Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Historiae Alexandri Magni

Perseus Latin · Perseus Latin · 2,621 sections

  1. 3.1.1.1

    Inter haec Alexander ad conducendum ex Peloponneso militem Cleandro cum pecunia misso Lyciae Pamphyliaeque rebus conpositis ad urbem Celaenas exercitum admovit.

  2. 3.1.2.1

    Media illa tempestate moenia interfluebat Marsyas, amnis fabulosis Graecorum carminibus inclitus.

  3. 3.1.3.1

    Fons eius ex summo montis cacumine excurrens in subiectam petram magno strepitu aquarum cadit, inde diffusus circumiectos rigat campos, liquidus et suas dumtaxat undas trahens.

  4. 3.1.4.1

    Itaque color eius placido mari similis locum poetarum mendacio fecit: quippe traditum est nymphas amore amnis retentas in illa rupe considere.

  5. 3.1.5.1

    Ceterum quamdiu intra muros fluit, nomen suum retinet, at cum extra munimenta se evolvit, maiore vi ac mole agentem undas Lycum appellant.

  6. 3.1.6.1

    Alexander quidem urbem destitutam ab suis intrat, arcem vero, in quam confugerant, oppugnare adortus caduceatorem praemisit, qui denuntiaret, ni dederent, ipsos ultima esse passuros.

  7. 3.1.7.1

    Illi caduceatorem in turrem et situ et opere multum editam perductum, quanta esset altitudo, intueri iubent ac nuntiare Alexandro, non eadem ipsum et incolas aestimatione munimenta metiri: se scire inexpugnabiles esse, ad ultimum pro fide morituros.

  8. 3.1.8.1

    Ceterum ut circumsederi arcem et omnia sibi in dies artiora esse viderunt, sexaginta dierum indutias pacti, ut, nisi intra eos auxilium Dareus ipsis misisset, dederent urbem, postquam nihil inde praesidii mittebatur, ad praestitutam diem permisere se regi.

  9. 3.1.9.1

    Superveniunt deinde legati Atheniensium petentes, ut capti apud Granicum amnem redderentur sibi. Ille non hos modo, sed etiam ceteros Graecos restitui suis iussurum respondit finito Persico bello.

  10. 3.1.10.1

    Ceterum Dareo imminens, quem nondum Euphraten superasse cognoverat, undique omnes copias contrahit totis viribus tanti belli discrimen aditurus.

  11. 3.1.11.1

    Phrygia erat, per quam ducebatur exercitus: pluribus vicis quam urbibus frequens tunc habebat nobilem quondam Midae regiam.

  12. 3.1.12.1

    Gordium nomen est urbi, quam Sangarius amnis praeterfluit pari intervallo Pontico et Cilicio mari distantem.

  13. 3.1.13.1

    Inter haec maria angustissimum Asiae spatium esse conperimus utroque in artas fauces conpellente terram. Quae quia continenti adhaeret, sed magna ex parte cingitur fluctibus, speciem insulae praebet ac, nisi tenue discrimen obiceret, quae nunc dividit maria, committeret.

  14. 3.1.14.1

    Alexander urbe in dicionem suam redacta Iovis templum intrat. Vehiculum, quo Gordium, Midae patrem, vectum esse constabat, aspexit cultu haud sane a vilioribus vulgatisque usu abhorrens.

  15. 3.1.15.1

    Notabile erat iugum adstrictum compluribus nodis in semetipsos inplicatis et celantibus nexus.

  16. 3.1.16.1

    Incolis deinde adfirmantibus editam esse oraculo sortem, Asiae potiturum, qui inexplicabile vinculum solvisset, cupido incessit animo sortis eius explendae.

  17. 3.1.17.1

    Circa regem erat et Phrygum turba et Macedonum, illa expectatione suspensa, haec sollicita ex temeraria regis fiducia: quippe serie vinculorum ita adstricta, ut, unde nexus inciperet quove se conderet, nec ratione nec visu perspici posset, solvere adgressus iniecerat curam ei, ne in omen verteretur irritum inceptum.

  18. 3.1.18.1

    Ille nequaquam diu luctatus cum latentibus nodis: Nihil, inquit, interest, quomodo solvantur, gladioque ruptis omnibus loris oraculi sortem vel elusit vel implevit.

  19. 3.1.19.1

    Cum deinde Dareum, ubicumque esset, occupare statuisset, ut a tergo tuta relinqueret, Amphoterum classi ad oram Hellesponti, copiis autem praefecit Hegelochum, Lesbum et Chium Coumque praesidiis hostium liberaturos.

  20. 3.1.20.1

    His talenta ad belli usum quingenta attributa, ad Antipatrum et eos, qui Graecas urbes tuebantur, DC missa, ex foedere naves sociis imperatae, quae Hellesponto praesiderent.

  21. 3.1.21.1

    Nondum enim Memnonem vita excessisse cognoverat, in quem omnes intenderat curas, satis gnarus cuncta in expedito fore, si nihil ab eo moveretur.

  22. 3.1.22.1

    Iamque ad urbem Ancyram ventum erat: ubi numero copiarum inito Paphlagoniam intrat. Huic iuncti erant Heneti, unde quidam Venetos trahere originem credunt.

  23. 3.1.23.1

    Omnis haec regio paruit regi, datisque obsidibus tributum, quod ne Persis quidem tulissent, pendere ne cogerentur, inpetraverunt.

  24. 3.1.24.1

    Calas huic regioni praepositus est, ipse adsumptis, qui ex Macedonia nuper advenerant, Cappadociam petiit.

  25. 3.2.1.1

    At Dareus nuntiata Memnonis morte haud secus, quam par erat, motus omissa omni alia spe statuit ipse decernere: quippe quae per duces suos acta erant, cuncta damnabat, ratus pluribus curam, omnibus afuisse fortunam.

  26. 3.2.2.1

    Igitur castris ad Babylona positis, quo maiore animo capesserent bellum, universas vires in conspectum dedit et circumdato vallo, quod decem milium armatorum multitudinem caperet, Xerxis exemplo numerum copiarum iniit.

  27. 3.2.3.1

    Orto sole ad noctem agmina, sicut discripta erant, intravere vallum. Inde emissa occupaverant Mesopotamiae campos, equitum peditumque propemodum innumerabilis turba, maiorem quam pro numero speciem ferens. Persarum erant centum milia, in quis eques XXX inplebat.

  28. 3.2.4.1

    Medi decem milia equitum, quinquaginta peditum habebant.

  29. 3.2.5.1

    Barcanorum equitum duo milia fuere, armati bipenibus levibusque scutis maxime cetrae speciem reddentibus, peditum decem milia equitum pari armatu sequebantur.

  30. 3.2.6.1

    Armenii quadraginta milia miserant peditum additis septem milibus equitum. Hyrcani egregiorum equitum, ut inter illas gentes, sex milia expleverant additis equitibus mille Tapuris.

  31. 3.2.7.1

    Derbices quadraginta peditum milia armaverant: pluribus aere aut ferro praefixae hastae, quidam lignum igni duraverant. Hos quoque duo milia equitum ex eadem gente comitata sunt.

  32. 3.2.8.1

    A Caspio mari octo milium pedester exercitus venerat, ducenti equites. Cum iis erant ignobiles aliae gentes: duo milia peditum, equitum duplicem paraverant numerum.

  33. 3.2.9.1

    His copiis triginta milia Graecorum mercede conducta egregiae iuventutis adiecta. Nam Bactrianos et Sogdianos et Indos ceterosque Rubri maris accolas, ignota etiam Persis gentium nomina, festinatio prohibebat acciri.

  34. 3.2.10.1

    Nec quicquam illi minus quam multitudo militum defuit. Cuius tum universae aspectu admodum laetus purpuratis solita vanitate spem eius inflantibus conversus ad Charidemum, Atheniensem belli peritum et ob exilium infestum Alexandro — quippe Athenis iubente eo fuerat expulsus —, percontari coepit, satisne ei videretur instructus ad obterendum hostem.

  35. 3.2.11.1

    At ille et suae sortis et regiae superbiae oblitus: Verum, inquit, et tu forsitan audire nolis et ego, nisi nunc dixero, alias nequiquam confitebor.

  36. 3.2.12.1

    Hic tanti apparatus exercitus, haec tot gentium et totius Orientis excita sedibus suis moles finitimis potest esse terribilis: nitet purpura auroque, fulget armis et opulentia, quantam, qui oculis non subiecere, animis concipere non possunt.

  37. 3.2.13.1

    Sed Macedonum acies, torva sane et inculta, clipeis hastisque immobiles cuneos et conferta robora virorum tegit. Ipsi phalangem vocant, peditum stabile agmen: vir viro, armis arma conserta sunt.

  38. 3.2.14.1

    Ad nutum monentis intenti sequi signa, ordines servare didicerunt: quod imperatur, omnes exaudiunt. Obsistere, circumire, discurrere in cornu, mutare pugnam non duces magis quam milites callent.

  39. 3.2.15.1

    Ac ne auri argentique studio teneri putes, adhuc illa disciplina paupertate magistra stetit: fatigatis humus cubile est, cibus, quem occupati rapiunt, satiat, tempora somni artiora quam noctis sunt.

  40. 3.2.16.1

    Iam Thessali equites et Acarnanes Aetolique, invicta bello manus, fundis, credo, et hastis igne duratis repellentur! Pari robore opus est. In illa terra, quae hos genuit, auxilia quaerenda sunt: argentum istud atque aurum ad conducendum militem mitte.

  41. 3.2.17.1

    Erat Dareo mite ac tractabile ingenium, nisi etiam naturam plerumque fortuna corrumperet. Itaque veritatis inpatiens hospitem ac supplicem, tunc cum maxime utilia suadentem, abstrahi iussit ad capitale supplicium.

  42. 3.2.18.1

    Ille ne tum quidem libertatis oblitus: Habeo, inquit, paratum mortis meae ultorem: expetet poenas consilii mei spreti is ipse, contra quem tibi suasi. Tu quidem licentia regni tam subito mutatus documentum eris posteris, homines, cum se permisere fortunae, etiam naturam dediscere.

  43. 3.2.19.1

    Haec vociferantem, quibus imperatum erat, iugulant. Sera deinde paenitentia subiit regem, аc vera dixisse confessus sepeliri eum iussit.

  44. 3.3.1.1

    Thymondas erat, Mentoris filius, inpiger iuvenis: cui praeceptum est a rege, ut omnes peregrinos milites, in quis plurimum habebat spei, a Pharnabazo acciperet, opera eorum usurus in bello. Ipsi Pharnabazo tradit imperium, quod antea Memnoni dederat.

  45. 3.3.2.1

    Anxium deinde instantibus curis agitabant etiam per somnum species imminentium rerum, sive illas aegritudo, sive divinatio animi praesagientis accersiit.

  46. 3.3.3.1

    Castra Alexandri magno ignis fulgore conlucere ei visa sunt et paulo post Alexander adduci ad ipsum in eo vestis habitu, quo ipse factus rex fuisset, equo deinde per Babylona vectus subito cum ipso equo oculis esse subductus.

  47. 3.3.4.1

    Ad haec vates varia interpretatione curam distrinxerant: alii laetum id regi somnium esse dicebant, quod castra hostium arsissent, quod Alexandrum deposita regia veste in Persico et vulgari habitu perductum ad se vidisset, quidam non:

  48. 3.3.5.1

    augurabantur quippe inlustria Macedonum castra visa fulgorem Alexandro portendere: cui vel regnum Asiae occupare fatum esse, haud ambigue doceri, quoniam in eodem habitu Dareus fuisset, cum appellatus est rex.

  49. 3.3.6.1

    Vetera quoque omina, ut fere, sollicitudo revocaverat: recensebant enim Dareum in principio imperii vaginam acinacis Persicam iussisse mutari in eam formam, qua Graeci uterentur, protinusque Chaldaeos interpretatos, imperium Persarum ad eos transiturum, quorum arma esset imitatus.

  50. 3.3.7.1

    Ceterum ipse et vatum responso, quod edebatur in vulgus, et specie, quae per somnum oblata erat, admodum laetus castra ad Euphraten moveri iubet.

  51. 3.3.8.1

    Patrio more Persarum traditum est orto sole demum procedere. Die iam inlustri signum e tabernaculo regis bucina dabatur: super tabernaculum, unde ab omnibus conspici posset, imago solis crystallo inclusa fulgebat.

  52. 3.3.9.1

    Ordo autem agminis erat talis. Ignis, quem ipsi sacrum et aeternum vocabant, argenteis altaribus praeferebatur. Magi proximi patrium carmen canebant.

  53. 3.3.10.1

    Magos trecenti et sexaginta quinque iuvenes sequebantur puniceis amiculis velati, diebus totius anni pares numero: quippe Persis quoque in totidem dies discriptus est annus.

  54. 3.3.11.1

    Currum deinde Iovi sacratum albentes vehebant equi: hos eximiae magnitudinis equus, quem Solis appellabant, sequebatur. Aureae virgae et albae vestes regentes equos adornabant.

  55. 3.3.12.1

    Haud procul erant vehicula decem multo auro argentoque caelata.

  56. 3.3.13.1

    Sequebatur haec equitatus duodecim gentium variis armis et moribus. Proximi ibant, quos Persae Inmortales vocant, ad decem milia. Cultus opulentiae barbarae non alios magis honestabat: illi aureos torques, illi vestem auro distinctam habebant manicatasque tunicas gemmis etiam adornatas.

  57. 3.3.14.1

    Exiguo intervallo, quos cognatos regis appellant, decem et quinque milia hominum. Haec vero turba muliebriter propemodum culta luxu magis quam decoris armis conspicua erat.

  58. 3.3.15.1

    Doryphoroe vocabantur proximum his agmen, soliti vestem excipere regalem. Hi currum regis anteibant, quo ipse eminens vehebatur.

  59. 3.3.16.1

    Utrumque currus latus deorum simulacra ex auro argentoque expressa decorabant: distinguebant internitentes gemmae iugum, ex quo eminebant duo aurea simulacra cubitalia avorum, alterum Nini, alterum Beli. Inter haec aquilam auream pennas extendenti similem sacraverant.

  60. 3.3.17.1

    Cultus regis inter omnia luxuria notabatur: purpureae tunicae medium album intextum erat, pallam auro distinctam aurei accipitres, velut rostris inter se concurrerent,

  61. 3.3.18.1

    adornabant, ex zona aurea muliebriter cinctus acinacem suspenderat, cui ex gemma vagina erat.

  62. 3.3.19.1

    Cidarim Persae vocabant regium capitis insigne: hoc caerulea fascia albo distincta circumibat.

  63. 3.3.20.1

    Currum decem milia hastatorum sequebantur: hastas argento exornatas, spiculo aureo praefixas gestabant.

  64. 3.3.21.1

    Dextra laevaque regem ducenti ferme nobilissimi propinquorum comitabantur. Horum agmen claudebatur triginta milibus peditum, quos equi regis CCCC sequebantur.

  65. 3.3.22.1

    Intervallo deinde unius stadii matrem Darei, Sisigambim, currus vehebat, et in alio erat coniunx. Turba feminarum reginas comitantium equis vectabatur.

  66. 3.3.23.1

    Quindecim deinde, quas armamaxas appellabant, sequebantur: in his erant liberi regis et, quae educabant eos, spadonumque grex, haud sane illis gentibus vilis.

  67. 3.3.24.1

    Tum regiae pelices trecentae et sexaginta vehebantur, et ipsae regali cultu ornatuque. Post quas pecuniam regis sexcenti muli et trecenti cameli vehebant praesidio sagittariorum prosequente.

  68. 3.3.25.1

    Propinquorum amicorumque coniuges huic agmini proximae lixarumque et calonum greges vehebantur. Ultimi erant cum suis quisque ducibus, qui cogerent agmen, leviter armati.

  69. 3.3.26.1

    Contra si quis aciem Macedonum intueretur, dispar facies erat equis virisque non auro, non discolori veste, sed ferro atque aere fulgentibus:

  70. 3.3.27.1

    agmen et stare paratum et sequi, nec turba nec sarcinis praegrave, intentum ad ducis non signum modo, sed etiam nutum.

  71. 3.3.28.1

    Et castris locus et exercitui commeatus suppetebant. Ergo Alexandro in acie miles non defuit, Dareus, tantae multitudinis rex, loci, in quo pugnavit, angustiis redactus est ad paucitatem, quam in hoste contempserat.

  72. 3.4.1.1

    Interea Alexander Sabistamene Cappadociae praeposito Ciliciam petens cum omnibus copiis in regionem, quae Castra Cyri appellatur, pervenerat: stativa illic habuerat Cyrus, cum adversus Croesum in Lydiam duceret.

  73. 3.4.2.1

    Aberat ea regio quinquaginta stadia ab aditu, quo Ciliciam intramus: Pylas incolae dicunt artissimas fauces munimenta, quae manu ponimus, naturali situ imitantes.

  74. 3.4.3.1

    Igitur Arsames, qui Ciliciae praeerat, reputans, quid initio belli Memno suasisset, quondam salubre consilium sero exequi statuit: igni ferroque Ciliciam vastat, ut hosti solitudinem faciat, quidquid usui potest esse, corrumpit sterile ac nudum solum, quod tueri nequibat, relicturus .

  75. 3.4.4.1

    Sed longe utilius fuit angustias aditus, qui Ciliciam aperit, valido occupare praesidio iugumque opportune itineri imminens obtinere, unde inultus subeuntem hostem aut prohibere aut opprimere potuisset:

  76. 3.4.5.1

    nunc paucis, qui callibus praesiderent, relictis retro ipse concessit, populator terrae, quam a populationibus vindicare debebat. Ergo qui relicti erant, proditos se rati ne conspectum quidem hostis sustinere valuerunt, cum vel pauciores locum obtinere potuissent.

  77. 3.4.6.1

    Namque perpetuo iugo montis asperi ac praerupti Cilicia includitur: quod cum a mari adsurgat, velut sinu quodam flexuque curvatum rursus altero cornu in diversum litus excurrit.

  78. 3.4.7.1

    Per hoc dorsum, qua maxime introrsus mari cedit, asperi tres aditus et perangusti sunt, quorum uno Cilicia intranda est.

  79. 3.4.8.1

    Campestris eadem, qua vergit ad mare, planitiem eius crebris distinguentibus rivis: Pyramus et Cydnus, incliti amnes, interfluunt. Cydnus non spatio aquarum, sed liquore memorabilis: quippe leni tractu e fontibus labens puro solo excipitur, nec torrentes incurrunt, qui placide manantis alveum turbent.

  80. 3.4.9.1

    Itaque incorruptus idemque frigidissimus, quippe multa riparum amoenitate inumbratus, ubique fontibus suis similis in mare evadit.

  81. 3.4.10.1

    Multa in ea regione monumenta vulgata carminibus vetustas exederat: monstrabantur urbium sedes Lyrnesi et Thebes, Typhonis quoque specus et Corycium nemus, ubi crocum gignitur, ceteraque, in quibus nihil praeter famam duraverat.

  82. 3.4.11.1

    Alexander fauces iugi, quae Pylae appellantur, intravit. Contemplatus locorum situm non alias magis dicitur admiratus esse felicitatem suam: obrui potuisse vel saxis confitebatur, si fuissent, qui in subeuntes propellerent.

  83. 3.4.12.1

    Iter vix quaternos capiebat armatos: dorsum montis imminebat viae non angustae modo, sed plerumque praeruptae crebris oberrantibus rivis, qui ex radicibus montium manant.

  84. 3.4.13.1

    Thracas tamen leviter armatos praecedere iusserat scrutarique calles, ne occultus hostis in subeuntes erumperet. Sagittariorum quoque manus occupaverat iugum: intentos arcus habebant moniti, non iter ipsos inire, sed proelium.

  85. 3.4.14.1

    Hoc modo agmen pervenit ad urbem Tarson, cui tum maxime Persae subiciebant ignem, ne opulentum oppidum hostis invaderet.

  86. 3.4.15.1

    At ille Parmenione ad inhibendum incendium cum expedita manu praemisso, postquam barbaros adventu suorum fugatos esse cognovit, urbem a se conservatam intrat.

  87. 3.5.1.1

    Mediam Cydnus amnis, de quo paulo ante dictum est, interfluit, et tunc aestas erat, cuius calor non aliam magis quam Ciliciae oram vapore solis accendit, et diei fervidissimum tempus esse coeperat.

  88. 3.5.2.1

    Pulvere simul ac sudore perfusum regem invitavit liquor fluminis, ut calidum adhuc corpus ablueret: itaque veste deposita in conspectu agminis — decorum quoque futurum ratus, si ostendisset suis levi et parabili cultu corporis se esse contentum — descendit in flumen.

  89. 3.5.3.1

    Vixque ingressi subito horrore artus rigere coeperunt, pallor deinde suffusus est et totum propemodum corpus vitalis calor liquit.

  90. 3.5.4.1

    Expiranti similem ministri manu excipiunt nec satis compotem mentis in tabernaculum deferunt. Ingens sollicitudo et paene iam luctus in castris erat:

  91. 3.5.5.1

    flentes querebantur in tanto impetu cursuque rerum omnis aetatis ac memoriae clarissimum regem non in acie saltem, non ab hoste deiectum, sed abluentem aqua corpus ereptum esse et extinctum.

  92. 3.5.6.1

    Instare Dareum victorem, antequam vidisset hostem. Sibi easdem terras, quas victoria peragrassent, repetendas: omnia aut ipsos aut hostes populatos. Per vastas solitudines, etiam si nemo insequi velit, euntes fame atque inopia debellari posse.

  93. 3.5.7.1

    Quem signum daturum fugientibus? quem ausurum Alexandro succedere? Iam ut ad Hellespontum fuga penetrarent, classem, qua transeant, quem praeparaturum?

  94. 3.5.8.1

    Rursus in ipsum regem misericordia versa illum florem iuventae, illam vim animi, eundem regem et commilitonem divelli a se et abrumpi inmemores sui querebantur.

  95. 3.5.9.1

    Inter haec liberius meare spiritus coeperat, adlevaratque rex oculos et paulatim redeunte animo circumstantes amicos agnoverat, laxataque vis morbi ob hoc solum videbatur, quia magnitudinem mali sentiebat.

  96. 3.5.10.1

    Animi autem aegritudo corpus urgebat: quippe Dareum quinto die in Cilicia fore nuntiabatur. Vinctum ergo se tradi et tantam victoriam eripi sibi ex manibus obscuraque et ignobili morte in tabernaculo extingui se querebatur.

  97. 3.5.11.1

    Admissisque amicis pariter ac medicis: In quo me, inquit, articulo rerum mearum fortuna deprehenderit, cernitis. Strepitum hostilium armorum exaudire mihi videor et, qui ultro intuli bellum, iam provocor.

  98. 3.5.12.1

    Dareus ergo cum tam superbas litteras scriberet, fortunam meam in consilio habuit, sed nequiquam, si mihi arbitrio meo curari licet.

  99. 3.5.13.1

    Lenta remedia et segnes medicos non expectant tempora mea: vel mori strenue quam tarde convalescere mihi melius est. Proinde, si quid opis, si quid artis in medicis est, sciant me non tam mortis quam belli remedium quaerere.

  100. 3.5.14.1

    Ingentem omnibus incusserat curam tam praeceps temeritas eius.

Next → — showing 1100 of 2,621

Perseus Latin. CTS URN phi0860.phi001.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.