Amores
- 1.9.37
Summa ducum, Atrides, visa Priameide fertur
- 1.9.38
Maenadis effusis obstipuisse comis.
- 1.9.39
Mars quoque deprensus fabrilia vincula sensit;
- 1.9.40
Notior in caelo fabula nulla fuit.
- 1.9.41
Ipse ego segnis eram discinctaque in otia natus;
- 1.9.42
Mollierant animos lectus et umbra meos.
- 1.9.43
Inpulit ignavum formosae cura puellae
- 1.9.44
Iussit et in castris aera merere suis.
- 1.9.45
Inde vides agilem nocturnaque bella gerentem.
- 1.9.46
Qui nolet fieri desidiosus, amet!
- 1.10.1
Qualis ab Eurota Phrygiis avecta carinis
- 1.10.2
Coniugibus belli causa duobus erat,
- 1.10.3
Qualis erat Lede, quam plumis abditus albis
- 1.10.4
Callidus in falsa lusit adulter ave,
- 1.10.5
Qualis Amymone siccis erravit in agris,
- 1.10.6
Cum premeret summi verticis urna comas —
- 1.10.7
Talis eras; aquilamque in te taurumque timebam,
- 1.10.8
Et quidquid magno de Iove fecit amor.
- 1.10.9
Nunc timor omnis abest, animique resanuit error,
- 1.10.10
Nec facies oculos iam capit ista meos.
- 1.10.11
Cur sim mutatus, quaeris? quia munera poscis.
- 1.10.12
Haec te non patitur causa placere mihi.
- 1.10.13
Donec eras simplex, animum cum corpore amavi;
- 1.10.14
Nunc mentis vitio laesa figura tua est.
- 1.10.15
Et puer est et nudus Amor; sine sordibus annos
- 1.10.16
Et nullas vestes, ut sit apertus, habet.
- 1.10.17
Quid puerum Veneris pretio prostare iubetis?
- 1.10.18
Quo pretium condat, non habet ille sinum!
- 1.10.19
Nec Venus apta feris Veneris nec filius armis —
- 1.10.20
Non decet inbelles aera merere deos.
- 1.10.21
Stat meretrix certo cuivis mercabilis aere,
- 1.10.22
Et miseras iusso corpore quaerit opes;
- 1.10.23
Devovet imperium tamen haec lenonis avari
- 1.10.24
Et, quod vos facitis sponte, coacta facit.
- 1.10.25
Sumite in exemplum pecudes ratione carentes;
- 1.10.26
Turpe erit, ingenium mitius esse feris.
- 1.10.27
Non equa munus equum, non taurum vacca poposcit;
- 1.10.28
Non aries placitam munere captat ovem.
- 1.10.29
Sola viro mulier spoliis exultat ademptis,
- 1.10.30
Sola locat noctes, sola licenda venit,
- 1.10.31
Et vendit quod utrumque iuvat quod uterque petebat,
- 1.10.32
Et pretium, quanti gaudeat ipsa, facit.
- 1.10.33
Quae Venus ex aequo ventura est grata duobus,
- 1.10.34
Altera cur illam vendit et alter emit?
- 1.10.35
Cur mihi sit damno, tibi sit lucrosa voluptas,
- 1.10.36
Quam socio motu femina virque ferunt?
- 1.10.37
Non bene conducti vendunt periuria testes,
- 1.10.38
Non bene selecti iudicis arca patet.
- 1.10.39
Turpe reos empta miseros defendere lingua;
- 1.10.40
Quod faciat magni, turpe tribunal, opes;
- 1.10.41
Turpe tori reditu census augere paternos,
- 1.10.42
Et faciem lucro prostituisse suam.
- 1.10.43
Gratia pro rebus merito debetur inemptis;
- 1.10.44
Pro male conducto gratia nulla toro.
- 1.10.45
Omnia conductor solvit; mercede soluta
- 1.10.46
Non manet officio debitor ille tuo.
- 1.10.47
Parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci;
- 1.10.48
Non habet eventus sordida praeda bonos.
- 1.10.49
Non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas,
- 1.10.50
Ut premerent sacrae virginis arma caput;
- 1.10.51
E quibus exierat, traiecit viscera ferro
- 1.10.52
Filius, et poenae causa monile fuit.
- 1.10.53
Nec tamen indignum est a divite praemia posci;
- 1.10.54
Munera poscenti quod dare possit, habet.
- 1.10.55
Carpite de plenis pendentes vitibus uvas;
- 1.10.56
Praebeat Alcinoi poma benignus ager!
- 1.10.57
Officium pauper numeret studiumque fidemque;
- 1.10.58
Quod quis habet, dominae conferat omne suae.
- 1.10.59
Est quoque carminibus meritas celebrare puellas
- 1.10.60
Dos mea; quam volui, nota fit arte mea.
- 1.10.61
Scindentur vestes, gemmae frangentur et aurum;
- 1.10.62
Carmina quam tribuent, fama perennis erit.
- 1.10.63
Nec dare, sed pretium posci dedignor et odi;
- 1.10.64
Quod nego poscenti, desine velle, dabo!
- 1.11.1
Colligere incertos et in ordine ponere crines
- 1.11.2
Docta neque ancillas inter habenda Nape,
- 1.11.3
Inque ministeriis furtivae cognita noctis
- 1.11.4
Utilis et dandis ingeniosa notis
- 1.11.5
Saepe venire ad me dubitantem hortata Corinnam,
- 1.11.6
Saepe laboranti fida reperta mihi —
- 1.11.7
Accipe et ad dominam peraratas mane tabellas
- 1.11.8
Perfer et obstantes sedula pelle moras!
- 1.11.9
Nec silicum venae nec durum in pectore ferrum,
- 1.11.10
Nec tibi simplicitas ordine maior adest.
- 1.11.11
Credibile est et te sensisse Cupidinis arcus —
- 1.11.12
In me militiae signa tuere tuae!
- 1.11.13
Si quaeret quid agam, spe noctis vivere dices;
- 1.11.14
Cetera fert blanda cera notata manu.
- 1.11.15
Dum loquor, hora fugit. vacuae bene redde tabellas,
- 1.11.16
Verum continuo fac tamen illa legat.
- 1.11.17
Adspicias oculos mando frontemque legentis;
- 1.11.18
Et tacito vultu scire futura licet.
- 1.11.19
Nec mora, perlectis rescribat multa, iubeto;
- 1.11.20
Odi, cum late splendida cera vacat.
- 1.11.21
Conprimat ordinibus versus, oculosque moretur
- 1.11.22
Margine in extremo littera rasa meos.
- 1.11.23
Quid digitos opus est graphio lassare tenendo?
- 1.11.24
Hoc habeat scriptum tota tabella 'veni!'
- 1.11.25
Non ego victrices lauro redimire tabellas
- 1.11.26
Nec Veneris media ponere in aede morer.
← Previous · Next → — showing 501–600 of 2,458
Perseus Latin. CTS URN phi0959.phi001.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.