Amores
- 1.ep.1
Qui modo Nasonis fueramus quinque libelli,
- 1.ep.2
Tres sumus; hoc illi praetulit auctor opus.
- 1.ep.3
Ut iam nulla tibi nos sit legisse voluptas,
- 1.ep.4
At levior demptis poena duobus erit.
- 1.1.1
Arma gravi numero violentaque bella parabam
- 1.1.2
Edere, materia conveniente modis.
- 1.1.3
Par erat inferior versus: risisse Cupido
- 1.1.4
Dicitur atque unum surripuisse pedem.
- 1.1.5
'Quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmina iuris?
- 1.1.6
Pieridum vates, non tua turba sumus.
- 1.1.7
Quid, si praeripiat flavae Venus arma Minervae,
- 1.1.8
Ventilet accensas flava Minerva faces?
- 1.1.9
Quis probet in silvis Cererem regnare iugosis,
- 1.1.10
Lege pharetratae virginis arva coli?
- 1.1.11
Crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum
- 1.1.12
Instruat, Aoniam Marte movente lyram?
- 1.1.13
Sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna;
- 1.1.14
Cur opus adfectas, ambitiose, novum?
- 1.1.15
An, quod ubique, tuum est? tua sunt Heliconia tempe?
- 1.1.16
Vix etiam Phoebo iam lyra tuta sua est?
- 1.1.17
Cum bene surrexit versu nova pagina primo,
- 1.1.18
Attenuat nervos proximus ille meos;
- 1.1.19
Nec mihi materia est numeris levioribus apta,
- 1.1.20
Aut puer aut longas compta puella comas.'
- 1.1.21
Questus eram, pharetra cum protinus ille soluta
- 1.1.22
Legit in exitium spicula facta meum,
- 1.1.23
Lunavitque genu sinuosum fortiter arcum,
- 1.1.24
'Quod' que 'canas, vates, accipe' dixit 'opus!'
- 1.1.25
Me miserum! certas habuit puer ille sagittas.
- 1.1.26
Uror, et in vacuo pectore regnat Amor.
- 1.1.27
Sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat:
- 1.1.28
Ferrea cum vestris bella valete modis!
- 1.1.29
Cingere litorea flaventia tempora myrto,
- 1.1.30
Musa, per undenos emodulanda pedes!
- 1.2.1
Esse quid hoc dicam, quod tam mihi dura videntur
- 1.2.2
Strata, neque in lecto pallia nostra sedent,
- 1.2.3
Et vacuus somno noctem, quam longa, peregi,
- 1.2.4
Lassaque versati corporis ossa dolent?
- 1.2.5
Nam, puto, sentirem, siquo temptarer amore.
- 1.2.6
An subit et tecta callidus arte nocet?
- 1.2.7
Sic erit; haeserunt tenues in corde sagittae,
- 1.2.8
Et possessa ferus pectora versat Amor.
- 1.2.9
Cedimus, an subitum luctando accendimus ignem?
- 1.2.10
Cedamus! leve fit, quod bene fertur, onus.
- 1.2.11
Vidi ego iactatas mota face crescere flammas
- 1.2.12
Et rursus nullo concutiente mori.
- 1.2.13
Verbera plura ferunt, quam quos iuvat usus aratri,
- 1.2.14
Detractant prensi dum iuga prima boves.
- 1.2.15
Asper equus duris contunditur ora lupatis,
- 1.2.16
Frena minus sentit, quisquis ad arma facit.
- 1.2.17
Acrius invitos multoque ferocius urget
- 1.2.18
Quam qui servitium ferre fatentur Amor.
- 1.2.19
En ego confiteor! tua sum nova praeda, Cupido;
- 1.2.20
Porrigimus victas ad tua iura manus.
- 1.2.21
Nil opus est bello — veniam pacemque rogamus;
- 1.2.22
Nec tibi laus armis victus inermis ero.
- 1.2.23
Necte comam myrto, maternas iunge columbas;
- 1.2.24
Qui deceat, currum vitricus ipse dabit,
- 1.2.25
Inque dato curru, populo clamante triumphum,
- 1.2.26
Stabis et adiunctas arte movebis aves.
- 1.2.27
Ducentur capti iuvenes captaeque puellae;
- 1.2.28
Haec tibi magnificus pompa triumphus erit.
- 1.2.29
Ipse ego, praeda recens, factum modo vulnus habebo
- 1.2.30
Et nova captiva vincula mente feram.
- 1.2.31
Mens Bona ducetur manibus post terga retortis,
- 1.2.32
Et Pudor, et castris quidquid Amoris obest.
- 1.2.33
Omnia te metuent; ad te sua bracchia tendens
- 1.2.34
Vulgus 'io' magna voce 'triumphe!' canet.
- 1.2.35
Blanditiae comites tibi erunt Errorque Furorque,
- 1.2.36
Adsidue partes turba secuta tuas.
- 1.2.37
His tu militibus superas hominesque deosque;
- 1.2.38
Haec tibi si demas commoda, nudus eris.
- 1.2.39
Laeta triumphanti de summo mater Olympo
- 1.2.40
Plaudet et adpositas sparget in ora rosas.
- 1.2.41
Tu pinnas gemma, gemma variante capillos
- 1.2.42
Ibis in auratis aureus ipse rotis.
- 1.2.43
Tunc quoque non paucos, si te bene novimus, ures;
- 1.2.44
Tunc quoque praeteriens vulnera multa dabis.
- 1.2.45
Non possunt, licet ipse velis, cessare sagittae;
- 1.2.46
Fervida vicino flamma vapore nocet.
- 1.2.47
Talis erat domita Bacchus Gangetide terra;
- 1.2.48
Tu gravis alitibus, tigribus ille fuit.
- 1.2.49
Ergo cum possim sacri pars esse triumphi,
- 1.2.50
Parce tuas in me perdere, victor, opes!
- 1.2.51
Adspice cognati felicia Caesaris arma —
- 1.2.52
Qua vicit, victos protegit ille manu.
- 1.3.1
Iusta precor: quae me nuper praedata puella est,
- 1.3.2
Aut amet aut faciat, cur ego semper amem!
- 1.3.3
A, nimium volui — tantum patiatur amari;
- 1.3.4
Audierit nostras tot Cytherea preces!
- 1.3.5
Accipe, per longos tibi qui deserviat annos;
- 1.3.6
Accipe, qui pura norit amare fide!
- 1.3.7
Si me non veterum commendant magna parentum
- 1.3.8
Nomina, si nostri sanguinis auctor eques,
- 1.3.9
Nec meus innumeris renovatur campus aratris,
- 1.3.10
Temperat et sumptus parcus uterque parens —
- 1.3.11
At Phoebus comitesque novem vitisque repertor
- 1.3.12
Hac faciunt, et me qui tibi donat, Amor,
- 1.3.13
Et nulli cessura fides, sine crimine mores
- 1.3.14
Nudaque simplicitas purpureusque pudor.
Next → — showing 1–100 of 2,458
Perseus Latin. CTS URN phi0959.phi001.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.