30
Iniciam dominas in mea iura manus!
- 2.5.31
Haec tibi sunt mecum, mihi sunt communia tecum —
- 2.5.32
In bona cur quisquam tertius ista venit?'
- 2.5.33
Haec ego, quaeque dolor linguae dictavit; at illi
- 2.5.34
Conscia purpureus venit in ora pudor,
- 2.5.35
Quale coloratum Tithoni coniuge caelum
- 2.5.36
Subrubet, aut sponso visa puella novo;
- 2.5.37
Quale rosae fulgent inter sua lilia mixtae,
- 2.5.38
Aut ubi cantatis Luna laborat equis,
- 2.5.39
Aut quod, ne longis flavescere possit ab annis,
- 2.5.40
Maeonis Assyrium femina tinxit ebur.
- 2.5.41
Hic erat aut alicui color ille simillimus horum,
- 2.5.42
Et numquam visu pulchrior illa fuit.
- 2.5.43
Spectabat terram — terram spectare decebat;
- 2.5.44
Maesta erat in vultu — maesta decenter erat.
- 2.5.45
Sicut erant, et erant culti, laniare capillos
- 2.5.46
Et fuit in teneras impetus ire genas —
- 2.5.47
Ut faciem vidi, fortes cecidere lacerti;
- 2.5.48
Defensa est armis nostra puella suis.
- 2.5.49
Qui modo saevus eram, supplex ultroque rogavi,
- 2.5.50
Oscula ne nobis deteriora daret.
- 2.5.51
Risit et ex animo dedit optima — qualia possent
- 2.5.52
Excutere irato tela trisulca Iovi;
- 2.5.53
Torqueor infelix, ne tam bona senserit alter,
- 2.5.54
Et volo non ex hac illa fuisse nota.
← Previous · Next → — showing 901–1000 of 2,458
Perseus Latin. CTS URN phi0959.phi001.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.