Ne hoc quidem supplicium seditionem militum movit . Namque copiarum duces atque amicos eius manipuli adeunt petentes , ut , si quos adhuc pristina noxa iudicaret esse contactos , iuberet interfici . Offerre se corpora irae : trucidaret . Tandem prae dolore vix mentis compotes universi concurrunt ad regiam armisque ante fores proiectis tunicati astantes , ut nuda et obnoxia poenis corpora admitterentur , fientes orabant . Non se deprecari , quin suppliciis sontium expiarentur , quae per contumaciam deliquissent . Regis iracundiam sibi morte tristiorem esse . Cumque dies noctesque ante regiam persistentes miserabili clamore habituque paenitentiam suam adprobarent , biduum tamen adversus humillimas suorum preces iracundia regis duravit . Tertio die victus constantia supplicum processit incusataque leniter exercitus inmodestia non sine multis utrimque lacrimis in gratiam se cum ipsis redire professus est . Digna tamen res visa est , quae maioribus hostiis expiaretur . Itaque sacrificio magnifice perpetrate Macedonum simul Persarumque primores invitavit ad epulas . Novem milia eo convivio excepisse proditum est memoriae eosque omnes invitante rege ex eadem creterra libatisse , Graecis barbarisque vatibus cum alia fausta vota praceuntibus , tum inprimis , ut utriusque imperii societas in idem corpus coalita perpetua esset . Maturata deinde est missio , et infirmissimus quisque exauctorati . Amicorum quoque seniorum quibusdam commeatum dedit . Ex quibus Clitus cognomine Albus Gorgiasque et Polydamas et Antigenes fuere . Abeuntibus non modo praeteriti temporis stipendia cum fide persolvit , verum etiam talentum adiecit in singulos milites viatici nomine . Filios ex Asiaticis uxoribus susceptos — ad decen milia fuisse traduntur — apud se relinqui iussit , ne in Macedoniam cum parentibus transgressi et coniugibus liberisque prioribus permixti familias contentionibus et discordiis inplerent : sibi curae fore pollicitus , ut patrio more instituti militiae artes edocerentur . Ita plus decem milia veteranorum dimissa sunt , additusque est , qui eos deduceret , Craterus , ex praecipuis regis amicis . Cui si quid humani accidisset , Polyperconti parere iussi sunt . Litteris etiam ad Antipatrum scriptis honorem emeritis haberi iussit , ut , quotiens ludi atque certamina ederentur , in primis ordinibus coronati spectarent , utque fato functorum liberi inpuberes in paterna stipendia succederent . Craterum Macedoniae finitimisque regionibus cum imperio praeesse placuit , Antipatrum autem cum supplemento iuniorum Macedonum ad regem venire . Verebatur enim , ne per discordiam praefecti cum Olympiade gravis aliqua clades acciperetur . Nam multas ad Alexandrum epistulas mater , multas Antipater miserat , vicissimque alter alterum adroganter et acerbe pleraque facere criminabantur , quae ad dedecus aut detrimentum regiae maiestatis pertinerent . Postquam enim rumor occisi regis temere vulgatus in Macedoniam manavit , mater eius sororque Cleopatra tumultum moverant , et haec quidem patenum regnum , Olympias Epirum occupaverat . Forte , dum eiusmodi litterae redduntur , Hephaestion , qui omnium arcanorum particeps haberetur , resignatas ah Alexandro simul inspiciebat . Neque retinuit eum rex , sed detractum digito anulum ori legentis admovit , nihil eorum , quae perscripta essent , in alios efferendum significans . Incusasse autem ambos fertur et matris insolentia permotus exclamasse , eam pro habitatione decem mensium , quam in utero sibi praebuisset , gravem mercedem exigere , Antipatrum vero suspectum habuisse parta ex Spartanis victoria tollere animos et imperio tot iam annos prorogatо supra praefecti modum esse elatum . Itaque cum eius gravitas atque integritas a quibusdam praedicaretur , respondit exterius quidem album videri , sed si penitus introspiceretur , Mum esse purpureum . Pressit tamen suspicionem suam neque ullum manifestius abalienati animi indicium protulit . Credidere tamen plerique Antipatrum arcessi se supplicii causa ratum inpiis insidiis mortis regis , quae paulo post secuta est , auctorem extitisse . Interea rex , ut inminuti exercitus detrimenta sarciret , optimum quemque Persarum in Macedonicos ordines adlegit : mille etiam praestantissimos segregavit ad corporis custodiam : aliam hastatorum manum , haud pauciores decem milibus , ad regium tabernaculum excubias agere iussit . Haec agenti Peucestes supervenit cum viginti milibus sagittariorum funditorumque , quos ex sua provincia coegerat . His per exercitum distributis profectus est Susis et Pasitigri amne traiecto apud Caras castra metatus est . Inde quadriduo per Sittacenen ductis copiis Sambana processit ibique per septem dies substitit . Tridui deinde itinere emenso Celonas perventum est . Oppidum hoc tenent Boeotia profecti , quos Xerxes ex sedibus suis excitos in Orientem transtulit : servabantque argumentum originis peculiarem sermonem ex Graecis plerumque vocibus constantem , ceterum propter commercii necessitatem finitimorum barbarorum lingua utebantur . Inde Bagistanen ingressus est , regionem opulentam et abundantem arborum amoeno et fecundo fetu ceterisque ad vitae non usum modo , verum etiam delectationem pertinentibus . Gravis inter haec Eumeni cum Hephaestione simultas inciderat . Nam servos Eumenis e deversorio , quod pro domino suo occupaverant , Hephaestio proturbavit , ut Euius tibicen eo reciperetur . Neque multo post , cum iam sopita odia viderentur , nova orta contentione adeo recruducrunt , ut etiam in atrox iurgium et acerba utrimque convicia prorumperent . Sed Alexandri intercessione imperioque inimicitiae saltem in speciem abolitae sunt , cum ille Hephaestioni etiam minatus esset , qui in summa regis gratia Eumenem quamvis cupidum reconciliationis pertinacius aversabatur . Perventum deinde est in Mediae campos , ubi maximi equorum greges alebantur : Nisaeos appellant , magnitudine et specie insignes . Plus quinquaginta milia ibi reperta esse cum Alexander eo transiret , a comitibus eius adnotatum est : olim triplicem numerum fuisse , sed inter bellorum turbas maximam eorum partem praedones abegisse . Ad triginta dies ibi substitit rex . Eo Atropates , Mediae satrapes , centum barbaras mulieres adduxit equitandi peritas peltisque et securibus armalas : unde quidam crediderunt Amazonum ex gente reliquias fuisse . Septimis deinde castris Ecbatana , Mediae caput , pervenit . Ibi sollemnia dis sacrificia fecit ludosque edidit et conviviis festisque diebus laxavit animum , ut ad nova opera validior esset . Sed ista volventem velut iniecta manu fatum alio traxit vitamque carissimo amicorum eius neque multo post ipsi quoque regi eripuit . Pueros in stadio certantes spectabat , cum nuntiatum est deficere Hephaestionem , qui ex crapula septimum iam diem aeger cubabat . Exterritus amici periculo statim surrexit et ad hospitium eius celeriter se contulit . Neque tamen prius eo pervenit , quam illum mors occupavit . Id regi omnium , quae in vita pertulerat , adversorum luctuosissimum accidisse certum habetur eumque magnitudine dosoris in lacrimas et lamenta victum multa animi de gradu deiecti argumenta edidisse . Sed ea quidem varie traduntur : illud inter omnes constat , Alexandrum , ut quam decentissimas exequias ei duceret , noluisse Ecbatanis eum sepeliri , sed Babylonem , quo ipse profecturus esset , a Perdicca deferri : ibique funus inaudito exemplo duodecim milibus talentum locavisse . Per Universum certe imperium lugeri eum iussit et , ne memoria eius in exercitu exolesceret , equitibus , quibus praefuerat , nullum praefecit ducem , sed Hephaestionis alam appellari voluit et , quae ille signa instituisset , ea non inmutari . Funebria certamina ludosque , quales numquam editi fuissent , meditatus tria milia artificum coegit : qui non multo post in ipsius exequiis certasse traduntur . Nee amici tam effuso adfectu ad conciliandam eius gratiam segniter usi certatim repperere , per quae memoria defuncti clarior honoratiorque fieret . Eumenes igitur cum se ob simultatem cum Hephaestione in regis indignationem incurrisse sensisset , multis auctor fuit seque et arma sua Hephaestioni consecrandi pecuniasque ad cohonestandum funus large contulit . Hoc exemplum imitati sunt ceteri : eoque processit adsentantium inpudentia , ut regi maerore et desiderio defuncti insanienti persuasum tandem sit , deum esse Hephaestionem . Quo quidem tempore ex copiarum ducibus Agathocles Samius in extremum periculum venit , quod eius tumulum praeteriens inlacrimasse visus est . Ac nisi Perdiccas venanti sibi Hephaestionem adparuisse ementitus per deos omnes ipsumque Hephaestionem deierasset , ex ipso se cognovisse , Agathoclem non ut mortuum et vanae divinitatis titulis frustra ornatum flevisse , verum propter memoriam pristinae sodalitatis lacrimas non tenuisse , vir fortis et de rege bene meritus pietatis in amicum graves poenas innoxius pependisset . Ceterum ut paulisper a luctu avocaret animum , in Cossaeorum terram expeditionem suscepit . luga Mediae vicina Cossaei tenent , aspera et bellicosa et rapto vivere assueta gens . Ab his Persarum reges annuo tributo pacem redimere solebant , ne in subiectam terram decurrentes latrociniis regionem facerent infestant . Nam vim temptantes Persas facile reppulerant asperitate locorum defensi , in quae se recipiebant , quotiens armis superati erant . Idem muneribus quotannis placabantur , ut regi Ecbatanis , ubi aestiva solebat agere , Babylonem remigranti tutus per ea loca transitus esset . Hos igitur Alexander bipartito agmine adgressus intra quadraginta dies perdomuit . Nam ab ipso rege et Ptolomaeo , qui partem exercitus ducebat , saepe victi , ut captivos suos reciperent , permisere se victori . Ille validas urbes opportunis locis condi iussit , ne abducto exercitu fera gens iugum exueret . Motis inde castris , ut militent expeditione recenti fessum reficeret , lento agmine Babylonem processit . Iamque vix triginta ab urbe stadia aberat , cum Nearchus occurrit , quem per Oceanum et Euphratis ostia Babylonem praemiserat , oravitque , ne fatalem sibi urbem vellet ingredi . Conpertum id sibi ex Chaldaeis , qui multarum iam praedictionum eventu artis suae fidem abunde probavissent . Rex fama eorum hominum constantique adseveratione motus dimissis in urbem amicorum plerisque alia via praeter Babylonem ducit ac ducenta inde stadia stativa conlocat . Sed ab Anaxarcho philosophe edoctus contemptis Chaldaeorum monitis , quorum disciplinam inanem aut supervacuam arbitrabatur , urbem intrat . Legationes eo ex universo ferme orbe confluxerant . Quibus per conplures dies studiose auditis deinceps ad Hephaestionis exequias animum advertit . Quae summo omnium studio ita celebratae sunt , ut nullius ad id tempus regis feralia magnitudine sumptuum apparatusque celebritate non vicerint . Post haec cupido incessit regi per Pallacopam amnem ad Arabum confinia navigandi : quo delatus urbi condendae commoda sede reperta Graecorum aetate aut vulneribus invalidos et , si qui sua sponte remanserant , ibi conlocat . Quibus ex sententia perfectis iam futuri securus Chaldaeos inridebat , quod Babylonem non ingressus tantum esset incolumis , verum etiam excessisset . Verum enimvero revertenti per paludes , quas Euphrates in Pallacopam effusus efficit , foedum omen oblatum est . Quippe rami desuper inpendentes detractum capiti regis diadema proiecerunt in fluctus . Cum deinde alia atque alia prodigia nuntiarentur , procurandis eis Graeco simul barbaroque ritu continua sacra facta sunt . Neque tamen expiari nisi morte regis potuere . Qui cum Nearchum excepisset convivio iamque cubitum iturus esset , Medii Larisaci obnixis precibus dedit , ut ad eum comissatum veniret . Ubi postquam tota node perpotavit , male habere coepit . Ingravescens deinde morbus adeo omnes vires intra sextum diem exhausit , ut ne vocis quidem potestas esset . Interea milites sollicitudine desiderioque eius anxii , quamvis admonentibus ducibus , ne valitudinem regis onerarent , expresserunt , ut in conspectum eius admitterentur .