Ancient Texts

← Library

De chorographia

Open Greek and Latin: Latin · Open Greek and Latin: Latin · 341 sections

  1. 2.93.1

    sequens Ilicitanus Allonem habet et Lucentiam et unde ei nomen est Ilicem. hic iam terrae magis in altum eunt, latioremque quam fuerat Hispaniam faciunt.

  2. 2.94.1

    verum ab his quae dicta sunt ad principia Baeticae praeter Carthaginem quam dux Poenorum Hasdrubal condidit nihil referendum est. in illius oris ignobilia sunt oppida et quorum mentio tantum ad ordinem pertinet, Urci in sinu quem Urcitanum vocant, extra Abdera, Suel, Ex, Maenoba, Malaca, Salduba, Lacippo, Barbesula.

  3. 2.95.1

    fit deinde angustissimum pelagus, et proxima inter se Europae atque Africae litora montes efficiunt, ut initio diximus Columnae Herculis, Abila et Calpes, uterque quidem sed Calpes magis et paene totus in mare prominens. is mirum in modum concavus, ab ea parte qua spectat occasum medium fere latus aperit, atque inde ingressis totus admodum pervius prope quantum patet specus;

  4. 2.96.1

    et sinus ultra est in eoque Carteia, ut quidam putant aliquando Tartesos, et quam transvecti ex Africa Phoenices habitant atque unde nos sumus Tingentera. tum Mellaria et Bello et Baesippo usque ad Iunonis promunturium oram freti occupat. illud iam in occidentem et oceanum obliquo iugo excurrens, atque ei quod in Africa Ampelusiam esse dixeramus adversum, qua nostra maria sunt finit Europen.

  5. 2.97.1

    7 Gades insula quae egressis fretum obvia est admonet ante reliquas dicere quam in oceani litora terrarumque circuitum, ut initio promisimus, oratio excedat. paucae sunt in Maeotide, inde enim videtur commodissimum incipere; neque omnes tamen inco_luntur, nam ne pabula quidem large ferunt. hac re habitantibus caro magnorum piscium sole siccata et in pollinem usque contusa pro farre est.

  6. 2.98.1

    paucae et in Ponto, Leuce Borysthenis ostio obiecta, parva admodum, et quod ibi Achilles situs est Achillea cognomine. non longe a Colchis Aria quae Marti consecrata, ut fabulis traditur, tulit aves cum summa clade advenientium pinnas quasi tela iaculatas. sex sunt inter Histri ostia: ex his Peuce notissima et maxima. Thynias, Mariandynorum finibus proxuma, urbem habet, quam quia Bithyni incolunt Bithynida adpellant.

  7. 2.99.1

    contra Thracium Bosphorum duae parvae parvoque distantes spatio et aliquando creditae dictaeque concurrere et Cyaneae vocantur et Symplegades. in Propontide tantum Proconnesos habitatur.

  8. 2.100.1

    extra Hellespontum earum quae Asiaticis regionibus adiacent clarissimae sunt Tenedos Sigeis adversa litoribus, et quo dicentur ordine ad promunturium Tauri montis expositae quas quidam dici putavere Macaron, sive quod fortunati admodum caeli solique sunt, sive quod eas suo suorumque regno Macar occupaverat;

  9. 2.101.1

    in Troade Lesbos et in ea quinque olim oppida Antissa, Pyrrha, Eresos, Methymna, Mitylene, in Ionia Chios et Samos, in Caria Coos, in Lycia Rhodos. in illis singulae sunt isdem nominibus urbes, in Rhodo tres quondam erant Lindos, Camiros, Ialysos.

  10. 2.102.1

    quae contra Tauri promunturium inportune navigantibus obiacent Chelidoniae nominantur. in sinu quem maximum Asia recepit prope media Cypros, ad ortum occasumque recto iugo se inmittens, inter Ciliciam Syriasque porrigitur, ingens, ut quae aliquando novem regna ceperit et nunc aliquot urbes ferat, quarum clarissimae Salamis, Paphos et quo primum ex mari Venerem egressam accolae adfirmant Palaepaphos.

  11. 2.103.1

    Parabos in Phoenice est parva et quantum patet tota oppidum, frequens tamen, quia etiam super aliena tecta sedem ponere licet. parva et Canopos Nili ostio quod Canopicum vocant obvia est. Menelai gubernator Canopus ibi forte moriens nomen insulae, illa ostio dedit.

  12. 2.104.1

    Pharos nunc Alexandriae ponte coniungitur, olim, ut Homerico carmine proditum est, ab eisdem oris cursu diei totius abducta, et si ita res fuit, videri potest consectantibus in tantum mutatae causas Nilum praebuisse, dum limum subinde et praecipue cum exundaret litori adnectens auget terras, spatiumque augescentium in vicina vada promovet.

  13. 2.105.1

    in Africa contra maiorem Syrtim Euteletos, contra minoris promunturia Meninx et Cercina, contra Carthaginis sinum Chyarae, Thylae et Aegatae Romana clade memorabiles.

  14. 2.106.1

    plures Europae litoribus adpositae sunt: in Aegaeo mari prope Thraciam Thasos, Imbros, Samothrace, Scandile, Polyaegos, Sciathos, Halonessos, et quam aliquando omnibus qui mares erant caesis tantum feminae tenuisse dicuntur Atho monti Lemnos ad) versa. Pegasaeus sinus Scyron prospicit, Cicynethon amplectitur.

  15. 2.107.1

    Euboea ad meridiem promunturium Geraeston et Capherea, ad septentrionem Cenaeum extrudit, et nusquam lata duum milium spatium habet ubi artissima est, ceterum longa totique Boeotiae adposita angusto freto distat a litore.

  16. 2.108.1

    Euripon vocant, rapidum mare, et alterno cursu septiens die ac septiens nocte fluctibus in vicem versis adeo inmodice fluens, ut ventos etiam ac plena ventis navigia frustretur. aliquot in ea sunt oppida Styra, Eretria, Pyrrha, Nesos, Oechalia, verum opulentissimae Carystos et Chalcis.

  17. 2.109.1

    in Atthide Helene est nota stupro Helenae, et Salamis excidio classis persicae notior. circa Peloponneson etiam nunc in Aegaeo Pitynussa et Aegina Epidaurico litori proxima, Troezenio Calauria inter ignobiles alias leto Demosthenis nobilis;

  18. 2.110.1

    in Myrtoo Cythera contra Malean, Oenussa et Theganusa contra Acritam; in Ionio Prote, Asteria, Cephallania, Neritos, Same, Zacynthos, Dulichium et inter non ignobiles Ulixis nomine Ithaca maxime inlustris; in Epiro Echinades et olim Plotae nunc Strophades; contra Ambracium sinum Leucadia, et vicina Hadriatico mari Corcyra. hae Thracum Graiorumque terris obiacent.

  19. 2.111.1

    at interius Melos, Olearos, Aeailis, Cothon, Ius, Thia, Thera, Gyaros, Hippuris, Donysa, Cythnos, Chalcis, Icaria, Cinara, Nisyros, Lebinthos, Calymnia, Syme. hae quia dispersae sunt Sporades, at Ceos, Sicinos, Siphnos, Seriphos, Rhenea, Paros, Myconos, Syros, Tenos, Naxos, Delos, Andros quia in orbem iacent Cyclades dictae.

  20. 2.112.1

    super eas iam in medio mari ingens et centum quondam urbibus habitata Crete ad orientem promunturium Samonium ad occidentem Criu metopon inmittit, nisi maior esset, Cypri similis, multis famigerata fabulis, adventu Europae, Pasiphaae et Ariadnae amoribus, Minotauri feritate fatoque, Daedali operibus et fuga, Tali statione atque morte, maxime tamen eo quod ibi sepulti Iovis paene clarum vestigium, sepulcrum cui nomen eius insculptum est adcolae ostendunt.

  21. 2.113.1

    urbium notissimae Gnossos, Gortyna, Lyctos, Lycastos, Olopyxos, Therapnae, Cydonea, Moratusa, Dictynna. inter colles quod ibi nutritum Iovem accepimus fama Idaei montis excellit.

  22. 2.114.1

    iuxta est Astypalaea, Naumachos, Zephyre, Chryse, Caudos et quas Musagorus numero tres uno tamen vocabulo adpellant, atque, unde Carpathio mari cognomen est Carpathos. in Hadria Apsoros, Dyscelados, Absyrtis, Issa, Titana, Hydria, Electrides, nigra Corcyra, Linguarum, Diomedia, Ae| stria, Asine, atque ut Alexandriae ita Brundisio adiacens Pharos.

  23. 2.115.1

    Sicilia, aliquando ut ferunt continens et agro Bruttio adnexa, post freto maris Siculi abscissa est. id angustum et anceps alterno cursu modo in Tuscum modo in Ionium pelagus perfluit, atrox saevum et Scyllae Charybdisque saevis nominibus inclutum. Scylla saxum est, Charybdis mare, utrumque noxium adpulsis. ipsa ingens et tribus promunturiis in diversa procurrens graecae litterae imaginem quae delta dicitur efficit.

  24. 2.116.1

    Pachynum vocatur quod Graeciam spectat, Lilybaeum quod in Africam, Pelorias quod in Italiam vergens Scyllae adversum est. causa nominis Pelorus gubernator ab Hannibale ibidem conditus, quem idem vir profugus ex Africa, et per ea loca Syriam petens, quia procul intuenti videbantur continua esse litora et non pervium pelagus, proditum se arbitratus occiderat.

  25. 2.117.1

    ab eo ad Pachynum ora quae extenditur Ionium mare adtingens haec fert inlustria: Messanam, Tauromenium, Catinam, Megarida, Syracusas et in his mirabilem Arethusam. fons est in quo visuntur iacta in Alpheum amnem ut diximus Peloponnesiaco litori infusum: unde ille creditur non se consociare pelago, sed subter maria terrasque depressus huc agere alveum atque hic se rursus extollere.

  26. 2.118.1

    inter Pachynum et Lilybaeum Agragas est et Heraclea et Thermae; inter Lilybaeum et Pelorida Panhormus et Himera, interius vero Leontini et Centuripinum et Hybla aliaeque conplures; famam habet ob Cereris templum Henna praecipuam.

  27. 2.119.1

    montium Eryx maxime memoratur ob delubrum Veneris ab Aenea conditum, et Aetna quod Cyclopas olim tulit, nunc adsiduis ignibus flagrat. de amnibus Himera referendus, quia in media admodum ortus in diversa decurrit, scindensque eam utrimque alio ore in Libycum alio in Tuscum mare devenit.

  28. 2.120.1

    circa Siciliam in Siculo freto est Aeaee, quam Calypso habitasse dicitur, Africam versus Gaulos, Melita, Cossura, propius Italiam Galata, et illae septem quas Aeoli adpellant Osteodes, Lipara, Heraclea, Didyma, Phoenicusa, ac sicut Aetna perpetuo flagrat igne Hiera et Strongyle.

  29. 2.121.1

    set Pithecusa, Leucothea, Aenaria, Sidonia, Capreae, Prochyta, Pontiae, Pandateria, Sinonia, Palmaria Italico lateri citra Tiberina ostia adiacent.

  30. 2.122.1

    ultra aliquot sunt parvae Dianium, Igilium, Carbania, Urgo, Ilva, Capraria, duae grandes fretoque divisae, quarum Corsica litori propior, inter latera tenuis et longa, praeterquam ubi Aleria et Mariana coloniae sunt a barbaris colitur:

  31. 2.123.1

    Sardinia Africum pelagus adtingens, nisi quod in occidentem quam in orientem angustius spectat, par et quadrata undique et nusquam non aliquanto spatiosior quam ubi longissima est Corsica, ceterum fertilis et soli quam caeli melioris, atque ut fecunda ita paene pestilens. in ea populorum antiquissimi sunt Ilienses, urbium antiquissimae Caralis et Sulci.

  32. 2.124.1

    at in Gallia quas referre conveniat solae sunt Stoechades ab ora Ligurum ad Massiliam usque dispersae. Baliares in Hispania contra Tarraconensia litora sitae non longe inter se distant, et ex spatio sui cognominibus acceptis maiores minoresque perhibentur. castella sunt in minoribus Iamno et Mago, in maioribus Palma et Pollentia coloniae.

  33. 2.125.1

    Ebusos e regione promunturii quod in Sucronensi sinu Ferrariam vocant eodem nomine urbem habet, frumentis tantum non fecunda ad alia largior, et omnium animalium quae nocent adeo expers, ut ne ea quidem quae de agrestibus mitia sunt aut generet aut si invecta sunt sustineat.

  34. 2.126.1

    contra est Colubraria cuius meminisse succurrit, quod cum scateat multo ac malefico genere serpentium et sit ideo inhabitabilis, tamen ingressis eam intra id spatium quod Ebusitana humo circumsignaverunt sine pernicie et grata est, isdem illis serpentibus qui alioqui solent obvios adpetere adspectum eius pulveris, aliudve quod virus, procul et cum pavore fugientibus.

  35. 3.1.1

    1 Dicta est ora Nostri maris, dictae insulae quas amplectitur. restat ille circuitus quem ut initio diximus cingit oceanus. ingens infinitumque pelagus et magnis aestibus concitum, ita enim motus eius appellant, modo inundat campos modo late nudat ac refugit, non alios aliosque in vicem neque alternis accessibus nunc in hos nunc in illos toto impetu versum, sed ubi in omnia litora, quamvis diversa sint, terrarum insularumque ex medio pariter effusum est, rursus ab illis colligitur in medium et in semet ipsum redit, tanta vi semper inmissum ut vasta etiam flumina retro agat, et aut terrestria deprehendat animalia aut marina destituat.

  36. 3.2.1

    neque adhuc satis cognitum est anhelitune id suo mundus efficiat, retractamque cum spiritu regerat undam undique, si, ut doctioribus placet, unum animal est, an sint depressi aliqui specus quo reciprocata maria residant, atque unde se rursus exuberantia adtollant, an luna causas tantis meatibus praebeat, at ortus certe eius occasusque variantur neque eodem adsidue tempore, sed ut illa surgit ac demergitur ita recedere atque adventare conperimus.

  37. 3.3.1

    huc egressos sequentesque ea quae exeuntibus dextra sunt aequor Atlanticum et ora Baeticae frontis excipit, quae nisi quod semel iterumque paululum in semet abducitur usque ad fluvium Anam paene recta est.

  38. 3.4.1

    Turduli et Bastuli habitant. in proximo sinu portus est quem Gaditanum, et lucus quem Oleastrum adpellant, tum castellum Ebora in litore et procul a litore Hasta colonia. extra Iunonis ara templumque est, in ipso mari monumentum Caepionis scopulo magis quam insulae impositum.

  39. 3.5.1

    Baetis ex Tarraconensi regione demissus per hanc fere mediam diu sicut nascitur uno amne decurrit, post ubi non longe a mari grandem lacum fecit quasi ex novo fonte geminus exoritur, quantusque simplici alveo venerat tantus singulis effluit. tum sinus alter usque ad finem provinciae inflectitur, eumque parva oppida Olintigi, Onolappa contingunt.

  40. 3.6.1

    at Lusitania trans Anam, qua mare Atlanticum spectat, primum ingenti impetu in altum abit, dein resistit ac se magis etiam quam Baetica abducit.

  41. 3.7.1

    qua prominet bis in semet recepto mari in tria promunturia dispergitur: Anae proximum, quia lata sede procurrens paulatim se ac sua latera fastigat, Cuneus ager dicitur, sequens Sacrum vocant, Magnum quod ulterius est. in Cuneo sunt Myrtili, Balsa, Ossonoba, in Sacro Laccobriga et Portus Hannibalis, in Magno Ebora.

  42. 3.8.1

    sinus intersunt: et est In proximo Salacia, in altero Ulisippo, et Tagi ostium, amnis gemmas aurumque generantis. ab his promunturiis in illam partem quae recessit ingens flexus aperitur, in eoque sunt Turduli veteres Turdulorumque oppida, amnes autem Munda in medium fere ultimi promunturii latus effluens, et radices eiusdem adluens Durius.

  43. 3.9.1

    frons illa aliquamdiu rectam ripam habet, dein modico flexu accepto mox paululum eminet, tum reducta iterum iterumque recto margine iacens ad promunturium quod Celticum vocamus extenditur.

  44. 3.10.1

    totam Celtici colunt, sed a Durio ad flexum Grovi, fluuntque per eos Avo, Celadus, Nebis, Minius et cui oblivionis cognomen est Limia. flexus ipse Lambriacam urbem amplexus recipit fluvios Laeron et Ullam.

  45. 3.11.1

    partem quae prominet Praesamarchi habitant, perque eos Tamaris et Sars flumina non longe orta decurrunt, Tamaris secundum Ebora portum, Sars iuxta turrem Augusti titulo memorabilem. cetera super Tamarici Nerique incolunt in eo tractu ultimi. hactenus enim ad occidentem versa litora pertinent.

  46. 3.12.1

    deinde ad septentriones toto latere terra convertitur a Celtico promunturio ad Scythicum usque. perpetua eius ora, nisi ubi modici recessus ac parva promunturia sunt, ad Cantabros paene recta est.

  47. 3.13.1

    in ea primum Artabri sunt etiamnum Celticae gentis, deinde Astyres. in Artabris sinus ore angusto admissum mare non angusto ambitu excipiens Adrobricam urbem et quattuor amnium ostia incingit: duo etiam inter accolentis ignobilia sunt, per alia Ducanaris exit et Libyca. in Astyrum litore Noega est oppidum, et tres arae quas Sestianas vocant in paeneinsula sedent et sunt Augusti nomine sacrae inlustrantque terras ante ignobiles.

  48. 3.14.1

    at ab eo flumine quod Saliam vocant incipiunt orae paulatim recedere, et latae adhuc Hispaniae magis magisque spatia contrahere, usque adeo semet terris angustantibus, ut earum spatium inter duo maria dimidio minus sit qua Galliam tangunt quam ubi ad occidentem litus exporrigunt.

  49. 3.15.1

    tractum Cantabri et Vardulli tenent: Cantabrorum aliquot populi amnesque sunt sed quorum nomina nostro ore concipi nequeant. per † eundi et Salaenos Saunium, per Autrigones et Orgenomescos Namnasa descendit, et † Devales Tritino Bellunte cingit, et Decium Aturia Sonans Sauso et Magrada. Vardulli una gens hinc ad Pyrenaei iugi promunturium pertinens cludit Hispanias.

  50. 3.16.1

    2 Sequitur Galliae latus alterum, cuius ora primo nihil progressa in altum mox tantundem paene in pelagus excedens quantum retro Hispania abscesserat, Cantabricis fit adversa terris, et grandi circuitu adflexa ad occidentem litus advertit. tunc ad septentriones conversa iterum longo rectoque tractu ad ripas Rheni amnis expanditur.

  51. 3.17.1

    terra est frumenti praecipue ac pabuli ferax et amoena lucis inmanibus. quicquid ex satis frigoris impatiens est aegre nec ubique alit, salubris, et noxio genere animalium minime frequens.

  52. 3.18.1

    gentes superbae superstitiosae aliquando etiam immanes adeo ut hominem optimam et gratissimam diis victimam crederent. manent vestigia feritatis iam abolitae, atque ut ab ultimis caedibus temperant, ita nihilominus, ubi devotos altaribus admovere, delibant. habent tamen et facundiam suam magistrosque sapientiae druidea.

  53. 3.19.1

    hi terrae mundique magnitudinem et formam, motus caeli ac siderum, et quid dii velint scire profitentur. docent multa nobilissimos gentis clam et diu, vicenis annis, aut in specu aut in abditis saltibus. unum ex his quae praecipiunt in vulgus effluxit, videlicet ut forent ad bella meliores, aeternas esse animas vitamque alteram ad manes. itaque cum mortuis cremant ac defodiunt apta viventibus. olim negotiorum ratio etiam et exactio crediti deferebatur ad inferos, erantque qui se in rogos suorum velut una victuri libenter inmitterent.

  54. 3.20.1

    regio quam incolunt omnis Comata Gallia. populorum tria summa nomina sunt, terminanturque fluviis ingentibus. namque a Pyrenaeo ad Garunnam Aquitani, ab eo ad Sequanam Celtae, inde ad Rhenum pertinent Belgae. Aquitanorum clarissimi sunt Ausci, Celtarum Haedui, Belgarum Treveri, urbesque opulentissimae in Treveris Augusta, in Haeduis Augustodunum, in Auscis Eliumberrum.

  55. 3.21.1

    Garunna ex Pyrenaeo monte delapsus, nisi cum hiberno imbre aut solutis nivibus intumuit, diu vadosus et vix navigabilis fertur. at ubi obvius oceani exaestuantis accessibus adauctus est, isdemque retro remeantibus suas illiusque aquas agit, aliquantum plenior, et quanto magis procedit eo latior fit, ad postremum magni freti similis; nec maiora tantum navigia tolerat, verum more etiam pelagi saevientis exurgens iactat navigantes atrociter, utique si alio ventus alio unda praecipitat.

  56. 3.22.1

    in eo est insula Antros nomine quam pendere et adtolli aquis increscentibus ideo incolae existimant, quia cum videantur editiora quis obiacet, ubi se fluctus implevit illa operit, haec ut prius tantum ambitur, et quod ea quibus ante ripae collesque ne cernerentur obstiterant, tunc velut ex loco superiore perspicua sunt.

  57. 3.23.1

    ab Garunnae exitu latus illud incipit terrae procurrentis in pelagus et ora Cantabricis adversa litoribus, aliis populis media eius habitantibus, ab Santonis ad Ossismos usque deflexa. ab illis enim iterum ad septentriones frons litorum respicit, pertinetque ad ultimos Gallicarum gentium Morinos, nec portu quem Gesoriacum vocant quidquam notius habet.

  58. 3.24.1

    Rhenus Alpibus decidens prope a capite duos lacus efficit Venetum et Acronum. mox diu solidus et certo alveo lapsus haud procul a mari huc et illuc dispergitur, sed ad sinistram amnis etiamnum et donec effluat Rhenus, ad dextram primo angustus et sui similis, post ripis longe ac late recedentibus iam non amnis sed ingens lacus ubi campos implevit Flevo dicitur, eiusdemque nominis insulam amplexus fit iterum artior iterumque fluvius emittitur.

  59. 3.25.1

    3 Germania hinc ripis eius usque ad Alpes, a meridie ipsis Alpibus, ab oriente Sarmaticarum confinio gentium, qua septentrionem spectat oceanico litore obducta est.

  60. 3.26.1

    qui habitant immanes sunt animis atque corporibus, et ad insitam feritatem vaste utraque exercent, bellando animos, corpora adsuetudine la_ borum maxime frigoris. nudi agunt antequam puberes sint, et longissima apud eos pueritia est. viri sagis velantur aut libris arborum, quamvis saeva hieme.

  61. 3.27.1

    nandi non patientia tantum illis, studium etiam est. bella cum finitimis gerunt, causas eorum ex libidine arcessunt, neque inperitandi prolatandique quae possident, nam ne illa quidem enixe colunt, sed ut circa ipsos quae iacent vasta sint.

  62. 3.28.1

    ius in viribus habent, adeo ut ne latrocinii quidem pudeat, tantum hospitibus boni, mitesque supplicibus. victu ita asperi incultique ut cruda etiam carne vescantur aut recenti, aut cum rigentem in ipsis pecudum ferarumque coriis, manibus pedibusque subigendo renovarunt.

  63. 3.29.1

    terra ipsa multis inpedita fluminibus, multis montibus aspera et magna ex parte silvis ac paludibus invia. paludum Suesia, Metia et Melsyagum maximae, silvarum Hercynia et aliquot sunt quae nomen habent, sed illa dierum sexaginta iter occupans, ut maior aliis ita et notior.

  64. 3.30.1

    montium altissimi Taunus et Retico, nisi quorum nomina vix est eloqui ore romano. amnium in alias gentes exeuntium Danuvius et Rhodanus, in Rhenum Moenis et Lupia, in oceanum Amissis, Visurgis et Albis clarissimi.

  65. 3.31.1

    super Albim Codanus ingens sinus magnis parvisque insulis refertus est. hac re mare quod gremio litorum accipitur nusquam late patet nec usquam mari simile, verum aquis passim interfluentibus ac saepe transgressis vagum atque diffusum facie amnium spargitur; qua litora adtingit, ripis contentum insularum, non longe distantibus et ubique paene tantundem, it angustum et par freto, curvdnsque se subinde longo supercilio inflexum est.

  66. 3.32.1

    in eo sunt Cimbri et Teutoni, ultra ultimi Germaniae Hermiones.

  67. 3.33.1

    4 Sarmatia intus quam ad mare latior, ab his quae secuntur Vistula amne discreta, qua retro abit usque ad Histrum flumen inmittitur. gens habitu armisque Parthicae proxima, verum ut caeli asperioris ita ingenii.

  68. 3.34.1

    non se urbibus tenent et ne statis quidem sedibus. ut invitavere pabula, ut cedens ut sequens hostis exegit, ita res opesque secum trahens semper castra habitant; bellatrix, libera, indomita, et usque eo inmanis atque atrox ut feminae etiam bella cum viris ineant, atque ut habiles sint, natis statim dextra aduritur mamma, inde expedita in ictus manus quae exeritur, virile fit pectus.

  69. 3.35.1

    arcus tendere, equitare, venari, puellaria pensa sunt, ferire hostem adultarum stipendium est, adeo ut non percussisse pro flagitio habeatur, sitque eis poenae virginitas.

  70. 3.36.1

    5 Inde Asiae confinia nisi ubi perpetuae hiemes sedent et intolerabilis rigor. Scythici populi incolunt, fere omnes et in unum Belcae adpellati. in Asiatico litore primi Hyperborei super aquilonem Riphaeosque montes sub ipso siderum cardine iacent; ubi sol non cotidie ut nobis sed primum verno aequinoctio exortus autumnali demum occidit; ideo sex mensibus dies et totidem aliis nox usque continua est.

  71. 3.37.1

    terra angusta aprica per se fertilis. cultores iustissimi et diutius quam ulli mortalium et beatius vivunt. quippe festo semper otio laeti non bella novere non iurgia, sacris operati maxime Apollinis, quorum primitias Delon misisse initio per virgines suas, deinde per populos subinde tradentes ulterioribus, moremque eum diu et donec vitio gentium temeratus est servasse referuntur. habitant lucos silvasque, et ubi eos vivendi satietas magis quam taedium cepit, hilares redimiti sertis semet ipsi in pelagus ex certa rupe praecipites dant. id eis funus eximium est.

  72. 3.38.1

    mare Caspium ut angusto ita longo etiam freto primum terras quasi fluvius inrumpit, atque ubi recto alveo influxit in tres sinus diffunditur: contra os ipsum in Hyrcanium, ad sinistram in Scythicum, ad dextram in eum quem proprie totius nomine Caspium adpellant; omne atrox saevum sine portibus, procellis undique expositum, ac beluis magis quam cetera refertum et ideo minus navigabile. ad introëuntium dextram Scythae Nomades freti litoribus insident.

  73. 3.39.1

    intus sunt ad Caspium sinum Caspii et Amazones sed quas Sauromatidas adpellant, ad Hyrcanium Albani et Moschi et Hyrcani, in Scythico Amardi et Pestici et iam ad fretum Derbices, multi in eo sinu magni parvique amnes fluunt, sed qui famam habeat *** ex Ceraunis montibus uno alveo descendit, duobus exit in Caspium.

  74. 3.40.1

    Araxes Tauri latere demissus, quoad campos Armeniae secat, labitur placidus et silens, neque in utram partem eat, quamquam intuearis, manifestus; cum in asperiora devenit hinc atque illinc rupibus pressus, et quanto angustior tanto magis pernix frangit se subinde ad opposita cautium, atque ob id ingenti cum murmure sonansque devolvitur, adeo citus ut qua ex praecipiti in subiecta casurus est non declinet statim undam, sed ultra quam canalem habet evehat, plus iugeris spatio sublimis et aquis pendentibus semet ipse sine alveo ferens; deinde ubi incurvus arcuatoque amne descendit fit tranquillus, iterumque per campos tacitus et vix fluens in id litus elabitur.

  75. 3.41.1

    Cyrus et Cambyses ex radicibus Coraxici montis vicinis fontibus editi in diversa abeunt, perque Hiberas et Hyrcanos diu et multum distantibus alveis defluunt, post non longe a mari eodem lacu accepti in Hyrcanium sinum uno ore perveniunt.

  76. 3.42.1

    Iaxartes et Oxos per deserta Scythiae ex Sugdianorum regionibus in Scythicum exeunt, ille suo fonte grandis, hic incursu aliorum grandior, et aliquamdiu ad occasum ab oriente occurrens iuxta Dahas primum inflectitur, cursuque ad septentrionem converso inter Amardos et Paesicas os aperit.

  77. 3.43.1

    silvae alia quoque dira animalia verum et tigres ferunt utique Hyrcaniae, saevum ferarum genus et usque eo pernix, ut illis longe quoque praegressum equitem consequi nec tantum semel sed aliquotiens etiam cursu unde coeperit subinde repetito solitum et facile sit. causa ex eo est, quod ubi ille interceptos earum catulos citus coepit avehere, et rabiem adpropinquantium astu frustraturus unum de pluribus omisit, hae proiectum excipiunt et ad cubilia sua referunt, rursumque et saepius remeant atque idem efficiunt, donec ad frequentiora quam adire audeant profugus raptor evadat.

  78. 3.44.1

    ultra Caspium sinum quidnam esset ambiguum aliquamdiu fuit, idemne oce65anus an tellus infesta frigoribus sine ambitu ac sine fine proiecta.

  79. 3.45.1

    sed praeter physicos Homerumque universum orbem mari circumfusum esse disserit Cornelius Nepos ut recentior, auctoritate sic certior; testem autem rei Quintum Metellum Celerem adicit, eumque ita rettulisse commemorat: cum Galliae pro consule praeesset, Indos quosdam a rege Botorum dono sibi datos; unde in eas terras devenissent requirendo cognosse, vi tempestatium ex Indicis aequoribus abreptos, emensosque quae intererant, tandem in Germaniae litora exisse. restat ergo pelagus, sed reliqua lateris eiusdem adsiduo gelu durantur et ideo deserta sunt.

  80. 3.46.1

    6 His oris quas angulo Baeticae adhuc usque perstrinximus multae ignobiles insulae et sine nominibus etiam adiacent, sed earum quas praeterire non libeat Gades fretum adtingit, eaque angusto spatio et veluti flumine a continenti abscissa qua terris propior est paene rectam ripam agit, qua oceanum spectat duobus promunturiis evecta in altum, medium litus abducit, et fert in altero cornu eiusdem nominis urbem opulentam, in altero templum Aegyptii Herculis, conditoribus, religione, vetustate, opibus inlustre. Tyrii constituere; cur sanctum sit ossa eius ibi sita efficiunt; annorum quis manet ab Iliaca tempestate principia sunt; opes tempus aluit.

  81. 3.47.1

    in Lusitania Erythia est quam Geryonae habitatam accepimus, aliaeque sine certis nominibus, adeo agris fertiles, ut cum semel sata frumenta sint, subinde recidivis seminibus segetem novantibus, septem minime, interdum plures etiam messes ferant. in Celticis aliquot sunt, quas quia plumbo abundant uno omnes nomine Cassiteridas adpellant.

  82. 3.48.1

    Sena in Britannico mari Ossismicis adversa litoribus, Gallici numinis oraculo insignis est, cuius antistites perpetua virginitate sanctae numero novem esse traduntur: Gallizenas vocant, putantque ingeniis singularibus praeditas maria ac ventos concitare car‘minibus, seque in quae velint animalia vertere, sanare quae apud alios insanabilia sunt, scire ventura et praedicare, sed nonnisi deditas navigantibus, et in id tantum ut se consulerent profectis.

  83. 3.49.1

    Britannia qualis sit qualesque progeneret mox certiora et magis explorata dicentur. quippe tamdiu clausam aperit ecce principum maximus, nec indomitarum modo ante se verum ignotarum quoque gentium victor, propriarum rerum fidem ut bello affectavit, ita triumpho declaraturus portat.

  84. 3.50.1

    ceterum ut adhuc habuimus inter septentrionem occidentemque proiecta grandi angulo Rheni ostia prospicit, dein obliqua retro latera abstrahit, altero Galliam altero Germaniam spectans, tum rursus perpetuo margine directi litoris ab tergore abducta iterum se in diversos angulos cuneat triquetra et Siciliae maxime similis, plana, ingens, fecunda, verum iis quae pecora quam homines benignius alant.

  85. 3.51.1

    fert nemora saltusque, ac praegrandia flumina, alternis motibus modo in pelagus modo retro fluentia et quaedam gemmas margaritasque generantia. fert populos regesque populorum, sed sunt inculti omnes, atque ut longius a continenti absunt ita magis aliarum opum ignari, tantum pecore ac finibus dites, incertum ob decorem an quid aliud vitro corpora infecti.

  86. 3.52.1

    causas tamen bellorum et bella contrahunt ac se frequenter invicem infestant, maxime inperitandi cupidine studioque ea prolatandi quae possident. dimicant non equitatu modo aut pedite, verum et bigis et curribus Gallice armatis: covinnos vocant, quorum falcatis axibus utuntur.

  87. 3.53.1

    super Britanniam Iuverna est paene par spatio, sed utrimque aeguali tractu litorum oblonga, caeli ad maturanda semina iniqui, verum adeo luxuriosa herbis non laetis. modo sed etiam dulcibus, ut se exigua parte diei pecora impleant, et nisi pabulo prohibeantur, diutius pasta dissiliant. cultores eius inconditi sunt et omnium virtutum ignari magis quam aliae gentes, pietatis admodum expertes.

  88. 3.54.1

    triginta sunt Orcades angustis inter se diductae spatiis, septem Haemodae contra Germaniam vectae. in illo sinu quem Codanum diximus eximia Scadinavia, quam adhuc Teutoni tenent, et ut fecunditate alias ita magnitudine antestat.

  89. 3.55.1

    quae Sarmatis adversa sunt ob alternos accessus recursusque pelagi, et quod spatia quis distant modo operiuntur undis modo nuda sunt, alias insulae videntur alias una et continens terra.

  90. 3.56.1

    in his esse Oeonas, qui ovis avium palustrium et avenis tantum alantur, esse equinis pedibus Hippopodas et Panuatios quibus magnae aures et ad ambiendum corpus omne patulae nudis alioquin pro veste sint, praeterquam quod fabulis traditur, apud auctores etiam quos sequi non pigeat invenio.

  91. 3.57.1

    Thyle Belcarum litori adposita est, Grais et nostris celebrata carminibus. in ea, quod ibi sol longe occasurus exsurgit, breves utique noctes sunt, sed per hiemem sicut aliubi obscurae, aestate lucidae, quod per id tempus iam se altius evehens, quamquam ipse non cernatur, vicino tamen splendore proxima inlustrat, per solstitium vero nullae, quod tum iam manifestior non fulgorem modo sed sui quoque partem maximam ostentat.

  92. 3.58.1

    Talge in Caspio mari sine cultu fertilis, omni fruge ac fructibus abundans, sed vicini populi quae gignuntur adtingere nefas et pro sacrilegio habent, diis parata existimantes diisque servanda. aliquot et illis oris quas desertas diximus aeque desertae adiacent, quas sine propriis nominibus Scythicas vocant.

  93. 3.59.1

    7 Ab his in Eoum mare cursus inflectitur, inque oram terrae spectantis orientem. pertinet haec a Scythico promunturio ad Colida primum ob nives invia, deinde ob inmanitatem habitantium inculta. Scythae sunt Androphagoe et Sacae, distincti regione, quia feris scatet, inhabitabili.

  94. 3.60.1

    vasta deinde iterum loca beluae infestant, usque ad montem mari inminentem nomine Tabim. longe ab eo Taurus adtollitur. Seres intersunt, genus plenum iustitiae, et commercio quod rebus in solitudine relictis absens peragit notissimum.

  95. 3.61.1

    India non Eoo tantum adposita pelago, sed et ei quod ad meridiem spectans Indicum diximus, et hinc Tauri iugis, ab occidente Indo finita tantum spatium litoris occupat, quantum per sexaginta dies noctesque velificantibus cursus est; ita multum a nostris abducta regionibus, ut in aliqua parte eius neuter septentrio adpareat, aliterque quam in aliis oris umbrae rerum ad meridiem iaceant.

  96. 3.62.1

    ceterum fertilis, et vario genere hominum aliorumque animalium scatet. alit formicas non minores maximis canibus, quas more gryporum aurum penitus egestum cum summa pernicie adtingentium custodire commemorant, immanes et serpentes, aliqui ut elephantos morsu atque ambitu corporis adficient; tam pinguis alicubi et tam feracis soli, ut in eo mella frontibus defluant, lanas silvae ferant, harundinum fissa internodia veluti navia binos et quaedam ternos etiam vehant.

  97. 3.63.1

    cultorum habitus moresque dissimiles. lino alii vestiuntur aut lanis quas diximus, alii avium ferarumque pellibus; pars nudi agunt, pars tantum obscena velati; alii humiles parvique, alii ita proceri et corpore ingentes, ut elephantis etiam et ibi maximis sicut nos equis facile atque habiliter utantur.

  98. 3.64.1

    quidam nullum animal occidere, nulla carne vesci optimum existimant, quosdam tantum pisces alunt. quidam proximi parentes priusquam annis aut aegritudine in maciem eant velut hostias caedunt, caesorumque visceribus epulari fas et maxime pium est.

  99. 3.65.1

    at ubi senectus aut morbus incessit procul a ceteris abeunt, mortemque in solitudine nihil anxii expectant. prudentiores et quibus ars studiumque sapientiae contingit non expectant eam, sed ingerendo semet ignibus laeti et cum gloria arcessunt.

  100. 3.66.1

    urbium quas incolunt, sunt autem plurimae, Nysa est clarissima et maxima, montium Meros Iovi sacer. famam hinc praecipuam habent; in illa genitum, in huius specu Liberum arbitrantur esse nutritum, unde Graecis auctoribus ut femori Iovis insitum dicerent aut materia ingessit aut error.

← Previous · Next → — showing 201300 of 341

Open Greek and Latin: Latin. CTS URN phi0929.phi001.ogl-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.