Historiae Alexandri Magni
- 3.11.12.1
Tum vero ceteri dissipantur metu et, qua cuique ad fugam patebat via, erumpunt arma iacientes, quae paulo ante ad tutelam corporum sumpserant: adeo pavor etiam auxilia formidat.
- 3.11.13.1
Instabat fugientibus eques a Parmenione emissus, et forte in illud cornu omnes fuga abstulerat. At in dextro Persae Thessalos equites vehementer urgebant,
- 3.11.14.1
iamque una ala ipso inpetu proculcata erat, cum Thessali strenue circumactis equis dilapsi rursus in proelium redeunt sparsosque et inconpositos victoriae fiducia barbaros ingenti caede prosternunt.
- 3.11.15.1
Equi pariter equitesque Persarum serie lamnarum obsiti, genus grave tegmine, quod celeritate maxime constat, aegre moliebantur: quippe in circumagendis equis illos Thessali inulti occupaverant.
- 3.11.16.1
Hac tam prospera pugna nuntiata Alexander, non ante ausus persequi barbaros, utrimque iam victor instare fugientibus coepit. Haud amplius regem quam mille equites sequebantur,
- 3.11.17.1
cum ingens multitudo hostium cederet: sed quis aut in victoria aut in fuga copias numerat? Agebantur ergo a tam paucis pecorum modo, et idem metus, qui cogebat fugere, fugientes morabatur.
- 3.11.18.1
At Graeci, qui in Darei partibus steterant, Amynta duce — praetor hic Alexandri fuerat, tunc transfuga — abrupti a ceteris haud sane fugientibus similes evaserant. Barbari longe diversam fugam intenderunt:
- 3.11.19.1
alii, qua rectum iter in Persidem ducebat, quidam circumitu rupes saltusque montium occultos petivere, pauci castra Darei.
- 3.11.20.1
Sed iam ilia quoque victor intraverat omni quidem opulentia ditia. Ingens auri argentique pondus, non belli, sed luxuriae apparatum, diripuerant milites, cumque plus raperent, quam capere possent, passim strata erant itinera vilioribus sarcinis, quas in conparatione meliorum avaritia contempserat.
- 3.11.21.1
Iamque ad feminas perventum erat. Quibus quo cariora ornamenta sunt, violentius detrahebantur: ne corporibus quidem vis ac libido parcebat.
- 3.11.22.1
Omni planctu tumultuque, prout cuique fortuna erat, castra repleverant, nec ulla facies mali deerat, cum per omnes ordines aetatesque victoris crudelitas ac licentia vagaretur.
- 3.11.23.1
Tunc vero inpotentis fortunae species conspici potuit, cum ii, qui Dareo tabernaculum exornaverant omni luxu et opulentia instructum, eadem ilia Alexandro, quasi veteri domino, reservabant. Namque id solum intactum omiserant milites ita tradito more, ut victorem victi regis tabernaculo exciperent.
- 3.11.24.1
Sed omnium oculos animosque in semet averterant captivae mater coniunxque Darei: ilia non maiestate solum, sed etiam aetate venerabilis, haec formae pulchritudine ne illa quidem sorte corruptae. Receperat in sinum filium nondum sextum annum aetatis egressum, in spem tantae fortunae, quantam pater eius paulo ante amiserat, genitum.
- 3.11.25.1
At in gremio anus aviae iacebant adultae duae virgines non suo tantum, sed etiam illius maerore confectae. Ingens circa eam nobilium feminarum turba constiterat laceratis crinibus abscissaque veste, pristini decoris inmemores, reginas dominasque veris quondam, tunc alienis nominibus invocantes.
- 3.11.26.1
Illaе suae calamitatis oblitae, in utro cornu Dareus stetisset, quae fortuna discriminis fuisset, requirebant: negabant se captas, si viveret rex. Sed illum equos subinde mutantem longius fuga abstulerat.
- 3.11.27.1
In acie autem caesa sunt Persarum peditum C milia, decem equitum, at a parte Alexandri ad quattuor milia quingenti saucii fuere, ex peditibus CCC omnino et duo desiderati sunt, equitum centum quinquaginta interfecti. Tantulo inpendio ingens victoria stetit.
- 3.12.1.1
Rex avidius Dareum persequendo fatigatus, postquam et nox adpetebat et consequendi spes non erat, in castra paulo ante a suis capta pervenit.
- 3.12.2.1
Invitari deinde amicos, quibus maxime adsueverat, iussit — quippe summa dumtaxat cutis in femine perstricta non prohibebat interesse convivio —,
- 3.12.3.1
cum repente e proximo tabernaculo lugubris clamor barbaro ululatu planctuque permixtus epulantes conterruit. Cohors quoque, quae excubabat ad tabernaculum regis, verita, ne maioris motus principium esset, armare se coeperat.
- 3.12.4.1
Causa subiti pavoris fuit, quod mater uxorque Darei cum captivis nobilibus regem, quem interfectum esse credebant, ingenti gemitu eiulatuque deflebant.
- 3.12.5.1
Unus namque e captivis spadonibus, qui forte ante ipsarum tabernaculum steterat, amiculum, quod Dareus, sicut paulo ante dictum est, ne cultu proderetur, abiecerat, in manibus eius, qui repertum ferebat, agnovit ratusque interfecto detractum esse falsum nuntium mortis eius attulerat.
- 3.12.6.1
Hoc mulierum errore conperto Alexander fortunae Darei et pietati earum inlacrimasse fertur. Ac primo Mithrenem, qui Sardis tradiderat, peritum linguae Persicae, ire ad consolandas eas iusserat:
- 3.12.7.1
veritus deinde, ne proditor captivarum iram doloremque renovaret, Leonnatum ex purpuratis suis misit iussum. indicare, falso lamentari eas vivum. Ille cum paucis armigeris in tabernaculum, in quo captivae erant, pervenit missumque se a rege nuntiari iubet.
- 3.12.8.1
At ii, qui in vestibulo erant, ut armatos conspexere, rati actum esse de dominis in tabernaculum currunt vociferantes, adesse supremam horam missosque, qui occiderent captas.
- 3.12.9.1
Itaque, ut quae nec prohibere possent nee admittere auderent, nullo responso dato tacitae opperiebantur victoris arbitrium.
- 3.12.10.1
Leonnatus expectato diu, qui se introduceret, postquam nemo procedere audebat, relictis in vestibulo satellitibus intrat in tabernaculum. Ea ipsa res turbaverat feminas, quod inrupisse, non admissus videbatur:
- 3.12.11.1
itaque mater et coniunx provolutae ad pedes orare coeperunt, ut, priusquam interficerentur, Darei corpus ipsis patrio more sepelire permitteret, functas supremo in regem officio inpigre esse morituras.
- 3.12.12.1
Leonnatus et vivere Dareum ait et ipsas non incolumes modo, sed etiam apparatu pristina« fortunae reginas fore. Tum demum Darei mater adlevari se passa est.
- 3.12.13.1
Alexander postero die cum cura sepultis militibus, quorum corpora invenerat, Persarum quoque nobilissimis eundem honorem haberi iubet matrique Darei permittit, quos vellet, patrio more sepeliret.
- 3.12.14.1
Illa paucos arta propinquitate coniunctos pro habitu praesentis fortunae humari iussit, apparatum funerum, quo Persae suprema officia celebrarent, invidiosum fore existimans, cum victores haud pretiose cremarentur.
- 3.12.15.1
Iamque iustis defunctorum corporibus solutis praemittit ad captivas, qui nuntiarent ipsum venire, inhibitaque comitantium turba tabernaculum cum Hephaestione intrat.
- 3.12.16.1
Is longe omnium amicorum carissimus erat regi: cum ipso pariter eductus, secretorum omnium arbiter libertatis quoque in admonendo eo non alius plus habebat, quod tamen ita usurpabat, ut magis a rege permissum quam vindicatum ab eo videretur. Et sicut aetate par erat regi, ita corporis habitu praestabat:
- 3.12.17.1
ergo reginae illum esse regem ratae suo more veneratae sunt. Inde ex captivis spadonibus, quis Alexander esset, monstrantibus Sisigambis advoluta est pedibus eius ignorationem numquam antea visi regis excusans. Quam manu adlevans rex: Non errasti, inquit, mater: nam et hic Alexander est.
- 3.12.18.1
Equidem hac continentia animi si ad ultimum vitae perseverare potuisset, feliciorem fuisse crederem, quam visus est esse, cum Liberi Patris imitaretur triumphum usque ab Hellesponto ad Oceanum omnes gentes victoria emensus.
- 3.12.19.1
Sic vicisset profecto superbiam atque iram, mala invicta, sic abstinuisset inter epulas caedibus amicorum egregiosque bello viros et tot gentium secum domitores indicta causa veritus esset occidere.
- 3.12.20.1
Sed nondum fortuna se animo eius superfuderat: ita, qui orientem tam moderate et prudenter tulit, ad ultimum magnitudinem eius non cepit.
- 3.12.21.1
Tunc quidem ita se gessit, ut omnes ante eum reges et continentia et dementia vincerentur: virgines reginas excellentis formae tam sancte habuit, quam si eodem quo ipse parente genitae forent,
- 3.12.22.1
coniugem eandemque sororem, quam nulla aetatis suae pulchritudine corporis vicit, adeo ipse non violavit, ut summam adhibuerit curam, ne quis captivo corpori inluderet.
- 3.12.23.1
Omnem cultum reddi feminis iussit, nec quicquam ex pristinae fortunae magnificentia captivis praeter fiduciam defuit.
- 3.12.24.1
Itaque Sisigambis: Rex, inquit, mereris, ut ea precemur tibi, quae Dareo nostro quondam precatae sumus, nec nostro odio dignus es, qui tantum regem non felicitate solum, sed etiam aequitate superaveris.
- 3.12.25.1
Tu quidem matrem me et reginam vocas, sed ego me tuam famulam esse confíteor. Et praeteritae fortunae fastigium capio et praesentis iugum pati possum: tua interest, quantum in nos licuerit, si id potius dementia quam saevitia vis esse testatum.
- 3.12.26.1
Rex bonum animum habere eis iussis Darei filium collo suo admovit, atque nihil ille conspectu tum primum a se visi conterritus cervicem eius manibus amplectitur. Motus ergo rex constantia pueri Hephaestionem intuens: Quam vellem, inquit, Dareus aliquid ex hac indole hausisset! Tum tabernaculo egressus.
- 3.12.27.1
Tribus aris in ripa Pinari amnis Iovi atque Herculi Minervaeque sacratis Syriam petit Damascum, ubi regis gaza erat, Parmenione praemisso.
- 3.13.1.1
At ille cum praecessisse se et Darei satrapam conperisse cognosset, veritus, ne paucitas suorum sperneretur, accersere maiorem manum statuit.
- 3.13.2.1
Sed forte in exploratores ab eo praemissos incidit natione Mardus, qui ad Parmeniona perductus litteras ad Alexandrum a praefecto Damasci missas tradit ei nec dubitare eum, quin omnem regiam supellectilem cum pecunia traderet, adiecit.
- 3.13.3.1
Parmenio adservari eo iusso litteras aperit, in quis erat scriptum, ut mature Alexander aliquem ex ducibus suis mitteret cum manu exigua, cui, quae rex penes ipsum reliquisset, traderet. Itaque Mardum datis comitibus ad proditorem remittit.
- 3.13.4.1
Ille e manibus custodientium elapsus Damascum ante lucem intrat. Turbaverat ea res Parmenionis animum insidias timentis, et ignotum iter sine duce non audebat ingredi: felicitati tamen regis sui confisus agrestes, qui duces itineris essent, excipi iussit. Quibus celeriter repertis quarto die ad urbem pervenit iam metuente praefecto, ne sibi fides habita non esset.
- 3.13.5.1
Igitur quasi parum munimentis oppidi fidens ante solis ortum pecuniam regiam — gazam Persae vocant — cum pretiosissimis rerum efferri iubet, fugam simulans, re vera, ut praedam hosti offerret.
- 3.13.6.1
Multa milia virorum feminarumque excedentem oppido sequebantur, omnibus miserabilis turba praeter eum, cuius fidei commissa erat. Quippe, quo maior proditionis merces foret, obicere hosti parabat gratiorem omni pecunia praedam, nobiles viros, praetorum Darei coniuges liberosque, praeter hos Graecarum urbium legatos, quos Dareus, velut in arce tutissima, in proditoris reliquerat manibus.
- 3.13.7.1
Gaugabas Persae vocant humeris onera portantes: ii cum tempestatis vim tolerare non possent — quippe et procella subito nivem effuderat, et humus rigebat gelu tum adstricta —, vestes, quas cum pecunia portabant, auro et purpura insignes induunt nullo prohibere auso, cum fortuna regis etiam humillimis in ipsum licentiam faceret.
- 3.13.8.1
Praebuere ergo Parmenioni non spernendi agminis speciem: qui intentiore cura suos quasi ad iustum proelium paucis adhortatus equis calcaria iubet subdere et acri impetu in hostem evehi.
- 3.13.9.1
At illi, qui sub oneribus erant, omissis his per metum capessunt fugam: armati quoque, qui eos prosequebantur, eodem metu arma iactare ac nota deverticula petere coeperunt.
- 3.13.10.1
Praefectus, quasi esset ipse conterritus, simulans cuncta pavore conpleverat. Iacebant totis campis opes regiae, illa pecunia stipendio ingenti militum praeparata, ille cultus tot nobilium virorum, tot inlustrium feminarum,
- 3.13.11.1
aurea vasa, aurei freni, tabernacula regali magnificentia ornata, vehicula quoque a suis destituta ingentis opulentiae plena, facies etiam praedantibus tristis, si qua res avaritiam moraretur. Quippe tot annorum incredibili et fidem excedente fortuna cumulata tunc alia stirpibus lacerata, alia in caenum demersa cernebantur: non sufficiebant praedantium manus praedae.
- 3.13.12.1
Iamque etiam ad eos, qui primi fugerant, ventum erat: feminae pleraeque parvos trahentes liberos ibant. Inter quas tres fuere virgines, Ochi, qui ante Dareum regnaverat, filiae, olim quidem ex fastigio paterno rerum mutatione detractae, sed tum sortem earum crudelius adgravante fortuna.
- 3.13.13.1
In eodem grege uxor quoque eiusdem Ochi fuit Oxathrisque — frater hie erat Darei — filia et coniunx Artabazi, principis purpuratorum, filiusque: Hystanes fuit nomen.
- 3.13.14.1
Pharnabazi quoque, cui summum imperium maritimae orae rex dederat, uxor cum filio excepta est, Mentoris filiae tres ac nobilissimi ducis Memnonis coniunx et filius, vixque ulla domus purpurati afuit tantae cladi.
- 3.13.15.1
Lacedaemonii et Athenienses societatis fide violata Persas secuti: Aristogiton et Dropides et Iphicrates, inter Athenienses genere famaque longe clarissimi, Lacedaemonii Pasippus et Onomastorides cum Onomante et Callicratide, hi quoque domi nobiles.
- 3.13.16.1
Summa pecuniae signatae fuit talentum II milia et sescenta, facti argenti pondus quingenta aequabat. Praeterea XXX milia hominum cum VII milibus iumentorum dorso onera portantium capta sunt.
- 3.13.17.1
Ceterum tantae fortunae proditorem dei ultores celeriter debita poena persecuti sunt. Namque unus e consciis eius, credo, regis vicem etiam in illa sorte reveritus, interfecti proditoris caput ad Dareum tulit, opportunum solacium prodito: quippe et ultus inimicum erat, et nondum in omnium animis memoriam maiestatis suae exolevisse cernebat.
- 4.1.1.1
Dareus, tanti modo exercitus rex, qui triumphantis magis quam dimicantis more curru sublimis inierat proelium, per loca, quae prope inmensis agminibus inpleverat, iam inania et ingenti solitudine vasta fugiebat.
- 4.1.2.1
Pauci regem sequebantur: nam nec eodem omnes fugam intenderant et deficientibus equis cursum eorum, quos rex subinde mutabat, aequare non poterant.
- 4.1.3.1
Onchas deinde pervenit, ubi excepere eum Graecorum quattuor milia: non segnius tamen ad Euphraten contendit, id demum credens fore ipsius, quod celeritate praecipere potuisset.
- 4.1.4.1
At Alexander Parmenionem, per quem apud Damascum recepta erat praeda, iussum eam ipsam et captivos diligenti adservare custodia, Syriae, quam Coelen vocant, praefecit.
- 4.1.5.1
Novum imperium Syri nondum belli cladibus satis domiti aspernabantur: sed celeriter subacti oboedienter imperata fecerunt. Aradus quoque insula deditur regi.
- 4.1.6.1
Maritimam tum oram et pleraque longius etiam a mari recedentia rex eius insulae, Strato, possidebat: quo in fidem accepto castra movit ad urbem Marathon.
- 4.1.7.1
Ibi illi litterae a Dareo redduntur, quibus ut superbe scriptis vehementer offensus est: praecipue eum movit, quod Dareus sibi regis titulum nec eundem Alexandri nomini adscripserat.
- 4.1.8.1
Postulabat autem magis quam petebat, ut accepta pecunia, quantamcumque tota Macedonia caperet, matrem sibi et coniugem liberosque restitueret: de regno aequo, si vellet, Marte contenderet.
- 4.1.9.1
Si saniora consilia tandem pati potuisset, ut contentus patrio cederet alieni imperii finibus, socius amicusque esset.
- 4.1.10.1
In ea se fidem et dare paratum et accipere. Contra Alexander in hunc maxime modum rescripsit: Rex Alexander Dareo S. Cuius nomen sumpsisti, Dareus Graecos, qui oram Hellesponti tenent, coloniasque Graecorum Ionias omni clade vastavit, cum magno deinde exercitu mare traiecit inlato Macedoniae et Graeciae bello.
- 4.1.11.1
Rursus Xerxes gentis eiusdem ad oppugnandos nos cum inmanium barbarorum copiis venit: qui navali proelio victus Mardonium tamen reliquit in Graecia, ut absens quoque popularetur urbes, agros ureret.
- 4.1.12.1
Philippum vero, parentem meum, quis ignorat ab iis interfectum esse, quos ingentis pecuniae spe sollicitaverant vestri? Inpia enim bella suscipitis et, cum habeatis arma, licemini hostium capita, sicut tu proxime talentis mille, tanti exercitus rex, percussorem in me emere voluisti.
- 4.1.13.1
Repello igitur bellum, non infero. Et di quoque pro meliore stant causa: magnam partem Asiae in dicionem redegi meam, te ipsum acie vici. Quem etsi nihil a me inpetrare oportebat, utpote qui ne belli quidem in me iura servaveris, tamen, si veneris supplex, et matrem et coniugem et liberos sine pretio recepturum esse promitto.
- 4.1.14.1
Et vincere et consulere victis scio. Quodsi te committere nobis times, dabimus fidem inpune venturum. De cetero, cum mihi scribes, memento non solum regi te, sed etiam tuo scribere. Ad hanc perferendam Thersippus est missus.
- 4.1.15.1
In Phoenicen dein descendit et oppidum Byblon traditum recepit. Inde ad Sidona ventum est, urbem vetustate famaque conditorum inclitam.
- 4.1.16.1
Regnabat in ea Strato, Darei opibus adiutus: is quia deditionem magis popularium quam sua sponte fecerat, regno visus indignus, Hephaestionique permissum, ut, quem eo fastigio e Sidoniis dignissimum arbitraretur,
- 4.1.17.1
constitueret regem. Erant Hephaestioni duo hospites, clari inter suos iuvenes: qui facta ipsis potestate regnandi negaverunt quemquam patrio more in id fastigium recipi nisi regia stirpe ortum.
- 4.1.18.1
Admiratus Hephaestion magnitudinem animi spernentis, quod alii per ignes ferrumque peterent: Vos quidem macte virtute, inquit, estote, qui primi intellexistis, quanto maius esset regnum fastidire quam accipere. Ceterum date aliquem regiae stirpis, qui meminerit a vobis acceptum habere se regnum.
- 4.1.19.1
Atque illi, cum multos imminere tantae spei cernerent singulis amicorum Alexandri iam ob nimiam regni cupiditatem adulantis, statuunt neminem esse potiorem quam Abdalonymum quendam, longa quidem cognatione stirpi regiae adnexum, sed ob inopiam suburbanum hortum exigua colentem stipe.
- 4.1.20.1
Causa ei paupertatis sicut plerisque probitas erat, intentusque operi diurno strepitum armorum, qui totam Asiam concusserat, non exaudiebat.
- 4.1.21.1
Subito deinde, de quibus ante dictum est, cum regiae vestis insignibus hortum intrant, quem forte steriles herbas eligens Abdalonymus repurgabat.
- 4.1.22.1
Tum rege eo salutato alter ex his: Habitus, inquit, hic vestis, quem cernis in meis manibus, cum isto squalore permutandus tibi est. Ablue corpus inluvie terrenisque sordibus squalidum: cape regis animum et in eam fortunam, qua dignus es, istam continentiam perfer. Et cum in regali solio residebis vitae necisque omnium civium dominus, cave obliviscaris status, in quo accipis regnum, immo, hercule, propter quem.
- 4.1.23.1
Somnio similis res Abdalonymo videbatur: interdum, satisne sani essent, qui tam proterve sibi inluderent, percontabatur. Sed ut cunctanti squalor ablutus est et iniecta vestis purpura auroque distincta et fides a iurantibus facta, serio iam rex iisdem comitantibus in regiam pervenit.
- 4.1.24.1
Fama deinde, ut solet, strenue tota urbe discurrit : aliorum studium, aliorum indignatio eminebat, divitissimus quisque humilitatem inopiamque eius apud amicos Alexandri criminabatur.
- 4.1.25.1
Admitti eum rex protinus iussit diuque contemplatus : Corporis, inquit, habitus famae generis non repugnat, sed libet scire, inopiam qua patientia tuleris. Tum ille: Utinam, inquit, eodem animo regnum pati possim! hae manus suffecere desiderio meo: nihil habenti nihil defuit.
- 4.1.26.1
Magnae indolis specimen ex hoc sermone Abdalonymi cepit. Itaque non Stratonis modo regiam supellectilem attribui ei iussit, sed pleraque etiam ex Persica praeda: regionem quoque urbi adpositam dicioni eius adiecit.
- 4.1.27.1
Interea Amyntas, quem ad Persas ab Alexandro transfugisse diximus, cum quattuor milibus Graecorum ipsius ex acie persecutis fugam Tripolin pervenit. Inde in naves militibus inpositis Cyprum transmisit et, cum in illo statu rerum id quemque, quod occupasset, habiturum arbitraretur velut certo iure possessum, Aegyptum petere decrevit, utrique regi hostis et semper ex ancipiti mutatione temporum pendens.
- 4.1.28.1
Hortatusque milites ad spem tantae rei docet Sabacen, praetorem Aegypti, cecidisse in acie: Persarum praesidium et sine duce esse et invalidum, Aegyptios semper praetoribus eorum infestos pro sociis ipsos, non pro hostibus aestimaturos.
- 4.1.29.1
Omnia experiri necessitas cogebat: quippe cum primas spes fortuna destituit, futura praesentibus videntur esse potiora. Igitur conclamant, duceret, quo videretur. Atque ille utendum animis, dum spe calerent, ratus ad Pelusium ostium penetrat, simulans a Dareo se esse praetorem missum.
- 4.1.30.1
Potitus ergo Pelusii Memphim copias promovit. Ad cuius famam Aegyptii, vana gens et novandis quam gerendis aptior rebus, ex suis quisque vicis urbibusque huc ipsi concurrunt ad delenda praesidia Persarum.
- 4.1.31.1
Qui territi tamen spem retinendi Aegyptum non omiserunt. Sed eos Amyntas proelio superatos in urbem conpellit castrisque positis victores ad populandos agros. Velut in medio positis bonis hostium cuncta agebantur:
- 4.1.32.1
itaque Mazaces, quamquam infelici proelio suorum animos territos esse cognoverat, tamen palantes et victoriae fiducia incautos ostentans perpulit, ne dubitarent ex urbe erumpere et res amissas reciperare.
- 4.1.33.1
Id consilium non ratione prudentius quam eventu felicius fuit: ad unum omnes cum ipso duce occisi sunt. Has poenas Amyntas utrique regi dedit, nihilo magis ei, ad quem transfugerat, fidus quam illi, quem deseruerat.
- 4.1.34.1
Darei praetores, qui proelio apud Isson superfuerant, cum omni manu, quae fugientes secuta erat, adsumpta etiam Cappadocum et Paphlagonum iuventute Lydiam reciperare temptabant.
- 4.1.35.1
Antigonus, praetor Alexandri, Lydiae praeerat: qui quamquam plerosque militum ex praesidiis ad regem dimiserat, tamen barbaris spretis in aciem suos eduxit. Eadem illic quoque fortuna partium fuit: tribus proeliis alia atque alia regione commissis Persae funduntur.
- 4.1.36.1
Eodem tempore classis Macedonum ex Graecia accita Aristomenen, qui ad Hellesponti oram reciperandam a Dareo erat missus, captis eius aut eversis navibus superat.
- 4.1.37.1
A Milesiis deinde Pharnabazus, praefectus Persicae classis, pecunia exacta et praesidio in urbem Chium introducto centum navibus Andrum et inde Siphnum petiit. Has quoque insulas praesidiis occupat, pecunia multat.
- 4.1.38.1
Magnitudo belli, quod ab opulentissimis Europae Asiaeque regibus in spem totius orbis occupandi gerebatur, Graeciae quoque et Cretae arma commoverat.
- 4.1.39.1
Agis, Lacedaemoniorum rex, octo milibus Graecorum, qui ex Cilicia profugi domos repetierant, contractis bellum Antipatro, Macedoniae praefecto, moliebatur.
- 4.1.40.1
Cretenses has aut illas partes secuti nunc Spartanorum, nunc Macedonum praesidiis occupabantur. Sed leviora inter illos fuere discrimina unum certamen, ex quo cetera pendebant, intuente fortuna.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 2,621
Perseus Latin. CTS URN phi0860.phi001.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.